Stabat Neptunus scragna reposatus in alta,
qui sua sub pelagi fundamine regna governat,
inque maris centro locat urbes, castra, palazzos.
Chors ibi continuo populis bandita tenetur,
pars it, pars tornat semper casamenta per illa,
in quibus albergant nymphae, divique bagnati,
fluminaque atque lacus veniunt ad iura tyranni.
Stabat honorevolos, inquam, deus intra barones,
dispensans varias conseio adstante facendas,
quando super piscem Triton infretta cavalcans,
Triton Oceani bastardus et Anguillinae,
improvisus adest, trottatque sperone battuto.
Quisque facit largum, nescitur causa viaggi,
unde quis affrettat verunam scire novellam.
Protinus a curvo delphini tergore saltat,
inde, cavans brettam duro de cortice conchae,
ante pedes regis Neptuni crura pigavit:
«Quo nam», proclamans inquit, «rex magne profundi,
quo novus hic fastus, quo tanta superbia nascit,
magna ne sub vili praesumpio pectore bravat?
Ergo Iovis cum sis fratellus, et aequoris alti
rector, et imperium super omnia flumina portes,
quod tua guastentur patieris regna per unum
furfantum, sguatarum, boiam, plenumque pedocchis,
indignumque tibi, dicam? leccare dedretum?
Aeolus is ipse est proprius, de quo tibi parlo,
qui quia Iunonis fantescam Deiopaeam
(ex illis siquidem, quibus est data cura lavandi
cantara, pignattas, porcisque recare brodaiam)
stentavit sposare diu, manigolditer altam
fert cristam, et se se gravibus talvolta facendis
ingerit hic ipsis, quas nec tu fare calares.
Aeolus est, dico, qui nescio qualia saxa,
saxa polita herbis strinataque solis ab igne,
possedisse godit, fumumque annasat arosti,
castigatque suos ventos de more pedanti,
moreque cozzoni magris dat fraina cavallis.
Hic fuit arditus, asinus temerarius, absque,
absque tuo imperio, rex o grandissime ponti,
grottas montagnae vastas aperire busatae,
atque, scadenatis pedibus manibusque Libecchi,
ventorumque simul cunctorum carcere fracto,
tot slanzavit aquas, totque undas, totque procellas,
quod superi metuere diu, metuuntque negari,
mancavitque pocum quin strabuccaret ab arce
Iuppiter aetherea, credens anchora gigantes
velle, superpositis montagnis montibus altis,
tollere per forzam summi regnamina coeli.
En quoque nunc nostras audent intrare masones,
atque ruinarunt, tutaviaque nostra ruinant
attria, giardinos, stallas, casamenta, palazzos;
et nisi provideas, o rex, te certus aviso:
quod tu, nosque tuis nunc nunc afogabimur undis».
Talia dum scoltat Neptunus, totus abrasat,
terque tridentino sbattivit littora rasco,
trombettam subito, trombettam voce comandat
chiamari ad se se, quem praestiter atque debottum
drizzat ad aeolios scoios, rupesque pelatas.
Hic trovet hunc regem talqualem, cui data cura est
a Iove striggiandi ventos, stallasque sgurandi:
huic de parte sua convitia talia dicat,
qualia conveniunt poltronibus atque dapochis,
qualia fameio quadrant, scalzoque regazzo.
Non trombetta sibi cosam bis dicere fecit:
it via, festinus veluti staffetta galoppat,
fert humero trombam, buso de dente balenae,
perque maris fundum campagna trottat in ampla,
mox susum drizzans cursum, qua summa travaiant
aequora, bagnanturque pedes aspergine lunae,
ipse quoque undarum danza danzare comenzat,
ut facit ocha nodans, seu mergus, sive nedrottus.
Undique fluctisonis hinc inde butatur ab undis,
atque sonans trombam chiamat procul Aeola regem.
Aeolus ascoltat, subito descendit ab alpa,
cuius ab excelso mirabat vertice ludum,
undarumque giocum, ventosque insemma tacatos:
laudabat forzam nunc Borrae, nunc ve Sirocchi,
nunc Tramontanae possam, rabiemque Libecchi.
En tandem trombetta venit, coleraque brasatus
ambassariam facit, ira et fulmine plenam.
Aeolus, ut minimus divûm stronzusque deorum,
formidat regem, cui flumina et aequora parent.
«Nil dubita», dixit: «facio quae Iuno comandat.
Nunc nunc in montis chiavabo carcere ventos.
I celer, atque sona bis terque per aequora cornu.
Altera fratantum per me provisio fiet».
Dixerat, et rupis testam repetivit aguzzam,
ingrediensque busam, ventum disgardinat illum,
quem Zephirum dicunt multi, multique Maëstrum,
qui rabidos valeat ponto distollere fratres,
ad primamque maris fluctus tornare bonazzam.
Ergo Maëstralis vultu se scoprit alegro,
ghirlandamque ferens vario de flore cositam,
tranquillat proprios blando sermone fradellos;
hinc magna illorum cito controversia cessat,
atque tumor pelagi se se nihilare comenzat.
Incipit et sonitum trombae trombetta sonorae,
quo monitu scapolant venti nettantque paësum.
Fugerat ergo ingens rabies maris, atque bagordus,
ecce procul scoium Baldus discoprit aguzzum,
qui fert sicut Atlas in collo pondera coeli.
Huc nochierus agit navem, si dicere navem
iam liceat, quae rocca paret, vel bastio muri,
cui dederit dudum in costis bataria canonum.
Hic non herba viret; non spuntat rupibus arbor,
nemo pascit oves, nemo dat gramina bobus,
tantum nuda patent grossissima saxa ruinis:
sub quibus albergant falco, sparaverus, et uncis
cum griffis aquilae, smerli, gavinellaque proles.
Huc tamen acclinat spennatam nauta galaeam,
solis ut ad radios possint sugare camisas,
et pegola et stuppa legni renovare galones.
Cingar se prora saltu despiccat ab alta,
tangere gaudet humum, gestisque solazzat alegris,
votaque post humeros peradessum facta butantur.
Baldus eum sequitur, sequitur Leonardus et ille,
ille galantus homo, qui nuper in aequora bruttam
iecerat uxorem dicens: non esse fagottum
fardellumque homini plus laidum, plusque pesentum,
quam sibi moieram lateri mirare tacatam,
quae sit oca ingenio, quae vultu spazzacaminus.
Is erat e Berghem patria, descesus ab illa
stirpe Maronorum, quam menzonare pudemus,
vergognantque illam fomnae nomare fameiam.
Huic nomen Boccalus erat, quo doctior alter
arte bufonandi numquam fuit intra Gonellas.
Succedunt alii, saltantes extra caraccam:
quisque locum cercat, quo soli corpora curent.
Cingar ubique suam rugando servat usanzam,
donec ad obscuram pervenit denique grottam,
quam intrare timet, sed apertam porgit orecchiam:
si quemquam strepitum valeat sentire la dentrum.
Quale per artificum botegas murmur habetur,
quum pars martellat, pars limat, parsque nigrantes
mantice carbones reddit plus gambare tostos,
seu voias Bressae, seu voias dire Milano,
tale per inventam sentit resonare cavernam.
Nil tamen aspectat, nullo huc intrante lusoro;
acennat socios, currunt, placet ire dedrentum.
Itur, coeca domus fuligine tota nigrescit,
cernere quam possunt, stizzum portante Bocalo.
Quo magis introëunt magis illa sonatio tich toch
fit martellorum, nec non sofiatio buf bof.
Post centum passus quadram catavere piazzam,
cui quaevis trenta est quadratio longa cavezzos.
Porticus intornum, octo sustentata colonnis,
qualibet in banda, format mirabile claustrum,
quod rotat incercum, velut omnis sphera polorum,
seu sicut Modenae, seu sicut magna Bolognae
filatoia gravi circum gyramine vadunt,
per circumque strepunt de seta mille canones.
Quaeque colonna duplex de bronzi facta metallo est,
archi de argento facti, voltaeque musaico,
in quibus haeroum fortissima gesta leguntur.
Pinxerat hic pictor pictorum, magnus Apelles,
quidquid fada sibi comisit pingere Manto,
Manto, Tyresiae proles, uxorque Foletti.
Cernitur hic illic semper memorabile bellum,
quando Barigazzum Pompeius ab arce Cipadae
compulit, et, missis raptim squadronibus, ipsum
stravit Alexandrum Magnum, Xersisque canaiam
sub duce Grandonio mazzavit ad oppida Nini.
Armiger Orlandus furit hic, dum fortis avanzat
Hanibalem, nec non capelettum buttat Achillem
cum caput avantum magni de arzone Bufalchi.
Parte alia Caesar, secum veniente Rinaldo,
Alpibus in vastis Ferrarae, iuxta Folignum,
diripit armatam de fustis, deque galaeis,
quam Darius princeps mundi, mediique Milani,
miserat in punto propter ruinare Cipadam.
Haec ea, cum multis aliis, depinxerat illic
pictorum columen, lux, lunaque, solque penelli.
In medio claustri, super octo alzata pilastros,
arca sedet, quam tunda coprit testudo piombi.
Illa decem brazzos est longa, sed alta triginta,
pyramidisque instar surgens sibi culmen aguzzat.
Tota lavoratur nitido sculptoribus auro,
per quam distinctae lissato in marmore zoiae
stralucent, tanquam per coeli marmora stellae.
Quisque pilastronus crystallo conditur albo,
cuius in interno sberlucet ventre rubinus,
ceu quum fare solet lanterna moccus in una.
Porphida non desunt, alabastraque lucida muris,
nec calcidonium, nec vulsa coralia ponto.
Hic ascoltantur gyramina plura rotarum,
quas velut orlogii vaga contrapesia guidant.
Ista pro causa currit fabricatio circum
ad formam naspi, cum foemina fila volutat,
arca manet solum rutilis imposta pilastris,
atque inter septem ceu tellus pendula coelos
eminet, et semper moles it spherica circum.
Constiterant ergo stupefacta mente barones,
cuncta palesa vident, claro splendente lusoro,
quem pretiosarum fundit lumera petrarum.
Hi quoque ridentes a circum circa menantur,
namque per intornum fabricatio tota galoppat,
sed quando ad centrum veniunt bigolumque posadae,
arca ubi firmatur, stabilique in sede repossat,
stant firmi, cerchiosque vident rotolare theatri.
Tum sibi praeterea maior maravilia nascit,
quod cernuntur ibi circum pirlare solari,
ireque datornum velut omnis machina mundi,
quam dentata menat moles diversa rotarum.
Non huc comparet neque vir, neque parvula musca;
tantum sentitur, generat quem fabrica, rumor.
Ad martellorum sonitum vult pergere Baldus,
unde videns scalam, quae scandit more limachae,
hanc montat gradibus, tamen it velut ante datornum,
ac sua fit duplex rotolatio, namque movetur
omne opus incircum, scalam quoque tirat apressum,
ipsaque per se se circumfert scala scalinos.
Post multos gradulos tandem reperere masonem,
quae crebris stantem gyris intorniat arcam.
Septem sunt sperae varia de sorte metalli,
quarum derdana est cunctis angustior altris,
quarum suprema est cunctis spatiosior altris.
Extrema argentum est; fissatum sulphur et album
mercurio mixtum, facit hoc buliente bodega.
Hoc valet in finum argentum convertere stagnum;
hic plenas athalac et aceto mille burinas
effumare vident, quo fumo argentea blancam
materies perdit spetiem, coelique colorem
vestit, ut ad vistas hominum sit gratior illa.
Circuit haec igitur de argento machina puro,
in qua sculpita est facies cornuta Dianae.
Post haec ascendunt alios cinquanta scalinos,
atque ibi Mercurii fabricam invenere gelatam:
alphatar instabilis flueret, faceretque nientum,
ni simul admixtum dragantum salque liei
esset et ad furnum cuncta haec stillaret aludel.
Voltatur finum servus fugitivus in aurum,
si bene iuncta suos cohibet medicina vapores.
Non sine Mercurio valeas mutare metalla,
unde canunt vates, quod nuncius ille deorum est,
quo sine nulla quidem vel pax vel guerra movetur.
Ascendunt iterum Veneris solaria rubrae:
rammus ibi fulvum tandem voltatur in aurum,
ast opus est centos carbonum spendere saccos;
argenti et auri naturam rammus acquistat,
at numquam horumdem, Gebber testante, colorem,
unde minor spesa est, at rerum maior aquistus,
ut rammus maneat rammus, formetque pignattas,
sive bagatinos praestet quantumque legeros,
quam cercare aurum tot afannis, totque malhoris,
nec reperire unquam nisi post ter mille pacias.
De Venere ascendunt ad cerchium Solis et auri.
Aureus est cerchius, Phoeboque simillimus ipso.
Author earundem rerum, post mille fadigas
incassum spesas, post persum tempus et annos,
hanc fecit veram finaliter improbus artem.
Verbitrium lapidem retrovavit philosophorum.
Multicolor lapis est, elementis quatribus extat:
igneus, aëreus, terrenus, aquaticus, unde
siccus in occulto, caldusque; sed in manifesto
humidus et gelidus, natura ve querna fit una.
Spiritus hic lapis est, qui transmutatur in unum
nobile, adustivum, pariterque volatile corpus.
Non fugit a flammis, liquidi fluit instar olivi,
multiplicat, solidat, praeservat tempore longo,
atque potest mortos primaiae rendere vitae.
Hoc tribus in verbis consistit munus, ab alto
quod Iove donatur sapientibus atque beatis.
Ingravidat semet, de semet concipit, inde
parturit et sibimet vivit, sibimetque necatur.
Suscitat hinc semet, nam sic Deus ordinat illum.
Est tinctura rubens lapis iste, biancaque, vivax,
concipiens aurum si fumo iungitur albo.
Numquid elithropia est? adamas? calamita? lypercol?
Absit, nam fluitat, seu sit cum corpore, seu non.
Est vi (nun dicam tandem manifestius?) est A,
qua vita fruimur, qua verum acquiritur aurum.
Ad Martis veniunt, post solis clymata, ballam:
ferrea quae tota est, nitidoque azzale finatur.
Hac sine materia nostras nihil esse fadigas
iudico, qua propter ferrum est magis utile, quod sit
ferrum, quam quod sit seu stagnum sive latonum.
Sunt ferrum vanghae, sunt ferrum rastra, badili,
sunt ferrum falces, zappae, centumque ricettae,
cum quibus et vini bonitas et panis habetur.
Commodius nihil est ferro, nihil aptius, inquam.
Non opus artificum quorumlibet esse catatur,
quod fieri duro sine ferro denique possit.
Ecce marangones operant lignamina ferro,
ferro taiantur calzae, variaeque gonellae,
pistat mortaro speciarius omnia ferro,
cum gucchis ferri brettas brettarus agucchiat,
ferro zavattas gens scarpazina repezzat,
calcinat et ferro muros murator et albat,
non radit barbam barberius absque rasoro,
non herbolattus dentes cavat absque tenaia,
nec porcos castrat sine ferro conzalavezus.
His bene discussis, Iovis ascendere biancam
materiam stagni, quod corpora nigra dealbat,
sed peccat buliens, nam corpus deterit omne,
praeter Saturni et Solis: tum firmius haeret
et Soli et Lunae, nec ab illis nempe recedit.
Cuius peccatum (ne corpora scilicet ipsa
frangat) quisquis enim cognoscet tollere: felix,
o felix nimium, qui travos, saxa, quadrellos,
ac sua quaeque cito fulvum cangiabit in aurum.
Sed quia nescitur mortalibus ista recetta,
felix o felix qui scit stagnare padellas,
atque repezzandi cum stagno praestat in arte.
Post spheram stagni, Saturni ad fluxile plumbum
itur, et artifices illic reperere dosentos.
Illico pulchra, gravis, leggiadraque donna resurgit,
contraque barones vultu veniebat alegro.
Baldus eam, curvando genu, cortesus honorat,
mox veniam chiedit, nimium si forte protervi
tecta subintrassent, et sacra et sancta dearum.
Subrisit matrona illi, dehinc talia dixit:
«Sum ne ego tam grandem dignata videre guererum,
quem coeli, terrae, ponti venerantur et orci?
Urbs mea te genuit talem cortesa baronem,
qualem non generat totum natura per orbem.
Illa ego sum Manto, de cuius nomine nomen
Mantua suscepit, quam condidit Ocnus in undis,
tempore quo Troiam ruinavit panza cavalli.
Nec penitus vestros animos stupor occupet ullus,
si nunc usque meam potui traducere vitam,
nam datur aeterno me tempore vivere fadam,
donec ab aethereo guastetur iudice mundus.
Hactenus ingemuit sub acerbo nostra tyranno
Mantua, quo mores cortesos perdidit omnes.
At praeclara modo, regalis, et alma fameia
Gonziadum venit, atque aquilas spigat undique nigras.
Haec, quam vidistis, miro fabricata lavoro
stancia, Francisco Gonzagae tota dicatur.
Post centum guerrae palmas, post mille trophaeos,
post vitae laudes, post vecchi Nestoris annos,
illius huic magno donabimus ossa sepulchro.
His ego divitiis praesum, facioque magistros
aurifices, doceoque aurum formare, catatum
ex virtute trium verborum: nomina quorum
auribus admotis audite, quod illa docebo».
His dictis thebana parens, nutrixque Cipadae,
multa susurrando per eorum fixit orecchias,
quae toccare manu faciunt genitalia rerum:
herbarum forzas, stellarum facta, petrarum
effectus varios, et habendi denique plenam
semper ducatis borsam donavit avisum:
quod magis importat, magis altum recat honorem,
quam studiando libros et stellis perdere sennum.
Nauta sed interea non poca foramina barchae
conzarat, rursumque parat tentare diablos.
Baldus ab aurificum, sociis comitantibus, antro
se portat, caricatque suo cum corpore lignum.
Tunc dare vela iubet, zephyri velamina boffant,
mantoaeque magae spallis casamenta relinquunt.
Forte alios inter peregrinos atque romeros,
quos omnes pariter barca illa in ventre ferebat,
vir vivax oculis aderat vultuque galantus,
tam respettosus, tam sequestratus ab altris,
ut totum per iter non dixerit octo parolas,
quippe habitu proprio, genioque suopte, tacendo
vergognosus erat, stabatque in parte solettus.
Huic nomen Giubertus erat, qui voce, lyraque
Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion,
saxorum ad sese, nemorumque tirabat orecchias.
Baldus eum pridem tacitis guardabat ochiadis.
Ille, viri tanti cernens sibi lumina flecti,
fronte rubescebat, bassosque tenebat ocellos.
Captus ob id, Baldus penitus moruisset alhoram,
ni prius agnosset qui sit, quo vadat, et unde
adveniat, mentemque suam, studiumque suorum.
Ergo, ubi cognovit cythara cantare peritum,
hunc rogat, ut tantam voiat recreare brigatam,
voceque dulciloqua longum nihilare caminum.
Ille statim censet tanto magis esse barono
parendum, quanto se noscit in arte magistrum.
Expedit e panno sedae mirabile plectrum,
sive lyram dicas potius, quae concinit arcu,
concentuque suo facit omnes stare balordos.
Iam rectas, longasque arcu menat ille tiratas,
taliaque altandem modulando carmina coepit:
«Infidum arridet saepe imprudentibus aequor,
mentiturque leves zephiros aquilone parato.
Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi
cura subit, seu forte deas in gurgite nantes,
sive tridentiferi verrentes caerula currus.
Verum ubi subducto ventum est qua littore circum
misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo,
en miseri avulso singultant viscere proni
hinc atque hinc nautae, nigraque urgente vomuntur
bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor,
unde indignantes venti tam audacter amicas
commaculare suas genus hoc mortale, caducum
atque procax, ne sic evadat crimen inultum
concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo
tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt.
Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum!
Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum
debuerat facies animo spectarier ante,
quam nauta insultans fortunae solveret audax;
mox frustra insani vellent contingere portus».
Talia cantando Giubertus, talia plectrum
pulsando, sic sic hominum stupefecerat aures,
ut nisi Boccalus cito providisset ad illos
non homines certe navis carigata menasset,
sed tot pignattas, tot zoccos, totque colonnas.
Bergamascus erat, ut diximus ante, Bocalus.
Protinus accurrens, trat de cantone sacozzas
quasdam pezzatas, recusitas, plusque bisuntas
quam gremiale coghi nunquam savone lavantis.
Hinc sibi de medio strazzarum tasca cavatur,
quam cito praecingit, dextro gallone cadentem.
Mox positis trespis, mensam sibi praeparat ante,
ac si bancherus vellet numerare monetam.
Praestiter hic brazzos tunica, manicisque camisae
liberat ad cubitos, ut fitur quando parecchiat
fluminis ad ripam fantesca lavare bugadam,
atque bretarolis grossas ostendere gambas.
Giubertus cytharam rursus velamine coprit,
inde, sedens iuxta Baldum, ghignare comenzat,
namque Bocalus habet iam tractos extra besazzam
quosdam de latta, vel tres, vel quinque becheros,
insemmamque leves balotellas nescio quantas,
maiores pilulis illis, quas Mesue dixit:
«Recipe pro capite, anna, tria scropola, fiat».
His bagatellandi tantum gallantiter artem,
incipit, ut nunquam melius Zaramella giocavit
ante ducam Borsum, solitus manegiare balottas.
Mirum quam subitis manibus de suque de giuque
stravoltat zaynos, ut tres cinquanta parerent.
Nunc unum ponit super altrum, nunc ve roversos
dividit antrattum, stantes culamine coelo,
atque super fundos modo tres, modo quinque balottae
apparent, ac una modo soletta videtur.
His bene completis, positisque da banda moiolis,
maius assaltat opus: facit huc portare caraffam,
non malvasiae garbae, sed dulcis afattum,
dicens non aliter fieri quod fare parecchiat.
Hanc bibit, ad fundum veniens, trat in aequora zuccam.
Mox aperit boccam, monstrat nihil esse dedentrum,
inde serans dentes grignantes atque scopertos,
soffiat et risum, dum soffiat, excitat illis,
cernere qui monam bertuzzam nempe parebant,
quae tenet in testa scufiam dentesque righignat.
Sopiat et vulgum sberlato lumine sgognat.
Verum quis credat? dum soffiat, ecce farina,
ecce farina venit largo de gutture, quae iam
imbrattando omnes cogit scampare brigatam.
O puta, si strepitat plebs hic grossera cachinnis!
Nil tamen a Baldo valuit plus ducere risum,
quam quod in hoc ipso medemo tempore zucca,
zucca gitata viam Boccalo nuper in undas,
Cingaris ad collum subito sprovista pependit.
Dumque illi stesso Boccalus buttat in ora
bocconem panis, dunque ocyus inde comandat
hunc spudare foras, o res mirabilis, ecce
non ultra est panis, sed merda rodunda cavalli.
Omnia corteso tolerat costumine Cingar,
dum sic schrizzetur, ne schrizzum doia sequatur.
Quid plura? ex oculis coram tot gente Lonardi
absque nocimento gucchias striccavit acutas,
inque sinu Baldi mandat cercare Gibertum,
hinc trahit o quantas qualesque con ordine robbas:
scilicet ampollam, specchium, calamare, sonaium,
chiappam piatelli, strigiam, pezzumque bragheri,
et quos ad missam mocolos zaghettus avanzat.
Obstupet his Baldus, nec scit pensare qualhora
iverit ad feram Lanzani, seu Racanatae,
has comprare cosas, non soldos quinque valentes.
Denique Giuberto nasum sopiare comandat.
Non negat hoc cantor; bis, ter, quater ille stranudat,
evolat ecce foras magno rumore tavanus,
quem seguitat grillus, post grillum trenta pedocchi,
quos mage compitos non dat sguarnazza pitocchi.
Et iam finis erat, cum Phoebus giunsit acasam,
chiamavitque suos alta cum voce fameios.
Ptous adest, Horius, Pithius, Phos, Mitra, Myrinus,
patronemque volant de carro tollere giusum,
disfangat pars una rotas, nettatque lavacchio,
altera pars disfrenat equos, stallaque reponit,
ac ibi cum paia sudantia tergora fregat,
mox beverat, solitasque orzi butat ante prevendas.