EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix 2
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Appendix 2 (Gregorius I), J. P. Migne

(0723A)Feria secunda, pro peccatis.

Ant. Si iniquitates, ut sup. Psalm. De profundis. Resp. Propitius esto. Vers. Adjuva nos. All. Domine, refugium. Off. Sicut in holocaust. Ad Comm. Amen. dico vobis.

Feria tertia, de angelis.

Antiph. Adorate Dominum, omnes angeli. Psal. Dominus regnavit, exsultet. Resp. Benedicite Dominum. Vers. Benedic, anima. All. Laudate Deum. Offert. In conspectu angelorum. Ad Com. Benedicite, omnes angeli.

Feria quarta, de sapientia.

Antiph. O sapientia. Psalm. et Resp. Domine Dominus noster. Vers. Quoniam elevata est. All. Quoniam (0723B)Deus magnus Off. Dominus possedit me. Ad Com. O sapientia.

Feria quinta, de charitate.

Antiph. Domine Deus Patrum nostrorum. Resp. Charitas Dei diffusa est. Vers. Charitas non quaerit. Allel. Charitas Dei. Off. Diligamus nos invicem. Ad Com. Charitas Dei.

Feria sexta, de sancta cruce.

Antiph. Nobis autem gloriari. Psalm. Dominus regnavit, decorem. Resp. Christus factus est. Vers. Propter quod. Allel. Dominus regnavit a ligno. Off. Deus enim firmavit. Ad Com. Nos autem.

(0724A)Feria septima, de virginibus.

Antiph. Vultum tuum deprecabuntur. Psalm. Eructavit. 727 Resp. Diffusa est. Vers. Propter veritatem. All. Specie tua. Off. Diffusa est. Ad Com. Dilexisti.

Gaude Eia unica columba speciosa.

Sponsa superno regi consociata. Beata semper Dei genitrix pia virgo Maria.

Praeclara dies nobis instat quae temporum affert orbita revoluta. Haec solemnitas est animae festivitas nostrae merito veneranda. Celebremus eam lingua vocifera. Decantantes laudes Domino debitas voce clara. Gratulemur in ea corde pio, Dominum rogantes mente pura. Ut delicta nostra tergat manu sua. (0724B)Quibus expediti cantica psallamus in excelsa. Summa pia gratia nostra conservando corpora 728 custodita. De gente fera Normanica nos libera, quae nostra vastat Deus regna. Senum jugulat et juvenum ac virginum puerorum quoque catervam. Repelle precamur cuncta a nobis mala. Converte, rogamus, Domine, supplices nos ad te Rex gloriae, es qui vera pax, salus pia, spes et firma. Dona nobis pacem atque concordiam. Largire nobis spem et integram fidem, simul veram charitatem continuam concede nobis et perfectam. Sanctorum precibus nos adjuvemur ad haec impetranda. De quorum passione gratulamur gloriosa. Sit laus pax et gloria Trinitati quam maxima cuncta per saecula. Amen.

(no ap