Appendix (Irmina abbatissa)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Appendix (Irmina abbatissa), J. P. Migne

I. Charta qua Irmina, abbatissa [Horreensis]. Epternacensi monasterio a se condito portionem suam in villa Epternaco ac plurima alia dona confert; et ipsum monasterium tradit Willibrordo episcopo [Trevirensi] gubernandum ( ann. 698). (1309A)

Domino sancto ac venerabili in Christo patri Willibrordo episcopo, Irmina in Christo Deo sacrata abbatissa. Dum ab omnibus non habetur incognitum quod ego, inspirante misericordia Christi, pro consilio virorum apostolicorum, patrum nostrorum, domini Basini et domini Leotwini, episcoporum, seu et pro consensu sororum nostrarum Christo servientium, quae nobiscum sunt congregatae, basilicas in nomine S. Trinitatis, vel in honore gloriosissimae Virginis Mariae genetricis Domini nostri Jesu Christi, seu et beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, in villa mea propria quae vocatur (1309B)Epternacus, sita super fluvio Sura, seu et monasteriolum ibidem ad monachos peregrinos conversandum, vel . . . pauperes ibidem alimoniam petendum, pro divino respectu vel pro animae meae remedio construxi, et dum sanctitas et dilectio vestra erga me vel monasterium meum assidue agitur. Igitur decrevi apud animum meum, ut vos de rebus meis propriis in aliquo consolari deberem, quod ita spontanea voluntate feci. Idcirco dono vobis donatumque esse volo memoratas basilicas sanctorum ad gubernandum vel dominandum. Itemque dono vobis ad supradicta loca sanctorum portionem meam in ipsa villa Epternaco, hoc est, quantumcumque ex successione paterna vel materna mihi obvenit, tam in domibus quam aedificiis, mansis, mancipiis, vineis, terris, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, seu et pastores, vaccarios, porcarios, vervecarios, cum gregibus eorum, vel cum appenditiis suis, id est, Badalingo, Mathofovillare, (1309C)vel portionem nostram in Oxinvillare, exceptis hominibus illis quos per epistolas nostras ingenuos relaxavimus. Similiter dono vobis, vel ad supradictas basilicas, vineae pedecuram unam in monte Viennensi, cum vinitore, nomine Alitfrido, cum omni peculiari suo. Ista omnia, ut dixi, ad ipsa loca sanctorum, vel vobis, a die praesenti tradimus atque transfundimus, ad gubernandum vel ad dominandum; ea ratione ut quidquid de re superius memorata in Dei nomine facere volueritis liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Nam si quis contra hanc chartulam donationis meae venire (1310A)tentaverit, inferat fisco auri libras decem, argenti pondo viginti, manente nihilominus firmitate. Actum Treveris, sub die kalend. Novembris, anno IV domini nostri Childeberti regis. Ego Huncio, in Christi nomine presbyter, hanc chartulam donationis, jubente domina mea Irmina, perscripsi: et ipsa subter, manu propria, una cum testibus, firmavit, et qui subscripserunt, in praesenti rogavit.

Ego Irmina, in Christi nomine, hanc donationem relegi. Basinus episcopus. Leodowinus episcopus. Theodofridus presbyter. Waltharius diaconus. Gangbertus presbyter. Hudobertus presbyter.

II. Testamentum Irminae, abbatissae [Horreensis], quo Epternacensi monasterio legat quidquid sibi ex paterna et materna haereditate obvenit ( ann. 698). Anno quarto regni domini nostri Childeberti regis, sub die kal. Decembris. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Irmina, in Christi nomine (1310B)Deo sacrata, acsi indigna, gratia Domini abbatissa, sana quidem, Deo propitio, mente, sanoque consilio, testamentum meum fieri rogavi, idque fratri in Christo meo Huncioni presbytero scribendum commisi. Idcirco dono a die praesenti, pro remedio animae meae vel pro mercedis meae augmento in aeterna beatitudine vel retributione, ad basilicam quae est in nomine sanctae Trinitatis, vel in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, vel beatorum apostolorum Petri et Pauli seu ceterorum sanctorum, quae est in villa nostra Epternaco constructa, sita super fluvium Sura, ubi dominus noster et pater in Christo Willibrordus episcopus, rector et gubernator esse videtur, donatumque esse volo, hoc est in ipsa villa Epternachon, quantumcumque ibidem ex successione paterna vel materna mihi obvenit ad integrum, tam domibus quam aedificiis, casis, mansis, mancipiis, vineis, campis, pratis, sylvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum appenditiis omnibus, (1310C)vel adjacentiis suis, Baidelingo, Mathulfingo, vel portione mea in Oxenvillare, omnia ista cum adjacentiis eorum, una cum pastoribus, vaccariis, porcariis, brevicariis cum gregibus eorum vel omni peculio promiscuo, ad saepe fata loca sanctorum, vel ad monasteriolum ibidem constructum in Dei nomine volo esse donatum, exceptis hominibus illis quos per epistolas nostras ingenuos relaxavi, quorum vocabula sunt: Garario, Cumboaldo, Achilde, Theodfrido filio, Aldfrido, Vlodoare, Roacare, Warvinlinde, Bacelinde, Graucelebata, Gundulfo. Isti toti (1311A)denominati, annis singulis unusquisque eorum in luminaribus unam libram cerae ad supradicta loca sanctorum in ipsa villa Epternaco constructa, ad nativitatem Domini reddere et dissolvere studeant. Similiter dono ad jam dicta loca sanctorum, vineae pedeturam unam in monte Viennensi, cum vinitore nomine Alithfrido, cum omni peculiari suo. Ista omnia, ut superius intimavi, ad memorata loca sanctorum, a die praesenti per praesentem paginam testamenti nostri tradimus atque transfundimus perpetualiter in Dei nomine possidendum. Haec sunt qua huic testamento meo annectere volui: si quae liturae, vel caraxaturae adjectionis factae sunt, ego feci fierique jussi, dum mihi mea saepius recensetur voluntas. Nam si quis contra hoc meum testamentum venire tentaverit aut aliquid irrumpere voluerit, sit anathema maranatha indissolubili vinculo in aeternum damnatus, et sit lepra percussus Naaman Syri; et insuper inferat fisco auri libram unam, argenti pondo (1311B)duo, et nihilominus praesens testamentum firma stabilitate permaneat.

Actum Treberi, die et regno suprascripto. Ego Huncio, in Christi nomine presbyter, rogante et jubente domina mea Irmina abbatissa, hoc testamentum perscripsi, et ipsa subter, manu propria, una cum testibus, firmavit. Ego Irmina hoc testamentum meum relegi. Basinus episcopus. Ego Leodwinus episcopus. Ego Theodfridus. Gundebertus. Bertwinus. Adelbertus. Trasibrictus. Garibertus. Gazobertus. Audobertus. Waltharius.

III. Charta qua Irmina, abbatissa [Horreensis] Epternacensi monasterio concedit villam Montem, in pago Tulpiacensi, et dona prius collata confirmat ( ann. 699). Domino sancto et in Christo patri Willibrordo episcopo Irmina abbatissa donatrix. Quidquid unusquisque homo de rebus suis propriis ad loca sanctorum (1311C)aut servorum Dei spontanea voluntate aliquid condonaverit, hoc sibi credit mercedis praemium recipere in futuro. Idcirco dono ad monasterium vestrum in villa Epternaco constructa super fluvio Sura, quod ego a novo de fundo proprio aedificavi, vel ad illa loca SS. Petri et Pauli apostolorum ceterorumque sanctorum constructa, donatumque esse volo a die praesenti, hoc est, quantumcunque in ministeria ipsorum sanctorum condonavi, vel in qualibet praesidia dedi, tam auro, quam argento, gemmis, vestimentis altarium, velis, cortinis, utensilia tam aerea quam ferrea seu et ligna operis quantumcunque in ipsa loca sanctorum, vel in praedicto monasterio ponere (1312A)jussi, aut inantea Christo praesule addere potuero, volo ut hac ex nostra munificentia in Dei nomine proficiat perpetualiter in augmentis. Similiter dono vobis a die praesenti ad ipsum monasterium vestrum Epternacense villam cujus vocabulum est Montis, sitam in pago Tulpiacensi, quam de dulcissima consobrina mea Erminitrude, filia Pantini, dato pretio comparavi, hoc est, tam domibus, quam aedificiis, mansis, casis, mancipiis, campis, sylvis, pratis, pascuis, adjacentiis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnibus ad integrum, vel quantumcunque in memorata villa Montis, tempore praesenti possidere videor, seu et peculii promiscuo utriusque generis nationum vobis, vel ad saepe fatum monasterium vestrum Epternacense, a die praesenti, ut superius dixi, de potestate mea in jure et dominatione vestra vestrique monasterii, per praesentem paginam donationis meae manu mea firmatam trado atque transfundo perpetualiter in Dei nomine possidendum; (1312B)ea ratione, ut quicquid ex hoc, tam vos quam fratres ipsius monasterii elegatis, faciendi, habendi, tenendi, commutandi liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem, et nullius ex hoc calumniam habere pertimescatis. Nam si quis contra hanc cartam donationis, quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, tentare conaverit, imprimitus iram Dei omnipotentis incurrat, et inferat fisco auri libras tres, argenti pondo viij, et hoc quod repetit nullatenus valeat evindicare. Facta est haec cartula donationis sub die kal. julias, anno V regni domni nostri Childeberti regis.

Ego Huncio, in Dei nomine presbyter, rogante et jubente Irmina abbatissa, hanc cartulam donationis perscripsi, et ipsa subter, manu propria, una cum testibus, firmavit. Ego Irmina hoc testamentum a me factum relegi. Basinus episcopus. Leodowinus episcopus. Waltharius diaconus. Bertuinus diaconus. Tarobertus diaconus. Ethberictus presbyter. Garberictus. Transberictus. Bosa. Aodebertus.

IV. Charta qua Irmina Willibrordo episcopo concedit quidquid possidet in villa Stancheim (Vide Patrologiae tom. LXXXIX, col. 537.) (1312C) V. Testamentum Adelae filiae Dagoberti regis pro monasterio monialium in Palatiolo ab ipsa fundato (ann. 690, 1 April. ). (Ex Hontheim, Historia Trevirensis.) Adela in Christo Domino sacrata abbatissa, Dagoberti (1313A)regis quondam filia. Cum pervulgatum notumque bonis omnibus sit, quemadmodum nos monasterium in villa quae dicitur Palatiolum, in ripa positum fluminis Mosellae, quod ipsum a Pippino majore domus Treviris permutatione quaesivimus, honorique sanctae Mariae virginis, genitricis Domini nostri Jesu Christi, et beatorum Petri et Pauli, caeterorumque sanctorum jam dudum ad proprii monasterii usum exstruximus, in eoque monacharum coetum, disciplina et regula sancti Benedicti viventium, aggregavimus, faciendum denique nobis visum est ut has vitae degendae necessarias opes, quas de propriis hactenus largitae sumus, testamenti etiam praesenti pagina confirmaremus.

Legamus itaque, et donamus huic, quod diximus, monasterio villam nostram, quae dicitur Palatiolum, in qua coenobium esse constructum videtur, idque cum omni integritate, tam domibus, aedificiis, additamentis, casis, curtibus, mansis, mancipiis, quam (1313B)vineis, campis, pratis, silvis, adjacentibus, farinariis, aquis aquarumque decursibus, et omnibus iis quae ad ipsam pertinere villam constat.

Addi volumus his praedium Scripnasium in pago Mosao situm, ad ipsius Mosae fluminis ripam, omnesque (1314A)possessiones ejus villae, uno duntaxat quadraginta jugerum agro excepto, quem Insulae nomine appellatum, jam ante dulcissimo filio Alberico donavimus. Similiter a Deiparae matris hoc monasterio possideri praedia ea omnia volo quae in Bietbergis Bessancioque sita, quaeque a dulcissima germana mea Regentrude dato pretio comparavi. Rursus portiones meas villarum Enchiariaci [ Enkerich ]. Ursiaci [ Urzig ], Caimetarum [ Keimpt, prope Cellas] his adjicio, quae ad Mosellam omnes sitae sunt.

Quibus adjungi res etiam eas facultatesque placet quae in praedio Regimoseti a Feronio filio Tullonis justae mihi venditionis titulo quondam obtigere. Accedunt etiam his possessiones Baldelingis, quae in pago sitae Betensi, et a Ganciofrido, et Wigerico emptae, in jus peculiumque meum redactae sunt. Item quae in praedio Machariaco [ Forte Machera] a Bertonio mihi donata. Haec omnia tribuo donoque. Ad extremum id quoque de sententia congregationis memoratae (1314B)statuimus, ut quidquid opum possessionumque in monasterium hoc ipsum contutimus, id in archiepiscoporum Ecclesiae Trevericae semper sit arbitrio atque tutela.

Datum Kalendis Aprilis anno 12 Theoderici regis.