Argonautica (Valerius Flaccus)/VII

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
Liber VII
70-79 p.Ch.n.

(157) v. 1

(158)
Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper 1
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
contigit aegra toros et mens incensa tenebris, 5
vertere tunc varios* per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
ausa sibi paulum,* medio sic fata dolore est:
'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil* usque
ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe 10
nox erat ante tuos,* iuvenis fortissime, vultus.
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
tam magno* discreta mari? quid in hospite solo
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
accipiat, quae sola petit quaeque una laborum 15
causa viro. nam quando domos has ille reviset? *
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
hunc* qui deinde virum: sed sic quoque talis abito. ' 20
tum iactata toro totumque* experta cubile (159)
ecce videt tenui candescere limen eoo;*
nec minus insomnem lux orta refecit amantem,
quam cum languentes levis* erigit imber aristas
grataque* iam fessis descendunt flamina remis. 25
At sua longarum Minyas iam cura viarum
admonet, inque ipso nequiquam tempore regem
laetitiae* meritique petunt. quem passus Iason
vota prius captasque deis accendere praedas
prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam*
pellis 30et oblatis clarescant atria villis.
Ille autem iam iam* vultus vocesque parantem
ante petit* rumpitque moras inque ipsa morantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes, 35
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore* mersum
quo soror,* ut felix nullos nunc nomine Graios
nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae*
Graecia, 40quodnam* hominum cerno genus, aut ubi cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
exulibus? meque ante alios sic* spreverit una,
una ratis, spolium ut vivo de rege reportet? 45
ipsum offerre meos, ipsum iam* pandere lucos
imperet et nullo dignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avellere dona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes 50(160)
esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.
ante meus caesa descendet Caucasus umbra 55
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen*
si tamen his aliter perstas non cedere terris,
teque pudor cassi reditus movet, ac latet* una
nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor 60
quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoque vomere* presso,
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus 65
luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,
quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
consiliis nox una satis, tecumque retracta 70
cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
robore, praedicti venies* in rura laboris.
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis
involvi flammisque velim,* durare parumper
an magis, everso iacias* dum semina campo, 75
ac* tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescant pube novales.


(160) v. 78


Filia prima trucis vocem mirata tyranni
haesit et ad iuvenem pallentia rettulit* ora (161)
contremuitque metu, ne* nescius audeat hospes 80
seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror
ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.
non ita Tyrrhenus stupet Ioniusque magister,*
qui iam te, Tiberine, tuens* clarumque serena
arce pharon, praeceps* subito nusquam ostia, nusquam 85
Ausoniam videt* et saevas accedere Syrtes.
tum tamen, infando quae det responsa tyranno,
colligit et tandem obtutu consurgit ab alto.
'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti
spem Minyis, cum prima tuis pro moenibus arma 90
induimus. quo versa fides? quos vestra volutant*
iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno.
quin agite* hoc omnes odiisque urgete tyranni
imperiisque caput; numquam* mihi dextera nec spes
defuerit; mos iussa pati nec cedere duris. 95
unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis,
hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu,
nuntius hinc saevas Peliae mittatur ad aures,
hic periisse viros, et me, si vestra fuisset
ulla fides, reducem patriae potuisse referri'. 100
Talibus attonitos dictis natamque patremque
linquit et infida* praeceps prorumpit ab aula.
at trepida et medios inter deserta parentes
virgo silet nec fixa solo servare parumper
lumina nee potuit maestos non flectere vultus 105
respexitque fores et adhuc invenit euntem,
visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti (162)
discedens: tales umeros, ea terga relinquit.
illa domum atque ipsos paulum procedere postes
optat et* ardentes tenet intra limina gressus. 110
qualis ubi extremas Io vaga sentit harenas
fertque refertque* pedem, tumido quam cogit Erinys
ire maria Phariaeque vocant trans aequora matres:
circuit haut aliter foribusque impendet apertis,
an melior Minyas revocet pater; oraque quaerens*
hospitis 115aut solo maeret defecta cubili
aut venit in carae gremium refugitque sororis
atque loqui conata silet, rursusque recedens
quaerit, ut Aeaeis* hospes consederit oris
Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones. 120
tum comitum visu fruitur miseranda suarum
implerique* nequit subitoque parentibus haeret
blandior et patriae circumfert oscula dextrae.
sic adsueta toris et mensae dulcis erili
aegra nova iam peste canis rabieque* futura 125
ante fugam totos lustrat queribunda penates.
tandem etiam molli semet* sic increpat ira:
'pergis', ait 'demens, teque illius angit imago
curaque, qui* profuga forsan tenet alta carina
quique meum patrias referet nec* nomen ad urbes. 130
quid me autem sic ille movet, superetne* labores
an cadat* et tanto turbetur Graecia luctu?
saltem, fata virum si iam suprema ferebant,
iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos
o utinam et tandem non hac moreretur in urbe. 135
namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi
dicitur, et caram vidi indoluisse sororem, (163)
seque ait has iussis actum miser ire per undas. *
at* redeat quocumque modo meque ista precari
nesciat atque meum non oderit ille parentem. ' 140
dixerat haec stratoque graves proiecerat artus,*
si veniat miserata quies,* cum saevior ipse
turbat agitque sopor: supplex hinc* sternitur hospes,
hinc pater. illa* nova rumpit formidine somnos
erigiturque toro; famulas carosque penates*
agnoscit, 145modo Thessalicas raptata per urbes:
turbidus ut poenis caecisque* pavoribus ensem
corripit et saevae ferit agmina matris Orestes:
ipsum angues, ipsum horrisoni* quatit ira flagelli,
atque iterum infestae* se fervere caede Lacaenae 150
credit agens, falsaque redit de strage dearum
fessus et in miserae conlabitur ora sororis.



(163) v. 153


His ubi nequiquam nutantem Colchida curis
Iuno videt necdum extremo parere furori,
non iam mentitae vultum vocemque resumit 155
Chalciopes. quando ardor hebet* leviorque pudori
mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras
tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo.
'sum memor, ut †tecum† mecum* partita laborem;
illa nimis sed dura manet conversaque in iram 160
et furias dolet ac me nunc decepta* reliquit.
i, precor, atque istum quo me frustratur amorem
vince, precor, patriis ut tandem evadere tectis
audeat atque meum casu defendere ab omni (164)
Aesoniden: vis* illa sacro, quo freta, veneno. 165
illum etiam totis adstantem noctibus anguem,
qui nemus omne suum quique aurea (respice porro)
vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,
fallat* et in somnos ingenti solvat ab orno.
haec tibi: nam* Furiis atque ipsi cetera mando. ' 170


Tum Venus aligerum* mater sic fatur Amorum:
'nec tibi, cum primos adgressa es flectere sensus
virginis ignotaque animum contingere cura,
defuimus, data continuo quin* cingula soli
nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit. 175
haut satis est, sed me ipsa opus, et* cunctantia poscunt
pectora me dubiusque pudor: iam foedera faxo
Aesonii* petat ipsa viri metuatque morari.
tu face luciferae* citus ad delubra Dianae
deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas*
Colchis 180et aequali dominam lustrare caterva.
nec te nunc Hecates subeat metus, aut mea forte
impediat ne coepta time;* quin audeat opto:
continuo transibit amor, cantuque trilingui
ipsam flammiferos cogam compescere tauros. ' 185
amplexuque petit;* volucrem tunc aspicit Irin
festinamque* iubet monitis parere Diones
et iuvenem Aesonium praedicto sistere luco.
protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit (165)
Colchida; Caucaseis speculatrix* Iuno resedit 190
rupibus, attonitos Aeaea in moenia vultus
speque metuque tenens et adhuc ignara futuri.
Vix primas occulta Venus prospexerat arces,
virginis ecce novus mentem perstringere languor
incipit; ingeminant commotis questibus aestus. 195
ergo iterum sensus varios super hospite volvens
maeret et absenti nequiquam talia fatur:
'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte venenis
mater et heu, siqua est, posset succurrere coniunx.
quidve tuos virgo possim nisi flere labores? 200
hoc satis ipse ...........
ei mihi, ne casus etiam spectare supremos*
atque 201iterum durae* cogar comes ire sorori.
et nunc ille sua non quemquam sorte* moveri,
non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas, 205
illum ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,*
ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,
componam sedemque* dabo. fas tunc mihi manes
dilexisse viri tumuloque has reddere curas. '

(165) v. 210


Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit, 210
sicut erat mutata deam mentitaque pictis
vestibus et magica Circen Titanida virga.
ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,
sic* oculos incerta tenet magnique sororem
paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens 215
prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae
ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe
dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit (166)
hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris? *
ante et Thessalicae Phasin petiere carinae 220
perque tot infelix frustra vada venit Iason,
quam patriae te movit amor. ' tum cetera rumpit
occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum
sola, tuae venio iam pridem ignava* iuventae.
cetera parce queri neu me meliora secutam 225
argue; quippe etiam repetentur munera divum.
omnibus hunc potius communem* animantibus orbem,
communes et crede deos. patriam inde vocato,*
qua redit itque* dies, nec nos, o nata, malignus
cluserit hoc uno semper sub frigore mensis. *
fas 230mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,
nec mihi flammiferis horrent ibi* pascua tauris,
meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinam
Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero 235
(ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono? '


Ilia deae contra iamdudum spernere voces.
'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit
'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.
i, precor, atque illum* pro me dimitte timorem. 240
sed magis his miseram, quando* potes, eripe curis,
unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,
perpetior durae iamdudum incendia mentis.
nulla quies animo, nullus sopor arida ...* (167)
quaere malis nostris requiem mentemque repone,*
redde 245diem noctemque mihi, da prendere vestes
somniferas ipsaque oculos componere virga.
tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
omnia, vipereos* ipsi tibi surgere crines. ' 250
talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
in Veneris Medea sinus pestemque latentem
ossibus atque imi* monstrabat pectoris ignem.
Occupat amplexu Venus et furialia figit*
oscula permixtumque odiis inspirat amorem; 255
dumque illam variis maerentem vocibus ambit
inque alio sermone tenet, quin* hoc' ait 'audi
atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:
'cum levis a superis* ad te modo laberer auris,
forte ratem primo †figientem†* litore cerno, 260
qualem nostra suo numquam dimittere portu*
vellet, adhuc omnes quae detinet* insula nautas.
unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis
visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)
advolat atque unam comitum ratus esse tuarum 265
"per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
et quem* non meritis videas occurrere monstris,
haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,
tu fletus* ostende meos; illi has ego voces,
qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo. 270
ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
defecere deae; spes et via sola salutis,
quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat, (168)
ne mea;* totque animas, qualis nec viderit ultra,
dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet. *
[si 275Pelopis duros prior Hippodamia labores*
expediit totque ora simul vulgata procorum
respiciens tandem patrios* exhorruit axes,
si dedit ipsa neci fratrem* Minoia virgo,
cur non hospitibus fas sit succurrere dignis 280
te quoque et Aeaeos iubeas* mitescere campos?
occidat aeterna tandem Cadmeia morte
iam seges et viso fumantes hospite tauri. ]
ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.
at* tamen hoc saeva corpus de morte receptum, 285
hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?
die, ait, an potius" — strictumque ruebat in ensem.
promisi; ne falle, precor. * cumque ipsa moverer
adloquio casuque viri, te passa rogari
sum potius; tu laude nova, tu supplice digno 290
dignior es; sat fama meis iam* parta venenis. '


(168) v. 292


Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu
vix animos dextramque tenens, quin ipsa loquentis
iret in ora deae: tanta pudor aestuat ira
verba cavens; horror molles invaserat annos. 295
iamque toro trepidas* infelix obruit aures
nec quo ferre fugam nec quo se vertere* posset
prensa* videt; rupta condi tellure premique
iamdudum cupit ac diras* evadere voces.
(169)


Illa sequi iubet et portis exspectat* in ipsis. 300
saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula
deserit infectis per roscida cornua vittis,
cum tenet ille deum pudibundaque* tegmina matris
tympanaque et mollem subito miser accipit hastam:
haud aliter deserta pavet perque omnia circum 305
fert* oculos tectisque negat procedere virgo.
contra saevus amor, contra periturus Iason
urget et auditae crescunt in pectore* voces.
heu quid agat? videt externo se prodere patrem
dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum 310
prospicit et* questu superos questuque fatigat
Tartara; pulsat humum manibusque immurmurat uncis
noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
morte velint ipsumque simul demittere* leto,
quem propter furit; absentem saevissima poscit 315
nunc Pelian,* tanta iuvenem qui perderet ira;
saepe suas misero promittere destinat artes
denegat* atque una potius decernit in hora
ac neque tam* turpi cessuram semper amori
proclamat neque opem ignoto viresque daturam, 320
atque toro proiecta manet, cum visa vocari
rursus et impulso sonuerunt cardine postes. *


Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci*
sentit et abscisum* quidquid pudor ante monebat,
tum thalami penetrale petit, quae maxima norat 325
auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.
utque procul magicis spirantia tecta venenis (170)
et saevae patuere fores oblataque* contra
omnia, qtae ponto, quae manibus emit imis
et quae sanguineo lunae* destrinxit ab ore, 330
'tunc sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum,
cum tibi tot mortes* scelerisque brevissima tanti
effugia? ' haec dicens, qua non velocior ulla
pestis erat* toto nequiquam lumine* lustrat
cunctaturque super morituraque colligit iras. 335
o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa
morte magis: stetit et* sese mirata furentem est.
'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae
gaudia,* non dulces fratris pubescere malas? 340
hunc* quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis
morte perire tua, qui te* nunc invocat unam,
qui rogat* et nostro quem prima in litore vidi?
cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
tunc, pater, atque* istis iuvenem non perdere monstris 345
protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.
testor cara* tuas, Circe Titania, voces,
te ducente sequor,* tua me, grandaeva, fatigant
consilia et monitis cedo* minor. ' haec ubi fata,
rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque 350(171)
vertitur, hunc solum propter seu* vivere gaudens
sive mori, quodcumque velit. maiora precatur
carmina, maiores Hecaten immittere vires
nunc sibi, nec notis* stabat contenta venenis.
cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis 355
nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae
Cauaseum promit* nutritaque gramina poenis,
quae sacer ille nives inter tristesque pruinas
durat alitque* cruor, cum viscere vultur adeso
tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto. 360
idem nec longi languesct finibus aevi
immortale virens, idem stat fulmina contra
sanguis* et in mediiis florescunt ignibus herbae.
prima Hecate Stygiis* duratam fontibus harpen
intulit et validas scopulis effodit aristas; 365
mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes
sub decima iuga feta metit saevitque per omnes
relliquias saniemque dei; gemit inritus ille
Colchidos ora tuens; totos* tunc contrahit artus
†monte†* dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae. 370


(171) v. 371


Talibus infelix contra sua regna venenis
induitur* noctique tremens infertur opacae.
dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet*
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
qualis adhuc teneros supremum pallida fetus 375(172)
mater ab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi* brevibusque insurgere pennis;
illos caerulei primus ferit horror Olympi,
iamque redire rogant* adsuetaque quaeritur arbor:
haud aliter* caecae per moenia deficit urbis 380
incedens horretque* domos Medea silentes.
hic iterum extremae nequiquam in limine* portae
substitit* atque iterum fetus animique soluti,
respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason? 385
nullane culpa subest? labes non ulla pudoris,
nullus amor, nec turpe viro servire precanti? '
illa nihil contra vocesque abrumpit* inanes.
et iam iam magico per opaca silentia Colchis
coeperat ire sono, montanaque* condere vultus 390
numina cumque suis averti collibus amnes.
iam stabulis gregibusque* pavor strepitusque sepulcris
inciderat; stupet ipsa gravi nox tardior umbra;
iamque* tremens longe sequitur Venus; utque sub altas
pervenere trabes divaeque triformis in umbram, 395
hic subito ante oculos nondum speratus Iason
emicuit viditque prior conterrita virgo,
atque hinc* se profugam volucris Thaumantias alis
sustulit, inde Venus dextrae dilapsa* tenenti.
obvius ut sera cum se sub nocte magistris 400
impingit pecorique pavor, qualesve profundum
per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae, (173)
haut secus in mediis noctis nemorisque* tenebris
inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant,
abietibus tacitis aut immotis cyparissis 405
adsimiles, rapidus nondum quas miscuit auster. *


Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti
noxque suum peragebat iter, iam iam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
quam simul effusis pavitantem fletibus 410
flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,
has tandem voces dedit et solatus amantem est:
'fersne aliquam spem lucis? ' ait, 'miserata laborem*
nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
ne, precor, infando similem te, virgo, parenti 415
gesseris, haut tales decet inclementia vultus. *
hascine nunc grates, haec exspectata laborum
dona dari decuit? sic te sub teste remitti
fas mihi, virgo, †tuum†* iustas da vocibus aures:
die,* pater ille tuus tantis me opponere monstris 420
quid meritum aut tales voluit cur* pendere poenas?
an iacet externa quod nunc mihi cuspide* Canthus,
quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
perfidus atque suis extemplo* cedere regnis. 425
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege, vides. occumbere tandem
possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire
patris iussa tui; numquam sine vellere abibo
hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis. 430


(173) v. 431


Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
conticuisse viri iamque et sua verba reposci, (174)
nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,
quove tenus, prima cupiens effundere voce
omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;*
haeret 435et attollens vix tandem lumina fatur:
'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
unde mei spes* ulla tibi? tantosque petisti
cur non ipse* tua fretus virtute labores?
nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis,*
occideras, 440nempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nunc,* ubi nunc Tritonia virgo,
sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
externae regina domus? miraris et ipse,*
credo, nec agnoscunt hae* nunc Aeetida silvae. 445
sed fatis sum victa tuis; cape munera supplex
non* mea; teque iterum Pelias si perdere quaeret
inque alios casus, alias si* mittet ad urbes,
heu formae ne crede tuae. ' Titania iamque
gramina Perseasque sinu depromere vires 450
coeperat hisque* iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquam spem ponis in istis*
aut tua praesenti* virtus te educere leto,
si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
me sine et insontem misero dimitte* parenti. 455
dixerat: extemplo (neque enim matura ruebant
sidera et extremum suffecerat* axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu (175)
non secus ac patriam pariter famamque decusque
obicit. ille manu subit et vim corripit omnem. *


Inde 460ubi facta nocens et non revocabilis umquam
cessit ab ore pudor propiorque* implevit Erinys,
carmina nunc totos volvit* figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam, 465
iamque sui tauris languent absentibus ignes.
'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume,
quam modo funerea* tenuit Discordia dextra.
hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes;
protinus in sese conversa furoribus ibit 470
cuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et me
respiciet fortasse pater. ' sic deinde locuta
iam magis atque magis mentem super alta ferebat*
aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
se sine. tum vero extremo percussa dolore 475
arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
crede, tui. quantum* hinc aberis, die quaeso, profundi?
quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
cura mei quocumque* loco, quoscumque per annos; 480
atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
munera,* servatum pudeat nec virginis arte.
ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus? *
an me mox merita morituram patris ab ira
dissimulas? * te regna tuae felicia gentis, 485
te coniunx natique* manent; ego prodita abibo;
nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam. ' (176)
protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
flexerat et simili iamdudum adflarat* amore)
'tune'* ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta 490
credis et ulla pati* sine te loca? redde tyranno
me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
quis mihi lucis* amor? patriam cur amplius optem,
si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
teque tuo longe fulgentem vellere gaudens 495
spectat et ad primos procumbit Graecia* fluctus?
respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
per te, quae* superis divisque potentior imis,
perque haec, virgo,* tuo redeuntia sidera nutu
atque per has nostri iuro discriminis horas: 500
umquam ego si meriti sim noctis et* immemor huius,
si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,
senseris et me tum non haec promissa tuentem,*
tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis 505
flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
ingrato queat, et si quid tum* saevius istis,
adicias meque in medio terrore relinquas. '
audiit atque simul meritis periuria poenis
despondet questus semper Furor ultus amantum. * 510



(180) v. 607


Ille velut campos Libyes* ac pinguia Nili
fertilis arva secet, plena sic semina dextra
spargere gaudet agris* oneratque novalia bello
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso 610
clangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;
bellatrix tunc gleba quati* pariterque creari
armarique phalanx totisque insurgere campis.
cessit et ad socios paulum se rettulit heros*
opperiens, ubi prima sibi daret agmina* tellus. 615
at vero* ut summis iam rura recedere cristis
vidit et infesta vibrantes casside terras,
advolat atque, imo* tellus qua proxima collo
necdum* umeri videre diem, prior ense sequaci
aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti 620
aut primas a matre manus premit obvius* ante,
nec magis aut illis aut illis milibus ultra
sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
agmina Palladios defessus respicit ignes.
ergo iterum* ad socias convertere Colchidos artes 625
et galeae nexus ac vincula dissipat imae, (181)
cunctaturque tamen totique occurrere bello
ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
terrigenae iam signa duces, clamorque* tubaeque.
iamque omnes videre* virum, iamque omnia contra 630
tela micant. * tum vero amens discrimine tanto,
quam modo Tartareo galeamn Medea veneno*

in medios torsit; conversae protinus hastae.
qualis ubi attonitos* maestae Phrygas annua Matris 635
ira vel exsectos* lacerat Bellona comatos,
haud secus accensas subito Medea cohortes
implicat et miseros agit in sua proelia fratres:
omnis ibi* Aesoniden sterni putat, omnibus ira
talis erat. stupet Aeetes ultroque furentes 640
ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant
agmina, nec* quisquam primus ruit aut super ullus
linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
Protinus in fluvium fumantibus evolat armis
Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors*
intrat 645equis uritque gravem sudoribus Hebrum,
aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
cum furit et Siculo* respirat in aequore Cyclops.
redditus hic* tandem sociosque amplexus ovantes
haud iam mendacem* promissa reposcere regem 650
dignatur; nec, si ipse sibi terga ingerat ultro
qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti
amplius; ambo truces, ambo abscessere minantes.


'