Appendix ad Vitam S. Eigilis

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 5 pending changes await review.

Appendix ad Vitam S. Eigilis (Auctor incertus), J. P. Migne Appendix ad Vitam S. Eigilis 1. (0417D)Hoc loco referre juvat Eigilis abbatis epitaphium duplex, unum a Rabano, alterum ab ipso Eigile compositum. Candidus utrumque exscripsit, et Rabanicum quidem cum hoc titulo:

Epitaphium EIGILI abbati ab Rabano dictatum.

Ingrediens, lector, perparvi domatis antrum, Cerne legens titulum, nosceque fata viri. Abbas iste fuit famosi nominis Eigil, Qui jacet in tumulo, sed super astra manet Hoc quoque coenobium rexit feliciter ipse, Multaque facta bona rite peregit ovans, (0418D)Martyris ergo sacra cum praesule transtulit ossa, Ac binas pariter has dicat ecclesias. Post haec alta petit, animamque ad sidera misit, Corporis infirmi membra locavit et hic. Huic quoque Rabanus, vilis successor, amando Conscripsi hunc titulum. Christus utrosque juvet. Alterum condidit Eigil ipso ad modum epitaphii Damasi papae, quod itidem retulit Candidus, prout sequitur. Versus quos ipse abbas Eigil dictaverat sibi.

Abbas hic Eigil tumulatus sorte quiesco, (0419A)Qui dudum multis notus in orbe fui. Hicque mea parvo clauduntur membra sepulcro, Quod vivens ipse construere studui. Hic Dominum exspecto, qui solvet vincula lethi: Cum veniet, credo, surgere me faciet. 2. Addam etiam libellum supplicem, quem fervente Ratgarii schismate Fuldenses monachi obtulerunt Carolo Magno. Quod egregium antiquitatis monumentum illustrandis tum Eigilis abbatis, tum monastici ordinis rebus non parum conducit. Exstat in lib. II Antiquitatum Fuldensium cap. 15 modo subjecto. Supplex libellus monachorum Fuldensium Carolo imperatori porrectus. Haec quoque coenobium totum Fuldense rogavit Augustum Carolum jura novare sibi. Quae cuncta honesta censebat Caesar opimus, Et votum precibus jussit inesse piis.

(0419B)In primis petimus pietatem tuam, clementissime imperator, quod liceat nobis orationum, psalmodiae et vigiliarum modum tenere, quem patres nostri habuerunt pro amicis nostris viventibus atque defunctis, id est quotidianam precem pro te, domine Auguste, et pro liberis tuis, et pro omni populo Christiano. Quam mane quando in unum convenimus, et capitulum de Regula coram fratribus legebatur, exsurgentes post lectionem, ter versum, Deus, in adjutorium meum intende, adjuncta Gloria Patri, cantantes flexis genibus psal. L cecinimus, simul cum versibus et collecta. In secunda quaque feria uniuscujusque septimanae, orationem pro omnibus eleemosynas nobis tribuentibus, id est eumdem psalmum L, quem tota congregatio, juxta corpus beati martyris simul prostrata, cantavit, cum oratione Dominica, et versibus. Pro defunctis ergo fratribus nostris commemorationem illam, quam quotidie bis habuimus, id est post matutinam celebrationem et vespertinam, quae est antiphona videlicet (0419C)Requiem aeternam, et prima pars psalmi, Te decet hymnus Deus, versus et collecta. In Kalendis vero omnium mensium, unam vigiliam et L psalmos. Pro Sturmi quoque abbate et fundatoribus monasterii istius, in anniversaria obitus die, unam vigiliam et unum psalterium, per singulos annos.

II. Quod presbyteris concedatur missas saepius celebrare, et quod spatia eis ad hoc dentur, sicut a majoribus nostris dabantur. Quodque illi ad sacrum ordinem eligantur, qui eruditi sint verbo, et sancta conversatione probati; et nec fures, nec scelerati, et qui sacerdotii juris penitus ignari sunt. III. Ut sanctorum honor et festivitas non detestetur, sed in vigiliis et missis eorum digna commemoratio fiat; et quod in his festivitatibus, quibus major veneratio convenit, fratribus ab opere ad lectiones et psalmodiam vacare liceat, sicut apud majores nostros licitum est: id est in festivitate sanctae Mariae, et duo lecim apostolorum, sancti Stephani et (0419D)sancti Laurentii, et caeterorum, quorum memoriae apud ecclesias Germaniae celebres fiunt: nec non et eorum, quorum corpora in his regionibus habentur. IV. Quod communicationem fracti panis ante cibum quotidie sumere non respuatur, secundum exempla praecedentium Patrum. V. Quod infirmorum major cura sit et miseratio, senum videlicet et debilium; neque penuria victus affligantur, neque vestitus paupertate conterantur; et nec ineptiis aliquibus vexentur, ita ut nec bacalum eis pro sustentatione ferre liceat, nec ad inclinatorium, quod nos formulam dicimus, morando haerere: quia caecus et claudus non possunt sine sustentatione baculi bene incedere; nec decrepitus sine formula genua flectere. Hoc rogamus, ut tales propter fastidium de monasterio non ejiciantur, ne forte in cellis sub laicis constituti, sine confessione et necessario vitae viatico moriantur. VI. Quod omnibus ad monasterium vitae hujus (0420A)amore venientibus pietas congrua impendatur; et nec infirmi, neque seniores, neque delicati duritia aufugentur: sed omnes cum misericordia suscipiantur; et solatium quod petierint honeste infirmitati eorum impertiatur. VII. Quod nullus ante probationem suscipiatur, neque corpori monasterii societur; ne forte aliquis magis propter commoda terrena, quam propter aeternae vitae amorem se monasterio sociare voluerit; et receptus, inhonesto suo more conturbet fratres. VIII. Ut nullus propter pecuniam vel possessionem terrenam, fictis suasionibus seductus, et blanditiis deceptus, postquam in monasterium susceptus fuerit, et non habens quod sibi promittebat, tristitia et poenitentia saeculi pereat; sed veritas unicuique ore proferatur et opere impleatur. IX. Quod nullus vi monachus fieri cogatur, nec ad clerum tondeatur, sive liber sit, sive servus: quia tales in monasterium suscepti, auctores sunt (0420B)scelerum et exsecutores vitiorum. X. Quod victum et vestitum, sicut majores nostri nobis constituerunt, habere liceat: quia primus abbas noster Sturmis in monasterio sancti Benedicti per annum conversans, huc postea rediens, secundum electionem sancti Bonifacii habitum eorum et victum dijudicantis nobis istum constituit, cujus rei plures adhuc testes supersunt. XI. Quod commune magisterium a decanis et praeposito omnibus fratribus fiat; quia hae divisiones quae modo factae sunt, occasiones sunt scandalorum, dissensionum et contradictionum. Credimus enim propter pacis charitatisque custodiam expedire, secundum priorem constitutionem communiter fratribus decanos omnes constitui, ut communis cura cautelam praebeat, et dilectionem impendat. XII. Ut aedificia immensa atque superflua, et caetera inutilia opera omittantur, quibus fratres ultra modum fatigantur, et familiae foris dispereunt; sed omnia juxta mensuram et discretionem fiant. Fratribus (0420C)quoque secundum Regulam, certis horis vacare lectioni liceat, et item certis operari. XIII. Quod peregrinorum susceptio et lavatio in eis pedum non negligatur, sed secundum Regulam, et secundum priorum nostrorum consuetudinem, quandocunque venerint, misericorditer suscipiantur, et ab omnibus fratribus lavatio pedum eis exhibeatur. XIV. Quod hospitalitas antiqua non obliviscatur, sed omnibus hospitibus congruns honor et omnis humanitas exhibeatur. Quando autem plures simul advenerint, ut in missa sancti Bonifacii, consolatione undique facta, ab his qui cellas provident, omnibus refectio praebeatur. XV. Ut privata negotia, et saecularia beneficia, et divisio possessionum atque agrorum, in ipso monasterii loco non fiant: quia inde exoriuntur jurgia, contentiones, aemulationes, irae, rixae, inimicitiae, dissensiones, invidiae, furtivae comessationes et ebrietates, (0420D)et pene omnia mala, et saluti nostrae contraria. Sed omnes agri atque cellae in communi omnium fratrum fiant, et omnes homines qui in eodem monasterii loco habitant, ab uno vestiario vestitum accipiant, prout praepositus sive cellarius dispensaverint; nec mercimonia aliqua ab aliquibus ibi ventilentur, sed sint omnia omnibus communia. XVI. Ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur, id est pistrinum, hortus, braciarium, coquina, agricultura, et caetera ministeria, sicut apud decessores nostros fuerunt; quia devotius et dignius per fratres omne exercebitur officium, quam per laicum aut servum malevolum. XVII. Quod malitiosae et furiosae mentis homines, et ad cuncta flagitia perpetranda promptissimi, non colligantur intra monasterium, sicut factum est de illo homicida clerico qui monachum interfecit, qui contra omnium fratrum voluntatem et consensum, locatus est in monasterio: quia timemus. ne forte (0421A)cognati ipsius monachi diabolica suasione in ultionem ejus inflammentur, et homicidium augeatur. Quodque ipsi, qui propte scelera sua et improbitates inter saeculares esse non poterant, in vicina monasterii loca gragatim non collocentur: quia furto monasteria depraedant, et proxima quaeque loca latrociniis infestant. XVIII. Quod ipse abbas corrigatur, ne institutis sancti Bonifacii detrahat, dicens quod decreta ejus synodus damnaverit; et quod majores et caetera monasteria non reprehendat, quasi regulariter non vivant. XIX. Ut Crucis gloriatio in singulis diebus Dominicis fiat ante missam, fratribus omnibus circa vicina quaeque loca monasterii Crucem sequentibus, hymnos et antiphonas cantantibus, sicut apud majores nostros usus erat, in diebus Dominicis, Passionis et Resurrectionis Domini gloriam celebrari. Et quod in diebus jejuniorum ab episcopo decretis Crucem (0421B)portare et Litanias facere liceat. XX. Hoc igitur, quod maxime nobis necessarium esse judicavimus, prae omnibus optabamus, id est unitatem et concordiam cum abbate nostro habere, (0422A)sicut cum anterioribus nostris abbatibus habuimus; et misericordiam et familiaritatem, pietatem et modestiam in illo sentire; et ut esset benignus infirmis, propitius delinquentibus, affabilis fratribus, moestorum consolator, laborantium adjutor, benevolorum auxiliator, bene certantium hortator, lassorum refocillator, cedentium sustentator, cadentium restaurator; omnes fratres amaret, nullam odiret, et nullum zeli vel livoris dolo persequeretur; fieretque non turbulentus vultu, non anxius animo, non nimius in judicio, non obstinatus in consilio, sed hilaris facie, laetus mente, discretus in opere, consentiens in utilitate; et quando aliquis de fratribus praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, non statim tyrannica vindicta illum excruciaret, sed misericordi disciplina corrigere festinaret, conversumque clementer susciperet, nec prava suspicione denuo illum fatigaret, neque perpetuo odio exterminaret. His et talibus, domine imperator, apud priores (0422B)nostros abbates usi sumus; et de hoc istum abbatem saepissime rogavimus, sed usque in praesentem diem impetrare non potuimus.