Appendix I (PL 087)

This is the stable version, checked on 23 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix I
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Appendix (Auctor incertus), J. P. Migne

1

I. In lecto regis. (0401A)


Regius hic lectus auro rutilante coruscans
Vertice tantumdem vibrantia fulcra gerebat:
Nam pars magna sui fusca, mutilaque manebat,
Multa quoque raptim minuit audacia furax.
Sed cuncta reparans rex Wamba reformas,
Quae laetus habeas, et longo tempore cernas.
II. Epitaphium conjugale glorioso domino Reccesvintho regi.

Rex regum, rex imperii, rex juris honesti
En coram te stat humanae stirpis origo.
Laetetur se constare te judice (vindice) certo;
Ut quod lex sacra tali de temate narrat
Elatum sceptrum terrenti robore firmet.
III. Idilion.

Quisquis conjugii nexum contingere quaerit
Humanam stirpem haec sibi forma notet.
Sic clar . . . genere tota de parte manebit
(0401B)In mundo mundus sanguine cum fuerit.
Non ergo jungat vicina origine foedus
Qui vult laetari prolis amore pius.
Nam si confinem ducat de sorte jugalem
Incestu turpi commaculat sobolem;
(0402A)Sicque quod illustri naturae luce refulsit
Ad tenebras sceleris sordida culpa trahit,
Hac mox census honor libertas gloria compos
Foedo laesa toro cuncta simul perient.
IV. Versi in ecclesia sancti Joannis.

Praecursor Domini martyr Baptista Joannes,
Posside constructam in aeterno marmore sedem,
Quam devotus ego rex Reccesvinthus amator
Nominis ipse tui proprio de jure dicavi,
Tertii post decimum regni comes inclytus anno,
Sexcentum decies aera nonagesima nona.
V. Fragmentum hymni in laudem sancti Dionysii Areopagitae S. Eugenio III ab aliquibus ascripti.

Coeli cives applaudite
Mundi jucundo lumini,
Quo illustratur coelitus
Hujus diei gratia, etc.
Areopago Athenae
(0402B)Regis sumpsit diadema
Coelestis gemmam fulgidam
Dionysium Sophistam, etc.,
Clemente Romae praesule
Jubente, venit Galliam, etc.
1 MONITUM. Adjicimus