Appendix I (Frigobertus)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix I
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Appendix I (Frigobertus), J. P. Migne

Charta qua Chrothildis multa dona confert ad condendum monasterium puellarum apud Brocariam, in pago Stampensi ( ann. 670).

(1341B). . . . ere et quid prudenciore consilium ut hom . . . . et terrena substancia transferat in caelestia, sicut Dominus praeclara voce intonat: Tessauriciate vobis tesaurus in caelo, ubi nec fur efudiet, nec eruco rubigenat, nec tinia sulcat. Iggitur ego in Dei nomine Chrothildis, cogitans qualiter peccatorum meorum facinora possem abstergere, et ad aeterna gaudia pervenire, lecit in cunctis pauperebus bene tribuendo potesta . . . . ma adebisci remedium: sed tamen, juxta quod scriptum est: Date elemosena, et omnia munda sunt vobis, precipui ad domesticis fedei; et illud: Facite vobis amicus de mammonae iniquitatis, qui vos recipiant in aeterna tabernacola; et alibi: Beati pauperis spiritum, quoniam ipsorum est rignum caelorum; nihelomenus bonum est pro cunctorum necessetatebus lebenter manum porregere; sed ad (1341C)tale bona maxime oportit substancia transagendi conferrere septam monastirie habetacionis struere, vel de aeterna tabernacola debiant ad beneficia rebus respondere, precipui ubi chorus sanctorum virgenum jugiter medetacionum carmena devota mente Domino canuntur, in loco ubi decernit construere, in quorum honore ditatur ipsorum ante Domino incercessio spiretur. Et ideo in Dei nomine, et in honore sancti Mariae, genetricis Domini nostri Jeshum Christi, et citherorum sanctorum, quorum pignora in ipso monastirio habentur inserta in loco noncopante Brocaria, situm in pago Stampense, prope de fluviolo Urbia, afflante Christo, monastirium puellarum devota mente decrivi fundare, ubi nepte mea Mummolam instetuemus abbatissam: ea vero racione ut sub evangeleca et apostholeca tradicione, et regola sanctorum patrum perpetuis temporebus ipsa et successoris earum, in loco tramete debiant vitam perfrui, et pro felicitatem regum vel statu Aecclesiae, et pro animae meae remedium Domini mesericordia adtencius (1342B)deprecare; et praecipui ut nulla monacha in eodem monastirium quippiam peculiare presumat, sed sint illis omnia communia. Ad locum sanctum vel predicta congregationem cedo, ad diae presente, et cessumque in perpetuo esse volo, et de jure meo in jure adque domenacione sancti Marine et spunsarum Christi in praedicto locum consestentis trado adque transfundo; hoc est, ipso agro Brogaria, in quo monastirio, Christo presoli, construxi duas partis de ipsa villa, tam ex luctuoso, quam undique ad nos pervinit, volemus ut proficiat; et medietatem de loco noncopante Pladano, sicut jam dixi, tam ex luctuoso quam undique ad nostra domenacione pervinit, volimus ut ad ipso sancto loco debiat pervenire. Semeleter et locello cognomenante Fontaneto, quantum inibi ad presens tam ex luctuoso quam undique mea regit . . . . . tas et ad nos undecunque nuscetur pervenisse; dum inlustri vero Charicardo, se nos superstetis est, post nostrum opetum delegavemus, ut, dum advivit, hoc possediat, et post suum et nostrum (1342C)discessum semeleter; et de ipso locello medietatem volemus ut ad ipso monastirio in antedicto loco debiat revertere, cum domebus, edificies, accolabus, mancipiis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursebus, adjecencies, apendiciis, farinaries, gregis cum pastorebus, movele et immovele utriusque sexus, et omne meretum eorum, ad ipsa loca aspicientis qualiter superius est intimatum, ad ipsum sanctum monastirium proficiat perennis temporebus. Et hec omnia superius comprehensa ad ipso sancto loco post nostrum transetum presentaliter revertatur. Et cum abbatissa ejusdem loci de hoc saecolum fuerit evocata, quem cuncta congregacio unanimiter bene rigola conperta eligerint, in loco ipsius socessor instituatur. Et adhuc perpensavemus, pro ea oportunetate ut mercis nostra qualiter superius intemavemus, perpetuis temporibus debiat proficiscere, de omnis res nostras quid in suprascripta loca in hanc pagenam deliberacionis, (1343A)quem pro animae nostrae remedium delegavemus, quid superest heredis nostri propinquioris adsumant; et se evenerit ei necessetas quod in parte sua acciperit aligenare aliubi, non habiat pontefecium hoc faciendi, nisi ad illo rectore qui de ipso monastirio in suprascripto loco custos esse vedetur, ut inibi ad ipsa sancta congregacione in augmentis socedat. Et se alequa strumenta cartasve contra presentem deliberacionem, quam spontania volomtate pro animae nostrae remedium fieri rogavemus, venire temtaverent aut ostensas fuerint, nec eas feci nisi in suprascripto vero Charichardo, nec fieri rogavi; et se inventa fuerint, nullo modo obteniant vicorem: sed ubi et ubi ostensas apparuerint, vacuas et inanis permaniant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut alequi de heredebus vel pro heredebus meis, vel quislebit oposeta persona contra presentem deliberacionem venire conaverit, iram sancti Trinetatis incurrat, et a lemenebus sanctarum aecclesiarum (1343B)excommunis apariat, et insuper inferat socio fisco auri liberas viginti, argenti pondo quinquagenta, et nec sic valiat vendecare quod repetit. Et se alequi de heredebus nostris ad diae presente deliberacione nostra, quod divina pietas nos facire conmonuit, infrangere voluerit, res quas de hereditatis nostrae ad ipsum pervenire potuerant, amittat, et (1344A)ad predictum sanctum monastirium perveniant, et ibidem semper proficiat in augmentis, et hec deliberacio omne tempore firma et inviolata permaniat. Signum inlustris Deo devotae Chrothilde, qui hanc deliberacionem pro animae nostrae remedium fieri rogavemus, manu propria firmavemus.

In Christi nomine Agibertus, ac si peccator episcopus, subscripsi. Signum vir inluster Ermenrigo. Vaningo subscripsi. Ghislemarus rogetus subscripsi. Ghisloberthus subscripsi. Gadroaldus peccator subsc . . . . . Dchardus rogitus subscripsi. Signum Bettoleno. Ansobertus subscripsi. Signum Childebrando. Bertinus rogitus subscripsi. Signum Chramnino . . . . rdoberchtus rogetus subscripsi. Signum Gaeleramno. Mummolenus rogetus a suprascriptis subscripsi. Ragneinnus subscripsi. Chrodecarius abba subscripsi. Signum Guntrigo. Signum Aursino. Signum Chrodobardo. Signum Echarigo. Signum Erchenrigo. (1344B)Signum Mauroleno. Ursinianus subscripsi.

[Datum] Morlacas vico pub. quod fecit minsis Marsius dies decim. ann. xvj regn. domini nostri Chlotachariae gloriosissimi regis.

Frigobertus rogante et presente Chrothilde scrip. et subscripsi.