EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Audita tremendi
1187
editio: incognita
fons: incognitus


GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Audita tremendi severitate iudicii, quod super terram Ierusalem divina manus exercuit, tanto sumus nos et fratres nostri horrore confusi, tantisque afflicti doloribus, ut non facile nobis occurreret, quid agere aut quid facere deberemus, nisi quod Psalmista deplorat, et dicit: "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, coinquinaverunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae, et escas volatilibus coeli," etc. [Psalmus 78:1–2] Ex occasione quippe dissensionis quae malitia hominum ex suggestione diaboli facta est nuper in terra, accessit Saladinus cum multitudine armatorum ad partes illas, et occurrentibus eis rege, et episcopis, et Templariis, et Hospitalariis, baronibus ac militibus cum populo terrae, et cruce Dominica (per quam ex memoria et fide passionis Christi, qui pependit, et genus humanum redemit, certum solebat esse tutamen, et contra paganorum incursus desiderata defensio), facta congressione inter eos, et superata parte nostrorum, capta est crux Dominica, trucidati episcopi, captus est rex, et universi fere aut occisi gladio, aut hostilibus manibus deprehensi, ita ut paucissimi per fugam dicantur elapsi. Ipsi quoque Templarii et Hospitalarii in eius oculis decollati. Superato autem exercitu, qualiter subsequenter invaserint et rapuerint universa, ita ut non nisi pauca loca геmansisse dicantur, quae in eorum non devenerint potestatem, non credimus nostris litteris explicandum. Nos autem, licet cum propheta dicere habeamus: "Quis det capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo nocte ас die interfectos populi mei?" [Ieremias 9:1] non tamen adeo deiicere nos debemus, ut in diffidentiam decidamus, et credamus Deum ita populo iratum, ut quod communium faciente multitudine peccatorum fieri permisit iratus, non cito per misericordiam poenitentia placatus alleviet, et post lacrymationem et fletum exsultationem inducat.

Quisquis sane in tanta lugendi materia, si non corpore, saltem corde non luget, non tantum fidei Christianae, quae cum omnibus dolentibus docet esse dolendum, sed ipsius est humanitatis nostrae oblitus: cum ex ipsa periculi magnitudine ac feritate barbarica Christianorum sanguinem sitiente, ас totam suam in hac apponente virtutem, ut profanare sancta, et titulum Dei valeant auferre de terra, quod nos tacemus, discretus quisque valeat aestimare. Sane cum prophetae toto prius studio laboraverunt, postmodum apostoli, et sequaces eorum, ut divinus cultus esset in terra illa, et ad omnia climata mundi ex ea deflueret, imo, quod maximum et ineffabile est, Deus, qui voluit incarnari, per quem facta sunt universa, per ineffabilem sapientiam et incomprehensibilem misericordiam suam, per infirmitatem carnis esuriem, sitim, crucem, et mortem et resurrectionem, salutem nostram ibi voluit operari, iuxta quod dicitur: "Qui operatus est salutem in medio terrae" [Psalmus 73:12]: per seipsum ad hoc dignatus est laborare, nес lingua dicere, nес sensus cogitare potest, quan tum nobis et universo dolendum sit populo Christiano, quod id nunc perpessa est terra illa, quod sub veteri populo legitur pertulisse. Nos autem credere non debemus quod ex iniustitia Iudicis ferientis, sed ex iniquitate potius populi delinquentis, ista provenerunt, cum legamus quod, quando populus convertebatur ad Dominum, persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia: imo, ipso populo quiescente, exercitum Sennacherib angelica manu consumptum. Sed et terra illa devoravit habitatores suos, et nес diu habere quietum statum, nec transgressores legis divinae potuit retinere: doctrinam et exemplum tribuens illis qui ad coelestem Ierusalem intenderent, quod non possunt ad eam nisi per exercitium boni operis et per tentationes plurimas pervenire. Potuerunt autem ista timeri iampridem, quando Arroasia [Rohes, Edessa], et alia terra in potestatem transiit paganorum, et fuisset bene provisum, si populus qui remansit, ad poenitentiam rediisset; et Deum, quem praevaricatione offenderat, conversione placasset. Nec enim subito venit ira eius, sed et ultionem differt, et tempus tribuit poenitenti. Tandem vero, qui in misericordia iudicium non amittit, vindictam suam ad poenam transgredientium et cautelam salvandorum exercet.

Porro nos, qui in tanta terrae illius contritione non solum peccatum habitatorum illius, sed et nostrum et totius populi Christiani debemus attendere ас vereri, ne quod reliquum est illius terrae depereat, et in alias etiam potestas eorum desaeviat regiones, cum ex omnibus partibus inter reges et principes, civitates et civitates dissensiones audiamus et scandala, ut lugere cum propheta et dicere valeamus: "Non est veritas, non est scientia Dei in terra: mendacium, homicidium et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem contigit" [Osee 4:1–2]. Unde hoc universis est cogitandum, imo et agendum, ut peccata nostra castigatione voluntaria emendantes, per poenitentiam et opera pietatis convertamur ad Dominum Deum nostrum, et in nobis primo quod male gessimus emendemus; deinde feritatem et malitiam hostium attendamus; et quod illi contra Deum tentare non timent, nos pro Deo agere nullatenus haesitemus. Cogitate itaque, filii, qualiter in hunc mundum venistis, et qualiter exituri estis, et qualiter transeant universa, et pariter transeatis et vos; et poenitendi ac bene agendi tempus, quantum spectat ad vos, cum gratiarum actione recipite, et date vestra, date post vos ipsos, quia non estis ex vobis, nec quidquam a vobis habetis, qui nес culicem unum potestis facere super terrain. Nec dicimus: Dimittite, sed: Praemittite in coeleste horreum quae habetis, et deponite apud eum, apud quem aerugo ea non demolitur, aut tinea, nес fures effodiunt, et furantur; laborantes ad recuperationem terrae illius, in qua pro salute nostra veritas de terra orta est, et sustinere pro nobis crucis patibulum non despexil; et nolite ad lucrum vel gloriam temporalem attendere, sed voluntatem Dei, qui pro fratribus animas in seipso docuit esse ponendas, et ei vestras commendate divinas, quas, sive volentes, sive nolentes, nescitis tandem quibus haeredibus sitis relicturi. Non est equidem novum, quod terra illa iudicio divino percutitur, sed nec insolitum, ut flagellata et castigata misericordiam consequatur. Poterit Dominus quidem sola eam voluntate servare, sed non habemus ei dicere cur ita fecerit. Voluit enim forsitan experiri, et in notitiam ducere aliorum, si quis sit intelligens aut requirens Deum, qui oblatum sibi poenitentiae tempus hilariter amplectatur, et animam ponendo pro fratribus consummetur in brevi, et compleat tempora multa. Attendite qualiter Machabaei zelo divinae legis accensi, pro fratribus liberandis extrema quaeque pericula sunt experti, et non solum substantias, sed et personas pro fratrum docuerint salute ponendas, exhortantes seipsos atque dicentes: "Accingimini, et estote filii potentes, quoniam melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum" [I Liber Machabaeorum 3:58–59]. Et quidem illi sub una constituti lege fuerunt, vos per incarnationem Domini nostri Iesu Christi ad lucem veritatis adducti, et multis exemplis instructi sanctorum, sine trepidatione aliqua faciatis, et non timeatis dare terrena et pauca, et breviter duratura, quibus illa bona promissa sunt, et reposita, quae nec оculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, de quibus dicit Apostolus: "Quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futurum gloriam quae revelabitur in nobis" [Ad Romanos 8:18].

Eis autem qui corde contrito et humiliato spiritu, itineris huius laborem assumpserint, et in poenitentia peccatorum et fide recta decesserint, plenam suorum criminum indulgentiam, et vitam pollicemur aeternam. Sive autem supervixerint, sive mortui fuerint, de omnibus peccatis suis, de quibus rectam confessionem fecerint, impositae satisfactionis relaxationem de omnipotentis Dei misericordia, et apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra, se noverint habituros. Bona quoque ipsorum, ex quo crucem acceperint, cum suis familiis, sub sanctae Romanae Ecclesiae, nec non et archiepiscoporum, et episcoporum, et aliorum praelatorum Ecclesiae Dei protectione consistant; et nullam de his quae in susceptione crucis quiete possederint, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur, sustineant quaestionem, sed bona eorum integra interim maneant et quieta. Ad dandas quoque usuras, si tenentur alicui, non cogantur. Nec eant in vestibus pretiosis, et cum canibus, sive avibus, aut aliis quae ostentationi potius et lasciviae, quam necessariis videantur usibus deservire; sed in modesto apparatu, et habitu, in quo poenitentiam potius agere quam inanem аffectarе gloriam videantur.

Datum Ferraris quarto Kalendas Novembris [29. Octobris (1187)], indictione sexta.