Appendix (PL 078)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78

Appendix (Appendix (PL 078)), J. P. Migne

I. De officiis in noctibus a Coena Domini usque in Pascha.

1.

Igitur a Dominica quam sedes apostolica Medianam (0959C)voluit nuncupari, usum observantiae credimus intimandum; unde et ea quae ipso die dicuntur numerum dierum ostendunt, ut est illud, Quarta decima die ad vesperum: et paulo post, et in quinta decima solemnitatem celebrabitis. A quo die usque ad vigiliam Dominicae Resurrectionis in nullo Responsorio decantetur Gloria. A Coena vero Domini, nec in Psalmis, nec in nullo loco decantatur Gloria usque in Pascha. Eadem vero nocte surgent ad vigilias hora noctis octava, et tunc 31 ecclesia sit omni lumine decorata. Nec more solito Deus in adjutorium meum dicent, nec Invitatorium, nec Gloriam; sed cantor incipit in Psalmis Antiphonam, sicut Antiphonario continetur. Sed et in fine nocturnae lector Benedictionem non petit, nec presbyter more solito Benedictionem (0959D)complet; et quando finit lector, non dicit Tu autem, Domine, sed ex verbis lectionis jubetur facere finem.

2.

Lumen autem ecclesiae ab initio cantus nocturnae inchoatur exstingui, hoc tamen ordine, ut ab introitu ipsius ecclesiae incipiat paulatim tutari [ Id est exstingui], ut, verbi gratia, peracto primo nocturno, videatur eorum pars tertia esse exstincta; medio nocturno iterum tertia; tertio vero expleto, exceptis septem lampadibus, nihil lumen relinquunt. Quae in Matutinis exstinguuntur hoc ordine. Initio primi (0960B)Psalmi sit custos semper paratus in loco dextrae partis ecclesiae prope lampadibus, ut ubi audierit Antiphonam, (0960C)tenens cannam in manu sua, tutet lampadam unam, in fine vero Psalmi ipsius tutet aliam partis sinistrae. In secundo Psalmo, cum Antiphonas audierit, tutet dextra parte aliam. Sic una ex parte una, alia ex alia tutantur usque ad Evangelium, in evangelio vero tutatur mediana lampada. Ea die vero Coena Domini, hora nona, faciunt excuti ignem de lapide, in loco foris basilica; si ibidem oratorium habuerit, in portam ibi excutiunt; sin vero in loco quo consideraverit prior, ita ut ex eo possit candela accendi. Quae candela in arundine dehet poni, et a mansionario ecclesiae portari praesente populo; et de ipso igne continuo in eadem ecclesia loco secreto accendatur lampada una, et servetur usque in sabbato sancto ad illuminandum cereum, qui eodem die (0960D)benedicendus est ordine quo in Sacramentorum continetur. Et hic ordo cerei benedicendi in suburbanis civitatibus agitur.

3.

Nam in catholica Ecclesia infra civitatem Romanam, mane prima, Sabbato sancto, in Lateranis venit archidiaconus in ecclesia, et fundit ceram in vas mundum majorem, et miscitat ibidem oleo, et benedicit ceram, et ex ea fundit in similitudinem agnorum, et servat eos in loco mundo. In octavas vero Paschae dantur ipsi agni ab archidiacono in ecclesia post Missas et communionem populo, et ex eis faciunt 32 in domos suas incensum ad suffumigandum (0961A)pro qualicunque eis eveniente necessitate. Similiter in suburbanis civitatibus de cera faciunt.

4.

Hoc expleto, accipit mansionarius prior jam fatam candelam in manu sua illuminatam in canna, prosequente eum populo cum supplici silentio, ita ut summitas candelae quae illuminatur ad altare versa inclinata respiciat illam ecclesiam quam sunt ingressuri, quae tamen prius absque lumine erit, praeparatis ante altare septem lampadibus, ita compositis, ut absque ullo impedimento cujuscunque retardationis manu mansionarii cum eadem candela possint accendi, ac deinceps praeparatis custodibus omni lumine decoretur ecclesia. Et ita ingrediuntur ad Missas, sicut in Sacramentorum continetur vel Antiphonario. Missa expleta, communicant ordine constituto, (0961B)et servant de Sancta usque in crastinum juxta consuetudinem. Sed et ipsa ecclesia usque ad vigilias illuminata permaneat, et sicut in isto die taxavimus, sic et sexta feria faciendum est; similiter et sabbato, ea tantum ratione, ut ad horam nonam excutiant ignem de lapide, sicut diximus, et a mansionario quinta feria portetur, sexta feria ab archidiacono; in Sabbato sancto ab episcopo juniore portetur. Si vero hic ordo in monasteriis agitur, quinta feria ipse ignis a custode ecclesiae portetur; sexta feria a praeposito; Sabbato vero sancto ab abbate portetur. II. Feria 4, quod est pridie Coenae Domini.

5.

Hora tertia conveniunt omnes presbyteri, tam civitatis, quam et de suburbanis, et omnis clerus (0961C)cum populo in ecclesia statuta infra urbem exspectantes pontificem, qui semper in ecclesia majore per se Orationes solemnes ipso die, sicut in Sacramentorum continetur, complet. Qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum super oratorium, mox ut surrexerit, dicit Oremus, et diaconus Flectamus genua, postea dicit Levate. Et pontifex [ Al., presbyter] dicit Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro Ecclesia Dei, et caeteras per ordinem; tantummodo pro se intermittit; ad ultimum pro Judaeis non flectunt genua. Quibus expletis, osculatur altare, et egreditur. Presbyteri vero ecclesiarum sive de urbe, seu de suburbanis, vadunt per ecclesias suas, ut hoc ordine cuncta faciant feria sexta, hora tertia, hoc scientes, 33 ut ubi pontifex de se intermisit, (0961D)ipsi illum nominent. Postea vero hora octava [ Al., nona] ingrediuntur ad Missam hoc ordine. Dicit schola Antiphonam ad Introitum, et pontifex dat Orationem. Legitur lectio una, sicut in Capitulare commemoratur. Sequitur Gradale Ne avertas faciem tuam. Sequitur altera lectio, post quam canticum Domine, exaudi, cum Versibus suis. Evangelium pronuntiabitur ita: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Lucam. Qua perlecta, expletur Missa ordine suo.

III. Feria 5 Coenae Domini.

(0962A)

6.

Hora tertia ingressi sacrarium induuntur dalmaticis, tam pontifex, quam omnes diaconi, vel omni ornamento, sedente pontifice in sella sua; et praeparantur ampullae duae cum oleo, quarum melior defertur pontifici, ut accepto balsamo et commiscitato cum oleo manu sua impleat eam. Illam vero aliam ministri retineant plenam. Et pontifex lotis manibus procedit cum septem cereostata ad Missas. Dicta Antiphona ad Introitum, dicit Orationem. Legitur Apostoli lectio: Fratres, convenientibus vobis in unum, usque Ut non cum hoc mundo damnemur. Sequitur Grad. Christus factus est pro nobis. Legitur Evangelium secundum Joannem cap. CXII [ Al., CXVII]. In illo tempore, sciens Jesus quia venit (0962B)hora ejus, usque quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Et deinceps peragitur Missa ordine suo. Qua expleta, communicat solus pontifex ante altare, et diaconus confirmat eum cum calice illa tantummodo die. Postquam communicaverit, ponet calicem super altare. Deinde accepta a subdiacono patena, ponit juxta calicem de latere sinistro, et statim cooperitur a duobus diaconibus utrumque de sindone munda, quam prius praeparaverant in ora altaris e regione pontificis.

7.

Post corporalem expansam, continuo duo acolythi involutas ampullas cum sindone alba serico, ita ut videri possint, a medio tenent in brachio projectis sindonibus super scapulam sinistram, ita ut pertingant scapulam dextram, quatenus possint dependentia (0962C)retineri; a quibus sub humero stantibus venit subdiaconus, et accipit ampullam commistam unam cum sindone, et dat eam archidiacono, et ille defert pontifici ante altare. Tunc pontifex respiciens ad Orientem, 34 et diaconus [ Al., archidiaconus] tenet ante ipsum ampullam in sinistro brachio revolutam sindone, ut supra praefiximus. Et dicit pontifex Sursum corda. Respondetur Habemus ad Dominum. Et intrat in consecratione chrismatis excelsa voce. Sed antequam benedicatur, halat ter in ampullam. Qua expleta, benedicit ampullam olei tacite, ordine quo supra delatam, et similiter halat in ipsa ter. Ampulla autem quae cum chrismate est, statim ut benedicta fuerit, cooperitur, ut a nemine nuda videatur; sed tenente eam acolytho, omnes (0962D)eam per ordinem salutant. Nam episcopus et diaconi prius eam nudam salutant. Hoc expleto, ablutis manibus pontifex venit ante altare, et communicat omnis populus ordine suo. A feria quinta vespere nuda sint altaria usque mane Sabbati, et ipsa die ad Vesperas non cantatur Responsorium.

8.

Feria sexta, hora tertia, procedit pontifex, vel qui vicem illius tenuerit, in ecclesia statuta infra Urbem, non tamen in majore ecclesia. Qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum (0963A)[ Al., adorandum] super oratorium, sicut mos est, statim ut surrexerit, cum silentio ascendit ad sedem. Quo sedente, statim subdiaconus ascendit ad legendum; et post lectionem cantatur canticum Domine, audivi, cum versibus suis. Et dicit pontifex Oremus, Diaconus Flectamus genua, Levate. Et dat Orationem Deus a quo et Judas. Deinde sequitur alia lectio, post quam sequitur Tractus Qui habitat. Quo finito, legitur Passio Domini secundum Joannem. Qua perlecta usque Super vestem meam miserunt sortem, statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, in modum furantis. Finito Evangelio, tunc venit pontifex ante altare, et dicit Oremus, et diaconus Flectamus genua, et orat diutissime, et dicit Levate. Oremus, dilectissimi (0963B)nobis, in primis pro Ecclesia Dei, et caetera per ordinem, sicut supra in quarta feria diximus. Quas ut finierit, omnes tacite exeunt foras. Presbyteri vero ecclesiarum, sive de Urbe, 35 seu de suburbanis, vadunt per ecclesias, et hoc ordine cuncta ad vesperum faciant, hoc tantum mutantes, ut ubi pontifex meminit apostolicum, ipsi nominent suum. Ad vesperum vero tam in ecclesia, in qua pontifex dicit Orationes, quam in caeteris ecclesiis presbyterorum, post Orationes praeparatur crux ante altare, interposito spatio inter ipsam et altare, sustentata hinc inde a duobus acolythis. Posito ante eam oratorio [ Al., Posita ea ante oratorium] venit pontifex, et adoratam deosculatur crucem; deinde episcopi, presbyteri, diaconi, et caeteri per ordinem, (0963C)deinde populus. Pontifex vero sedet in sede usquedum omnes salutent. Presbyteri vero duo priores mox ut salutaverint, intrant in sacrarium, vel ubi positum fuerat corpus Domini, quod pridie remansit, ponentes eum in patenam, et subdiaconus teneat ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter subdiaconus patenam cum corpore Domini. Quibus tenentibus, accipit unus presbyter prior patenam, et alter calicem, et deferunt super altare nudatum. Pontifex vero sedet dum persalutat populus crucem. Nam, salutante pontifice vel populo crucem, canitur semper Antiphona: Ecce liguum crucis, in in quo salus mundi pependit, venite adoremus. Dicitur ad repetendum psalmus CXVIII. Qua salutata et reposita in loco suo, descendit pontifex ante altare, et (0963D)dicit: Oremus. Praeceptis salutaribus. Pater noster. Sequitur, Libera nos, quaesumus, Domine. Cum dixerint Amen, sumet de Sancta, et ponet in calice, nihil dicens, et communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa.

9.

Sabbato sancto veniunt omnes in ecclesiam, et (0964A)tunc illuminantur duo cerei, tenentibus duobus notariis, unus in dextro cornu altaris, et alter in sinistro. Et ascendit lector in ambone. Non pronuntiat Lectio libri Genesis, sed inchoat In principio, plane. Similiter et alias lectiones. Ante In principio non dicit Orationem. Post expletas Orationes et lectiones, statim veniens unus minister, tenens ampullas in manibus suis, stans in dextro cornu altaris; et tunc ascendit ipse praecedens pontificem ad fontes. Tunc deinde schola descendit ad fontes ad litaniam faciendam, exspectantes parationem pontificis; et non finiunt litaniam, dicentes Agnus Dei semper, usquedum pontifex venerit, et annuat eis ut sileant. 36 Secundus vero scholae tenet vas aureum in manu sua sinistra super planetam, unde pontifex mittat (0964B)chrisma in fonte. Deinde pontifex procedit cum omni decore, sustentatus duobus diaconibus; et illa duo cereostata quae ante fuerunt illuminata semper ante ipsum praecedunt, usquedum omnia finierit [ Al., fuerint completa]. Mox ut venerit ante fontes, stans benedicit fontes, ut mos est. Hic primum crucem facit, Qui hanc aquam, cum manu sua dividens aquam in modum crucis; secundam: Unde benedico te; similiter tertiam: Benedico te per Jesum Christum. Post fontes benedictos, mittit chrisma cum vase aureo, et aspergit [ Al., expandit] aquam cum manu super populum. Tunc baptizat, et redit in sacrarium, exspectans, ut cum vestiti fuerint infantes, confirmet eos.

10.

Deinde schola jussa facit litaniam ante altare: (0964C)primam septenam; spatio facto faciunt alteram quinam; intervallo facto faciunt tertiam ternam. Et dum dicitur Agnus Dei, magister scholae dicit excelsa voce Accendite, et tunc illuminatur ecclesia. Et procedit pontifex de sacrario cum duobus cereostatis, unde superius diximus, et stant sicut antea a dextris et sinistris altaris. Litania expleta, dicit pontifex Gloria in excelsis Deo; deinde legitur Apostolus, Alleluia, Confitemini Domino. Tract. Laudate Dominum, omnes gentes. Non cantent Offerenda, nec Agnus Dei, nec Communionem. Ante Evangelium non portant lumina in ipsa nocte, sed tantum incensum. Episcopus debet dicere quando mittit chrisma in frontibus infantum: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pax tecum. Respondetur (0964D)Et cum spiritu tuo.

11.

A Pascha usque in Octavas Domini ad omnes cursus non cantatur Responsorium, nec lectio recitatur; sed pro Versu et Responsorio cantatur Gradale Haec dies quam fecit Dominus, tantum semel. In Dominicum Paschae super Venite dicitur All. (0965A)ante Praeoccupemus faciem ejus, et per omnes Psalmos cantatur Alleluia. In secunda feria ad Venite et per totam hebdomadam dicunt Antiphonam Surrexit Dominus vere, All.

12.

Ad vesperas diei Paschae sancti, conveniente schola 37 temporius cum episcopis et diaconibus in ecclesia majore ad locum crucifixi, incipiunt Kyrie eleison, et veniunt usque ad altare. Ascendentibus diaconibus in pogium, episcopi et presbyteri statuuntur in locis suis, et schola ante altare. Finito Kyrie eleison, annuit archidiaconus primo scholae; et ille inclinans se illi, incipit Alleluia cum Psalmo Dixit Dominus Domino meo. Post hunc annuit secundo, vel cui voluerit: sed et omnibus incipientibus hoc modo praecipit. Dicit igitur Alleluia cum (0965B)Psalmo CX. Sequitur post hunc primus scholae cum paraphonistis infantibus Alleluia; et respondent paraphonistae. Sequitur subdiaconus cum infantibus Alleluia, Dominus regnavit, et reliqua; et semper respondent paraphonistae, et annuntiant Vers. 2 infantibus, Parata sedes tua Deus. Item Vers. 3, Elevaverunt flumina, Domine. Post hos Versos salutat primus scholae archidiaconum, et illo annuente incipit Alleluia cum melodiis infantium. Qua expleta, respondent paraphonistae semel. Post hanc incipit tertius Alleluia cum Psalmo CXI. Hunc sequitur Alleluia. Pascha nostrum immolatus est Christus. Vers. Epulemur in azymis. Hoc expleto ordine quo supra, incipit archidiaconus in Evangelio Antiphonam Scio quod Jesum quaeritis, vel Jesum quem quaeritis. (0965C)Post haec dicit sacerdos Orationem, et descendunt ad fontes cum Antiphona In die resurrectionis meae. Quam ut finierint, dicit primus scholae Alleluia, cum Psalmo CXII. Sequitur Alleluia, Ὁ Κύριος ἐβασίλευσεν. Item Versum καὶ γὰρ ἐστερὲωσε τὴν οἰκουμένην, ἥ τυς οὐ σαλευθήσεθαι. Finito ordine quo supra, post hanc sequitur diaconus secundus in Evangelio Ant. Venite et videte locum ubi positus erat Dominus All., all. Deinde dicit sacerdos Orationem, et tunc vadunt ad sanctum Joannem ad Vestem, canentes 38 Ant. Lapidem quem reprobaverunt, deinde All. cum Psalmo CXIII. Deinde primus scholae dicit cum pueris (0966A)All., Venite exsultemus Domino. Vers. 2, Praeoccupemus faciem ejus. Vers. 3, Hodie si vocem ejus. Post hoc sequitur diaconus Ant. Cito euntes dicite discipulis ejus. Deinde Oratio semper absque Kyrie eleison, et tunc vadunt ad sanctum Andream ad crucem, canentes Ant. Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro All., et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt, et dicent All., all. Post hanc dicant All. cum Psalmo CXIV. Quo finito, schola incipit All. Venite exsultemus Domino, et reliqua ut supra. Post dicitur Ant. Cito euntes, deinde Oratio. Deinde descendunt primates ecclesiae ad accubita, invitante notario vicedomno, et bibunt ter, de Graeco semel, de Pactis semel, de Procoma semel. Postquam biberint omnes presbyteri, et omnes diaconi, (0966B)seu subdiaconi, vel omnes acolythi per singulos titulos, redeunt ad faciendos Vesperas, et bibent de dato presbyteri. Haec ratio per totam hebdomadam servabitur usque in Dominicam in Albis.

13.

Feria secunda ad Vesperas iterum ad Lateranis ordine quo supra ingrediuntur, his, All. mutantes post Psalmum CXI. All. Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie. Vers. 2 Priusquam montes fierent aut firmaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus. In Evangelio dicit diaconus Ant. Nonne sic oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam All. Data Oratione descendunt ad fontes cum Ant. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est, et est mirabile in oculis nostris All., all. (0966C)Deinde, post Psalmum CXII, sequitur All. Ὁ ποιμαίνων τὸν Ἰσραὴλ πρόσχες, ὁ ὁδηγῶν ὡσεὶ πρόβατον τὸν Ἰωσὴφ. Ὁ καθήμενος ἐπὶ τὸν χερουβὶμ ἐμφάνηθι, ἐναντίον Εφραὶμ καὶ Βεναμὶν, καὶ Μανασσῆ (Psal. LXXIX, 1, 2) Αμπελον ἐξ Αἰγύπτου μετῇρας. Ἐξέβαλες ἕθνη καὶ 39 κατεφύτευσας αὐτὴν· Ὡδοποίησας ἔμπροσθεν αὐτῆς, κα ἐπλήρωσε τὴν γῆν. (Ibid. 9, 10). Post hunc in Evangelio Ant. Cognoverunt Dominum All., in fractione panis, All. Et data Oratione cum Antiphona; qualem volueris pro loco, descendunt ad sanctum Andream, dictoque psalmo CXIII, sequitur Alleluia, In exilu Israel ex Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. (0967A)Vers. 2, Facta est. Vers. 3, Mare vidit. In Evangelio Ant. Surrexit Dominus vere, All., et apparuit Petro, All. Sequitur Oratio.

13.

Feria 3, ad vesperum iterum ad Lateranis. Post Psalmum CXI, Alleluia, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino. Vers. 2, Exsurge, gloria mea. Vers. 2, Ut liberentur dilecti tui. In Evangelio Ant. Stetit Jesus in medio discipulorum suorum. Et data Oratione descendunt ad fontes cum Ant. Post psalmum CXII, sequitur Alleluia. Προσέχετε λάος μου τῷ νόμῷ μου· κλίνατε τὸ οὖς ὑμῶν εἰς τὰ ῥήματα τοῦ στόματός μου (Psal. LXXVII, 1) Vers. Ἀνοίξω ἐν παραβολαῖς. In Evangelio Ant. Vide manus meas, data Oratione. Item ad sanctum Andream, post Psalm. CXIII, dicit Alleluia, Confitebor (0967B)tibi, Domine, in toto corde meo, in conspectu angelorum. Vers. 2, Adorabo ad templum sanctum tuum. Vers. 3, Super misericordia tua. In Evangelio Ant. Isti sunt sermones, quos dicebam vobis.

15.

Feria 4, post Psalmum CXI, All., all., Te decet hymnus, Deus, in Sion. Vers. Replebimur in bonis domus tuae. In Evang. Ant. Mittite in dexteram navigii rete. Data Oratione itur ad fontes. Post Psalm. CXIII, Alleluia, Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. Vers. 2, Cantate ei, et psallite ei. Item Vers. 3, Laudamini in nomine sancto ejus. In Evangelio Ant. Dixit ille discipulus quem diligebat Jesus, Petro, Dominus est, all., data oratione. Item ad sanctum Andream, Post Psalmum CXIII, inchoantes Haec dies, respondent omnes: Quam fecit Dominus, sine Antiphona. (0967C)In Evangelio Ant. Hoc jam tertio manifestavit. Per titulos tantummodo Psalm. cum Alleluia dicunt, vel Grad. Haec dies quam fecit Dominus. Ant. Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Ascendo ad patrem meum. Item, venit Maria nuntians discipulis.

16.

Feria 5, Post Psalmum CXI [ Al., CXII] All., (0968A)Laetatus sum. Vers. 2. Stantes erant, Item Vers. Rogate quae ad pacem sunt. In Evangelio Ant. Undecim discipuli. Data Oratione, descendunt cum Ant. ad crucem, 40 ad cubicellum Rigodem. Post Psalm. CXIII, grad. Haec dies quam fecit Dominus. Ant. Data est mihi omnis. Inde post Orationem ad fontes. Post Psalmum CXIII, Alleluia, Qui confidunt in Domino. Vers. Montes in circuitu ejus. Item Vers. 3, Ut non extendant justi. In Evangelio Ant. Euntes docete omnes gentes. Item Ant. Dixit Jesus discipulis suis, afferte. Item Ant. Ecce ego vobiscum sum alleluia, omnibus diebus, alleluia.

17.

Feria 6, post psalmum CXV [ Al., CXI], All., Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia. Vers. Notum fecit Dominus. In Evangelio Ant. Gavisi sunt (0968B)discipuli, all. Data Oratione, descendunt ad fontes. Post Psalm. CXI [ al., CXV,] All. Οἱ οὐρανοὶ διηγοῦνθαι δόξαν Θεοῦ. Ποίησιν δὲ χειρῶν αὐτοῦ ἀναγγέλλει τὸ στερέωμα. [Psal. XVIII, 1 et 2] Vers. Ἡμέρα τῇ ἡμερᾴ ἐρεύγεθαι ῥῆμα, καὶ νὺξ νυκτὶ ἀνγγέλλει γνῶσιν. In Evang. Ant. Accipite Spiritum sanctum.

18.

Sabbato, post Psalmum. CXI [ Al., CX], Alleluia. Δεῦτε ἀγαλλιασώμετα τῷ κυρίῳ ἀλαλάξωμεν τῷ Θῷτῷ σωτῆρι ἡμῶν. (Psal. XCIV, 1). Vers. Προφθάσωμεν τὸ πρόσωνπο αὐτοῦ ἐν ἐξομολογήσει, καὶ ἐν φαλμοῖς ἀλαλάξωμεν αὐτῷ. Vers. Ὅτι Θεὸς μέγας κύριος, ὶκα Βασιλεὺς μέγας ἐπὶ πᾶσαν τὴν γῆν. Et in eadem ecclesia sequitur Ant. Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt. Psalm. Beatus vir qui timet Dominum. Post hunc Alleluia, (0968C)Omnes gentes, plaudite manibus. Vers. 2, Quoniam Dominus summus terribilis. Vers. 3, Ascendit Deus in jubilatione. In Evangelio Ant. Mitte manum tuam, et cognosce: Item Ant. Misi digitum meum. Item Ant. Haec autem scripta sunt; et data Oratione finitur in nomine Domini

Explicit feliciter Deo juvante. Amen.