Appendix I (Marcellinus)

This is the stable version, checked on 27 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix I
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Appendix I (Marcellinus papa), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA, MARCELLINI PAPAE AD SALOMONEM EPISCOPUM.

(1085D) Confutatur error dicentium Patrem esse Filio majorem, etc.

Marcellinus episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romanae, Salomoni coepiscopo, in Domino salutem.

Quam laudabiliter (S. Leo, ep. 93) pro catholicae fidei veritate movearis, et quam sollicite dominico (1086D)gregi devotionem officii pastoralis impendas, tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti, qui errorum morbi in regionibus vestris modo exorti sunt. Nam epistolae sermo, et commonitori (1087A)series, et libelli tui textus eloquitur, quod quidam errore decepti, dicunt, ideo Patrem majorem Filio esse, quia illi soli sacrificium immolatur, et quod Filius nullam cum Patre communionis operam habeat, et quod illud propheticum de solo Patre dictum sit: Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tu solus altissimus super omnem terram (Psalm. LXXXII). Sive quod ideo minor est Filius, quia ipse in cruce pendeus dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII)? Quibus competens et congruum (Ithacius adv. Varimadum. c. 51) reddatur responsum, quia sicut Patri, ita etiam Filio, non solum christianis temporibus, verum etiam priscis temporibus a sacerdotibus variis multisque modis probamus, sacrificium fuisse oblatum, Daniele propheta (1087B)dicente: Non est locus, inquiunt tres pueri, ad sacrificandum nomini tuo, et invenire misericordiam tuam, sed in anima contrita, et in spiritu humilitatis suscipiamur. Et sicut holocautomata arietum et taurorum agnorumque pinguium, ita fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi (Daniel. III). Et ut Filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri sacrificium se confessi sunt obtulisse, ex ipsius regis ac tyranni, qui eos in fornacem ignis mitti praeceperat, confessione addisce, qui se cum tribus quartum, in ipso aestuantis camini incendio sociatum, prodidit conspexisse. Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos? Et dixerunt ei: Vere rex. Et dixit: Ecce ego video quatuor viros solutos, et deambulantes in medio ignis: et aspectus quarti similis Filio Dei est (1087C)(Ibidem). Idem Dei Filius per prophetam loquitur, dicens: Tibi offerent reges munera (Psalm. LXVII). Et ut haec de Filio Dei se dixisse doceret, dixit: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent: et adorabunt eum omnes reges: omnes gentes servient ei (Psalm. LXXI). Et ut haec omnia, superius designata, Christo Filio Dei doceamus fuisse oblata, in nativitate ejusdem Filii Dei, quae secundum carnem facta est, probamus fuisse completa, Evangelio comprobante: Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judaeorum? Et infra: Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes, adoraverunt eum: et apertis thesauris (1087D)suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham (Matth. II). Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admovetur, non solum Deo Patri, sed etiam Filio communi devotione offertur, quoniam nec Patri sine Filio potest offerri, neque Filio sine Patre sacrari. Quod autem communem (Ejusdem Ithacii c. 52) operationem habeant Pater et Filius, hoc modo docetur, dum primi hominis plasma Deus ad imaginem Dei communi operationis virtute fecisse fertur, Scriptura dicente: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I). Item ibi: Descendamus et confundamus ibi linguam eorum (Genes. XI). Et, Pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam. (1088A)(Genes. XIX). Et in Evangelio: Pater meus usquemodo operatur, et ego operor (Joan. V). Similiter: et opera, quae ego facio, non sunt mea, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. VII). Quae omnia non discretam Patris et Filii potentiam monstrant, sed unam divinitatis operationem annuntiant. Et is, qui paternum opus exequitur, a paternis operibus alienus esse non creditur. Si autem ex Evangelio Filium Dei cognosceres Altissimum nuncupatum (Ejusdem Ithacii c. 53), nunquam filio derogans, hoc de solo Deo Patre dictum poneres testimonium, cum scriptum sit: Tu puer propheta Altissimi vocaberis (Luc. I). Et ut Filius cum Patre indiscrete in altissimis habitasse credatur, Salomonis testimonio comprobatur: Ego sapientia, inquit, habitavi in altissimis, et thronus meus (1088B)in columna nubis (Eccles XXIV). Et in psalmo XCI: Tu autem Altissimus es in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt. Nam cum diabolus thronum suum contra creatoris sui thronum in altissimis collocaret, elatus superbia, haec ausus est nefando ore depromere: Ponam sedem meam ad aquilonem; ascendam, inquit, super sidera coeli, sedebo super montes excelsos et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Item in Salomone: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim patiens est redditor (Eccles. V). Si auditum cordis tui Scripturis non vis accommodare divinis quae Filium doceant Altissimum nuncupatum, vel diabolo crede, qui contra opificis sui thronum sedem sibi voluit collocare. Ut eum cognoscatis Filium a Patre (ut vos (1088C)suspicamini) non fuisse penitus derelictum, hoc de se in Evangelio posuit testimonium: Pater, qui me misit, mecum est: et non reliquit me solum, quia, quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII). Unde pro surreptione mandamus, ut omnis cura atque sollicitudo invigilet, ne fides temeretur aut violetur. Jam nullus est ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare, necessaria est confusio: et quod ore contraxit, scientia reformetur. Ista, frater, tene, et haec doce (Hormisdae ep. 24). Utinam ad plenioris affatus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et praesentia tui frui, quam sumus ante scripto complexi. Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo christianam (1088D)fidem veneraris affectu, dum ea, quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica, sine aliqua cupis transgressione servare: et spreta erratica et nociva doctrina, catholica et apostolica tenere praecepta, et rectae fidei regulas docere atque servare. Haec, frater carissime, et alia (Ejusdem ep. 25), quae Patrum regulis continentur, in labiis et cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes: quia beatus in Domino qui in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps. LXXVII). Haec etenim magister gentium secutus, discipulum suum instruens, admonet: Haec meditare, (1089A)in his esto (I Tim. IV), subjiciens plenitudinem (ita et ms. cod. Just.). Attende tibi ac doctrinae: quoniam si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis, dum impensa cura divino operi, humano locum non relinquit errori. Quod (Hormisdae ep. 79) si ea quae praedicta sunt validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur, ac pravorum intentio cassatur, bonorumque fides et constantia roboratur. Data octavo Idus Septembris, Diocletiano sexto et Constantio secundo viris clarissimis consulibus ( anno 296).

EPISTOLA II, MARCELLINI PAPAE AD ORIENTALES EPISCOPOS. (1089B)Ut laico clericum non liceat accusare.

I. De contentionibus inter Christianos ortis ad Ecclesiam deferendis, et ab ecclesiasticis jure terminandis. II. Quod major a minori judicari non debeat, nec episcopi ullum praejudicium inferre pontifici a quo consecrari probantur. III. Quod clericus absque permissu episcopi sui neminem ad judicium saeculare trahere praesumat, nec laico quemlibet clericum accusare liceat. IV. Quod injustum judicium metu regis, vel jussu, a judicibus factum non valeat: et quod statuta infidelium delebuntur. Dilectissimis fratribus universis episcopis, per orientales provincias constitutis, Marcellinus episcopus.

Quid tam dulce sollicito quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio? Quid tam religiosis conveniens institutis, quam ut inter se sacerdotes pacem, quam necesse est aliis pro officio annuntiare, (1089C)conservent? Plena (fateor) gratulatione suscepi, quod votiva mihi de charitate (quae inter vos est) ecclesiarum et pace, in litteris indicastis sponte mihi quidquid hortari poteram, quidquid monere, delatum est. Confirmet hoc Deus, quod est operatus in nobis (Psal. LXVII); et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse qui praecepit, pro ea, qua nos redemit, pietate faciat. Et his tam bonis nuntiis, nos quoque religiosam sanctorum vicem reddimus nuntiorum. Quidquid cum orientalibus, quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatos, dudum Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo, cum aptum fuerit, repetitis vobiscum participamus indiciis, mox pro nostro edicto ab orientalibus missa legatio est: certa speravit, certa consuluit. (1089D)Sed facimus de his, quae fuerunt dicenda, compendia ipsi potius ad instruendam notitiam vestram, quae nobis sunt responsa, dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore terrarum, aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem, ipsam teneri sufficiat veritatem. Quid autem ad continentiam nostrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire. Quapropter scitote, (1090A)vos a persecutione fratrum, et ab omni litigio abstinere debere, dicente Scriptura: Servum Dei non oportet litigare (II Tim. II); nec quemquam nocere, sed omnes persecutores Ecclesiae, servorumque ejus vestris redargutionibus corrigere, testante Apostolo: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV).

I. Quaecumque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad Ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis viris terminentur. II. Major autem non potest a minore judicari, nec episcopi pontifici, a quo consecrari probantur, praejudicium inferre ullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium (1090B)est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri. III. Clericus vero cujuslibet ordinis, absque pontificis sui permissu, nullum praesumat ad saeculare judicium attrahere. Nec laico quemlibet clericum liceat accusare. Detractiones tamen et accusationes atque persecutiones inter Christianos oppido vitandae sunt: quia licet pauci simus in comparatione aliorum, si tamen unanimes fuerimus, facilius adversariis resistemus. Sanctus etenim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas. Ideo unicuique providendum est, ne aliquem injuste judicet aut puniat. Et Dominus in Evangelio ait: Nolite judicare, ut non judicemini: quo enim judicio judicaveritis, (1090C)judicabimini (Matth. VII). Unde et doctor gentium loquitur, dicens: Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae, omnisque avaritiae: vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes (1090D)mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur. Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni et misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in (1091A)Christo donavit vobis. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (fructus (1091B)enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate) probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris (1091C)Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti invicem in timore Christi. Omne enim quod irreprehensible (1092A)est, catholica defendit Ecclesia (Can. IX. Nicaenus citatus in conc. VI. Rom. sub. Symmacho). Non licet ergo imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, aliquid contra mandata divina praesumere: nec quidquam quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat, agere. IV. Injustum enim judicium et definitio injusta, regis metu vel jussu a judicibus ordinata, non valeat: nec quidquam, quod contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, successoremve eorum, sive sanctorum Patrum, actum fuerit, stabit. Et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cassabitur (Hactenus conc. VI, sub Symm.). Vos autem state in fide, viriliter agite et omnia (1092B)vestra cum charitate fiant. Hujus rei gratia, ut ait Apostolus (I Cor. XVI; Ephes. V), flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, corroborari per Spiritum ejus, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, et profundum (sublimitas), scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnibus generationibus saeculi saeculorum. (1092C)Amen. Data quinto Idus Septembris, Diocletiano septimo, et Maximiano sexto viris clarissimis ( anno 299) consulibus.