EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
Auctor incertus
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


Appendix (Auctor incertus (Sylvester I?)), J. P. Migne

CAPITULUM SANCTI SILVESTRI PAPAE.( Conc. coll. Mansi. )

(0819D) Si quis filiam, aut sororem ex sacro fonte vel chrismate in conjugio sociaverit, dividantur, agant poenitentiam annis 5.

DECRETUM SANCTI SILVESTRI PAPAE.( Indidem. )

Constituimus et anno 324 praesenti decreto censemus ut in primis paternaliter vocentur et per septem (0820D)dies expectentur, nullius ecclesiasticae rei interdicta licentia. Huic vero expectationi iterum addantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi, et omnia divina officia audiendi. Post vero adjicientur duo dies a pace et communione sanctae Ecclesiae suspensis; deinde vero aliis duobus diebus sub eadem expectatione rei deportentur. Quibus uno die superaddito, omni expectatione veluti jam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.

1

EPISTOLA NICAENAE SYNODI AD SILVESTRUM PAPAM.( Indidem. ) Ut quidquid constituit ab eo confirmetur. Beatissimo papae urbis Romae cum omni reverentia colendo Silvestro, Osius, episcopus provinciae Hispaniae civitatis Cordubae, Macarius, episcopus urbis Jerosolymitanae, Victor et Vincentius, presbyteri urbis Romae ordinati ex directione tua, et caeteri episcopi CCCXVIII, in Domino salutem.

Quoniam omnia corroborata de divinis mysteriis ecclesiasticae utilitatis, quae ad robur pertinent sanctae Ecclesiae catholicae et apostolicae, ad sedem tuam Romanam explanata et de graeco redacta scribere confitemur: nunc itaque ad verae fidei augmentum (0822D)accurrimus roborari. Itaque censeat vestra apostolica doctrina episcopos totius vestrae apostolicae urbis in unum convenire, vestrumque habere concilium: sicut docet mystica veritas, confirmet nostra sancita, ut gradus fixos connexa ordinationi tuae sanctimoniae nostra possit habere regula: quoniam decet numerum dictorum coepiscoporum a te discere (0823A)gradus vel ordines constituere urbis. Quidquid autem constituimus in concilio Nicaeno, precamur vestri oris consortio confirmetur. Oret beatitudo tua pro universo concilio. Data 8 kalendas Julias, accepta 13 kalendas Novembris Paulino et Juliano summis consulibus.

EPISTOLA SEU RESCRIPTUM SILVESTRI AD SYNODUM NICAENAM.( Coust. App., p. 54.)

Silvester episcopus sedis apostolicae et sanctae Ecclesiae catholicae reverendae religionis urbis Romae, fratribus et coepiscopis, qui in Nicaenum concilium convenerunt, in Domino salutem.

Gaudeo promptam vos benignitatem servare. Nam et confirmo figoque ad doctrinae vestrae reclamantes (0823B)de mysterio vel unitate Trinitatis, chrismatis vos, secundum dicta et doctrinam evangelicam, sanctam accepisse gratiam: de quo examinationis probo vera fuisse et esse mansura, quae in vestrum nostrumque manavere mysterium, meum chirographum et discipulorum meorum offero, in vestro sancto concilio quidquid constituistis, una parem dare consensum. Atque in gremio vestrae synodi parva propter disciplinam Ecclesiae alligabo praecepta, propter Victorinum, qui arbitrio suo quidquid vellet affirmabat, et cyclos Paschae pronuntiabat fallaces, et cum episcopis totius urbis Italiae examinatam universitas vestri sancti concilii dignetur accipere unitatem. Et alia manu: Oret pro nobis beatitudo vestri sancti concilii trecentorum decem et octo, ut charitatis, (0823C)quae vobis data est, Domini nostri Jesu Christi servetur augmentum. Data 5 kalendas Novembris, accepta 4 idus Februarii Constantino septies et Constantio Caesare quarto consulibus.

ALTERA S. SILVESTRI EPISTOLA AD NICAENAM SYNODUM.( Conc. t. II, p. 721.) PRAEMONITIO COLLECTORIS.

In Vaticano codice 1342 geminae istae apocryphae epistolae continentur; adjungitur et tertia, quae secundo loco ibidem extat, quam cum in collectionibus nemo hucusque inseruerit, ideo hic addenda est, prout profertur a Ballerinis in opere saepius laudato, pag. 190.

Incipit epistola Silvestri episcopi ad concilium Nicaenum directa per Abundantium presbyterum et Abundantium diaconum consulatu Paulini et Juliani 12 kal. octobris. Beatissimis fratribus sanctis et coepiscopis, vel compresbyteris, qui congregati sunt in Nicaeno concilio Sylvester episcopus praesul apostolicae et catholicae urbis Romae in Domino salutem.

Gloriosissimus atque piissimus filius noster Constantinus Augustus cum constitutionibus sanctimonii vestri auribus suis intimata cognosceret, una nobis Domino nostro Jesu Christo jubente cum affectu suscipimus, (0824A)et fidem rectam atque declaratam universo orbi pandit introitum. Hoc sciret (scilicet) charitati vestrae credidimus intimandum concilium a nobis congregatum in dioecesi nostra contra Victorinum episcopum et Hippolytum diaconum, qui claruerunt Manichaeorum consortio, et Jobianum, et Calixtum, qui in sua extollentia dicebant non pascha venire die suo, nec mense, sed 10 kal. maii custodiri. Quos damnatos, et ejectos extra Ecclesiam et excommunicatos omnis mundus cognoscat. Qui in concilio sedis apostolicae cognitione vulgata polluti sensibus suis non recte nosse tacuerunt, et scelesta perpetrare componctionum innocentum execranda pollutione damnatos. Et quia in secessione funesta ipsi sibi morte praeventi ultimo die ausi sunt pollutionem sacerdotii (0824B)sua ordinatione relinquere quod infirmari ab hominibus sanctis et consacerdotibus nostra praedicatione et apostolicis doctrinis praecipimus damnari, contra Photium et Sabellium maxime et Arium anathemate percussus (F. percussos vel percussum) quasi vestro ore confirmantes damnamus; et quidquid in concilio Nicaeno civitatis Bithyniae constituistis pro veritis (F. Universalis) Ecclesiae moderatione pari forma custodimus: libra ponderatione censetis. Dat. 6 kal. jan. Et alia manu: Dominus noster Jesus Christus vos conservare dignetur, sancti et coepiscopi fratres.

1

EPISTOLA seu relatio concilii quod sanctus papa Silvester celebravit, praesente Constantino Augusto, in urbe Roma intra Thermas Domitianas cum CCLXXV episcopis, qui in ipsa synodo convenerant vocati a beato Silvestro. Indidem.

I. Quidquid actum est Nicaeae confirmatur. SILVESTER episcopus sanctae et apostolicae sedis (0825B)praesul urbis Romae dixit: Quidquid in Nicaea Bithyniae constitutum est ad robur sanctae matris Ecclesiae catholicae et apostolicae a sanctis sacerdotibus CCCXVIII, nostro ore conformiter confirmamus. Omnes, qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii, quod apud Nicaeam congregatum est sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini augusti, anathematizamus. Et dixerunt omnes: Placet.

II. De Paschae solemnitate.

Omnibus episcopis et presbyteris praeceptum est Paschae observantiam custodire a luna XIV, usque ad XXI, ita ut Dominicus dies coruscet. Et dixerunt episcopi: Placet.

III. De conciliis ter in anno celebrandis. (0825C)Silvester episcopus dixit: Robustius duximus consilium, (0826A)si placet, ut omnis episcopus, qui convenit ad consilium, fidem suam chirographo confirmet: ut deinceps rediens ad parochiam suam, compaginem nostrae salutationis plebi suae innotescat, ut fide concilii declarata, intemeratus ordo servetur. Et dixerunt episcopi: Placet.

IV. Nulli clerico licere causam in publico examinare. Silvester episcopus dixit: Nulli omnino clerico licere causam quamlibet in publico examinare, nec ullum clericum ante judicem laicum stare. Et dixerunt episcopi: Placet.

V. De praeficiendis in ordinibus et proficiendis. Si quis ad clericatum promereri (promoveri) desiderat, hoc justum est ut sit ostiarius annum unum, lector annos XX, exorcista annos X, acolythus annos (0826B)V, subdiaconus annos V, diaconus annos V, et si ( forte sic) ad honorem presbyterii accedat; et faciens in eo ordine annos VI, si fuerit omnium votiva gratia, non praemio, non invasione cupiditatis, nulli prorumpens (praeripiens) gradum, sic ab omni ecclesia eligatur consecrandus episcopus, nullo de membris Ecclesiae intercidente (intercedente), et omni Ecclesia conveniente. Et dixerunt episcopi: Placet.

VI. De ordinationibus et neophytis non ordinandis. Ut nulli episcopo liceat, sine cuncta ecclesia, a novissimo gradu usque ad primum ordinare neophytum. Et dixerunt episcopi: Placet.

Silvester episcopus dixit: A nobis incipientes, moderamine lenitatis, indicare commonemus, ut nulli episcopo liceat quemlibet gradum clerici ordinare (0826C)aut consecrare, nisi cum omni adunata ecclesia, si placet. Et dixerunt episcopi: Placet.

EPILOGUS BREVIS ALIUS CONCILII ROMANI SUB SYLVESTRO PAPA HABITI.( Conc. t. I, col. 1542.)

Temporibus sancti Silvestri papae, et Constantini (0827A)piissmi Augusti, factum est magnum concilium in Nicaea Bithyniae, et congregati sunt regulariter ejusdem Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram, catholicam, immaculatam, et damnaverunt Arium Photinum, Sabelliumque, atque sequaces eorum. Eodem quoque tempore, et 13 kal. Juliarum die, quando memoratum concilium magnum, in Nicaea congregatum est, canonica jam facta papae vocatione in urbem Romam congregavit et ipse, cum concilio praefati Constantini Augusti, ducentos sexaginta septem episcopos, et damnavit iterum tam Calistum, quam Arium, et Photinum, atque Sabellium, et constituit ut presbyterum Arianum resipiscentem nemo susciperet, nisi episcopus (0827B)ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate, per episcopalis manus impositionem, sancti Spiritus gratia, quae ab haereticis dari non potest, confirmaret. In qua et consensu et subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus (2, quaest. 7) crimen clerico audeat inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non (0828A)acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam (item, 2, quaest. 7), non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur praesul (2, quaest. 3), nisi in 72 testibus. Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem cardinalis, nisi quadraginta quatuor testibus non damnabitur. Diaconus cardinarius constitutus urbis Romae, nisi in 26 (imo 37) non damnabitur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, nisi (sicut scriptum est) in septem testibus non damnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes, et omnino Christum praedicantes. Testimonium laici (11, quaest. 1) (0828B)adversus clericum (leg. clerici adv. laic.) nemo recipiat. Nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat, nisi in Ecclesia. Nemo enim clericus, vel diaconus, aut presbyter, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante judicem cinctum causam dicere praesumat: quoniam omnis curia a cruore dicitur, et immolatione simulacrorum. Et si quis clericus, accusans clericum, in (0829A)curiam introiverit, anathema suscipiat. Hic inter caetera praedicta omnium consultu constituit in synodo ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto quispiam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone munda sepultum fuit. Et si quis desideraret in Ecclesia militare, aut proficere, ut esset prius ostiarius, deinde lector, et postea exorcista, per tempora quae episcopus constituerit, deinde acolythus annis quinque, subdiaconus quinque annis, custos martyrum annis quinque, diaconus annis quinque, presbyter annis tribus, probatus ex omni patre in tantum, ut etiam ab his, qui foris sunt testimonium habeat bonum unius videlicet (0829B)uxoris vir, quae tamen a sacerdote sit benedicta. Et si probatus fuerit dignus, et vota populi et cleri concurrerint, canonice episcopus consecretur, quem postea nec clericus, nec populus perturbare debet: quia episcopi, qui throni Dei vocantur, non sunt lacerandi, sed magis portandi et venerandi. De quibus ait B. Paulus apostolus: Seniorem ne increpaveris, sed ut patrem obsecra. Legimus namque, ipso Domino dicente, non esse discipulum super magistrum, hoc est non sibi debere quemquam, ad injuriam doctorum, vindicare doctrinam, nec aliqua machinatione Domini discipulis, id est apostolorum successoribus detrahere, aut eos infamare; quia injuria doctorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione funguntur. Qualiter enim Dominum constristent, qui hoc agere praesumunt, Dominus (al. Dominicus sermo) in (0829C)Evangelio testatur (Matth., XVIII). Ait enim ipse Salvator, quod expediat scandalizanti unum de pusillis istis, in maris profunda demergi, et molam asinariam (0830A)collo ejus suspendi. Si talis ergo poena Domini discipulos scandalizantibus hic promittitur, quid in futuro eis provenire debeat summopere pensandum est; quoniam non parum periculi illis manere poterit ante Deum qui haec detrectant suis exhibere ministris. Quod ita demum probari poterit, si Deum timeant, qui talia exercere minime formidant, si imposito sibimet improbo silentio, a talibus se deinceps custodiant: quia nihil prodest homini reliqua bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Unde ait propheta (Psal. XXXIII): Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo et fac bonum. Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Et reliqua. Hic in memorata (0830B)synodo constituit omnium cum consensu, ut nullus presbyter missas celebrare praesumat (De consec. dist. 1, Nullus presbyter missas), nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii. Et pietatis affectu hic sanctissimus papa sub gesta synodica revocavit apostolica auctoritate multos ab aliis episcopis excommunicatos, et a tyrannis ejectos, ad communionem, et restituit eos in ecclesiis, quibus fuerant olim instituti, sub satisfactione libelli, atque purgatos eos recepit, dans exempla futuris eruendi sacerdotes de persequentium manibus. Constituit etiam, nulla ratione (98, distinct. Nullus aliqua ratione) transmarinum hominem penes nos in clericatus gradu suscipi, nisi quinque ( quinque et eo amplius ) episcoporum designatus sit chirographis.

Praemonitio ad lectorem, in sequentem synodum.

(0830C)Ex duobus vetustis exemplaribus canones sequentes descripti sunt ad verbum, qui multis in locis ob exemplarium depravationem aut vix, aut omnino non possunt intelligi. Lector boni consulat, et si quid potest habere certius, commnuicet.


CENSURA DUARUM EPISTOLARUM SEQUENTIUM.( Coust. Append., p. 51.) I. Duae illae epistolae a Petro Crabbio primum editae sunt ex vetusto libro Coloniensi. Ambas simul Baronius reperisse se ait in duobus exemplaribus Cresconianae collectionis: sed primam dumtaxat Annalibus suis ad ann. 325, n. 171, inserendam duxit, de sequenti haec subjecisse contentus: Huic habetur conjuncta Silvestri epistola ad synodum, sed mendosissima, quae et ob consules perperam positos commentitia reputatur, utpote quae data et accepta habeatur sub consulatu Constantii quarto cum Constantini octavo vel septimo, qui est ab hoc annus quintus. Quamquam anno quinto a Nicaena synodo, hoc est 329, non Constantius, sed frater ejus senior Constantinus quarto cum Constantino patre octavo consulatum gessit: sed anno 325, Constantius primum, non quartum, cum Constantino septimo consulatum iniit. De eadem epistola Labbeus, to. II Concil. pag. 58, ita censet: Nec sincerum est hoc responsum, quod commentitium et mendosissimum VERE dixerim, et non tantum FERE, ut Binius. II. Neque primam idem Labbeus existimavit sinceriorem, utpote, inquit, cujus stylus suppositionem arguit cum temporis nota. Eam re ipsa tanto concilio indignam esse cum sola lectio persuadeat, inde quisque magis ac magis convincetur, ubi illam cum altera genuina ejusdem concilii ad Alexandrinam aliasque ecclesias contulerit. In hac quippe primo simpliciter salutem dicunt episcopi Nicaeae congregati et ad magnum sanctumque concilium convocati, ac deinde quid a se gestum quidve definitum sit explicant. In illa vero salutem dicit post Osium Macarius Jerosolymitanus episcopus, Alexandro Alexandriae et Eustathio Antiochiae episcopis, qui prius appellandi fuerant, prorsus non nominatis, nec quidquam postea de iis, quae decreta fuerant, exponitur. Istud autem eo minus tacendum erat in hac epistola, quod ideo a synodo scripta fingatur, ut rerum a se gestarum confirmationem peteret. Ait quidem Baronius ad ann. 325, n. 171: Cum his litteris missum fuisse decretum fidei et reliqua in synodo gesta, certum est. Ejusque assertionem ex parte firmant Dionysius Exiguus aliique canonum compilatores Dionysii aevo non inferiores, quatenus Nicaenae synodo placuisse notant, ut omnia, quae statuta sunt, ad urbis Romae episcopum mitterentur. Sed assentiri nequimus asserenti, haec omnia cum iis litteris missa esse, in quibus nihil missum memoratur: id enim taceri in hujusmodi litteris non solere consuetudo docet. III. Sed neque desunt notae, quibus haec synodi Nicaenae epistola Silvestrique rescriptum ex ea officina, ex qua superius Constitutum, prodiisse deprehendantur. Parem utique in illis offendimus sermonis barbariem: eisque communes sunt quaedam locutiones, quae quo magis singulares, eo minus dubitare nos sinunt quin ortum ex eodem cerebro habeant. Porro quemadmodum Constitutum, ut ipse titulus prae se fert, gradus vel religio qualiter a Silvestro custodiatur, decernit, ac subinde, cap. 3, de hoc papa dicitur, Fecit GRADUS: ita in epistola ad Silvestrum legimus, eum decere GRADUS vel ordines constituere urbis. Rursum eadem epistola, ubi occurrit, Sicut docet mystica veritas, cum his consentit Constituti cap. 3: Sic datur mystica veritas. Item animadvertimus in memorata Nicaenae synodi epistola, FIXOS gradus, in Silvestri rescripto, Confirmo figoque chrismatis vos sanctam accepisse gratiam, in ejusdem papae Constituto, n. 4, FIXAS cortinas, et cap. 11: Quidquid sermone FIXERO, vestro chirographo confirmetur. Ex hoc autem loco, ubi chirographus pro subscriptione ponitur, intelligere est illud Silvestri ad Nicaenam synodum rescribentis, Meum chirographum et discipulorum meorum offero. Demum in eadem epistola, quemadmodum in Constituto, Victorinus eamdem ob causam iisdemque verbis, quia cyclos Paschae pronuntiabat fallaces, culpatur. Sic informium illorum fetuum parens omnino latere nequit, utpote quem sua ipsius loquela manifestum faciat. Conjecturas nostras, quibus hunc Symmachi papae temporibus vixisse suspicamur, jam non semel proposuimus. ↑

1 CENSURA OPUSCULI SEQUENTIS.( Coust. App., p. 5.) Concilium hoc Petrus Crabbe duabus epistolis proximis subnexuit, sed praeposuit Constituto superiori, quod Romano in concilio ante Nicaenum habito editum fingitur. An ex uno eodemque exemplari quatuor illa monimenta descripserit, non declarat. Hujus artificem a caeterorum architecto diversum esse sermonis discrepantia innuit. In hoc quippe nec barbaries, nec obscuritas eadem apparet. Neque in sermone solum, sed et in decretis rebus inter hoc atque alterum Romanum concilium quaedam est dissensio, uti fidem faciunt quae in utroque constituuntur de tempore, quo clericus in unoquoque gradu, prius quam ad alterum promoveatur, permanere debeat. Postremum hoc cum libri pontificum auctori, tum Isidoro Mercatori ignotum fuit. Suspectum evadit vel ex ipso titulo, in quo praesente Constantino habitum dicitur; cum apud Baronium atque eruditos in confesso sit, Constantinum Roma tunc abfuisse. Baronius lapsum putat librarii, qui quod cap. 1 de Nicaena synodo memoratur, ad hanc imprudens retulerit. Quis etiam sibi in animum induxerit, CCLXXV episcopos tum convenisse a Silvestro vocatos, cum neque id facile, neque necessarium fuerit. Praeterea titulus capitis 3 indicat ibi subnexum fuisse statutum, quo concilia ter in anno celebranda esse decernebatur. Quod si ita est, quis admittendum putet illud concilium, quod cum idcirco maxime congregatum dicatur, ut quidquid Nicaeae constitutum est confirmet, ab ipsius tamen definitione de synodis bis in anno congregandis statim recedat. Quocirca tametsi ultro largiamur Silvestrum statim a concilii Nicaeni celebratione synodum convocasse, in qua praedicti concilii acta confirmarit, atque ex hac forsitan synodo collecta esse decreta, quae hic subjiciuntur; vicissim tamen dandum est ipsam collectionem, cujusmodi ad nos pervenit, adulterinum nonnihil prae se ferre, quod ei inter sincera et authentica summorum pontificum scripta, quae fidem faciant, locum dare non sinit, quoad castigetur atque idonea auctoritate fulciatur. ↑