Astronomiae Instauratae Progymnasmata

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Astronomiae Instauratae Progymnasmata
1610
editio: incognita
fons: incognitus

CAPUT PRIMUM

De Solaris curriculi, ad nostra Secula, per recentiores Observationes varijs & minime fallacibus Instrumentis caelitus habitas, accurata designatione.

Sol omnium corporum, quae in hoc amplissimo mundi theatro inexhausta DEI condidit sapientia, et maximum et lucidissimum, pulcritudineque et maiestate illustri, tum etiam viribus et potenti efficacia, caetera omnia longe antecellens: quique non saltem motu tam annuo quam diurno, et lucis insita praefulgida claritate, discrimina temporum, annorum, dierum et noctium, vicissitudinesque, aestatis et hyemis, veris atque autumni constanti lege efficit, sed etiam vivifico suo calore, et coelesti virtute, totam rerum naturam, atque omnia quae in inferiori mundo generantur, tum animantia et vegetabilia, tum etiam mineralia atque metalla, vegetat, fovet et ad destinatam maturitatem perducit, adeo ut vis eius in ipsa intima Terra viscera penetret; ad cuius etiam nutum, omnes reliqui planetae, totusque chorus caelestis cursum suum dirigunt, eum tanquam regem et ducem inclytum concinna nunquamque intermissa observantia venerantes.

Hic (inquam) SOL, cum tanta praecaeteris omnibus aetherei mundi admirandis luminibus, praerogativa et excellentia polleat, reliquorumque insuper cursus, motuumque leges disponat ac moderetur, adeo ut sine certa exactaque ipsius curriculi cognitione, non solum aliorum sex planetarum, sed etiam affixarum stellarum situs et motiones praefinire, frustra quis tentaverit; idcirco ab huius praecipui et clarissimi, maximeque ad rem Astronomicam redintegrandam necessarij iubaris,

in debitum et congruentem cum eo, qui coelitus apparet tenorem restitutione, merito nobis ordiendum censeo. Quin et eius causa oculos hominibus, ut hunc intueantur et contemplentur inditos esse, quidam antiquitus philosophantium, non abs re dixisse videntur.


Etsi vero haec de solaris cursus exacta ad nostrum aeuum redintegratione, quam adducturi sumo tractatio, quibusdam ab instituto huius operis, quo de ascititiis et novis coeli phaenomenis agere proposuimus, aliena fortassis videri poterit : tamen, quia sine exquisita motus Solis notitia, ipsa etiam neoterica (de quibus agemus) sidera, in ordinem redigi nequeunt; cum quod affixarum stellarum, a quibus horum pendet denotatio, loca absque sole (uti dictum est) restitutioni non pateant, tum quia multa alia, et in temporis praecisa assignatione, et apparentiis istorum phaenomenon diligenter perscrutandis, occurrant, quae solis motum adamussim cognitum necessario requirunt ; ob id non abs re me facturum arbitror, sic solaris itineris ad haec secula accuratam peruestigationem, caeteris omnibus, quae in hoc opere continebuntur, praemisero; praesertim, cum non saltem ea, quae ad haec novitia coeli phaenomena sedulo disquirenda proprie pertinent, sed etiam nonnulla ad ipsam artem astronomicam rectius quam hactenus instaurandam et promovendam impense facientia, in medium (quoties occasio patitur) referre, non inconsultum, sed apprime utile censeamus. Sed ne longis ambagibus res ipsa differatur, solaris quam pollicemur cursus ad nostra tempora coelitus deducta emendationem, aggrediemur.


Hunc (de quo loquimur) solem, incomparabilis ille superioris aetatis astronomus NICOLAUS COPERNICUS TORONENSIS,



ob praecipuam eius dignitatem, tum etiam aliis quibusdam adductus occasionibus, non dubitavit in centro universi prorsus immotum et quiescentem constituere, adeo ut non solum omnes reliqui planetae, eum in meditullio suarum revolutionum obseruarent, sed ipsa etiam Terra, una cum sibi contermina Luna, annuatim circa eundem convolverentur, satis capaci inter orbem Martis et Veneris illis relicto spacio. In qua etiam sententia quosdam veterum, inprimis vero ARISTARCHVM Samium fuisse, legimus. Verum nos Terram centrum universi occupare, una cum antiquissimis astronomis, et communiter recepta philossophorum sententia, nihil hasit antes Solem circa hanc annuo convolvi motu asseveramus: Rationes cur haec summi illius Copernici, utut admodum ingeniose, et concinne excogitata circuituum in Mundanis corporibus apparentium dispositio, re ipsa veritati non correspondeat, alias sufficienter ostensuri.

At cum Sol ipse, Tellurem in medio universi positam annuatim ambiens, aequali et sibi semper simili, iuxta apparentiam, non feratur tenore, in aestiva siquidem Ecliptica parte tardius, in Brumali vero celerius promoveri, per Instrumenta diligenter attendennti, depraehendatur, in tantum utab Aequinoctio verno usque in autumnale, per totum borealem semicirculum, dies 8 1/3 fere plusquam in Australi, nostro auo consumat : motus autem omnes caelestes esse per se regulares et aequabiles, constantique lege circulariter ferri, pro axiomate ab astronomis omnibus iamdudum receptum sit; consectarium erit Solem, ut simplici et regulari volvatur curriculo, non undiquaque Terram, in suo tramite loco


centri respicere, sed aliud quoddam, extra hanc sui circuitus obtinere meditullium. Hinc est, quod ipsum in orbe convolvi ad Terras Eccentrico, vel quod idem est, concentrepicyclo, multis ab hinc seculis, exploratum habeatur.

Sed facilitates gratia, Eccentricum hic praeferentes, locum quo Sol a Terra remotissimus evadit ( quem Apogaeum vel Augem nuncupant ) et centri eiusdem Orbis a centro Terrae distantiam, quae Eccentricitas dicitur, e propriis iisdemque certis in Solari cursu Obscrvationibus, pervestigabimus; id enim ante omnia necessario requiritur. Moveri autem Solem revera, in Orbe aliquo ad Terras eccentrico, ita ut aliquando propior, aliquando remotior nobis reddatur, non solum tarditas motus aestvui, et celeritas hyberni, de quibus nonnulla diximus, sed etiam, quod maior aliquantulum iuxta Perigaeum, quam Apogaeum eiusdem Orbis, visibilis eius diameter attenta animadversione appareat, rem non aliter se habere satis convincit : ipsis etiam Eclipsibus, non dubium huic assertioni ferentibus testimonium. Facessant itaque Homocentricorum Orbium nimis per se violentorum, irrito conamine effictores.

Ut autem Apogaei huius et Eccentricitatis inquisitio rite peragatur, ante omnia opus erit simplicem Solis diurnum motum constare, qui tamen non praecisa subtilitate cognitus hoc loco requiritur. Assumemus itaque anni Tropici magnitudinem Dierum 365. H.5.M.49, quanta proxime collatis artificum diurnis animadversionibius reperitur neque enim ob aliquantulam inaequalitatem, cui ab aliis atque aliis Observatoribus; praesertim vero ab ingenti illo Copernico obnoxia esse statuitur, ita ut pauculis quibusdam scrupulis


interdum aliter proveniat, nostrae intentioni quidpiam derogatur. Etenim id, quod per totum circulum fit insensibile, in minoribus eius subsumtum partibus, nullius prorsus esse poterit momenti.

Quod si hanc praesuppositam anni quantitatem, per integrum circulum, qui est P.360 diviserimus, prodibit simplex Solis diurnus motus, P.0./.59.//.8.///.19.////.43 2/3, nostra intentioni sufficiens : quo etiam mox utemur in inquirendo demonstrandoque Apogaeo Solari, et competenti ad nostra tempora, Eccentricitate.

Nunc ea, quae ex observationibus ipsis, ad hanc rem necessaria requiruntur, indicabo. Et primo quidem Aequinoctialium punctorum ingressus, quales intra proxime elapsum quinquennium, caelitus accurata diligentia a me conquisiti sunt, oculis subiiciam.

Ingressus Solis in ambo Aequinoctialia puncta, e nostris exquisitis observationibus pervestigati. AEQUINOCTIUM ANNO CHRISTI LABENTE VERNALE AUTUMNALE MARTII SEPTEMBRIS DIE HOR. MINUT. DIE HOR. MINUT. 1584 9 21 30 12 l6 0 1585 10 3 19 12 21 49 1586 10 9 8 13 3 38 1587 10 14 56 13 9 26 1588 9 20 45 12 15 15 Hora et scrupula numerantura meridie assignati diei, idque in longitudine P.36.M.45, qualis est in loco nostra observationis proxime.


Has Aequinoctialium temporum denotationes coelitus deduxi quinque vel sex diversa ratione fabrefactis instrumentis, magnitudine ipsa, et materiae metallicae soliditate, divisionisque ac Pinnacidiorum exacta dispositione, ita ad amussim elaboratis, ut de aliquota, in quibusdam tertia, in aliquibus quarta in nonnullis etiam sexta scrupuli parte, circa altitudines Solis nos minime dubios facerent : sine qua sane praecisione, frustra hoc subtile negotium tentatur; unicum enim minutum variationis in altitudine, et ob id quoque in Declinatione Solis, iuxta ipsa etiam Aequinoctia, ubi maxima est Declinationis diurnae alteratio, Longitudinem Solis mutat scrupulis 2 ½, quae in temporis decursu integram horam proxime efficiunt; ut vel inde appareat, quam irrito labore Astronomiae penetralia ingredi conentur, qui summa diligentia et praecisione elaborate organis non sunt instructi. Atque hinc certe non minima occasio, cur haec Scientia omnibus suis numeris a prioribus Mathematicis nondum ab nos absoluta transmissa sit, irrepsit, adeo ut ne Solis quidem motum inde caetera omnia dependent, praecise cognitum, reddere sustinuerunt.

Adhibui quoque ipsis Altitudinibus Observatis, Parallaxin Solis, quae ab antecessoribus nostris nimis secure in tam subtili inquisitione praetermissa videtur. Imo et Refractionis istius aliquantulae, quae hic fit in Solis, etiam circa Aequinoctia, sublimitate 34 partium proxime, aliquam habere rationem, non intermittendum duxi. Poli insuper Altitudinem, quae in hac pragmatia exquisitissime perspecta requiritur, e circumpolaribus astris; praesertim vero ipsa Polari Stella, quae minimum describit circulum, et in nostro Climate


Refractionibus non est obnoxia, multoties accurata animadversione perquisivi. Quae, etenim a Sole, in utroque etiam Solstitio assumitur hoc loco ratiocinatio, non caret sensibili virio, eo praesertim, quod iuxta Brumam in decliviori ipsius situ, a vera Altitudine per refractionem sese insinuantem, evidens contingat aberratio : utut Parallaxis non negligatur; quod pauci, vel potius nulli, quod sciam, prius animadverterunt. Neque sane paruo haec res nobis constitit. Dum enim uno atque altero satis quidem affabre elaborato Instrumento, Poli Altitudinem praecisam hic rimarer, idque vtraque ratione, cum per Solis Elevationem in ambobus Solstitiis, tum etiam per Stella Polaris sublimitatem, tam maximam quam minimam, nequaquam tamen earn sibi consentire depraehendi, differentia incidente satis perceptibili, utpote quae quatuor etiam scrupula prima aliquantulum excederet; atque hinc in dubitationem de Instrumentorum exquisita compositione protractus, non destiti varia unum post aliud diversa forma et magnitudine confici curare Organa, usque dum ad minimum dena exactissima perfectione constructa, quibus Solis et Stellarum Altitudines admodum scrupulose perscrutari liceret, in promtu haberemus, Labore, Diligentia, et Sumtibus, inestimabilia.

[sequens reliqua partis] Michael Rosa, Astronomus