Appendix VII: Ad lectorem

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix VII: Ad lectorem
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 81


Appendix VII: Ad lectorem (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Appendix VII: Ad lectorem (0971A)Origines quondam ille, qui apud Graecos in opere divinarum non parvo elaboravit studio, ut ostenderet nostris qualis per singulas editiones Scripturarum lectio teneretur, in propriis paginis vel columnis editiones singularum translationum descripsit, ut ea quae in unaquaque deerant, vel superflua habebantur, caeteris quibusque signis distinguerentur. Hujusmodi igitur ego ipse studio delectatus, Psalmorum librum duarum translationum compinge e malui, sive ut Septuaginta Interpretes, vel caeteri, transtulerunt; sive ut in Hebraeo legitur, et sanctissimo Hieronymo in Latinum sermonem interpretatum agnoscitur. Utramque igitur editionem e regione componentes adjunximus, ut quaeque in singulis vel desunt vel potius abundant, signis ad capita versiculorum praefixis, manifestentur. Quapropter ubi in Septuaginta translatione aliquid superfluum est, virgulae ÷ signo notatum est; ubi vero aliquid deest, ut clareat, asterici + figura signatum est. Verum ubi per dissonantiam utraque invicem discrepant, antigraphus (0971B)V in utrisque columnis appositus est. Nam procul dubio in plerisque locis multo alium sensum (0972A)suggerunt: in plerisque vero ita pari sensu incedunt, ut aeque sibi pro expositione adhibeantur. Plurimum enim valet lectori geminae hujus interpretationis collatio: nam obscurae sententiae ambiguitas, quae per unius intellectum difficilis est, alterius inspectione aperitur. Sane sciendum nequaquam esse in eadem editione scriptum, ubi versiculi vacantes claruerunt: neque enim antiquorum vitio omissa, vel dempta sunt, sed in propria translatione deesse perhibentur. In titulis autem, ubi Septuaginta dixerunt: in finem, psalmus; in hebraeo habetur, victori. Nec satis inter se discrepant; siquidem perseverare in finem ipsa est perfecta victoria, sicut scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Primus autem et secundus psalmus in Septuaginta sine inscriptione habentur: in Hebraeo autem ii sunt, qui superscripti non sunt I, II, XXXII, XL, XLII, XLIII, XLIV, XLV, XLVI, XLVII, XLVIII, LXX, CXV, CXVI, CXVII, CXXXVI, CXLVI, CXLVII. Caeteri autem praeter hos, aut nominibus (0972B)propriis titulantur, aut sine nomine perscriptionibus suis notantur.