Appendix auctorum veterum (PL 132)

This is the stable version, checked on 17 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix auctorum veterum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Appendix auctorum veterum

Appendix auctorum veterum (Auctores varii), J. P. Migne 132.0483A

I. EPISTOLA ZACHARIAE PAPAE AD THEODORUM EPISCOPUM TICINENSEM. Ex veteri codice ms. bibliothecae Regiae.

Zacharias episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo fratri Theodoro, episcopo Ecclesiae Ticinensis. Pittacium quod nobis tua veneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari curasti si liceat filium, cujus pater alterius filiam ex sacro baptismate susceptam, id est spiritualem ejusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonio accipere; quod apud te enormiter asseruisti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet quod Dominus Moysi praecepit dicens: Turpitudinem patris tui non revelabis, turpitudinem matris tuae non revelabis, turpitudinem sororis tuae et turpitudinem filiae patris tui non revelabis. Turpitudo enim tua est. Turpitudinem enim revelari dicitur dum a propria consanguinitate praecipimur abstinere. 132.0455B| Multo magis a spirituali patris nostri filia, omni occasione aut argumento seposito, sub nimia districtione nos 602 cavere convenit, ne in iram divini examinis incidat si quis tali facinori mistus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et omnes cavendi omnino sunt talis sceleris commistione, ne in aeternum pereant. Sed hos qui hujus perniciosae temeritatis, animae suae salutem despicientes, impio se miscuere matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare et poenitentiae dignae submittere; quatenus ab aeterna eruti damnatione, animas eorum lucreris, praestante Domino. De filiis autem qui ex eis nati esse probantur, retulisti si liceat eos conjugio copulari. Sed hi cur prohibeantur a conjugio, aut pro hujusmodi poenitentiam agere compellantur, dum ex hoc absque condemnatione esse perhibentur, quia non pater pro filio neque filius pro patre sustinebit tormenta, dicente Domino per prophetam: Anima patris est mea, et anima filii est mea. Anima 132.0455C| quae peccaverit, ipsa morietur. Sed et, frater charissime, de his dixisse sufficiat. Cave autem ne aliter agere subjectis concedas, ne a recto tramite inveniaris deviare.

II. ADMONITIO SYNODALIS ANTIQUA, A DIACONO POST EVANGELIUM LEGENDA, EPISCOPO ET CAETERIS IN ORDINE SEDENTIBUS. Nunc post varias editiones emendata prodit ex duobus vetustissimis codicibus manuscriptis, uno monasterii Rivipullensis, altero nostro.

Fratres presbyteri et sacerdotes Domini, cooperatores ordinis nostri estis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos autem locum Eleazari et Ithamaris. Nos vice duodecim apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta discipulorum estis. Nos vero pastores vestri sumus, vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos 132.0455D| de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino notro 603 Jesu Christo, vos de plebibus vobis commissis. Et ideo, charissimi, videte periculum 132.0456A| vestrum. Ammonemus itaque et obsecramus fraternitatem vestram ut quae vobis suggerimus memoriae commendetis et opere exercere studeatis.

In primis admonemus ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit, scilicet ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in domo vestra feminas non habeatis. Omni nocte ad nocturnas surgite. Cursum vestrum horis certis decantate. Missarum celebrationes religiose peragite. Corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite. Vasa sacra manibus propriis abluite et extergite. Nullus cantet missam nisi jejunus. Nullus cantet qui non communicet. Nullus cantet sine amictu, alba, stola, fanone, et casula. Et haec vestimenta nitida sint, et ad nullos usus alios sint. Nullus in alba qua in suos usus utitur praesumat cantare missam. Nullus in ligneo vel in vitreo calice audeat missam cantare. Nulla femina ad altare accedat, nec calicem Domini tangat. Corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum de mundis linteis. Super altare nihil ponatur nisi 132.0456B| capsae et reliquiae, aut forte quatuor evangelia, aut pyxis cum corpore Domini ad viaticum infirmis. Caetera in nitido loco recondantur. Missale plenarium, Lectionarium, et Antiphonarium unusquisque habeat. Locus in secretario aut juxta altare sit praeparatus ubi aqua effundi possit quando vasa sacra abluuntur. Et ibi vas nitidum cum aqua dependeat, ut ibi sacerdos lavet manus post communionem. ecclesiae sint bene coopertae et cameratae. Et atrium sit saepe munitum. Nullus extra ecclesiam per domos nec in locis non consecratis missam cantet. Nullus solus cantet missam. Omnis presbyter clericum habeat vel scholarem qui Epistolam vel lectionem legat, et ei ad missam respondeat, et cum quo psalmos cantet. Infirmos visitate, et eos reconciliate, et juxta Apostolum oleo sancto inungite, et propria manu communicate. Et nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae ad deferendum infirmo. Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut infirmis 132.0456C| reconciliandis, aut mortuis sepeliendis praemium vel munus exigat. Videte ut per negligentiam vestram 604 nullus infans sine baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus vel litigiosus: quia servum Domini non oportet litigare. Nullus arma ferat in seditione: quia arma nostra debent spiritualia esse. Nullus canum aut avium jocis inserviat. Nolite in tabernis bibere. Unusquisque vestrum quantum sapit plebi suae de Evangelio vel Apostolo die Dominico vel festis diebus annuntiet. Verbum Domini debetis praedicare. Curam pauperum, peregrinorum, et orphanorum habete, et eos ad prandium vestrum invitate. Estote hospitales, ut a vobis alii exemplum bonum sumant. Omni die Dominico, ante missam, aquam benedictam facite, unde populus aspergatur. Et ad hoc solum vas habete. Sacra vasa et vestimenta sacerdotalia nolite in vadium dare negotiatori aut tabernario. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem 132.0456D| adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuras exigat et conductor sui senioris existat. Res et facultates quas post diem ordinationis 132.0457A| vestrae acquiritis, ad ecclesiam ad quam titulati estis pertinere sciatis. Nullus sine conscientia et consensu nostro ecclesiam acquirat. Nullus per potestatem saecularium ecclesiam obtineat. Nullus per pecuniam alterius ecclesiam supplantet. Nullus ecclesiam ad quam titulatus est dimittat, et ad aliam quaestus gratia migret. Nullus plures ecclesias teneat sine adjutorio aliorum presbyterorum. Nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi in itinere, vel si ibi placitum fuerit, ad missam recipiat. Nullus in alterius parochia missam cantet absque proprii presbyteri voluntate et rogatu. Nullus decimam ad alium pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam faciat. Nullus praesumat baptizare nisi in vigilia Paschae et Pentecostes, nisi pro periculo mortis. Unusquisque fontes lapideos habeat. Et si non potest habere lapideos, habeat vas aliud ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat. Videte 132.0457B| ut omnibus parochianis vestris Symbolum et orationem Dominicam insinuetis. Jejunium Quatuor Temporum et Rogationum et Litaniae majoris plebibus vestris omnimodis observandum 605 insinuate. Feria quarta ante Quadragesimam plebem ad confessionem invitate; et ei juxta qualitatem delicti poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est. Tribus temporibus in anno, id est, in Natale Domini, Pascha, et Pentecosten, omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis Domini accedere admonete. Certis temporibus conjugatos ab uxoribus abstinere exhortamini. Eulogias post missam in diebus festis plebi tribuite. Nullus presbyter in itinere sine orario vel stota incedat. Nullus vestrum induatur vestibus laicalibus. Nullus rem aut possessionem aut mancipium ecclesiae vendere aut commutare aut quocunque ingenio alienare praesumat. Diem Dominicum et alias festivitates absque servili opere 132.0457C| a vespera in vesperam celebrare docete. Cantus et choros mulierum in atrio ecclesiae fieri prohibete. Carmina diabolica quae super mortuos nocturnis horis vulgus facere solet, et cachinnos quos exercet, sub contestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare. Nullus illis praesumat missam cantare. Sed et plebibus vobis commissis hoc annuntiate. Ad nuptias nullus vestrum eat. Omnibus denuntiate ut nullus uxorem accipiat nisi publice celebratis nuptiis. Raptum omnimodis prohibete, et ut nullus ad proximam sanguinis sui accedat, et ut alterius sponsam nemo ducat. Porcarios et alios pastores vel Dominica die ad missam facite venire. Patrini filiolis suis Symbolum et orationem Dominicam insinuent vel insinuari faciant. Chrisma semper sub sera sit aut sub sigillo propter quosdam infideles. Volumus autem scire de quolibet presbytero si ex ingenuis parentibus sit natus, aut ex servili conditione, aut si de nostra paroechia aut 132.0457D| de alia natus est aut ordinatus, vel ad quem locum praetitulatus. Si servus fuit, ostendat chartam libertatis. Si de alia paroechia, ostendat litteras commendatitias, quas formatam vocant. De ministerio etiam vobis commisso vos admonere curamus, ut unusquisque vestrum, si fieri potest, expositionem Symboli et orationem Dominicam juxta traditionem orthodoxorum Patrum penes se habeat scriptam, et eam pleniter intelligat, et inde praedicando populum sibi commissum sedulo instruat; si non, saltem teneat 606 vel credat. Orationes quoque missarum et Praefationes et Canonem bene intelligat. Et si non, saltim distincte ac memoriter proferre valeat. Epistolam et Evangelium bene legere possit; et utinam saltem ad litteram ejus sensum posset manifestare. Psalmorum verba et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Sermonem Athanasii episcopi de fide sanctae Trinitatis, cujus initium est Quicunque vult, memoriter 132.0458A| teneat, et omni die cantet. Exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, ad fontem quoque consecrandum, aut reliquas preces super masculum et feminam pluraliter et singulariter valeat et sciat distincte proferre. Similiter ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis. Ordinem quoque reconciliandi juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque eidem necessitati competentes bene saltem sciat legere. Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis defunctorum. Similiter exorcismos et benedictiones salis et aquae memoriter teneat. Canticum nocturnum atque diurnum noverit. Computum si non majorem, saltim minorem, id est, epactas, concurrentes, regulares, terminos paschales, et reliquos, si est possibile, sapiat. Martyrologium et Poenitentiale habeat, ut secundum quod ibi scriptum est interroget confitentem, aut confesso modum poenitentiae imponat. Libellum istum unusquisque 132.0458B| habeat, et frequenter legat, ne oblivioni tradat ea quae sibi sunt observanda. Volumus autem, fratres charissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione, quantum humana patitur infirmitas, bonis studeatis operibus adimplere. Quod ut memoriter retinere et salubriter peragere valeatis, omnipotens Deus vobis concedere dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.

607 III. ADMONITIO SYNODALIS NOVA, QUAE POST EVANGELIUM LEGEBATUR AB EPISCOPO SEDENTE IN FALDISTORIO. Ex Pontificali Romano Augustini Patricii de Picolominibus episcopi Pientini.

Fratres charissimi, consacerdotes et cooperatores nostri. Noverit fraternitas vestra nos, licet indignos, locum tenere Aaron, vos autem Eleazari et Ithamari; nos fungi vice XII apostolorum, vos autem LXXII discipulorum: nos pastores vestros esse, vos autem 132.0458C| animarum vobis commissarum; nos de vobis, vos autem de plebibus vobis commendatis Domino nostro Jesu Christo rationem esse reddituros. Igitur ut in die tremendi judicii inter bonos dispensatores inveniamur, admonemus et obsecramus fraternitatem vestram ut vita et conversatio vestra sit irreprehensibilis. In domibus vestris mulieres non cohabitent. Omni nocte ad nocturnas horas surgite. Officium vestrum horis certis decantate. Missam jejuni tantum, et non in vestibus communibus, sed sacris, amictu, alba, cingulo, manipulo, stola et casula, vestimentis nitidis, quae ad alios usus non serviant, parati, devote et religiose celebrate, et in ea corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum omni reverentia et tremore sumite. Corporalia et pallae ex lino fieri debent, et sint mundissima; quae et alia lintea ac vasa sacra propriis manibus abluite et extergite diligenter. Altare sit coopertum mundis linteis saltem tribus diversis; ad quod nulla mulier 132.0458D| accedat. Et desuper nihil ponatur nisi reliquiae ac res sacrae et pro sacrificio opportunae. Missalia, Gradualia, Lectionaria et Antiphonaria vestra sint completa et perfecta. Ecclesiae vestrae bene sint coopertae et mundae. In sacristiis sive secretariis aut juxta altare majus sit locus aptus ad infundendum 608 aquam ablutionis corporalium et linteorum, vasorum, et aliarum rerum sacrarum, ac manuum, postquam sanctum chrisma aut oleum catechumenorum vel infirmorum tractaveritis. Ibique pendeat vas cum aqua munda pro lavandis manibus sacerdotum et aliorum qui rem sanctam et officium divinum sunt peracturi, et prope linteum mundum ad illas abstergendum. Atria ecclesiae sint bene munita. Nullus sine scitu et consensu nostro per potestatem saecularem ecclesiam obtineat. Nullus ecclesiam ad quam intitulatus est dimittat, et ad aliam quaestus gratia se transferat. Nullus plures ecclesias, sine titulo et contra sacrorum canonum dispositiones, nancisci 132.0459A| praesumat. Nullatenus etiam una ecclesia inter plures dividatur. Nullus extra ecclesiam in locis non consecratis, aut calcaribus indutus, vel cultellis extra pendentibus, celebret. Nullus alterius parochianum, nisi itinerantem, et tunc de rectoris sui licentia, ad communionem recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii sacerdotis licentia missam celebret. In celebratione quisque calicem et oblata, non circulo, aut digitorum vacillatione, ut quidam faciunt, sed junctis et extensis digitis, cruce signet, sicque benedicat. Calix et patena sint aurei vel argentei, non aerei aut auricalchei, vitrii vel lignei. Quisque presbyter clericum habeat vel scholarem qui cum eo psalmos cantet, Epistolam, lectionem legat, et in missa respondeat. Ipse quoque presbyter infirmos visitet et reconciliet, et juxta Apostolum propria manu communicet, et oleo sancto inungat. Nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae ad ferendum infirmo. Nullus pro baptizandis infantibus, 132.0459B| sive adultis aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium vel munus exigat. Per negligentiam vestram nullus infans sine baptismo et adultus sine communione pereat. Nullus vestrum sit ebriosus aut litigiosus. Nullus arma ferat. Nullus canum aut avium jocis inserviat, seu in tabernis bibat. Quisque vestrum quantum sapit de Evangelio, Dominico et caeteris festis diebus suae plebi annuntiet. Verbum Domini praedicate. Curam pauperum, peregrinorum, viduarum et orphanorum habete, ipsosque peregrinos ad prandium 609 vestrum vocate. Estote hospitales, aliis exinde bonum exemplum perhibentes. Singulis diebus Dominicis ante Missam aquam qua populus aspergatur benedicite: ad quod vas proprium habetote. Vasa sacra et vestimenta sacerdotalia nolite negotiatori aut tabernario in pignus dare. Minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem non adducite, nec ei reconciliationis testimonium perhibete. Usuras non exigite. Nec facultates 132.0459C| vestras post ordinationem vestram acquisitas alienate, quoniam ecclesiae sunt. Nullus etiam res, possessiones, aut mancipium ecclesiae vendere, commutare aut quocunque ingenio praesumat alienare. Nullus decimam alterius recipiat. Nullus poenitentem carnem manducare aut vinum bibere invitet nisi pro eo tunc eleemosynam fecerit. Quisque fontes baptismales lapideos habeat bene mundos: quos si habere non poterit, vas aliud ad hoc opus solum deputatum teneat. Omnibus parochianis vestris Symbolum et Orationem Dominicam et jejunia Quatuor Temporum et alia Ecclesiae mandata significate observanda. Ante Quadragesimam quarta feria populum ad confessionem admonete, et confessis juxta qualitatem criminis poenitentiam injungite. Tribus temporibus in anno, id est, Natalis Domini, Paschae et Pentecostes, omnes fideles accedere ad communionem corporis Domini nostri Jesu Christi invitate, et ne desit quin saltem in Pascha 132.0459D| communicent. Certis temporibus conjugatos ab uxoribus abstinere exhortemini. Nullus vestrum rubeis aut viridibus vestibus utatur. Diem Dominicam et caeteras festivita es absque opere servili a vespera ad vesperam celebrari docete. Cantus et choreas mulierum in atrio ecclesiae fieri prohibete. Incantationes super mortuos nocturnis temporibus a vulgo fieri consuetas sub obtestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare; nec quis vestrum eis vel in eorum praesentia celebrare praesumat. Quod etiam plebi nuntiate, et quod nullus ex plebe uxorem domum ducat nisi prius nuptiae temporibus ab Ecclesia permissis publice fuerint celebratae. Quod nullus ad raptam vel consanguineam accedat, aut alterius sponsam ducat, omnibus prohibete. Porcarios et alios pastores saltem Dominica die faciatis vocari 610 ad missam. Patrinos ut filios suos Symbolum et orationem Dominicam doceant aut doceri faciant exhortamini. 132.0460A| Sacramentum eucharistiae, sanctum chrisma, et oleum catechumenorum, ac sanctum seu infirmorum in Ecclesia in loco mundo condecenti et securo sub sera et fida custodia diligenter servate. Quisque vestrum expositionem Symboli et orationis Dominicae juxta orthodoxorum Patrum traditiones penes se habeat, easque, ac orationes missarum, et Epistolas, Evangelia, et Canonem bene intelligat, ex quibus praedicando populum sibi commissum sedulo instruat et maxime non bene credentem. Introitum missae, orationes, Epistolam, Graduale, Evangelium, Symbolum, et caetera non secreta, alta et intelligibili voce proferat. Secreta vero et Canonem morose et distincte submissa voce legat. Psalmorum verba et distinctiones regulariter cum canticis consuetis intelligibiliter pronuntiet. Symbolum Athanasii de Trinitate et fide catholica memoriter teneat. Exorcismos et orationes ad catechumenos faciendas ac reliquas preces super masculum 132.0460B| et feminam pluraliter vel singulariter respective distincte proferat. Ordinem baptizandi et ad succurrendum infirmis, reconciliationis, et commendationis animae, et in agendis exsequiis defunctorum, juxta modum canonicum observet. Exorcismos et benedictiones salis et aquae pertinenter legat. Cantum diurnum et nocturnum sciat. Computum etiam minorem ad inveniendum litteram Dominicalem, tempus intervalli diei Paschae et majorum mobilium festorum non ignoret. Ut per haec et alia bona opera una cum populo vobis credito perpetua beatitudine perfruamini, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

611 IV. ADMONITIO SYNODALIS NOVISSIMA, AB EPISCOPO LEGENDA POST EVANGELIUM. Ex Pontificali Romano.

132.0460C| Fratres dilectissimi et sacerdotes Domini, cooperatores ordinis nostri estis. Nos, quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos autem locum Eleazari et Ithamari. Nos vice duodecim apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis. Nos pastores vestri sumus, vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino nostro Jesu Christo, vos de plebibus vobis commendatis. Et ideo, fratres dilectissimi, videte periculum vestrum. Admonemus itaque et obsecramus fraternitatem vestram ut quae vobis suggerimus, memoriae commendetis, et opere exercere studeatis. In primis admonemus ut vita et conversatio vestra sit irreprehensibilis. In domibus vestris mulieres non cohahitent. Omni nocte ad nocturnas horas surgite. Officium vestrum horis certis decantate. Nullus nisi jejunus missam celebret, et non in vestibus communibus, sed sacris, et nitidis, amictu, alba cingulo, manipulo, 132.0460D| stola, et casula, quae ad alios usus non serviant. Missas religiose celebrate. Corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum omni reverentia et tremore sumite. Corporalia mundissima sint. Vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite diligenter. Nulla femina ad altare Domini accedat, nec calicem Domini tangat. Altare sit coopertum mundis linteis, saltem tribus diversis; et desuper nihil ponatur nisi reliquiae ac res sacrae et pro sacrificio opportunae. Missale, Breviarium et Martyrologium unusquisque habeat. Ecclesiae vestrae sint bene coopertae et mundae. In sacristiis sive secretariis aut juxta altare majus sit locus praeparatus ad infundendum aquam ablutionis corporalium 612 et vasorum sacrorum ac manuum postquam sanctum chrisma aut oleum catechumenorum vel infirmorum tractaveritis; ibique pendeat vas cum aqua munda pro lavandis manibus sacerdotum et aliorum qui rem sanctam et officium divinum sunt peracturi, et 132.0461A| prope linteum mundum ad illas abstergendum. Atria ecclesiae sint bene munita. Nullus sine scitu et consensu nostro per potestatem saecularem ecclesiam obtineat. Nullus ecclesiam ad quam intitulatus est dimittat et ad aliam quaestus gratia se transferat. Nullus plures ecclesias sine titulo et contra sacrorum canonum dispositiones nancisci praesumat. Nullatenus etiam una ecclesia inter plures dividatur. Nullus extra ecclesiam in locis non consecratis celebret. Nullus alterius parochianum absque proprii sacerdotis licentia ad communionem recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii sacerdotis licentia missam celebret. In celebratione quisque calicem et oblata, non circulo aut digitorum vacillatione, ut quidam faciunt, sed junctis et extensis digitis cruce signet; sicque benedicat. Calix et patena sint aurei vel argentei, non aerei aut aurichalcei, vitrei, vel lignei. Quisque presbyter clericum habeat vel scholarem qui cum eo psalmos cantet, Epistolam et lectionem legat, et in missa respondeat. Ipse quoque 132.0461B| presbyter infirmos visitet et reconciliet, et juxta Apostolum propria manu communicet, oleo sancto inungat. Nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae ad deferendum infirmo. Nullus pro baptizandis infantibus, sive adultis aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium, vel munus exigat. Per negligentiam vestram nullus infans sine baptismo et adultus sine communione pereat. Nullus vestrum sit ebriosus aut litigiosus. Nullus arma ferat. Nullus canum aut avium jocis inserviat. Nullus in tabernis bibat. Quisque vestrum quantum sapit de Evangelio, Dominico et caeteris festivis diebus suae plebi annuntiet. Verbum Domini praedicate. Curam pauperum, peregrinorum, viduarum et orphanorum habete, ipsosque peregrinos ad prandium vestrum vocate. Estote hospitales, aliis exinde bonum exemplum praebentes. Singulis diebus Dominicis, ante missam, aquam qua populus aspergatur 613 benedicite: ad quod vas proprium 132.0461C| habete. Vasa sacra et vestimenta sacerdotalia nolite negotiatori aut tabernario in pignus dare. Minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem non adducite, neque ei reconciliationis testimonium perhibete. Usuras non exigite. Nec facultates vestras post ordinationem vestram acquisitas alienate, quoniam ecclesiae sunt. Nullus etiam res, possessiones, aut mancipium ecclesiae vendere, commutare, aut quocunque ingenio praesumat alienare. Nullus decimam alterius recipiat. Nullus poenitentem carnem manducare aut vinum bibere invitet, nisi pro eo tunc eleemosynam fecerit. Quisque fontes baptismales lapideos habeat bene mundos; quos si non habere poterit, vas aliud ad hoc opus solum deputatum teneat. Omnibus parochianis vestris Symbolum, et Orationem Dominicam insinuate. Jejunia Quatuor Temporum et alia Ecclesiae mandata significate observanda. Ante Quadragesimam quarta feria populum ad confessionem invitate, 132.0461D| et confessis juxta qualitatem criminum poenitentiam injungite. Tribus temporibus in anno, id est, Nativitate Domini, Pascha, et Pentecoste, omnes fideles accedere ad communionem corporis Domini nostri Jesu Christi admonete, et ne omittat quin saltem in Pascha communicet. Certis temporibus conjugatos abstinere ab uxoribus exhortamini. Nullus vestrum rubeis aut viridibus aut laicalibus vestibus utatur. Diem Dominicam et caeteras festivitates absque opere servili a vespera in vesperam celebrari docete. Cantus et choreas mulierum in atrio ecclesiae prohibete. Incantationes super mortuos nocturnis horis a vulgo fieri consuetas sub contestatione Dei omnipotentis vetate. Cum excommunicatis nolite communicare; nec quis vestrum in corum praesentia celebrare praesumat, quod etiam plebi nuntiate. Et nullus ex plebe uxorem domum ducat, nisi prius nuptiae temporibus ab Ecclesia permissis publice fuerint celebratae. Quod nullus ad raptam vel consanguineam 132.0462A| accedat, aut alterius sponsam ducat, omnimodis prohibete. Porcarios et alios pastores saltem Dominica die faciatis venire ad missam. Patrinos ut filiolos Symbolum et orationem Dominicam doceant, aut doceri faciant, 614 exhortamini. Sacramentum eucharistiae, sanctum chrisma, et oleum catechumenorum, ac sanctum, seu infirmorum, in ecclesia, in loco mundo, condecenti, et securo, sub sacra et fida custodia diligenter servate. Quisque vestrum expositionem Symboli et Orationis Dominicae juxta orthodoxorum Patrum traditiones penes se habeat, easque atque orationes missarum, et Epistolas, Evangelia, et Canonem bene intelligat, ex quibus praedicando populum sibi commissum sedulo instruat, et maxime non bene credentem. Introitum missae, orationes, Epistolam, Graduale, Evangelium, Symbolum, et caetera non secreta, alta et intelligibili voce proferat. Secreta vero et Canonem morose et distincte submissa voce legat. Psalmorum verba et distinctiones regulariter cum canticis 132.0462B| consuetis intelligibiliter pronuntiet. Symbolum sancti Athanasii de Trinitate et fide catholica memoriter teneat. Exorcismos et orationes ad catechumenos faciendos ac reliquas preces super masculum et feminam pluraliter vel singulariter respective distincte proferat. Ordinem baptizandi, et ad succurrendum infirmis, reconciliationis, et commendationis animae, et in agendis exsequiis defunctorum, juxta modum canonicum observet. Exorcismos et benedictiones salis et aquae pertinenter legat. Canticum diurnum et nocturnum sciat. Computum etiam minorem ad inveniendum litteram Dominicalem, tempus intervalli diei Paschae et majorum mobilium festorum non ignoret. Volumus autem, fratres dilectissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione bonis studeatis operibus adimplere, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria in saecula saeculorum

615 V. ORDO AD CELEBRANDUM SACROS ORDINES SECUNDUM LIBRUM FRATRIS DANIELIS CARMELITAE MOTENSIS EPISCOPI. Ex veteri codice ms. Bibliothecae regiae.

132.0462C| Episcopus, indutis plenis pontificalibus, cum debito ministrorum ordine missam dicturus, ad altare procedat. Et dicta prima collecta, vocentur ordinandi hujusmodi per se vel per alium. Ad titulum sanctae Mariae de Domo, ostiarii, lectores, exorcistae, acolythi, ordinandi procedant. Et sic fit ad omnes gradus ordinandos. Et sedens super sedem suam legat vel per aliam legi faciat prohibitionem istam.

Auctoritate Domini nostri Jesu Christi et Ecclesiae interdicimus publice et prohibemus districte in virtute Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sub poena 132.0462D| excommunicationis et anathematis, ne aliquis patiens aetatis defectum vel natalium ad sacros ordines ausu temerario accedere nunc praesumat. Nullus nisi a nobis receptus. Nullus servus, nisi libertati a suo domino restitutus. Nullus per falsas litteras et sine licentia sui episcopi vel praelati. Nullus qui contraxit cum aliqua per verba de praesenti. Nullus apostata. Nullus excommunicatus. Nullus per saltum. Nullus bigamus. Nullus irregularis. Nullus Simoniacus. Nullus epilepticus, vel aliquo membro mutilatus, vel corpore enormiter vitiatus, vel aliqua infirmitate incurabili praegravatus. Item qualecunque aliud legitimum habuerit impedimentum, nisi prius fuerit secum misericorditer dispensatum. Item ne quis ad susceptionem illius ordinis se ingerere praesumat qui non fuerit canonice examinatus. Et ne uno ordine suscepto, alium sine licentia debita recipere praesumat, et absque fraude quacunque.

616 VI. VETUS CONFESSIO POENITENTIUM. Ex veteri codice ms. bibliothecae Colbertinae.

132.0463A| Incipit confessio poenitentium.

Multitudinem criminum et enormitatem scelerum meorum expavescens, et de tua pietate atque ineffabili misericordia confidens, tibi Creatori et Redemptori meo, qui veniam et indulgentiam post reatum per puram et lacrymabilem confessionem assequi promisisti, confiteor quia in peccatis natus, atque in peccatis per omne tempus vitae meae cogitando, loquendo, et operando hactenus sum conversatus. Operibus enim ac pompis diaboli, quibus in baptismo abrenuntiaveram, iterum ipso suadente me subdidi, et postmodum turpiter semper et desidiose vixi.

De superbia.

Ac primo omnium de superbia, quae radix omnium 132.0463B| malorum est, mores et vitam atque actus meos pessime inquinavi, et per superbiam contra Deum et contra religionem ac propositum meum in verbis, in cogitationibus, in operibus, in desideriis, in incessu, et in caeteris omnibus modis, quos enumerare non valeo, graviter me in conspectu Dei deliquisse confiteor.

De inani gloria,

De inani gloria etiam multis modis me deliquisse et quotidie delinquere confiteor, pro qua assidue in peccatis meis mundi gloriam et saeculares dignitates ac delectationes ultra modum amplector et concupisco, et per eam in caeteris vitiis quae ex illa nascuntur, id est, in inobedientia mandatorum Dei, et seniorum ac magistrorum jussionibus inobediendo, et in jactantia animum 617 in multis vanitatibus extollendo, et in hypocrisi aliud corde retinendo, et aliud ore manifestando, et in contentione inutiliter contra rationem intendendo, et in 132.0463C| pertinacia in his quae non oportet procaciter persistendo, et in novitatum praesumptionibus novas et ante inconsuetas res praesumendo, graviter me peccasse confiteor.

De invidia.

De invidia vero, per quem diabolus primum hominem decepit, et per quam mors in orbem terrarum introivit, prae omnibus hominibus reum me et sceleratum esse confiteor: quia aliorum bonis invidendo, et de eorum utilitatibus dolendo, animos saepe contristavi, et in quibuscunqe potui, illorum prosperitatibus nocui. Et si nocere non potui, invidiose tamen tuli. Et per eam in caeteris vitiis quae ex illa oriuntur, in odio, contra multos inimicitias et odia in corde retinendo, et in exsultatione, in adversis proximorum de contrarietatibus et impedimentis illorum exsultando, multipliciter me peccasse regnosco et confiteor.

132.0463D| De ira.

De ira quoque multoties me peccasse et reum esse scio et confiteor, quia illatas ab aliis leviter injurias aequo animo, ut debueram, non sustinui, sed ad iracundiam et vindictam, in quantum potui, et meum et aliorum animos provocavi, et per hanc in caeteris vitiis quae ex illa oriuntur, id est, in rixis ad jurgia et contentiones non solum me sed et alios excitando, et in tumore mentis contra aliorum levissimas et humiles querelas animum superbe inflammando, et in contumeliis calumnias aliis inferendo, et indignationis de his quibus non oportebat indignando, et in blasphemiis multos sine causa iracundiae blasphemando, satis graviter in conspectu Dei me deliquisse recognosco et confiteor.

De tristitia.

De tristitia etiam non mediocriter me peccasse scio 618 et confiteor; quia inutiliter et sine causa plerumque me contristavi; et cum de peccatis 132.0464A| meis tristis et moerens esse debui, de vanis et nihil utilitatis habentibus rebus tristitiam habui. Et per hanc in caeteris vitiis quae ex illa nascuntur, id est, in malitia, malam voluntatem contra multos habendo, et in pusillanimitate, vigorem et fortitudinem animi prae tristitia amittendo, et in desperatione, de pietate et misericordia Dei desperando, et in torpore circa Dei praecepta, intentionem ac studium in mandatis Dei non habendo, et in vagatione mentis erga illicita, otiositatem sectando, et rebus illicitis mentem occupando, multoties me peccasse confiteor.

De ventris ingluvie

De ventris vero ingluvie satis periculose et damnabiliter me peccasse et quotidie me peccare confiteor, quia ultra modum et supra quam necessitas et indigentia corporalis exposcat, in sumendo cibum et potum ventrem hactenus ingurgitavi, et quotidie ingurgitare non omitto, et unde mihi et 132.0464B| aliis multis indigentibus satisfacere potui, solus prae nimia edacitate et ingluvie consumpsi. Et ideo per hanc in caeteris vitiis quae ex illa oriuntur, id est, in inepta laetitia, de vanitatibus laetando et gaudendo, et in scurrilitate, jocis et risibus studendo et delectando, et in multiloquio, ea quae ad utilitatem non pertinent multipliciter loquendo, et in hebetudine sensus, mentis intelligentiam prae nimia cibi et potus voracitate amittendo, multum graviter me peccasse confiteor.

De avaritia.

De avaritia etiam gravissime reum me esse confiteor, quia contra praeceptum Dei et habenda nimis concupivi et concupisco, et habita nimis avare retinui et retineo, et proximorum necessitatibus et indigentiis non ita subveni et ministravi sicut debui et potui. Et per hanc in caeteris vitiis quae ex illa oriuntur, id est, in proditione aliorum, et maxime senioris secreta et occulta prodendo ac manifestando, 132.0464C| et in fraude, 619 aliorum res furtim auferendo, et in concupiscendo, et in fallaciis mendacia inveniendo et proferendo, et in perjuriis, nomen sanctum Dei ac sanctorum illius invocando et perjurando, et in inquietudine, quietum et tranquillum animum non habendo, et in obduratione cordis contra misericordiam, eleemosynarum scilicet largitionem in pauperibus ut debueram et potueram non erogando, satis graviter me peccasse et quotidie peccare confiteor.

De luxuria.

De luxuria quoque ultra omnes homines, et ultra quam mens humana comprehendere possit, me reum esse et sceleratum confiteor; quia postquam ad illam aetatem perveni qua hoc malum perpetrare potui, aut perpetrare volentibus consentire, nimis suadente diabolo turpiter semper et luxuriose ac sodomitice vixi, et templum corporis mei de opere iniquitatis et scelere sodomitico, alios ipse maculando, et me commaculare 132.0464D| volentibus consentiendo, turpissime et dictu ipso nefandissime ut miserrimus et flagitiosissimus inquinavi. Et per hanc in caeteris vitiis quae ex illa nascuntur, id est, in caecitate mentis, ea scilicet quae utilia et necessaria erant non intelligendo, et in inconsideratione, leviter et lasciviose atque inconsiderate multa faciendo, et in inconstantia, stabilitatem et constantiam in operibus bonis non habendo, et in praecipitatione, praecipato animo et inconsulte multa operando, et in amore, ultra quam debui delectationes et desideria carnis meae et voluntates proprias quaerendo et adimplendo, et in odio Dei, praeceptis ejus resistendo, et eum ut Deus diligendus est non diligendo, et in affectu praesentis saeculi, amorem videlicet et desiderium in saecularibus et carnalibus studiis ultra quam oportebat infigendo, et in horrore ac desperatione futuri saeculi, de futura scilicet vita non cogitando nec decertando.

132.0465A| Et non solum in his, sed etiam in aliis omnibus quae hic memorata non sunt, graviter et infelicissime in conspectu Dei me peccasse et deliquisse confiteor, ac nisi divina mihi misero subveniat misericordia, omnimodis 620 me cogitatione, locutione, opere ac voluntate perditum esse scio. Et ideo ante quam terra cum Dathan et Abiron me absorbeat, et ante quam ignis coelestis cum Sodomitis me exurat, ad te Dominum Deum et creatorem meum, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, confugio, et ad te, qui latroni in cruce credenti, et publicano ac meretrici confitentibus pepercisti, veniam et indulgentiam humiliter exposco. Ne confundas, piissime, faciem meam, non derelinquas me in manibus quaerentium animam meam; sed respice propitius et exaudi me miserum et peccatorem clamantem et confugientem ad te. Aperi sinum pietatis ac januam misericordiae tuae, et resuscita mortuum in peccatis, vivifica sepultum 132.0465B| in delictis, et ne abjicias quem ad imaginem tuam creare et pretioso Filii tui sanguine redimere dignatus es. Tu poenitentibus veniam promisisti, tu majus gaudium esse in coelis super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis asseruisti, tu per sanctum prophetam tuum nobis promisisti quod in unaquaque die peccator conversus fuisset, dimittenda ei essent peccata sua. Quapropter sponsiones tuas teneo, de promissionibus tuis gaudeo, cum tota spe ac securitate ad immensam clementiam tuam confugio. Parce malis meis, peccatis meis, et sceleribus. Major est misericordia tua quam miseria mea. Exaudi, Domine; placare, Domine, attende et fac. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi orationem meam. Aperi oculos tuos, et vide contritionem meam. Quamvis peccator sim, tamen creatura tua sum, unigeniti Flii tui sanguine redemptus sum. Non sum tibi vilis ad salvandum qui non fui vilis ad redimendum. Sed miserere propitius et indulge. Per eumdem.

132.0465C| Alia oratio.

O lux mentium Deus, expelle a me stultitiae noctem, et dona mihi sapientiae diem. Orire veritatis sol justitiae, de profundissimis naturae tuae sinibus omnem intellectum superantibus appare in aethere animi mei, super terram cordis mei. Exstingue phantasias 621 corporum et phantasmata vanarum cogitationum mearum. Crea prolem intelligentiarum mearum in utero mentis meae. Effunde Spiritum tuum super aquas informitatis meae, ut conversus ad te, conformis Filii tui, videam te per te, et omnia sub te. O tu, purissima veritas, tu vide te in me, tu intellige te in me. Per me ipsum nihil video nisi vana et fluxa et caduca, nihil video nisi falsa et corporea plasmata. Per me nihil sum nisi mors et abyssus tenebrosa et imperfecta. In te sum quantum sum, in te vivo quantum vivo, in te intelligo quantum intelligo. Quia tu es summa intelligentia, essentia 132.0465D| summa, vita summa, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unitas triplex, trinitas simplex, infinita in se sine fine, Deus unus, in saecula saeculorum. Amen.

VII. MISSA PRO TRIBULATIONE. Ex veteri codice ms. bibliothecae Colbertinae. Hora competente fiant litaniae, cantu rei concordante. Deinde missa: Reminiscere miserationum. Psalmus: Ad te, Domine, levavi animam meam. Deus meus, in te confido.

Oratio.

Deus, qui contritorum non despicis gemitum, et moerentium non spernis affectum, adesto nostris precibus, quas pro tribulatione effundimus, easque clementer suscipiens, tribue ut quidquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigantur, ut nullis insectationibus laesi, 132.0466A| sed erepti de omni tribulatione et angustia, laeti in Ecclesia tua sancta gratias jugiter referamus. Per Dominum.

Graduale: Adjuto v. Versus: Quoniam non. 622 Lectio Danielis prophetae.

In diebus illis oravit Daniel dicens: Domine Deus, ne despicias populum tuum, neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas coeli et sicut arenam quae est in littore maris. Quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus . . . . . . . Caetera desunt.

VIII. LITTERAE JONAE EPISCOPI AUGUSTODUNENSIS DE DOTE ET CONSECRATIONE ECCLESIAE MONTIS BUZNINI. Ex veteri chartulario ecclesiae Augustodunensis.

132.0466B| In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Jonas, praeveniente divina misericordia Augustodunensis episcopus. Notum sit omnibus fidelibus sanctae Ecclesiae tam praesentibus quam futuris quia venerabilis vir Reimbodo cum filio suo, cujus vocabulum est Lifericus, tactus divina clementia, cum consultu praedecessoris nostri Althei episcopi capellam in pago Augustudunense, in vicaria Isiotrense, in loco qui dicitur Montem Buzninum, ex propriis rebus aedificantes, atque ad perfectum usque perducentes, deprecati sunt nostram benevolentiam qualiter eamdem capellam, eorum opere constructam, ecclesiastico ordine ad persolvendum jugiter divinum officium solemniter consecraremus. Nos ergo benevolam eorum 623 intentionem et humillimam petitionem considerantes, legibus canonicis dotem requirere 132.0466C| procuravimus, unde digne domus Dei sustentaretur. Quod devotissima voluntate juxta nostri hortaminis constitutum adimplentes, pro Dei amore et sanctorum ipsius veneratione de rebus proprietatis suae, secundum quod ratio dictabat, eidem loco nobiliter contulerunt, sicut inferiora demonstrant. Quorum rationabili et laudabili petitione percepta, ecclesiastico ordine consecrare in opus Dei omnipotentis censuimus, atque in honore et veneratione sancti Sebastiani martyris et caeterorum sanctorum, Idibus Octobris Deo auctore solemni officio dedicavimus. Ego itaque Ragamboto, cum filio meo Hilferico, juxta consilium et considerationem Domini et venerabilis jamdicti Jonae episcopi, praefatam capellam pro amore Dei et animae nostrae remedio rebus proprietatis nostrae dotamus atque in perpetuo dotatam esse volumus. Quamobrem ad usus et ministerium praefatae basilicae, quam pro Dei amore construximus et consecrare rogavimus, donamus atque in perpetuo do . . . . . esse 132.0466D| volumus, hoc est, in circuitu basilicae, ante introitum ipsius, campum ad unum modium qui est subter fossatum, pertingentem usque ad mortuam guttam, et ad partem orientalem terram arabilem cum prato et superposito ad modios V, salvato atrio ipsius ecclesiae. Similiter mansum quem Bernoinus tenet, cum jamdicto servo et conjuge sua vocabulo Bertildis ac prole eorum, cum omnibus suis terminationibus, donamus in integrum, et alium mansum in ipso pago vel in ipso agro in villa nuncupante Villaris, quem de Altmaro per titulum venditionis Hilferico avo nostro conquirente nobis obvenit, cum ancilla nomine Leobertane et prole ejus, pari ratione eidem loco cedimus cum omnibus adjacentiis suis et supraposito, et quicquid ad eum aspicit, aut aspicere videtur. Cedimus etiam et pratum ad honorem praefatae capellae de Abulmaro conquisitum. Haec omnia superius nominata in honorem Dei omnipotentis et veneratione sanctorum ejus, quorum memoria et virtus ibi recolitur, 132.0467A| ad usus et supplementum jam saepius nominatae basilicae cedimus, atque de jure nostro in jure et proprietate ipsius et rectorum 624 ejus transfundimus, et perpetualiter deservitura concedimus. Et ut ab omni dominatione temporali ac infestatione haeredum omni tempore libera et quieta in Domini servitium valeat permanere, perfecta et plenissima voluntate tam capellam quam et res ad ipsam aspicientes matri ecclesiae sancti Nazarii, et rectorum ipsius contradimus, et jure ecclesiastico subjectam atque aeternaliter mancipatam esse decernimus; ita ut in omni ordinatione et dominatione faciat inde episcopus et ministri ejus legibus ecclesiasticis veluti de aliis rebus eidem matri ecclesiae collatis. Ea videlicet conditione, ut dum nos vel unus legalium heredum propinquior superstites apparuerimus, non tam jure dominationis et haereditatis quam defensionis et protectionis in mundeburdum omni tempore vitae nostrae habere valeamus, persolventes partibus sancti Nazarii 132.0467B| ipso die Coenae Domini, quando chrisma conficitur, libram cerae annis singulis. Dum vero nos aut quilibet ex successoribus haeredum nostrorum praefatam capellam cum omni integritate rerum suarum ad honorem ecclesiae possidendo conservaverit, et custodiendo possederit, censumque synodalem partibus sancti Nazarii tempore fixo persolverit, nulla sit licentia episcopo aliqua forte stomachatione vel cupiditate commoto jus haereditatis nostrae vel successorum nostrorum alienare, aut in suos usus retorquere, aut perturbare. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut quilibet ex haeredibus nostris, vel ulla emissa persona, contra hanc nostrae donationis dotationem tergiversando aliquam calumniam generare domui Dei et inferre voluerit, vel ejusdem ecclesiae res dividere, aut in suo diabolica cupiditate inflammatus retorquere tentaverit, aut de suprastatuto censu tardus aut negligens apparuerit, tunc legaliter reddere cogatur; vel si noluerit, partibus matris ecclesiae, aut cui litem intenderit, 132.0467C| auri libram una cum cogenti fisco exsolvere compellatur, et insuper quod repetit, nullum obtineat effectum, cum stipulatione subnexa. Et ut haec donationis et dotationis nostrae chartula, quam promptissimis animis matri ecclesiae sancti Nazarii contradidimus, plenissimam et perfectam atque inconvulsam omnibus temporibus obtineat firmitatem, 625 non solum manu nostra subterfirmavimus, sed et religiosorum ejusdem canonicorum seu nobilium fidelium laicorum manibus corroborandam tradidimus.

IX. EPISTOLA LAMBERTI EPISCOPI CENOMANENSIS AD HILDEBRANDUM EPISCOPUM SAGIENSEM. Ex veteri codice ms. bibliothecae Colbertinae.

Sacris semper meritis venerando Hildebrando pontifici magnifico Lambertus nullis meritis episcopus aeternam in Domino felicitatem. Notum facimus vestrae paternitati qualiter quidam erroneae factionis detestabilis, nomine Raino, nonam et decimam ecclesiae 132.0467D| nostrae temerario ausu retinere et fraudare praesumit. Super quibus ausibus et factis atrocibus non solum semel et bis sed et frequenter a nobis et a nostra Ecclesia eum constat esse admonitum. Sed nec admonitionibus parere nec Ecclesiae nostrae satisfacere ullo modo voluit. Unde nos ex divina auctoritate cum sanctis et gloriosis martyribus Gervasio et Protasio et omnibus sanctis praedictum sacrilegum Rainonem cum omni domo sua ab Ecclesiae liminibus et coetu Christianorum excommunicatum et anathematizatum habemus, donec ab his nefandis actibus conquiescat, et Ecclesiae nostrae satisfaciat. Unde his nostrae parvitatis litteris vestram beatitudinem admonere praesumimus, ut sicut a nobis est generaliter excommunicatus, ita et a vobis et ab binni Ecclesia vestra seclusus et excommunicatus habeatur. Modum autem excommunicationis, qualiter . . . . . . . . . 132.0468A| inditus, vestram nullatenus carere credo paternitatem. Opto sanctitatem vestram prosperis successibus in Christo semper valere.

626 X. TESTAMENTUM RICULFI EPISCOPI HELENENSIS. Ex chartulario ecclesiae Helenensis.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Verbi incarnati 915, indictione 3, Riculfus Dei gratia sedis Elenensis episcopus donator ad domum sanctae Eulaliae virginis et martyra Christi matrem ecclesiarum Russilionensium sive Confluentium necnon Valle Aspiri, successoresque mei ibidem Domino militantes. Ideo dono ego Riculfus gratia Dei Elenensis sedis episcopus praefatae ecclesiae vestimentis sacris quae acquisivi, et libris, seu et calices, cum patenis et rebus quae in cultu Dei pertinent, quorum per nomina vocabula illorum: id est, cruces duas aureas cum gemmis pretiosis, capsam eburneam unam, calices 132.0468B| argenteos, unum cum auro cum patena, et alium sine patena, et alium calicem quotidianum; Sion argenteum optimum unum, incensarios II, cum catenis argenteis, candelabros cum argento quatuor, conchas aereas II, ad chrisma conficere urceolo I, cum aquamanile, ansatum aereum I ad aqua benedicta, scrindos paria 1 ad vestimenta sacra salvandum, pectenem eburneam unam, tabulas eburneas duas, caligas et sandalias paria duo, amictos cum auro quatuor, albas quinque, tres claras, et planas duas, roquos quatuor, unum purpureum cum auro, et alium palleum Graeco, et alios duos in Graecia factos, zonas quinque, una cum auro et gemmis pretiosis, et alias quatuor cum auro, stolas quatuor cum auro, una ex illis cum tintinnabulis, et manipulos sex cum auro, unum sex iis cum tintinnabulis, casulas episcopales optimas tres, unam dioprasiam, et alias duas de orodonas, annulum aureum unum cum gemmis pretiosis, et vuantos paria unum, camisas ad Textum 132.0468C| et Missalem quatuor, unum cum auro purpureum, et alios palleos corporales quatuor, palleos quatuor, e brosdo unum, dalmaticas tres, capas 627 duas, una purpurea, et alia bition, toalias olicias duas, una cum argento vel clavellos spaniscos duos, altare argenteum unum, facistergio uno, cessino pallio uno. Librorum quoque numerum per vocabula ipsorum, id est, Textum Evangeliorum unum, Missales tres. unum quoque Missale et Lectionarium in uno volumine, alium vero Missale cum Antiphonario in uno volumine, Smaragdum unum, Traditiones evangelii et epistolas libros duos, librum Rabanum unum, Expositum in Evangelium et Epistolas, Eptaticum unum, Expositum super Genesis librum unum, libro Salomon uno, libro Machabaeorum uno, librum Job, et Tobiae, et duodecim Prophetas minores in uno volumine, libro uno Tobiae, Judith, Esther in uno volumine libro uno, Martyrologium optimum unum, Psalterium unum, Canones duos, quaterniones de canones, librum Augustinum unum contra quinque 132.0468D| haereses, Orationarios libros duos, Cyclum unum, Sententiarum de diversis causis librum unum, libros legis duos, unum Romanum, alium Gothorum, quaterniones optimos super Genesis et Regum et Machabaeorum et Prophetarum luculentissime expositum in uno volumine, ad ecclesiam consecrandam quaterniones duos, ad visitandum infirmum quaterniones duos, ad ordinationes ecclesiasticos quaternione uno, Medicinale unum. De his itaque rebus, et de aliis per testamentum, quod detestatum habeo, dono praefatae ecclesiae sanctae Eulaliae in Comitatu Russilionensium sive Confluentium atque Valle Aspiri, quicquid in iis locis acquisivi, aut auxiliante Deo acquirere potuero, tam ex comparatione quam ex commutatione, etc.--Facta scriptura donationis istae V Idus Decembris anno XVIII regnante Carolo rege filio Ludici.

628 XI MANUMISSIO CONSTANTIAE. Ex Chartulario monasterii Usercensis.

132.0469A| Qui debitum sibi nexum relaxat servitutis, retributorem Dominum in futuro judicio pro mercede sua sibi esse sciat. Ob hoc igitur ego infra denominatus Rainardus, considerans casum fragilitatis meae, ideo absolvo quamdam vernaculam meam nomine Constantiam, pro amore Dei, et pro remedio animae meae, et pro remedio animae patris mei et matris meae, de omni jugo servitutis, ut post hunc diem in quatuor angulis terrae licentiam et potestatem habeat faciendi qualemcunque seniorem eligere voluerit in omnibus, et sibi ambulet, et sibi vivat, et libera et absoluta maneat omnibus diebus vitae suae. Sane si quis, ego ipse, aut ullus ex haeredibus vel propinquis meis, aut ulla aliqua immissa persona, contra hanc absolutionem ullam calumniam generare 132.0469B| praesumpserit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, simulque cum Dathan et Abiron in inferno participationem habeat, et absolutio ista firma et stabilis permaneat omni tempore. Facta absolutio ista in mense Martio, regnante Carolo rege. S. Rainardi, qui absolutionem istam fieri vel affirmare rogavit.

XII. TESTAMENTUM DOMNI ADEMARI VICECOMITIS SCALARUM ET ABBATIS TUTELENSIS. Ex Chartulario ecclesiae Tutelensis.

. . . . In primis ergo relinquo et reddo sancto Martino et monachis in antedicto monasterio sibi servientibus 629 abbatiam veterem, quae, sicut jam dictum est, a proavo patris mei mihi successerat, ecclesiam scilicet sancti Juliani juxta idem monasterium constructam, ecclesiam sancti Petri de castro ipsius villae, ecclesiam sancti Martini de Laguena, 132.0469C| ecclesiam sanctae Fortunatae, ecclesiam Mariae de Lagarda, ecclesiam sancti Amantii, ecclesiam sancti Boniti del Verni, ecclesiam sancti Marcialis Faurcensis, ecclesiam sancti Boniti de Avalosa, ecclesiam sanctae Mariae de Selliaco, ecclesiam sancti Juliani de Porcaria, ecclesiam sancti Laurentii de Gorsa, cum ipsis curtis, cum villis, cum pratis, cum silvis, et cum omnibus quae ad ipsam abbatiam pertinebant. Haec omnia cum injuste nec sine crimine possiderem, Deo et sanctis ejus satisfaciens sponte reliqui. Ut vero misericors et omnipotens Deus et mihi et omnibus meis parentibus praesentibus, praeteritis, et futuris, tam istius quam reliquarum veniam conferre dignetur culparum, et ut praefatus sacer locus in suum ad integrum restitui possit statum, de proprio jure optima quaeque atque chariora eidem decrevi deleganda, cum legitimum utique non haberem filium. Ex quibus primum omnium est Scalas castrum meum, cum omni caslania, et cum universis 132.0469D| fevalibus, et cum Ecclesiis, et cum curte mea de Cannaco, cum villis circumquaque sitis, et cum curtis, et cum silvis, et cum aquis, cum ingressibus et exitibus omnibus, servis quoque et ancillis. Vicariam quoque Navensem, et vicariam Spaniacensem, et totum quod habeo in vicaria Beennatensi, et ecclesiam sancti Pardulfi, et Placiacum, et ecclesiam de Acuto monte, et ecclesiam sancti Martini quae est inter Dustrem et Dordonia, et ecclesiam de Albuciaco cum mansis et cum vineis de Murell, et castrum meum Mulsedonum cum omni ipsius caslania et cum ecclesia sancti Martini subter eum posita. Et in vicaria Argentadense curtem meam Longor, cum vineis de Cortoiolo, et paxerias, pratis, campis, et villam meam Grandem campum. Et alodum quem pater meus acquisivit de comite Raimundo [ supra lineam de Perteus] in vicaria Spaniacensi seu Faurcensi, et Marcum, et Abilensem, et ecclesiam sancti Boniti, et villam quae est in vicaria Brivensi Pauliacum 132.0470A| dictam cum vineis et cum omnibus ad ipsam pertinentibus, et 630 villam quae vocatur Marcus cum vineis et omnibus nihilominus ad se pertinentibus, et in ipsa vicaria mansum meum ubi Eliseus visus est manere, cum vineis, cum pratis, et omnibus ad se pertinentibus, et villam quae dicitur Clarafaga, et Biareni, et villam quae vocatur Vallis, et villam quae dicitur Grandis rivus et villam quae vocatur Betelanita, et villam quae dicitur Bedenas, et Capellam quae Novavilla dicitur, cum ipsa curte, et totum quod ad ipsam curtem pertinet, et unum mansum in villa de Confulento, et villam quae dicitur Colia in vicaria Spaniacensi, et ecclesiam de Branceliis, et ecclesiam sancti Juliani de Garriga, et unum mansum in vicaria Tornensi in villa Montilio dicta, quae omnia in comitatu Lemovicensi sunt sita, dono sancto Martino et monachis ejus Tutelensibus. In comitatu vero Caturcensi similiter post mortem meam et Gauzberti fratris mei et Gauzlae uxoris 132.0470B| meae dono sancto Martino et monachis in monasterio Tutelensi sibi servientibus castrum meum Foliosum, quod est in vicaria Casiliacensi, et curtem meam Vairiacum, cum ecclesia sancti Stephani quae olim vocata est sancti Boicii, et ecclesiam sancti Martini, seu ecclesiam sancti Germani, necnon et ecclesiam sanctae Mariae de Macerias, et Cambonem, cum vineam de Faga, et quatuor mansos de Ampulliaco, et plantadam meam quae est juxta sanctum Michaelem, et cum vineis de Celsiaco, cum villis et silvis, cum aquis, cum exitibus et ingressibus, cum servis et ancillis et cum liberis, et cum omnibus ad ipsum castrum vel ad ipsam curtem pertinentibus. castrum etiam bellum, et ecclesiam de Calesso, et mansos de Cambonanc, et Mairacum, et Buxarias, et Matronam, et Vichirac, atque Vogaironum, et Longorem, cum ipsis vineis de Cortoiolo, cum vitis ad piscandum, et Croissiam curtem meam cum ecclesia et cum omnibus appendiciis ejus, et ecclesiam 132.0470C| de Mairinaco, et Pardinis, et Becedam, et ecclesiam sancti Medardi, et Cloiols, et fossam Amalgerii, et villam quae dicitur Vilaris, et aliam villam quae dicitur Mons Joviniani, et Vedrivineas, et mansos de Juliaco, sita in praedicto comitatu Caturcensi, nihilominus sancto Martino dimitto et ecclesiae Tutelensi. 631 Hoc quoque sciendum, quia in bosco de Borma de curte de Vairiaco concessa est ad fevum pars quaedam vicariis a Borma cognomen trahentibus ad aedificandum tantum praesidium propter tuitionem atque defensionem rerum sancti Martini circumquaque existentium, non ad aliquod quasi jus proprium ibi sibi vindicandum, cum ecclesia sancti Petri de Borma similiter cognominata et quibusdam rebus ad ipsam pertinentibus, et quidquid habent in riparia et in aqua machinas aptas piscium captionibus. Haec igitur omnia, tam scilicet hactenus injuste possessa, quam jure haereditario ad me pertinentia, ego Ademarus reliqui sive donavi sancto Martino et 132.0470D| servientibus sibi monachis pro salute animae meae, et uxoris meae Gauzlae, patris et matris meae, et omnium propinquorum et amicorum meorum tam in hoc saeculo adhuc degentium quam etiam ab hoc jam migratorum, praeterea pro rege nostro Rodulfo, atque seniore nostro Ebalo comite [de Perteus], quibus concedentibus haec omnia perfecimus, postremo specialiter pro illis qui praedicti loci atque habitatorum ipsius tutores et defensores fuerint. Ipse quoque ego Ademarus vicecomes sentiens mihi appropinquare terminum praesentis vitae, videns etiam me legitimum non habere filium cui jure meas amplas dimitterem possessiones, Deo aspirante coepi tractare qualiter rebus quibus temporaliter usus fueram in praesenti saeculo, aeternaliter uti possem in futuro. Quod taliter mihi eventurum indubie confido, si quod temporali haeredi dimittere nequeo, sanctae Ecclesiae, Christi videlicet sponsae, reliquero; ut cum ipse judex vivorum et mortuorum ad judicandum 132.0471A| venerit, pro temporali suae sponsae sustentatione aeterna me donare dignetur mercede. Hac igitur de causa dimitto Deo et sanctae ejus Ecclesiae, pro salute animae meae, sicut jam supra dictum est, et pro animabus omnium propinquorum et amicorum meorum sive seniorum, ipsorum quoque qui hujus mei scripti defensores fuerint, haec universa quae subter habentur descripta. Ex his sunt, post rebus superius descriptis, curtis mea Tauriacus cum ipsa ecclesia, et quod habeo in Molle, et terras meas de Bulciaco, quae sunt de Vairaco, et quodcunque in 632 Gintraco et in Salle, quod de Sigiberto sacerdote conquistavi, et villa mea Maisit, et mansus meus ubi manet Adalrandus in Laustanicas, curtis etiam mea Madriniacus et Pariacus cum ipsis Ecclesiis, et Vernias, et Mespelium, et Cassanias, et Potentins, et Coozono, et Presangas, et villa mea Caminus cum Ecclesia, et Laus, et unam vineam in Rofiniaco, alodus quoque meus Blaviniacus, et 132.0471B| mansi duo in Nantiliaco, et vinea in Pardinas quae fuit Donadei, et quod habeo in Altudere et in Dezenato, et plantadam meam ad Pogium, cum ipsis capmansis, et cum vinea quam de Arnaldo acquisivi, necnon et Ecclesiam sancti Albini, et Taurins, et Cassanias, et unus mansus in Laustangas usi visus est manere Berdandus, et mansi qui sunt in Brancato, et vineam meam in Donzenaco, et mansum de Brasc, quem de Rotberto comparavi, et vineam de valle Mauriana, et unum mansum in Calzfurno, et unam vineam in Lineriaco, et alodum meum in vicaria Cambolivense, et silvam Malaevallis, et villam de Ribaus, cum silvam de Monbresme, et mansum ubi Ingelbertus manet prope de Vairaco, et unum mansum in Argentado, et Camelarias, et Cuculonia, et Vinzacum, et mansos tres in Dauza et Pedania, cum vineam quam Bernardus plantavit, et Valannonus, et Alix.

Haec quoque inter quosdam meos relinquo propinquos et amicos, hoc est, Floriacum et Montelium, 132.0471C| et vineam meam Scopiac, et vineae meae in Detnato et Damella, et mansi mei de Angulo et Taraiasa, et unum mansum in Spaniaco, et unam vineam in Blandina, et alodum meum de Montaniaco, cum vineis quas de Witardo acquisivi, et unam vineam in Quincono, et mansum meum de Rete, et alodum in Verniolas, et alodum meum de Scorbinio.

Quamvis igitur ego Ademarus diversis temporibus diversis ecclesiis et hominibus tam propinquis quam amicis et fidelibus meis multa vel dicto vel scripto fecerim aut mutaverim dona, hoc tamen testamentum scriptum volo ut ratum et firmum atque immutabile maneat et perseverat in saeculo. Amen.

Sunt autem monachi in munburdo regis ad locum salvum faciendum, non ad aliquid persolvendum nisi solas orationes.

633 Caeterum contestor et adjuro omnes propinquos atque successores meos cunctosque illius coenobii vicinos tam praesentes quam futuros per tremendum 132.0471D| sanctae Trinitatis nomen et meritum beati Martini et sancti Laudi, qui ibi deportatus est, ut nullus vel monachos vel quaslibet eorum res inquietare aut sub potestate saeculari ullo modo redigere praesumat. Quod si qui haereditatem Dei possidere tentaverint, maledicantur per universum orbem terrarum, dicaturque de illis: Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti, et confundantur in saeculum saeculi. Non sint cohaeredes Christi, nisi resipuerint, sed participes Pharaonis, qui ait: Dominum nescio, et Israel non dimittam. Principes vero quibus haec scriptura praesentata fuerit per judicium vivorum atque mortuorum contestor ut hanc omnimodis defendere studeant, memores quia maledictus est omnis qui transfert terminos, id est, constitutiones, patrum suorum.

Ut autem haec auctoritas firmior perseveret senioris nostri Ebali [comitis de Perteus] hanc auctoritate firmari rogavimus.

132.0472A| S. Ebali comitis et Willelmi filii ejus.

S. Ademari, qui haec fieri rogavit.

S. Odolrici vicecomitis de sancto Cirico.

S. Gauzberti vicecomitis.

S. Rotberti.

XIII. LITTERAE RODHMUNDI EPISCOPI AUGUSTODUNENSIS DE CAPELLA CENTISSAE DATA DUOBUS CLERICIS. Ex veteri chartulario ecclesiae Augustodunensis.

In nomine Domini Dei aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Rodhmundus ejusdem propitiante 634 miseratione humilis Eduorum antistes. Omnibus notum facere volumus Dei et sanctae Ecclesiae fidelibus praesentibus atque futuris quoniam cum apud praedictam urbem resideremus, adierunt conspectum nostrum praelati ejusdem nostrae Eeclesiae, Udolmannus decanus, Radaldus abbas et praepositus, et Almarus archidiaconus, precantes serenitatem 132.0472B| nostram, et ostendentes nobis qualiter habebant quamdam capellam, quam consentire volebant duobus fratribus clericis Girardo et Wichardo, si tamen nostrum mererentur habere assensum. Quae siquidem capella est sita in comitatu Belnensi, in villa Centissa, sacrata in honore sancti Germani confessoris Christi. Unde ad resistendas saecularium versutias suam dispositionem nostrae inscriptionis auctoritate corroborari exoptabant. Jussimus itaque hujus nostrae inscriptionis testamentum fieri; cujus auctoritate decernimus et decernendo allegamus ut praedictam sancti Germani capellam per consensum canonicorum ejusdem nostri loci praelibati duo clerici fratres Girardus canonicus et Wichardus diebus quibus advixerint teneant, regant, possideant, ea ratione, ut synodalia persolvant debita, et censum quinque solidorum mense Martio usibus canonicorum inferre non negligant. Ut autem hujus nostrae cessionis largitio pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem, manibus propriis firmavimus, 132.0472C| et fidelibus nostris ad roborandum tradi jussimus. Acta Augustiduno feliciter in Domino. Amen.Constantius Scholasticus subscripsi. Optadus subscripsi. Boso sacerdos subscripsi. Teotbertus

Rodmundus sanctae Eduensis Ecclesiae peccator episcopus subscripsi.
Girardus cardinalis archidiaconus subscripsi.
Udolmannus humillimus diaconus subscripsi.
Radaldus abbas et praepositus subscripsi.
Gerardus abbas subscripsi.
Almarus archidiaconus subscripsi.
Teutho abbas subscripsi.
Hugo humilis levita et praecentor subscripsi.
Arnulfus abbas subscripsi.
Heldegrimus archipresbyter subscripsi.
Geraucus archipresbyter subscripsi.
Warnerius scholasticus subscripsi.
635 Heriveus subscripsi. Rodmundus subscripsi.
132.0472D|
sacerdos subscripsi.
Ego Vuido levita ad vicem Suavi cancellarii scripsi et subscripsi.
Data III Kal. Augusti, indictione 12, anno primo regnante Lothario rege.

XIV. CONCORDIA MONACHORUM TUTELENSIUM ET AURELIACENSIUM. Ex chartulario ecclesiae Tutelensis.

Notum sit omnibus monasteriorum fratribus, videlicet Aureliacensis et Tutelensis, tam praesentibus quam futuris, quia invicem habuerunt querimonias Raimundus Aureliacensis abbas et Bernardus Tutelensis abbas. Joannes abbas, qui propinquus beati Geraldi dignoscitur fuisse, simul utrasque ecclesias tenuit, et quasdam possessiones sui juris, quae sibi a parentibus contigerant, ecclesiae beati Martini Tutelensis monasterii dedit, scilicet presbyterale ministerium 132.0473A| ecclesiae sancti Amancii de Faurcio, et tres mansos in eadem curte, mansum Geraldi, et mansum Frudini, et mansum Rotgerii, et quindecim debitales porcos in eadem curte, freda regalia quae Joannes habebat annuatim de manu regis Francorum in Tutelensi castro. Dedit et alios quinque mansos in parochia de Argentado. Has res superius nominatas dedit ecclesiae beati Martini et monachis ibidem Deo famulantibus Joannes abbas, hac quidem conditione, ut unoquoque anno in festivitate beati Geraldi tres libras piperis aut pigmenti Tutelenses fratres Aureliacensibus persolverent. Eo quidem vivente, ut patres nostri soliti sunt referre, reddebatur absque ulla contradictione. Post mortem vero ipsius orta est saepissime lis. Tandem facta est pax hoc modo. Ego 636 Raimundus Aureliacensis abbas, cum consilio fratrum meorum, hoc Tutelensibus fratribus grave fore cognoscens, rogatu illorum atque humili prece, Bernardo abbati fratri nostro et filio 132.0473B| nostraeque congregationis monacho suisque successoribus omne annuale censum remitto.

XV. EXCOMMUNICATIO RAGENARDI COMITIS SENONENSIS RENOVATA ADVERSUS GAUZFRIDUM ET GEILONEM CANONICOS SENONENSES. Ex veteri Libro Pontificali ecclesiae Senonensis, qui nunc exstat penes clarissimum virum Antonium Vionem Herovallium.

Immensus dolor nos urget ad gemitum, ac indicibilis moestitia commovet ad fletum, quando illos quos passio Christi a jugo diaboli redemit, et a sordibus peccatorum sacer baptismus purificavit, et Ecclesiae catholicae corpori sociavit, nunc iterum se ipsos sponte antiquo hosti subdere videmus, et non solum membris Christi persecutionem inferre, sed etiam contra ipsum totius creaturae auctorem et dominum bellum moliri. Qui enim sacrosanctae Ecclesiae 132.0473C| structores atque defensores esse debuerunt, modo venenato diaboli furore vexati, atque ferina rabie 132.0474A| concitati, omni timore Domini postposito, et remedio poenitentiae neglecto, ecclesias in Dei honore ac perpetuae virginis Mariae sanctique Stephani dicatas lacerare ac sine pastore esse non pertimescunt, violenter usurpantes ea unde sancta Dei debet restaurari Ecclesia. Admonemus etiam et admonendo adjuramus ut incorrigibiles, et qui pestiferis et flagitiosis moribus sunt irretiti, sicut a bonis moribus sunt alienati, ita et a consortio fidelium fiant extranei. Igitur cognoscat universalis Ecclesia hostes saevissimos et tyrannos improbos, adversarios et persecutores pessimos sanctae Dei Ecclesiae, 637 Gauzfridum atque Geilonem Ragenardum et Rodmundum ejus filium, eorumque Canonicos, praeceptorum commilitones ecclesiasticarum rerum pervasores, Dei contemptores, sanctorum canonum transgressores, pastoris sui contradictores, 132.0474B| quos ab ipso summo pastore Christo, et beatissima ejus matre Maria, atque beato Petro apostolorum principe, cujus, quamvis indignus, auctoritate et magisterio fungor, nisi citissime se emendaverint et satisfaciendo commissa fideliter restituerint, eos cum omnibus sanctis in coelo meritis viventibus et in terra miraculis fulgentibus obligamus, et a nobis secundum potestatem nostrae pravitati concessam ligandi atque solvendi excommunicamus atque anathematis gladio transfigimus. Deinde excommunicamus G. a. u. z. f. r. i. d. u. m., G. e. i. l. o. n. e. m., Grobertum diaconem, qui meum injuste usurpat archidiaconatum, Vuangerium, Arricum, postea vero Ansellum, item Ansellum, Hugonem, Ansegisum, Balduinum,. . . . . . . . Hos et omnes qui postquam archiepiscopalem suscepi benedictionem, sanctum Sennensis ecclesiae locum ingredi non permiserunt more antecessorum meorum, desistentes a veritate, adhaerentes mendacio, insuper anathematizamus per 132.0474C| Patrem et Filium et per Spiritum sanctum et per auctoritatem nobis a Deo concessam, ut nullam Christianorum 132.0475A| habeant portionem, ecclesiamque Dei non ingrediantur, neque missa eis ab aliquo celebretur, nisi eidem poenae voluerit subjacere. Nulla pro eis vel pro illorum offensis, nisi satisfecerint, fiat oblatio vel commemoratio. Non thuris neque incensi, sed neque sacri luminis, carne viventes vel morientes portionem accipiant, sed cum pravis et contra Deum tumentibus sanctosque lacerantibus. Fiat pars et haereditas eorum ignis indeficiens et cruciatus perpetuus. Maledicti sint in civitate, maledicti in agro. Amen. Maledicti sint in domibus, maledicti sint in villis. Amen. Maledicti in saltibus, maledicti in aquis. Amen. Maledicti sint in vicis, maledicti in plateis et in omnibus locis. Amen. Nisi correcti existant, multiplici maledictione induantur. Amen. A nemine sacerdotum in articulo 638 mortis visitentur, neque in coemeteriis Christianorum sepeliantur, sed velut cadavera foetida projiciantur. Amen. Maledicta sint horrea eorum, et maledictae sint reliquiae illorum. 132.0475B| Amen. Maledicti sint ingredientes et egredientes. Amen. Percutiet eos Dominus egestate, febri, et frigore, et aestu, et persequatur donec pereant. Amen. Sicut haec lucerna exstinguitur in oculis hominum, sic exstinguantur lucernae eorum in perpetuum. Amen.

640 XVI. LITTERAE RICHARDI ARCHIEPISCOPI BITURICENSIS DE CONSECRATIONE ECCLESIAE VIPPLENSIS. Ex chartulario monasterii Capellae in dioecesi Bituricensi, cap. 36 et 86.

Ex parte Dei omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, et omnium sanctorum. Noscant omnes catholicae Eccclesiae filii me Richardum Bituricae sedis archiepiscopum ad quamdam villam mei archiepiscopatus Vippleis nomine devenisse, ut in majori ejusdem villae ecclesia, videlicet parochiali, in honore sancti Martini constituta, altare consecrarem 132.0475C| et concilium ibidem facerem. Ut vero ecclesiam praefatam, in qua altare erat, in manu ministrorum Dei ponerem et a laicorum manibus eripere valerem, altare consecrare vel etiam stolam collo superponere nolui quousque laici qui hujus ecclesiae et superioris huic vicinae oblationum participes exstiterant, se amplius nihil accepturos inde in praesentia mea et omnium circumastantium promisissent. Quo perpetrato, eamdem ecclesiam et aliam huic adjacentem Deo et sancto Dionysio et priori Hugoni et monachis de Capella, quibus Radulfus de Paciaco jam dederat hoc quod in eadem ecclesia tam intus quam extra habebat, annuente Hunbaldo Uriacensi, a quo secundum laicorum veterem consuetudinem movere ecclesia dicebatur, et Rotgerio archidiacono et Gosfrido archipresbytero et caeteris tam clericis quam laicis coram quamplurimis circumastantibus, qui consecrationis conciliive causa convenerant ex parte Dei et S. Petri S. Stephani 132.0475D| et ex nostra auctoritate archiepiscopali virga attribui, et etiam de reliquiis ejusdem ecclesiae e puteo eadem die extractis quamdam partem quam ad suam deferret ecclesiam, priori Hugoni de Capella in memoria hujus doni ego tradidi, et de nostro proprio sigillo hanc 641 chartam sigillari praecepi. Hoc factum est in tempore Philippi regis, vicesimo et nono anno sui regni. S. Richardi archipraesulis. S. Hunbaldi Uriacensis. S. Amblardi Guillebaldi. S. Rotgerii archidiaconi. S. Gosfredi archipresbyteri. S. Andreae archidiaconi. S. Petri de Giis. S. Radulfi clerici. S. Rotgerii capellani. S. Bernardi clerici. S. Aimerici clerici. S. Petri lo Grogn. S. Rotgerii Malevizini. S. Aimerici de Guiranda. S. Araldi de la Coldra. S. Radulfi Malevizini. S. Hunbaldi de Agia. S. Dalmacii Chabri, et aliorum plurimorum qui interfuerunt. S. Benedicti sancti Gildasii monachi, qui hanc chartam scripsit.

XVII. JUDICIUM AGANONIS EPISCOPI AUGUSTODUNENSIS ADVERSUS RAGINARDUM. Ex veteri chartulario ecclesiae Augustodunensis.

132.0476A| In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni. Agano Dei gratia Eduorum episcopus. Divinae praeceptionis monent cunctos eloquia ut quoties res ecclesiastica a quoquam detinetur, aequitate debeat imminente restitui. Quocirca noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium atque nostrorum unanimis universalitas quia dum in aestivo tempore per Beliniacum transiremus, in nostri itineris transitu obvios habuimus homines potestatis illius vocibus luctuosis coram praesentia nostra conquerentes super Raginardo fratre nostro, qui eos novis et inauditis legibus justificabat, de nimiis redditionibus, de magnis exactionibus, quas quotidie exigebat, sed et de malis consuetudinibus quas in diebus suis in potestate elevaverat, angustiae multae, misericordia 132.0476B| nulla, et non erat qui adjuvaret, multaque a clericis nobiscum euntibus de injuriis ab eo de die in diem illatis, de illicitis superpositionibus, seu et diversis oppressionibus a servientibus suis inmissis, nostris intimata sunt auribus. Unde 642 quia praeclarus dies Pentecostes evoluto anni circulo imminebat, illique solemnitati multos optimates, sed et fere totius regionis principes apud Augustidunum interesse noveramus, piissimumque Burgundionum ducem, Hugonem scilicet, catervatim adfuturum non ignorabamus, dignum duxit nostra paternitas illos clamores interdum patienter differre quousque omnibus ad praedictum diem congregatis, nobisque donno et religiosissimo Patri nostro Rocleno sanctae Cabillonensis sedis praesuli conjunctis, una cum ejus pio consilio importabile jugum malitiae nostra compassione a communi fieret auctoritate levigatum; ut populus Dei nobis ab eo commissus sub nostra protectione lege et justitia et dignitate sibi conservata 132.0476C| respiraret, liceretque ei quiete justeque vivere sanctique Nazarii et clericorum suorum utilitatibus secure et fideliter vacare. Superna igitur largiente pietate corporaliter atque in Dei nomine in praedictae festivitatis vigilia nostrae humilitati sua se reverentissima sociavit persona. Ille namque prius pro divini amoris respectu et beatissimi Nazarii martyris veneratione, ejus sacratissimi templi deliberaverat optata visitare limina, Deique aspirante gratia magnum istius itineris perficiendi nosque videndi desiderium quia implere meritus fuerat, gaudebat. Et dum ab ejus sacro ore dulcibus rigaremur verborum sitientes fluentis, suisque sacris admonitionibus paterno more instrueremur, ejus sanctitati intimare curavimus ea quae ad communis profectus augmentum essent, si nostra justi vigoris censura corrigerentur, et ad ejusdem communionis detrimentum pertinerent, si pari negligentia quae corrigenda erant incorrepta remanerent. Proinde idem clarissimus 132.0476D| Pater atque beatissimus pastor ea quae suae sacrae simplicitati erant incognita per nostrum veridicum cognoscens relatum, nobiscum alto coepit pertractare consilio qualiter consensu communi oppressiones injustae et superpositiones illicitae sua consociali et nostra coepiscopali ducalique abolitione essent evacuatae. Nam justum apparuit omnium fidelium nostrorum industriae ut quia pietate divina tantae dignitatis personae, principes videlicet Christianae militiae, concordi bonae voluntatis studio erant unitae, quidquid impie rectorum 643 pravorum caeca subditis hominibus intulerat cupiditas, adhibita justitiae linea fieret quantocius correptum, et omnia bona in Dei nomine consequerentur, nostroque felicissimo indulto mansura atque confirmata consisterent. Transactae autem noctis vigiliis celebratis, illucescente jamdicto Pentecostes die, nobisque ex more post primam diei horam in unum coadunatis, ibi ferme omnis clericorum praelibati martyris Nazarii conglobata 132.0477A| multitudo vocibus vividis nostrae pietatis clementiam sibi flagitavit obnixe adfuturam, dicens potestatem Beliniacum legis et justitiae et pietatis beneficio esse privatam, atque tot oppressionibus et superpositionibus a supradicto Raginardo adeo esse affectam ut jam ferre tam diuturnum ac intolerabile non posset malum. Quorum clamoribus inmensis et miseriis nostra commota serenitas, divinum etiam formidantes judicium, si nostra non mitigarentur auctoritate, licet in tanta die non saecularibus sed divinis officiis vacandum esset, tamen praecepimus ut praefatus Raginardus cum suis, sed et fideles et seniores nostri, huic negotio interessent, in capitulum venirent; in quorum praesentia clericorum querelas promisimus nos esse audituros. Quibus illo ventis, etiam nobilissimi vicinarum urbium viri pro hac re nostris sunt accersiti consiliis. Igitur nobis una cum venerabilibus clericis, et cum religioso coepiscopo, necnon et cum nostris dilectis optimatibus, in capitulo sancti Nazarii residentibus, praesente etiam duce 132.0477B| Burgundiae cum suis castoreatis proceribus, clericorum querelae in medium sunt prolatae iterum atque iterum dicentium praefatam villam et habitatores ejus nimio fasce malarum consuetudinum, assiduitate exactionum quas semper praelibatus Raginardus exigebat, gravari et pene confundi, quando ex unoquoque manso ab habitatore possesso porcus et agnus, gallina et pullus, fenum et annona, denarii, necnon et ea quae necessaria erant, solebant extorqueri. Ad id enim homines potestatis jam redigebantur, et in tantum de eorum vitae periculo agebatur, ut omnes clamitarent, sicut vita hominum semper querula est, se ad nimiam paupertatem aut prorsus ad omnem exinanitionem substantiae perventuros; praesertim cum et tyrannica praedonum 644 rabies eos sine cessatione afflictaret, et a senioribus suis, in quorum beneficiis commanebant, pro simili census redditione gravarentur; sed et peccatis exigentibus tam peste animalium quam sterilitate terrae misera et horribilis 132.0477C| usquequaque declamatio ferebatur. Ventilata autem utrorumque causa, et partis utriusque ratione audita, licet omnium unus esset clamor, singulorum tamen clamores nostra voluimus discutiendos esse praesentia. Cognita autem rei veritate, quae consuetudines justae, et quae injustae, tandem invenimus homines sancti Nazarii a nefanda jamdicti Raginardi suorumque oppressione tanta perpessos fuisse mala ut lex et justitia nominetenus non veraciter in eos teneretur; et non solum justitia facti erant extranei, sed nec in his malis nullus modus contendebatur servari. Deinde quidquid illis injuste a praedicto salvatore cognovimus fuisse superpositum, pro communis lucri mercede absolventes, irritum fecimus, et malas consuetudines, ne amplius redderentur, nostra communi auctoritate prohibuimus; justamque consuetudinem omnibus rite conservandam reddendamque statuentes denominavimus, et si fieri posset ut ex hoc toto, hoc est, et ex justis et ex 132.0477D| injustis consuetudinibus, remissionem illis faceret, nos optaremus. Sed quia crebro dictus frater noster nobis in hoc consentire noluit, longa tandem deliberatione communique consultu, ipsis acclamantibus et expetentibus, unum, quod ponimus, remedium praestitimus; ut summa videlicet illa nimis importabilis minueretur, injustitiae annullarentur, et per singulos mansos singulis habitatoribus frequentatos sex denarios et unum obolum duosque avenae sextarios singulis annis rependerent; atque ita nec potestati nostrae nimia esset profligatio, nec superius dicto Raginardo omnis usquequaque videretur destitutio. Paratis autem fere omnibus hominibus sancti Nazarii jurare istam veram et justam consuetudinem esse, et nec plus nec minus, nisi quantum dictum est superius, eum in potestate habere, juravit Giroardus decanus et major domus, unus pro omnibus, in sex denariis cum uno obolo et in duobus avenae sextariis, ut dictum est, consuetudinem totam contineri, 132.0478A| nec magis vel minus a quoquam sibi debere reddi. 645 Quo sacramento convictus et confusus Raginardus simul cum suis, quos pro se paraverat, et quid contra hoc diceret non habens, consilio nostro et fratrum suorum occupationes malas, exactiones pravas, et caetera his similia, praeter rectam consuetudinem, pro salute animae suae parentumque suorum sancto Nazario reliquit, donum libenter fecit, super altare ejus suppliciter posuit, omnem calumniam et quidquid malarum consuetudinem in potestate consueverat relinquens, clericorum voluntati per omnia consentiens. Dederunt autem ei clerici sponte sua trecentos denariorum solidos, quia placitum istud bene se servare et fideliter tenere promisit, quia uxorem suam, filios, et successores suos donum istud laudare fecit. Hujus ergo donationis firmitatem ad usus praedictorum canonicorum mancipatam nostrae auctoritatis scripto confirmamus, atque sub interdictionis excommunicatione, 132.0478B| ne quis hoc privilegium violare audeat, pontificali regimine prohibemus; statuentesque decernimus hujus decreti auctoritate ut hoc quod perditum fuerat et redditum nunc possidet ecclesia, sine cunctatione perpetuis temporibus possidere debeat, et sicut antiquitus fuit, ita in ipsius dominio omni tempore inviolabiliter permaneat. Si quis autem praesumptor temerarius, quod minime fore credimus, adversus hoc decretum auctoritate nostra munitum recalcitrare forte tentaverit, primum quidem ut a coepta citius resipiscat injuria eum obtestamur, deinde vero, si noluerit, anathematis vinculo ligamus, et Satanae in interitu carnis tradimus. Qui vero custos ejus exstiterit, aeternis gaudiis perfruatur, et praemiis cum angelis in coelestibus potiatur. Ut autem hujus nostri testamenti cirographum a nemine violetur, robustius solidetur, et majori stipulatione stabiliatur, signi nostri cognitione illud subter signavimus, et fidelium nostrorum tam clericorum quam laicorum insignium manibus et signis 132.0478C| corroborari curavimus. Actum apud Eduam urbem publice. Hoc autem privilegium factum est in mense Maio, in ipsa die Pentecostes, prima feria, indictione quinta, Aganone praesule, Hugone duce, Philippo rege, Gregorio universali pontifice.

646 Signum A. P. S. R. Callibonensis episcopi. S. Hu. ducis. S. Ho. fratris ejus. S. P. Glananensis. S. V. de Colchis. S. A. de Insula. S. Hu. de Monte Sancti Johannis. S. B. de Monteforti. S. G. Bruni. S. Vv. de Archis. S. Vv. decani. S. Hu. abbatis. S. S. praepositi. S. Vv. archidiaconi. S. N. praecentoris.

Heldierius commentarius ad vicem Sevini cancellarii scripsit.

XVIII LITTERAE RICHARDI ARCHIEPISCOPI BITURICENSIS DE FISCO PRESBYTERALI ECCLESIAE DE LANATICO. Ex chartulario monasterii Capellae, cap. 37 et 177.

132.0478D| Quoniam ea quae praesenti tempore constituuntur, succedentibus temporibus solent oblivioni tradi, et ex oblivione contentiones oriri, propter sopiendas posterorum altercationes oportet ut facta praesentis temporis litteris tradantur, et sic ad notitiam futurorum transmittantur. Quapropter ego Richardus Ecclesiae Bituricensis humilis minister notificamus quoniam accedentes ad nostrae sublimitatis praesentiam, videlicet Hunbaldus Uriacensis dominus, et Willelmus Albus, et Galterius frater ejus, supplici devotione in manu nostra reliquerunt presbyteralem fiscum et ecclesiam de Lanatico, quam ipse Hunbaldus et fiscales sui secundum consuetudines laicorum diu tenuerant, et de hoc quod injuste possederant, culpabiles se Deo et nobis reddiderunt. Nos vero, quibus est ad honorem Dei ecclesias ordinare, monasteria amplificare, consilio ministrorum et clericorum nostrorum, et voluntate et deprecatione Hunbaldi Uriacensis, hanc ecclesiam cum suo 132.0479A| presbyterali fisco reddidimus monasterio. Capellae, quia jus suum fuerat, sicut testificantur authentica privilegia regum Francorum et pontificum. Quo facto, fecimus convenire in 647 praesentiam nostram quatuor legitimos viros ejusdem ecclesiae parochianos, qui erant majores natu totius parochiae, scilicet duos ejusdem presbyteros Dacbertum et Rotgerium, et duos laicos, Leodegarium Vizonem et Aimericum de Porta. Hos nempe quatuor deprecati sumus, et sub anathemate eos conjuravimus, ut discernerent presbyteralem fiscum ab aliis terris, quod et ipsi bono animo fecerunt jussu et consilio domni Humbaldi et nostrae auctoritatis. Dixerunt namque et ostenderunt esse de presbyterali fisco omnia prata cum hortis et domibus quae sunt subtus villam inter duas vias, et terram quae est a pratis usque ad cursum aquae, et omnes plateas quae sunt a porta villae usque ad plateam Bernardi Balbi, et domum Geraldi Malepelli, et grangem et hortum 132.0479B| retro domum ipsius Geraldi, et hortum Bernardi Culicocti, et grangem et aream et domos quae intra eamdem aream continentur usque ad furnum, et domum Martini, et hortum de Lenatico, et domum et aream Archembaldi Petit, et tres eminadas terrae quae sunt inter Capellam et Lenaticum in una valle, et sextaradam terrae super Segreie pratum, ubi sabuchus est, et olcham de Lenpaut, et sextaradam terrae ad quadruvium, et olcham subtus quadruvium. Est autem de eodem fisco omnis decima de Monte Vilano, et tota decima de Tristangis, et de Calvello usque ad publicam viam quae descendit a suspensis, et medietas decimae de Cocto et de Cortada. Hoc totum quod est ostensum et enumeratum, est de presbyterali fisco. Haec autem facta ut essent firma et in perpetuum permansura, adjudicavimus cartam fieri et ex nostro proprio sigillo sigillari. Hoc factum est apud Capellam sancti Dionysii in die Ascensionis Domini, tempore Philippi Francorum regis. S. Richardi archiepiscopi. S. Hunbaldi 132.0479C| Uriacensis. S. Deae uxoris suae. S. Ugonis prioris. S. Geraldi monachi. S. Iterii archidiaconi Burbunensis, etc.

648 XIX. DONUM ECCLESIAE DE LENATIA DATUM MONASTERIO DE CAPELLA IN DIOECESI BITURICENSI. Ex chartulario ejusdem monasterii, cap. 101.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Noverit omnium Christianorum dilectio Hunbaldum Uriacensem Deo et sancto Dionysio et monachis de Capella attribuisse ecclesiam de Lenatia et fiscum ejusdem ecclesiae ita integre sicut sacerdotes Dacbertus et Rogerius de eadem ecclesia tenebant, et etiam totum tenorem quem pro ecclesia habebant annuentibus Blancis de Domairac, scilicet Amelio Blanco, et fratre suo Guillelmo, et Hunbaldo, et Galterio, et annuentibus illis de Patciaco, et Willelmo fratre suo, et Geraldo, qui ex supradictis tenebant Blancis. Quem 132.0479D| tenorem, ut melius sciatur, denominatim dicere oportet. Scilicet omnia prata, et terram inter duas vias subter villam usque ad aquam existentia, cum hortis et domibus, et omnes plateas quae sunt a porta usque ad plateam Rogerii de Trugnac, et grangem et hortum Vizorum, et hortum Joannis de Lenacia, et grangem et aream et domos quae intra eamdem aream continentur usque ad furnum, sicut Rotgerius capellanus tenebat, et domum Boerelli et hortum, et grangem et aream Stephani de Terail, sicut continetur illic, et sagnam et terram quae supra villam est, sicut Rotgerius presbyter tenebat, et sextariam terrae supra Segrechiae pratum, ubi sabuchus est, et olcham quae est subter cadruvium, et hortum Clavelli. Hoc totum quod enumeratum est, de presbyterali fisco est. Nunc vero dona quae ecclesiae data sunt in eleemosyna enumeremus. Eminatam terrae quae est apud pratum Caprarii, eminatam vineae ad montem Rubeum. Dimidiam eminatam quam dedit 132.0480A| sancto Sulpicio mater Araldi de Quadruvio. Tres eminatas terrae in frumental juxta viam. Unam sextaratam terrae ad 649 Rocam inter duo loca. Unam terrae planteam ad Pirum Molar. Unam sextaratam a Prospe inter duo loca. Cartalatam terrae ad Boniol. Dimidiam cartalatam ad Podium. Testes sunt isti. S. Hunbaldi Uriacensis. S. uxoris illius. S. Ugonis monachi. S. Rotgerii Capellani. S. Amblardi Galdet. S. Johannis de sancto Caprasio. S. Petri de sancto Caprasio S. Leodegari Vizi de Lenatia. S. Geraldi de Lenatia.

XX. CONCORDIA DE ECCLESIA DE CASIMANSI PRO MONASTERIO DE CAPELLA IN DIOECESI BITURICENSI. Ex chartulario ejusdem monasterii, cap. 38 et 96.

Majores nostri multa propter vetustatem oblivioni tradita et de rebus suis imminuta videntes, scripturae testimonio commemoranda esse statuerunt. Unde et nos prudentiae eorum assentientes, restitutionem ecclesiae de Casimansi, quae facta est ante tempus 132.0480B| Richardi archiepiscopi, qui potentiam laicorum ab ecclesiis privavit. . . . . testamento patefieri volumus. Notum sit igitur omnibus quod Hunbaldus de Paciaco et Raibodus de Berra et alii qui hanc supradictam ecclesiam sibi usurpaverant, sicuti in diebus illis fiebat, rectum sancti Dionysii recognoscentes, qui dono regum Francorum requirebat, praetermissa omni calumnia reddiderunt. Quin etiam praedictus Richardus, qui penitus ecclesias, uti jam dictum est, de manu laicorum extraxit, sciens istam a regibus praenominatis sancto Dionysio datam prece et imperio Alexandri papae, sub quo ipse permansit, ex integro monachis de Capella habere permisit. Postea vero, tempore Aldeberti archiepiscopi, Dacbertus archipresbyter de sancto Desiderato, qui eam manu laicorum habebat, videns se non posse detinere nisi gratia prioris et aliorum monachorum, qui ecclesiastica 650 sententia recuperaverant, et de potestate calumniatorum eripuerant, absque retinaculo 132.0480C| dimisit. Volens autem ipsam ab illis cum amore, dum viveret, habere, impetravit a Radulfo priore, qui tunc temporis aderat, prece supradicti archiepiscopi quatenus eam in vita sua consilio suorum illi concederet, retinens tamen partem de redditibus ecclesiae propter recognitionem, videlicet VI: solidos de feodo presbyterali in Pascha, et in crastina die processionem, et medietatem oblationis in festo sanctae Mariae de Augusto, et tertiam partem in festo omnium sanctorum, et in crastina die Natalis Domini similiter, et totum in festo Purificationis praeter panes. Hoc autem factum est tali pacto uti post obitum Dacberti monachi ecclesiam immunem haberent; excepto quod si aliquis sacerdos in genere suo succederet qui idoneus ad tale officium haberetur, nutu eorumdem monachorum capellanus inde efficeretur, habens eadem quae capellani antecedentes habuerunt. Quo pacto idem Dacbertus quamdam domum in ipsa villa ecclesiae necessariam cum 132.0480D| appendiciis ejus monachis post discessum suum contulit habendam, in qua Rotgerius Baratonus duos censuales nummos habebat, quos et ipse Dacbertus in feodo tenebat. Verumtamen jussit quod si ipsi possent, eodem modo tenerent. Alioquin, reddendo illos, liberam domum haberent. Dedit etiam et quandam vineam in eadem villa. Quapropter Radulfus prior calicem auri et argenti illi dedit. De hac conventione tres chartae factae sunt; quarum una per chirographum divisa, altera pars archipresbytero, altera priori est tradita praeter quam unusquisque aliam integram habuit. Hoc autem est actum apud Capellam tempore Philippi Francorum regis et Aldeberti Bituricensis archiepiscopi.

651 XXI. PASCHALIS II EPISTOLA AD NORIGAUDUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. Ex veteri chartulario ecclesiae Augustodunensis.

Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto 132.0481A| fratri Norigaudo episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Quoniam divini dispensatione judicii ad hujus officii gradum, licet indigni, promoti sumus ut apostolorum principis vices in Ecclesiae regimine teneamus, elaborandum nobis est et annitendum omnino ut in constituendis ecclesiasticis negotiis ejus monita et institutiones devotione fidelissima et fide devotissima imitemur. Cujus fides praecipua et dilectio spectata Deo exstitit adeo ut in ejus singulariter fidei stabilitate immobili pretioso sanguine suo redemptam suam Dei Filius statuere et confirmare voluerit Ecclesiam dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Cui etiam tantam potestatis praerogativam concessit ut ejus arbitrio in coelo et in terra vel liganda solverentur vel solvenda solverentur. Quam potestatis suae successionem ipse beato Clementi et per eum omnibus concessit qui ejus sedi juste praesidere et Ecclesiam Dei canonica studuerint ordinatione disponere. Cujus nos fidei auctoritate 132.0481B| muniti, tibi, dilecte frater Norigaude, omnibusque tibi canonice successuris confirmamus omnia quae ad Eduensem Ecclesiam, in qua te canonice credimus ordinatum, pertinere videntur, tam in ecclesiis, parochiis, caemeteriis, presbyteris, cunctisque ecclesiasticis ordinibus, quam etiam praediis aliisque omnibus possessionibus mobilibus et immobilibus quae acquisita sunt vel juste acquiri poterunt, ut haec omnia tibi tuisque successoribus ita libere possidere liceat sicut antecessor tuus in uno die ante suum obitum quiete et juste ac possedisse probantur. Illud autem apostolica 652 auctoritate statuimus, ut nulli presbytero vel viventi vel morienti, seu ad aliam religionem vel ad quietam vitam transeunti, liceat res quas a die ordinationis suae in ecclesia in qua est ordinatus conquirere poterit, auferre vel minuere; sed intacta ea et illibata in ipsa in qua conquisita sunt permittat ecclesia remanere. Illos etiam qui a vobis excommunicati, vel ab officiis divinis pro suis 132.0481C| fuerint excessibus remoti, ne aliquis in communionem recipere, vel in officiis praesumat restituere, eadem auctoritate prohibemus. Statuimus quoque ut pro sepulturae quidem loco vel spatio nullum penitus ab aliquo pretium exigatur. Pro redemptione vero peccatorum, morientes in ecclesia in qua fidei sacramenta acceperunt eleemosynam dare secundum apostolica decreta statuimus omnino et confirmamus. Si quis autem ad alia vivens sive moriens se conferre voluerit, de eo quod pro salute animae suae dare disposuerit, secundum apostolica decreta matrici ecclesiae partem relinquat. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona contra hanc nostrae constitutionis paginam praesumptuose venire tentaverit, hujusmodi, ut sacrilegii reum, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae arcendum judicamus et confirmamus. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud bonorum retributorem 132.0481D| praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Scriptum per manum Joannis scriniarii sacri Lateranensis palatii.

Ego Paschalis episcopus catholicae Ecclesiae subscripsi.

Ego Walterius indignus Albanensis Ecclesiae subscripsi.

Ego Albertus cardinalis tituli sanctae Savinae subscripsi.

Ego Bernardus indignus cardinalis tituli sancti Grisogoni subscripsi.

Ego Albericus Dei gratia humilis presbyter tituli Apostolorum ad Vincula roborando subscripsi.

Ego Augustinus indignus cardinalis de titulo sanctorum quatuor Coronatorum subscripsi.

Datum Laterani per manum Leonis scriptoris XVIII Kal. Maii, indictione octava, anno Dominicae incarnationis 132.0482A| 653 millesimo centesimo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae primo.

XXII. CONCORDIA MONACHORUM SANCTI BERTINI IN SITHIU CUM PAROCHIANIS DE CALAYS. Ex chartulario monasterii sancti Bertini.

Noverit universitas vestra quod ita convenit inter nos et parochianos nostros magistros ecclesiae de Calays, quod leprosi ejusdem parochiae proprium habebunt sacerdotem, quem de consilio presbyteri parochialis et assensu burgensium de Calays ibi instituemus; praestabitque sacramentum quod fidelis erit ecclesiae sancti Bertini et ecclesiae parochiali. Quod ut melius facere possit, magistri eorumdem leprosorum annuos redditus decem librarum et assignarunt; quibus debet esse contentus, nec aliquid sibi usurpare quod pertineat ad jus parochiale. Si quis autem iter faciens ad eamdem domum causa audiendi missam 132.0482B| diverterit et aliquid obtulerit, hoc non capellani, sed leprosorum est. Et si quis parochianorum de Peterse vel de Calays ibi saepe ad missam venerit, admonitus a presbytero suo si hoc non emendaverit, publice excommunicabitur, et hoc quod obtulerit capellanus leprosorum cum juramento presbytero parochiali restituet, et eum de caetero non recipiet. A nemine quoque idem capellanus pretium accipiet ut ei septenarium vel tricenarium aut anniversarium concedat. Et hoc corporali juramento promittet. Quod si horum praevaricator vel infamis persona inventus fuerit, eum amovebimus, et alium praedicto modo loco ejus substituemus. In coemeterio itaque leprosorum praedictorum nemo nisi leprosus, vel qui cum eis votum solemne faciens per aliquantum tempus habitum religionis sanus portaverit, poterit sepeliri. De iis quae infra ambitum habitationis suae, quae 654 circiter sex mensuras terrae continet, coluerint vel nutrierint, decimas solvere non tenebuntur, 132.0482C| Actum anno Domini 1202.

XXIII. MANUMISSIO NICOLAI DE MARISIACO. Ex archivo regio Parisiensi.

Philippus Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis praesentibus et futuris quod nos dilectum nostrum Nicolaum filium Joannis de Marisiaco et Mariae de Faverolis ipsius uxoris, exhibitorem praesentium, hominem nostrum de corpore existentem, ut tonsuram clericalem obtinere valeat, tenore praesentium manumittimus intuitu pietatis. In cujus rei testimonium praesentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Valles Comitissae, anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo, mense Junii.

XXIV. FORMULAE VETERES ABSOLUTIONIS POENITENTIUM. Ex veteri codice ms. bibliothecae Regiae.

132.0482D| Absolutio a poena et a culpa tempore domini Gregorii undecimi.

Dominus noster Jesus Christus per suam misericordiam te absolvat. Et ego te absolvo a vinculis excommunicationis, a participatione excommunicatorum, et ab omnibus sententiis generalibus a jure vel ab homine seu etiam a canone latis, et ab 655 omnibus transgressionibus, et ab omnibus peccatis tuis de quibus es vere contritus et confessus, vel quae tibi in memoriam non occurrunt. Dispenso etiam tecum super irregularitate, si quam incurristi immiscendo te divinis qualicunque sententia ligatus, auctoritate apostolorum Petri et Pauli, et domini nostri papae Bo., et sanctae matris Ecclesiae. Et eo tibi plenam indulgentiam omnium peccatorum tuorum, quantum Dominus vult et claves sanctae matris 132.0483A| Ecclesiae se extendunt, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Item alia forma absolutionis.

Praemisso Confiteor et Misereatur, dicat absolvens:

Et ego auctoritate omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu Christi et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus ac domini nostri papae, etc., tibi praesenti in sinceritate fidei catholicae, corde contrito et ore plene confesso, omnium excommunicationum, suspensionum et interdictorum ac irregularitatum inde contractarum, et omnium peccatorum tuorum [tibi do] plenam indulgentiam, quantum claves sanctae matris Ecclesiae Romanae se extendunt, et etiam auctoritate mihi commissa, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Item alia forma.

Auctoritate omnipotentis Dei et Domini nostri Jesu 132.0484A| Christi, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, et domini nostri papae Bo., et etiam auctoritate qua ego fungor, ego absolvo te a vinculo excommunicationis, si quam incurristi per participationem, vel per levem manuum injectionem, et ab omnibus generalibus sententiis, non tamen per dictum dominum nostrum papam Bo. specialiter reservatis, sed generaliter promulgatis sive ab homine sive a jure, et a sententia suspensionis et interdicti. Et dispenso tecum in irregularitate, si quam inde contraxisti, celebrando 656 divina, vel immiscendo te divinis. Et restituo te sacramentis Ecclesiae et communioni fidelium cum divinis orationibus. Et eadem auctoritate ego absolvo te ab istis peccatis mihi confessis et ab omnibus aliis de quibus non recolis, de quibus, dum recoles, confiteri proponis, et negligentiis tuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

(no apparatus)