EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix ad epistolas
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98


Appendix ad epistolas (Auctores varii), J. P. Migne

I. AD CAROLUM MAGNUM ODILBERTI ARCHIEPISCOPI RESPONSIO.[Ex Mabill. Vet. Analect.)

(0935C)

Domino Christianissimo et a Deo conservato Carolo, invictissimo atque piissimo imperatori, Odilbertus servus servorum Dei, sanctae vestrae Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopus et orator vester, perennem in Christo Domino salutem.

Igitur immensae omnipotentis Dei nostri misericordiae sine intermissione omnibus nobis peragendae sunt gratiae, quae vos in tam sublimissimam dignitatem collocavit imperii: simulque provolutis genibus omnes ejusdem Redemptoris nostri supplicamus clementiam, ut vitam vestram atque incolumitatem per multorum annorum curricula ad profectum omnium ecclesiarum Dei, sive et fidelium populorum vobis a Deo commissorum conservare dignetur, quia in vestra (0935D)tranquillitate salutem nostrorum omnium adesse cognoscimus atque tenemus, qui vos sollicitudinem habentes orthodoxae fidei magis prae caeteris omnibus, qui ante vos Christiani imperatores in universo mundo fuerunt devotione quique et divino zelo commoti, id est Constantinus, Theodosius Major, Martianus, et Justinianus. Hi omnes, ut Christianum populum ab omni erroris macula liberarent divinitus inspirati, quae Domini sacerdotes diffiniebant, illa tantum principalis auctoritas confirmabat. Quorum vos meritis et scientia praecellentes, David sanctum imitantes, qui se pro populi salute in typo nostri exhibuit Redemptoris, cujus vos strenuus cultor pro credulitate rectae fidei divino amore accensi de Domino nostro Jesu Christo Dei omnipotentis Filio per omnia et super omnia, qui cum sit splendor gloriae et imago substantiae ejus et candor lucis aeternae, propter nimiam charitatem qua dilexit nos, semetipsum exinanivit, et juxta apostolicam auctoritatem (0936B)vel caetera quae sequuntur, exhibuit sibi gloriosam (0936C)Ecclesiam non habentem maculam aut rugam: cujus abluens peccati contagium, pretioso sanguine suo redemptioni nostrae tribuens sacramenta, et peractum mysterium post ascensionem suam, qua ad Patrem ascendit, apostolica traditione nos confirmat, quam fidei integritatem universis gentibus apostoli praedicaverunt, ut nullis ventorum flatibus et ictibus adversantium conquassetur Ecclesia Christi, sed in vero atque perpetuo fundamine permanendo constabilita persistat. Sic et nos confirmati sanctorum Patrum spiritualibus instrumentis, et corroborati inviolata fide et illibata, de credulitate Patris et Filii et Spiritus sancti rectam fidem credimus atque tenemus.

Sed quid religioso convenit principi, ut super omnes polleat adversos, nisi de bonis sit semper sollicitus libenter operibus? quod vestra sincera pietas summo amplectitur studio, ut neque in qualibet parte Ecclesia Dei vulnerum maculis torpeat, aut in ea sanies ignorantiae crescendo ebulliat: sed quod magis (0936D)vestris felicissimis temporibus sacerdotum Dei corda accensa ad sollicitudinem evigilando vera et recta custodia perseverent, et vos pro tanti vestri laboris certamine aeterna praemia a Domino consequi valeatis. Sed ne aliquem nostrum existimemus, qui verbis eloqui atque cogitatione capere possit, ut putet se omnia mysteria coelestia liquido comprehensa tenere. Suscipientes nos itaque epistolam a pietate vestri imperii nobis emissam, qua perlecta redolentiam sensimus nectaris suavissimi nimio fragrante odore, multimodas Deo nostro gratias referentes, qui in corda vestra inspirare dignatus est pro statu Ecclesiae suae: quod a clementia vestra commoniti, rationem verae fidei, et quaeque per ordinem gerimus atque docemus, a nobis cognoscere debeatis. Itaque etsi ad id quod dominatio vestra flagitat plenius a nobis ipsis nequimus responsa proponi, oportet tamen ut quanto pauperiores nos cognoscimus esse in nostris responsis, tanto magis in Scripturis sanctis (0937A)convenit fieri devotiores: ut qui propriis sermonibus minores sumus in dicendo, sanctorum quoque testimoniis accrescere valeamus, et de eruditissimorum labore, qui nihil in Scripturis divinis obscurum reliquerunt vel clausum quod ad veram non perducerent claritatem, et Davidicam clavem acceperunt ut aperirent nobis, etiam tribuendo proficerent in salutem, et labor sanctorum nos inertes securiores et paratos faceret ad danda responsa. Haec nos vero non per prolixitatem verborum scribendi compendiose tentavimus, sed valde subjecti per humilitatem veram pietati vestrae constringentes breviter perscripsimus, currentes per sanctorum Patrum exempla ad significandum dignissimae praesentiae [ Forte, prudentiae] vestrae, quae velut mirificis floribus ex nimio rutilat ornata fragranti odore, auri ac pretiosarum devincens gemmarum, crescente vobiscum late et sapientia, et adesse semper tenemus: a quo veluti vivo fonte, et ad instar fluminis, ad singulorum irriganda corda dulcedine nimia profluente, mellis et butyri emanante (0937B)longe lateque decurrens, telluris ariditatem perfusione sui implet. Unde petimus ut dulcia nobis dona magnifici eloquii vestri tribuatis: sed sicut solis radii mundum illuminans, ita scientia nostra sanctae vestrae doctrinae dono circumfusa fulgescat, quia quod nobis adipiscendum pro nostra inquisitione laboriosum esse conspicimus, vos vero plenius dispensatione Dei, sancto affluente in visceribus vestris Spiritu, manifestare et aperire sacramenta divina valetis. Dominus omnipotens prolixa per tempora gloriam imperii vestri incolumen conservare dignetur. Amen.

II. EPISTOLA CAROLI MAGNI AD OFFAM REGEM. Mittit in Britanniam concilium Nicaenum II. (0937C)Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum, viro venerando et fratri carissimo Offano Merciorum regi salutem, honorem et amorem.

Cum deceat reges potentes et famosos amicitiae foedere convinciri, et mutuis gaudiis ad invicem gratulari, ut in vinculo charitatis Christus in omnibus et ab omnibus glorificetur: vestrae serenitati hoc eulogium duximus destinandum. Cum nobilissimam Longobardorum civitatem cum suis civibus omnibus nostro dominatui subjugaverimus, et Italiam totam nostro imperio feliciter subjugaverimus, Christi adjutorio (cui famulari desideramus) rex Desiderius Longobardorum, ducesque Saxoniae, quos nostris nutibus inclinavimus, Withimundus et Albion, cum fere omnibus incolis Saxoniae, baptismi susceperunt sacramentum, Domino Jesu Christo de caetero famulaturi. Hoc igitur salubri mandato, ego (0937D)Carolus regum Christianorum Orientalium potentissimus, vos, o Offane regum Occidentalium Christianorum potentissime, cupio laetificare et te in dilectione speciali amplecti sincerius.

III. EPISTOLA AD CAROLUM MAGNUM IMPERATOREM. De ritibus baptismi. (Ex Martene, Thesaurus anecd.) Haec est epistola quam ad aures domni imperatoris direximus.

(0938A) Placuit vestrae incomparabili prudentiae, mi domine, gloriosissime imperator et princeps populi Christiani, a me servorum Dei infimo percuntari de sacrosancti baptismatis mysterio, quomodo illud intelligentes, eos doceamus qui nobis commissi esse videntur. Unde si quid secundum sensus mei capacitatem sentire . . . . Qui vero vestrae serenitati respondere non recusabo, ne crimen inobedientiae videat incurrere, magis optans a vestra imperiali auctoritate reprehendendo corrigi, quam ab adulatore laudando decipi. Legimus quippe, velut nobis orthodoxi (0938B)fidei catholicae cultores scriptum reliquerunt, quod infans priusquam salutaris ablutione lavacri peccatorum suorum purgationem adipiscatur, catechuminus fit, id est audiens, sive instructus. Audire etenim illi convenit dum instruitur, ut unum Deum agnoscens colat. Animae quoque suae immortalitatem et aeternam sanctis gloriam; malis vero aeterna tormenta pro meritorum qualitate audiens credat, retribuenda fore. Et Dominus Jesus primo catechuminum fecit, cum luto oculos caeci linivit, ut post abluendus mitteretur ad Siloe, hoc est baptismi sacramentum. Scrutinium est exploratio, qua saepius examinatur utrum post abrenuntiationem Satanae operumque ac pomparum ejus, sacra verba datae fidei menti radicitus teneat infixa. Exsufflatur etiam a catechumino malignus spiritus: ut eo fugato, Christo Deo vero paretur ingressus. Exorcizatur, id est, conjurando increpatur idem malignus spiritus per nomen Dei aeterni, ut exeat et recedat, dans (0938C)locum Spiritui sancto. Salem vero idcirco illi damus, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiat, quo ejus putrida et fluxa peccata divino munere mundentur. Deinde ei salutaris et apostolici symboli traditur fides: ut pote domus a prisco habitatore relicta ejusdem fidei dogmate perornetur ad inhabitandum Deum. Graece etenim symbolum Latine collatio dicitur. Hanc igitur fidei catholicae normam primitivae Ecclesiae ab apostolis traditam, et mentes quam ipsi post ascensionem Domini, dum omnes gentes docere baptizantes juberentur, in unum compositi conferendo subtilissimis composuere sermonibus, cathecuminis tradimus, instruentes eos secundum vividam symboli regulam, ut credant in Deum Patrem omnipotentem. Intelligentes quod sine ullo initio Deus: ita semper et Pater est, et omnipotens est: qui solo Verbi imperio cuncta creavit. Et in Jesum Christum Filium ejus, id est quo modo in Patrem, ita et in Filium credendum sciant, qui Jesus, id est Salvator, Christus vero a chrismate, id est unctus Spiritus (0938D)sancti infusione. Conceptus est de Spiritu sancto: natus est ex Maria virgine, id est dono et gratia Dei tanta illius humilitas nobis concessa est, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero Virginis, quem post passionem glorificatum super coelos in dextra Dei Patris collocaret. Hunc quoque Filium tempore illo quo Pilatus in Judaea judex erat, passum in veritate (0939A)carnis, crucifixum, mortuum et sepultum credant, crucem ipsam in fronte gestantes. Eumque tertia die de sepulcro surrexisse et coelos ascendisse et in dextra Dei Patris, id est in majestate paternae gloriae secundum judiciariam potestatem sedere, et inde venturum in novissimo die ad judicandos vivos et mortuos firmiter teneant. Credant et in Spiritum sanctum. Re vera sicut in Patrem et in Filium, ita et in Spiritum sanctum nulli catholico credendum dubitare licet. Sanctam Ecclesiam catholicam scientes, videlicet quod Ecclesiam, non tamen in ecclesiam, quia non Deus, sed domus Dei est credere debeant. Catholicam, id est universalem. Sanctorum communionem, id est credant se teneri posse societate fidei et spei communione cum his qui hac defuncti sunt fide. Remissionem peccatorum, id est ut pleno affectu credulitatis teneant remissionem in baptismo Christi fieri. Carnis resurrectionem, carnem videlicet quam in hac vita mortalem portamus (0939B)resurrecturam, esse immortalem intelligentes, credant. Vitam aeternam consecuturos sperent, si haec symboli sacramenta tenentes fideliter custodiant. Catechumino ad renuntiandum, id est funditus abnegandum in primis diabolo, qui est humani generis inimicus, cui fortiter et tota virtute resistere debemus, ejusque contradicere operibus et pompis. Opera diaboli manifesta sunt quae Apostolus opera carnis nominavit. Pompae sunt hujus saeculi vanae et mortiferae delectationes cupiditatesque noxiae simul et idolorum servitus. Quibus omnibus abdicatis, tota spes in solum Deum ponenda est. Tanguntur catechumino nares et aures sputo, quia legimus sputum quod de capite Domini processit, gratiam Spiritus sancti designari, ut quandiu halitum naribus trahat, per gratiam Spiritus sancti inde auribus spiritalibus percepta perdurare studeat. Pectus quoque ungitur oleo, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. Signantur et scapulae, ut undique muniatur, et velut deposito diabolicae servitutis jugo, transeat (0939C)ad gloriosam filiorum Dei libertatem. Item in pectoris et scapulae unctione intimatur fidei firmitas, et bonorum operum perseverantia. Et sic in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, homo qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, trina submersione tinctus, ad ejusdem renovatur imaginem Trinitatis; et ut qui tertio gradu peccat, id est consensu cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat ad vitam. Tunc albis induitur vestimentis propter gaudium scilicet et solemnitatem regenerationis, ac castitatem vitae angelicae et splendoris decorem. Tum sacro chrismate caput perungitur, et mystico tegitur velamine, ut intelligat se diadema regni dignitatemque sacerdotii in mysterio suscepisse baptismi, secundum quod Apostolus, Vos, inquit, estis genus regium et sacerdotale, offerentes vosmet Domino hostiam sanctam, et Deo placentem. Corpore autem et sanguine Dominico confirmatur, ut illius capitis membrum fieri possit, qui (0939D)pro eo passus est et resurrexit. Novissime per impositionem manus a summo sacerdote septiformis gratiae Spiritum accipit, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis, qui fuit in baptismo per gratiam vitae donatus aeternae.

IV. ANONYMI SCRIPTORIS RESPONSIO AD CAPITULA ARCHIEPISCOPIS REGNI FRANCORUM MISSA A CAROLO MAGNO, ANNO CHRISTI DCCCXI.(Ex Baluzio.) Haec sunt causae quas domnus imperator Augustus nobis ad utilitatem semper sanctae Ecclesiae per sacram suam mandavit epistolam. CAP. I. Quomodo vel qualiter unusquisque Dei sacerdos plebem sibi a Deo commissam insinuat, praedicat atque gubernat. (0940A) RESP. Nos igitur populum nobis commissum juxta nostram exigui intellectus scientiam praedicamus et ammonemus sicut sancti jam nobis Patres per illorum reliquerunt exempla, Augustinus, Cyprianus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, Ephraim, Cassianus, Cassiodorus, caeterique usque modo verbi Dei praedicatores. Primum ineffabilem sanctam sacramque Trinitatem credant, fidem dogmaque ejus fideliter intelligant. Et quod debile est in Christi grege cum omni mystico fovemus medicamine, et quod sanum est, favente Christi gratia, cum omni lactea doctrina apostolica cupimus custodire. Et pro hoc hic plus non loquimur, ne sanctam prolixus (0940B)offendat synodum sermo.

CAP. II. De omni sancti mysterio baptismatis quo [si] ordine debemus celebramus.

RESP. Baptismum Graece, Latine tinctio dicitur. Et ob hoc tinctio nominatur quia ibi homo Adae de peccato fuscatur. Et haec sunt sanctae Ecclesiae sacramenta, baptismum, chrisma, corpus et sanguis Christi. Et ideo sacramenta dicuntur, quamvis corporaliter acta sint, [quia] aliquid divinitus significant. Et baptismi mysterium non aliter est nisi sub Trinitatis designatione Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut enim in tribus testibus omne verbum, ita hoc sacramentum ternarius firmat numerus. Et propterea infans ter mergitur in sacro fonte ut sepulturam triduanam Christi trina demersio mystice designaret. Et ab aquis elevatio Christi resurgentis instar est de sepulcro. Et propterea hoc sacratissimum non celebratur mysterium nisi in Pascha et (0940C)Pentecosten, id est, in veneratione resurrectionis Salvatoris et descendentis super apostolos Spiritus sancti. Et inde post lavacrum unguento linitur regio, hoc est chrismate. Chrisma enim Graece, unctio Latine dicitur, ex cujus nomine Christus nominatur. Inde Christiani. Nam sicut ex baptismo remissio peccatorum largitur, ita per unctionem sanctificatio sancti Spiritus adhibet: quia hoc antiqua tribuit auctoritas ut de chrismate reges et sacerdotes ungerentur ex quo Aaron a Moyse unctus est.

CAP. III. Cur catechumenus fit, et cujus linguae, et quid interpretatur.

RESP. Catechumenus Graece, auditor Latine dicitur. Et ab hoc auditor nominatur dum de gentilitate per Dei ministrationem Verbi in corpus unitur Ecclesiae. Et gentilis dicitur quasi ita genitus, nec tunc illa est imbutus doctrina. Propterea in sanctae matris Ecclesiae gremio catechumenus aliter agit. Audiat ac (0940D)discat antequam ad sacrum accedat fontem mystica Christianae religionis sacramenta. Et tunc discit fidem sanctae Trinitatis et symbolum et caetera quae Christiani admonet catholica lex.

IV. CAP. De scrutinio ecclesiastico, cur scrutinium fit, et quo tempore, et quid est scrutinium.

RESP. Scrutinium a scrutando dicitur, quia tunc scrutandi sunt catechumeni si rectam jam noviter fidem symboli eis traditam firmiter tenent.

Desunt hic plurima.