Appendix ad Pontificale Agnelli (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 3 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix ad Pontificale Agnelli
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Appendix ad Pontificale Agnelli (Auctor incertus), J. P. Migne

106.0834C
LECTORI MONITUM.

106.0751|

In eodem Estensis bibliothecae Codice, ex quo Agnelli librum Pontificalem descripsi, legebatur addita infrascripta brevis omnium Ravennatum episcoporum series per anonymum usque ad Opizonem Sanvitalium deducta, et inde copiosius a Paulo Scordilla Ravennatis Ecclesiae praeposito usque ad sua tempora continuata. Eam Agnello adjicere visum est, licet ex parte admodum jejuna, quod et illa scriptoribus Ravennativus usui fuerit, Pauli autem continuatio plura non contemnenda contineat. Suis praeterea locis nonnulla ex manuscriptis interjicere visum est, quae pleniori rerum et episcoporum Ravennatum historiae lumen afferent. Eorum itaque omnium tenor est, qui sequitur.

INCIPIT CHRONICA. 106.0751B|

Reverendi Patres, et praesules archiepiscopi Ecclesiae Ravennatis [seriatim] sub compendio missi. Usque ad 1286 fuit opus unius, et usque in praesentem diem opera alius.

FELICITER.

Isti sunt reverendi Patres domini archipraesules Ravennates qui fuerunt a tempore apostolorum B. Petri principis et Apollinaris ejus discipuli, qui fuit primus hujus sedis archiepiscopus, usque in praesentem diem, quo praeest venerabilis Pater dominus Opizo de sancto Vitali de Parma, Dei et apostolica gratia sanctae praedictae sedis archiepiscopus, quo 106.0751C| tempore currebant anni Domini quinquagesimus primus, nunc autem 1286, indictione nona, inter quos praedictos XII hujus Ecclesiae praefuerunt instar XII apostolorum per varia tempora, non humana electi industria, sed potius superna adsciti clementia, super quorum capita coelitus emissa requievit columba.

DE SANCTO APOLLINARI, Archiepiscopo primo.

Apollinaris primus patria [natione] Antiochenus Graecis et Latinis litteris eruditus, apostoli Petri et 106.0752B| ipsius Domini discipulus. Ab [Atque ab] ipso pontifex ordinatus, et Spiritum sanctum recipiens, osculo ab eo recepto missus est Ravennam, et ab urbe Roma quasi terdenis milliariis communiter cum eo ipso venit, ibique praedictus sanctam Ecclesiam Ravennae, et ipsam urbem martyrio dedicavit. Vixit autem in pontificale solio annos XXVIII, mens. I, dies IV.

DE SANCTO ADERITO, Archiepiscopo II.

Aderitus secundus, vir sanctus et timoratus a beatissimo Apollinare est presbyter ordinatus, et electione Columbae in archiepiscopum consecratus. Defunctus autem et sepultus est in civitate Classis 106.0752C| V Kal. Octobris.

DE SANCTO ELEUCADIO, Archiepiscopo III.

Eleucadius tertius a beatissimo Apollinare diaconus consecratus, et ipse tanquam philosophus Graecis et Latinis litteris eruditus, multa volumina estruit. Defunctus et sepultus XVI Kal. Martii extra muros Classis, cujus doctrina floret officio sancta Ravennensis mater Ecclesia. Corpus istius hodie requiescit in civitate Papiensi.

DE SANCTO MARTIANO, Archiepiscopo IV.

Martianus quartus a beatissimo Apollinare diaconus ordinatus, et simul cum praedicto [sancto] Eleucadio sepultus in praedicti beati Eleucadii ecclesia.

DE SANCTO CALOCERO, Archiepiscopo

Calocerus V. Per eum Dominus magna mirabilia fecit, ejusque praedicatio utilis et magna fuit. Defunctus est et sepultus in basilica B. Probi confessoris, III Idus Februarii.

DE SANCTO PROCULO, Archiepiscopo VI.

Proculus VI, qui suae praedicationis dulcedine velut mellis esum populis tribuebat. Mortuus est autem et 106.0753B| sepultus in basilica B. Probi, vel dicti Eleucadii, prima die Decembris.

DE SANCTO PROBO, Archiepiscopo VII.

Probus VII, a quo quicunque languidus ad eum venire potuisset, suis orationibus sanus revertebatur. Sepultus in ecclesia per eum condita infra civitatem Classensem, III Idus Novembris.

DE SANCTO DATHO, Archiepiscopo VIII.

Dathus VIII, praecipuus animarum adquisitor, mortuus autem et sepultus, ut dicunt quidam, in ecclesia B. Probi.

DE SANCTO LIBERIO, Archiepiscopo IX. 106.0753C|

Liberius IX, charitate plenus, fons irriguus, omnisque philosophiae tenuit principatum, sepultus, ut quidam dicunt, cum praedecessore suo.

DE SANCTO AGAPITO, Archiepiscopo X.

Agapitus X, munuscula praebens pauperibus, divino superveniente mandato, sancta anima a carne soluta est, sepultus cum superius nominatis.

DE SANCTO MARCELLINO, Archiepiscopo XI.

Marcellinus XI, justus et timoratus, cujus tanta corporis ordinamenta flagrarunt, ut pretiosissimae myrrhae incensum sepelientium nares sentirent. Sepultus est in basilica sancti Probi.

DE SANCTO SEVERO, 106.0753D| Archiepiscopo XII.

Severus XII, vir mirae simplicitatis. Defunctus est sub die Kal. Februarii, et sepultus est in ecclesia quae sita est in civitate dudum Classis, non longe a regione quae dicitur Salutaris. Omnes praedicti supra per Spiritum sanctum electi fuerunt mirabiliter.

VITA SANCTI SEVERI. AD SEQUENTEM SANCTI SEVERI VITAM MONITIUNCULA. 106.0753|

Vitam adjicere hic operae pretium visum est, a monacho circa B. Petri Damiani aetatem conscriptam, ex Lectionario antiquo Ravennati. Commodatum hoc habui opera illustrissimi ac reverendissimi domini Cavalli Ravennatis Ecclesiae archidiaconi, ab S. Andreae 106.0754A| illius urbis sanctimonialibus. Folium in autographo deerat, facile tamen historica omnia cruuntur ex allegoricis et moralibus quae vitae auctor pro saeculi genio adjecit.

INCIPIT VITA SANCTI SEVERI ARCHIEPISCOPI RAVENNAE. 106.0754|

Quotiescumque virorum gesta fortium, eorumque laudabiles provectus in ecclesiis recitantur, qui desiderio coelestium flagrantes praemiorum infirmioribus proximis planiorem viam fidei reliquerunt, ob id procul dubio actitari creditur, quatenus ille divini amoris ardor, qui quotidie abundante iniquitate etiam in sanctis viris flatu quodam sinistro agente 106.0754B| torpescere solet, iterum quasi gravissimo hausto flamine reaccendatur. Unde Ecclesia in Canticis: Surge, inquit, Aquilo, et veni, Auster. Hinc est quod nos pene idiotae atque inertes pretiosissimi lilii Christi beati Severi archipraesulis vitam, ordinationem, nec non et obitum sacratissimum qualicunque stylo palificare gestientes, simpliciter ea quae de tanto viro ad nostrae parvitatis notitiam pervolare potuerunt auribus fidelium intimare proposuimus, plus prospicientes illorum aedificationi et saluti, quam curiosorum pompaticae urbanitati. Qui enim juxta Salomonem sophistice loquitur, Deo per omnia odibilis invenitur, quia et semetipsum jactantiae spiculo interimit, et insuper auditorum infirmitati minime consulit. Sed quia rei gestae fidei anchoram annectere 106.0754C| opus est more historiographi solito, tria in fronte narrationis instrumenti gratia ponimus, quibus ad contexendum propositum opus congruenter utendum est, id est personam, patriam, ac conditionem. Nam, ut de persona ejus paucis vera perstringamus, non sine divino quodam auspicio Severus est a parentibus vocitatus. Non enim si propensius inspicere etymologiam nitimur, severitatem, vel saevitiam sonat, sed potius paternam gravitatem, de qua Psalmista: In populo, inquit, gravi laudabo te. Nec immerito, quia futurus profecto erat et vitiorum extirpator austerrimus et virtutum corrasor avidissimus. Patria vero ejus satis omnibus in promptu habetur, quia civis Ravennas extitit, et sicut de B. papa Gregorio dictum est, Unde genus duxit, summum 106.0754D| conscendit honorem. Cujus autem conditionis fuerit, sanctissimae ejus Vitae summa comprobat, quia vere Christianus erat, et columbinam vitam in simplicitate cordis agebat. Pauperem quidem vitam cum Tobia gessit, quia divinam praesentiam timuit, et circumspectionem Omnipotentis semper cogitavit, omnia bona possedit, quia charitatem, quae Deus est, omnimode habuit. Quantum enim ad saeculi luxum pertinet, pauperem vitam duxit, quia, ut veracissimis fertur relatoribus, una cum conjuge, quam sibi jamdudum castissimo copulabat matrimonio, nonnisi lanificii opere sumptus quotidianos carpebat, nam ut pote religiosus et orthodoxus Catholicus de labore manuum cum Apostolo vivebat, nullique hominum 106.0755A| vim vel fraudem inferebat, neque enim surda aure praeteriit Psalmistam intonantem: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. In hoc loco, si quis superciliosus, eruginata mente et insulsa objectione beato viro detrahat, quod uxoratus ad archisterium Ravennae accesserit, audiat Apostolum pro illo respondentem quia omnia munda mundis. Sicut enim ciborum edulio non polluitur homo, nisi insidiatrix concupiscentia praecedat, sic quippe legali conjugio non inquinatur Christianus, qui se nullatenus vel virginitatis, vel continentiae voto alligavit, nisi illum prius corrumpat obscoeni amoris fermento ipsa deceptrix libido. Caeterum si quis voto constringitur, reddere cogitur, quia scriptum est: Vovete et reddite. Sed quia tantisper pro 106.0755B| assertione veritatis quasi per excessum diximus, ad coepta redeamus. Igitur postquam praeeminentissimus athleta veritatis Apollenaris, sicuti ante saecula divina praedestinavit Providentia, ab apostolorum principe ordinatus est pontifex ad praedicandum ubique verbum Domini, et claves regni coelorum idoneus et per omnia probatissimus vicarius accepit, mox nobilissimam Italiae civitatem, et multarum metropolim urbium, ac si secundam Romam, sibi in apostolatum ascivit; nam sic quidem urbem meritis praecipuis ejusdem sui triumphatoris adeo clemens et pius rex prae caeteris decorando insignivit, ut postquam ille miles felix laureatus corona martyrum intravit in gaudium Domini sui, instar duodeni apostolorum apicis, duodecim illi successores per varia annorum 106.0755C| curricula suppleret, non humana electos industria, sed potius divina accitos, clementia, et super quorum capita coelitus emissa requievit columba. Aetate quippe beati jam dicti semperque dicendi Severi, contigit Ravennatem Ecclesiam proprio pastore viduari. Cumque multi episcoporum convenirent, finitimi videlicet, atque remotiores, quatenus tantae civitati pontificem more solito ordinarent, finitoque oramine, omnes in commune laetabile opperirentur spectaculum, aliquem scilicet per columbam coelitus assignari, idem vir Dei B. Severus forte operi suo domi instans, ut erat simplex et columbae amicus, his verbis suam affatur conjugem. Vadam, si placet ocius, et videbo visionem mirabilem, quomodo divinitus e coelo columba veniat, et super caput electi 106.0755D| consedeat. Ad quem illa: Sede, inquit, hic, et labora, noli otio vacare, quia non expedit nobis, sive enim pergas, sive in loco subsistas, te pontificem populus non ordinabit. Ad haec ille: Sine me, inquit, et vadam; et illa: Vade, si placet, quia quacunque hora intraveris, episcopus ordinaberis; talia uxore ironico sermone prosequente, illico surrexit, ecclesiam concitus adiit, ubi erat populus cum sacerdotibus congregatus, et ob vestimentorum vilitatem, quia squallido amictus erat indumento, occultabat se post januas templi; et expleta oratione confestim descendit de coelo columba nive candidior, et sedit super caput beati Severi latitare cupientis. Ille autem dum a se columbam repelleret, et illa hac illac 106.0756A| volitaret, iterum iterumque revisit dilectum sibi caput ejusdem beati viri, ac si Spiritus sanctus specie tenus, quod in re erat, proderet, dicens: Super quem requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? Et iterum: Ego diligentes me diligo Unde et hoc venerabile proverbium jamdudum vulgatum est per universi orbis circulum: Beata, inquit, civitas illa, ubi in electione pontificis Spiritus sanctus descendit in columbae similitudinem, et ordinatur ille, super cujus caput requiescit. Stupefactus super hoc omnis potentatus et clerus, et omnis qui huic divino spectaculo intererat, omnium bonorum ac dignitatum largitori Deo gratias egerunt. Tali namque modo ordinatus est beatus Severus Ravennatis Ecclesiae episcopus, unctusque est oleo 106.0756B| exultationis, et unguento sacri chrismatis juxta morem pontificis. Tunc adimpletum est in illo quod Dominus dixit in Evangelio: Apud homines hoc impossibile est, apud Dominum autem omnia possibilia sunt; et juxta Pauli vocem: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Ecce est quod Petrus apostolus: Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Dominum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Sed oh mutatio temporis, et oh nefas negotiationis! Redemptor itaque noster, ut ostenderet fidelibus suis quam sit damnabile officium negociationis, ingressus in templum omnes vendentes et ementes in illo vehemens ejecit, et facto de resticulis flagello, eos potentissime qui columbas vendebant de templo eliminavit. Antiquus autem humani 106.0756C| generis inimicus, qui jam juxta apostolum in membris suis mysterium operatur iniquitatis, quique sedet cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem, iterum cum felle amaritudinis per Simonem suum venalem facit columbam, nec desinit per suos trapezitas emulare nummos iniquitatis, quo eos valeat profundius mergere in puteum perditionis. Ecce nemo jam nunc usquam episcopus eligitur, quia nec Ecclesiis permittitur, sed quod horribilius est omnibus monstris, et deterrima adulterii species, quae primum locum obtinet. In pejus adhuc vivente alicujus civitatis episcopo, ab aliquo indocto et depravato honor ejus concupiscitur, petitur, promittitur, sacramento spes solidatur, pecunia impudenter datur, ut postmodum deterius vendatur, quod tam nefario 106.0756D| ausu comparatur. Sed quia se hujus rei ratio consequenter per columbam ingessit ecclesiastici vigoris gratia, venditores ejus male meritos ut coepimus persequamur. Vides ne ut Simoni primo haeresiarchae, cujus inter ipsa lactantis Ecclesiae cunabula apostolico mucrone triste caput amputatum est, ac deinde tot justitiae faventibus Patribus apud ecclesiastica concilia perpetuo anathemate sepultum, alia rursum, quasi hydrae capita succrescant? Inde necesse est ut nostri nunc temporis episcopi apud omnipotentem Dominum, aut rari adsint, aut nulli. Hinc enim et propheta dicit: Principes extiterunt, et non per me; ipsi regnaverunt, et non cognovi. Quid ad haec mussitant novelli et indocti quidam 106.0757A| quidem quomodo sciunt, sed minime sapiunt? Monachi, inquiunt, non habent licentiam praedicandi, tametsi sint auctoritate divina plenissimi, sed non est mirum, quia caro nescit spiritum. Veritas quippe amara est, et qui illam docere nituntur, amaritudine replentur. Ecce B. Severus propemodum idiota, et absque literis Spiritu veritatis attactus, efficitur doctor uberrimus, et monachus, qui ab incunabilis divinis literis studuit, tacere habet. Paulus apostolus hoc specialiter privilegii nactus est, ut quia ad pedes Gamaliel sacras literas didicit, Vas electionis et apellari et esse promeruit; unde et Doctor totius orbis specialis dicitur . . . . . . . . . . . . . . . .

Hic folium integrum deest.

suum, quem longe ante per revelationem Spiritus 106.0757B| sancti praescivit, saluberrima sacramentorum perceptione muniret, convocato ad se totius urbis clero, nec non utriusque sexus populo juxta morem ecclesiasticum de integritate catholicae fidei, deque unanimitate atque fraterna caritate obtinenda, prolixius secundum sibi datam sapientiam sermonem protulit. Quo finito firmata pace atque benedictione, stola ut erat pontificali trabeatus, populique frequentia hinc inde vallatus, proprium sibi jussit aperiri sepulcrum, quod videlicet vivus ingressus inter conjugem et filiam mira auctoritate se medium collocans, voce sonora, vultuque vigorabili valde, ultimum dormiturus in Domino se dedit, suaviterque se obcludi marmore jussit. Ibi quippe aliquandiu orans, pretiosam Deo animam atque in Ecclesiae nido perfectam 106.0757C| laetus reddidit, sicque sarcina carnis exutus, coelestis regni Capitolium est indeptus. Tali namque modo in pace Ecclesiae defunctus est plenus dierum sub die Kalendarum Februariarum. Ex eo tempore usque in praesentiarum pius ac misericors Christus Redemptor noster ad ostendenda confessoris sui singularia merita, apud tumulum ejus innumera atque humanum modum excedentia operatur miracula, ubi nunc habetur in ejus honorem basilica, marmoreo tabulatu decenter ornata in civitate quae dudum vocabatur Classis, haud longe a regione, quae dicitur Salutaris, usque in praesens. De innumeris autem beneficiorum signis quae Deus omnipotens per dilectum suum beatum Severum erga infirmos propalare dignatus est, unum, quod nostris solibus emicuit, 106.0757D| fideli cautione depromimus, quatenus per hoc caetera commendentur, quae nostrae pusillitati ignota habentur. Mulier quaedam Ravennas, cujus nos vocabulum fugit, parvulum habens filium quotidiano febrium typo plus aequo laborantem, quem decrevit ob nimietatem continui doloris, citius recuperandae salutis gratia Deo offerendum apud sepulcrum beati Severi archiepiscopi et confessoris. Quo dum amicorum adminiculo comitata pervenisset cum filio, prostraverat se suppliciter Deo, sanctoque suo Severo, attentius pro salute parvuli orantes. Cumque spe bona incitati pernoctare in ecclesia deliberarent, partim prolixitate noctis, partim constantia orationis, omnes lassitudine victi obdormierunt. Intempesta autem 106.0758A| noctis hora, cunctis inerti somno depressis, solus ille puer infirmus in stuporem versus vocem flebilem emisit, et cunctos excitavit. Qui circumspicientes, viderunt lampades, quae antea extinctae erant, congruo fulgoris lumine resplendere. Et cum cognovissent miraculum coelitus emissi luminis, consternati mente, dederunt gloriam Deo et sancto Severo. Puer autem, cum in medio deductus fuisset, coepit mater ejus interrogare eum, dicens, Quid tibi contigit, fili? At ille coram omnibus dixit: Vidi ex hoc sepulcro egredientem quendam gerontam episcopali habitu, niveo capillo decoratum, angelicum habentem vultum, qui tetigit me, et expavi. Infirmitas vero illa confestim recessit a puero, et ammodo febrium torris extinctus est in eo. Sed quorsum 106.0758B| isthaec? Quia dubitari nequit quia omnia quae ab omnipotenti Deo petere voluerit, dubio procul absque mora consequitur. Haec interim de tanto Ecclesiae praesule dicta sufficiant cujus . . . . . historiae, ut credimus, nullus sufficit stylus, etiamsi accedat Tullianus. Ecce, uti promisimus, novorum verborum phaleras evitavimus, quamquam et alia quatenus suppeterent, si non magis intendere placuisset benevolentiae quam jactantiae. Parvuli quippe parvulis scripsimus, legimus enim quia parvum parva decent. Caeterum docet nos Apostolus non alta sapere, sed humilibus consentire debere; et certe lex prohibet ne quis coram caeco offendiculum ponat. Non est utique regnum Dei in sermone, sed in virtute. Sed quia jam flante Favonio historiae stagnum salvis mercibus utcumque 106.0758C| enatavimus, libet paulisper intueri si qua in eadem historia quasi in concha lateat pretiosa allegoriae margarita. An putandum est columbam facile et absque magna auctoritate de supero cardine ad terram usque delapsam? Non utique. Nusquam legitur columbae adventus, nisi ob testificationem praesentiae sancti Spiritus. Nullus quippe haereticis relinquitur locus objurgationis, quae sanctum Domini Severum ad Ecclesiae dedecus putant esse conjugio ligatum, quique suae caenositatis faecibus obvoluti, ignari sunt omnimodis gratiae S. Spiritus. Si quis igitur mellis gustum nunquam probavit, cujus saporis sit, non est mirum si nescit; at contra qui solo absinthio caeteris neglectis herbis omni tempore utuntur, his nimirum dulce amarum videtur, et caeteras herbas 106.0758D| ejusdem putant esse amaritudinis, propter inexperientiam ejusdem saporis. De talibus namque scriptum est: Vae his qui dicunt bonum malum et malum bonum. Si cui ergo malum aliquid esse videtur, ipse sibi testis est, quia malus est, et quod ipse effectus est per privantiam, omnes indifferenter putat habere per naturam; qui autem omnia simpliciter intuetur, et incorruptis oculis omnem creaturam Dei bonam esse credit, ipse sibi testis est quia bonus est. Bonus ergo gaudeat se a Deo creatum, malus vero sciat se sine Creatore esse, et ob hoc nihil. Nihil enim, excepto Domino, non creatum est. Si ergo malus aliquid esset, quid, rogo, nisi bonum esset? Et vidit Deus, inquit Scriptura, cuncta quae 106.0759A| fecit, et erant non solum bona, sed etiam valde bona. Hinc definire licet ea quae sunt, bona esse, neque omnino esse si bona non sunt. Omnia igitur bona, non etiam justa. Beatus itaque Severus columbinis oculis on nia opera Domini inspexit, conjugium valde esse bonum, si quis eo legitime utatur, quia si bonum non esset, nequaquam mulier protoplasto in adjutorium creata etiam etiamque fuisset. Oculos quippe columbae habuit filius columbae, per quam significatur Spiritus sanctus; non quod aliquis fidelium jure dici queat filius Spiritus sancti, sed plane Dei Patris et matris Ecclesiae per adoptionis gratiam. Unde Sponsus in canticis Sponsam alloquitur, Oculi tui, inquiens, columbarum. Hos quidem oculos primi parentes nostri perdiderunt, quando exigente praevaricatione 106.0759B| a Deo sunt derelicti, et aperti sunt amborum oculi. Postquam autem oculos columbarum perdiderunt, justo Dei judicio confestim se erubescunt, quia jam mors intravit per fenestram carnalium oculorum. Verbi gratia, quandiu puer non contristavit Spiritum sanctum, columbae oculos habere perhibetur, quia omnia quae in mundo versantur, simpliciter intuetur; non enim membra sua erubescit, nemini irascitur, nulli machinatur dolos, nil impudicum cogitat, nulla illicita concupiscit, quia inhabitator Spiritus, qui illum incorrupta mente custodit, nihil horum novit. Si autem per divortia vitiorum ad concupiscentiam carnis vitae exul prolabitur, jure jam erubescit, quia impletum est in illo quod Psalmista ait: Homo cum in honore 106.0759C| esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Spiritus enim adoptionis, quem beatus Severus in sacra renascentia suscepit, quasi columba in caverna maceriae, sic virtutum pullos in cordis ejus nidulo nutrivit, nec ab eo recessit, donec in electione pontificis, quoniam mansitaret, hominibus innotesceret. Ecce qualiter homines christiani vitam postponunt coelestem, postquam ab alto innocentiae culmine, corrupta conscientia, incidunt in terrestrem et pecualem. Habuit ergo vir simplex et rectus beatus Severus conjugem, habuit et filiam, sed ante episcopatum. Numquid nam propterea episcopatu indignus extitit, quia uxorculam habuit? Absit. Numquid, ut supra cervicem loquamur, beatus apostolorum princeps legali jure 106.0759D| conjugium non habuit? Habuit plane, sed ante vocationem. Eadem denique ratione beatus Severus, Evangelii jam passim coruscante novitate, conjugio copulatus fuit, quia continentiae votum non habuit, neque doctor orbis Paulus illum prohibuit, sed potius assensum dedit. Ecce Petrus ad apostolatum vocatus, et electus circumducit uxorem, sed non utitur, uxor quippe in sororem conversa est, quia vero oriente mundo Sole ordo temporum mutatus est. Ipse enim, qui dudum per legem mandavit eos qui sine semine remanerent in populo Israel, nunc jam terribiliter per Evangelium suum intonat: Sint lumbi vestri praecincti. Beatus quoque Severus, in episcopatum per columbam electus, uxorem cum magistro 106.0760A| Petro simpliciter circumduxit, filiam virginem nutrivit; nullo modo tamen uxore posthac usus est, quia Ecclesiae Christi pastor et vicarius constitutus est. Recedant eminus malorum inventores, qui non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Quod autem vir sanctus de lanificii opere victum sibi quotidianum quaeritabat, simplicitatem ejus sanctam commendat, quia nimirum decebat ut ovis Domini rationis, quae illius Agni qui tollit peccata mundi erat vellere encaeniata, non aliunde quam de ovium, mundorum videlicet animalium, tegmine suam suorumque sustentaret vitam. Erat quippe una ex his, nec qualiscumque, quas verus et aeternus pastor Christus his verbis in Evangelio commendans, ait: Oves meae vocem meam audiunt, et 106.0760B| ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et iterum: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient. Est quippe, ut fertur, ovis naturaliter prae omnibus animal mundissimum, et mansuetum, nec non et simplicitati deditum. Si enim aliqua est rationalis et inrationalis significativa collatio, quae per accidens fit, jure in talibus similia similibus comparamus. Non enim vir tantus talem vitam casu fortuito sortiri credendum est, sed futuri ejus officii certi videtur esse causa indicii, quippe cui deleganda erat cura pastoralis, qua et agnos cum Petro pascere evangelica obedientia deberet, et oves. Sic et in apostolorum Actibus legimus quod totius Ecclesiae magister Paulus de labore manuum 106.0760C| suarum vixerit, ut nulli auditorum suorum oneri esset. Erat autem scaenofactoriae artis. Numquid nam Paulus aliunde victitare non poterat, qui omnibus artibus plenus erat? Poterat utique; sed certi causa mysterii credimus actitari, ut quia praedicator egregius omnia quae fidelibus praedicavit, ne ipse reprobus efficeretur, operibus commendavit, modis omnibus oportebat, ut et manuum ejus labores vitae et praedicationi ejus testimonium darent; et quia opus ipsum unde vivebat commigrantibus et peregrinantibus necessarium erat, hoc, quod ipse contemptum mundi persuadens scripturus erat, dicens: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus; jam tunc quadam praesaga lingua officii sui aequum fuit ut significative loqueretur, ac si humana 106.0760D| ratione ipsa obumbracula aperte se utentibus dicerent: Videte, o nautae et viatores peregrini, instrumentum et vilem materiam tuguriorum vestrorum, et ex ratione nostrae vobis cognitae naturae perpendite celsitudinem dignitatis vestrae, quam opifex noster atque consertor Paulus sine cessatione vos docet. Nos originem de aquis sumpsimus, et in ripis stagnorum nascimur, et tantae levitatis atque expeditionis sumus, ut et facile a conviantibus asportari possimus, et tamen per nostrum ministerium optatum habeant obumbraculum. Vos autem, qui ratione uti potestis, et de aqua, et Spiritu sancto renati, nolite per terrena oblectamenta et mundi illecebras vos onustare, quatenus liberati atque expediti brevem 106.0761A| hujus peregrinationis viam percurrere, et ad aeternam patriam quantocius remeamini pervenire. Ecce qualibus verbis opus Apostoli possessores suos alloquitur, unde vitam praesentis exilii transigere . . . . . Eadem quippe licet de opere domestico beati Severi conducibiliter sentire, quatenus per ovina vellera suos ammoneant asseclas mansueta et simplicia gerere corda. Jam vero expositionis ordo rogitat ut et hoc quoque lynceis oculis penetrare conemur, quidnam sibi velit, quod in hora divini officii in Spiritu rapitur, et funeri beati sacerdotis Geminiani interesse perhibetur. In hoc denique specialis doni miraculo aestimare non immerito possumus sanctum Domini Severum archiepiscopum per omnia beato Ambrosio aequiparandum, quia sicut ille beatissimus hierarcha 106.0761B| sancti et gloriosi Martini episcopi natalitio deservivit, sic et iste beati Geminiani. Quod si quis amico conflictu obtendere velit, ob hoc dissimile aliquo modo haberi miraculum, quod inter Mediolanum et Turoniam laxiora terrarum spatia habeantur, noverit pro certo quod omnipotens Deus, qui in omnibus locis sine loco habetur, nec in maximis ampliatur, nec in minimis angustatur, quia centrum coeli, quod est, terra non est regnum ejus, qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit. Sed quia certum esse tempus in beato Severo scriptorum agente neglecto, non habemus quis eorum altero prior fuerit aetate, obvium nobis non est, tamen unum, idemque per omnia donum utrisque collatum esse, nullus, qui sano cerebro utitur, ambigere permittitur. Objicitur 106.0761C| autem nobis fortassis hoc modo: Et qui, inquies, fieri potest ut aliquis de sacerdotum globo collibretur Ecclesiae doctori Ambrosio? Quam utique objectiunculam, veluti quamdam novae calumpniae ansam citius solvimus, si sancti Spiritus moralem laudem subtilius intueri curamus. Scriptum quippe de Spiritu sancto constat, quod sit multiplex et unicus. Multiplex ergo est propter multiformem gratiam, quae omnibus dispensatur fidelibus, simplex autem ob indisgregabilem divinae essentiae unitatem. Invenitur enim multiplex Spiritus sanctus, ob multiformis scientiae donum in Ambrosio, qui post Vas electionis primatum obtinuit dominici sermonis; non tamen minoris auctoritatis invenitur in beato Severo unitatis simplicitate contento, quia unus atque idem 106.0761D| est Spiritus, qui operatur omnia in omnibus. Unius quoque ejusdemque meriti extitisse gloriosos Patres Ambrosium, atque Severum, testatur in hoc facto simile donum. Sed et hoc quoque intueri libet quaenam causa sit tantae auctoritatis, quod vir Domini in filiae sepultura corpus longe ante defunctae conjugis corpusculum in latus mutari jussit. Sicut enim idem miraculum raro usitatum invenitur, ita non sine difficultate a nobis exponitur. Attamen quidquid illud est, quod interlucet intellectibus nostris nequaquam silentio occulere integrum judicamus. Videtur quoque nostrae imperitiae intelligendum per omnia fore, hunc sanctum virum nequaquam imparem esse ad resuscitandum conjugis corpus, qui hoc apud 106.0762A| omnipotentem Dominum obtinere potuit, ut solo jussu tam cito se in latus versaret. Est nempe et aliud, quod intelligi utile videtur. Superius namque satis superque contra haereticos atque Ecclesiae aemulos lunato ense certavimus, qui ipsa conjugis infamia ad nullam rem sanctum Domini desudaverit, ideoque necesse fuit ut et diabolus per suos complices, ut pote versipellis vafer, in propatulo confunderetur, et sancta ubique terrarum Ecclesia in tanto . . . . . . . . . . . divini praecone gloriam consequeretur. Ut enim verum fateamur cujus castitatis et continentiae ante episcopatum extiterit, ipse evidenter Spiritus sanctus in electione ejus per columbam monstravit, qui tot secularis ordinis supervolitavit personas, et dilectum sibi penetrale assignando revisit. Et notandum quod 106.0762B| Spiritus sanctus, qui duodenarii amicus est numeri, in beato Severo corporalis praesentiae modum fecit, quia juxta catalogum Ravennatis Ecclesiae est duodecimus a sancto praedecessore suo Apollinare. Ut autem nihil inevisceratum apud nos remaneat, unde falsi homines occasionem clamitandi nancisci queant, videtur sacratissimus pontifex Ecclesiae suae latenter satisfacere pro dudum copulatae sibi conjugis opinione. Quod enim prius flere dicitur quam miraculum perpetraret, recordari eum vitae pristinae credendum est, quoniam christiana licentia conjugali catena ligatus legitur. Quod autem tam imperiosa auctoritate mandatum dedit, ut corpus ipsum tam celeriter se declinaret in latus, liquido ostendit quam immunis extitisset a contractu illius, ex quo effectus est episcopus. 106.0762C| Novissime transitum ejus considerare eamus, et quam plenus esset virtutibus vir sanctissimus, aquilinis, ut sic dictum sit, oculis videamus. Descendit, inquit, vivus in defossum sepulcri locum, in quo sancta dudum conjux una requievit cum filia, ibique se medium collocans, obdormivit in pace. Quem namque vir iste quem in obitu suo est imitatus, nisi splendidissimum radium, Joannem Theologum, qui denique, uti ecclesiastica testatur historia, simili modo requievit in ultimo senio? Joanni quippe neminem possumus post coapostolos ejus comparare, quia totus mundus reclamare compellitur, sed tamen in hac mira virtute asserimus hunc virum cum Joanne habere participium. Beatus, et speciali praerogativa a Domino electus, et dilectus Joannes assumptus 106.0762D| esse creditur; vir autem Domini Severus apud nos plenius in proprio titulo habetur. Habetur ergo in terris synecdochic ως; praestolatur quietus e coelis tempus generalis anastase ως. Qua de re omni devotionis instantia tantum ac talem studeamus venerari Patrem ac patronum, et quasi adhuc in carne nobiscum degentem, ita intueamur ejus absentiam praesentem, quia ut veritas pateat, praesentior nobis adstare creditur, quam si vivus in carne haberetur. Enim vero summo et aeterno Soli, qui lucem habitat inaccessibilem junctus in coelis, nihil in creaturis agitur, quod oculis ejus nudum non appareat. Quapropter gaudeamus. Gaudeamus, inquam, et exultemus, et laetemur in Domino, quia hodie alternantibus 106.0763A| hymnodicis angelorum choris intravit pascua aeternae haereditatis, ubi una societas omnium beatorum, ubi post labores et aerumpnas saeculi hujus, felix et suavis refectio est animarum sanctarum. Gaudeamus omnes, gaudeamus singuli, quia hieropraeses noster beatus Severus de sua jam securus immarcessibili gloria, ad coeli palatium hodie usque pervenit. Habemus in illo patronum dulcissimum, defensorem clementissimum, qui vota nostra et preces qualescumque summo pontifici Christo Jesu Domino quotidie offerat, et ut pius advocatus se pro clientibus suis fidedicendo interponat. Illi modis omnibus conscientiae nostrae secreta pandamus, ut in illo die tremendi examinis sub suae paternitatis nos parma defendat, et ad Judicis dexteram collocare 106.0763B| contendat. Laus illi, et gratiarum actio, qui eum ante saecula in regnum praedestinavit, et in libro vitae conscripsit, et per columbam Spiritus sancti animal in episcopatum elegit, in pace assumpsit, et in aeternae Hierusalem municipio perpetuo gratulandum introduxit; qui vivit, et regnat in trinitatis nomine, unitatisque numine in saecula sempiterna. Amen.

Sequitur Chronica.

DE LIBERIO, Archiepiscopo XIII.

Liberius XIII. Orphanorum pastor praecipuus, 106.0763C| largus eleemosynis, post obitum suae vitae officiosissime sepultus est.

DE PROBO, Archiepiscopo XIV.

Probus XIV, pinguis divina gratia, et speciosus forma. Circa ultimam mortem positus, Angelorum contemplatus agmina, laetus, exultans tendit ad sidera, sepultus cum praedecessore suo.

DE FLORIANO, Archiepiscopo XV.

Florianus XV. Justus homo, pater pauperum, tutor viduarum, magnus praedicator. Sepultus est in monasterio beatae Petronillae juxta muros Apostolorum.

DE LIBERIO, Archiepiscopo XVI.

Liberius XVI, vir sanctus, lactifluam habens eloquentiam. Suo tempore occisus est Valentinianus Augustus, et multi vulnerati. Sepultus est in monasterio sancti Pullionis; III Kal. Januarii celebratur.

DE URSO, Archiepiscopo XVII.

Ursus XVII, qui fundavit ecclesiam quae dicitur Ursiana, et in die Resurrectionis vitam finivit Idibus Aprilis, et in tali die ab eo dedicata est, et vocata Anastasis, et in ea sepultus est subtus porphyreticum lapidem, ubi stat pontifex, quando missam canit. Sedit annos XXVI.

DE PETRO, Archiepiscopo XVIII.

Petrus XVIII. Antistes fundator ecclesiae Petrianae, sed non consummator. Nulla ecclesia similis illi in aedificio, ubi dicuntur fuisse CCC altaria. Defunctus est pr. Kal. Augusti.

DE NEOM, Archiepiscopo XIX.

Neom XIX. Fundator ecclesiae S. Petri Majoris, et fundator Tricolis, sed non consummator. Hic fuit tempore orthodoxae matris Gallae Placidiae. Obiit IN Id. Februarii. Sepultus olim in basilica Apostolorum ante altare S. Petri apostoli.

DE EXUPERANTIO, 106.0764B| Archiepiscopo XX.

XX, vir grandevus, humilis et mitis. Ipsius tempore aedificata est ecclesia S. Agnetis. Obiit III Kal. Julii. Sepultus est in antedicta basilica ante altare sub porphyretico lapide.

DE JOANNE, Archiepiscopo XXI.

Joannes primus XXI. Sanctissimus, qui vidit angelum. Hic quatuordecim civitates in archieratica potestate a Valentiniano catholico rege huic Ecclesiae adquisivit. Obiit nonis Junii, sepultus est in ecclesia S. Agathae Ravennae nonis Junii. Sedit annos XVI, menses X, dies XVIII.

DE PETRO RAVENNATE, Archiepiscopo XXII.

Petrus XXII. Ravennas antistes, qui et Chrysologus dictus. Ante eum nullus in pontificibus sapientia sibi similis fuit, et post eum non surrexit. Corpus ejus sepultum est Imolae in majori ecclesia, III Non. Decembris celebratur festum. Qui electus fuit, et confirmatus in archiepiscopo circa annos Domini 429.

ADNOTATIO. 106.0764|

Est sacellum in superiori archiepiscopali palatio antiquo, musivo opere eleganter ornatum, quod ex monogrammate Petri nomen exprimente communi existimatione a D. Petro Chrysologo aedificatum 106.0764D| creditur. Nonnullis in locis musiva exciderunt, maxime autem supra altare, ubi pictoris opera scripti sunt versus, quos lectos quondam in oratorio S. Andreae a Chrysologo constructo testatur Agnellus, et ex Agnello Rubeus. Bene Lectori consultum putavi, si aediculae ornamenta tribus aereis tabulis insculpta hic darentur. Inter sanctos, quorum imagines testudinis latera quatuor ornant, est S. Cassianus, cui Petrum Chrysologum devotione quam maxime addictum fuisse constat, quippe qui ad ejus ecclesiae titulum diaconus olim ordinatus, juxta ipsius corpus obire demum voluerit. Hinc solidum argumentum pro opere Petro ipsi Chrysologo adjudicando. Plura in hanc rem non est hic addere, cum pluribus opus illud illustret eruditus ac doctus amicus dominus abbas Ferrus Foro-Corneliensis patricius in suo opere ad patriae illustrationem egregie exarato, et propediem edendo. Tabulae hic loci compingendae signantur litteris A, B, C.

AD SEQUENTEM S. BARBATIANI VITAM. MONITUM. 106.0769|

Sequentem Vitam sancti Barbatiani ex antiquo Ravennati Lectionario descriptam hic inserendam censui, cum in editis desideretur. Sunt quaedam quibus temporum ratio repugnat, uti Bonifacii et Eulalii schisma compositum cum Valentiniani Placidiae filii adventu Romam; hic enim, cum schisma illud ohortum est, fortassis nondum natus erat. Rubeus, ad annum 425, Placidiae et Valentiniani Romae degentium pietatem laudat, qui Barbatianum inviserint, Romaque Ravennam cum honore deduxerint. Haec autem, ut puto, ex conjectura narravit. Caeterum omnia quae de sancto Barbatiano Rubeo eidem luculento sermone illustrantur, ex hocce veteri Vita desumpta fuisse nullus dubito. Notari meretur frequens oblationum mentio ad missam sancti Barbatiani 106.0769B| delatarum, eisque privatis votis satisfactum quod alias recentioris aetatis ea qua sanctus iste floruit quis suspicetur. S. Petrus Chrysologus Librifici adjuncto laudatur. At de his satis.

INCIPIT VITA S. BARBATIANI CONFESSORIS 106.0769|

Justum quidem arbitror miraculorum narrationem aggressus in primis quae domestica sunt Augustarum civitatum exponere, in quibus sanctorum ammirabile certamen exactum est, et veneranda eorum mirabilia exorta sunt, et ut miracula quae narrationis tenent exordium tantae plebi talique magnae civitati vera haec [fuisse] in diebus nostris testificati sunt, etiam his praebeant fidem quae subsequenda dicenda 106.0769C| sunt. Quamobrem, cum Zosimus papa urbis Romae jussu Dei suae vitae cessasset episcopatum, facta est dissensio in clero sedis apostolicae, et elegerunt duos episcopos, unum nomine Bonifacium, et alium [alterum] Eulalium. Bonifacium vero ordinaverunt in basilica Constantiniana. Audiens hoc Galla Placidia Augusta cum filio suo Valentiniano Augusto, dum sederent Ravennae, retulerunt Honorio Augusto Mediolani sedenti, qui ambo [continuo] Augusti missa auctoritate hoc praeceperunt, ut ambo de urbe Roma exirent. Qui ambo expulsi, veniens in proximo sanctus dies Paschae [Quibus expulsis veniente in proximo sancto die Paschae], tunc Eulalius praesumpta audacia introivit in urbem Romam, et baptizavit, celebravitque Pascha in basilica Constantiniana. Quo audito 106.0769D| Augusti miserunt et respuerunt [expulerunt Eulalium de urbe Roma et miserunt] eum in Campaniam, ibidemque vitam finivit. Bonifacium vero revocaverunt, et constituerunt eum pontificem. Eodem tempore Galla Placidia Augusta una cum Honorio et Valentianiano Augustis venientibus [veniens] Romam apud [ad] limina sanctorum apostolorum, ubi et multa dona obtulerunt. Tunc diffamatum est apud eos quia ab Antiochia adventi sunt duo viri in urbem Romam, unus nomine Timotheus, et alius [alter] nomine Barbatianus, presbyterii honore fungentes, timorati Deo, facientes mirabilia, et aegroti [aegrotos] per sacras suas praeces salvificabantur [salvificantes], unde speciales ab omnibus hominibus attendebantur, 106.0770A| et dum ab ipsa Augusta requisiti fuissent, jam sanctissimus Timotheus presbyter migraverat ad Dominum ante quartum inquisitionis suae diem. Cujus corpus a quadam nobilissima foemina vidua sepultum fuerat, conditum aromatibus, et diligenter dispositum cum magno gaudio et honore, ut sanctis condecet fieri in Vaticano monte, qui dicitur Aureus, ad cujus sepulcrum male habentes homines salvi facti sunt, et daemones fugati sunt. Et multa mirabilia ad laudem et honorem Domini nostri Jesu Christi ibidem quotidie operantur.

Sanctissimus vero Barbatianus presbyter, et confessor Christi, adplicuit se in cimiterio Callixti, et ibi occulte demorabatur, et facta inquisitione ab Augusta propter sanctissimum virum, eo quod nolebat 106.0770B| se principibus ostendere, invenerunt eum clam latentem in sua cellula, et cum magno honore perduxerunt eum ad Augustam. Et dum ipsa eum intuita fuisset, agens gratias [Quo viso Augusta congaudens egit gratias] Deo, quia meruisset eum invenire. Cui sanctissimus vir Barbatianus talem dedit salutationem. Pax tibi, Galla Placidia Augusta, famula Christi, et victoria filio tuo Augusto [filiis tuis Augustis]. At ubi responderunt omnes, amen, accedentibus Augustis ad invicem se salutaverunt, et dum requisissent ab eo, a qua patria Romam venisset, tunc ipse confessor Christi ab Antiochia cum Timotheo viro sanctissimo asseruit advenisse. Et data oratione tunc postulata est eum [asserit se venisse. Igitur data oratione postulabat] Augusta, ut manipulam 106.0770C| suam, quae dolore pessimo oculorum urgebatur, suo adjutorio eam adjuvaret, non tantum in hoc, sed [ob hoc quantum] ut ejus comprobaret opinionem, quae sonuerat. Ille vero nihil aliud asseruit, nisi quae bona sunt, ut proficiant in oculis ejus. Et dum ab ipsa recessisset, ad cellulam pervenit [perveniens], qui prostratus in oratione oravit ad Dominum. Et elevans se, faciale suum, quod habebat, cum aquarum humore infusum, puellae direxit, ut oculos suos extergeret. Quae dum mandatum adimplens suos extersit oculos, omnis tumor sanguinis, et caligo, cunctis videntibus, qui ibidem fuerunt, demonstratum est, ita ut [fuerant, cessarit, et ipsa statim sane facta est, ac si] nunquam in suis oculis aliquam maculam habuisset, et hymnis, atque laudibus assidue Domino 106.0770D| nostro Jesu Christo gratias referre nullo modo cessabat. Sed [et] de reliquis mirabilibus, quae idem sanctissimus vir gessit ad inlustranda corda omnium credentium in Dominum [Domino] referimus.

Fuit vir unus nomine Gallogenis natione Graecus, qui dum ab Augusto Valentiniano jussus fuisset festinus per scalam descendere, compeditus est, et desuper terram cecidit, pedeque contrito periclitabatur pedibus, et tibiis, et ossibus diminutis. Qui dum medicorum praesidia conspexisset ad succurrendum invalida, dumque fere jam ipsius pedes, et tibiae ossa paulatim cadendum diffluerent, carnibusque cum affluenti sanie liquefactis, ad sanctissimum virum Bar batianum deportatus confugit, ut de hoc sanitatem 106.0771A| supplicans inveniret. Qui dum intuitus eum [Quem dum] conspexisset sanctissimus Christi confessor, aspiciens in coelum, et prostratus cum lacrymis oravit Dominum. Et elevans se ab oratione, jussit ad se claudum deportari, et dans orationem super eum, signum sanctae crucis [ante] faciens, redintegrata sunt damnata ossa dilapsorum [et illa hora sanus factus est]. Et post actam ammirabilis sanitatis aegritudinem, fuit vir unus nomine Isidorus, qui de pulmone fuerat graviter cruciatus, pro qua aegritudine nullas medicorum poterat ei remedium sanitatis praestare, sed omnia, quae illi faciebant, contraria existebant, et cum jam putrefactus fuisset, paulatim expuebat in flegma, atque in sanguinem resolutus, finem vitae ex hoc exspectabat sibi venire. Et 106.0771B| dum in hoc [propter hoc] Isidorus se ipsum despiciens et cognoscens, quod nullam sanitatis spem [ab hominibus] accepisset, abiit ad beatum Barbatianum silentio mane, ut de ejus manibus benedictionem perciperet, et salutis sibi recuperaret remedium. Quem dum sanctissimus vir exquisisset, in lacrymas vultus ejus deventus est [inquisisset, et infirmitatem ab eo indicatam audisset, lacrymatus est diutissime], et humo prostratus Dominum deprecabatur, ut illi salutem sui corporis pristinam redonaret. Qui surgens ab oratione, modicam citri petiam ei porrexit. Qui ipse aegrotus, quod ab eo acceperat [quam aegrotus], grate suscepit, et libenter comedit. Qui cum adhuc extremum citri, quem comedebat, manderet [Quumque adhuc extremam partem citri manderet], illico in 106.0771C| vomitum motus est, et turbatus est, et una cum cibo vermem, qui ejus pulmonem vel viscera comedebat, abjecit. Qui eum ejiciens, pariter et aegritudinem abstulit, et sanitatis firmitatem continuo recepit.

Post ammirabilem vero curationem Isidorii, Minatis infirmitatem in medium proferamus, ut vestris auribus audientes Dominum nostrum Jesum Christum laudibus et hymnis glorificetis. Hic autem Minas, quem memoravimus, infirmatus est graviter, eratque ejus infirmitas febris vehemens, quae intestanter [instanter] eum atque flagranter aggressa est, et fere omne corpus ejus humore extinguens ad empsicheam emensitatem desiccationemque produxit. Ad quam ventris desiccationem discipuli medicorum deferebant antidota et cibos qui ventrem 106.0771D| solverent, et nihil ei quae dederant profuerant, sed deterius habebat, et graviter ei nocuerunt. Qui dum per bis septem dies perpessus periculum, ut [et] ultra ferre non valens, ad sanctissimum virum Barbatianum in cellulam, ubi se applicuerat, confugit, et eidem vitam mortemque committens, [et] quando ad eum venit, non pedibus, neque furibo venit, in quo deportantur aegroti, [quia] nec sedere poterat, nec ambulare, sed in lectulo jacens a sedecim hominibus vice [per vices] portatus est. Qui venientes ad ipsum sanctissimum virum Barbatianum, humo prostrati portitores postulantes [postulaverunt], ut eum salvum faceret. Qui confestim [Christi vero confessor] ut vidit eum, misertus est ei, et oculos suos 106.0772A| ad coelum levans, oravit diutissime; et post orationem expletam, tollens unam caricam, et signum sanctae crucis desuper fecit, et detulit illi aegroto, ut comederet. Qui dum confestim cum magno gaudio recepisset et comedisset, de praesenti sanitatem adeptus est, et perfectam salutem potitus est. Et fidelis praeco ab ipso missus gratiam sanctissimi viri conlaudabat, et in suis humeris lectulum sumens, in quo ad veniendum subvectus est, deportabat. Et in hoc imitans illum opere, qui in Probatica piscina languens jacuerat, quem Christus post triginta et octo annos salvificans, ait: Tolle grabatum tuum, et ambula. Ipse jusserat ineffabilem virtutem et opus ammirabile, quod in eo pertulerat [tollere grabatum suum, et ambulare ipsum miserat, ineffabilem virtutem, et opus 106.0772B| admirabile, quod ei sanctus praestiterat, patefaciens].

Eodem tempore fuit vir quidam nomine Geddeo, qui habebat in inguine fistulam. Ad hoc expectaculum [hoc spectaculum] ad sui considerationem nos attraxit [attrahit]. Passio vero languoris fistulae, quam habens [habebat] in inguine ex eo gignitur [nata est], quod flagella perpessus, et humoris effluentibus guttis, et ibidem ex toto corpore collectis, et hoc supplicio impeditus salutem [humoresque confluentibus guttis ibidem ex toto corpore collecti sunt. Ex hoc supplicio eximi penitus] cupiens medicorum adhaerebat vestibulo frequenter, et jugiter procedens ad eos deducebatur. Dum vero omnium experientiam accepisset, omniaque impendens, et non fuisset liberatus a fistula, ad sanctissimum virum 106.0772C| Barbatianum veniens noctu, non habens medicum qui ei continuisset [continuasset] curam, nec aurum habens, neque argentum, sed ad ipsum virum, qui non indigens [indigebat] mercedibus, sed magis inopes nutrit, et infirmis praestat beneficia, pervenit. Qui dum adinvenisset [ad quem dum venisset], vulnus suum illi [illico] sanctissimo Patri ostendit, et in oratione prostratus Dominum deprecatus est. Qui elevans se ab oratione, porrexit eidem de manu sua confectum cataplasma, quod accepit, tam ad eradicandum fistulam quamque ad complendum ipsum vulnus. Quo vero superposito, et fistula siccata est, et cavitas statim repleta est, et ad honorem et laudem sancti Christi confessoris sanus effectus est.

Sed alia miracula, quae per sanctissimum confessorem 106.0772D| Christi Barbatianum Dominus operatus est, in medium proferamus, et divini medici disciplinam, et virtutis gratiam, quae ei a Deo concessa est conlaudantes ad Minantem lordum [loripedem] transibimus. Hic canendi Barbatiani martyrio faciente velox pedibus erat Minas [hanc in laude Barbatiani materiam habentes. Velox pedibus erat minans] tanquam si una caprea in agro juxta sanctam Scripturam dicentem; Asahel illum, qui per velocitatem pedum in Scripturis esset ammirabilis. Qui dum velocissimus cursibus uteretur, lorpes conversus est de eripede [longam incurrerat aegritudinem, in qua loripes factus est de eripede], et de longa tandem vix exiliens aegritudine non tamen evasit ejus perniciem, 106.0773A| sed immobilis permansit lectulo, etiam non erectus de aegrimonia. Medicis vero longam quidem infirmitatem praedicentibus, et desperantibus eum aegritudine, quae ex morbo illo progenita fuerat, in somnis apparuit ei visio [deest visio] sanctissimi viri Barbatiani orationibus liberari. Et subito vigilans, aliorum pedibus ad ejus cellulam deportatus est nocturnis horis. Qui dum confidenter perrexisset, videns eum confessor Christi oravit ad Dominum, et nervam [Forte, herniam, Bacch., forte, ignaviam] illam abjecit, et velocitatem pristinam recepit in Christo Jesu Domino nostro.

Sed et post hoc miraculum sanitas Theodori accedat in medium, qui ipse Theodorus aegrotans oculorum corporis orbitate. His quidem dolens Theodorus, 106.0773B| et non inveniens diligentiam competentem [dolore, et non inveniens diligentiam competentem], in utrisque oculis induit tenebrosas [tenebrositas] cicatrices. Qui dum abiisset ad medicos, et esse insanabiles didicisset, ad sanctum Barbatianum se portare jussit, unam spem credulitatis affatur, quia si apud eum jungi potuero. Sed dum ad ejus cellulam properasset, obsecrans sanctissimum [in via sibi spem credulitatis affatus, quia si ei jungi potuero salvus ero. Dum autem ad ejus cellulam pervenisset, obsecratus est] virum, ut aliquantos dies in ejusdem demoraret cellula. Quem sanctissimus Pater refutare noluit, sed ibidem idem orans gratissimum fructum adeptus est. Post haec sanctissimus [demoraretur cellula cui sanctissimus Pater annuit, sicque ibidem idem infirmus 106.0773C| orans in brevi fructum salutis taliter adeptus est. Sanctissimus] confessor Christi Barbatianus praecepit ei ut ad fontem egrederetur, aquam in situla efferendum [afferri ad eumdem]; cui respondit: Caecus sum, videre non valeo, et quomodo ire possum ad aquam hauriendam? Cui respondit B. Barbatianus: Vade tantummodo. Qui dum egressus fuisset, tamen non aspiciebat quo pergeret. Ipse vero sanctissimus confessor Christi in orationem prostratus, pro eodem viro Dominum deprecabatur, ut lumen oculorum suorum reciperet. Sed ejus misericordia, qui eum inspiraverat [et] ad veniendum edocuerat, impletam situlam aqua attulit ei, qui benedicens, et dans ei, faciem ejus jussit lavari, qui dum lavisset, statim sicut squammae piscium, tales 106.0773D| [ deest tales] ab ejus oculis ablatae sunt. Et elevavit vocem maximam cum lacrymis, agens gratias Deo, qui per orationem sanctissimi viri inluminatus est. Et hoc personatur [et haec personuerunt] in omni regione urbis Romae ad honorem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Eodem tempore Galla Placidia Augusta cum filio suo Valentiniano Augusto Ravennam perrexerunt; Barbatianum vero sanctissimum presbyterum cum magno honore secum detulerunt. Honorius vero Augustus rediit Mediolanum. Qui dum ingressi fuissent civitatem Ravennatium intra palatium, statim contulit ipsi venerabili viro ergodotum suum, in quo 106.0774A| ipse Dei famulus a fundamentis una construxit [et in honore beati Joannis Baptistae sanxit], in quo et monachorum regulam confirmavit, cum quibus die noctuque jejuniis et orationibus Domino serviendo minime cessabat. His itaque gestis fuit vir unus nomine Julianus de nobili genere ortus, quia audiens quod vir sanctissimus praestaret singulis beneficia, perrexit cum oblationibus obtinendum, ut missarum sibi solempnia celebraret ad liberandum ejus filium suis sanctis orationibus, quia ejus guttur scruphulae circumdederant, et maximas cutes habens, minime valebat suam cervicem erigere, intantum, ut jam ulcera foris apparerent, et sanies putredinem emanaret. Qui dum completam missarum [completum missarum solemniis] orationem fecisset, prostravit 106.0774B| se ad pedes sanctissimi viri Barbatiani, et cum lacrymis eum rogare coepit, ut suo filio curam sanitatis adhiberet, quia per nullius artis medicinam vel aliis dictantibus valuisset eum liberare. Ad haec beatissimus vir elevatis oculis ad coelum, et data oratione ingressus est suam cellulam, qui sumens unum emplastum [emplastrum hic et infra ] in manu cum cera, et diminutum panem mistum cum oleo, jussit ejus filium adduci. Et facto signaculo crucis super emplastum, posuit super durissima vulnera, statimque crepuerunt, et coram omnibus [omnibus astantibus] qui ibidem fuerunt ceciderunt plusquam sexaginta septem vermiculi, sicut annumerantibus [a numerantibus] eos dicebatur. Et collecti sunt omnes ab ejus genitore, et per multos dies suspenderunt, 106.0774C| eos demonstrantes cunctis pro credulitate, quod factum fuerat ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, quod per istum sanctissimum virum mirabilia facta sunt.

Per idem tempus, dum divina inspiratione a Galla Placidia Augusta erecta fuisset ecclesia B. Joannis evangelistae Christo dilecti discipuli, in nimia cogitatione devenit Augusta, cum suo filio, pro eo quod nullae reliquiae ipsius apostoli corporis inveniebantur. Tunc accersitum pariter sanctissimum confessorem Christi Barbatianum, inito consilio, ut vigiliis et orationibus Dominum obtinendum ipsius Christi sancti discipuli reliquiae demonstrarent [demonstrarentur]. Quod factum est [Quo facto] assiduis pernoctationibus Dominum deprecandum minime 106.0774D| discesserunt. Qui, dum oratio expleta fuisset, abierunt paululum requiescere, dum et tanquam sopore [et dum tanquam sopor] somni ad sanctissimum confessorem Christi accessit, qui nec fortiter dormiens, nec vigilans plenius, vidit hominem in veste praeclara ambulantem vultu angelico, et thurribulum in manu gestantem incensum Domino mittendum, et expergefactus existimabat se visum vidisse. Qui cum apertis oculis eum alacriter [clariter] intuitus fuisset, silenter perrexit, ubi Augusta dormiebat, et lenius eam contingens, ut evigilaret. Quae dum evigilata fuisset, digito suo ipse sanctissimus Barbatianus virum illum quem viderat eidem Augustae demonstravit, quia ipse [quae et ipsa] fervens animo 106.0775A| erat in Domino. Erecta est de loco illo, ubi jacebat, et adcurrens [ad eum] cum magno gaudio, ad pedes ejus provoluta eum tenere volebat. Qui subito ab oculis ejus sublatus est, et sandaliam, quam in dextero pede habuerat, in ejus manibus reliquit. Quae ut vidit hoc ammirabile mysterium Augusta, cum magno gaudio elevans vocem, conlaudans Dominum Jesum Christum, qui Sanctus ( sic ) in mirabilibus sancti sui apostoli operatus est. Unde miro [nimio] gaudio repletus [est] Augustus ejus filius, vel cuncti audientes, qui in hoc [hac] Deo amabili Ravennatium mysterii [ Deest mysterii] civitate manebant. Et post hoc sacramentum mysterii consecrata est ipsa sancta ecclesia, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, in honore [honorem] beatissimi 106.0775B| Joannis evangelistae. Sanctissimus vero Barbatianus amplius a cunctis venerabatur hominibus, et cuncta quae facta fuerant per ipsum confessorem Christi omnibus per se ipsa Augusta enarrabat miraculum. Qui ipse venerabilis vir ad suam reversus est cellulam.

Post non multum tempus, dum ipse Dei famulus in suo demoraretur monasterio, fuit quaedam mulier nobilissima intra hanc Ravennatium urbem nomine Theodora, quae nimia perpessa infirmitate devenit [per quam in magnam defectionem venit], habens sanguinis fluxum, cui medici et singuli homines curationes facientes nihil ei ad adjutorium fuerant [adjutorium profuerat], sed omnia ei contraria extiterant, in tantum, ut minime se valeret sursum 106.0775C| erigere, vel ambulare. Quae ut audivit de mirabilibus sanctissimi viri Barbatiani, quod multi per eum salvi facti fuerant, posuit spem suam atque confidentiam in Domino, et ait intra se, Quid faciam? Credo omnipotenti Deo, si abiero ad eum, salva ero. Unde suos vocavit parentes, ut ad januam cellulae monasterii B. Barbatiani eam perducerent. Quae dum abiisset, notum factum est beatissimo viro Barbatiano de adventu mulieris aegrotae, et elevat [elevans] se ab oratione, pergens [pergit] ad januam monasterii cum caeteris deservientibus ipsius venerabilis loci, et dum intuitus eam fuisset, dans orationem, ait mulieri: Dominus noster Jesus Christus, qui sanitatemVeronicae mulieri praebuit, et eam a fluxu sanguinis liberavit, in ipsius nomine et 106.0775D| fiducia tibi dico surge, et vade in domum tuam. Quod dum in auribus ejus continuo personatum fuisset, sana effecta est, et abiit in domum suam sanissima, tanquam si nullam habuisset malitiam [maculam], et benedicens Dominum, qui sic per sanctissimum virum mirabilia operatus est.

Quod audientes populi, magnam admirationem in Dei famulo habebant; unde ab eodem die Theodora assidue cum oblationibus veniebat, obsecrans missarum sibi celebrare [celebrari] solempnia, petens benedictionem sanctissimi viri. Et dum ipsa diutius ipsum dignum opus adimplens minime discedebat, vir ejus nomine Ursicius protervus atque malignus, 106.0776A| diabolico spiritu instigatus, zelo ductus de ipsa sua conjuge. Et dum matutinis horis ad ecclesiam [Beati Joannis Baptistae] pergeret, et eleemosynas, quas ab Augusta acceperat, pauperibus erogaret, et non longe a fluminis ponte appropinquaret, obcelatus adstitit juxta parietem domus post columnam saxeam, ut sanctum virum transeuntem evaginato gladio percuteret. Qui erecto brachio, nec percutere valuit, nec deponere, sed arefacto brachio, et manum rigidam detinebat, et mens illius mutata est. Qui beatissimus vir pertransiit adimplens quae coeperat. Mane vero primo diluculo venientes populi invenerunt pertinacem illum virum, tanquam mutum, et brachium ejus rigidum tenentem, et in manu sua tenentem [habentem] gladium. Mirabantur tamen omnes, 106.0776B| et nullus agnovit pro quo ei contigisset. Qui, dum hora diei tertia jam praeterisset, et ad ecclesiam reverterentur, [reverteretur] Christi Dei famulus, dum hoc factum cognovisset, elevatis oculis sursum ad coelum cum lacrymis ingemuit, et dans orationem, statim in se reversus est, et lingua resoluta est, statimque cecidit ad pedes sanctissimi viri Barbatiani, deposcens ut ei hoc peccatum dimitteretur. Cui sanctus vir dans benedictionem, perrexit ad suam cellulam. Qui ipse Ursicius omnia innotuit in populo de malo quod gesserat, et cunctus populus reddebat Deo laudem, qui sic in servo Dei operatus est mirabilia. Unde recurrit hoc nuncium in palatium, nunciatum est Gallae Placidiae Augustae, et filio ejus Valentiniano Augusto, qui et ipsi gratias 106.0776C| Deo dederunt. Ab eo dein [eodem] die amplius cellulam sui monasterii minime est eggressus, sed in suo sancto ipso monasterio demorabatur [demoratus] vigiliis et orationibus Domino referre gratias minime cessabat, et multi, qui [ad eum] occulte veniebant, beneficia sanitatisque gratiam recipiebant. Quo tempore cupiens Augusta habere ejus benedictionem, quotidie ipsius viri sanctificatione participabat benedictionem.

Et dum ecclesia B. Stephani primi martyris in moenibus post muros civitatis Ariminensis ab ipsa Augusta construeretur, et ipsa illic ad supplendum eam cum suo filio Augusto demoraretur, sanctissimus vir et confessor Christi nocturnis horis dum evigilasset, in ipsis vigiliis infirmatus est. Qui Domini 106.0776D| Dei omnipotentis jussu cum finis vitae ejus appropinquaret [quum finem ejus appropinquare videret], nunciatur sanctissimo Patri Librifico Petro Ravennati episcopo, dum esset ipse in suis vigiliis intra sanctam ecclesiam, quod idem sanctissimus confessor Christi Barbatianus migravit [migraret] ad Dominum. Qui sub omni celeritate misit nuncium ad Augustum [Augustam] ut ei indicaret finem rei. Quae ipsa Augusta cum filio suo quantocius properantes venerunt, et introeuntes cellulam in qua ipse Dei famulus, et confessor Christi jacebat. Ipse vero sanctus vir dum intuitus eos fuisset, dans orationem, et benedictionem pro eis et pro omnibus credentibus 106.0777A| dentibus in Domino, ut potuerat, tanquam eructuans per tres vices, migravit ad Dominum. Qui sanctissimus Pater Petrus episcopus lavit corpus ejus, et condivit aromatibus inaestimabilibus cum omni diligentia, sicut mos antiquitus sancti condiebantur, una cum Galla Placidia Augusta, et filio ejus Valentiniano Augusto. Qui in optimo loco sepelierunt eum in monumento novo, quod noviter in saxo marmoreo mirifice incidi praeceperat, juxta altarium beatissimi Baptistae Joannis. Sepelierunt eum sub die secundo Kalendarum Januariarum, ubi multi nobiles et ignobiles advenerunt, et multi aegroti sanitatem pro ejus sacris precibus adepti sunt. Ipsa vero Dei famula Galla Placidia Augusta, una cum filio suo Augusto egressi [reversi] sunt ad opus ecclesiae 106.0777B| sanctae perstruendum, quod se Domino noverant 106.0778A| [voverant] esse adimpleturos, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre regnat in coelis in unitate Spiritus sancti modo, et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.

ADNOTATIO. 106.0778|

Celebris est apud Ravennates memoria consecrationis ecclesiae S. Joannis evangelistae, quae narratur in hac S. Barbatiani Vita. Ejus rei historia exstat adhuc expressa in marmore opere anaglyptico supra portam majorem frontis ejusdem basilicae. Reverendissimus P. Thomasius, quem hic cum omni honoris obsequio ob pietatem ac sacram in primis eruditionem, et eo in me collata amoris signa, laudatum volo, dono humanissime dedit ejus operis delineationem, quam hic aere incisam duabus tabulis adjicere placet. Porro ex duplici alterius tabulae typo eidem Reverendissimo Patri Ravenna transmisso, 106.0778B| secundum accuratiorem seligere placuit hic exhibendum.

EXMPLUM DOCUMENTORUM RAVENNATUM PRO FUNDIS SICILIENSIS. ADMONITIO IN SEQUENTIA DOCUMENTA. 106.0779|

106.0779A| Ad haec eadem tempora spectat infrascriptum antiquissimum monumentum, cui lubet nonnulla praemittere. Exemplum hoc ex autographo in papyro Aegyptiaca descripto mihi paravi, quod ut viderem humanissime curavit eximius vir illustrissimus dominus Joannes Gallianus de Coccapanis serenissimi Mutinae ducis a secretis, exhibuitque dominus comes Andreas Sora ex cymeliis generosissimae gentis Sanbonifacianae. Papyrus, in qua documentum conscriptum est, ejus est structurae quae narratur Allatio in Animadvers., num, 66, ejusque speciei. quae Plinio teste amphitheatrica dicebatur, lib. XIII, cap. 12.

Cum papyrus mutila sit, et plurimis in locis corrosa, vix assequi potui documentorum sensum. Illud agnovi, agi in eis de fundis, eorumque redditibus in Sicilia per tribunum et conductores diversos administrari solitis, quorum cura committitur Sisinnio cuipiam post Pyrri tribuni recessum. Epistola prior Sisinnio ipsi scripta videtur. Secunda hominibus in 106.0779B| fundis illis degentibus. Tertia Eleutherioni et Zosimo praecipuis conductoribus, quibus omnibus injungitur ut Sisinnio obediant, et ratio datur mittendorum reddituum Ravennam.

Mutilum est scribentis nomen, praefixum tertio documento. Ex historia Ravennate Lauricium novimus 106.0780A| celebrem Theodosii Augusti aevo, quem majorem domus imperatoris vocat Agnellus noster. Forte an igitur is est, qui haec scripserit? Tribuni officium Siciliae redditibus praepositum videtur adstruere rem augustam hic actam; at aliunde constat per ea tempora Ecclesiam Ravennatem ampla latifundia in Sicilia habuisse, quae per rectorem administrabantur.

Notae consulares, quibus nomina debitorum et rationes consignantur, spectant ad annos aerae vulgaris 443 et 444. Quare haec sunt antiquissima documenta, quae in papyro Aegyptiaca supersint, quaeque observaverint in hanc diem doctissimi harum rerum scrutatores, inter quos videatur Mabillonius de Re Diplom. lib. I, cap. 8.

Forma characterum est eadem cum testamento (ut vocant) Julii Caesaris, de qua vide laudatum c. v. pag. 344 et 460.

Dum haec scriberem, edidit doctissimus Mabillonius haec eadem documenta in appendice aurei operis de Re Diplomatica. Cogitabam itaque de his 106.0780B| omittendis; at cum ex collatione mei autographi, quod ipse ex apographo descripsi, facta cum editis a Mabillonio, viderim nonnulla in Mabillonianis deesse, obtenta a viro humanissimo per epistolas recudendi venia, utraque hic dare operae pretium duxi.

EXEMPLUM DOCUMENTORUM RAVENNATUM PRO FUNDIS SICILIENSIBUS.

106.0779| Desunt in principio aliqua. 106.0779C| . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et conductores, vel homines nostri. . . . . . . . . vena . . . . . feliciter . . . . . . . Siciliam perveneris duodecimae, et tertiaedecimae indictionis . . . massae Fidilianae, quam ille . . . . . . . . . profligavit discussis omnibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . undecima indictione . . . . . ecies rationes, ut quidquid per illius negligentiam perditum, vel corruptum, est tua industria corrigatur, atque nobis reformetur, nihilominus . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . profic . . . . . . aut . . . . . . . . . ipsa ra . . . . . . . . . . dem relictis scire possimus fi . . . d . . . . . . . a procur. . . . . ut dum a nobis alius fuerit directus fide industriae tuae . . . . . . . . . nostrae . . . . . . . . . . . Ante omnia de fundo Pacilaico, quem Tranquillus in temp . . . . . . . jori quondam sub certa depactione fiduciae nexu obligaverat juxta cautionem, quam tecum portaveras, quam ipsi Pyrro refudisti, qui a proxime . . . . . . . cio quibusque eorum personam ignoramus dicitur occupatus, et licet auct . . . . . . . . . ut domus nostrae reformetur, 106.0779D| vel cer . . . . . . . . . nis quis tibi ci . . . . . . . . . . . functi satis . . . . . . . a debito, ut in hac parte prudentiam tuam ostend . . . . . . . . profligaveris, quoniam cautionem ipse tecum habes majorem . . . . . . . . . quam tibi adquiras, quos solidos cum pensione quartaedecimae indictionis de praeteritis temporibus quidquid solicitudine tua exactum fuerit . . . . . . . . . e deferas, vel certe . . . . . . . periculo . . . . . . . di . . . . . . . idoneos . . . . . . . . . . . . . . . bus . . . . . . omnia documenta, quae Pyrrus egerat diriges debit . . . . . . . . . rigoris servata justitia exiges, ut cum nobis satisfactum fuerit de . . . . . nu ejus habita moderatione judicare possimus, quaeque tamen . . . . . . . solertia, ut omnia requirantur, ne in aliquo nobis, aut secundae sententiae . . . . . . . dispendium adferatur. Simili modo . . . . . . . de peculi . . . . . a Clodian . . . . . nandum esse jubemus ad conductores etiam, vel actores, et simul . . . . . . . stri literas dedimus, ut admonitione notione 106.0781A| nostra pro utilitate nostri . . . . . . . obsecundent jussionibus. Vide ergo rursus, aut traditas, aut desidera . . . . . . . desideria intercedat, et novi ante nos excogitare ipse facias spec . . . . . . . domui nostrae necessaria, si novis fuerit . . . . . enta, quae . . . . . dra . . . . . cum feliciter opportuno tempore disponat transmitte . . . . . . . nias, qui Ravennae ad urbem mittatur, et in horreo nostro . . . . . . . . . . . tur. Et manu Domini subscriptio. Opto multos annos bene valeatis.

Aliud rescriptum ejusdem argumenti. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . jus vir in; Ast . . . . . . . . . . . . . . . de nostra incolumitate gaudere. Illud etiam admonemus, ut Sisinnio conducta . . . . . . . dilianae mari . . . . . . . dispositione conductorum vestrorum ejus jussionibus co . . . . . . . indetis, cui post egressum Pyrri tribuni 106.0781B| ad omnia, quae minime . . . . . procurant . . . . . . . commonitorio nominis nostri curam and . . . . . . . . . mus, et nemo vestrum rebellis con . . . . . . . ne in exemplo disciplinae ultioni prosternatur . . . . . . . quidquid enim nemo . . . . . . . . . jus pro nostris commodis egerit, ex lectione commonitorii nostri grav . . . . . . . esse scibitis. Opto bene valeatis.

Item aliud. . . . . . . . . . jus vir in Eleutherioni et Zosimo cond . . . . . . . dissentientibus utilitates nostras ab initio lacessiri non habetur ambiguum . . . . . . . . . cessionis coegit, ut Pyrrum tribunum in tempore ad Siciliam miserem . . . . . . . triennium reversus, diverso tempore corporali taedio detentus edocuit . . . . . . . omnimodis prodesse minime potuisse. Et quia Sisinnium qui adversus eundem . . . . . Ila deposuerat, et occasionem adventus ejus praesentem invenit, necesse fuit . . . . . . . 106.0781C| omnia agenda et corrigenda injungeremus, ut universa exacta, remota fraude . . . . . quartaedecimae indictionis ad nos pensiones, aut ipse feliciter deferat . . . . . . . transmittat. Quid igitur illi a nobis injunctum sit, lecto commonitorio nostro . . . . . . . . . Videte ergo memores salutis vestrae, ut pro nostri utilitate obsecundetis . . . . . . . jussionibus de fundo Pacilaico nihilominus actionem memorato Sisinnio manda . . . . . jus. Participato itaque consilio, et solatio agite, ut omnium rerum indemnitas . . . . . . . . . is. Item subscriptio. Opto bene valeatis.

Fragmenta de exsecutione commonitorii imperialis. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ni Siciliensis . . . . . Ind. XII, cons. Maximia. reg. patri V. V. C. C., et Bonifacio . . . . . . . praesente relegi Pyrro . . . . . cessa Emporitana per Zosimum, et Cuprionem sol. n. DCCLVI . . . . . . . 106.0781D| . . . . . . . dus Ariniara sive murus per supra scriptos-- sol. n. CXLVII . . . . . . . . . one tritici, sive hordei, quod ante barbarico fisco praestare--sol. n. LXXV . . . . . . . . . XIII, consulatu D. N. Theodosi Aug. XVIII, et Albini v. c. inferendi per suprascriptum Pyrrum--solid. II. CLXXV. et de reliqua Zosimi juxta relationes epistulae tribuni Pyrri--solid. VIII. 106.0783A| ----sol. MDCCC . . . . . . faciunt tam de pensionibus ind. XII et XIII, quam de reliqua Zosimi, qui . . . . . . tribunum Pyrrum inferendi debent rationibus D. N. . . . . . . v. c. Laurici solid. ñ VIC . . . . . . CX . . . . . . . . . . . . . . . Ravennae--solidi IIDVXVI . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tiendus--solidi M. . . . . . . Gratiano . . . . . Cassio na . . . . . . mpori ind. XII et XIII.. . . . . ñ de--solid. MDXXXVII, unius ind.----sol. ñ D cum sportula et interpondiis . . . . . . tuor intulit, vel erogavit tribunus Pyrrus solid. IIIIVXVI . . . . . . . . . ent, quos inferre debet tribunus Pyrrus de--sol. ñ. VICL.. . . . . . . . . Sol. n MDCCCCXXXIIII . . . . . . . . . creto debebit Eleutherionis--sol. ñ MCLXXIIII. requirendum . . . . . . . opera sua egerit, vel detulerit.. . . . . . . vero Tranquilli, qui Sisinnio . . . . . . cessit de --sol. IMDCCCXL. Const. . . . . es . . . . . l . . . . . parte solidos acceptos Sisinnius. . . . . dine conductoribus . . . . . testimoniis adprobavit. -- Ex Mabilloniano exemplo. 106.0780C|

Commonitorium Theodosii Junioris pro Sisinnio, cui res a Tranquillo extortae fuerant, sed per Pyrrum tribunum jussu imperatoris restitutae. Datum consulatu Theodosii Junioris, et Albini . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . dem relictis scire possemus . . . . . . . . . ut dum a nobis alius fuerit directus, fidei, industriaeque . . . . . noster . . . . . Ante omnia de fundo Pacilaico, quam Tranquillum in temp . . . . . ori quondam sub depactione fiduciae nexu obligaverat juxta . . . . . . . nem, quam tecum paraveras, quam ipsi Pyrro refudisti, quia proximo . . . nescio quibus, quorum personam ignoramus, dicitur occupatum elic. auct . . . . . . . . . ut domui nostrae reformetur, vel cer . . . . . quis vel obvi . . . . . 106.0780D| facti satisfacit debito: ut in hac parte prudentiam tuam osten . . . . . . . profligaveras, quoniam cautionem ipse tecum habes majorem . . . . . tibi acquiras, quos solidos cum pensiones quartaedecimae indictionis praesentis temporibus quidquid solicitudine tua exactum fuerit . . . . . e deferas, vel certe fide, et periculo . . . . . . . di . . . bus cum omnia documenta, quae Pyrrus egerit, dirigas debita . . . . . . . rigoris servata justitia exige; ut cum nobis satisfactum fuerit di . . . . . . . ejus habeat moderationem judicare possimus quaeque men . . . . . llere jura omnia requirantur, ne in aliquo nobis, aut secundae sententiae . . . . . . . dispendium adferatur. Simili modo peculia Clodian . . . . . . . andum esse jubemus. Ad conductores etiam, vel actores et . . . . . . . nostri literas dedimus, ut admonistra 106.0782A| pro utilitate nostri . . . . . . . s obsecundent jussionibus. Vide ergo ne rursus . . . . . desideria . . . . . . . . . . . . . intercedat, et novitate nos . . . . . . . . . . . . . . . ipse facias . . . . . . . . . pec . . . . . . . . . . . domui nostrae necessa . . . . . si navis fuerit inventa, quae ad Ravennatem portum feliciter opportuno tempore disponat transmit . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . nias, qui Ravennae veniat ad urbem mitti curet in horreo nostro . . . . . . . . . . . . . ur . . . . . . . . . . . domini subscribtio. Opto multos annos bene valea . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . s ur . . . . . . . . . . . . . it . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . no de nostra incolumitate gaudere, illud etiam admonemus, ut Sisinnio conductori . . . . . . . . . diliana manente dispositione conductorum vestrorum ejus jussionibus . . . . . . . indetis, cui post egressum Pyrri 106.0782B| tribuni ad omnia, quae minime egit procuranda commonitorio nominis nostri curam mandavimus, ut nemo vestrum rebellis con . . . . . . . ne in exemplo disciplinae ultione prosternatur, quidquid enim memo. . . . . . . . . jus pro nostris commodis egerit, ex lectione commonitorii nostri gratum . . . . . . . . . . . esse scibitis. Opto bene valeatis. . . . . . . . ricius v. c. Eleutherioni et Zosimo conductoribus . . . . . . . . . . . . . dissentientibus, utilitates nostras ab initio lacessiri non habentur ambiguum . . . . . cessio . . . . . s . . . . . . . . . coegit, ut Pyrrum tribunum in tempore ad Siciliam miserimus . . . . . . . . . triennium reversus diverso tempore corporali taedio detentus edocuit se . . . . . . . commodis prodesse minime potuisse, et quia Sisinnium, qui adversus eundem . . . . . . . . . illa deposuerat occasione adventus ejus praesentem invenit, necesse 106.0782C| fuit . . . . . omnia agenda et corrigenda injungeremus, ut universa exacte, remota fraude . . . . . . . igeret quartaedecimae indictionis ad nos pensiones, aut ipse feliciter deferret . . . . . . . transmittet. Quid igitur illi a nobis injunctum sit, lecto commonitorio nostro agnoscetis. Videte ergo memores salutis vestrae, ut pro nostri utilitatibus . . . . . . . obsecundetis jussionibus. De fundo Pacilaico nihilominus actionem memorato Sisinnio mandamus. Participato itaque consilio, et solatio agite, ut omnium rerum indemnitas . . . . . . . . . r . . . . . . . It subscribtio B. V. . . . . . . . . . ni Siciliensis, qui damn . . . . . . . . . ab ind. XII, conss. Maximi ter . . . . . Paterni v. v. c. c. conlo . . . . . . . Bonifacio praesente . . . . . . . . . ibus . . . . . . . singulis . . . . . . . . . dare debent. 106.0782D| Ita.. . . . . . massa Emporitana, per Zosimum et Ecupriorem--solid. n DCCLVI . . . . . . . fundus Annianus sive . . . . . . . . rus per ss--sol. II CXLVII. . . . . . on tritici, sive hordei, quod ante barbarico fisco praest--sol. n LXXV . . . . . . . . . fundi operae per ss--sol. n LI . . . . . cullius conlocante Sisinnio sol. n v . . . . . . . sufradilianensis per Sisinnium sol. n. CCXLV. . . . . . . sucassitoria per Eleutherionem, Zosimum et Ebandum--sol. n D. . . . . . . . . ss qui de ind. XII inferendi sunt solidi CCCLXXV.. . . . . . . . . XIII conss. D. N. Theodosi Aug. XVIII, et Albini v. c. ingerendi per ss Pyrrum--sol. IICLXXV. . . . . . . . faciunt omnes qui de indictione XII et XIII per tribunum Pyrrum inferendi sunt auri sol. IIIICVL, et de reliqua . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . Zosimi jux . . . . . . . lationis epistolae trib. Pyrri 106.0784A| vero Tranquilli, qui res Sisinii extorsit, de solidis n. DCCCXL. constectus legentium . . . . . . . solidos acceptos Sisinnius . . . . . . vidisse conductoribus Ecclesiae Raven. testimoniis approbavit.--

Sequitur Chronica. 106.0783B|

DE AURELIANO, Archiepiscopo XXIII.

Aurelianus XXIII, insignis vir, aetate juvenis, senior sensu, et omni gratia elegantior, post pauca annorum curricula defunctus est in pace VIII [VII] Kal. Junii. Sepultus est in ecclesia Apostolorum juxta ambonem in loco ubi beatus requievit Neon.

DE ECCLESIO, Archiepiscopo XXIV.

Ecclesius XXIV. Secundum varios aedificator ecclesiae sanctae Mariae Majoris, ejusque tempore constructa est ecclesia sancti Vitalis martyris a Juliano argentario. Nulla ecclesia in Italia similis. Expensa sunt in ea XXVI millia aureorum solidorum. Sedit annos III, mens. VI, dies VIII. Jacet in ecclesia sancti Vitalis. Obiit annos vitae LXII [anno DLXII].

DE URSICINO, Archiepiscopo XXV. 106.0783C|

Ursicinus XXV, humilis vir, cujus tempore constructa fuit ecclesia S. Apollinaris a Juliano argentario. Nulla ecclesia similis illi, eo quod in nocte pene, ut in die, coruscat. Sepultus est in basilica beati Vitalis [martyris], ante altarium sancti Nazarii. Sedit annis III, mens. VI, dieb. VIII.

DE VICTORE, Archiepiscopo XXVI.

Victor XXVI, pulcra facie et alacri vultu. Aedificator Tricolis, et non consummator. Fecit autem et civorium ex argento supra altario sanctae ecclesiae Ursianae, et census totius Italiae propter hoc largitus est, quod scriptum est centies viginti librarum argenti justo pondere. Obiit XV Kal. Maii [ Martii ] circa annum Domini V. C LXVIII [DLXVIII]. Sepultus est 106.0783D| in ecclesia praedicta S. Vitalis infra monasterium sancti Nazarii. Sedit annos VI, mens. XI, dies XI.

DE MAXIMIANO, Archiepiscopo XXVII.

Maximianus XXVII, longinqua [longaeva] statura, calvus capite. Aedificator multarum ecclesiarum, quas lengum esset enarrare. Consecravit ecclesiam Classensem. Obiit VIII Kal. Maii [Martii]. Requiescit in monasterio S. Andreae apostoli.

DE AGNELLO, Archiepiscopo XXVIII. 106.0784B|

Agnellus XXVIII, rubicundus facie. Aquisivit ipse archiepiscopus argentam ecclesiae Revennae. Aedificavit monasterium sancti Georgii ibidem. Quo tempore expulsi sunt Franci de Italia, et mortuus Justinianus Augustus Constantinopoli. Obiit p. Kal. Aug. V. C LXVI [DLXVI]. Sedit ann. XIII, mens. I, dies VIII. Sepultus est praedictus Agnellus in ecclesia S. Agathae majoris, ac [alias] martyris.

DE PETRO SENIORE, Archiepiscopo XXVIIII.

Petrus senior XXVIIII, grandaevus aetate, fuit senior sensu et corpore. Fundavit ecclesiam beati Severi confessoris, sed non consummavit, circa ann. Domini V. C LXXVIII [DLXXVIII]. Eo tempore occupata fuit Venetia a Langobardis, et absque bello expulsi 106.0784C| sunt. Obiit die XVI Kal. Septembris. Sepultus est in civitate Classensi in arca magna saxea in ecclesia S. Probi. Sedit autem annos VIII, mens. II, dies XVIII.

 DE JOANNE ROMANO, Archiepiscopo XXX.
 Joannes [II Romanus] XXX, consummator et consecrator ecclesiae sancti Severi. Sedit annos XVI, mens . . . . . . . , dies XVIII.
 DE MAURITIO, Archiepiscopo XXXI.

Mauritius XXXI, al. Marinianus. Natus est [Natione] Romanus, in omnibus valde decorus. Nepes praedicti Joannis praedecessoris sui. Ipsius tempore visum est terribile signum in coelo, et Theodoricus rex Francorum cum Lothario patruele suo bellum commisit. Obiit die X Kal. Novembris. Sepultus est in arca [ Leg. ardica] beati Apollinaris extra muros 106.0784D| Classis, qui consecratus fuit a B. Gregorio papa circa annum V. C LXXXXVII [DLXXXXIX].

DE JOANNE, Archiepiscopo XXXII.

Joannes Classensis XXXII. Joannes tertius. Hic plenus corpore, pulcra [pulcher] forma, et omnium bonorum sectator. Sepultus est in ardica beati Apollinaris. Hic sedit annis Domini VI. C V, tempore Phocae imperatoris.

 DE JOANNE, Archiepiscopo XXXIII. 106.0785A|

Joannes IIII, XXXIII. Sepultus est in ardica beati Apollinaris. Iste fuit tempore Bonifacii papae, et usque ad ipsius tempora et Phocae imperatoris Constantinopolitana Ecclesia prima erat. Tunc currebant anni Domini VI. C [DC] nonaginta tres. Sedit ann. XVIII, mens. VI, dies VIII.

 DE BONO, Archiepiscopo XXXIV.
 Bonus XXXIV. Iste Bonus nomine, et operibus fuit. Obiit die VII Kal. Septembris. Sepultus est in basilica B. Apollinaris martyris in Classe.
 DE MAURO, Archiepiscopo XXXV.
 Maurus XXXV, qui excommunicavit papam.Iste 106.0785B| tempore Constantini imperatoris liberavit Ecclesiam suam de jugo Romanorum servitutis. Maurus fuit circa annos Domini VI. C LXVIII [DCLXVIII]. Hic sedit annis XXVIII, mens. X, diebus XVIII. Sepultus est in aidica beati Apollinaris.
 DE REPARATO, Archiepiscopo XXXVI.

Reparatus XXXVI. Senior aetate.Iste non sub Romana se subjugavit sede. Sublevavit in paupertate sacerdotes. Mortuus est igitur III Kal. Augusti, et sepultus in ecclesia beati Apollinaris. Sedit ann. V, mens. VIII

DE THEODORO, Archiepiscopo XXXVII.

Theodorus XXXVII.Iste juvenis aetate, terribilis forma, horridus aspectu, et omni fallacia plenus. Obiit iste ferocissimus cum multa alacritate sacerdotum 106.0785C| 18 mensis Januarii. Sepultus est in ardica beati Apollinaris. Sedit ann. XIII, mens. III, dies XX.

 DE DAMIANO, Archiepiscopo XXXVIII.
 Damianus XXXVIII. Qui suscitavit mortuum. Obiit [III] Idus Maii. Sepultus est in ecclesia beati Apollinaris. Sedit ann. XVI, mens. II, dies XVI.
 DE FELICE, Archiepiscopo XXXIX.

Felix XXXIX. Iste fuit fons irriguus, Pater optimus, praedicator egregius, multorum voluminum conditor. Obiit 25 mensis Novembris circa annum Domini VII. C LXXXXIII [DCC]. Sepultus est in ecclesia beati Apollinaris. Sedit ann. XVI, mens. VII, dies XXIV.

 DE JOANNE, Archiepiscopo XL. 106.0785D|
 Joannes, quinctus, XL. Hic sapientissimus fuit, humilis et mansuetus. Ipsius temporibus ecclesia Petriana terraemotu cecidit circa annum Domini VIIII. C I [DCCCI] expletis missarum solenniis. Sepultus est in Ecclesia beati Appollinaris. Sedit ann. VIII, mens.. . . . . . . diebus . . . . . . .
 DE SERGIO, Archiepiscopo XLI. 106.0786A|

Sergius XLI. Juvenis aetate, decorus forma. Iste laicus fuit, et sponsam habuit, quam post regimen Ecclesiae suscepit. Tempore ipsius Zacharias papa ivit in Franciam, petens praesidia a rege Francorum, ad expellendum Langobardos, quia Austolphus rex Italiam duriter opprimebat. Qui Sergius invasor Ecclesiae fuit, et ab omni populo Ravennate depositus est. Alii dicunt de Sergio, videlicet: His vero peractis contigit post aliquantum tempus, Sergium archiepiscopum Ravennatem de hac vita migrasset, et statim surgens. Michaelius scriniarius ipsius ecclesiae, qui nullo sacerdotali fungebatur honore, profectus est Ariminum ad Mauritium, et congregans ipse nefandissimus Mauritius exercitum, et una cum praesidio Desiderii regis Langobardorum properavit, et ingressus est Ravennam, et brachio forti elegit praedictum Michaelium, et in episcopio Ravennianae introduxit Ecclesiae, 106.0786B| et Leonem archidiaconum, qui electus erat in episcopio, Ariminum deportans, ibique in arcta custodia mancipatum idem Mauritius detineri fecit.Sicque praedictus Leo in monasterio S. Agathae martyris postea adductus ibidem post triduum ob dolorem oculorum suorum effoditionem vitam finivit.

 DE LEONE, Archiepiscopo XLII.
 Leo XLII. Iste ex isto fuit ovili, non multum procera statura. Sepultus fuit in . . . . . . . . . . . . . .
 DE JOANNE, Archiepiscopo XLIII.
 Joannes, sextus, XLIII. Sepultus est in ardica beati Apollinaris. Qui sedit annis VII, mens. I, et diebus III.
 DE GRATIOSO, Archiepiscopo XLIV 106.0786C|

Gratiosus XLIV. Israelita humilis et mansuetus. Suo tempore Carolus Francorum rex venit Ravennam invitatus ab ipso ad prandium, et celebravit prandium cum eo. Iste prophetavit circa annos Domini VIII. C X [DCCCX] de his quae accidere debebant civitati Ravennae. Obiit die 23 mensis Februarii. Sepultus est in ecclesia beati Apollinaris. Sedit annos III, dies XI.

DE JOANNE XLV.

 Joannes, septimus, XLV.
 DE VALERIO, Archiepiscopo XLVI.
 Valerius XLVI. Quatuor [quarto] Kal. Februarii in Classensi civitate celebratur festum.
 DE MARTINO, Archiepiscopo XLVII.

Martinus XLVII. Iste longam staturam et grande 106.0786D| caput habebat. Mortuus est Pipinus Langobardorum rex. Istius etiam tempore Stephanus papa veniens Ravennam celebravit in ecclesia Ursiana, et ostendit sandalia Salvatoris, quae omnis populus vidit.

 DE PETRONACIO, Archiepiscopo XLVIII.

Petronacius XLVIII. Qui juravit honorem Caroli 106.0787A| imperatoris. Hujus tempore Andreas, qui et Agnellus abbas sanctae Mariae ad Blachernas, et sancti Bartholomaei floruit, qui composuit Codicem Pontificalem ( qui fuit Ecclesiae Ravennatis presbyter cardinalis ). Item istius tempore repertum est corpus beatissimi Maximiani archiepiscopi Ravennatis Ecclesiae.

 DE GEORGIO, Archiepiscopo XLIX.

Georgius XLIX. Populares Gazas omnes ecclesiasticas confregit, cryptas disrupit, et thesauros praedecessorum suorum extraxit. Et ut filiam Lotharii de fonte levaret, magnas opes exinde expendit. Ejus tempore factus est meridie sol tenebrosus nimis per universum mundum usque ad horam nonam. Obiit die 24 Januarii.

 DE DEODATO, Archiepiscopo L. 106.0787B|
 Deusdedit quinquagesimus.
 DE JOANNE Archiepiscopo LI.

Joannes VIII. Hic fecit deferri corpus S. Apollinaris ad ecclesiam sancti Martini in Coelo Aureo timore Agarenorum, qui asportaverant civorium argenteum de ecclesia Classensi.

ACTA CONCILII ROMANI.

MONITUM. 106.0787|

Cum ex cathedralis Mutinensis insigni tabulario nactus essem acta hujus concilii, et haec in editis conciliorum collectionibus vix indicentur, bene posse hic edi existimavi. Exemplar hoc est seu summarium eorum quae pro episcoporum Ravennati metropoli subditorum indemnitate in concilio illo acta fuerant 106.0787C| contra Joannem Ravennatem episcopum. Plura hujus apographa ex concilii praescripto facta hinc videre est, quorum singula singulis episcopis missa sunt, ut decretorum memoria ad posteros transmitteretur. Haec autem cum editis collata plurimum lucis eorum temporum disciplinae affundent. Ea sunt quae sequuntur.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pontificatus Domini Nicholai summi pontificis, et universalis papae anno 4, imperii piissimi Augusti Lodovici anno 11, die octavodecimo mense Novembris, ind. 10. Capitula quae in sancto concilio a beatissimo Domino Nicholao papa Romae collecto statuta atque canonice firmata sunt contra Joannem Ravennatem archiepiscopum.

 Caput primum. Episcopos per Aemiliam non consecres, 106.0787D| nisi post electionem cleri et populi.

Caput secundum. Eosdem quoties ad apostolicam sedem venire voluerint, nequaquam prohibeas. Sed et nullam dationem contra canonicam auctoritatem ab eis exigas.

Caput tertium. Praedia, quae praeceptis dirruptis a jure sancti Petri ad jus S. Apollinaris transtulisti, et per emphyteosim vel libellum ea singulis hominibus contulisti, diligenter exquire, et inventis ipsis emphyteosim vel libellum dirrumpe, et ad jura S. Petri cujus fuerunt resitue, et talem ultra facere nunquam praesumas.

Solicitudinem omnium Ecclesiarum Dei circumferentes convenit nos universorum necessitatibus consulere, 106.0788A| et omnibus vulneribus salubria conferre remedia; Dominicarum quippe ovium pastores sumus. Sed tanto nobis prae caeteris specialiter praesens cura major incumbit, quanto vicem illius gerimus, cui divino oraculo ipsae oves specialiter commendantur, cui et praecipiens ait: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et ideo sanctitas vestra (vobis episcopis in Aemilia commorantibus) a Joanne archiepiscopo Ravennate multis impulsionibus queritur agitari. Debemus manum apostolatus nostri vobis quantocius porrigere, et quia vos ex illis fratribus estis quos sanctus Petrus conversus est confirmare, necesse est ut a tantis ejus impulsionibus vestram fraternitatem eruentes, in petra quam ipse confessus est, ne ulterius . . . . . . . . . . . . . . . valeatis, statuamus. 106.0788B| Constat autem sanctitatem vestram, una cum fratribus et coepiscopis Aemiliae regionis pontificio nostro lamentabiles querelas flebili voce coram synodo, quam Romae celebravimus, exposuisse, cui cum numeroso, Campaniae videlicet, Tusciae, et Pentapoleos, et aliarum regionum sanctissimorum episcoporum coetu, et ipsum Joannem archiepiscopum interfuisse dignoscitur. Oppressio vero injuriarum, quibus a praefato archiepiscopo vos querebamini affectos, prima fuit, quam perhibuistis, eumdem Joannem archiepiscopum Ravennatem per binos annos semel episcopia vestra circuere, et tandiu per singula residere, quousque ipsa paupertas, quae ad utilitatem episcopii et sustentationem clericorum, et pauperum, et gubernationem familiarum, ac susceptionem peregrinorum, 106.0788C| atque restaurationem basilicarum, vel episcopii, hinc inde separatur, cum suis hominibus illam consumat, et non antea inde recedere, quam ab episcopo loci illius ad archiepiscopum et familiares ejus quae non debentur dona non modica tribuantur. Insuper omni anno, quod in toto mundo minime invenitur, colonicio more, berbices et oblatas, vinum et pullos, et ova archiepiscopo, et ad suum archipresbyterum similiter, et ad archidiaconum, et ad vicedominum, et ad arcarium, et ad majorem cubiculi, et ad cartularium, et ad scriniarium, et ad defensores, et ad cubicularium, et ad majorem domus tribus pro omnibus his supradictis omne annualiter sine intermissione ad unumquemque supradictum redditum, sicut tributarii facere. Plebes quoque vestras, 106.0788D| et titulos, ac curtes, atque monasteria episcopii vestri pertinentia ad gubernationem vestram, alienare et sibi subjicere, et delere. Aliud autem non minori querimonia asseruistis, vos compelli ab eo episcopia vestra deserere, et more populorum, Ravennae per singulos menses alternis vel mutatis vicibus ministrare, et infantuli parochiae vestrae illis diebus sine chrismate obire. Clericos praeterea quos cumque novatur alicujus utilitatis existere, pro suo libitu asseverastis ad vestram subjectionem et disciplinam cum esse subtrahere solitum. Nec minus magno clamore firmastis quod idem archiepiscopus vos non dimittat, quoties ad limina apostolorum amplectenda 106.0789A| vel ad sedem venire vultis. Quas nimirum querulas voces et inauditas assertiones reverendissimi episcopi, qui in eodem residebant sancto concilio audientes, omnes pariter clamaverunt haec praeter canones fieri, et ut in perpetuum prohibuissemus praesulatum nostrum supplices postulare. Quapropter tam perniciosa gravamina, et tam mala consuetudo in Ecclesia Dei tyrannice cum pullulasset, dolentes maxime cum contra omnes sanctorum Patrum regulas, et contra omnem Ecclesiarum Dei morem, in sola Ravennate metropoli a praesumptoribus sint temere usurpata, ne aliis metropolitanis episcopis talia praesumendi occasio remaneret, et Ecclesiae Dei tali inficerentur exemplo; statuimus una cum omni sancto concilio hoc vobis et vestris successoribus, imo 106.0789B| a vestris sanctis Ecclesiis penitus rescandum. Unde coram eodem reverendo concilio, ipsi Joanni archiepiscopo, et omnibus suis successoribus interdiximus, et de unaquaque praesumptione pronunciatis capitulis, promulgatisque sententiis, apostolica auctoritate praecipimus, videlicet ut tale quid ulterius nequaquam nec ipse, nec ejus successores agere praesumant, quae scilicet capitula apud nos retinentes, exemplaria eorum vobis pro futuris temporibus retinenda mandavimus. Sed quoniam fraternitas vestra apostolatum nostrum pro futura cautela, et propter omnimodam securitatem suam, praeceptum auctoritatis nostrae vobis specialiter vestrisque successoribus episcopis in perpetuum mittendum obnixe poposcit; inclinati precibus vestris per hujus praecepti 106.0789C| seriem praecipimus expresse, jubemus atque omni interditione prohibemus, ut nullus ammodo, et deinceps archiepiscopus Ravennae ad vestra episcopia sine voluntate vestra accedere temptet, vel aliquam pecuniam a vobis exigere, vel res ecclesiae vestrae, aut monasteria vestra, sive plebes, aut titulos, sive praedia per quodvis ingenium diripere audeat, neque vocare Ravennam praeter tempora a Patribus diffinita, quibus concilia episcoporum bis in anno celebranda sanxerunt, vos ullo modo praesumant. Hoc prae caeteris supprimendum, ut illud quod trigesimale dicunt, Ravennae ullo modo vos facere, aut cogere audeant. Itaque nec dationem aliquam archiepiscopis Ravennatibus sit licentia a vobis, vestrisque successoribus episcopis ammodo, et deinceps, id est 106.0789D| in perpetuum exquirendi, nec non et vobis licentiam tribuimus, ut quoties pro beatorum apostolorum amore, vel pro visitatione apostolicae sedis praesulum more decessorum vestrorum Romam occurrere vultis, nullum impedimentum vobis archiepiscopus Ravennae, nec palam, nec occulte, facere praesumat, sed Deo comite vobis occurrere liceat. Sed et hoc decernimus, ac diffinimus, ut cum statutis temporibus archiepiscopus Ravennas vos ad concilia convocaverit, nullo modo vos diutius retinendi licentiam habeat, ita ut ultra XV dies pro gravi necessitate Ravennae nullo modo remoremini. Secundum saluberrimum S. Leonis papae decretum nec licentiam habeat clericos matricis ecclesiae vestrae, vel dioeceseos, 106.0790A| absque vestra voluntate a vestra disciplina et subjectione subtrahere. Sed neque ecclesias, neque plebes, neque titulos, nec monasteria episcopio vestro pertinentia a vestro regimine, et ditione, ac ordinatione, eis licitum sit auferre. Siquidem vobis vestrisque successoribus episcopis manere deceruimus, tam quidem clericos, quam omnia Ecclesiae vestrae regendi, fruendi ac ordinandi licentiam. Archiepiscopo vero Ravennati nullam volumus habere super vos valitudinem, vel facultatem, praeter quam sacri canones praecipiunt. Sane si in aliquo tempore quilibet Ravennas archiepiscopus praenotata gravamina super vos renovare, vel reducere temptans per longa jam tempora, haec vos solvisse affirmare conatus fuerit, et tale jus in vos habuisse Ravennatem archiepiscopum 106.0790B| ante multa tempora probare nisus extiterit, nulla talis assertio vires obtineat, nec possit longitudo temporis suffragari, quod constet praeter justitiae regulam perniciose diu fuisse praesumptum; praecipue cum sacri canones doceant non minus malam consuetudinem quam perniciosam corruptelam esse vitandam. Proinde decernimus ut nihil exhibeatis archiepiscopo Ravennati, qui per singula tempora fuerit, nisi quod canones sancti praecipiunt, quodque caeteri episcopi per Liguriam et Venetiam, atque Istriam, suis metropolitanis exhibere probantur. Archiepiscopum autem Ravennatem nihil a vobis exigere debere censemus, nec in vos aliquod jus exercere diffinimus, nisi ut superius libavimus. Si quis autem archiepiscopus Ravennas ammodo et 106.0790C| deinceps contra nostrae apostolicae auctoritatis praeceptum, vel contra hujus decreti tenorem in toto vel in parte venire temptaverit, et vobis vestrisque successoribus episcopis superius prohibita injunxerit, vel tulerit, vobisque aliquid de praesignatis oneribus imposuerit, et non in omnibus hujus paginae textui obedierit, sit sententia Dei omnipotentis, beatique Petri, et Pauli apostolorum principum, et apostolica auctoritate anathematis innodatus vinculis, et tanquam contumax sacrorum canonum, et apostolicarum violator institutionum, ab omni sacerdotali alienus in perpetuum existat officio. Haec vero, quae superius scripta continentur, in perpetuum confirmamus, ac roboramus, salvo duntaxat honore, et subjectione sanctae Romanae Ecclesiae, 106.0790D| atque docibili reverentia, et congruo pontificum apostolicae sedis obsequio.

Cujus praecepti tenori scripto per manus Leonis scriniarii indictione subscripsit decima.

Nomina autem episcoporum qui huic sancto concilio interfuerunt, consenserunt et subscripserunt, hi sunt, videlicet:

Hdebrandus Verulinus.
Joannes Velitri.
Petrus Gabo.
Magistus Porti.
Arsenius Ortano.
Petronacius Albano.
Liutprandus Clusinus.
106.0791A|
Petrus Aretinus.
Geremias Sabroni.
Ragio Niarasis.
Ropertus Nocerinus.
Arigisus Fulinatus.
Joannes Forchoninus.
Leodrosius Marsicanus.
Colo Reatinus.
Arnulphus Bellue.
Osipus Pestorensis.
Anselmus Camortinus.
Lanstriensis Petrosinus.
Dominicus Eugubinus.
Justinus Gallicanus.
Silianus de Humana.
106.0791B|
Articarius Sinogallia.
Joannes Fanestriensis.
Raguel Pensauriensis.
Joannes Ficoclensis.
Dominicus Callisinus.
Joannes Falaritanus.
Martinus Narniensis
Leo Amerinus.
Aldericus Tibertinus.
Dominicus Centuncufensis.
Andreas Nepesinus.
Paulus Corninus.
Otto Rosselanus.
Stephanus Montefeletranus.
Petrus presbyter Viceagens Romanae Ecclesiae.
106.0791C|
Joannes archidiaconus Romae.
Adrianus presbyter Rom.
Leo presbyter Rom.
Romanus presbyter Rom.
Petrus presbyter Rom.
Lunicius diaconus Rom.
Joannes diaconus Rom.
David subdiaconus Rom.
Benedictus subdiaconus Rom.
Salomon subdiaconus Rom.
  Nomina quae sequuntur erant in latere sinistro pagellae Bacchinianae e regione eorum quae supra.

Leo Sylvae Candidae.
Sergius Balnearicius.
Landulphus Capuanus.
106.0791D|
Petrus Spolitinus.
Donatus Fesulanus.
Petrus Florentinus.
Joannes Tuscanensis.
Rastaldus Suanensis.
Bonifacius Bilarinus.
Martinus Priverinus.
Joannes Subtrinus.
Sergius Abinensis.
Leo Gajetanus.
Leo Tiburtinus.
Petrus Urbianus.
Joannes Terracinus.
Petrus Ferentinatus.
106.0792A|
Joannes Ariminensis.
Joannes Signinus.
Georgius Trajectanus
Rodericus Castello-felicitatis.
Lepardus Ancona.
Dominicus Trive.
Neo Aratinus.
Constantinus Ferrariensis.
Apollinaris Bobiensis.
Romanus Faventia.
Petrus Imolensis.
Leopertus Aforiensis.
Florus Caesenatis.
Joannes Forumpopuliensis.
Apollinaris Liviensis.
106.0792B|
Leo Orbertano.
Aldualdus Balneregiensis.
Paulus subdiaconus Rom.
Benedictus subdiaconus Rom.
Martinus subdiaconus Rom.
Donatus subdiaconus Rom.
Georgius subdiaconus Rom.
Petrus subdiaconus Rom.
Romanus subdiaconus Rom.
Leoninus subdiaconus Rom.
Stephanus subdiaconus Rom.
Elia olacionarius Rom.
Joseph primiscrinius Romanus.

Sequitur Chronica. 106.0792C|

 DE ROMANO, Archiepiscopo LII.
 Romanus de Calcinaria nuncius LII.
 DE DOMINICO, Archiepiscopo LIII
 Dominicus LIII. Ublatella.
 DE JOANNE, Archiepiscopo LIV.
 Joannes IX. LIV.
 DE JOANNE Archiepiscopo LV.

Joannes X. LV. qui fuit papa nonus. Hic congregavit 106.0792D| Ravennae synodum LXXIV episcoporum, ubi synodus Stephani papae contra Formosum reperta [repulsa] fuit, et [ut] habemus in Chronica Martiniana cap. Joannes nonus papa.

ADNOTATIO. 106.0792|

Ex Liutprando Ticinensi inter Joannem IX et X scribunt recentiores Petrum paucorum mensium archiepiscopum. Synodus Ravennae coacta est a Joanne Romano pontifice, qui Stephano successit, non a Joanne qui Marotiae opera ad summum pontificatum ascendit. Sedebat autem tunc Ravennae archiepiscopus Joannes IX, cui Petrus successit.

 DE CONSTANTINO, Archiepiscopo LVI.
 Constantinus LVI.
 DE PETRO, Archiepiscopo LVII. 106.0793A|
 Petrus Bononiensis LVII, qui rexit Ecclesiam quadraginta sex annis.
 DE HONESTO, Archiepiscopo LVIII.
 Honestus LVIII. Hujus tempore gloriosum corpus B. Ursicini martyris translatum est ad ecclesiam Ursianam, cujus Honestus antistes, et hujus sanctitate portae Classensis ecclesiae miraculose aperiebantur.
 DE JOANNE PAPIENSE, Archiepiscopo LIX.
 Joannes XI. Papiensis LIX.
 DE HERBERTO, Archiepiscopo LX. 106.0793B|
 Herbertus sexagesimus antistes.

CONSTITUTIO SACRAE LEGIS. MONITUM AD SEQUENTEM CONSTITUTIONEM.

106.0793| Celebris hic est Gerbertus ex monacho Floriacensi archiepiscopus primum Rhemensis, postea Ravennas, inde Romanus pontifex Silvestri II nomine. Plura de ipso scripta sunt. Placet hic ex Farfensi laudatissimo Codice exhibere Othonis III constitutionem contra alienantes bona Ecclesiarum, quam a Gerberto dictatam ex inscriptione facile credo. Notabile ex inscriptione eadem illud est, habitam Romae synodum anno ibidem indicato 998, Septembri mense, et in ea actum esse de Arnulpho Mediolanensi archiepiscopo, qua de re nil alibi memini me legisse. Notandum hic etiam est Chronicae hujus 106.0793C| auctorem, qui pro Gerberto Herbertum scripsit, infra fabulam Gerberto affictam Giberto tribuere. Inscriptio autem, et constitutio, de qua supra, est quae sequitur.

CONSTITUTIO.

Incipit constitutio sacrae legis domini Othonis imperatoris data XII Kal. Octobris, ind. 12, anno 3 pontificatus domini Gregorii V papae, promulgata per manus Gerberti S. Ravennatis Ecclesiae archiepiscopi in ea synodo in qua Mediolanensi episcopo Arnulpho nomine papatum ablatum est in basilica B. Petri, quae vocatur ad Cellam Auream, et subscripserunt omnes qui adfuerunt episcopi.

Otho Dei gratia Romanorum imperator Augustus cos. S. P. Q. R. Archiepiscopis, abbatibus, marchionibus, comitibus, et cunctis judicibus in Italia constitutis in perpetuum. Comperimus quod episcopi et abbates Ecclesiarum possessionibus abutantur, et 106.0793D| per scripta quibuscumque personis attribuant, et hoc non ad utilitatem Ecclesiarum, sed pecuniae, affinitatis et amicitiae causa. Dumque eorum successores, pro domorum Dei restauratione ac reipublicae officio, nostroque obsequio, commonentur, suarum Ecclesiarum praedia ab aliis detineri causantur, seque imperata non posse perficere revera demonstrant. Proinde quia status Ecclesiarum Dei annulatur, nostraque imperialis majestas non minus patitur detrimentum, dum subditi nobis debita non possunt exhibere obsequia, constituimus, et imperiali edicto firmamus, ut omnia scripta, sive libelli nomine, sive emphyteusi prolatum fuerit quid de Ecclesiis Dei, sive aliquo modo, effici non possit. Obeunte actore, 106.0794A| obeat, solusque detrimentum habeat, qui se eo scripto obligavit, atque vinxit, nec omnino ad eum superscripti damna pertineant, qui ei in regimine successit; sed sit ei libera facultas, omnia quae per libellos vel alia qualibet scriptura abalienata fuerint, in proprium jus Ecclesiae revocare, et ita ordinare, ut Deo et nobis debitum obsequium valeat exhibere. Nam cum regibus et imperatoribus ea quae regni et imperii sunt, nisi se viventibus dare non liceat, exceptis Ecclesiis, quomodo abbatibus, et episcopis res Ecclesiarum per tempora suorum successorum distribuere liceat? Omne quippe jus, sive lex, sive quodlibet scriptum, vel quaelibet consuetudo, si contra Ecclesiae utilitatem fuerit, in irritum deducenda sunt: nec nostra auctoritate debent firmari, quae 106.0794B| contra imperii auctorem et propagatorem probabuntur inferri. Hoc ergo solum scriptum pro lege in talibus causis habeatur, quod Ecclesiae Dei prosit, et nullo modo obesse possit. Quod si aliquis contra hanc constitutionem nostram ire tentaverit, tanquam rebellis judicetur, et sit ei anathema, maranatha, nisi resipiscat, ab universis episcopis, qui huic imperii nostri edicto subscripserunt, vel assensum praebuerunt, sive praebituri sunt. Amen.

Sequitur Chronica. 106.0794|

DE NEOMUTO, Archiepiscopo LXI.

 Neomutus LXI. Antistes.
 DE FEDERICO, Archiepiscopo LXII. 106.0794C|
 Federicus LXII. In eo anno, in quo mortuus est, rex Henricus rex maximus primus venit in Italiam.
 DE ARNALDO, Archiepiscopo LXIII.
 Arnaldus LXIII. Antistes.
 DE ERIBERTO, Archiepiscopo LXIV.
 Eribertus LXIV. Antistes.
 DE GEBEARDO, Archiepiscopo LXV.
 Gebeardus LXV. Hujus electio praesentata fuit Corrado imperatori anno Domini 1026, et a suffraganeis, clero et populo Ravennati subscripta. Iste 106.0794D| aedificavit ecclesiam beati Andreae apostoli in Ravenna, ut habetur in aliis Chronicis, et multa alia bona fecit. Obiit praedictus Gebeardus archiepiscopus Ravennatis anno Domini 1044, qui jacet in monasterio sanctae Mariae de Pomposia in Pado veteri dioecesis Comaclensis in capitulo fratrum sub lapide marmoreo opere musaico, impressis his versibus, videlicet.

Pontificis magni corpus jacet hic Gebeardi, Per quem sancta domus crevit, et iste locus. Plurima donavit, quae tali lege legavit; Quae patitur Judas, raptor ut ipse luat. Christo funde preces, lector, dic miserere. Obiit anno Domini MXLIV. et nota, quod multum ampliavit dictum monasterium Pomposianum, ut habetur in Chronicis suis.

 DE HIMFRIDO, Archiepiscopo LXVI. 106.0795A|
 Himfridus LXVI. Antistes.
 DE HENRICO, Archiepiscopo LXVII.
 Henricus LXVII. Antistes.

DE GIBERTO Archiepiscopo LXVIII.

GibertusLXVIII. Hic primo fuit archiepiscopus Rhemensis deinde Ravennas, postmodum papa nominatus Silvester II. Homagium diabolo fecit, et male finivit, ut totum habes in Chronica Martiniana [in capitulo Sylvestri II]. Post haec bene sequentia adduntur per modum notulae; non quod iste non fuit, de quo facta est mentio. Guibertus vero de Parma 106.0795B| ex cancellario imperatoris in regno Italico, defuncto Ravennate archiepiscopo per [inclimentum] imperatricis electus est in ipsa Ecclesia, postmodum ab Alexandro papa, licet invito, multorum instantia consecrationem obtinuit. Cui postquam consecrationis manum imponeret prophetico repletus spiritu idem pontifex sic fertur dixisse: Ego quidem jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Tu vero hujus sacrosanctae Ecclesiae totam [acerbam] senties ultionem de caetero.

ADNOTATIO. 106.0795|

Interseruntur hic a Rubeo Ricchardus, Otho, Hieremias, quorum prior legitime a Gregorio VII consecratus dicitur, et Ricchardus ex conjectura vocatur, quod in quibusdam Gregorii pontificis litteris capitali littera R. indicetur. Ob id apud Ughellum 106.0795C| Ricchardus nuncupatur. Otho ac Hieremias subintrusi creduntur. Hieremiae Rubeus Gualterium sufficit; Ughellus vero Philippum ex cujusdam chartae fide archiepiscopum interjicit. « Hunc canonice electum haud leve argumentum » esse ait, quod assederit Mathildae reginae, « quando credibile non est catholicae sedis feminam studiosissimam in sui consortium vitio electum schismaticumque admittere voluisse. Verum unde noverimus Mathildem illam catholicae sedis studiosissimam fuisse? Cave enim ne tibi nominum similitudo imponat. Charta anno 1118 data dicitur. Mathildis vero Bonifacii filia catholicae sedis studiosissima obierat anno praecedenti 1115. Cum igitur et hic ab hujus Chronicae auctore sit omissus, facile credo ipsum inter intrusos numerandum. Id aperte ex Gelasii litteris Rubeo relatis ad Gualterium datis comprobatur.

 DE GUALTERIO, Archiepiscopo LXIX. 106.0795D|
 Gualterius LXIX. Vir religiosus atque eloquentissimus, qui Ecclesiam rexit Ravennae XXIV annis, mensibus VI, diebus VIII. Obiit autem in Idibus Februarii anno Dominicae incarnationis 1144.
 DE MOISE, Archiepiscopo LXX.

Moises LXX. Vercellensis, vir optime literatus, bonus Ecclesiae rector, qui rexit Ecclesiam Ravennatem 106.0796A| annis X, mensib. III, diebus XXIV. Obiit autem VII Kal. Novembris, feria quarta, anno Dominicae Incarnationis 1154, tempore Anastasii papae quarti, anno secundo Federici regis mensis 3, quando primo venit in Italiam Nullus in pontificibus nostris literatior eo; fuit instructus legibus, tam divinis, quam humanis, multisque aliis scientiis decoratus. Plurima bona huic Ecclesiae contulit. VIIC libras in expignorando possessiones Ravennatis Ecclesiae expendit. De isto archiepiscopo reperi in quodam instrumento antiquo sic: « Anno Dominicae Incarnationis 1144, tempore Lucii papae II [ Lucii III ], et Conradi regis, indictione 7, ingressus est Moises electus archiepiscopus civitatis Ravennae in die prima mensis Junii, quae tunc fuit quinta feria. Susceptus 106.0796B| est ab omnibus cum honore maximo. Sequenti vero mense consecratus est in civitate Faentina [ Ferentina ] a praedicto apostolico in die SS. Processi et Martiniani, quorum festum tunc fuit die Dominica. » Et demum istud erat in quodam scrineo ecclesiae Ravennatis. De isto archiepiscopo ita reperio, quod hic pono.

 Litterae Eugenii papae ad electum Placentinum.

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Joanni Placentino electo salutem et apostolicam benedictionem. Nobis non exstat incognitum, et tua [et a tua] non credimus excidisse memoria, quod tam per litteras nostras Placentinae Ecclesiae, quam viva voce te praesente dedimus in mandatis, ut proxime praeterita S. Lucae festivitate nostro te conspectui 106.0796C| praesentari, ven. fratri Moisi Ravennati archiepiscopo respondere, et quod dictaret justitia exsequi, praepara . . . [praeparata]. Verum quia praefato termino ad nostram venire praesentiam, vel responsales litteras transmittere, quae aliquam rationabilem causam ostenderent, subterfugisti, praedecessorum nostrorum privilegiis, et scriptis eorum, et nostris diligenter inspectis, communicato fratrum nostrorum consilio, judicavimus, ut tu, et successores tui Placentini electi a Ravennate archiepiscopo tanquam metropolitano proprio consecrationem sine contradictione suscipiant, et ei obedientiam et reverentiam sine molestia difficultatis exhibeant. Per praesentia itaque [a nobis] scripta mandamus, atque 106.0796D| praecipimus, quatenus usque ad octavas Epiphaniae praefatum fratrem Ravennatem archiepiscopum adeas, et ab eo tamquam metropolitano proprio consecrationem accipias; quod si non feceris ex nunc te ab administratione Ecclesiae Placentinae suspendimus. Datum Pisis V Idus Novembris.

Alia littera ejusdem Eugenii ad clerum et populum Placentinum.

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis 106.0797A| filiis, clero et populo Placentino salutem et apostolicam benedictionem. Sicut obediens per obedientiam virtutum custodiam tenet; ita inobediens per inobedientiam peccatorum cumulum introducit. Est enim quasi peccatum ariolandi, repugnare, et velut scelus idololatriae est nolle aquiescere. Per praesentia itaque scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus ven. fratri nostro Ravennati archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam deferatis, ne super vos [irata] querela ad nostras aures pervenire debeat, et nos inobedientiam vestram punire districtius compellamur. Datum Pisis V Idus Novembris.

DE ANSELMO, Archiepiscopo LXXI. 106.0798|

106.0797B| Anselmus LXXI. Hamelburgensis episcopus. Huic successit, et ea die, qua Fridericus ab Adriano IV coronatus est in ecclesia S. Petri, pallium suscepit. Mortuus est in principio obsidionis Mediolani secunda feria, scilicet secunda die post festum beati Laurentii sub annis Domini 1227.

DE GUIDO, Archiepiscopo LXXII.

 Guido LXXII. Praesul.
 DE GERARDO, Archiepiscopo LXXIII.

Gerardus LXXIII. Hujus tempore repertum fuit corpus beatissimi Christi martyris Apollinaris ab Ildebrando cardinali et legato apostolico, ut habemus in legenda translationis B. Apollinaris.

 DE GUIELMO, Archiepiscopo LXXIV. 106.0797C|
 Guielmus LXXIV.
 DE GUIDOTO, Archiepiscopo LXXV.
 Guidotus LXXV.
 DE GUGLIELMO [GUGELMO], Archiepiscopo LXXVI.
 Guglielmus LXXVI.
 DE ALBRETO [ALBERTO], Archiepiscopo LXXVII.
 Albretus [Albertus] LXXVII.
 DE AEGIDIO, Archiepiscopo LXXVIII.
 Aegidus LXXVIII.
 DE UBALDO, Archiepiscopo LXXIX. 106.0797D|
 Ubaldus LXXIX.
 DE SIMEONE, Archiepiscopo LXXX.
 Simeon LXXX. Obiit sub anno Domini 1227.
 DE THEODORICO, Archiepiscopo LXXXI.

Theodoricus LXXXI. Vir corpore et animo pulcher, fuit tempore Friderici Secundi imperatoris. Iste accepit investituram archiepiscopatus a Friderico Secundo 106.0798A| imperatore. Obiit anno Domini 1230, die lunae 5, excunte Decembri, apud Forolivium, cujus corpus delatum est Ravennam, et sepultum juxta magnas portas ecclesiae in arca in qua Moises bonae memoriae archiepiscopus extitit tumulatus anno Domini 1248, die octavo, intrante Junio. Rediit Dominus Theodoricus archiepiscopus Ravennae [Ravennam] cum omnibus civibus Ravennae, qui erant exteri sui [extrinseci], et reversa est Ravenna ad fidelitatem Ecclesiae.

 DE PHILIPPO, Archiepiscopo LXXXII.
 Philippus LXXXII. Electus Ecclesiae Ferrariensis. Vir strenuus et sapientia multiplici decoratus. Qui propter ipsam strenuitatem legatione multoties 106.0798B| functus est pro Ecclesia Romana. Quo officio utens inter caeteras probitates Paduam cepit cum exercitu suo, quem habebat, de manu Ezelini de Romano perfidi tyranni in Marchia trivisana. Circa annos Domini 1256 dictus archiepiscopus legatus Brixiae capitur et traditur Ezelino, quem carcere tenuit. Hic ordinavit portari arca [arcam] sanctorum quae est in ecclesia Ursiana. Obiit circa annos Domini 1270; iste fuit de domo de illis de la Fontana civium Ferrariae.
 DE BONIFACIO, Archiepiscopo LXXXIII.

Bonifacius LXXXIII, de ordine Praedicatorum, ampliator bonorum Ecclesiae, valde diligens, de natione de Lavania, pulcher orator, per bonae memoriae 106.0798C| Gregorium papam X, nuncius fuit ad regem Francorum Philippum IX, et postea per eumdem papam in concilio Lugdunensi de eo fuit hujus Ecclesiae legatus. Et fuit in Francia [provisum huic ecclesiae. Legatus etiam fuit in Francia], in Guasconia una cum archiepiscopo Montisregalis, qui postea fuit Capuanus, et demum Aquileiensis patriarcha, pro procuranda relaxatione illustris memoriae Caroli principis Tarentini, qui postea fuit Hierusalem, et Siciliae rex, qui detinebatur a rege Arragoniae carceratus. Bona temporalia Ecclesiae multum auxit. Sedit in archiepiscopatu XXII annis, vel circa. Mortuus in vigilia nativitatis domini Orioli 1295 [die 25 decembris]. In habitu ordinis Praedicatorum usque prope Ravennam per homines in grabato portatus, sepultus est 106.0798D| in ecclesia Ursiana juxta altare B. Mariae Magdalenae, quod fundari fecit in mausoleo pulcherrimo, quem [quam] vivens fecit asportari de S. Laurentio extra muros Ravennae. Qui Bonifacius archiepiscopus fecit concilium in Ravenna super factis civitatis Acri, quae capta fuerat a Saracenis, quae dicitur Acon.

DE OPIZO. Archiepiscopo LXXXIV.

Opizo LXXXIV, de Parma de prosapia de sancto Vitali. Hic antea fuerat Parmensis episcopus; bonus 106.0799A| curialis, et largus, latus corpore, et pinguis; filius militis, mater vero natione Januensis, soror bonae memoriae Innocentii IV papae. Hic literatus diversis scientiis, et in agendis expertus. Magnanimus fuit multum, et magnus bonorum temporalium distributor, pius ad pauperes fuit. Prius Ecclesiae Parmensis canonicus extitit, ac deinde Tripolitanae Ecclesiae per V annos electus praefuit. Per praedictum patruum suum Innocentium IV, ad Ecclesiam Parmensem est translatus, ubi praefuit per XLIV annos per [cum magna seculari potentia, ac fama. Et demum post quadraginta quatuor annos per] Bonifacium papam VIII, ad sedem Ravennatem translatus est anno Domini 1296.

Usque huc facit memoria ista Chronica de istis 106.0799B| archiepiscopis, videlicet usque ad Opizo de sancto Vitali archiepiscopum, qui fuit circa annos 1286 [1296], ut apparet in exordio istius operis.

CONTINUATIO PAULI SCORDILLAE. 106.0799| Reliqua de Opizone. In qua (sede videlicet Ravennati) cum confectus esset senio, et debitis aggravatus potissime servitio per eum Ecclesiae Romanae praestito, non profuit, immo tradidit argentam Azzoni Marchioni Estensi, quam postmodum nullatenus recuperare potuit, et de 106.0799C| qua multum redarguebatur a Romana sede, et ob hoc in curia Romana citatus, variis tribulationibus anxiatus et infirmitatibus aggravatus pauperrimus in urbe veteri vitam finivit anno Domini1300, indictione 3, 12 die Septembris, et sepultus est in ecclesia Fratrum Minorum juxta altare majus.

 DE RAYNALDO, Archiepiscopo LXXXV.

Raynaldus LXXXV, de Mediolano de domo de Corrigio [ Al., de Concoregio, Bacch. ]. Hic antea fuit episcopus Vicentinus homo sanctae et honestae vitae, qui multa miracula fecit. Circa annos Domini 1314 de mense Augusti, tempore Domini Raynaldi archiepiscopi, constructa est de novo tota navis ecclesiae Ursianae. Ejus tempore balena Ravennae reperta est 106.0799D| in ripa maris. Obiit anno Domini 1321, die 18 Augusti. Sepultus est in ecclesia majori de Ravenna in arca juxta altare S. Mariae in medio ecclesiae.

 DE RAYNALDO, Archiepiscopo LXXXVI.
 Raynaldus LXXXVI, de Polenta. Iste fuit per Ostasium ejus consanguineum interfectus.
 DE AIMERICO, Archiepiscopo LXXXVII.
 Aimericus LXXXVII, de castro Luci, capellanus domini papae, fuit comes Romandiolae, qui translatus est ad episcopatum Carnotensem, et subsequenter cardinalis S. Rom. Ecclesiae.
 DE GUIDO, Archiepiscopo LXXXVIII. 106.0800A|
 Guido de Tripoli de Reggio. Vir literatus, modicum vixit, qui sepultus est Bononiae in ecclesia Fratrum Minorum ante cancellos, anno Domini 1333, in mense Septembris.
 DE FRANCISCO, Archiepiscopo LXXXIX.
 Franciscus LXXXIX, de Venetiis, de domo de Ca Michele, postea translatus ad archiepiscopatum Candiae in insula Cretensi.
 DE NICOLAO. Archiepiscopo XC.
 Nicolaus XC, de Canale de Pergamo, translatus postmodum ad archiepiscopatum Patrensem.
 DE FORTUNATO, Archiepiscopo XCI. 106.0800B|
 Fortunatus XCI, de ordine Fratrum minorum, natione Caturcensis, tenuit sedem archiepiscopalem fere annos VII, et mense IV, postmodum patriarcha Gradensis Ecclesiae, et Ravennae administrator, et subsequenter cardinalis S. Rom. Ecclesiae.
 DE PETROCINO, Archiepiscopo XCII.

Petrocinus XCII, Ferrariensis, doctor magnus et profundus, orator magnus et consiliarius [consiliator] bonus, magnae justitiae et veritatis. Iste fuit monachus in monasterio S. Bartoli prope Ferrariam, de vili satis genitus progenie, deinde postmodum abbas S. Cypriani de Torcello 106.0800C| prope Venetias, postmodum assumptus in episcopum Torcellanum, deinde in archiepiscopum Ravennatem electus, et consecratus tempore Urbani [papae] V. Iste, ut audivi, de quadam arca saxea quae est prope campanile ecclesiae S. Joannis Baptistae in ingressu ecclesiae ad manum sinistram, extrahi fecit quaedam ossa mortuorum, quae vulgo reliquiae sanctorum putabantur, et quia in jam dicta arca scriptura reperta non fuerat [fuit], quemdam ejus compatrem nomine Joannem de Porcellinis defunctum intus poni fecit. Post quae omni nocte in dicta ecclesia rumores maximi et clamores auditi sunt, et, ut fertur, imago diaboli, prout depingitur a quadam moniali Virginula, quae saepius ecclesias visitabat, pluribus et diversis vicibus desuper jam dictam arcam 106.0800D| visa est; ita ut necessario funus dicti Joannis ac ejus ossa exinde sunt ablata, et ossa priora, velut erant primitus, in dicta arca fuerunt locata. Iste Petrocinus reformavit constitutionem capitulorum cardinalium, et cantorum, quae tamen reformationes in contemptum abierunt, et nullatenus observantur, et quatuor beneficia, quae mansionariae nuncupantur, in ecclesia Ursiana posuit, quarum mansionarii missas diebus non festivis alternis hebdomadis cantant, quod opus peroptimum fuit. Pro Ecclesia Romana in Romandiola rector fuit, quae rectoria vulgariter comes Romandiolae nominatur, et diu in dicta rectoria stetit, et dum ad cardinalatus fastigium aspiraret, 106.0801A| consultum fuit ei per Curiales Romanae curiae, de quibus confidebat, qui tamen aulico more eidem non modicum invidebant, quod rectoriae Romandiolae renunciaret, ut papa facilius ipsum ad cardinalatus dignitatem promoveret, quod et ipse fecit. Dumque summus pontifex disposuisset dominum Petrocinum in cardinalem assumere, aemuli tandem ipsius astitere, dicentes: Quomodo sufficiens erit ad regendum in Ecclesia Romana, cum rectoriam Romandiolae renunciaverit, se insufficientem reputans. Quod audiens papa distulit, ipsumque in cardinalem non promovit. Iste dum videre voluisset corpus Elisei prophetae, quod in monasterio S. Laurentii in Caesarea requiescit, una cum aliquibus discretis clericis et laicis, caementariis et muratoribus, arcam 106.0801B| dicti Elisei aperiri fecit. Quid viderit non bene audivi, nisi quod a domino Petro de Zabaronibus legista sensi, dictum Petrocinum vidisse corpus dicti Elisei indutum stola candida, in manu sceptrum tenens, et caput ornatum tiara rotunda, faciem habens barbatam barba longa satis alba. Post quam aperturam Petrocinus archiepiscopus cum aliis, qui eidem astiterunt, non diu vixit, praeter unum caementarium nomine Remesinum, quem vidi, et in ejus operibus habui, et doleo quod immemor ipsum de praedicti beati Elisei corpore aliisque non interrogavi. Sedit autem hic Petrocinus annis VII mensibus V, dieb. XXII, sepultusque est in ecclesia Ursiana in arca magna, et artificiose incisa, ubi corpus optimi Bonifacii de Lavania archiepiscopi requiescit, quae 106.0801C| est juxta altare B. Apollinaris martyris.

 DE PILEO, Archiepiscopo LXXXXIII.

Pileus LXXXXIII, natione nobilis de Foro Julii ex progenie nobilium de Prata de castro Pratae oriundus. Vir grammaticus satis, sed in alia liberali scientia nullatenus fuit eruditus, vel juris canonici, vel civilis, vir mendax, [et omni fallacia plenus, expensor, et] consumptor maximus. Hic prius Paduanae Ecclesiae fuit episcopus, postmodum ad Ravennatem sanctam translatus Ecclesiam, et demum per Gregorium XI papam in ecclesia Romana in cardinalem assumptus. Iste rogatu Jacopi de Alpinis de Parma Ravennatis Ecclesiae archidiaconi, et aliorum, nostrae Ecclesiae Ravennatis officium vetustissimum removit, 106.0801D| nullo tamen clerico refragante saltem publice, officiumque Romanae curiae primus introduxit, quo et hodie utimur. Qui Jacopus archidiaconus in divinis praedictae Ecclesiae solicitator optimus fuit, morbo podagrae, quo premebatur, nullatenus obsistente, quam plus [fuerit] in ejus juventute. Senio tamen gravatus archiepiscopo deserente praelibato [archiepiscopum deserens praelibatum] in ecclesia Ursiana pro eodem vicarius et negotiorum gestor fuit, et apud ipsam resedit in regione Gazzii juxta plateam ecclesiae quae vulgariter forum Boum nominatur. Tandem finivit vitam anno Dominicae Nativitatis 1412, quo et valida fuit ubique pestilentia, sepultusque est in pace ante frontem Ursianae ecclesiae in loco ubi 106.0802A| dicitur le Laste in quadam arca saxea. Pileus iste domesticus primo fuit, et valde Domini Guidonis, quondam domini Bernardini de Polenta Ravennae domini, et vicarii generalis pro Romana Ecclesia in eadem civitate, ejusque districtu; demum jus nomine Ravennatis Ecclesiae et dignitatis archiepiscopalis in eadem civitate praetendens, in inimicitiam priorem amicitiam convertit. Et dum de castro Luci veniens Ravennae civitatem ingredi voluit, intrare per custodes portae Adrianae non est permissus, sibique dictum fuit, ut expectaret tantum, quod licentia dicti domini Guidonis impetraretur. Quo verbo admirans archiepiscopus cum prius et sine licentia civitatem ingrederetur, dedignatusque, equorum fraena revolvens Lucum reversus est, et nusquam apud sponsam 106.0802B| ejus Ursianam Ecclesiam resedit, quam tamen pauca quidem residentiae consolatione visitarat. Dum autem iste pecuniis indigeret, misit nuncios ad dictum dominum Guidonem, ut ei mille ducatos mutuaret, eique castrum Luci pro pignore spopondit; quo Guidone nuncios archiepiscopi in longum ducente per verba, idem Pileus ad dominum Nicolaum marchionem Estensem sapientia, virtutibus et potentia virum illustrissimum nuncios pro eodem negotio destinavit. Quod audiens marchio praelibatus ei dictam pecuniam celeriter mutuavit, et Luci castrum in pignus accepit, quod postmodum Ravennas Ecclesia nunquam habuit, sed per dictos marchiones detentum fuit usque ad tempus Nicolai Junioris marchionis Estensis, cujus gubernatores incaute perdiderunt, ut 106.0802C| infra legetur in Historia Cosmatis archiepiscopi. Similem et aliam alienationem idem archiepiscopus fecit de castro Arioli in Sinibaldum militem de Ordelafis Foroliviensis civitatis dominum, et de aliis castris Ecclesiae Ravennatis multas barattarias fecit, quibus non dubium animam ipsius in districti Judicis examine fuisse punitam. Cumque, mortuo Gregorio papa XI, iste Pileus presbyter cardinalis titulo S. Praxedis adversus Urbanum VI papam cum aliis cardinalibus conspirasset, Urbanus septem ex ipsis capiens, ligatosque secum ducens, Januae nimio ferri et lapidum pondere in stabulo quodam interemit, et alios archiepiscopos et praelatos conspirationis praedictae conscios trucidari et diversis poenarum generibus occidi jussit, quod idem de Pileo et aliis 106.0802D| cardinalibus fecisset, si eos capere potuisset. Pileus vero Ravennatum ecclesiam desolatam relinquens, et libros, et jocalia multa dictae ecclesiae secum portans, una cum aliis cardinalibus Romanae Ecclesiae Anagniam fugit, et demum in civitatem Fundorum appellentes, ibi consilio et suggestione Nicolae de Neapoli in utroque jure doctoris famosissimi advocati consistorialis viri nefandissimi, Robertum XII apostolorum presbyterum cardinalem Geben, in antipapam eligunt, et cum eodem electo se in Avenionensem civitatem omnes transtulere; propter quod idem Pileus, et alii cardinales dignitate cardinalatus omnibusque beneficiis eorum a dicto Urbano privantur, uno solo restituto, videlicet Bartholomaeo de 106.0803A| Mezzavachis de Bononia cardinale Reatino, quem tamen in conspectu omnium publice dehonestavit, turpiter ipsum in sessionibus omnium etiam infimorum ultimum collocando, quod Bartholomaeus pacifice semper tulit, nullum verbum effundens malum, nec quidquam profani auditum est ex ore ejus. Schisma jam dictum in Ecclesia Dei antiquatum per triginta tres annos et ultra duravit, et adhuc viget. Causa tanti schismatis, ut audivi, fuit quia idem Urbanus, dum fuisset electus conditionaliter, ut renunciare deberet, dum a cardinalibus incitaretur, idem coepit eos male tractare, quosdam beneficiis spoliare, quibusdam ponens metam in equis et familiaribus; propter quod indignati cardinales de ipsius Urbani morte tractare coeperunt; propter quod ad 106.0803B| jam dictam eorum privationem et antipapae electionem deventum est. Ut tamen legentibus non desit veritas, Gregorii XI tempore, qui Avenione morabatur, ecclesia Romana in Italiae partibus agitata, et omnes ipsius civitates et castra perdente, Gregorius Romam devenit omnia reformare desiderans, et credens, ibidem diem extremum claudit; quo mortuo Romanus populus armata manu nolens amplius papatus dignitatem in manus transire Francigenarum clamant, papam Italicum petentes, et ad sancti Petri palatium currunt. Cardinales in papam cardinalem sancti Petri eligunt, qui triduo in sede papali stans nunquam acceptare voluit, instanteque Romano populo, cardinales Urbanum, qui tunc Bartholomaeus de Prignano nomine vocabatur, archiepiscopusque 106.0803C| Barensis erat, Romanae Ecclesiae cancellariam regens, sub conditione praedicta, quod cessante populi furore renunciet, in papam eligunt, et acceptant, et inthronizant, sibique postmodum velut papae supplicant, et reverentiam omnimodam exhibent.. . . . . . Hic plura desunt.

106.0804A| Revertamur ad Pileum nostrum. Pileus diu cum Roberto, qui se Clementem VII nominabat, stetit. Demum Robertus ipsum legatum Romam mittit post mortem Urbani papae, ut pro Ecclesia contra Bonifacium substitutum Urbano aquisitionem faciat. Qui Pileus magnas pecuniarum quantitates expendit suo more solito, et demum post multa per ipsum et suos peracta mala cum Bonifacio papa VIIII, Urbano substituto concordat, qui Bonifacius ipsum ad cardinalatus honorem restituit, et uti prius presbyter cardinalis S. Praxedis (nunc episcopus Tusculanus nuncupatur.) Tandem senio jam affectus moritur, vidique ipsius sepulcrum in Urbe in ecclesia S. Mariae Novae, cum duobus aliis cardinalibus ibi sepultis. Fertur modo mihi ipsius ossa ad ecclesiam Patavinam 106.0804B| translata, ipsiusque funus ibidem esse honorabiliter tumulatum.

DE COSMATE, Archiepiscopo XCIV.

Cosmas XCIV, natione Sulmonensis, de vili conceptus prosapia, de progenie de Melioratis, satis decora forma, calvus in sincipite, alacri vultu, doctor decretorum, et in civili sapientia peritus, licet non magistratus, et rerum experientia doctus, homo boni consilii. Tempore quo fuit in minoribus Bononiae studens, fuit tempore Joannis de Lignano utriusque juris, et septem liberalium artium doctoris famosissimi. Hic, dum Joannes de Lignano fuisset ad Urbanum papam VI orator transmissus pro communitate 106.0804C| Bononiae, cum dicto Joanne Romanam profectus est ad Curiam, quem Joannes de Lignano cordialiter praefato summo pontifici commendavit. Quod Urbanus audiens secum Cosmatum retinuit, et processu temporis ad partes Angliae collectorem apostolicum destinavit; qui, persecutione schismatis adversus 106.0805A| Urbanum invalescente, de qua supra dixi in praecedentis historia pontificis, saepissime papam per litteras [et pecuniis] visitavit, quod Urbanus gratissimum habens cogitabat intra se qualiter Cosmatum aliquo retributionis beneficio decoraret. Vacante [Vacanteque] sancta matre nostra Ravennate Ecclesia, quae agia nominatur Anastasis, ob privationem Pilei supranominati, Cosmatum ad ipsum regimen promovit, cujus possessionem hic Ravennae habere non potuit, quoniam Guido de Polenta miles, et dominus civitatis Ravennae, praedicto Roberto schismatico adhaerebat, et cum quodam Ludovico duce Andegavensi, qui cum quadraginta quinque millibus armatorum venerat tempore Pilei, ut se Apuliae regem faceret, concors erat. Qui tamen Ludovicus 106.0805B| ad petitionem reginae Apuliae per Ravennae partes transitum faciens, dictum Guidonem in ejus opinionem reduxit. Ob hoc autem orta est discordia maxima inter Galeottum de Malatestis militem dominum Arimini, et dominum Guidonem, et sub velamine Romanae Ecclesiae, et Urbani papae nomine civitatem Cerviensem, castrum Polentae, et Cuglianelli, quae dicti Guidonis ditione et imperio regebantur, furtim et vi aufert a dicto Guidone, et huic civitati Ravennae multa mala intulit. Dumque noctis tempore cogitabat per scalarum aditum Ravennae civitatem invadere, totus populus morbosis febrium ictibus perculsi jacebant. Multi tamen subditi Galeotti praedicti muros civitatis ascendentes civitatem ingressi sunt. Quod audiens dominus Guido 106.0805C| de Polenta Bernardinum ejus filium primogenitum ad civitatis defensionem destinat. Pavore vero Bernardinus non modico territus fugit, ejusque patri civitatem hostes ingressos nunciat [denuntiat]. Guido autem turbatus filium baculo verberat, et cum quibus valuit gentibus hostes aggreditur, eosque de civitate repellit, quorum repulsioni viriliter insistunt in turri Presbyterorum Leonardus de Fossolla praepositus, et Laurentius de Luderano cardinalis hujus Ecclesiae. Quinque tandem ex hostibus captis, qui sub quaestionum examine positi, et cur eorum propositum non adimplevissent interrogati, responsum dedere: Audivimus civitatem aegritudinum morbo sepultam, sed dum per scalas ingressum faceremus, vidimus armatorum millia 106.0805D| intra civitatem Ravennae cum vexillis albis, et signo crucis rubeae signatis, unde distulimus, timentes non modicum. Qui demum quinque laqueo prope turrim Presbyterorum, ubi antiquitus fuit arx, sive castrum Romanum Ecclesiae, et ubi fecerant aditum, suspensi sunt. Dominus Galeottus autem de Malatestis praedictus castrametatus una cum ejus exercitu nedum in monasterio, sed in ecclesia S. Laurentii in Caesarea, morbo corripitur, et inde discedens, versusque Ariminum tendens diem extremum claudit, unde illud evangelicum venit super eum: Ut quid templum meum fecistis speluncam latronum. Non tangant igitur laici christos Domini, licet mos sit Ravennatibus in contrarium in ejusdem 106.0806A| civitatis ecclesiis operari. Hujus Cosmati tempore Urbanus in urbe moritur, et Petrus de Tomacellis de Neapoli in Bonifacium IX ordinatur. Qui paucis diebus elapsis Cosmatum in presbyterum cardinalem assumit Sanctae Crucis in Hierusalem, et ei Ravennatem commendat Ecclesiam, qui domino Guidone de Polenta de domino civitatis Ravennae deposito nuncios pro tenuta mittit. Filii vero domini Guidonis praedicti, qui paulo ante dictae civitatis vicariatum interventu domini Alberti marchionis Estensis eorum avunculi a Bonifacio impetraverant, per decennium duntaxat possessionem Ecclesiae manuteneri permittunt [Ravennatis manutenere promittunt]. Cosmatus inde ad paucos dies Barnabam de Leonissa decretorum doctorem vicarium 106.0806B| Ravennae destinavit, virum utique sensu et corporis audacia, nec non et armorum peritia conspicuum. Qui Barnabas castra Ravennatis Ecclesiae de manibus Ubaldini, et Antonii de Ubaldinis, et Astorgi de Manfredis viriliter manu armata recuperat, auxilio tamen Caroli, et Malatestae fratrum de Malatestis, quorum Cosmatus satis domesticus fuit. Quem tamen Barnabam ad petitionem aemulorum quorumdam et infimorum brodia manducantium, ab officio vicariatus et vicecomitatus dictorum castrorum removet quantum in eo fuit. Barnabas autem discedere non disposuit, sed quendam ejus invidum abbatem Antonium de Loratino canonicum Capuanum ejus detractorem inhumaniter torquet et cruciat, et per testiculos appendit. Qui tandem 106.0806C| Barnabas cum dicto Cosmato in arbitros compromittit, qui cardinalem per sententiam in magnis pecuniarum quantitatibus condemnarunt. Demum Barnabas literis dictorum Caroli et Malatestae confisus Romam properat, ibique carcere truditur. Hujus exempli meminerint, quaeso, qui dominorum servitiis insistunt. Amor enim domini, vinumque vasi [vasis] serotenus optimum usque mane dimissa, turpiter evanescunt. Hujus Cosmati tempore defuncto domino Alberto Estensi Marchione, Azo Estensis marchio hostiliter Mutinense territorium invadit, indeque discedens se ad Barbiani castrum Romandiolae ditionis tunc Joannis comitis de Cunio personaliter transfert. Timentes autem domini Philippus de Robertis et Joannes a Sale Azonis marchionis 106.0806D| adventum, oratorem quendam Joannem de S. Georgio ad dictum Joannem comitem destinavit [destinant], orantes ut Azonem praedictum velit interficere, vel ejus neci consentire, quod si facere velit ipsi castrum Luci et Consilicis promittunt. Joannes autem id promittit, Azonem tamen hujus rei conscium facit, et quendam familiarem dicti Azonis Theotonium nomine occidunt vestibus dicti Azonis indutum, et ei similem non modicum. Qui Joannes dicta castra Luci [Lugi], et Consilicis dicto Joanni comiti tradit. Negotio vero discooperto Joannes de S. Georgio capitur, et omnes stipendiarii Nicolai junioris marchionis armis et bonis omnibus hostiliter spoliantur. Sed quid ad laceratam 106.0807A| Ravennatem Ecclesiam, cujus bona unusquisque, prout potest, invadit? Inde ad dies Cosmatus Ecclesiae Ravennati renuntiat, et Joannem ejus nepotem per Bonifacium ordinari solicitat, et procurat, qui forte filius ejus fuit. Mortuoque Bonifacio in papam Innocentius VII eligitur. Ante ejus electionem Romanus populus dominium urbis de manu Innocentii violenter accepit, et populariter regunt. Post paucos vero dies dum cives Romani XIII numero Pontemollem a papa instanter petierunt, Ludovicus ejus nepos omnes tredecim trucidavit, et mactavit, et de fenestris domorum sancti spiritus de urbe ad terram dejecit; unde commotus populus omnes aulicos spoliat, papa vero Viterbum fugit, et demum rediit in sedem, et dominium urbis, et Campaniam Ladislao 106.0807B| regi Apuliae sponte relaxat, et in ejus potestatem dimittit. Inde ad paucos dies moritur, sepultusque est in quadam capella [capellula] prope capellam auditorum in ecclesia S. Petri in Vaticano ad manum dexteram ingressus dictae capellae, cujus corpus terra tegitur, et similiter Bonifacii VIII [IX] ejus praedecessoris.

DE JOANNE, Archiepiscopo XCV.

Joannes XCV, [natione] Sulmonensis nepos Cosmati praedecessoris proxime nominati. Statura pusillus, oculos habens parvos, magnum os, et magnos dentes habens, variolosus in facie, albi coloris, doctor legum, licet earum modicam habuerit notitiam, simplex simplicitate non tamen columbina, 106.0807C| sed ultra, et taliter, quod potius vitium quam virtus potuerit appellari, expensor maximus bonorum Ecclesiae, potius incuria servientium ei, suaque, quam prodigalitatis [imminente] vitio. Hic velut ejus avunculus, seu patruus, Ecclesiam suam personaliter nunquam visitavit, sed aut Ferrariae, aut Bononiae, aut Romae moram traxit. Tempore hujus maxima est orta contentio inter cantores et cardinales Ecclesiae Ravennae, asseverantibus cantoribus se ita sicut cardinales ad altare argenteum, ubi est civorium Victoris arhciepiscopi, ubi requiescit corpus. . . . . . . archiepiscopi debere, et posse celebrare; cujus zizaniae seminator fuit Servideus primo cantor [hujus ecclesiae], nunc vero abbas monasterii sanctae Mariae in Cosmedim, cognomine vocatus 106.0807D| el Bagatella, propter ejus cavillationes umbratiles, et pueriles, vel quod illam artem noverit bagattandi. Qui Servideus ad dictum Joannem archiepiscopum Bononiam accedens privilegium pro cantoribus impetrat, ut ita sicut cardinales celebrare valeant. Quod audientes cardinales Bononiam properant, quos audiens archiepiscopus privilegium prius concessum revocat, mandaturque cantoribus, quod de caetero ibi celebrare non audeant, quod mandatum facit Lucas de Cantarellis de Reggio dicti Joannis vicarius. Furiata potius mente, quam solenni habita deliberatione Servideus imperitus omnium risui patet omnibus. Postquam autem abbas efficitur, cujus promotionis ego Paulus Scordilli 106.0808A| doctor decretorum, praepositus hujus almae Anastasis, pars magna fui, ecce retributionem quam ille gratissimus per antiphrasim Bagatella praebet. Altera die post ejus benedictionem novum zizania seminat in me, et cantores, quorum fuerat [confirmatus], et cum canonicis provocat abbates, ut eam moveant adversus cantores dicendo, quod in processionibus cantores prosequi debeant abbates, deinde cardinales. Quo facto cantores condolent, cum semper mixtim cum cardinalibus sint ire soliti. Quam litem dictus Joannes archiepiscopus Angelerio de Monte Fano doctori decretorum ejus vicario audiendam remittit, qui aliquibus testium vetustorum receptis [testimoniis] per ejus litteras cantores in quasi possessione sequendi abbates fore pronuntiat; 106.0808B| unde cujuscunque, ut prius, Servideus, alias Bagatella risui patet. Alia quidem postea seminat, et in omnibus velut ignarus, et imperitus cadit, atque succumbit. Demum Joannes in cardinalem presbyterum Sanctae Crucis in Hierusalem per ejus avunculum vel patruum assumitur, et a vinculo, quo Ravennati Ecclesiae tenebatur, absolvitur. Clerus denique populusque Ravennas hoc audientes Bertrandum de Arnasano decretorum doctorem, eminentis scientiae, sacri palatii apostolici auditorem, in archiepiscopum eligunt, qui fuerat hujus Ecclesiae Ravennatis presbyter cardinalis, cujus electionem Innocentius carnalitate motus confirmare distulit, dictumque Bertrandum, ut silendi materiam haberet, subdiaconum ejus fecit, et multa eidem 106.0808C| [beneficia] contulit. Hic Joannes molitus est Argentam castrum de manibus domini Nicolai marchionis Estensis, et Luci castrum de manibus Ludovici et Manfredi comitum de Cunio per litigium capere [eripere], sed tandem opera ejus redierunt in nihilum, postquam [post quae] ad Romanam curiam se transtulit, ibique usque ad mortem Innocentii resedit. Mortuo autem Innocentio substituitur Gregorius XII, qui prius presbyter cardinalis Sancti Marci fuerat [nomine Angelo Correrio de Venetia], qui caeteris promisit, et vovit cardinalibus et Deo, quod renuntiaret papatui, unde exinde unio sequeretur, nuntiosque ad Benedictum antipapam [XII, nomine vero Petrum de Luna] solenni ter mittit, et quantum foris videri potuit unioni in 106.0808D| principio operam dedit, renuntiare paratus in civitate Saone, quae [quod] et antipapa facere paratus erat. Tandem ostatu [hortatu] attinentium suorum Antonii Correrii et Gabrielis Condulmerii, et Joannes Dominici de ordine Praedicatorum, suggestionibusque ipsorum seductus eosdem Gabrielem et Joannem Dominicum, et Jacobum de Utino, contra formam voti, promissionis et juramenti, cardinales creat et facit, et a tanto sancto opere unionis discedit, in hocque dictum prophetae psalmigraphi moraliter patefecit: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Propter quam novorum cardinalium creationem factam, caeteri cardinales in civitate Lucana a 106.0809A| Gregorio fugiunt, et ab eodem appellant ad Christum, et ad futurum concilium, ac ad papam novum futurum, de novo eligendum, et a papa male informato ad ipsum melius informandum. Cui appellationi Gregorius non defert, quinimo omnes secrete privat praeter Antonium Tudertinum cardinalem presbyterum Sanctae Praxedis, qui solus cum dicto Gregorio remansit. Gregorius vero Senas properat, de Senis Ariminum. Audiens clerus populusque Ravennas. . . . . . . . Joannis commendatarii Ravennatis ecclesiae prius tamen archiepiscopi, me Paulum Scordili doctorem decretorum, praepositum hujus ecclesiae, rogatu tamen magnifici domini Opizonis de Polenta, in archiepiscopum Ravennatis Ecclesiae unanimiter, et nemine discrepante ipsorum, 106.0809B| eligunt. Quam electionem Gregorio Ariminum missam sub procuratione Joannis de Refellis legum doctoris [Gregorius] confirmare distulit, negligentia tamen dicti Joannis, qui abbatiam monasterii Classensis pro Benedicto ejus filio perquisivit, memor illius: Agris propriis sitientibus, alieni irrigandi non sunt. Gregorius autem de Arimino discedens Utinum properat, contra quem Antonius patriarcha Aquileiensis guerram ingentem et validam facit. Gregorius inde discedens, Cajetam properat. Cardinales, cum quibus et Antonius Tudertinus cardinalis Sanctae Praxedis contra Gregorium convocato concilio, et citato Gregorio, et antipapa Benedicto, ipsos et ipsorum quemlibet privatos denunciant, et Pisis Alexandrum V, prius Petrum XII, 106.0809C| Apostolorum presbyterum cardinalem eligunt, qui Alexander Cretensis natione fuit ex progenie de Filardis, et de ordine Minorum. Qui Alexander veniens Bononiam parvo tempore papatu gaudens Bononiae diem extremum claudit, et in Minorum ecclesia Sancti Francisci tumulatur usque in hodiernum diem. Post haec cardinales se in conclavi includentes Baldassarem Cossam de Neapoli diaconum cardinalem Sancti Eustachii in Joannem papam XXIII eligunt. Post cujus electionem Joannes cardinalis noster commendatarius, primo tamen archiepiscopus, vitam est universae carnis ingressus, et in sacristia majoris ecclesiae Bononiensis [nova] sepelitur, vilissimis satis pro ipsius animae commendatione paratis [peractis] exequiis. Post ejus decessum Malatesta 106.0809D| de Malatestis Caesenam dominans castrum Ripae Urriani [Ursianae], et Trideroni, et Surcinolae [Tuderani, et Surivolae], et alia subripit, exinde ammoto vicecomite Ravennatis Ecclesiae. Profecit autem iste Joannes, ejusque avunculus, vel patruus Cosmatus [modicissimum] hujus Ecclesiae, fructusque [tantum] permaximos habuerunt, aliter tamen quam nunc ante districtum judicem de administratione reddunt rationem. Verumtamen opto ipsorum animas, et aliorum defunctorum more Christiano ad coelestem Hierusalem evolare. Hujus Joannis tempore Apollinaris de Gracchis [Gnacobis] abbas monasterii Sancti Apollinaris Novi, inspiratus, ut idem 106.0810A| asseruit, in somnis a B. Apollinari martyre Christi gloriosissimo, ut corpus ejus effoderet et notum faceret, sub altari majori dicti monasterii fregit, et quoddam foramen fecit, et ibi quandam arcam ligneam reperit, in qua corpus, sive cadaver quodam repertum est habens occiput capitis confractum, et totum corpus sindone quadam coopertum erat, et sub capite dicti cadaveris erat quaedam lamina plumbea visu vetustissima, in qua tales literae intus sculptae, et cavatae erant artificiose, videlicet: In hoc sarcophago requiescit corpus sanctissimi ac beatissimi martyris Christi Apollinaris depositum a Joanne archiepiscopo. Quod negotium tactum est supra in historia translationis ipsius beatissimi Apollinaris. Nunciatum istud fratri Gualterio 106.0810B| de Galeata ordinis Eremitarum episcopo Bononiensi ac vicario generali dicti Joannis, negotium vidit. Cum quo ego Paulus Scordilli doctor decretorum, praepositus dictae ecclesiae Ravennatis fui, et multi alii quamplures clerici. Frater Gualterius rem Joanni domino suo nunciat; Joannes vero se provisurum optime per literas pollicetur. Tandem nihil agit, et sic negotium mansit infectum.

 De Thoma archiepiscopo XCVI.

106.0810| Pro Appendicis hujus coronide apponere hic tandem volui quatuor aereis laminis descriptam sedem pontificum Ravennatum, quam vidi in archivo archiepiscopalis ecclesiae. Ea lignea est imaginibus anagliphtico opere ornata ejus materiae, quae facile 106.0810C| ebur imitetur albicans. Imagines lemniscis concluduntur variis animalium aviumque figuris circumdatae.

 Tabula prima signata E integram sedem cum suis dimensionibus repraesentat.

Tabula secunda signata F partem convexam exteriorem exhibet. Ex imaginibus supersunt, quae tribus alveolis continentur. In superiori Christus a Joanne baptizatur in Jordane; in aliis duobus idem panes piscesque multiplicat, et post resurrectionem cum discipulis manducat. Conjector in ea sedis parte Christi Domini vitam expressam, cujus caetera excidere.

Tabula tertia signata G continet bina latera sedis, in quibus Josephi historia per partes expressa est.

Tabula quarta signata H habet partem inferiorem 106.0810D| sedis, et in medio Christum Dominum, qui dextera benedicit, sinistra vero orbiculum tenet, in quo ovicula. Praefert autem pastoris et sacerdotis figuram. Ad ejus latera duo hinc, duoque inde evangelistae. Supra Salvatoris caput est monogramma, ex quo mihi videor videre facile exsculpi posse litteras quae conficiant MAXIMIANUS EPISCOPUS. Operis totius ingenium si periti ad ejus episcopi aetatem referri posse crediderint, gratulabor mihi ipsi, qui rem acu tetigerim.

Pars intima satis conspicua est in priori tabula, qua patet figuras periisse, et quae remanent ad Christi nativitatem referenda. Et haec brevi manu notanda eruditis salivam movere poterunt, ut intimius in tempus inquirant quo sedes hujusmodi parata fuit.

Calendarium Ecclesiae Mutinensis. MONITUM. 106.0821|

Exstat in insigni Tabulario Mutinensis Cathedralis Codex membranaceus, in quo descriptae sunt charactere Langobardico leges Salicae, Langobardicae, Romanae, cum quibusdam Capitularibus. In fine ejusdem Codicis legitur Calendarium pro divinis officiis, et regulae quaedam pro anni temporibus, quibus ex Computistarum rationibus ea disponebantur. Cum autem Mutinensis Ecclesia Ravennati tanquam Metropoli subderetur, visum est pergratum Lectori futurum, si Calendarium idem apponeretur, ex quo appareret quaenam sanctorum officia celebrari consueverint in Ecclesiis Ravennati subjectis. Ad initia autem saeculi XI Calendarium hocce spectare arbitror. Alia fortassis haud inutilia hinc habebit Lector eruditus.

JAN. DIES XXXI, LUN. XXX.
106.0821A|
a A Kal. Jan. Circumcisio Christi.
b B IIII Non. Dies Aegypt.
c C III
d D Prid.
e E Non.
f F VIII Id. Epiphania Domini.
g G VII
h A VI
i B V Pauli Anachoritae.
k C IIII
l D III S. Leucii confess.
m E Pr. Id.
n F Idib.
o G XIX Kal. Feb. S. Felicis in Pincis.
p A XVIII
q B XVII S. Marcelli PP.
r C XVI S. Antonii Monachi.
s D XV S. Priscae.
106.0821B|
t E XIIII
u F XIII S. Sebastiani.
a G XII S. Agnetis.
b A XI S. Vincentii.
c B X
d C VIIII
e D VIII Conversio S. Pauli.
f E VII
g F VI
h G V Octava sanctae Agnetis.
i A IIII
k B III
l C Prid. S. Geminiani episcopi.
FEB. DIES XXVIII, LUN. XXVIII.
m D Kal. Feb. S. Severi episcopi.
n E IIII Non. Purificatio S. Mariae.
o F III
p G Prid. Dies Aegypt.
q A Non. S. Agathae.
106.0821C|
r B VIII Id.
s C VII
t D VI
u E V
a F IIII S. Scholasticae.
b G III
c A Prid.
d B Id.
e C XVI Kal. Mar. S. Valentini.
f D XV S. Faustini et Jovitae.
g E XIIII
h F XIII
i G XII
k A XI
l B X
m C VIIII
n D VIII Cathedra S. Petri: vernus
o E VII dies XCII.
106.0822A|
p F VI
q G V
r A IIII Dies Aegypt.
s B III
t C Prid.
MAR. DIES XXXI LUN., XXX.
a D Kal. Mar. Dies Aegypt.
b E VI Non.
c F V
d G IIII
e A III
f B Prid.
g C Non.
h D VIII Id.
i E VII
k F VI
l G V
m A IIII S. Gregorii PP.
n B III
106.0822B|
o C Prid.
p D Id.
q E XVII Kal. Ap.
r F XVI.
s G XV.
t A XIIII
u B XIII
a C XII S. Benedicti abbatis.
b D XI
c E X
d F VIIII
e G VIII Adnunciatio S. Mariae.
f A VII
g B VI
h C V
i D IIII Dies Aegypt.
k E III
l F Prid.
APRIL. DIES XXX, LUN. XXVIIII.
106.0822C| m G Kal. April.
n A IIII Non.
o B III
p C Prid.
q D Non.
r E VIII Id.
s F VII
t G VI
u A V
a B IIII Dies Aegypt.
b C III
c D Prid.
d E Id.
e F XVIII Kal. Mai. S. Tiburtii, et Valeriani.
f G XVII
g A XVI
h B XV
i C XIIII
106.0823A|
k D XIII
l E XII
m F XI
n G X
o A VIIII S. Adelberti episc., et mart.
p B VIII S. Georgii.
q C VII S. Marci evangelistae
r D VI
s E V
t F IIII S. Vitalis.
a G III
b A Prid.
MAI. DIES XXXI, LUN. XXX.
c B Kal. Mai. S. apostolorum Philippi, et
d C VI Non. Jacobi.
e D V Inventio S. crucis. Alexandri,
f E IIII Eventii, et Theoduli.
g F III Dies Aegypt.
106.0823B|
h G Prid. S. Joannis ante Portam Latinam.
i A Non.
k B VIII Id. S. Michaelis, et Victoris.
l C VII
m D VI S. Gordiani, et Epimachi, et
n E V Christinae.
o F IIII S. Pancratii, Nerei, et Achillei.
p G III S. Mariae ad Martyres.
q A Prid.
r B Id.
s C XVII Kal. Jun. S. Possidonii.
t D XVI S. Syri.
u E XV
a F XIIII S. Pudentianae
b G XIII
c A XII S. Senesii, et Theopontii.
d B XI
e C X
106.0823C|
f D VIIII
g E VIII S. Urbani. Dies Aegypt.
h F VII
i G VI
k A V
l B IIII
m C III
n D Prid.
JUN. DIES XXX, LUN. XXVIIII.
o E Kal. Jun. S. Nicomedis.
p F IIII Non. Sanctorum Petri, et Marcellini.
q G III
r A Prid.
s B Non.
t C VIII Id.
u D VII
a E VI S. Primi, et Feliciani.
b F V
106.0823D|
c G IIII Dies Aegypt.
d A III S. Barnabae apostoli.
e B Prid.
f C Id.
g D XVIII Kal. Jul.
h E XVII S. Viti, et Modesti, atque
Crescentiae.
i F XVI Dies Aegypt.
k G XV
l A XIIII S. Marci, et Marcelliani.
m B XIII S. Gervasii, et Protasii.
n C XII
o D XI
p E X
q F VIIII Vig. S. Joann. Baptistae.
r G VIII Nat. S. Joann. Baptistae.
s A VII
t B VI S. Joannis, et Pauli.
a C V
106.0824A|
b D IIII S. Leonis P., et vig. apost.
Petri et Pauli.
c E III Nat. eorundem.
d F Prid. Sanctor. Cantianorum.
JUL. DIES XXXI, LUN. XXX.
e G Kal. Jul.
f A VI Non. S. Processi, et Martiniani.
g B V
h C IIII
i D III S. Margaritae.
k E Prid. Oct. apostolorum.
l F Non.
m G VIII Id.
n A VII
o B VI VII Fratrum S. Felicitatis.
p C V
q D IIII S. Naboris, et Ermargorae.
r E III Dies Aegypt.
s F Prid.
106.0824B|
t G Id. S. Quirici, et Julitae.
u A XVII Kal. Aug.
a B XVI
b C XV
c D XIIII
d E XIII
e F XII S. Praxedis.
f G XI S. Mariae Magd. Dies Aegypt.
g A X S. Apollenaris.
h B VIIII S. Christinae.
i C VIII S. Jacobi apostoli fratris
k D VII Joannis evangelistae.
l E VI
m F V S. Nazarii, et Celsi.
n G IIII S. Feliciss., Simplicii, Faustini, et Beatricis.
o A III S. Abdon, et Sennen.
p B Prid.
AUG. DIES XXXI, LUN. XXIX.
106.0824C| q C Kal. Aug. VII Fratrum Machabaeorum Dies Aegypt.
r D IV Non. S. Stephani pontificis.
s E III
t F Prid.
u G Non.
a A VIII Id. S. Sixti Felicissimi, et Agapiti.
b B VII S. Donati episcopi.
c C VI S. Cyriaci.
d D V Vig. S. Laurentii.
e E VI S. Laurentii.
f F III S. Tiburtii.
g G Prid.
h A Id. S. Hippolyti, et Cassiani.
i B XIX Kal. Sept. S. Eusebii.
k C XVIII Adsumptio S. Mariae.
l D XVII
m E XVI
106.0824D|
n F XV S. Agapiti.
o G XIV
p A XIII
q B XII
r C XI S. Hippolyti, et Timothei.
s D X
t E IX
a F VIII S. Bartholomaei apost. Autumn.
b G VII dies XCI.
c A VI
d B V S. Hermetis, et Aug.
e C IV Decollat. S. Joannis Baptistae, et Savinae.
f D III S. Felicis, et Adaucti. Dies
g E Prid. Aegypt.
SEPT. DIES XXX, LUN. XXX.
h F Kal. Sept. S. Prisci
i G IV Non.
106.0825A|
k A III Dies Aegypt.
l B Prid.
m C Non.
n D VIII Id.
o E VII
p F VI Nat. S. Mariae.
q G V S. Gorgoni.
r A IV
s B III S. Proti, et Hyacinthi.
t C Prid.
u D Id.
a E XVIII Kal. Octob.
b F XVII Exalt. S. Crucis, Cornelii, et Cipriani.
c G XVI S. Nicomedis.
d A XV S. Euphemiae.
e B XIV
f C XIII
g D XII Vig. S. Matthaei apost.
h E XI Nat. S. Matthaei apost. Dies Aegypt
106.0825B|
i F X k G IX
l A VIII Conceptio S. Joannis Baptistae.
m B VII
n C VI
o D V S. Cosmae et Damiani.
p E IV
q F III Dedic. S. Angeli.
r G Prid. S. Hieronymi.
OCTOB. DIES XXXI, LUN. XXVIIII.
s A Kal. Octob.
t B VI Non. S. Thomae apostoli.
u C V Dies Aegypt.
a D IIII
b E III
c F Prid.
d G Non.
106.0825C|
f B VII S. Domnini, Dionisii, Rustici,
g C VI et Eleutherii.
h D V
i E IIII
k F III
l G Prid. S. Callisti P.
m A Id.
n B XVII Kal. Nov. S. Galli abbatis.
o C XVI
p D XV S. Lucae evangelistae.
q E XIIII
r F XIII
s G XII
t A XI Dies Aegypt.
a B X
b C VIIII
c D VIII
d E VII
e F VI Vigilia apostolorum Simonis, et Judae.
106.0825D|
f G V Nat. eorundem.
g A IIII
h B III
i C Prid. S. Perpetuae.
NOVEMB. DIES XXX, LUN. XXX.
k D Kal. Nov. Festa omnium sanctorum, et
l E IIII Non. Caesarii diac.
m F III
n G Prid. S. Vitalis, et Agricolae.
o A Non. Dies Aegypt.
p B VIII Id.
q C VII
r D VI Quatuor Coronatorum.
s E V S. Theodori.
t F IIII
u G III S. Martini, et Mennae.
a A Prid.
b B Id. S. Bricii confessoris.
c C XVIII Kal. Dec.
d D XVII
e E XVI Initium Quadragesimae.
f F XV
g G XIIII
h A XIII
i B XII
k C XI
106.0826B|
l D X S. Caeciliae.
m E VIIII S. Clementis.
n F VIII S. Prosperi. Hiemps inchoat.
o G VII dies XC.
p A VI
q B V
r C IIII
s D III Vig. S. Andreae, et S. Saturnini.
t E Prid. S. Andreae apostoli.
DECEMB. DIES XXXI, LUN. XXX.
u F Kal. Decemb.
a G IV Non.
b A III
c B Prid.
d C Non.
106.0826C|
f E VII S. Ambrosii et Savini.
g F VI S. Dalmatii et Zenonis.
h G V
i A IV
k B III S. Damasus P. Dies Aegypt.
l C Prid.
m D Id. S. Luciae virginis.
n E XIX Kal. Jan.
o F XVIII
p G XVII
q A XVI
r B XV S. Ignatii.
s C XIV
t D XIII S. Hilarii.
a E XII S. Thomae apostoli.
b F XI
c G X
d A IX Vig. Nat. Domini.
e B VIII Nat. Domini nostri Jesu Christi.
106.0826D|
f C VII S. Stephani.
g D VI S. Joannis evangelistae.
h E V Nat. Innocentium.
i F IV
k G III
l A Prid. S. Silvestri papae.
Anni Domini.
106.0825D|
D IIII. E. DCCCCXCI.
E V G. DCCCCXCII.
F VI. A. DCCCCXCIII.
G VII. B. DCCCCXCIIII.
H VIII. C. DCCCCXCV.
I VIIII. E. DCCCCXCVI.
K X. F. DCCCCXVCII.
L XI. G. DCCCCXVCIII.
Anni Domini.
106.0826D|
M XII. A. DCCCCXVCIIII.
N XIII. C I
O XIIII. D. I I.
P XV. E. I II.
Q XVI. F. I III.
R XVII. A. I IIII.
S XVIII. B I V.
T XVIIII. C. I VI.

Regulae ad Kalend. inveniendum. Jan. Aug., et Decemb. unam regulam habent, hoc est dies XXXI, IIII Non., VIII Id.

Mar., Maius, Jul. et Octob. unam regulam habent, hoc est dies XXXI, VI Non., VIII Id.

April., Jun., Sept. et Novemb. unam regulam habent, hoc est dies XXX, IIII Non., VIII Id., XVIII Kal.

Febr. suam propriam regulam habet, hoc est dies XXVIII, IIII Non., VIII Id.

Quando vero bissextus evenerit XXVIIII diebus calculabitur.

Argumentum ad Kalend. inveniendum. Si vis scire qualiter Kalendarum dies inveniendus, sume concurrentes ejusdem anni, et junge regularibus Kalendarum cujusvis mensis, partire per VII, et quot fuerint infra VII vel supra, ipse est dies Kalendarum.

Cap. ad lunam inveniendam. Si nosse vis quota sit luna in Kalendis, sume epacta ejusdem anni, et adde regularibus lunarum cujusvis mensis, et quot fuerint infra XXX vel supra, ipsa luna erit in Kalendis.

Regulares Kalend.
106.0827A|
Mar. V.
Apr. I.
Mai. III.
106.0827B|
Jun. VI.
Jul. I.
Aug. IIII.
Sept. VII.
Octob. II.
Novemb. V.
Decemb. VII.
Jan. III.
Feb. VI.
Concurrentes.
B. I. II. III. IIII.
B. VI. VII. I. II.
B. IIII. V. VI. VII.
B. II. III. IIII. V.
B. VII. I. II. III.
B. V. VI. VII. I.
B. III. IIII. V. VI.
Hae sunt concurrentes Kalendarum.

Reg. Lunarum.
106.0828A|
Sept. V.
Octob. V.
Nov. VII.
106.0828B|
Decemb. VII.
Jan. VIIII.
Feb. X.
Mar. VIIII.
Apr. X.
Mai. XI.
Jun. XII.
Jul. XIII.
Aug. XIIII.
Epacta Lunarum.
Nullae XI. XXII.
III. XIIII. XXV.
VI. XVII. XXVII.
VIIII. XX. I. XII.
XXIII. IIII. XV.
XXVI. VII. XVIII.
Hae sunt Epactae Lunarum.

Argum. ad terminum Septuag., et Quadrag., et Paschae, et Rogat. inveniendum. Jan. habet reg. XXXII ad septuagesimum inquirendum. Ideo subtrahe ex ipsis XXXII regularibus epactae, quae in illo anno discurrit. Et si XVII, vel amplius remanserint, talem diem infra Jan. habebis terminum septuag., et si minus quam decem et 106.0827C| septem remanserint, non erit in mense Jan. terminus LXXmae, sed in Feb.

Item unde supra.

Feb. ad LXXmam inquirendum habet reg. XXXI, et ex ipsis subtrahe epactas ex ipso anno, unde inquiris; et quanti remanserint, tantos dies in mense Feb. erit terminus LXXmae. Vide non obliviscaris anno bissextili unum addere tam in Jan. quam in Febr. +

 Alia.

Ad ipsos dies septuagesimales adde XXI, et ex hac summa, quando in Jan. fuerit LXXma, abstrahes dies mensis Jan., et quando in Feb. fuerit LXXma, abstrahe dies mensis Feb., et invenies initium XLmae; et si in Feb. evenerit ut sint et LXXmae, et initium XLmae, non remanebunt tanti ut mensem integrum abstrahere possis. Ideo tantos dies intra mensem Feb., quantos inveneris, erit initium XLmae.

 Alia.

Ad dies Quadragesimales adde XLII, et ex hac summa, si in Feb. fuerit initium XLmae, abstrahe dies mensis Feb., et si in Mar. fuerit initium XLmae abstrahe dies martii; et si sic prope fine Feb. fuerit initium XLmae, ut dies Feb., et dies Mar. id est sine bissexto LVIIII, cum bissexto LX recedere possit. Tantos dies, quanti superfuerint, erit Pascha in mense Aprili. Et si in Martio fuerit initium XLmae, abstrahes dies Martii; quanti remanserint, tantos dies in Aprile erit Pascha.

 Alia unde supra.
 Ad dies paschales Martii adde V, et si minus XXX, vel aequaliter XXX fuerint, tantos dies in Aprile erunt Rogationes. Et si plus XXX fuerint, abstractis XXX, quanti remanserint, tantos dies in mense Maii erunt Rogationes.
 Caput de Paschate.
 Ad dies paschales April. adde VI, et quanti fuerint, tantos dies in Maio erunt Rogationes.
 Caput de Pent.

Ad dies Rogationes adde XIII, et si minus XXXI, vel aequaliter XXXI fuerint, tantos dies in Maio erit Pent., et si plus XXXI fuerint, abstractis XXXI, quanti 106.0828C| remanserint, tantos dies in mense Junii erunt Pent.

 Cap. Lunae.
 De luna septuagesimae tolle VIII, et quando bissextus est, tolle VIIII, et invenies qualis sit luna initio XLmae.
 Alia.
 Ad lunam quadragesimalem adde XII, et invenies lunam paschalem.
 Ad lunam paschalem adde VII, et invenies lunam Rogationum.
 Argumentum ad solam XL mam inveniendam.
. ad. XLmam inquirendam habet reg. XXXII; et scito quota luna fuerit in Kal. Feb., tantos tolle de illis regularibus. Et si septem vel amplius quam septem remanserint, tantos dies intrante Feb. erit terminus XLmae, et si minus quam VII remanserint, non erit in Feb. terminus XLmae, anno tamen bissextili unum addere non obliviscaris.
 Term. Quad.

Mar. ad XLmam inquirendam habet reg. XXIIII, ex quibus epacta illius anni, unde inquiris, recede, et invenies, quantos dies intrante Mar. erit terminus XLmae, terminus vero XLmae nullatenus sit ante VIII Id. Feb., nec Prid. Non. Mar. Et quantos dies ante Prid. Id. April. habueris Pascha, tantos dies ante Kal. Mar. habebis initium XLmae, et quantos dies Prid. Id. April. habueris Pascha, tantos dies post p. Kal. Mar. habebis initium XLmae, et si Prid. Id. April. habueris Pascha, tantos dies post Kal. Mar. habebis initium XLmae, et si Id. April. habueris Pascha, Kal. Mar. habebis initium XLmae.

 Mar. habet regulam XXXVI ad XIIII Lunam inveniendam: ideo subtrahe ex ipsis XXXVI reg. epactae, quae in ipso anno discurrit, et si XXXI, vel amplius remanserit talem diem de mense Mar. habebis lunam XIIII, et si minus XXI remanserit, non erit de mense Mar. luna Paschalis, sed de Aprili.

PALATINI SOCII In bullam Paschalis papae I ad Petronacium Ravennae archiepiscopum. 106.0829|

106.0829A| Cum inter plura venerandae antiquitatis monumenta, quae colendae memoriae Federicus cardinalis Bonromaeus congesserat ad ornatum suae bibliothecae, quam avita familiae humilitate Ambrosianam appellari maluit, offenderimus exemplum bullae Paschalis pontificis ad Petronacium Ravennae archiepiscopum, de qua in praefatione ad Pontificale Ravennae meminit vir clar. Ludovicus Antonius Muratorius, et praecedenti pag. 184 (Hujus volum. col. 745) D. Benedictus Bacchinius, non ingratum eruditis fore putavimus, si eam, prout in nostro exemplo legitur, hic ederemus. Hoc autem eo libentius aggredimur, quod animadvertimus a Hieronymo Rubeo, qui eam exhibet Histor. Ravenn. pag. 237, et Ughello Italiae Sacrae tom. V, caeterisque omnibus qui a Rubeo integram exscripserunt, eam adeo erroribus depravatam tradi, ut lector locutionis ejus saeculi gnarus non semel atque iterum verborum insueta novitate perculsus haereat.

 Autographum arboris cortici, seu, quod verosimilius 106.0829B| est, ut etiam Bacchinius praecedenti p. 170 (Col. 721) observavit, Aegyptiacae papyro inscriptum fuisse ex praefato Rubeo discimus, qui loco supra citato, post recensitum bullae contextum: « Hae litterae, » ait, « bibliotheca archiepiscopatus Ravennatis adhuc exstant in arboris cortice, cujus est longitudo duorum cubitorum, unius latitudo, exaratae charactere Longobardo omnium, quae ibidem sunt tabularum (multae autem sunt) pulcherrimo, lineis inter se duobus transversis digitis distantibus. Cum autem pluribus exesae sint locis. Julius Ruvereus cardinalis et archiepiscopus, antiquitatis studiosus, ne tam vetustum monumentum periret (putatur enim αὐτόγραφον ), tenui subjectae telae agglutinandum duxit. Ex his potest cognosci archiepiscopum Ravennatem apud imperatores suum etiam habere internuntium, apocrisiarium, ut diximus vocatum, consuevisse. Sunt hae datae litterae anno a partu Virginis octingentesimo decimo nono. » Hactenus Rubeus, 106.0829C| qui eadem pagina Petronacii electionem in annum 817 rejicit. Clariss. vero Bacchinius praecedenti pag. 16 (Col. 451) Martinum Petronacii praedecessorem obiisse circa ann. 819, et Petronacium post annum 821 ordinatum asserit, pag. vero 19 (Col. 455) circiter annum 822 collocandam censet, re tamen melius perpensa ab hac sententia infra discedit; pag. etenim 170 (Col. 121): « Paschalis, ait, papae initia ad diem 28 Januarii anni 817 alligat Baronius; et Petronacii initia ante annum 819 collocanda concluditur ex ejusdem Paschalis privilegio dato mense Julio indictione XII. » Quod etiam rursus pagina 184 (Col. 745) confirmat. Nos vero praefato Rubeo accuratissimo scriptori acquiescere non dubitamus.
 Quod ad rem diplomaticam spectat, characteres ejusdem prorsus notae sunt atque illi quibus Benedicti papae III et Nicolai I bullae conscriptae fuerunt, quarum specimina exhibet Mabillon. de Re Diplomatica 106.0829D| tabula XLVII, typographi errore signata XLVIII, et seqq. XLVIII et XLIX, ex quo discimus nono praecipue saeculo id scripturae genus a Romana curia usurpatum. Quo vero tempore initium habuerit et cessaverit non satis constat: certe Joannis V et Sergii I diplomata, primum anno 685, secundum anno 697 conscripta, etsi nonnullorum characterum forma conveniant, pleramque tamen adeo differunt, ut alterius scripturae genus videatur esse, unde nostrae initium octavi saeculi principium non superare putamus. Decime autem saeculo circa finem jam desiisse 106.0830A| Joannis papae XIII bulla. data anno 972, argumento est; eam autem, uti et praecedentes, apud laudatum Mabillonium, tab. XLVI et L, videre licet.
 Formula in perpetuum, quam nostra habet, frequentissima est in bullis pontificiis noni ac decimi saeculi, quamvis et ante nonum et etiam undecimo saepe occurrat, ut in bullario Cluniacensi, Cassinensi, Romano, et alibi passim reperitur. Aliam etiam ejusdem Paschalis I bullam ad Ingoaldum Farfensem abbatem habet Bullar. Cassinense, tom. II, cum eadem formula in perpetuum; ea tamen non omnes ejus aevi pontifices constanter usi sunt, quinimo ipsam adhibuisse pontifices nonnullos credimus in bullis tantum majoris momenti, et quae in longum tempus extendebantur, reservata altera Salutem et apostolicam benedictionem ad minora rescripta, quae in praesens erant exsequenda, ut ex bullis Gregorii VII et Urbani II liquet.
 106.0830B| Salutatio expressa his verbis Bene valete in bullis noni et decimi saeculi plerumque occurrit; saeculo autem undecimo Leo papa IX eadem verba in monogramma redegit, ut Mabillonius de Re Diplomatica pluries animadvertit.
 Notae chronologicae duplici ordine adhibebantur ante Leonem IX: prima etenim scripti, secunda dati diplomatis tempus designabat, interposita inter illas praedicta salutatione Bene valete.
 Prima chronologica nota mensem et indictionem continebat, nunquam autem, quod viderimus, diem. (De bullis loquimur quarum inscriptio clauditur his verbis in perpetuum; posteriorum etenim, in quarum fronte legitur Salutem et apostolicam benedictionem, dispar est ratio.) Secunda, diem mensis, annos imperatoris, cum iterata indictione, interdum etiam, sed non semper, ut in nostra bulla vides, annos pontificis assignabat, quod apud citatos auctores passim invenies. Hoc etiam cum doctissimo Mabillonio de Re Diplomatica « advertendum est » (sunt 106.0830C| ejus verba, lib. II, cap. 25, n. 2) « in bullis quae scriptum et datum habent, datum non raro alia manu, aut certe alio charactere exaratum esse, et quidem nonnunquam aliquot diebus post contextum, ut probat atramenti diversitas; nimirum scriptum denotat tempus scripti a notario instrumenti: datum exprimit tempus quo diploma impetranti traditum est a bibliothecario seu cancellario, cujus notarius scriptum confecerat. » Quod in nostro exemplo optime apparet. Datum enim non solum diversa characteris forma, sed etiam gracilioribus litteris a contextu notabiliter differt.
 Caeterum, quod materiem respicit, nostrum exemplum vulgari charta ex linteorum fragminibus constat, quae postmodum oleo delibuta fuit, quo facilius autographo superposita characteres, servata sua magnitudine ac forma, exscriberentur. Quod et praestitum est eruditi alicujus viri opera, qui deperiens in dies autographum hoc modo quasi renovare sategit. 106.0830D| Ejusdem amplitudo assertam a Rubeo mensuram exaequat, nunc tamen in novem aequalia frusta transversim recisum, et in libri commodiorem usum alligatum asservatur inter mss. codices in fol., lit. E, num. 106. De ipsius antiquitate nil certi delinimus, cum nulla in eo temporis nota reperiatur; antiquum tamen esse vel ex hoc ipso apparet quod in eo nonnulla legantur quae Rubeus, autographi ante annum 1571 inspector, tanquam oblitterata omisit; idque manifestius etiam fit quod nostrum exemplum, quamvis summa cura servatum, plures characteres, 106.0831A| non secus ac cultro excisos, atramenti acredine corrosos exhibeat, quod procul dubio magnae antiquitatis indicium esse veterum codicum peritis viris persuasum jam est.
 Quod ultimum remanet, lectores monitos volumus, lacunas, quas in nostro exemplo offendimus, quasque ab autographo jam tunc oblitterato exscribi non potuisse credibile est, a nobis restitutas fuisse, adhibito tamen alterius formae charactere, ne lectoribus fucum facere videremur. Hoc maxime necessarium fuit circa finem bullae, in secunda chronologica nota, quae incipit Datum; ea etenim, ut pote graciliori, quod supra innuimus, charactere scripta, majorem temporis injuriam perpessa est, ac ut plurimum adeo attenuata, ut oculos fugiat: ne tamen absque ratione nos eam restituisse credamur, litterisque ac siglis non veram, sed ad ingenii nostri placitum efformatam significationem tribuisse, consule bullas eodem saeculo et praecedentibus datas, in primis Benedicti papae III, apud Mabillon. part. II, saec. IV Act. 106.0831B| SS. Benedict., quam iterum exhibet in libro de Re diplomatica, pag. 439, in qua invenies: Datum Nonas Octubrias per manum Theophilacti secundicerii sanctae sedis apostolicae, imperante D. nostro piissimo perpetuo Augusto Hlothario a Deo coronato magno imperatore anno tricesimo nono, et post consulatum ejus anno tricesimo nono, sed et Hludovico novo imperatore ejus filio anno septimo, indictione quarta.
 Vide et aliam Honorii papae I ad cognomen 106.0832A| suum Dorobernensem episcopum, apud Bedam lib. II, cap. 18, quam ex correctione Chiffletii et Mabillonii sic legas: Datum die quarto Idus Junias, imperantibus dominis nostris piissimis Augustis Heraclio anno vigesimo quarto, post consulatum ejusdem anno vigesimo tertio, atque Constantino filio ipsius anno vigesimo tertio, et consulatus ejus anno tertio, sed et Heraclio faelicissimo Caesare, id est filio ejus anno tertio, indictione septima. Ubi adverte clausulam id est filio ejus forte a Beda interpositam fuisse. Vide et unam ejusdem Paschalis I PP. ad Bernardum Viennensem antistitem, apud Mabillonium, saec. IV Act. SS. Benedict., part. II, pag. 567, quam de Re diplomat., pag. 183, sic corrigit: Datum imperante domino nostro perpetuo Augusto Ludovico a Deo coronato magno et pio imperatore anno quarto, et post consulatum ejus anno quarto. Vide et alias in bullariis supra recensitis, et apud Sirmundum, Ughellum, Dubletum, Baluzium, et caeteros, quas si cum nostra correctione conferas, nullus profecto dubitationi 106.0832B| locus remanebit. Sed quid diutius moramur in re tam clara, et ne iis quidem ignota qui eruditionem vel a primo limine salutarunt? Age ergo, ad bullam ipsam veniamus, quam ita imprimi curavimus, ut e nostri textus regione Rubei textus appositus sit, quo facilius utriusque discrimen cognoscatur. Orthographiam vero Ambrosiani exempli quamvis minus accuratam, omnino retinendam, putavimus.

PASCHALIS PP. I AD PETRONACIUM RAVENNAE ARCHIEPISCOPUM. Ms. exemplar bibliothecae Ambrosianae. 106.0831|

 Paschales episcopus servus servorum Dei reverendo 106.0831C| et sanctissimo fratri Petron acio archiepiscopo sanctae Ravennatis Ecclesiae et per te in ead em Ecclesia in perpetuum.
 Cum piae desideriis voluntate et laudande devotionis intentio apostolicis sit semp er studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, quae legaliter geruntur et equita ti personae conveniunt, nulla valeat refragatione perturvare, sed inrefragavile jure Deo vale at permanere et ob hoc apostolicis promulgatis sanctionibus propria quae ra tionis suppetunt fas exigit possidenda confirmari. Igitur quoniam quidem fraterna sanctita s tu a direxit nobis per Sergium religiosum diaconem sanctae tuae Ravennatis Ecclesiae privilegi um domini Adriani quondam 106.0831D| papae praedecessoris nostri, in quo confirmabit privilegia Leo nis quondam imperatoris facta ab Epiphanio quondam religioso notario, et scriniario, et apocrisiario sanctae Ra vennatis Ecclesiae, qui 106.0833A| directus est a venerandae memoriae Damiano archiepiscopo, ut confirmatae sacrae essent praecedentes formulas ab ipso Leone imperatore tam div ae memoriae prisci Justiniani quamque ceteris piissimis imperatoribus privileg ia sanctae vestrae Ecclesiae praelargita in quibus et aliis piis capitulis et ut sine sacrilegio vel feritis rapinae ejus fines praelargitae sunt et promulgationes postulabit qu oque nobis tua almitas eadem ipsa per nostros apostolicos apices firmitatem a cci pere. Unde annuentes praeparatius sancimus et confirmamus omnia quecun que sunt privilegia edita in sancta vestra Ravennatis Ecclesia tam praedecessorum nos trorum pontificum scilicet sanctae recordationis Hadriani et Leonis seu praedecessorum illorum quamque imperatorum vel dona 106.0833B| regum aut a Cristianis hominibus per donatio nibus vel venditionibus seu testamentis oblata justo ordine generaliter et specialiter om nium sanctae tuae Ecclesiae largitatem conrovorationis firmitatem in perpetuum habere pra ece pimus et confirmamus ut nullum locum aut jus subjacentem sub dicione sanctae tuae Ecclesiae per quolibet adinventionis argumento potentia quoquomodo audente judicari suffultum civili aut militari praecincto usurpari vel subtrahere aut violare vel novatione edificationis inducere, sed si quis corut u m aut cadentem templ um re novare aut edificare temptaverit non habere licentiam ante hoc agere nisi prius per solitam benedictionem paterna sanctitati vestrae sancta et veneravilis crux ibi figatur neq ue qui ex alio episcopato dicione aut civitatis 106.0833C| ibidem venientes et commorantes Deo ama biles clericos praesumere in subjacentibus vobis Ecclesiis sine praeceptionem vestram sacer dota lem agere ministerium, magis autem et omnes advenarum religiosissimos clericos li mites atque actiones vestram sanctitatem obaudire ac definire et secundum divinarum legum et sacratissimaru m regularum tenore effectum in eis inferre monasterio ves tro sancti primi martiris Stephani qui sic nominatur fundamenta et rejacet juxta palatium cum omnibus eidem pertinentibus religiosis monachis omnia veneranda oracula a c monasteria et ceteros venerandos locos sub parrochia existentes sanctitati vestrae sub dicione et potestate sanctitati vestrae subjaceant, et per te sanctae tuae Ecclesiae et quecumque sa cris 106.0833D| eis privilegiis in integro observandis super his nec nullum molestia aut angariasaut gra vamina, aut 106.0835A| excuviasquilibet inferre parti sanctae tuae Ecclesiae, necnon colonos aut part iarios et servos subiacentes parti sanctae vestrae Ecclesiae a quolibet omnium ad militandum subtr ahere, sed si militati fuerint eos discingi et desmilitari juvemus vestrae venerandae redit uros parti, ut si quis talia temeranter praevaricari temptaverit de his quae a nobis piae san cita sunt et juste a nobis petistis et per praesentem nostram apostolicam continetur formu la non solum nihil praevaleat, sed etiam pro talem atrocem audaciam et om nium suarum facultatum ammissione faciantur necnon et animarum adversionis pericu lum minime declinare poterint sufficientibus omnibus in ostensione sola hujus aposto li cae nostrae exaracionis. Si quis vero contra hoc nostrum apostolicum 106.00835B| praeceptum egerit componat auri obritilibras quinque insuper et anathematis vinculis sit in no datus et perpetu a e conde mna tionis summissus. Quod praecept u m confirmation is a nobis factum scrivendum praecepimus Timotheo notario et scriniario sedis nostrae in mense Julio indictione duodecima + Bene valete +.
 Datum V Idus Julias per manum Sergii bibliothecarii sanctae sedis a postoli cae imperante domino nostro perpetuo Augusto Hludovico a Deo coronato magno pa ci fico imperatore anno sextoet post consulatum 106.0837A| ejus an no sexto sed et Hlothario novo 106.0838A| imperatore ejus filio anno . . . . . . indictione XII.

Ex Rubei Histor. Ravenn. pag. 237. 106.0832B|

 106.0832C| Paschalis episcopus servus servorum Dei, rev. sanctissimo fratri Petronacio archiepiscopo S. Raven. Ecclesiae, et per te in eadem Ecclesia in perpetuum.

Cum piae desiderii voluntates, et laudandae devotionis intentio, apostolicis sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae legaliter geruntur, et aequitati persona conveniunt, nulla valeat refragatione perturbari sed inrefragabile jure de eo. . . . . . at permanere, et ob hoc apo stolicis promulgatis sanctionibus propria quae rationis . . . . . suppetunt, fas exigit possidenda confirmari. Legitur quoniam quidem fraterna sanctitas tua direxit nobis per Sergium religiosum diaconem sanctae tuae Ravennatis Ecclesiae. . . . . . eundem, Adriani quod papae praedecessoris nostri, in quo confirmabit 106.0832D| privilegia Leonis, quod imp. facta ab Epiphanio, quod religioso notario, et scriniario, et apocrisario Ravennatis Ecclesiae, qui disertus ab bo. memoriae Damiano archiepiscopo . . . . . tus confirmatae 106.0834A| sacrae essent praecedentes formulas ab pio Leone imp. tam divae memoriae prisci Justiniani, quam quae ceteris piissimis imperatoribus privilegia sanctae vestrae Ecclesiae prelargita, in quibus et aliis piis capitulis: et ut sine sacrilegio. . . . . . vel feretis, rapinae ejus fines prelargitae sunt, et promulgationes postulabit quoque tua almitas eademi, prapaes nostros apostolicos apicus firmitatem accipere; unde annuentes praeparacius sancimus, et confirmamus omnia quaecumque sunt privilegia edita in sancta vestra Ravennati Ecclesia, tam predecessorum nostrorum pontificum, scilicet sanctae recordationis Hadriani, et Leonis sui predecessorum quamque impp. vel dona regum, aut a Christianis hominibus perdonationibus, vel vendicionibus, seu testamentis 106.0834B| oblata, juxta ordinem generaliter, et specialiter omnium sanctae tuae Ecclesiae largitatem corroborationis firmitatem in perpetuum habere praecipimus, et confirmamus, ut nullum locum, aut jus subjacentem sub dicione sanctae tuae Ecclesiae pro quolibet adinventionis argumento potentia quoquomodo judicari suffultum civili, aut militari precinas usurpari vel subtrahere, aut violare u. . . . . . innovatione aedificationis inducere. Sed si quis. . . . . . aut cadentem templum renovare, aut aedificare temptaverit, non habere licentiam ante hoc agere, nisi prius per solitam benedictionem paterna sanctitati vestrae sanctae, et venerabilis coram ibi figatur, ne q . . . que ex alio episcopatu dicione, aut civitatis ibidem venientes, et commorantes Deo amabiles clericos praesumere 106.0834C| in subjacentibus nobis Ecclesiis sine praeceptionem nostram sacerdotalem agere ministerium magis autem, et omnes advenarum religiosissimos clericos mites, ut ne aciones vestram sanctitatem obaudire, ac definire, et nec secundum divinarum legum, et sacratissimarum regularum tenore effectum in eis inferre. Monasterio vero sancti primi martyris Stephani, qui sic nominatis fundamenta, et se jacet juxta palacium, et omnibus idem pertinentibus religiosis monachis omnia venerenda oracula vel monasteria, et ceteros venerandos locos sub parochia existentes sanctitati vestrae sub dicione, et potestate sanctitati vestrae subjaceant, et per te sanctae tuae Ecclesiae. Et quecumque sunt eis privilegiis in integro observandis super his nec, nullum 106.0834D| molestia, aut angarias, aut gravamina aut excubias quilibet inferre parti sanctae tuae Ecclesiae, nec non 106.0836A| colonas, aut pa . . . . . res vos subjacentes parti sanctae vestrae Ecclesiae, a quolibet omnium ad militandum subtrahere, sed si militati fuerint, eos discingi, et dismilitari jubemus nostrae venerandae reddituros parti, ut si quis talia temerantes prevertere tentaverit, de his quae a nobis pie sancita sunt, et juxte a nobis petistis, ut per praesentem nostrarum apostolicam continetur formula, non solum nihil praevaleat, sed etiam pro tale matricem audaciam, et omnia suarum facultatum amissione faciantur, nec non, et animarum adversiones periculo minime declinare poterint sufficientibus omnibus in concessione sola hujus apostolicae nostrae exarationis. Si quis vero contra hoc nostrum apostolicum praeceptum . . . . . egerit, componat auri brici libras quinquae 106.0836B| insuper, et anathematis vinculis sit innodatus, et perpetuae condemnationi summissus. Quod praeceptum confirmationis a nobis factum, rescribendum praecepimus Thimotheo notario, et scriniario sedis nostrae in mense Julio indictio XII. Bene valete. Guidus Julius per manum regi . . . . . biblio . . . . . sedis apostolicae imp. Augustinus Hludowic . . . . . bondo.