Migne Patrologia Latina Tomus 59
GelI.AppI2 59 Gelasius I Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
GELASIUS PAPA.(Ex Baluzii Miscell.)
Quid novae aedificationi antiqua ecclesiarum poterit praejudicare divisio, cum in ea non futura, sed quae erant praesentia finirentur? Nunc autem ad hanc basilicam quae dedicanda est, illud debet summa intentione disquiri, quis, id est, cujus civitatis, ex eadem re, antequam basilica quae fabricata est fundaretur, baptizaverit incolas, aut ad cujus consignationem sub annua devotione convenerint. Non enim terminis aut locis aliquibus convenit definiri, sed illud facere dioecesim quod superius continetur, ut constet commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati. Et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus, et omni circuitione submota, hoc vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem praescripsimus debere, permitti noveritis. In caeteris etiam ecclesiis quas post constitutum quod gestis sanctae memoriae Leonis papae in synodo nuper relectis in his locis quae distincta sunt per subreptionem ab virunnis episcopo constiterit consecratas, haec eadem et requirenda, et sunt modis omnibus ordinanda; ita tamen ut documentum quod superius diximus in omni constitutione servetur; quia quidquid supplosis petitionibus claruerit postulatum, id in irritum merito tanti praesulis erit contemplatione deducendum.
GELASIUS IN DECRETIS DULCIO DEFENSORI.
Experientia tua praesenti admonitione suscepta filiis nostris viris magnificis Aemiliano magistro militum, et Constantino judici, et Ampelio ex nostra exhortatione dicere non omittat. Ecce, sicut magnitudinis vestrae desiderium postulavit, sine mora aliqua, et sine ullo dispendio, ita ut nec ipsas dare ecclesiasticis officiis consuetudines sineremus, Anastasium diaconem Lucerinae civitati ordinavimus sacerdotem. Propterea nunc magnificentia vestra ejusdem episcopi vel Ecclesiae Lucerinae utilitatibus in universis quae sunt necessaria libenter impendat, et competentia vigilantiae suae tribuat Christiana devotione solatia.
STEPHANO EPISCOPO GELASIUS.
Oportuerat Antistiam, quae direxit petitorium in desiderata sibi pudicitia permanere, quia non facile contemnere debuit, quod facile prius credidit postulandum. Pertractato enim et maturato consilio juventutem suam, vel ea quae petitorio debuit aestimare, nec contra electionem viduitatis indictae suffragia postmodum et occasiones rumpendae quaerere castitatis. Sed quia mutabilem mentis errorem ferendae culpae cupiditate temeravit, et maritum potius incontinentiae suae, quod nullis prohibetur legibus, exquisivit, supradictam processioni solitae noveris esse reddendam, et ut accessus ecclesiae et ministeriorum sacra communione potiatur.
GELASIUS PAPA MAXIMO ET EUSEBIO EPISCOPIS.(Ex Baluzii Miscell.)
Licet regulis contineatur antiquis, parochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas, nulla posse ratione convelli, ne per consuetudinem pessimam exempli mali temeritate crescente, ubique universalis confusio nasceretur, jam in decretis nostris ante non multum temporis destinatis, omnia jussimus, quae taliter fuerant invasa, restitui. Sed quia temeritas pervadentium legem sibi putat posse generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adjungat, ea quae inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantinum Camiscanae Ecclesiae sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decrevimus, per vos impleri cupimus. Tunc formam in caeteris cogitationibus quae sit sequenda perscripsimus. Nulla igitur praesumptione statum parochiarum, qui perpetuae aetatis firmitate duravit, patimur immutari, quia neque negligentia pontificis, neque temporalis adjectio, quae per incuriam forte generatur, nec ignavia faciente consensus, nec surripiente supplicatione praeceptio divellere potest semel dioecesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationem plebsidevota consistit.
IDEM JUSTINO ARCHIDIACONO ET FAUSTO.
De rebus ecclesiae in quatuor partes dividendis.
Vobis et famae vestrae consultum duximus, ut pontificis vestri loco vobiscum ab eodem aliquis subrogetur, qui ejus nomine pariter universa disponat, quatenus omnia praedia ad vestrum revocetis studium, ne cuiquam clerico pro portione sua solum aliquod ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam negligentiamque minuatur, sed omnem pensionis summam ex omnibus praediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quod ad causas vel expensas accedentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quartae portiones vel fidelium oblationes de hac fiant modis omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo judicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omnium conscientia faciat erogari. Fabricis vero quod competit ad ordinationem pontificis erogatione vestra decernimus pendendum. Si quid forte ab annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode condatur in thecis, ut si major emerserit fabrica, sint subsidio quae diversi temporis diligentia potuerint custodiri, aut certe ematur possessio, quae utilitates respiciat communes.
INCIPIUNT DICTA GELASII PAPAE.(Ex ms. cod. Luc. saec. IX.) Catechumeni, Latine dicuntur instructi vel audientes, ii sunt qui fidem Christi instructi audiunt Christi praecepta, et recte credunt, et etiam a sacerdote consignati sunt, et per exorcisma purgati, et resipiscunt, sed necdum sacro baptismate sunt abluti. Poenitentes hi dicuntur in canone qui de criminibus, de majoribus culpis agunt publice poenitentiam. Et sciendum est quia secundum praeceptum canonis non licet fidelibus, id est jam baptizatis, missas in ecclesia cum audientibus, id est catechumenis stare tempore orationis et canonicae laudis, et simul cum eis orare et psallere. Neque clericis, aut aliis laicis licet cum poenitentibus simul mixti orare aut psallere . . . . . antiquitus proprius statutus locus, aut extra ecclesiam, aut in initio introitus ecclesiae, ubi ad orandum et audiendum divinum officium stabant catechumeni, id est instructi vel audientes, et infra ecclesiam. Super istos erat similiter proprie locus statutus ubi stabant poenitentes, ut omnes in ecclesiam introeuntes scireut eos de crimicalibus culpis poenitere, et orarent pro eis, et illi per haec humiliati magis reciperent veniam delictorum suorum. Et super hos in alio ecclesiae spatio stabant caeteri fideles laici, segregati tamen a clericis. Cumque autem in aliquibus capitulis canonis dicatur ut pro quacunque criminali, id est graviori culpa ejiciatur ab ecclesia quicunque, non est intelligendum ut funditus prohibeatur ab omni conventu et auditione divinae laudis, et praeceptorum Domini; quod nimis absurdum est, et contra praeceptum divinae clementiae, ut aeger a divina excludatur medicina Dei, qui pro salute peccatorum est incarnatus et passus; et abjectus ab omni conventu et consolatione fidelium diabolo tradatur. Sed praedicta rationabiliter intelligendum est, ut ejiciatur a communione, id est consortio aliorum fidelium, qui intra ecclesiam stant tempore orationis et laudis Dei, et stet per statutos annos ad orandum et laudes Dei audiendum extra ecclesiam inter audientes, id est catechumenos; et expletis his omnibus secundum judicium commissae culpae intret in ecclesiam in communionem, id est consortio orationis cum poenitentibus, inter quos, expletis iterum annis secundum judicium culpae suae, redeat plenius a communione, id est consortium caeterorum fidelium, et perceptionis sacri corporis et sanguinis Christi.