Appendix III (Eusebius)

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix III (Eusebius)
saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 7

EusPap.AppIii 7 Eusebius papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA, EUSEBII PAPAE AD OMNES GALLIAE EPISCOPOS.

1o Laici ab accusatione sacerdotnm prohibentur, similiter illi qui eis aliquo modo subditi sunt. 2o Quae accusationes a judicibus ecclesiasticis audiri non debeant; et qui accusatores ab accusatione submoveantur.

Carissimis fratribus Domino et Deo dilectis episcopis omnibus per Gallicanas provincias constitutis, Eusebius.

Scripta sanctitatis vestrae cum magna gratiarum actione suscepi (S. Greg. lib. II, ep. 36), gavisus scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra oppressione. Quod significastis enim ( al. autem), quid de conversis haereticis fieri debuisset, scitote nos eos, qui in sanctae Trinitatis fide baptizati sunt, per impositionem manus suscipere. I. De accusationibus vero clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta urbe servatum esse, accusatores et accusationes quas exterarum consuetudinum leges non adsciscunt (Hadr. coll. can. 11), a clericorum accusatione submotas. Similiter, laicos non accusasse episcopos, hactenus observatum et constitutum est, quia ejusdem non sunt conversationis (Vide Hincmar. c. 24 libri LV). Et oppido eis quidam infesti existunt, quippe cum vita eorum et conversatio debeat esse secreta, et a laicorum actibus remota. Nec ab his impeti debeant, quorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime cum nec hi eos in suis volunt recipere accusationibus. De ipsis vero, suis videlicet agricultoribus atque ministris, Dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psalm. CIV). Et ipsa sacra scriptura dicit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II). Talia enim et his similia sancti patres praevidentes pericula, laicos saeculo militantes, ab accusatione sacerdotum prohibuere: similiter servos et liberos, atque censibus publicis vel privatis subjugatos, omnesque infames, ab eadem accusatione vel tergiversatione submoverunt. Non enim oportet, ut permittantur carnales spirituales persequi, nec sceleribus irretiti, vel saeculo militantes, episcopos infamare vel lacerare aut crimen opponere. Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci remansissent qui Domino in sacerdotali ordine militassent. Idcirco et nos sequentes patrum vestigia, pro salvatione servorum Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi alterum et nos licentiam submovemus (Ennodius in apol. pro Symmacho ex can. 7, conc. II Carthag.) Et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur.

II. Quapropter illi, quibus indita non est ad unguem polita perfectio, talia silere debent, ita ut nec mutilentur ( al. ventilentur), nec proponantur. Nec illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsationem praedictorum admittantur: quia veritatem (Anian. ad sent. Pauli tit. 15, sent. 2) professionis infidelitas et inimicitia impedire solet. Nec illi credendi sunt, aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideo replicanda sollicite eorum veritas: quam sponte prolata in illis vox habere non potest, hanc diversis cruciatibus e latebris suis rigorosus tortor exigere debet, ut dum poenis corpora subjiciuntur, quae gesta sunt fideliter et veraciter exquirantur. Unde, quaeso, primum ad leges publicas, deinde ad judices, ora convertite, qui possunt et volunt in defensione omnium juste loqui ( al. sua sic eloqui). Nos enim (quos Dei servitium post istarum rerum abjectionem fecit ingenuos, qui talium insultationes aut contumelias aut despicimus aut deridemus, quibus scriptum est de famulis et vulgi ( al. vulgaribus) hominibus per Apostolum (Ephes. VI): Mementote, quia vester et illorum Dominus in coelis est, ad haec saeculi mala revocabimur? Faciendum a nobis est quod, faciente altero, profanum esse contendimus? Quod per ministerium jussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio? Nolite hanc per universas ecclesias mentem, rapacium luporum more et natura, servare: quia postquam nos maculat forte pro desideriis eorum cruenta discussio, effectum in his, quo tendunt, non habebunt ( al. quo tenditis non haberet), dicente nobis ( vobis ) propheta: Ponamus circulum in naribus eorum, et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam (Isa. XXXVII). Quia eodem propheta (Is. XLI) asserente, impugnantur, qui dicunt: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt nobis (al. vobis). Infames enim sunt procul dubio impugnatores episcoporum, omnesque qui adversus patres armantur, et conculcatores ecclesiarum sacerdotumque ejus, et qui de publicis fugiunt praeliis, et mandata Dei contemnunt, et qui aliqua culpa infamiae asperguntur maculis, his omnibus impugnandi episcopos, patrum sequentes instituta, et nos licentiam submovemus; quia sic odit Deus eos ( Proclus ad Domnum ) qui patres persequuntur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur, et ideo juste et regulariter respuuntur. Nunc longa non opus est admonitione. Jam perditis odium debemus operire, de quibus ( al. operi, de cujus) jam non superest, quod damnetur, auctoribus. De quibus Dominus per prophetam loquitur (Isa. XXX), dicens: Reprobantes verbum, sperastis in calumniam et in tumultum, et innixi estis in eo. Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio. Rursus etiam de talibus propheta clamat (Isa. LVII), dicens: Accedite huc semen adulterii et fornicarii (al. semel adulteri et fornicarii). Super quem lusistis? super quem dilatastis, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti estis, semen mendax? Cessent impii commentitia adversus simplices jam fraude mentiri? Custodi, inquit propheta (Psal. XXXIII), linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam. Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Et paulo post: Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Nos quamquam multa patiamur a talibus, diligamus nos, carissimi, invicem, quoniam caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus caritas est. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum, Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos agnovimus, et credimus veritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum a Deo habemus, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. In hoc cognovimus (Vulg., cognoscimus), quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Et mandata ejus gravia non sunt: quia omne quod natum est ex Deo vincit mundum. Et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam tres sunt qui testimonium dant, spiritus, sanguis et aqua: et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est de Filio suo Deus. Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in ejus Filio est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis (Vulg., habetis) aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et haec est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audiet (Vulg., audit) nos. Et scimus, quia audit nos, quidquid petierimus. Scimus quoniam habemus petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus enim, quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. IV et V). Propter mala sua multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Benedictio autem Dei in mercedem justi festinat, et in honore (Vulg., hora) veloci processus illius fructificat. Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti (Eccli. XI et XIV). Scitote, charissimi, pro ea pietate (S. Leo, ep. 46), quae vobis Dei famulis impendenda est, omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas, me dignanter suscepisse, ut ipsarum quoque opera et pax christiana reparari, et error impius possit aboleri. Et si amplius de talibus aut de his similibus aliquid fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate horum nostra, quid observari debeat, sollicitudo constituat. Data VI kalendas augusti, Constantino ( al. Constantio) consule ( al. Constante). EPISTOLA II, EUSEBII PAPAE AD AEGYPTIOS. De episcopis rebus suis spoliatis, aut a sede pulsis, nisi in integrum restituantur non judicandis, in synodis convocandis, ut ab omnibus suae provinciae episcopis audiantur.

Eusebius Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopus, dilectissimis in charitate Christi unanimis, charitatis glutino connexis fratribus, per Alexandriam et Aegyptum Domino militantibus, et rectam fidem tenentibus, in Domino salutem.

Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut, possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae et operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur. Et spes vestra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Vetera (dilectissimi), transierunt, et ecce facta sunt nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis: quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortaute per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate et suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in carnalibus (Vulg., in nobis), angustiamini autem in spiritualibus (Vulg., in visceribus vestris). Eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae autem participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambubulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini de medio eorum, dicit dominus: et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor., I, V, VI, VII). Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi, episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus os suo judicio voluit reservari. Quod enim non ab humanis aut pravae vitae hominibus eos depravari aut accusari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum (S. Greg., c. 14 lib. XXV Moralium), et non per alium, negotiantes ejecit sacerdotes de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). Dei ergo ordinationem accusat, qui episcopos accusat vel condemnat, dum minus spiritualia quam terrena sectatur. Causa enim fidei et dilectionis (S. Leo, ep. 34), quibus salus christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem, ne pravitas, quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis et pertinacior fiat et altior. Nam inimicum nimis est (S. Leo, ep. 40, c. 3), atque incongruum, eos, qui episcopos vel reliquos veros sacerdotes sua persecutione vexant, catholicorum nominibus sine discretione misceri, cum damnatam impietatem non deserentes, ipsi sua pravitate condemnantur, quos convenit percelli pro perfidia, aut liberari ( al. laborare) pro venia: quia sicut plenum pietatis est (Idem, lib., c. 2), oppressis charitatem dominicam reddi ( al. redhiberi), ita justum est, omnia perturbantis auctoritatem amputari. Miror, carissimi, quare tam cito movemini, atque a vestro sensu transferimini (Galat. I), cum scriptum sit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ne oblecteris in turbis, nec in modicis. Adest enim (Vul., assidua enim est) commissio illorum. Ne fueris mediocris in contentione ex fenore, et est tibi nihil in sacculo. Eris enim invidus vitae tuae. Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos: et qui se jungit fornicariis, erit nequam. Putredo et vermis (Vulg., vermes) hereditabunt illum, et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur (Vulg., habebit). Qui gaudet iniquitate, denotabitur; et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Qui peccat in animam suam, poenitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli denudare. Audiet enim te, et custodiet te: et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic adhaerebit (Vulg., aderit) tibi semper. Audisti verbum adversus proximum? commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet. A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et cum fecerit injuriam, et non intellexerit, dicat. Non feci: aut si fecerit, ne iterum addat facere. Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. Corripe amicum, saepe enim fit commissio, et non omni verbo credas. Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum, antequam commineris: et da locum timori Altissimi, quia omnis sapientia et scientia timor Dei, et in omni sapientia dispositio legis. Non est sapientia, neque scientia, et non est cogitatus bonus nisi in illa. Peccatorum prudentia est nequitia, et in ipsa execratio: et est insipiens, qui imminuitur sapientia. Melior est homo qui deficit sapientia, et deficiens sensu in timore Dei, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. Est solertia certa, et ipsa iniqua: et est qui emittit verbum certum, enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo. Est enim justus, qui se nimium submittit a multa humilitate: et est justus qui inclinat faciem: et fingit non videre se quod ignoratum est. Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. Est correptio mendax in ore (Vulg., ira) contumeliosi: et est judicium, quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! Concupiscentia spadonis devirginavit juvenculam: sic qui facit per vim judicium iniquum. Quam bonum est correpto manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum. Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. Est autem tacens, non habens sensum loquelae: est et tacens tempus sciens apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Qui multis utitur verbis, laedit (Vulg., laedet) animam suam: et qui potestatem sibi assumit injuste, odietur. Est processio in malis viro in disciplinato, et est inventio in detrimentum. Est datum quod non est utile: et est datum cujus retributio duplex. Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput. Est qui multa redimat modico pretio, et est restituens ea septuplum. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur. Datum (Vulg., datus) insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius, inflammatio est. Hodie fenerat quis, et cras expetit, et odibilis homo hujusmodi. Fatuo non erit amicus, et non erit gloria (Vulg. gratia) bonis illius. Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum? Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendum. Lapsus falsae linguae, quasi qui a pavimento cadens, sic casus malorum festinanter venient. Homo ingratus (Vulg., acharis), quasi fabula vana in ore indisciplinatorum assidua erit. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. Est qui vetatur peccare ab (Vulg., prae) inopia, et in requie sua stimulabitur. Est qui perdet animam suam pro (Vulg., prae) confusione, et ab imprudenti persona perdet eam, personae autem acceptione perdet se. Est qui prae confusione promittit pro amico (Vulg., prom. amico), et lucratus est cum inimicum gratis. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. Laudat furem (Vulg., potior fur quam) assiduitas viri mendacis, perditionem autem ambo hereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione (Eccli., XVIII, XIX et XX). Vos (fratres) admonemus, profutura hominibus invicem indesinenter sectari in charitate Christi: similiter obsecramus vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus (Ps. LXVII). Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris (Ephes. IV). De occultis (Prosperi sent. 21) enim cordis alieni temere judicare iniquum est: et eum, cujus non videntur nisi opera bona, peccatum est ex suspicione reprehendere. Oves ergo, quae pastori suo commissae sunt (Conc. V Rom. sub Symmach.), eum nec reprehendere (nisi a recta fide exorbitaverit) debent, nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris (al. Ovis ) gladio ferienda non sunt, quamquam tecte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia in scripturis vestris reperimus, quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione: et idcirco quosdam esse rebus suis expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos. Quod sciatis nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquo judicari, antequam cuncta, quae eis sublata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur (al. pacifice omnia redint. ). Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et ecclesias, quae eis sublatae sunt, cum omni privilegio sibi (al. suo ) restitui, et postmodum, non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum expoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quibusque (al. quisque ) suae provinciae episcopis audiantur. Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest expoliatus vel expulsus: qui non est privilegium, quo expoliari possit jam nudatus Unde et antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos, ante litem contestatam perceptor vel primas (al. primo ) possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: ille qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quae possidet, securus teneat. Et alibi in synodalibus patrum decretis et regum edictis legitur statutum: redintegranda sunt omnia expoliatis vel ejectis episcopis, praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum, unde abscesserunt, loca funditus revocanda quacumque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascumque injustas causas, res Ecclesiae vel proprias aut substantias suas, perdidisse noscuntur ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in evangelio scriptum est. Quod si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX). Et in legibus saeculi cautum habetur: qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in decuplum, quae sublata sunt, restituat. Et in lege divina legitur. Maledictus omnis, quis transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus. Amen (Deut. XXVIII). Talia ergo non praesumantur absque ultione nec exerceantur absque sua damnatione ( Hactenus verba Symmachi papae, in conc. laudato ). Pacem, et non damnum, aut injustitiam alicujus sectamini invicem, et in omnes. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus, in illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. De caetero, carissimi, gaudete, et perfecti estote: exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum (Heb. XII, Eph. IV). Dominus custodiat vos et nunc, et in diem aeternitatis (II Petr. III). Amen. Data IX Kalendas octobris Constantino ( Constantio ) clarissimo consule.

EPISTOLA III, EUSEBII PAPAE EPISCOPIS TUSCIAE ET CAMPANIAE DIRECTA.

De infamibus ad testimonium non admittendis, et qui dicuntur infames, et de haereticis rite baptizatis, si ad fidem revertantur, per manus impositionem recipiendis, quae quidem manus impositio ad summos sacerdotes tantummodo pertinere monstratur.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis, Eusebius.

Benedictus dominus Deus noster, qui (Hormisdae, ep. 25) per misericordiam suam Romanam ecclesiam B. Petri apostolorum principis sacerdotio ditavit, nobisque viam monstrandam circa nos (propter universalem curam, quae nobis est propter privilegium ejusdem Ecclesiae) invicem caritatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votivi (al. votiva ) jucunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus: et dum dilectionis (al. dilectioni ) nostrae spei reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus affectum. Jungamus ergo, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces: et Deum nostrum, oris et cordis lacrymis supplicantes, jugi deprecatione poscamus, ut institutione et opere, illi, cujus esse membra cupimus, haereamus, nec unquam ab illa via, quae Christus est, devio tramite declinemus, ne ab eo juste, quem nos impie relinquimus, deseramur infelices. Quod superni favoris auxilio, ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si patrum mandata servamus. Dicit enim dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata. vel custodiamus catholica: ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum (Sixtus sententia 250; Hadr. coll. cap. 67) , criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri (Cod. Theod. l. IX, tit. I, const. 10), nec quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi (Cod. Just. l. VII, tit. 48, const. 4). Caput enim ecclesiae Christus est. Christi autem vicarii sacerdotes sunt, qui vice Christi legatione funguntur in ecclesia (Hormisdae, ep. 25, jam citata). Idcirco quidquid ad eorum fit injuriam, ad Christum pertinet, qui dixit: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Et qui spernit me, spernit eum qui me misit (Luc. X). Ista, fratres, terribilia sunt, et oppido diligenter consideranda et cavenda, et tam propter eos qui seipsos aut cupiditate, aut avaritia, aut invidia perdere moliuntur, ne in profunda labantur, aut in talia incidant mala, quam propter persecutiones Ecclesiae, servorumque ejus, qui juxta veritatis vocem, oculos habentes, non vident, et aures habentes, non audiunt, nec intelligunt quae placent Deo. Sequentes itaque in omnibus apostolicam regulam, et praedicantes ejus omnia constituta (Joannes ep. cp. in libello post Hormisdae ep. 51, 3, quaest. 5, Constituimus cum), ob custodiam episcoporum, qui columnae Ecclesiae a Deo dicti sunt et coeterorum verorum sacerdotum, firmantes cana patrum statuta; statuimus iterum cum omnibus qui nobiscum sunt episcopis, sicut dudum decretum reperimus, ut homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores (Hadr. coll. 63, in 2 decr. Eutychiani papae), adulteri, incesti, venefici, suspecti, criminosi, domestici, perjuri, et qui raptum fecerunt, vel falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sacrilegos ( Sortilegos lege ex coni. Latinii ) divinosque concurrerunt, similesque eorum, nullatenus ad accusationem, vel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et juste repellendi, quia funesta est vox eorum. Vocem (Cod. Theod. lib. IX, tit. 6, const. 3) enim funestam in omnibus interdici potius quam audiri oportet. Periculum ergo, quod doctoribus imminet, summopere semper cavendum est et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et custodiendi, dicente Domino: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Prima (Hormisdas, in regula fidei, post ep. 9 et ep. 51) enim salus est rectae fidei regulas custodire, et a constitutis patrum nullatenus deviare. Nec potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Et haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Ideo, carissimi, et vox juxta sanctam scripturam: discite benefacere (Isai. I), et mala declinare (Prov. XVI) et patrum regulis ( Al. semper ) imbui, sicut scriptum est: Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Memor esto, quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi. Testamentum hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bona, et particula (Vulg. bona diei) boni doni non te praetereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? Da, et accipe, et justifica animam tuam. Ante obitum tuum operare justitiam, quia non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo. Et omne opus electum justificabitur: et qui operatur illud honorabitur in illo. Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconsis illius intelligens erit, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens. Qui respicit per fenestram ejus, et in januam illius, audiens. Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum. Statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur. Protegetur sub ramis illius a fervore, et in gloria ejus requiescet (Eccles. XIV). Qui timet Dominum, faciet illud (Vulg. bona): et qui continens est justitiae, apprehendet illam: et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur, et exaltabit eum apud proximos suos. Et in medio Ecclesiae aperiet os ejus, et implebit eum Spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum. Jucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum. Homines stuli non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt illam: longe enim abest a superbia et dolo. Vir mendaces non erunt illius memores, et viri veraces invenientur in illa, et accessum (Vulg. successum) habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei stabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. Non dixeris: Per Dominum abest: quae enim odit, non feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne execramentum erroris odit Deus, et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata (Vulg. mandata conservare), conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum. Quod placuerit ei, dabitur illi: quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse cognoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium (Eccles. XV). Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis. Non credas vitae illorum, et (Vulg. ne) non respexeris in labores eorum. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii. Et utile, mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur. Multa alia (Vulg. talia) vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. In synagoga peccantium exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt, confidentes suae virtuti. Et non pepercit peregrinationi illorum, sed percussit eos, et execratus est illos, prae superbia verbi illorum. Non misertus est illis, totam gentem perdens, et extollentes se in suis peccatis. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. Misericordia enim et ira est cum illo, potens exoratio, et effundens iram. Secundum misericordiam suam, sic correptio illius. Hominem secundum opera sua judicabit. Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia facientis misericordiam. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? In populo magno non agnoscar. Quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Ecce coelum, et coeli coelorum, abyssus, universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes simul, et colles, et fundamenta terrae. Et cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo, et vias illius quis intelligit, et procellam (Vulg. procella), quam nec oculus vidit hominis? Nam plurima opera illius sunt in absconsis: sed opera justitiae illius quis enarrabit, aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est. Qui minoratur corde, cogitat mala (Vulg. inania). Et vir imprudens et errans cogitat stulta (Eccles. XVI) Omnis ergo, fratres, sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV). Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, et sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (fructus enim lucis est in bonitate et justitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus; quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri: subjecti invicem in timore Christi (Ephes., V). Crucis ergo Domini nostri Jesu Christi, quae nuper, nobis gubernacula sanctae romanae Ecclesiae tenentibus, quinto nonas maii inventa est, in praedicto Kalendarum die inventionis festum vobis solemniter celebrare mandamus. Similiter et haereticos omnes, quicumque Dei gratia convertuntur, et in sanctae Trinitatis nomine credentes baptizati sunt, romanae Ecclesiae regulam tenentes, per manus impositionem reconciliari praecipimus. Manus quoque impositionis sacramentum, magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis (sicut jam dictum est) quam ab illis, qui eorum locum tenent, umquam perfici potest, aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica umquam reputabitur sacramenta. De caetero, fratres, gaudete et exultate in Domino, ut sancti Spiritus gratia illuminati et confortati, vos ad pascua aeternae vitae pervenire, vestrosque perducere, adminiculante Domino valeatis. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis. Amen. Data octavo Kalendas septembris Constantino (al. Constantio ), clarissimo consule.