Appendix II (PL 087)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix II
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

§ 1. Sancti Sigeberti uxor Imnechildis, filius Dagobertus rex Austrasiorum; neptis sancta Irmina, abnepos sanctus Gregorius Ultrajectinus, aliique a sancto Sigeberto, prognati. (0313B)

1. Uxor sancti Sigeberti fuit Imnechildis, nonnullis Emnechildis, Eumechildis et Chinechildis appellata; e qua Dagobertus et forsan plures liberi prognati sunt. Mortuo sancto Sigeberto, Dagobertus, octo aut decem annos natus, cui jure haereditario regnum debebatur, factione magnatum, et potissimum Grimoaldi majoris domus, pulsus est, atque in clericum, Didonis Pictavensis episcopi consilio, attonsus, in Scotiam, sive Hiberniam insulam directus, proque eo in regnum Austrasiorum intrusus Childebertus filius Grimoaldi; quem a sancto Sigeberto in regni haeredem fuisse adoptatum, et Dagobertum defunctum, esse falsus rumor sparserat, uti alibi ex antiquis auctoribus probamus. Imnechildis uxor sancti Sigeberti, abducto in Hiberniam filio videtur Parisios (0313C)fugisse, opem imploratura contra regni invasorem. Hoc namque pulso, ipsa cum Childerico adolescente Austrasios rexit, cujus regni an. 2 tam Childericus rex, quam Imnechildis regina Barisiacum monasterium in agro Laudunensi sancto Amando condonarunt. Ejusdem etiam reginae Imnechildis consilio traditur Childericus in Alsatia superiore monasterium in valle sancti Gregorii fundasse.

2. Vivebat eo tempore in Anglia sanctus Wilfridus, an. 664 episcopus consecratus, et circa an. 669 toti Northumbriae praepositus. Hic Dagobertum, ex Hibernia ad se venientem, hospitio excepit, et equis sociisque adjutum in patriam remisit: cui Imnechildis mater in locis magis remotis partem regni procuravit, et inter utrumque regem pacem concordiamque fovit. Dagobertus rex constitutus sanctum Wilfridum ad se venientem benigne excepit, multisque precibus fatigavit ut provinciam remanentia sua dignaretur, episcopatum Strateburgensem accipiens. (0313D)Quae alibi ex Actis sancti Wilfridi deducimus. Dagoberto huic uxorem fuisse Mechtildem Saxonum ducissam colligimus ex Bruschio, in Episcopis Argentinensibus, in sancto Arbogasto. Imo Dagobertum regno pulsum cum conjuge sua apud Thuringos habitasse tradit e Chron. Mss. Matthaeus Merianus, in topographia archiepisc. Moguntini, agens de Heiligenstadio Eichsfeldiae urbe primaria, quem locum sua primordia Dagoberto debere aiunt. Quae etiam in additionibus ad Lambertum Schafnaburgensem a Pistorio editum, pag. 264, de monasterio Erphurti exstructo leguntur, ad eumdem Dagobertum referenda videntur, et tempus Kygiberti seu Richberti, episcopi Moguntini, probat, sed pro ann. 707 substituendus est an. 677, aut huic vicinus. Ipse autem (0314B)Dagobertus appellatus est rex Germanorum, Francorum, Germanicorum, et Francorum Transrhenanorum, ac praeter ditiones trans Rhenum sitas, obtinuit etiam Alsatiam cum urbe Argentoratensi. In hac Alsatia palatium suum Kirchemium aliaque loca monasterio Haselacensi attribuit, cum sanctus Florentius, dein episcopus Argentoratensis, filiae ejus visum ac loquelam reddidisset. Varia item a Dagoberto ecclesiae Argentoratensi et monasteriis Schutterano et Saraburgo, donata sunt, cum filius ejus a sancto Arbogasto, episcopo Argentoratensi, fuisset ad vitam revocatus. Videtur hic Dagoberti filius in arce regia Semburgo, sive Isemburgo, in lucem editus, ac sacro baptismatis fonte renatus, de avi sui nomine Sigebertus appellatus. Hinc temporibus non distinctis, ipse sanctus Sigebertus suscitatus a morte perperam traditur a Brusch. et Guilliman., de Episc. Argentin., in sancto Arbogasto, atque a Coc., in Dagoberto praevio, c. 15. At resuscitatione omissa, ab apro in venatione ad insulam Rheni Novietensis occisus dicitur (0314C)a Joan. Isacio Pontano, l. II Hist. Gelricae; exstinctus veneno per Grimoaldum a Miraeo, in Fast. Belgic., 21 Febr., in elogio Beati Pippini ducis. Veneni suspicionem movent etiam Sanmarth. tom. I Hist. Geneal. reg. Francor., l. V, c. 8. Quae omnia temporum ac personarum facta distinctione corruunt. Reliqua ex Actis sanctorum Arbogasti et Florentii episcoporum Argentoratensium alibi firmamus.

3. Imnechildis uxor sancti Sigeberti, ac hujus Dagoberti mater commorabatur apud Childericum regem, etiam postquam hic Bilichildem uxorem duxerat. Donationes monachis Stabulens. et Malmundariens. a sancto Sigeberto factas hi tres confirmant. Ipsum diploma infra dandum sic incipit: « Childericus rex Francorum, Emnechildis et Bilechildis gratia Dei reginae, viris illustribus Gundoino duci et Odoni domestico. » Et haec ejus clausula: « Ut haec praeceptio nostra in membranis conscripta, firma et inviolabilis perseveret, manu nostra subter eam decrevimus (0314D)affirmare. Signum gloriosi domni Childerici regis. Signum Emnechildis reginae. Signum Bilichildis gratia Dei reginae. Signum Gundoini ducis. Data quando fecit mensis Septemb. dies 6, anno 8 regni domni Childerici regis. Trajecto feliciter. » Annus is est 672. Dein an. 686, mortuo Clotario III, Neustriae et Burgundiae rege, Childericus successit, et una regnum Austrasiorum retinuit; in quo Imnechildem reginam aliqua adhuc cum potestate vixisse innuitur in Vita sancti Praejecti episcopi Arvernorum, 25 Jan., ex Ms. Ultraject. edita, ubi, n. 11, ita legitur: « Cum vir Dei Praejectus (in jus ab Hectore comite vocatus) se undique arctatum cognovisset, necessitate compulsus, ita respondit, se causas Ecclesiae Imnichildae reginae ditioni commendatas habere. Cumque (0315A)hanc assertionem cognovissent, imperfectum opus permansit. Beatus igitur Praejectus operis sui laborem, et quomodo per fidejussores venisset exhibitus, tandem depromit. Rex vero et regina Bilichildis (ita nomen in altera Vita exprimitur) timore perculsi, veniam coram omnibus a praedicto episcopo expetunt. » Contigerunt ea an. 679, in solemnibus vigiliis Paschae. Non diu superfuit Childericus, ab insidiatoribus impiis cum regina praegnante interfectus, et Rothomagi in basilica sancti Petri sepultus

4. Occiso Childerico, Theodericus a Neustriis Burgundisque ad regnum revocatus est; ab Austrasiis vero Clodoveus quidam, quod Clotarii III crederetur filius, rex constitutus est, sed eo dein rejecto, legitimus regni haeres Dagobertus sancti Sigeberti filius ab optimatibus evocatus, videtur patris regnum, cujus aliqua parte jam pridem potiebatur, ultro oblatum potius accepisse, quam armis, ac vi bellica subegisse. Hoc novi belli Austrasios inter et Neustrios (0315B)fomes fuit. Quod bellum ex Vita sanctae Salabergae abbatissae ab auctore coaevo scripta alibi deducimus.

5. Inter illustriora monasteria a sancto Sigeberto exstructa, mox dicemus eminere Stabulaum et Malmundarium: quibus donationem a patre suo factam confirmavit Dagobertus jam rex apud Austras. constitutus. Quod diploma ita incipit: « Dagobertus rex Francorum illustris vir. Illud nobis ad stabilitatem regni in Dei nomine provenire confidimus, si facta domni et genitoris nostri Sigeberti quondam regis pro nostris oraculis in Dei nomine firmare deliberamus. Atque ideo vir venerabilis Goduinus, abbas de monasterio Stabulau et Malmundario clementiae regni nostri suggessit, eo quod Dominus . . . et genitor noster Sigebertus rex. . . . per suam praeceptionem concessisset. » Integrum diploma alibi damus, et aliis imperatorum tabulis ac constitutione sancti Leonis IX papae confirmamus. Frisiorum ad fidem (0315C)conversionem a Dagoberto rege commendatam fuisse ep. Colon. tradit sanctus Bonifacius archiep. in epist. hac de re ad Stephanum papam missa, atque inter illius epistolas ad Serrarium, n. 97, edita; quam alibi damus et de Dagoberto filio sancti Sigeberti intelligendam esse probamus.

6. Praeter filium precibus sancti Arbogasti a morte suscitatum plures fuerunt Dagoberto filiae; inter quas praecipua est sancta Irmina virgo monasterii Horrei apud Treviros prima abbatissa, etiam Fastis Martyrol. Rom. ad 24 Dec. ascripta. Sepulta ea est in monasterio Wissenburgensi munificentia Dagoberti parentis dotato, a quo plura monasteria fundata aut dotata fuisse alibi ostendimus. Altera Dagoberti filia, et sancti Sigeberti neptis est Adela, quae post mariti obitum, Irminae sororis exemplo inflammata, monastico item cultu assumpto, vitam sanctissime traduxit, ac monasterio Palatiolo ad Mosellae fluminis ripam exstructo abbatissa praefuit, ejusque ecclesiam bonorum suorum haeredem (0315D)scripsit, testamento signato Kal. April. anno 12 Theoderici regis, scilicet, ultimi, an. Chr. 731. In eo testamento mentio fit sororis Regentrudis, qua omissa, alii Rathildem, seu Rothildem, tertiam filiam Dagoberti statuunt, voluntque nuptam fuisse Luderico Bucano, Castri Insulensis in Galloflandria fundatori. Sed id necdum antiquis monumentis probatum reperimus. Id certum est, Albericum dictae Adelae filium plures procreasse liberos, ex quibus sanctus Gregorius individuus sancti Bonifacii ad obitum usque socius, postea Ultrajectinae sedi vice episcopi praefuit presbyter; cujus vitam scripsit sanctus Ludgerus, ejus discipulus. An ex aliquo fratrum sancti Gregorii prognatus sit sanctus Albericus, dein episcopus Ultrajectin. et ab avi nomine ita appellatus, alibi inquirimus. Coluntur santus, Gregor. 25 Augusti et sanctus Albericus 14 Nov. An qui sanctus Dagobertus martyr colitur apud Sathanacenses in Lotharingia, rex fuerit Francorum, et (0316A)filius sancti Sigeberti, hactenus judicio nostro definire non audemus.

§ II. Monasteria exstructa, dotata.

1. Monasteria duodecim exstructa refert in Actis sancti Sigeberti auctor; quae soli Ardennae attribuit Gelenius; universim viginti exstructa cum Gelenio volunt Molan., in Auctario Usuardi, Galesin. et Sauss., quorum verba supra dedimus. Brouwerus de iis, in sua Metropoli, necdum edita, ita scribit: « Anno 651, Sigebertus Austrasiorum rex Metis in sua regia, eximia vitae innocentia ac praestanti in omne religiosorum genus liberalitate florebat, viginti amplitudine non vulgari conditis exstructisque et vectigalibus perpetuis auctis passim monasteriis, in quibus Malmundariu II et Stabulense in Ardennae finibus, sancti Martini vero in Metensi suburbano fuere. » Haec Brouwerus, sed reliqua monasteria nec ipse, nec alii nominant. De Metensi condito et (0316B)destructo infra agemus. Ad Vitam sancti Amandi, 6 Feb., referemus apud Austrasios, dum iis praeesset rex sanctus Sigebertus, multa in Belgicis et Germanicis provinciis exstructa esse monasteria, quae hic omittimus recensere. Ante Stabulense et Malmundariense, aliud erectum est Casaeconguduni in ducatu Luxemburgensi ad amnem Sesmarum seu Sesomirim, vulgo Sesmoy aut Semoy, inter Chinium et Bullonium oppida: cujus posterioribus saeculis exstitit prioratus in pago Cougnon. De eo pluribus agemus 3 Feb., ad Vitam sancti Hadelini. Damus infra (Col. 319, dipl. I) diploma sancti Sigeberti nobis ab humanissimo viro Joanne Antonio Gournesio congregationis Oratorii presbytero communicatum, ex quo constat sanctum Remaclum abbatem constitutum esse, cum necdum esset episcopus Trajectensis, superstite adhuc episcopo Metensi Godone, aliis Dodone, seu Godeo, cui successit sanctus Clodulphus filius sancti Arnulphi, ad quem episcopum (0316C)Remaclus primo anno sui episcopatus sanctum Trudonem misit. Hinc optime refellitur Bouchetus, qui, p. I Originum familiae regiae Francorum, cap. 6, tempus episcopatus Godonis numerat ab anno 659 ad 667, eique suffectum sanctum Clodulphum vixisse ad annum 707 arbitratur. Qui in diplomate praeter Sesomirim nominatur Alsnia fluvius, supra Luxemburgum exortus, urbem alluit, et Atarto mistus, aquam in Suram exonerat, ac dein in Mosellam delabitur. Silva autem Uriacuise ad vicum Ures infra Bullonium pertigerit, aut potius Viracuise legendum, et tum referretur ad vicinum Viram amnem. His ante expositis diploma facilius intelligetur.

2. Notgerus, episcopus Leodiensis, in Vita sancti Remachi episcopi Trajectensis, 3 Sept., meminit alterius Vitae ab auctore antiquiore et fere coaevo conscriptae, de quo in prologo ad Werenfridum abbatem haec scribit: « Obtulistis libellum de Vita tam nostri, quam vestri specialis patroni, domini, (0316D)scilicet, Remacli, conquestus propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum brevius, quam ut res postularet pro magnitudine gestorum ejus esse eruditam; simulque visus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri. » In hoc priori libello, seu Vita sancti Remacli, de exstructis monasteriis Stabulensi et Malmundariensi ita legitur: « Contigit, Deo favente, juberi a piis principibus regni Francorum Sigeberto rege, et Grimoaldo duce, ex voluntate Dei et consilio optimatum suorum, ut construerentur infra forestem monasteria, sita in pago qui Ardoenna dicitur, cognominata Stabulaus, sive Malmundarium, in quibus commanerent religiosi monachi, qui spiritualiter inibi Christo famularentur; et pro statu totius regni, et regis salute vel filiorum, sive curam regni exercentium, omnipotentem Dominum exorarent. Tunc coeperunt aedificare attentius, et, ut assolet in tali opere, virtus divina (0317A)subsecuta est, prosperoque successu velociter adimpleta sunt. Cumque adesset tempus ut ecclesiae nova materia ornatae dedicarentur, mittens praefatus rex ad beatum Remaclum episcopum, quia alter eorum, id est, Stabulaus, ad ejus pertinebat dioecesim; alterum vero, id est, Malmundarium, quia metropolim respiciebat, cum consensu Cuniberti, qui erat metropolitanus Agrippinae, evocavit eum, ut, sicut conveniebat ejus ministerio [ Al., mysterio], eas dedicaret. Quod sanctissimus vir illico obaudiens, cum magna diligentia explevit opus sibi injunctum, quod ejus dispositione dudum fuerat actum; quia, cum esset regi ac primis palatii propter maximam sanctitatem vicinus ac amatus, nihil praecipuum absque ejus consultu fiebat. Unde factum est, quia tam charus eis habebatur, ut missarum peractis solemniis, traderet ei praedicta loca jam dictus major domus Grimoaldus, sua ditione cuncta ordinari, et monasticae vitae instituta isthic servari. Post non multum vero temporis impetravit tandem a rege, quatenus relinquens (0317B)successorem post se in sede pontificali, ut diu desiderabat, hunc eremi locum adiret, et ibi ab hominibus remotus soli Deo vacaret . . . . Manens itaque pervigili cura, absque ulla reprehensione, in monasticis documentis, multos nobilium virorum animos convertit, ut imitatores fierent illius vitae, cujus erat doctrina (0318A)perfecta: quia, quod ore docebat, prius opere adimplere curabat. Unde factum est ut crescente religione cresceret etiam census ejusdem ecclesiae, in usus ibidem servorum Dei famulantium. Nam audientes cultum hujusmodi religionis jam dicti piissimi principes, evocantes beatum virum, tradiderunt ei ex ipsa foreste duodecim leucas in longitudine, similiter et in latitudine, in quo spatio nullus contradictor existeret suae ditioni vel succedentium ei, ut quiete Deo militarent. Nec non affirmarunt testamento cum signaculis imperialibus, ut stabile illud omni tempore duraret: quod Pater sanctissimus suscepit libenter ac tenuit reverenter. Verum non multo post ipsum spatium abbreviare studuit, ut sine impedimento fieret sequacibus, et sine ullo obstaculo rectores loci possent servare, quod ad nostrum usque tempus inconvulsum durare videtur omnino. » Haec ibi. Sunt vero monasteria Stabuletum et Malmundarium dissita Leodio o to fere leucis horariis, qua versus Orientem et Treviros abitur. Exstrui (0318B)utrumque coeptum circa annum Christi 655, qui erat episcopatus sancti Remacli sextus; diplomata vero concessa sunt sub finem vitae ejusdem regis Sigeberti. Horum partem profert Notgerus in Vita sancti Remacli. Haec diplomata damus infra. (no appar