EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Appendix
saeculo XIII

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

MarV.Append5 30 Martinus V Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MARTINI V P. M. APPROBATIO.


Martinus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Lupo de Olmeto, praeposito generali ordinis monachorum S. Hieronymi, salutem et apostolicam benedictionem. 1. Pia nos excitat, et inducit affectio, ut sincerae devotionis propositum, quo gloriosi S. Hieronymi doctrinam et vitam monachales imitari contemplatione studes, assidua paternis affectibus prosequentes, votis tuis justis et honestis, per quae regularis et monachalis observantia, sub qua Sanctus ipse in hoc saeculo sua devota altissimo exhibuisse comprobatur obsequia, in Dei Ecclesia propagari, digneque venerari valeat, benignum et benevolum impertiamur assensum.

2. Dudum siquidem inter alia ad nostram audientiam perducto, quod tu, et plerique alii fratres S. Hieronymi communiter nuncupati, sub regula S. Augustini viventes, zelo devotionis accensi, et ob frugem vitae melioris arctius et perfectius, quam regula dictaret hujusmodi, et in vero statu monachali, quem ipse S. Hieronymus cum suis monachis et fratribus professum fuisse, et in communi observasse perhibetur, vivere, et ut nomen gerebatis ejusdem sancti, sic ejus vitam, regulam, et opera desiderabatis imitari. Nos tunc hujusmodi propositum condignum, et rationi consonum recensentes, tibi inter caetera, ut regulam vivendi in monasteriis, in quadam epistola ad Eustochium et moniales, quae incipit: Tepescens in membris proclivum corpus, ut asseritur directa, contentam, et designatam, quam dictus S. Hieronymus tunc a plerisque inter alias suas epistolas edidisse et conscripsisse dicebatur, quandocumque tibi videretur in regulam monachorum Eremitarum ejusdem Sancti, in locum dictae regulae S. Augustini suscipere posses, plenam et liberam, per alias nostras litteras, quas et earum tenores praesentibus haberi volumus pro expressis, concessimus facultatem: pro ut in eisdem litteris plenius continetur. 3. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, a nonnullis vertatur in dubium, an ipse S. Hieronymus dictam epistolam ediderit; tuque propterea vivendi normam in ea, ut praefertur traditam, pro statutis dumtaxat ejusdem ordinis, et non regulam hactenus susceperis, sed stabili potius fundamento pro institutione regulae ejusdem Sancti provide per te suscepto, ex diversis epistolis et tractatibus per dictum S. Hieronymum editis, et per Ecclesiam approbatis, nonnulla veram religionis doctrinam, vitamque monachalem, quam idem Sanctus cum suis monachis et fratribus in ejus vita in communi, quo ad ea quae principalia sunt status, et vitae monachalis, per multa et usque ad obitus sui tempora observavit, et aliquos alios observare monuit, continentia extraxeris, compilaveris, et velut in unum corpus sub certis titulis reduxeris, sub quibus tu, et plerique alii monachi et fratres dicti ordinis, Altissimo concedente, vobis etiam super hoc apostolici favoris suffragante praesidio, de caetero degere, et permanere, ac illa in regulam suscipere proponitis et etiam affectatis. 4. Pro parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, ut per te extracta, et compilata, in modum vivendi, et formam regulae hujusmodi, tibi et successoribus tuis praepositis, ac omnibus, et singulis prioribus, monachis, fratribus, et personis dicti ordinis praesentibus, et futuris, qui in illo vivere, et Altissimo famulari voluerint in locum dictae regulae S. Augustini suscipiendi, ac dictum ordinem S. Hieronymi profitendi potestatem, ac licentiam concedere de benignitate apostolica dignaremur. 5. Nos igitur hujuscemodi regularem et monachalem observantiam dicti S. Hieronymi laudabilem, et in vita ejus per ipsum observatam merito laudantes, et approbantes, illamque in Dei Ecclesia in ordinem monachalem attolli, et observari intensis desideriis affectantes, necnon pio et sincero tuae devotionis proposito grato concurrentes assensu, hujuscemodi quoque supplicationibus inclinati, discretioni tuae doctrinam, et instituta monachalia ejusdem S. Hieronymi, prout per te Domino inspirante ex eisdem epistolis, et tractatibus, ut praemittitur, non mutatis sententiis extracta, compilata et reducta sunt, loco regulae S. Augustini et statutorum in epistola contentorum, hujusmodi in regulam monachalem ordinis monachorum Eremitarum dicti S. Hieronymi, cujus tu ipse professus existis, illamque vitam in ordinem hujusmodi suscipiendi, ac ipsam regulam ejusdem Sancti, prioribus, monachis, fratribus, et personis praedictis sub ea vivere cupientibus. 6. Quos etiam, ac te a dictae regulae S. Augustini, et statutorum per te juxta dictam epistolam Tepescens susceptorum, licet auctoritate sedis apostolicae confirmatorum, observantia, ex tunc penitus absolutos esse volumus, et decernimus per praesentes, etiam sub modis, et formis in dictis litteris expressis, tibi etiam quo ad hoc suffragari, et alias in suo robore permanere volumus observandam tradendi, et publicandi, plenam et liberam auctoritate apostolica tenore praesentium, concedimus facultatem, volentes, et auctoritate praefata statuentes, quod postquam regulam hujusmodi tradideris, publicaveris, ut praefertur, ex tunc tu, priores, monachi, fratres, et personae praedicti ordinis, secundum illam vota principalia religionis hujusmodi emittere, profiteri et vivere teneamini. 7. Vosque et mores vestros tam eidem regulae, quam etiam illius doctrinae, et institutis in quadam epistola per sanctum Eusebium discipulum ejusdem sancti Hieronymi ad Damasum episcopum Portuensem et Theodorum Romanum senatorem, de vita et doctrina religionis, ac obitu, et miraculis ipsius sancti Hieronymi destinata contentis, necnon per eumdem S. Hieronymum dum in extremis ageret suis monachis pro observantia regulari, et vitae integritate, sanctimoniaque relictis, conformare debeatis. 8. Et nihilominus ne hujusmodi regula per te suscipienda, et aliis monachis tradenda cuiquam nimium gravis appareat, aut onerosa, volumus, et eadem tibi auctoritate concedimus, quod priores, monachi, fratres, et personae praedictae, aut illi ex eis, qui regulam hujusmodi susceperint, illam, aut instituta, et doctrinam in epistola ejusdem sancti Eusebii, vel aliqua contenta in eisdem quandoque humana fragilitate, aut infirmitate causante, seu alias tam exacte prout traditur in eisdem observare nequiverint, non propterea mortalis peccati vinculo sint ligati, sed per suos superiores corporali dumtaxat poena, qua congruit procedatur, eisque pro excessu, et transgressione, ac pro modo culpae injungi valeat poenitentia salutaris, quam humiliter suscipere et adimplere teneantur. 9. Quodque tu, et successores tui praepositi dicti ordinis monachorum illos ex prioribus, monachis et fratribus praedictis qui ordinem ipsum jam sub dicta regula S. Augustini professi sunt, ac propter infirmitatem hujusmodi, seu quavis alia de causa ad observandum hujusmodi regulam S. Hieronymi se impotentes senserint, aut alias eam acceptare noluerint, ut sub illis, regula, observantia, et obedientia regularibus, sub quibus eos tu hactenus rexisti, et gubernasti, etiam de caetero regere, et gubernare, ipsique in illis remanere, et Altissimo famulari. 10. Cum eis quoque, ac etiam illis, qui secundum ipsam regulam S. Hieronymi, et ut praefertur in posterum pro tempore profitebuntur, casu aliquo de praemissis, aut alia rationabili causa, de qua tibi, seu illis videbitur, subsistente, super singulis in eadem regula B. Hieronymi contentis, auctoritate praedicta, per vos, vel alios dispensare, aut alias eorum animarum saluti, prout expediens fuerit, consulere et etiam providere valeatis, super quibus tibi et successoribus ipsis etiam plenam, et liberam harum serie concedimus facultatem. 11. Decernimus insuper auctoritate praedicta, quod hujusmodi regula postquam per te tradita, et publicata fuerit, ut praefertur, robur obtineat perpetuae firmitatis, et ab omnibus, qui secundum eam vota eorum principalia sponte profiteri voluerint, juxta illius continentiam et effectum inviolabiliter observetur. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus Apostolicis, nec non omnibus iis, quae in dictis litteris non obstare voluimus, caeterisque contrariis quibuscumque. 12. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, statuti, voluntatis, et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit. indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctos apostolos, idibus Martii, pontificatus nostri anno duodecimo. EJUSDEM MARTINI V P. M. BULLA ALTERA. Martinus episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. 1. Et si pro cunctorum Christi fidelium super quibus curam apostolatus officii gerimus statu salubriter dirigendo, et ampliando libenter adhibeamus sollicitudinis nostrae partes: illos tamen affectuosiori studio prosequimur charitatis, qui, mundanis abjectis illecebris, in humilitatis spiritu sedulo virtutum Domino famulantur. Unde ea quae pro illorum sub vera religionis observantia stabiliendo proposito provide emanasse comperimus, ut firma illibataque permaneant libenter apostolico munimine roboramus.

2. Nuper siquidem pro parte dilecti filii Lupi de Olmeto, ordinis monachorum Eremitarum S. Hieronymi generalis praepositi nobis exposito, quod dudum ipse, et plerique alii professores ordinis ejusdem sancti Hieronymi sub regula sancti Augustini tunc vivente zelo devotionis accensi ob frugem vitae melioris, arctius et perfectius quam regula dictaret hujusmodi, et in vero statu monachali, quem ipse sanctus Hieronymus cum suis monachis, et fratribus professum fuisse, et in communi observasse perhibetur, vivere, et ut nomen gerebant ejusdem sancti, sic ejus vitam, regulam, et opera desiderabant imitari. Idcirco ad hujusmodi ordinis stabile potius fundamentum, pro institutione regulae monachorum eremitarum ordinis dicti sancti Hieronymi ex diversis epistolis, et tractatibus per dictum sanctum Hieronymum editis, et per Ecclesiam approbatis, nonnulla veram religionis doctrinam, vitamque monachalem, quam idem sanctus cum suis monachis et fratribus in ejus vita in communi quoad ea, quae principalia sunt status, et vitae monachalis per multa, et usque ad sui obitus tempora observavit, et aliquos alios observare monuit, continentia Lupus ipse extraxerat, compilaverat, et velut in unum corpus sub certis titulis reduxerat, sub quibus ipse, et plerique alii monachi, et fratres dicti ordinis ex tunc in antea degere, et permanere, ac illa in regulam suscipere proponebant, et affectabant. Nos igitur hujusmodi propositum condignum, et rationi consonum recensentes, hujusmodi regularem, et monachalem observantiam per ipsum sanctum Hieronymum in vita ejus observatam merito laudantes, et approbantes, illamque in Dei Ecclesia in ordinem monachalem attolli, et observari intensis desideriis affectantes, eidem Lupo doctrinam, et instituta monachalia ejusdem S. Hieronymi ex eisdem epistolis, et tractatibus, prout per ipsum Lupum extracta, compilata, et reducta fuerant loco regulae S. Augustini in regulam monachalem ordinis monachorum cremitarum dicti S. Hieronymi, et ejusdem S. vitam praefatam in ordinem hujuscemodi suscipiendi, ac ipsam regulam dicti sancti prioribus, monachis, fratribus, et personis praedictis sub ea vivere cupientibus, quos etiam ac per ipsum Lupum postquam secundum eamdem regulam vota sua principalia emisissent a dictae regulae sancti Augustini observantia ex tunc penitus absolutos esse volumus, et decrevimus observandam tradendi, et publicandi plenam, et liberam per alias nostras litteras, quas earum tenore praesentibus haberi volumus pro expressis, concessimus facultatem, ac per easdem litteras voluimus, quod postquam idem Lupus regulam hujusmodi tradidisset, publicasset, ut praefertur, ex tunc ipse, ac priores, monachi, fratres, ac personae praedicti ordinis secundum illam vota sua principalia religionis hujusmodi emittere, profiteri, et vivere tenerentur, ipsaque regula sic tradita et publicata robur obtinet perpetuae firmitatis. 3. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte ejusdem Lupi petitio continebat, licet ipse postmodum ad salutarem dicti ordinis monachalis institutionem, ejusque soliditatem, et incrementum provide intendens, praefatam vitam dicti sancti Hieronymi monachalem in ordinem hujusmodi, ejusque doctrinam, et instituta monachalia, prout ex epistolis, et tractatibus praedictis per ipsum Lupum extracta, compilata, et reducta fuerunt, ut praefertur, dictarum litterarum vigore loco dictae regulae sancti Augustini in regulam ordinis monachorum Eremitarum assumpserit, et erexerit, atque susceperit, ipsamque regulam prioribus, monachis, fratribus, et personis ordinis hujusmodi sub ea vivere cupientibus juxta illius continentiam inviolabiliter observandam tradiderit, publicaverit, ac observari decreverit, ipsique priores, monachi, et fratres vota sua principalia secundum regulam hujusmodi in manibus dicti Lupi professi fuerint, illaque de caetero utentes secundum eam regantur, et gubernentur, ac ipsa in regulam eorum tamquam veram doctrinam monachalem sancti Hieronymi laudantes, et approbantes acceptarunt, et secundum eam, etiam monasteria ejusdem ordinis monachorum regunt, et gubernant. 4. Idem tamen Lupus assumptionem, erectionem, susceptionem, traditionem, publicationem, et decretum, aliaque praemissa ex certis causis dubitat viribus non posse subsistere: pro parte dicti Lupi nobis fuit humiliter supplicatum ut assumptioni, erectioni, susceptioni, traditioni, et publicationi, ac aliis praemissis pro illorum subsistentia firmiori robur apostolicae confirmationis adjicere de benignitate apostolica dignaremur. 5. Nos igitur qui religionis propagationem, et divini cultus augmentum nostris vigere temporibus intensis desideriis affectamus, hujusmodi supplicationibus inclinati, assumptionem, erectionem, susceptionem, traditionem, et publicationem, et alia praemissa, ipsamque regulam, prout inferius describetur, ac omnia, et singula in ea contenta, ac inde secuta, rata habentes, et grata, ex auctoritate apostolica ex nostra certa scientia confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem. 6. Statuentes nihilominus, et etiam ordinantes, quod de caetero Lupus ipse, ejusque successores praepositi, generales, priores, monachi, fratres, et professores, ac conventus, et monasteria dicti ordinis monachorum Eremitarum S. Hieronymi, quae nunc sunt, et erunt in posterum, profiteantur vota sua tria principalia religionis, ac etiam regantur, et gubernentur per dictum Lupum, ejusque successores praepositos, ac vivere teneantur secundum regulam hujusmodi, ejusque continentiam, et effectum, ac ipsius susceptionem, traditionem, et publicationem praefatas, aliaque instituta ordinis hujusmodi regularia. 7. Volumus insuper, atque concedimus ad serenandas conscientias professorum hujus ordinis, et pro ipsorum majori quiete animorum, quod si qui professorum hujusmodi dictam regulam, seu aliqua de contentis in ea, humana fragilitate, aut infirmitate causante, seu alias tam exacte, prout traditur in eisdem, non observaverint, non propterea mortalis peccati vinculo sint ligati, sed per suos superiores pro eorum, et transgressione, ac modo culpae injungi valeat poenitentia salutaris, quam suscipere et adimplere teneantur. Non obstantibus apostolicis, ac praedicti, et aliorum quorumcumque ordinum, statutis, et consuetudinibus, etiam juramento, confirmatione apostolica, vel quacumque firmitate alia roboratis, caeterisque contrariis quibuscumque. 8. Tenor vero Regulae hujusmodi de verbo ad verbum sequitur, et est talis: Fratres charissimi, non queo quem mente concepi ore proferre sermonem, etc.; in fine vero ejusdem subditur. 9. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, communitionis, supplicationis, statuti, ordinationis, voluntatis, et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romae apud Sanctos Apostolos sexto idus Julii, pontificatus nostri anno decimo tertio.