Migne Patrologia Latina Tomus 135
Appendix ad historiam ecclesiae Remensis
Appendix ad historiam ecclesiae Remensis (Auctores varii), J. P. Migne 135.0416C
STATUTA SYNODALIA ECCLESIAE REMENSIS.
Haec statuta accepta ex Majori Monasterio (Gallice Marmoustier ) a sancto Martino aedificato in suburbiis civitatis Turonensis, cum serius ad manus nostras pervenissent, visum est appendicis loco adjicere. Etsi enim sint in his quaedam quae non videntur redolere antiquitatem, ut quod titulum pastoris tribuat parochis, qui aetate Sonnacii et multo post presbyteri tantum aut sacerdotes solent appellari; quod item festum Nativitatis beatae Mariae inter festa celebranda reponat, quod in his partibus non videtur tam antiquum fuisse, quandoquidem Fulbertus Carnotensis, qui vixit anno 1017, id primum in Gallia celebrasse dicatur, si Demochari credimus. Verum facile potuit fieri ut loco presbyteri a recentiori aliquo positum sit nomen pastoris, et festum illud ab aliquo forte adjectum. Scribit tamen sanctus Hildephonsus, qui eadem aetate vixit cum Sonnacio in libro De virginitate et parturitione B. Mariae, nativitatem ejus ex auctoritate totius Ecclesiae celebrari et venerari. Sunt his statutis similia quae scribit Jesse Ambianensis episcopus in epistola ad sacerdotes suae dioecesis, et constitutio Riculfi Suessionum episcopi, quae cum Hincmari opusculis edidit Joannes Cordesius.
Quae sequuntur editioni suae adjecit R. P. Jacobus Sirmondus, quae nec in nostra deesse voluimus, sed ordine temporis disposita.
CAP. I. 135.0405C| Sine fide, teste Apostolo (Hebr. XI) impossibile est Deo placere, ideoque mandamus omnibus, ut exacte doctrinam fidei juxta verbum Dei, et sanctae Ecclesiae Romanae traditionem teneant, sequanturque. Et quicunque pastores sunt, quae ad instruendum populum, et gregem pertinent, discant et sciant, et suos ad officia virtutum excitent.
CAP. II. Fidelibus pie sacramenta ministrent, semperque afferant quod ad explicandam utilitatem Sacramenti, et institutionem pertinet.
CAP. III. Mercedem non accipiant, sed in Deo confidant, qui dat escam pullis corvorum invocantibus eum (Ps. CXLVI).
CAP. IV. Baptizaturus sit sobrius, idque honeste 135.0406C| expleat, verba attente proferat, et debite de parentibus informet.
CAP. Confirmationis sacramentum habet donum roborantis Spiritus sancti, et uberiorem gratiam profert, ideoque non negligatur.
CAP. VI. Remissio peccatorum, et expiatio Sanguini Domini nostri Jesu Christi nititur praecipue, et ab eo pendet.
CAP. VII. Curet pastor ovem suam, et non negligat: et injungat interesse missae sacrificio diebus solemnibus et Dominicis, agnoscat ejus faciem (Prov. XXVII); et si bis absit in anno, prohibeatur eidem Ecclesiae ingressus, et careat pastorali sepultura et consolatione.
CAP. VIII. 135.0407A| Nemo tempore Quadragesimae poenitentium confessiones audiat praeter pastorem. Hujus enim interest ovem recognoscere, pro qua suam animam foenerat Domino.
CAP. IX. Sacrosanctam eucharistiam sacerdos celebraturus se praeparet, et probet, et ut minimum bis in mense id faciat.
CAP. X. Feratur aegrotis vase honesto, et lumine antecedente, et praeeunte; et quicunque peregrinari volunt, illud ad viaticum suscipiant.
CAP. XI. Et cur ad mortem condemnatis renuitur, cum iis maxime conducat ad spem et securamen certi decessus, et praesentis agonis.
CAP. XII. Qui ad ordines promoveri volunt, habeant beneficium ad alimoniam sufficiens, idque ad 135.0407B| examinationem virorum proborum et juratorum.
CAP. XIII. Nulli tonsura detur, nisi idoneo, et ad sacros ordines postea probabiliter ascensuro. Quid opus enim mittere panem filiorum canibus (Matth. XXV), et spiritalia mundi amatoribus?
CAP. XIV. In matrimonio imago exstat sacrosancti conjugii inter Christum et Ecclesiam enati (Ephes. V); ideoque vinculum est divinitus firmatum, quod multum confert ad felicitatem rei familiaris, ad pacem inter partes, et ad proles suscipiendas.
CAP. XV. Extrema unctio deferatur laboranti et 135.0408A| petenti, eumque pastor in propria saepius inviset, et pie visitet, cum ad futuram gloriam animando, et debite praeparando.
CAP. XVI. De clericis. Luceant sicut stellae et perpetuae claritates in firmamento Ecclesiae (Dan. 1). Non sint ebrii, nugaces, et saecularibus immixti.
CAP. XVII. Nec mulieres alloquantur, aut domi retineant; vivant in communi, et aedes pauperi patentes inhabitent.
CAP. XVIII. Suffragia defunctorum omnino servari praecipimus, et ne missarum solemnia, praeter fundatorum mentem, alio modo convertantur.
CAP. XIX. Sint episcopi fideles et assidui verbi Dei dispensatores. In hoc etiam eorum charitas dignoscitur, si gregem pascant exemplo et verbo.
CAP. XX. 135.0408B| Festa absque omni opere forensi excolenda, et cum debita veneratione celebranda haec sunt: Nativitas Domini, Circumcisio, Epiphania, Annuntiatio B. Mariae, Resurrectio Domini cum die sequenti, Ascensio Domini, dies Pentecostes, Nativitas beati Joannis Baptistae, apostolorum Petri et Pauli, Assumptio beatae Mariae, ejusdem Nativitas, Andreae apostoli, et dies omnes Dominicales.
CAP. XXI. Ecclesiae debite dotentur ad alimoniam pastoris et cleri, ut securius invigilent super gregem, et de ejus salute sint auxii et solliciti.
DE MINISTRIS REMENSIUM ECCLESIAE Quos inordinate Ebo episcopus invenit, et per deprecationem eorum, inspirante sancto Spiritu, haec dictavit. 135.0407| 135.0407C| Praepositum decet cura interior ac exterior. Exterior in rebus et familia salvandis, atque secundum Deum gubernandis, summa cum intentione, et pietate, et benevolentia. Ibi etiam consistit omnis nutriendi industria, cuncta proficua ingenia laborandi in agris, in vineis, in silvis, in hortis, in diversis emptionum generibus provide procurandis. Insuper et de qualitate necessaria aedificiorum, sive quantitate Interior vero sollicitudo ejus esse debere manifestum est dispensatio fratrum publica, honeste disposita in victu et potu, sive omni subsidio corporali, quod administrat divina pietas, sive per studium laboris ejus, sive de eleemosynis fidelium, necnon et de dono propriae procurationis publicae. Cui non minor patet etiam alia dispensatio necessaria in infirmis 135.0407D| et senibus, pro diversitate uniuscujusque necessitatis. Sequitur autem hinc studium omnem ornatum corporalem ac spiritalem continens fratrum - corporalem primum in clausura, inde in refectorio, et in dormitorio, in cellario, in coquina, sive in cunctis habitatoribus necessariis, necnon in vasculis omnibus. Spiritalem vero zelum talis minister verae religionis habere debet sanctae conversationis nocte ac die canonicis partitis in horis. Correctionem morum, per gravitatem levitatis motum deprehendens: vaniloquium 135.0408C| secretis in locis et horis suo rigore omnino depellens: omnes negligentias omnium publice deprehensas in capitulo omnium fratrum judicio puniens his modis, id est, aut carcere, aut separatione mensae, sive in omnium verberum diversitate. Cujus etiam prudentissima circumspectio decanis sibi suppositis invigilare debet, ne unus quidem, a maximo usque ad minimum, absque ejus conscientia et licentia unius diei spatio nequaquam ab officii sui loco desit.
Archidiaconi officium est, gradus ecclesiasticos summa cum providentia aetatum et meritorum ordinare: de tempore in tempore nominibus certis uniuscujusque officium de omni regione praefigere, subtiliterve merito probare, et gratiam sancti Spiritus 135.0408D| unicuique investigando ministrare: in omnibus divinis officiis sanctae Dei Ecclesiae fideles ministros erudiendo et excolendo efficere: festivitatum omnium ac feriarum, necnon totius anni officia in canticis et lectionibus, non solum litteraturam corrigere, sed spiritalem intelligentiam omni clero in capitulo tradere, libertates liberorum cum testibus probare, alienorum servorum ad gradus venire volentium exigere, potestatem etiam habens libertatem ecclesiastica propria de familia facere, et alienis exigere. 135.0409A| Pro neglecta lectione aut officio gradus sui a diacono usque ad infimum excommunicare: etiam et juvenculos talibus pro excessibus verberibus arcere: verbum etiam faciendi ad populum in diebus festis providere et facere: et sic omnia per ordinem digne usque ad consecrationem presbyteri studiosissima intentione verae religionis perducere. Vinctorum etiam publicae civitatis ex carcere curam in festivitatibus solemnibus Domini gerere, id est, in Natale Domini, in Epiphania, in initio Quadragesimae, media Quadragesima, in Palmis, in Sabbato sancto, et in die sancto Paschae, similiter in Ascensione Domini, et in Pentecoste summa cum diligentia eos excipere, et eis obsequia benignitatis corporalis spiritaliaque, ex divinis et humanis beneficiis refectionem 135.0409B| benedictionis parare.
Chorepiscopi vero ministerium est, omnem sacerdotalem totius regionis sibi commissae conversationem corrigere atque dirigere, id est, in conficiendis divinis sacramentis et baptisterio omnium intellectum aperiens excitare, populum regionis praedicare, confessiones exigere, poenitentiam cum discretione caute imponere, hospitalitatem sectari, infirmos visitando obsequia benignitatis et benedictionis, et sanctae 135.0410A| unctionis inferre. Communioni sanctae dignos fieri populos assidua commonitione exercere, mortuos cum commendationibus animae, et orationibus dignis obsequiis sepulturae venerabiliter tradere, pro vivis etiam ac defunctis totius Ecclesiae filiis rationabili assiduitate exorare. Insuper vero omnia quaecunque intra ecclesiam et extra ecclesiam in claustro, et in omnibus habitationibus a maximo usque ad minimum quemcunque viderit negligere, secundum ecclesiasticum correptionis modum semper corripiat, et omnem veram religionem, prior ipse faciendo, omnes facere doceat. Et hunc modum nequaquam, nisi praecipiente episcopo, de causis subsequentibus excedat de omni jure consecrationis.
135.0410B| Episcopum vero civitatis propriae disponere oportet de consecratione, de confirmatione, de reconciliatione, et de publico indicendo jejunio, aut aliud aliquid publici juris pro tempore digno Deo debito. Cujus officii summa speculationis haec est, ut et subtilissime providendo insistat qualiter omnium officia studiosissime gubernando ad portum perfectionis dirigat: quibus in causis, nisi jussus, chorepiscopus nullatenus excedat.
SEQUUNTUR GESTA Quomodo D. Hincmarus villam Novilliacum apud D. Carolum imperatorem filium Ludovici imperatoris impetravit. 135.0409| 135.0409C| Defuncto Pippino rege VIII Kalend. Octobris (765) in monasterio sancti Dionysii, filii ejus Carolomannus et Carolus secundum dispositionem patris sui et consilium regni primorum diviserunt inter se regnum paternum, et elevati sunt in reges VII Id. Octobris, Carlomannus in Suessionis, et Carolus in Noviomo, sicut in Annali regum scriptum habemus.
Anno IV regni sui infirmatus est Carlomannus infirmitate qua et mortuus est in Salmuntiaco, et ante obitum suum per praeceptum regiae suae auctoritatis, quod habemus, tempore Tilpini archiepiscopi, tradidit villam Novilliacum cum omnibus ad se pertinentibus, pro animae suae remedio, et loco sepulturae, ad ecclesiam Remensem S. Mariae, et basilicam sancti Remigii, in qua et sepultus est. Post 135.0409D| cujus obitum Carolus frater ejus praecepto, quod habemus, suae auctoritatis ipsam traditionem confirmavit.
Defuncto Tilpino archiepiscopo anno XXIII postquam Carlomannus Remensi ecclesiae villam Novilliacum tradidit, tenuit D. rex Carolus Remense episcopium in suo dominatu, et dedit villam Novilliacum 135.0410C| in beneficio Anschero Saxoni, qui nonas et decimas ad partem Remensis Ecclesiae de ipsa villa usque ad mortem suam persolvit: et defuncto domino Carolo, sed et ipso Anschero, postquam Carlomannus praefatam villam cum omni integritate Remensi Ecclesiae tradidit, semper ipsa Ecclesiae inde vestituram, sicut praedictum est, per annos XXXVII habuit. Post obitum domni Caroli, et defuncto ipso Anschero, domnus Ludovicus imperator donavit ipsam villam Novilliacum Donato in beneficio. Qui Donatus, interveniente Bigone, per subreptionem, quasi de fisco regis quasdam colonias de ipsa villa obtinuit in proprietatem per praeceptum domni Ludovici imperatoris. Et quando Lotharius filius domni Ludovici imperatoris Cavillonem veniens, eam expugnavit, Donatus a villa 135.0410D| supra Matronam, quae Pomarius vocatur, ab imperatore defecit, et illi mentitus ad Lotharium confugit, et veniente hostiliter imperatore Ludovico ad villam quae Caleiacus dicitur, Lotharius ad eum cum suis constrictus venit, et sacramentum ipse, et sui ab imperatore quaesitum illi juraverunt. Inter quos et Donatus de infidelitate ejus comprobatus, ipsi imperatori 135.0411A| quaesitum sacramentum juravit, et comitatum Miridunensem, et villam Novilliacum cum suis appendiciis imperator ab eo abstulit, et Athoni, qui fuerat ostiarius Caroli imperatoris in beneficium dedit. Donatus autem in vita imperatoris Ludovici nec comitatum recepit, nec de proprietate sua ullam firmitatem promeruit. Post obitum domni Ludovici imperatoris, diviso regno inter fratres, et pace facta inter eos, et mortuo Atthone, dedit Carolus (Calvus) Donato in beneficium Novilliacum. Processu denique temporis commendavit. Donatus filium suum Gozelum Carolo regi, cui in beneficium dedit Carolus villam Novilliacum cum appendiciis suis. Deinde Landrada uxor Donati, sed et filii eorum, pergente Carolo rege ad obsidendos Normannos, qui in insula 135.0411B| quae Oscelsus dicitur, residebant, cum aliis defecerunt. Quorum honores et proprietates a Francis auferri, et fiscum redigi judicatae sunt. Unde Landrada, et filii ejus eatenus auctoritatem Caroli regis non obtinuerunt. De quibus rebus anno XX regni sui Carolus villam fiscalem praecepto suo, quod habemus Orbacensi monasterio dedit.
Anno XXXII regni sui venit D. Carolus rex gloriosus in basilicam sancti Remigii, ubi ostendi ei locum sepulcri Carlomanni regis, et praecepta ipsius Carlomanni et Caroli avi de villa Novilliaco, et auctores sacrorum canonum, qualiter damnent Spiritus sancti judicio eos qui eleemosynas defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, qui ut infideles ab Ecclesia abjiciendi, et quasi egentum necatores, 135.0411C| nec credentes judicium Dei, habendi judicantur. Et reddidit praecepto suae auctoritatis, quod habemus, Remensi Ecclesiae ipsam villam cum omnibus, ad se pertinentibus, quam tunc Bernaus post fratrem suum Rothanum in beneficio habebat.
Postea pervenit ad ejus notitiam quod quidam homines de ipsa villa Novilliaco per subreptionem, tam apud patrem suum, quam et apud eum res et mancipia in proprietatem obtenta tenerent, Landrada scilicet uxor quondam Donati Cuntharinis, Hugo et Waltrudis, et Elampodus filius ejus, Rotbertus, et Boso, misit suos missos ad hoc inquirendum, et in quaestione facta, et veritate, sicut ei dictum 135.0412A| fuerat, inventa, quoniam praedicti ad rationem non venerunt, sic ut banniti fuerunt, jussit ut praecepta Carlomanni et Caroli, sed et suum praeceptum coram suis fidelibus in generali placito suo apud Duziacum in causis palatinis legerentur. Unde fideles ejus, tam comites quam vassi dominici quorum nomina scripta habemus, sed et caeteri omnes, qui adfuerunt, relictis eisdem praeceptis judicaverunt, ut quicunque de rebus et mancipiis ipsius villae Novilliaci, per cujuscunque praeceptum, vel quocunque modo, post donationem Carlomanni, qua cum omnibus appendiciis suis, vel cum omni integritate, ipsam villam Novilliacum, sicut tunc in fisco erat, ad Ecclesiam Remensem tradidit, et post confirmationem fratris ejus Caroli in proprietatem obtinuit, si commutationem 135.0412B| ostendere non posset, qualiter res, et mancipia de ipsa casa Dei juste et rationabiliter commutata fuissent, quia non de fisco regis, sed de ecclesiasticis rebus, et mancipiis per donationem obtinuit, ut ipsae res et mancipia, quae de villa Novilliaco obtenta fuerunt, ad ipsam casam Dei restituerentur, sicut in praecepto restitutionis ipsius D. Caron, quod habemus, plenius continetur.
Sed quando D. Carolus Romam perrexit, et D. Ludovicus frater ejus ad Attiniacum venit, per quosdam ex nostris apud domnam Richildem reginam, et apud D. Ludovicum filium D. Caroli regis obtinuerunt Donati et Landradae filii, ut villa Novilliacum cum suis appendiciis eis consignaretur, non attendentes quia sicut in capitulis Augustorum 135.0412C| scriptum habetur, tales de regis proprietate, ut infideles judicandi sunt, et secundum leges ecclesiasticas de rebus ecclesiasticis sacrilegii judicantur.
Reversus autem D. Carolus imperator Remos veniens, cum tale factum audivit, satis graviter tulit, et misit suos missos: qui scilicet dictam villam Remensi Ecclesiae et advocato nostro restituerunt, sicut plenius scriptum habemus.
Hic sequebatur epistola hoc titulo: Joannis VIII papae jussio de ordinando episcopo in Ecclesia Laudunensi vacante. Quam quia scholiis nostris ad caput vicesimum secundum, libro tertio, inseruimus, hoc loco praetermittimus.
DECRETUM CLERI LAUDUNENSIS De Hedenulfo electo episcopo. 135.0411|
135.0411D| Domino reverendissimo et sanctissimo HINCMARO archiepiscopo, caeterisque nostrae dioeceseos sanctis Patribus et episcopis, clerus Laudunensis cum totius paroeciae plebibus et sibi conjunctis praesulibus, aeternam in Domino Jesu Christo salutem, et pacem.
Canonicis regulis et apostolicis institutionibus statutum esse recolimus, ut quotiens quaelibet civitas ministerio pontificalis dignitatis caruerit, proprioque 135.0412D| pastore vacaverit, cum decreto electionis, singulorum petentium manibus roborato, metropolitanum adire pontificem debeant, ac de substituendo in loco ejus qui decessit pastore petitione supplici commonere: quatenus et civitas sollicitudine pastorali destituta proprio recuperetur pontifice, et qui ordinandus est gratiosius possit accedere. Quia cui debet ab omnibus obediri, utique debet et ab omnibus 135.0413A| eligi: ne civitas non optatum episcopum, aut contemnat, aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere quem voluit. Hi vero qui ordinaturi sunt, in quem viderint omnium vota propensius concordare, protinus liberiusque illi manus imponere possint.
Quapropter cum decreto nostrae electionis manibus singulorum nostro corroborato ad paternitatem vestram accedentes, Hedenulfum Ecclesiae nostrae filium, et in Ecclesia nostra suffragantibus stipendiorum meritis ad onus usque sacerdotale promotum, vita et moribus, ac sancta conversatione idoneum approbatum, quem per licentiam vestram, favente Christianissimo imperatore Carolo, pari consensu ac concordi devotione, atque unanima voluntate eligimus, 135.0414A| per manus vestras, ac caeterorum vestrae dioeceseos sanctorum episcoporum consecrari, nobisque et ecclesiae nostrae doctorem atque pontificem institui imploramus, precamur, ac petimus. Eligimus autem eum nobis fore pastorem, quem apostolicae formae, qua episcopum ornatum B. Paulus esse debere demonstrat, congruere, et sacris non obviare canonibus, Christi gratia cooperante confidimus. Oramus sanctam paternitatem vestram nunc et semper in Christo bene valere.
Actum V Kalend. Aprilis, in basilica sanctae Mariae, genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 877, regni domni Caroli imperatoris XXXVII, ac imperii I, indictione IX.
INCERTI, SED ANTIQUI SCRIPTORIS Ejusdem Ecclesiae Remensis canonici, qui Flodoardum breviaverat APPENDICULA HISTORIAE FLODOARDI. 135.0413|
135.0413B| Hactenus de Remensibus archiepiscopis secundum traditionem Flodoardi, quomodo unus post alium surrexit, narrationem digessimus. Nunc vero de caeteris 135.0413C| qui post Flodoardi decessum exstiterunt, secundum quod a majoribus audivimus, seu quod in antiquis chartis reperimus, opitulante Deo, praelibato operi adnectemus. Praefatus Artoldus, de cujus decessu in libro Flodoardi nihil habetur, abbatiam sancti Timothei, quae usque ad illud tempus Remensium episcoporum exstiterat, sancto Remigio, de cujus coenobio assumptus fuerat, contulit. Hic autem cum per triginta annos in multa adversitate, et aliquando in tranquillitate, Remensem dioecesim gubernasset, universae carnis viam fine bono ingressus est. Quo defuncto, domnus Odalricus, vir nobilis et honestus, pontificale onus suscepit; de cujus operibus pauca apud nos monumenta habentur. Liquet tamen quia ipse Ecclesiae Remensi villam Vindenissam dedit. 135.0413D| Pro cujus largitione beneficii in conventu Remensi memoria ejus annuatim recolitur. Ipso etiam die, pro animae ejus remedio, viginti quatuor pauperibus singuli panes, totidemque vini metretae, singuli etiam denarii distribuuntur. Praedicta vero villa in terra comitis Registestensis sita est, quam modo comes Guiterus nomine, sub trecensu triginta solidorum tenet. Porro antecessorum suorum tempore, pro commutatione ejusdem villae, plurima bona Ecclesiae Remensi collata fuerunt: quod in subsequentibus plenius exponemus. At vero praefatus antistes Odalricus pro utilitate commissae sibi Ecclesiae fideliter laboravit, maximeque pro restitutione vallis Rodigionis, quam Hugo filius Rogeri comitis Ecclesiae Remensi donaverat, sed quidam malefactores 135.0414B| de stirpe ejus illam pervaserant, et haereditatis jure illam sibi vindicare volebant. Quorum nisui venerabilis archipraesul Odalricus, ut vir nobilis et potens, 135.0414C| viriliter restitit, et praedictam vallem ad jus Ecclesiae Remensis liberam revocavit. Quod ut posterorum notitiae manifestius fiat, praedictae vallis donationem, et rei gestae scriptum memoriale huic paginae assignemus.
« Universis pene totius Franciae primatibus liquet, Hugonem nobili prosapia genitum, in primo flore juventutis, cum sciret sibi supervenisse ab hoc saeculo diem egressionis, licet suae conditionis plurimos invenire posset heredipetas, Deum toto mentis conamine, ejusque sanctos ex patrimonio fecisse haeredes. Qui in primo suae dispositionis exordio beatae Dei genitricis, semperque virginis Mariae, Dominae ac dominatricis nostrae praesidium invocans, tradidit ad mensam fratrum, Deo ejusque intemeratae Matri in Ecclesiae Remensi devote famulantium, potestatem quamdam vallis Rodigionis a rivulo per medium decurrente vulgo nuncupatam, ut in eadem Ecclesia 135.0414D| ipsius bonae indolis viri haberetur memoria. Unde et post ejus exitum grandis altercatio habita est inter ipsam ecclesiam et quosdam praefati illustris viri parentum. Quibus vehementer resistente domino ac venerabili Odalrico antistite, eorum controversia ad nihilum redacta in nullo potuit proficere. Quapropter non immerito fieri debet censeri, si illius cujusquam propaginis petitionibus accommodatur auris. Idcirco notum sit omnibus praesentibus, scilicet ac futuris sanctae Remensis Ecclesiae canonicis, monachis, laicis, vel nobilibus, quia ipsius venerandi episcopi neptis, nomine Emma, adiens praesentiam praedictorum fratrum, petiit sibi dari eamdem potestatem sub censu decem solidorum denariorum in Assumptione S. Mariae persolvendorum, duobus necne filiis Arnulfo et Odalrico, ut quisquis eorum affectu dilectionis illi amicabilius obtemperaverit diebus vitae suae, in haereditate succedere debeat, his ad indominatum praedictorum fratrum retentis, mansionile 135.0415A| Sevivaldi curtis nuncupato, cum silva et dimidio brolio ad ipsum aspiciente: ita duntaxat, ut porci in eodem mansionile degentium, et illi qui cum porcis canonicorum Remensium, qui sunt tamen familiarium eorum, illuc ducti fuerint, fructus sylvae depascant, hominibus quoque extra potestatem degentibus: de reliquo vero licenter salva potestate faceret veluti de proprio. Cujus voluntas cum in nullo rationabiliter refragari posset, quod postulabat obtinuit, factum vero litteris memoriae tradidit. Actum Remis anno XIV Lothario rege, episcopatus domni Odalrici archiepiscopi sexto. Sancti Odalrici archiepiscopi, cujus licentia atque consensu hoc scriptum factum est, quod et ipse manu propria firmavit, manibusque nobilium virorum corroborari fecit. »
Praefato Odalrico post septem suscepti regiminis annos ad patres suos apposito, domnus Adelbero, 135.0415B| Henrici comitis frater de terra Lothariensium, ad pontificalem cathedram, favore et providentia Lotharii regis, assumptus est. Qui siquidem vir nobilis, honestate morum conspicuus, et ecclesiasticis disciplinis institutus, religionem Remensis Ecclesiae nimis tepefactam in bonum reparavit statum, et utilitatibus inibi Deo servientium instantem operam dedit et impensam. Hic etiam Mosomense coenobium a priori dignitate prolapsum in monasticum ordinem reformavit, ejusdemque reformationis tenorem, ne per succedentia tempora immutaretur, hujusmodi auctoritatis suae privilegio confirmavit.
Adalbero divina propitiante clementia sanctae Remensis Ecclesiae archiepiscopus. Notum fiat, etc. Reliqua vide in Adalberone. EDIT. PATROL.
135.0415C| Hujus etiam Adalberonis tempore de villa Vindenissa inter Manassen comitem et canonicos Remenses conventio talis facta fuit.
« In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum fiat omnibus tam praesentibus, quam etiam futuris fidelibus, quod Manasses miles potestatem illam, quae dicitur Vindenissa, a canonicis Remensis Ecclesiae, favente quoque domno Adalberone archipontifice, totam sibi, suaeque conjugi Oidelae, exceptis etiam ecclesiis canonicorum usibus jure dominii reservatis, salva rerum commutatione, per precariam efficaciter obtinuerit. Dedit itaque contra idem Manasses competenti modo canonicorum parti quicquid possidebat in villa Tencauda, hoc est mansos IX et molendinum, et in Verniaco mansos VIII et dimidium, et in villa Colummis adas duas in comitatu 135.0415D| Remensi. Aliam autem villam nomine Loeium, in qua continentur mansi VII et dimidius, et quarta una, excepto indominicato manso, et quarta pars Ecclesiae, pratum, molendinus, et silva cum mancipiis utriusque sexus numero LXXI in comitatu Castricensi super fluvium Bair. Sed et in villa quae dicitur Eccleis, duas partes de ecclesia, et quidquid juris habetur in ea, mansi scilicet V pratum unum, cum terris et mancipiis utriusque sexus in comitatu Porcensi: ea videlicet ratione altrinsecus stabilita hujusmodi precaria, ut iidem canonici pro respectu, et vestitura Tencaudam et Verniacum manu sua teneant, caetera vero tam ipse, quam sua conjux praedicta, cum eadem potestate Vindenissa, in sua tantummodo vita libera facultate sibi teneant atque possideant. Ubi vero rebus humanis excesserint, totum illud ex integro praedium, precario datis scilicet rebus, inviolabili jure sorti canonicorum jugiter 135.0416A| adhaerentibus, in manus eorum pro debito legibus ad possidendum redeat. Si quis vero, quod fore non creditur, precariae isti in posterum ullatenus adversari tentaverit, illi temeritas stulta prorsus existat inanis et irrita, et sic haec eadem precaria, majorum auctoritate constituta legaliter, maneat stabilis et firma, tali videlicet conditione, si ille Manasses omnes res illas e contra redditas jure quieto stabiliter canonicis solidaverit: alioquin aut his similia reddat, aut Remensis Ecclesia quod suum est juste recipiat. Actum Remis in sede VIII Idus Novembris, anno XX regnante domno Lothario rege Francorum D., episcopatus autem domni Adalberonis IV. Domnus Adalbero archipraesul subscripsit, et firmavit. »
Alia quoque conventio de villa Virtutis inter Heribertum comitem et canonicos Remenses tempore praefati Adalberonis stabilita fuit, cujus rei memoria, 135.0416B| ne senio temporum obliteraretur, tali scripto roborata fuit.
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Leudo S. Remorum Ecclesiae praepositus, omnisque ejusdem loci canonicorum congregatio. Nolumus latere omnium tam praesentium quam futurorum industriam, quoniam Heribertus comes nostrae humilitatis adiens conspectum, petiit dari a nobis sibi nostri juris eam quae dicitur villa Virtutis, quam ipse sibi ex pervasione vindicabat: ea videlicet ratione, ut pro vestitu nobis ad praesens ex ea retineremus mansos duos ingenuiles et vestitos, et pro respectu annuatim persolvere libram unam denariorum Remensis monetae festivitate sancti Remigii Kalend. Octobris in diebus tantum vitae suae, seclusis uxore sua, et infantibus, cunctisque haeredibus suis. Cujus petitioni faventes, cum omni consilio et voto, concessimus illi praefatam villam, secundum praescriptam 135.0416C| ab eoque determinatam rationem. Quod si de censu negligens exstiterit, et emendare renuerit, usumfructum amittat. Et ut securius in diebus vitae suae praefatas res possidere valeat, post discessum vero ejus praenominatam villam cum omni integritate nostris usibus recipere valeamus, sancitum est non solum a nobis, verum etiam ab illo, ut super hoc negotio faceremus cum chirographo mentionis decretum, addentes insuper, ut si quaelibet persona post vitae suae terminum aliquam nobis inferre conatus fuerit inquietudinem vel injustitiam, sub maledictionis, et anathematis excommunicatione insolubiliter adstrictus damnetur, fiat, fiat, fiat. S. signum Domini Adalberonis archiepiscopi confirmantis et consentientis. »
Cum igitur praememoratus Adalbero Remensem dioecesim per decem et novem annos viriliter gubernasset, 135.0416D| et honestae conversationis ejus bona opinio circumquaque diffunderetur, ad ultimum confectus senio fine bono diem ultimum clausit, corpusque ejus in ecclesia majori, sub altari quod in honore sanctae crucis consecratum est, sepulturae traditum fuit; cujus epitaphium in tabula aerea litteris aureis descriptum, tale adhuc permanet.
Contulerat natura parens, quae summa putavit.
Ad meriti cumulum tibi, praesul Adalbero, cum te
Praestantem cunctis mortalibus abstulit orbi.
Quinta dies fundentis aquas cum pondere rerum.
Nec praetereundum reor quod omni anno dies defunctionis ejus venerabiliter recolitur, et eleemosyna panis, et vini copiosa pauperibus distribuitur, quae 135.0417A| eleemosyna Mandatum Adalberonis nuncupatur. Sciendum quoque est quomodo istius eleemosynae sumptus praeparetur: videlicet de domo quae vocatur Hospitale pauperum annonae sextarii IV, de camera 135.0418A| frumenti IV, de horreo indominicato annonae modius unus, et vinum quod sufficiat.
Plura non erant in codice Igniacensi, unde haec excerpta sunt.
(no apparatus)