Appendix (PL 66)

This is the stable version, checked on 17 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix (PL 66)
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66

Appendix

Appendix (Auctor incertus (Joannes II?)), J. P. Migne 66.0032B

EPISTOLA ( olim I) JOANNIS PAPAE II AD VALERIUM EPISCOPUM. Docet Christum Dominum, secundum deitatis naturam, Patri aequalem, secundum vero humanam naturam, minorem esse.

Reverendissimo fratri Valerio episcopo Joannes.

Scripta tuae sanctitatis suscipiens, plena ea fidei regula, qua plurimum polles, inveni, et Deo gratias retuli quod anima et corpore te bene vigere didici. Sane ea quae significasti quosdam dicere quod non sit Filius aequalis Patri, et quod in Evangelio scriptum sit: Pater major me est (Joan. XIV), scias non recte intelligere tales fidei regulas, nec rectam fidem penes se habere. Paulus apostolus non secundum deitatis naturam Christum creatum insinuat, sed secundum humanae naturae substantiam eumdem creatum affirmat, ipso Ephesiis conscribente: Renovamini, inquit spiritu mentis vestrae, et induite novum 66.0027B| hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV). Et ad Hebraeos: In eo enim in quo passus est ille et tentatus, etiam potest his qui tentantur auxiliari (Hebr. II). Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, fidelem existentem ei qui creavit eum. Et ad Colossenses: Nunc autem deponite et vos universa, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpiaque ex ore vestro non procedant. Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III). Nunquid qui universam creaturam, visibilia, propria potestatis virtute procreavit ac fecit, seipsum antea vel postmodum (quod dicere nefas) creavit, vel facere potuit? Filius minor est Patre in assumpti hominis forma, aequalis vero Patri est in deitatis naturae substantia, eodem protestante: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Et iterum: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Et 66.0027C| iterum: Qui me odit, odit et Patrem (Joan. XV). Et iterum: Ut sint in nobis unum, sicut et nos sumus unum (Joan. V). Et iterum: Tu in me, et ego in eis (Joan. XVII). Et iterum: Omnia tua mea sunt. Et iterum: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV). Et iterum: Pater in me manens facit opera haec. Et Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I); et iterum ipse ad Parthos: Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra, spiritus, aqua, et sanguis: et tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus: et hi tres unum sunt (Joan. V). Nos itaque in natura deitatis, quia unum sunt Pater et Filius, nec Patrem credimus aliquo tempore praecessisse, ne major sit Filio; nec Filium postea natum esse, ut deitate Patris minoretur. Si aequalis Patri Filius non est, cur ita de illo Joannes evangelista testatus est: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum et quaerebant eum 66.0027D| occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V). Et Paulus apostolus: Hoc sentite in vobis, 66.0028A| quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II). Et in Salomone: Qui genuit me requievit in tabernaculo meo. Et Ecclesiastico: Sicut est ab initio, ita usque in saeculum, neque adjectum est ei, neque minuetur illi. Ipse est enim dominus creaturae suae, qui nihil eguit ab aliquo (Eccles. XXIV). Et in psalmo LXXII: Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram? Haec omnia Filium non inferiorem natura demonstrant, sed et aequalitatem deitatis annuntiant: quoniam qui utraque locutus est, verum dixit, quia Veritas mentiri non potuit. Taliter, frater carissime, semper age, caeterosque omnes agere mone, ut abolito hoc qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam Dei per totum mundum una fides sit, et una eademque confessio; ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). 66.0028B| Data nonis Augusti, Justiniano et Athalarico viris clarissimis consulibus.

CANONES JOANNI ASCRIPTI.

Hi tituli canonum quos nobis suprascriptus sanctus et domnus meus Joannes papa sedis apostolicae cum praefata auctoritate direxit.

Ex epistola Siricii papae urbis Romae Emerio [Himerio] episcopo Tarraconensi inter caetera ad locum, capitulo VII. Et quia aliquanti, de quibus loquimur, et tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent, id est, ut ad uxores proprias redierint, his ea conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quandiu advixerint, officio perseverent, si tamen post haec continentes se studuerint exhibere. Ii vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigni sunt, apostolicae sedis 66.0028C| auctoritate dejectos; nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praeterita cavere nos praemonent in futuro, quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum. Quia ferro necesse est excidantur vulnera quae fomentorum non senserint medicinam.

Ex canonibus Apostolorum cap. XXV.--( Quod episcopus, aut presbyter, aut diaconus, si pro criminibus damnati fuerint, minime communione priventur.) -- Episcopus, presbyter aut diaconus, qui in fornicatione aut perjurio captus est, deponatur, non tamen communione privetur; dicit enim Scriptura: Non vindicabit Dominus bis in idipsum (Nahum I).

Ex canonibus suprascriptis cap. XXIX.--Quod officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant.-- Si quis episcopus, presbyter aut diaconus, 66.0028D| depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum hic ab Ecclesia sibi abscindatur.

66.0029A| Ex canonibus Neocaesariensibus XCV.--De presbyteris qui fornicati sunt.-- Presbyter, si fornicatus fuerit, aut adulierium perpetraverit amplius, pelli debet et ad poenitentiam redigi.

Ex canonibus Antiochenis capitulo IV.--De damnatis et ministrare tentantibus.-- Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, maxime si posteaquam didicerunt adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint

Ex canonibus suprascriptis capitulo XV.--De episcopis ab ejusdem provinciae episcopis consonanter exclusis.-- Si quis episcopus de certis criminibus accusatus condemnatur ab omnibus episcopis ejusdem provinciae, cunctique consonanter eamdem contra eum 66.0029B| formam decreti protulerint, hunc apud alios nullo modo judicari, sed firmam concordantium episcoporum provinciae manere sententiam.

Tituli infra scripti ad hoc de canonibus excerpti sunt, ut unusquisque breviter possit agnoscere quod clerici post crimina capitalia non possint ad honorem pristinum revocari.

Ad locum, de synodo Nicaena (Can. IX), id est 318 episcoporum. Si qui forte indiscrete ad sacerdotium provecti, postmodum vel ipsi aliquid de se criminosum professi sunt, vel ab aliis revicti, abjiciantur.

Incipiunt tituli canonum Gallicani.

De synodo Valentinae civitatis episcoporum 18, IV idus Julias, Gratiano III et Equitio consulibus (Can. IV). Nec illud, fratres, scribere alienum ab Ecclesiae utilitate censuimus, ut sciretis quicunque sub ordinatione vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus, mortali 66.0029C| crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinationibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendacio falsitatis. Neque enim solvi ab his potest, si in ipsos se dixerint, quod dictum in alios puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa homicida sit. Divina vos pietas in aeternum protegat, fratres dilectissimi.

Item ad locum de synodo Aurelianensi episcoporum 30. Si diaconus aut presbyter crimen capitale commiserint, simul ab officio et communione pellantur.

Item ad locum de synodo Justinianensi. Si quis diaconus aut presbyter, post acceptam benedictionem leviticam, cum uxore sua incontinens invenitur, ab officio abjiciatur.

Item de synodo Epaonensi episcoporum 34. Si quis diaconus aut presbyter crimen capitale commiserit, ab officii honore depositus in monasterium detrudatur, ibi tantummodo quandiu vixerit communione sumenda.

66.0029D| Ecce manifestissime constat, quia secundum quod et tituli antiquorum Patrum a sancto Joanne papa transmissi, et trecentorum decem et octo episcoporum sententia, sed et canones Gallicani continere videntur, clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi confessi, aut ab aliis revicti, ad honorem redire non possunt. Et quia forte non deerunt, quibus pro nimia pietate suprascripta sanctorum Patrum severitas minime placeat, sciant se et trecentorum decem et octo episcoporum praecepta, et sancti papae auctoritatem, et illorum pontificum qui ordinantibus trecentis decem et octo episcopis reliquos canones 66.0030A| statuerunt, sententias reprehendere vel damnare. Sed forte major in illis est pietas quam in supradictis trecentis decem et octo episcopis: major in illis misericordia quam in sancto Joanne apostolico papa; major charitas quam in reliquis sanctis sacerdotibus qui hoc pro exemplo vel remedio Ecclesiarum suis definitionibus deliberaverunt. Et ideo aut plena [prona] voluntate praeceptis illorum consentiant; aut si non fecerint, omnibus se contrarios et inimicos esse cognoscant. Quae est ista justitiae inimica benignitas, palpare criminosos, et vulnera eorum usque ad diem judicii incurata servare? Quod si etiam durissimam eos poenitentiam per plures annos agere videremus, sic nos ipsi et saluti eorum consulere, et canonum deberemus statuta servare. Cum vero in aliquibus nec compunctionis humilitas, nec instantia orandi vel plangendi appareat, nec B. David imitentur, qui dixit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI); et illud: Cinerem sicut panem manducabam, 66.0030B| et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI), nec eos jejuniis vel lectioni vacare videamus; possumus cognoscere, si ad honorem pristinum redierint, cum quanta negligentia et cum quanto tempore et inimica animae securitate permaneant, credentes quod sic eis non acta digne poenitentia dimiserit Deus, quomodo sacerdotes indulsisse videntur. Vere dico quia illi [ipsi] quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere videmur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint, contra nos ipsos causas dicturi sunt, dicentes: Quod dum aut asperitatem linguae eorum expavimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes ipsorum libenter accepimus, nos eos, dum illis inutiliter indulgemus, in peccatis permanere, aut ipsa peccata etiam augere permiserimus, non recordantes illud quod in Veteri Testamento scriptum est, quia uno peccante contra omnes Dei ira desaeviit (Num. XVI). O pietas! o misericordia! uni parcere, 66.0030C| et omnes per exemplum malum in discrimen adducere! Non ita suadet sanctus ac beatissimus Cyprianus martyr dicens (Libro de Lapsis): Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat, nec reprimit delicta illius, sed fovet; et iterum: Imperitus est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et absconditum in profundis recessibus virus dum servat exaggerat. Unde et sanctus Joannes Constantinopolitanus episcopus arguit dicens: Imperitus est medicus qui ante digestam putredinem superinducit vulneri cicatricem. Et ideo diligentius perpendite, si aut potest, aut debet fieri, ut, tantorum ac talium quos supra memoravimus sacerdotum canones contemnentes, aliter quam illi statuerunt observare vel agere praesumamus: praecipue cum si illorum trecentorum decem et octo episcoporum, qui per omnes Ecclesias concilia fieri praeceperunt, tam sancta decreta negligimus, non illos solos dispiciemus, sed, sicut supra jam dictum est, et Africanos pontifices, et omnes reliquos, qui ipsis ordinantibus 66.0030D| per totum mundum pro ecclesiastica disciplina aliquid statuerunt, cum peccato animae nostrae contemnemus. Ego me in hoc periculo mittere omnino non audeo, quia nec talia sunt merita mea, ut aliorum peccata in me excipere praesumam; nec tantam eloquentiam habeo, ut ante tribunal Christi contra tantos ac tam sanctos sacerdotes qui canones statuerunt, causas dicere possim. Videat unusquisque qui aliter sentire vel observare disponit, qualiter possit in die judicii reddere rationem. Ego, in quantum Deus vires dare dignatur, studere volo eorum praeceptionibus obedire, quia cum illis non rixam, sed 66.0031A| pacem et qualemcunque partem habere desidero. Et hoc diligenter attendendum est, quod si, secundum quod supra scriptum est, illi clerici qui ad uxores proprias redeunt, ad integrum ab officio suspenduntur, et si etiam digami, aut internuptarum mariti, qui utique rem licitam faciunt, clerici tamen ordinari non possunt, aut si ordinati fuerint, dejiciuntur, de quibus et Faustus episcopus sanctus in epistola sua dixit: Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium vult exercere mariti; cum haec ita sint, qua conscientia quisquam dicere poterit, quod ille qui adulterium commiserit iterum ad honorem redire possit? Hoc loco si aliquis fuerit qui dicat: Ergo negas misericordiam Dei qui dixit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII)? et illud: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat (Psal. XL)? et illud: Peccator in quacunque die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XXXIII). Ad haec libera voce respondere et possumus et debemus: Absit a nobis ut de istis sententiis 66.0031B| videamur vel leviter dubitare. Definitissime enim credimus quod qui usque ad finem vitae suae poenitentiam egerit, non solum indulgentiam accipiat, sed etiam ad praemia aeterna perveniat. Propter regulam tamen ecclesiasticam, et propter antiquorum Patrum statuta, quae absit a nobis ut reprehendere aut discutere audeamus, eum quem credimus ad vitam aeternam post actam poenitentiam venire, ad honorem clericatus secundum tantorum Patrum praecepta novimus non debere reverti. In tantum ut in canonibus scriptum sit: Ne ullus unquam poenitens clericus ordinetur. Et si ille qui ultro petit poenitentiam, quamvis perfecte agat, non potest aut episcopus, aut presbyter ordinari, ita ut, etiamsi per ignorantiam ordinatus fuerit, et postea convincitur poenitentiam accepisse, dejiciatur: ille qui invitus ad poenitentiam agendam in monasterium mittitur, et utique qui aliud quam poenitens dicendus est, qua conscientia ad sacerdotium redire permittitur? Nemo 66.0031C| mihi alia quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae, aut contra trecentorum decem et octo episcoporum praecepta, vel reliquorum canonum statuta objiciat, quia quidquid contra illorum definitionem, in quibus Spiritum sanctum locutum esse credimus, dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito. Valde enim metuo et contremisco illam damnationem quam Heli sacerdos propter stultam indulgentiam accipere meruit (I Reg. IV). Qui pro eo quod filios suos negligenter castigavit, ut eos nec caedere, nec excommunicare voluerit, ipsi filii una die occisi sunt, et triginta millia de populo interfecta sunt, et arca testamenti in captivitate ducta est, et ipse retro cadens fractis cervicibus mortuus est, et nomen ipsius de libro vitae deletum est. Et econtra Phinees, qui pro eo quod zelo Dei commotus duos adulteros pariter interfecit, totum populum de Dei iracundia liberaverit (Num. XXV). Nec hoc ideo dico, ut sicut ille fecit, 66.0032A| etiam nunc per mortem corporum sacerdotes Domini debeant vindicare; sed quia melius est ut unusquisque parvo tempore, donec vivit in hoc mundo, verecundiam vel confusionem sustineat, quam postea ad supplicia aeterna perveniat; et multo ei utilius est propter aliorum exemplum, quandiu vivit, remotus ab honore poenitentiam agat, et remedium sibi in die necessitatis acquirat. Quicunque parvitati meae in hac causa voluerit onerosus existere, aliud ei responsum dare non delibero, nisi quod suprascripti canones continere videntur. Hoc ideo dico, quia dum cito crimina capitalia committentibus indulgemus, plurimi, qui nec Deum metuunt, nec sensus disciplinae ecclesiasticae expavescunt, sine ullo pudore ac reverentia, per indignas familiaritates extranearum mulierum, et seipsos decipiunt, et famam Christianae religionis blasphemari etiam ab extraneae religionis hominibus faciunt. Et ideo justum est, ut dum eis secundum omnium canonum statuta redeundi ad honorem aditus clauditur, tandem aliquando 66.0032B| tam gravi malo finis congruus imponatur. Quia quando, diabolo persuadente, aliqui clericorum in aliquod peccatum, et praecipue in adulterium, lapsi fuerint, quam expedit de animabus statuta canonum cogitant, per falsam pietatem ita totis viribus elaborant, ut aut nec mittantur in monasteriis. Si autem, certe post non longum tempus, importunitate nimia, et disciplinae ecclesiasticae inimica, extorquere conantur ut redeant ad honorem; qui chartulam istam cum suprascriptis titulis canonum non fuerit aspernatus, nec eam pro rusticitate sermonis despexerit, contra inimicos ecclesiasticae regulae multum eum poterit adjuvare, ut libera fronte dicat, sicut jam suprascriptum est, se contra tam sanctas antiquorum Patrum constitutiones venire nullatenus posse. Ego haec cum omni humilitate suggerens, absolvo apud Deum conscientiam meam. Quicunque autem aut importunitate, aut adulatione, aut falsis blandimentis inclinatus fuerit, ut censuram ecclesiasticae 66.0032C| disciplinae non teneat, videat qualiter se ante tribunal Christi expediat, ubi contra eum omnes qui canones statuerunt causas sunt sine ulla dubitatione dicturi. In quorum domnorum meorum sacerdotum manibus chartula ista pervenerit, si eam aliis sacerdotibus non solum ad legendum offerre, sed etiam ingerere transcribendam noluerint, timeant ne inde reddant in die judicii rationem. Nec illud credimus omittendum, ut iis qui pro scelere suo a praesidibus seu a rectoribus populi fuerint interempti, et sepulturam in coemeterio Christianorum habere, et offerentium pro ipsis oblationis juxta canonum indicamus licentiam non negari. Violatores vero sepulcri licet Augustorum principum capitaliter damnet sententia, tamen si qui in hoc facinore fuerint reperti superstites, ab ecclesiastica communione priventur: quia nefas est ut eis Christianorum non obseretur consortium, qui temeritatis ausu humatorum cineres reddere praesumpserunt inquietos.