Appendix (Augustinus)

This is the stable version, checked on 17 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
Migne Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 33


Auctor incertus

AuInAuH.Append6 33 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EAE SUNT: AUGUSTINI ad BONIFACIUM et contra, epistolae breviores sexdecim;
Ad DEMETRIADEM PELAGII epistola;
AUGUSTINI ad CYRILLUM et contra, de laudibus HIERONYMI;
Altercatio AUGUSTINI cum PASCENTIO.
ADMONITIO DE SEXDECIM EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS.

Breviores epistolas sexdecim sub nomine Augustini et Bonifacii, prout in pervetustis Mss. praenotantur, hic exhibitas repudiarunt post Erasmum Lovanienses Theologi: primum quia multum discrepant a vena et stilo Augustini; deinde non recensentur a Possidio, neque ab ullo veterum citantur; excepta tamen tertia decima, quam ante annos fere sexcentos in suam collectionem lib. 13, c. 5, retulit Anselmus Lucensis, et post ipsum Ivo et Gratianus. Constant vero laciniis inepte consutis; prima, exempli causa, his sententiis, Ornet mores tuos, etc. Grave, seu melius, Turpe est enim ut quem non vincit homo, etc., quae ex Epistola 189 ad Bonifacium exscriptae sunt: et continent quaedam cum historia temporum, Bonifaciive gestis haud satis convenientia; qualia deprehendes praesertim in Epistola 10. Ad haec testatur Augustinus ipse Bonifacio scribens supra in Epistola 220, n. 2, se nunquam eidem comiti in ipsius periculis mittere potuisse litteras, cum periculum cogitaret perlatoris, caveretque ne ad eos, ad quos nollet, sua epistola perveniret. Itaque docti plerique censent eas ab otioso scriptore, stili exercendi gratia, confictas fuisse. Quorum judicio, tametsi adversetur Baronius, subscribendum esse existimamus.

EPISTOLA PRIMA.

Domino sublimi semperque magnifico filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Ornet mores tuos pudicitia conjugalis; ornet sobrietas et frugalitas. Bene enim agere, et illicita non prohibere, consensus erroris est. Quaedam dum de ecclesia egreditur, Christi virgo sacrata ebriam Gothi Herpae mentem et corpus incurrit. Habeat, quaeso, miles sub comite positus disciplinam. Grave est enim, ut quem non vincit homo, vincat libido; aut volutetur vino, qui non vincitur ferro.

EPISTOLA II.

Domino merito honorabili patri AUGUSTINO episcoporum summo, BONIFACIUS.

Tuae Sanctitatis epistolam admonitu me terrificantem suscepi. Etenim, venerabilis papa, si torus ille legitimus pavidos habet accessus; quo debet puniri supplicio divinas qui temerat rationes? Arguetur ergo profecto qui divina atque humana neglexit, et quem libido praevenit, gladius ultor absumet; eumque quem insobrium in tantis angustiis fama veridica publicavit, carceris periturum quocumque supplicio custodia retinebit.

EPISTOLA III.

Ego, quos diligo, arguo et castigo, non occidi desidero, nec carcere pleno squalore retrudi. Sola sufficit admonitio. Poterit enim, si ei divinitus concedatur tempus poenitentiae, condonari, qui Domini templum ausus est violare. Sit ergo ipse, qui fecit, sui arbiter voti: fas enim non est ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniae, si poenituerit, reservatur. Nam si in Barbarorum erroribus velimus, ut condecet, exercere vindictam, paucos reperiemus, nec ipsos animosos ad pugnam fore.

EPISTOLA IV.

Domino sublimi semperque magnifico filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Africae littus, ut audio, miles attigit transmarinus; sed hujus militis dux a catholica veritate dissentit. Quid orem, sicut oportet, ignoro. Ab Italia hostis est publicus nuntiatus, contra victricia signa superbas erigens hastas. Pacem inter vos fieri vellem, si scirem plenius quod ignoro. Adest quidem Africae olim paratum in Italia bellum, sed tamen non invideo, fili charissime, Romaniae. Sed dico quod sentio. Non dabit, Divinitate juvante, catholicus haeretico terga. Tui cordis intentio dirigatur ad Deum, non militem timebis, non Gothum, non Hunnum.

EPISTOLA V.

Domino sancto patri AUGUSTINO episcopo, BONIFACIUS.

Scio quod sit tua Sanctitas pro mea vita sollicita, et quae adversus me tyrannus ille ordinaverit ac disponat, antequam tuum Sacerdotium scriberet, novi. Obviamus ad mortem ultro tendentibus, quos nostrae victoriae, ut credimus, faciet Christus addictos. Sed si erga me meosque omnes aliud voluerit ordinare Divinitas, precare ut animam meam liberet Deus; et dabitur competens adversario secunda vice responsio. In pugna enim utriusque desaevit furor, sed Deus inspicit causas. Igitur ora, ut dixi, et vincet una Trinitas nobis.

EPISTOLA VI.

Dilectissimo et spectabili viro filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Miror quomodo tam subito fidei murum aries ruperit inimici: novi enim qua religione semper sis ecclesiam veneratus. Quo igitur instigante furore hominem de ecclesia rapuisti? Tuus si de tuo amico forte praesumeret fugitivus, posset procul dubio intercessoris causa veniam promereri: ergo, si amicus intenditur, cur Deus offenditur? Sed si de potestate praesumitur, Nabuchodonosor regem intende, qui causa superbiae in bovem est ex homine commutatus (Dan. IV, 30). Non ut confundam te haec scribo, sed ut filium meum charissimum moneo (I Cor. IV, 14). Ecclesiae igitur illaesum revoca, quem ut irreligiosissimus rapuisti. Oblatio vero domus tuae a clericis ne suscipiatur, indixi; communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus vel errore a me definita tibimet poenitentia, et tempore condonato, pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.

EPISTOLA VII

BONIFACII AD AUGUSTINUM.

Humilis saluto, quod primum est: suscepi autem tremens Sanctitatis tuae verba verberibus plena. Scio quod veniae praeparatur, qui ab Augustino perfectissimo sacerdote corripitur; nec debet episcopo denegari, quod voluntas facit aut casus: ipse enim sibi denegat curam, qui suam medico non publicat causam. Hominem ergo, piissime pater, e liminibus ecclesiae raptum, tuis sanctis aspectibus jussio mea furorque subduxit. Alieno non sunt ista facta consilio; sed Dei et sanctorum ejus regimine vivo. Illum itaque virum morte dignissimum, quem, ut dixi, meus de ecclesiae foribus furor abstraxit, vitae tuis jussionibus donamus illaesum. Agnosco culpas: indignae meae lacrymae jungantur tuis fletibus justis, quo possit haec nota nigro scripta titione deleri. Ecclesiae mihi introitus non negetur: illic spero veniam, ubi admisi culpam. Oblatio vero domus meae, ut tua Sanctitas jussit, ad coelestis regis mensam ejus manibus offeretur.

EPISTOLA VIII.

Domino sublimi, semperque magnifico filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Dum quodam in loco positus tuae Eximietatis transitus intuerer, placuit meis aspectibus tuae Sublimitatis mitis ille ac terribilis gressus. Sed postquam illud levigatum sacro chrismate caput portam cum paucis civitatis exivit, subito vomunt equites domus, civitas fundit exercitum, strepunt arma, concrepant tubae, contis crispatae ventis stupae dependent, ferreae tunicae virorum fortium membra constringunt, sessoris et equi renibus setigera theca vestitus, intensus geritur arcus: pulchra cuncta conspexi, nihil melius Bonifacio comite vidi. Sed postquam ad Palmas, ut comperi, tua Sublimitas venit, ad illum brevem quidem, sed plenum periculis maris transitum, quod vix aliquando nave transitur, praeceperas matutino tempore transmeare, ne noctis obscuritas mali aliquid procuraret. Gudila Eximietatis tuae fidelissimus servus, equo vectus, ipsius maris dum natat in brachio, interdicti littoris tetigit oras, nec statim licuit reverti profecto: maris enim tumor increscens reversuro transitum denegavit. Hoc illos tuos vigilantissimos sensus latere non potuit: iram ratio provocavit, culpa juvenem suasit ad fugam; sed felix fuga est quae currit ad vitam. Memoratus Gudila ad patronum tuum sanctum Stephanum primum martyrem confugit. Ipse mihi et imperavit, ut pro eodem apud religionem tuam postulator accedam. Habeat igitur, quaeso, veniam; quoniam nec turbatus undis equus corruit, nec gurges altus absorbuit, quem Deus eruit et aqua servavit. Valeat apud te epistolaris ista, rogo, suggestio: eris enim, ut deprecor, ab ira Domini alienus, quoties petitor a te offensus non fuerit Augustinus.

EPISTOLA IX.

Domino beatissimo et venerabili sancto patri AUGUSTINO episcopo, BONIFACIUS.

Furens parco, qui obvius bello Sanctitatis tuae frangor imperio, Gudilam fortissimum semper quem volo vivere virum, metuo ne eum aliquando juventutis suae levitas faciat interire. Potest quidem praecinctus armis, quantos inimicos repererit, trucidare. Sed apud belligeros viros victus dicitur victor occisus. Nam equo vectus maris brachium quod natando perrexit, luxuriae non fuerat, sed virtutis. Arbitror enim quod nocte cogitarit aliquid hostibus facere; cui, sole ingresso, finis diei consilia parata subduxit. Hoc vero dolui, quod natatione longissima ab equo posset et aquis occidi. Ut jubes ergo, sancti beatique Stephani imperata jussa vestra refero. Spondeo enim ipsi tibique, quod Gudila vobis est jubentibus veniae condonatus.

EPISTOLA X.

Domino venerabili sancto patri AUGUSTINO episcopo, BONIFACIUS.

Castinus ille, privatus ex consule, vitae meae ac nominis, omnibus ut notum est, persecutor, pejores committens ac fingens factiones, quasi mearum a me gestarum immemor donationum, Italia fugiens, meis se in Africa defensionibus tradidit committendum. Omitto, beatissime pater, olim mihi ab eodem ingestas miserias, ostensa pericula; fugiens eum nunc usque vivo. Thrax natus, vix Scytham evasi; duravi invido sub consule miles. Sed divina potentia, quae novit planare sublimia, et altius elevare prostrata, fecit de superbo quod voluit; et hostem meum, me quieto, victoria mihi, qua novit, addixit. Sufficit pro funere victi tanta dejectio; adoravit saracam chlamys, timuit senator barbarum caput, tremuit militem dux. Doloris dicuntur ista, pater sancte, cothurno: nam veneror illustrissimum consulem, et primum conspicio senatorem; sed ne consueta fallacia mali erga me, ut solet, aliquid moliatur, putetque se suis fraudibus Romanis ducibus profuturum, et in meo versetur exitio; integrum de suis sensibus det tuae Beatitudini sacramentum, si nullus in ejus corde vertitur dolus. Ego autem per omnia, quae sancta sunt, juro, quoniam si apud eum animi reperero puritatem, cum incolumem ac sublimem Italiae Romaeque reddam, perfrustratis inimicis ejus et domitis. Hostis autem erit suae animae, si aliquid in eo sinistrae partis invenero.

EPISTOLA XI.

Domino insigni meritoque sublimi Filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Vir illustrissimus Castinus sacramento se prodidit, quod sit ab omni culpa et erroribus alienus. Quem tibi, ut dicit, foederatus ille Sonia, adhuc te in palatio posito, falsis suggestionibus concitabat. Sed ne totum quod tunc agebatur, mittatur in medium, detur prolixitati compendium. David ille opilio regnum parcendo inimicis obtinuit. Christus pro Judaeis, qui eum crucis patibulo confixerunt, Patrem, ne irasceretur, rogavit, et indignis hominibus veniam misericors condonavit. Crede igitur homini, qui mihi fidele tradidit sacramentum, et quaerit, me pollicente, tua defensione vitae subsidium. Scio enim quod ejus salutis mihi promissa complebis.

EPISTOLA XII.

Domino venerabili sancto patri AUGUSTINO episcopo, BONIFACIUS.

Grave nobis est bellum. Inimici mucro nostra pectora pulsat: Deo funde preces, ut soles, tua sit nobis comes oratio. Rauca buccina, terrifica tuba, puto quod et sidera terreat; hostium clamor immanis est, sed his non terremur: novimus enim ista non hodie. Ergo, venerande Christi sacerdos, pete Deum ut jacula in hostes dirigat nostra, ac se ipsi trucident mutua caede.

EPISTOLA XIII.

Dilectissimo et spectabili viro BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Gravi de pugna conquereris: dubites nolo, utile tibi tuisque dabo consilium: arripe manibus arma; oratio aures pulset Auctoris: quia quando pugnatur, Deus apertis coelis prospectat, et partem quam inspicit justam, ibi dat palmam.

EPISTOLA XIV.

Domino venerabili sancto patri AUGUSTINO episcopo, BONIFACIUS.

Manus superba, Deo juvante, cecidit, quae ante paululum audax gladium erecta portabat. Multi ex adversis ceciderunt; de nostris autem, Christo juvante, nullus est vulneratus. Ora igitur, venerabilis papa, ut talis de inimicis ultio saepe procedat.

EPISTOLA XV.

Domino insigni meritoque sublimi filio BONIFACIO, AUGUSTINUS episcopus.

Lecto me jacere Nobilitatem tuam latere non credo, ultimumque diem mihi exopto venire. Gaudeo tuae victoriae. Civitatem, quaeso, serva Romanam; tuos ut bonus rege comes: nihil de viribus propriis praesumas; de auctore gloriare virtutum, et nullum curabis penitus inimicum. Vale.

EPISTOLA XVI.

BONIFACII AD AUGUSTINUM.

Nunquam Divinitas preces ac lacrymas despicit peccatorum. Cupis ipse quidem de hac vita securus ad coeli regna migrare; sed nobis opus es fessis, in tantis adhuc periculis constitutis. Itaque ora nobiscum, in tua nobis salus aliquantulum temporis condonetur.

ADMONITIO DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. Hic ipse est liber ad Demetriadem, qui olim cum in manus Augustini venisset sine auctoris nomine, rescripsit ille quamprimum ad Demetriadis matrem Julianam (supra Epist. 188), rescire cupiens unde profectum esset istud opusculum, quo pelagianum errorem tradi animadvertebat. Postmodum vero, in libro de Gratia Christi, c. 20, et sequentibus, ipsius auctorem indicavit Pelagium; imo ex ejusdem libri cap. 37 se ipse declaravit Pelagius in suis ad Innocentium papam litteris scribens: Legant quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus; et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Eidem Pelagio tribuebat Orosius in Apologetico edito an. 415; nisi quod ipsi sermonem ait suppeditatum fuisse ab alio, fortean ab Anniano illo diacono, quem Hieronymus suggillat supra in Epist. 202. Adversus hanc eamdem Pelagii epistolam, post S. Augustinum scripserunt Prosper, seu potius Leo Papa in epistola ad Demetriadem, et Beda in libro primo in Cantica, notans a quibusdam falso tributam fuisse Hieronymo, sed falso etiam ipse Juliano tribuens. Data fuit aut an. 413, quo Demetriadi virginitatis velamen suscipienti litteras miserunt certatim Hieronymus, Augustinus, et Innocentius; aut certe an. 414, posteaquam illa se Romam recepisset: id quod significare videtur Pelagius hic in cap. 23.

EPISTOLA XVII PELAGII AD DEMETRIADEM. CAPUT PRIMUM.

Si summo ingenio parique fretus scientia officium scribendi facile me implere posse crederem, tamen tam arduum hoc opus ingredi sine magno difficultatis timore non possem. Scribendum tamen est ad Demetriadem, virginem Christi, virginem nobilem, virginem divitem, et, quod his majus est, ardore fidei nobilitatem divitiasque calcantem. Quam utique pro tam insignis admiratione virtutis, ut laudare omnibus facile, ita docere difficile est. Cui enim oratio deesse possit in ejus laude celebranda, quae summo loco nata, in summis opibus deliciisque nutrita, tantis tamque variis hujus vitae blandimentis velut tenacissimis quibusdam irretita vinculis, subito eruperit, cunctaque simul corporis bona animi virtute mutaverit; quae florem adhuc ipsum ineuntis aetatis, quodam fidei gladio, id est, voluntate succiderit; et crucifigens cum Christo carnem suam, vivam sanctamque hostiam sacraverit Deo, ac nobilissimi sanguinis posteritatem virginitatis amore contempserit? Prona autem et facilis dicendi via est, quae ipsa ubertate materiae cursum orationis accendit. Sed nobis alio magis itinere pergendum est, quibus propositum est institutionem virginis, non laudem scribere; nec tam paratas jam virtutes ejus exprimere, quam parandas; magisque reliquam ordinare vitam, quam ornare praeteritam. Est autem difficillimum cum ejus persona facere, in qua cupiditas tanta dicendi est, tantusque perfectionis ardor, ut ei quamlibet perfecta doctrina par esse vix possit. Meminit enim, recteque meminit, quas mundi opes gloriamque respuerit, quibus voluptatibus renuntiaverit, quas denique contempserit vitae praesentis illecebras. Et ideo contenta non est communi hoc mediocrique genere vivendi; et quod facile ipsa multorum societate vilescat, novum aliquid et inusitatum requirit, praecipuum ac singulare quoddam flagitat. Non minus conversationem suam, quam conversionem vult esse mirabilem. In saeculo nobilis, apud Deum cupit esse nobilior; tam pretiosa requirit in moribus, quam contempsit in rebus. Hunc itaque tam devotae mentis ardorem, hanc tantae perfectionis sitim, quod unquam satiabit flumen ingenii? quae vis aliquando orationis, quae copia tantum exprimere verbis poterit, quantum parata est virgo rebus implere? Nobis vero donanda est venia, qui ad ornandum Domini tabernaculum secundum vires nostras munus offerimus. Nec veremur ne temere scribendo ad tantae nobilitatis virginem, ultro nos morsibus tradamus invidiae. Scribimus enim petente sancta matre ejus, imo jubente, idque a nobis transmarinis litteris miro cum desiderio animi flagitante: quae facile ostendit, quo studio quantaque cura in filia germen coeleste plantaverit, dum illud tam sollicite cupit ab aliis irrigari. Remoti ergo a temeritate, et ab ambitione liberi, proposito insudemus operi; nec de mediocritate diffidamus ingenii, quod credimus et fide matris, et merito virginis adjuvari.

CAPUT II.

Quoties mihi de institutione morum, et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo primo humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere; ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum, ne nihil prosit ad ea vocari, quae forte sibi impossibilia esse praesenserit. Nunquam enim virtutum viam valemus ingredi, nisi spe ducamur comite: siquidem appetendi omnis conatus perit consequendi desperatione. Quem ego exhortationis ordinem cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime observandum puto, ubi eo plenius naturae bonum declarari debet, quo instituenda est vita perfectior; ne tanto remissior sit ad virtutem animus ac tardior, quanto minus se posse credat, et dum quod inesse sibi ignorat, id se existimat non habere. Proferenda semper in notitiam ea res est, cujus usus desideratur; et explicandum quidquid bonum natura potest, cum quidquid posse probatur, implendum est. Haec igitur prima sanctae ac spiritualis vitae fundamenta jaciantur, ut vires suas virgo agnoscat, quas demum bene exercere poterit, cum eas se habere didicerit. Optima enim animi incitamenta sunt, cum docetur aliquis posse quod cupiat. Nam et in bello ea exhortatio maxima est, eaque plurimum auctoritatis habet, quae pugnatorem de viribus suis admonet. Primum itaque debes naturae humanae bonum de ejus auctore metiri, Deo scilicet, qui cum universa mundi, et quae intra mundum sunt opera, bona et valde bona fecisse referatur, quanto putas praestantiorem ipsum hominem fecit, propter quem omnia etiam intelligitur illa condidisse? Quem dum ad imaginem et similitudinem suam facere disposuit, antequam faceret, qualem esset facturus, ostendit. Deinde cum subjecit ei universa animalia, cumque etiam constituit eorum dominum, quae vel mole corporis, vel virium magnitudine, vel armis dentium, multo valentiora homine fecerit; declarat quanto pulchrius sit homo ipse conditus, quem vel ex hoc voluit naturae suae intelligere dignitatem, dum fortia sibi subjecta miratur animalia. Neque enim nudum illum ac sine praesidio reliquit, nec diversis periculis velut exposuit infirmum; sed quem inermem extrinsecus fecerat, melius intus armavit, ratione scilicet atque prudentia; ut per intellectum vigoremque mentis, quo caeteris praestabat animalibus, factorem omnium solus agnosceret, et inde serviret Deo, unde aliis dominabatur. Quem tamen justitiae exsecutorem Dominus voluntarium esse voluit, non coactum. Et ideo reliquit eum in manu consilii sui, posuitque ante eum vitam et mortem, bonum et malum; et quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 14, 13). Unde etiam in Deuteronomio legimus, Vitam et mortem dedi ante faciem tuam, benedictionem et maledictionem: elige tibi vitam ut vivas (Deut. XXX, 19).

CAPUT III.

Hinc jam providendum est, ne forte illud remordeat te, in quo temere imperitum vulgus offendit, et ideo non vere bonum factum hominem putes, quia is facere malum potest, nec ipsa naturae violentia astringitur ad immutabilis boni necessitatem. Nam si diligenter retractes, et ad subtiliorem intellectum cogas animum, hinc tibi melior status hominis ac superior apparebit, unde putatur inferior. In hoc enim gemini itineris discrimine, in hac utriusque partis libertate, rationabilis animae decus positum est. Hinc, inquam, totus naturae nostrae honor consistit, hinc dignitas; hinc denique optimi quique laudem merentur, hinc praemium: nec esset omnino virtus ulla in bono perseverantis, si is ad malum transire non potuisset. Volens namque Deus rationabilem creaturam voluntarii boni munere et liberi arbitrii potestate donare, utriusque partis possibilitatem homini inserendo, proprium ejus fecit esse quod velit; ut boni ac mali capax, naturaliter utrumque posset, et ad alterutrum voluntatem deflecteret. Neque enim aliter spontaneum habere poterat bonum, nisi ea creatura, quae etiam malum habere potuisset. Utrumque nos posse voluit optimus Creator, sed unum facere, bonum scilicet, quod et imperavit; malique facultatem ad hoc tantum dedit, ut voluntatem ejus ex nostra voluntate faceremus. Quod cum ita sit, hoc quoque ipsum quod etiam mala facere possumus, bonum est: bonum, inquam, quia boni partem meliorem facit. Facit enim ipsam voluntariam, sui juris, non necessitate devinctam, sed judicio liberam. Licet enim nobis eligere, refutare, probare, respuere. Nec est quo magis rationabilis creatura caeteris praeferatur, nisi quod, cum omnia alia conditionis tantum ac necessitatis bonum habeant, haec sola habeat etiam voluntatis. Sed plerique impie non minus quam imperite, cum super statu hominis quaeritur (vereor dicere), quasi reprehendentes opus Domini, talem illum aiunt debuisse fieri, qui omnino facere non posset malum. Dicit itaque ei figmentum qui se finxit: Quid me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Et improbissimi hominum, dum dissimulant id ipsum bene administrare quod facti sunt, aliter se factos esse malunt; ut qui vitam suam emendare nolunt, videantur emendare velle naturam: cujus bonum ita generaliter cunctis institutum est, ut in gentilibus quoque hominibus, qui sine ullo cultu Dei sunt, se nonnunquam ostendat ac proferat. Quam multos enim philosophorum et audivimus, et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, et honores mundi simul et delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam scientiae? Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista, quae Deo placent? unde autem illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista, quae dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus; cum omnium natura una sit, exemplo suo sibi invicem ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quae vel omnia in omnibus, vel singula in singulis inveniantur. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani facere possunt, quorum in melius per Christum natura et vita instructa est, et qui divinae quoque gratiae juvantur auxilio.

CAPUT IV.

Age jam ad animae nostrae secreta veniamus. Seipsum unusquisque attentius respiciat: interrogemus quid de hoc sentiant propriae cogitationes; ferat sententiam de naturae bono ipsa conscientia; instruamur domestico magisterio animi, et mentis bona non aliunde magis quaeque, quam ab ipsa mente, discamus. Quid illud, obsecro, est quod ad omne peccatum aut erubescimus, aut timemus, et culpam facti nunc rubore vultus, nunc pallore monstramus, ac trepidante animo etiam in minimis delictis testem effugimus, conscientia remordemur; ex diverso autem in omni bono laeti, constantes, intrepidi sumus, idque si occultum est, palam etiam fieri cupimus, et volumus: nisi quod testimonio sibi est ipsa natura, quae hoc ipso declarat bonum suum, quo ei malum displicet; et dum in bono tantum opere confidit, quid solum eam deceat, ostendit? Hinc illud est, quod frequenter carnifice occulto in auctorem sceleris conscientiae tormenta desaeviunt, et latentem reum secreta mentis poena persequitur; nec ullus post culpam impunitati locus est, dum fit reatus ipse supplicium. Hinc est quod e contrario innocens etiam inter ipsa tormenta fruitur conscientiae securitate, et, cum de poena metuat, de innocentia gloriatur. Est enim, inquam, in animis nostris naturalis quaedam, ut ita dixerim, sanctitas, quae velut in arce animi praesidens, exercet mali bonique judicium; et ut honestis rectisque actibus favet, ita sinistra opera condemnat, atque ad conscientiae testimonium diversas partes domestica quadam lege dijudicat: nec ullo prorsus ingenio, aut fucato aliquo argumentorum colore decipit; ipsis nos cogitationibus, fidelissimis et integerrimis sane testibus, aut arguit, aut defendit. Hujus legis scribens ad Romanos meminit Apostolus, quam omnibus insitam, velut in quibusdam tabulis cordis scriptam esse testatur: Cum enim, inquit, Gentes, quae Legem non habent, naturaliter quae Legis sunt faciunt, hujusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente eis conscientia eorum, et inter se invicem accusantium cogitationum aut etiam defendentium (Rom. II, 14, 15). Hac lege usi sunt omnes, quos inter Adam atque Moysen sancte vixisse atque placuisse Deo Scriptura commemorat. Quorum tibi exempli causa aliqui proponendi sunt, ut facile intelligas quantum sit naturae bonum, cum eam Legis vice docuisse justitiam probaveris.

CAPUT V.

Abel primus hanc magistram secutus ita Dominum promeruit, ut, dum ei offerret hostiam, tam grate sacrificium ejus acceptum Deo fuerit, ut fratrem in invidiam concitaret (Gen. IV, 4, 5). Quem justum in Evangelio Dominus ipse commemorans (Matth. XXIII, 35), breviter perfectionem ejus exposuit: omnis enim virtutum species uno justitiae nomine continetur. Beatum Enoch ita placuisse Deo legimus, ut eum ex medio mortalium raperet, et in mundo consummatum de mundi habitatione transferret (Gen. V, 24, et Eccli. XLIV, 16). Noe justus in generatione sua et perfectus asseritur (Gen. VI, 9): cujus sanctitas eo magis est admirabilis, quo toto prorsus a justitia declinante mundo, solus justus inventus est; nec ab alio sanctitatis quaesivit exemplum, sed ipse praebuit. Et ideo totius orbis imminente naufragio, solus ex omnibus meruit audire, Intra tu et domus tua in arcam, quia te vidi justum in generatione ista coram me (Id. VII, 1). Ante Deum autem ille justus probatur, qui corpore sanctus est et corde. Melchisedec sacerdos Dei legitur, cujus meritum facile ex hoc intelligi potest, quod multo post futurum Domini Sacramentum ante signavit, ac sacrificio panis et vini mysterium corporis et sanguinis expressit, ac sacerdotii sui typo Christi sacerdotium figuravit, cui a Patre dicitur, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Id. XIV, 18; Psal. CIX, 4, et Hebr. VII, 1-22). Nam et quod benedixit Abraham principem patriarcharum (Gen. XIV, 19), qui per circumcisionem pater Judaeorum, per fidem Gentium, illius signantissime ostendit figuram, qui per fidem suam Judaeis donavit benedictionem, et Gentibus. Loth quoque sancti Noe virtutem secutus, inter tot peccantium exempla justitiam non reliquit (Id. XIX). Et ut illum totius mundi exemplum non vicit, ita hic tota illa, in qua habitabat regione peccante, contra multitudinis vitia tenuit sanctitatem: qui, ut beatus apostolus Petrus ait, visu et auditu justus erat (II Petr. II, 8), et inter pessimos positus, mala eorum et oculis aversabatur et auribus: atque ideo simili exemplo, ut ille diluvio, ita hic est ereptus incendio. Quid Abraham amicum Dei, quid Isaac et Jacob memorem? Quam perfecte impleverint Domini voluntatem, vel hinc possumus aestimare, quod familiari quadam et praecipua dignitate, eorum se Deum voluit nominari: Ego sum, inquit, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc nomen meum sempiternum, et memoriale in generationes generationum (Exod. III, 15). Joseph fidelis Domini famulus a puero tribulationibus magnis justus ostenditur, qui primum a fratribus in servum Ismaelitis addictus est, ab eisque venditus, a quibus se viderat adorandum; deinde Aegyptio domino traditus, semper tamen ingenuae animae tenuit dignitatem; docuitque exemplo suo et servos liberos in non peccando, et non conditionem cuiquam obesse, sed mentem. Hic, quaeso, remorare paulisper, et castum animum sollicite virgo considera. Concupiscitur a domina femina adolescens, nec ad concupiscentiam provocatur; rogatur et fugit: una hac in re et blanditur et supplicat, quae in caeteris imperabat. Amator Dei, mulieris amore non vincitur; castum animum nec aetas adolescentiae permovet, nec diligentis auctoritas. Contempta frequenter domina propiores adolescenti insidias tendit; in secreto ac sine testibus manu impudens apprehendit, ac procacioribus verbis hortatur ad crimen: ne hic quidem vincitur, sed ut verba verbis, ita res rebus refert. Nam qui frequenter rogatus negaverat, nunc comprehensus astringitur: et antequam illud evangelicum diceretur, Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28), ille non aspectu solum, sed ipso pene complexu provocatus a femina, feminam non concupivit. Castitatis virtutem hucusque mirata es; nunc respice benignitatem. Priusquam Propheta diceret, Unusquisque malitiam proximi sui non reminiscatur in corde suo, ille pro odio reddidit charitatem; et cum videret fratres suos, imo inimicos ex fratribus, cumque ab eis cognosci vellet, dilectionis affectum pio dolore testatus est: deosculabatur singulos, et irriguis fletibus paventium colla perfundens odium fratrum charitatis lacrymis abluebat, quos, tam vivo patre quam mortuo, germano semper dilexit amore. Nec recordatus est ilium, in quem ob necem fuit dejectus, lacum; non cogitavit addictam germanitatem pretio; sed pro malis bonum retribuens apostolicum praeceptum sub naturae adhuc lege complevit (Gen. XXXVII, sqq.).

CAPUT VI.

Quid de beato Job dicam, famosissimo illo athleta Dei, qui post direptas opes et funditus deleta patrimonia, post filiorum ac filiarum unum subito interitum, ad ultimum proprio contra diabolum corpore dimicavit? Auferuntur omnia, quae extrinsecus possidebat; et extranea bona repente decidunt, ut magis propria clarescant. Omnibus prorsus velut indumentis exuitur, ut expeditius et fortius nudus triumphet, et hostem, quem ferendo damna ante superaverat, rursus tolerando supplicia devincat. De quo tale ipsius Domini testimonium est: Numquid considerasti puerum meum Job? Non est enim similis ei quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Job I, 8, et II, 3). Nec immerito: semper enim, ut ipse ait, tanquam tumentes super se fluctus timebat Dominum, et praesentiae ejus pondus ferre non poterat (Id. XXXI, 23): nec audebat aliquando contemnere, quem ita semper adesse credebat, dicebatque, Securus sum; non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. XXVII, 6). Qui antequam Dominus inimicos praeciperet esse diligendos (Matth. V, 44), dicere poterat, Si in malis inimici mei gavisus sum; si dixi in corde meo, Bene factum est (Job XXXI, 29). Necdum Evangelicum illud sonuerat. Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30); et jam ille dicebat, Si exire passus sum inopem januam meam sine riatico (Job XXXI, 16). Nondum legerat illud Apostoli, Domini, quod justum est et aequum, servis praestate (Coloss. IV, 1); et confidens clamabat ad Dominum, Si servo nocui, si ancillam laesi; omnia tu scis, Domine (Job XXXI, 13). Priusquam idem apostolus praeciperet divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17), sic habuit ille divitias, ut se alibi divitem esse monstraret: In divitiis, inquit, non confidebam, nec in lapide pretioso (Job XXXI, 24). Et hoc non verbis tantum, sed ipsis quoque rebus probavit, qui cum omnia perderet non dolebat, dicebatque per singula, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Nudus exivi de utero matris meae, nudus redeam illuc (Id. I, 21). Quo enim affectu possideamus aliquid, docemur, cum id amittimus; et cupiditatem fruendi, carendi dolor prodit: quem qui in carendo non habuit, in possidendo quonam modo habuit? O virum ante evangelica evangelicum, et apostolicum ante apostolica praecepta, discipulum Apostolorum, qui aperiens occultas divitias naturae, et in medium proferens, ex se quid omnes possimus ostendit; docuitque quantus sit ille thesaurus animae, quem nos sine usu possidemus, et quod proferre nolumus, nec habere nos credimus!

CAPUT VII.

Post multa quae de natura diximus, etiam sanctorum exemplis bonum ejus ostendimus, ac probavimus. Et ne e contrario ad ipsius culpam pertinere putetur, quod aliqui iniqui fuerint; Scripturarum utar testimoniis, quae peccantes ubique crimine voluntatis gravant, non excusant necessitate naturae. In Genesi legimus, Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem suam ex voluntate sua (Gen. XLIX, 5, 6). Ad Jerusalem Dominus locutus est, Propter quod ipsi dimiserunt viam meam, quam dedi ante faciem eorum, et non exaudierunt vocem meam, sed abierunt post voluntatem cordis sui mali (Jerem. IX, 13, 14). Ac rursus idem propheta, Et peccastis Deo, et non exaudistis vocem ejus, et in mandatis illius et in legitimis et in testimoniis ejus ambulare noluistis. Per Isaiam quoque prophetam Dominus locutus est, Si volueritis et audieritis me, quae sunt bona terrae manducabitis; si autem nolueritis neque audieritis me, gladius vos consumet (Isai. I, 19, 20). Et rursum, Omnes vos occisione decidetis, quia vocavi vos, et non exaudistis; locutus sum, et neglexistis, et fecistis malum ante conspectum Domini, et quae nolebam elegistis (Id. LXV, 12). Ipse quoque Dominus in Evangelio ait, Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt; quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! Ubi velle videmus et nolle, eligere et refutare, ibi non vis naturae, sed libertas intelligitur voluntatis. Plena sunt utriusque Testamenti volumina hujuscemodi testimoniis, quibus tam bonum omne, quam malum, voluntarium semper esse scribitur: quae nos modo brevitatis causa omittimus; maxime cum sciamus te sacrae lectioni deditam de ipso uberius fonte potare.

CAPUT VIII.

Neque vero nos ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum non posse facere, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur; sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus vel malum, et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi; nisi quod in eadem natura dispar voluntas est, et quia, cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Itaque ut hoc ipsum clarius lucere possit, alia exempla sunt proferenda. Adam de paradiso ejicitur, Enoch de mundo rapitur; in utroque Dominus libertatem arbitrii ostendit. Ut enim placere potuit ille qui deliquit; ita potuit peccare iste, qui placuit: non enim a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Jacobo et Esau geminis intelligendum est, ac sciendum solam voluntatem causam esse, quod in natura eadem merita diversa sint. Exstinctum peccatis suis diluvio mundum Noe justus redarguit, et Sodomorum crimina Lot sanctitas judicavit. Nec illud est parvum argumentum ad probandum naturae bonum, quod illi primi homines per tot annorum spatia absque ulla admonitione legis fuerunt; non utique quod Deo aliquando creaturae suae cura non fuerit, sed quia se talem sciebat hominum fecisse naturam, ut eis pro lege ad exercendam justitiam sufficeret. Denique quamdiu recentioris adhuc naturae usus viguit, nec humanae rationi velut quamdam caliginem longus usus peccandi obduxit, sine lege dimissa natura est. Ad quam Dominus nimiis jam vitiis obrutam, et quadam ignorantiae rubigine infectam, limam Legis admovit, ut hujus frequenti admonitione expoliretur, et ad suum posset redire fulgorem. Neque vero alia nobis causa difficultatem quoque bene faciendi facit, quam longa consuetudo vitiorum, quae nos infecit a parvo, paulatimque per multos corrupit annos, et ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quodammodo videatur habere naturae. Omne illud tempus, quo negligenter edocti, id est, ad vitia eruditi sumus, quo mali etiam esse studuimus, cum ad incitamenta nequitiae innocentia pro stultitia duceretur, nunc nobis resistit, contraque nos venit, et novam voluntatem impugnat usus vetus. Et miramur cur nobis per otium atque desidiam nescientibus etiam quasi ab alio sanctitas conferatur, qui nullam consuetudinem boni facimus, cum malum tamdiu didicerimus. Haec de naturae bono cursim quasi in alieno opere dicta sint: quod ideo nobis faciendum fuit, ut tibi planiorem viam ad perfectam justitiam sterneremus, quam eo facilius currere possis, quo in ea nihil asperum, nihil inaccessibile esse cognoveris. Nam si etiam ante Legem, ut diximus, et multo ante Domini nostri Salvatoris adventum juste quidam vixisse et sancte referantur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est, qui instructi per Christi gratiam, et in meliorem hominem renati sumus; qui sanguine ejus expiati atque mundati, illiusque exemplo ad perfectam justitiam incitati, meliores illis esse debemus, qui ante Legem fuerunt, meliores etiam quam fuerunt sub Lege, dicente Apostolo, Peccatum in vobis jam non dominabitur; non estis enim sub Lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14)?

CAPUT IX.

Et quoniam sufficienter de his, ut puto, diximus, nunc instituamus perfectam virginem, quae ex utroque semper accensa et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur. Prima igitur virginis cura primumque studium sit, scire voluntatem Domini sui, et quid ei placeat, quidve displiceat, diligenter inquirere; ut secundum Apostolum, rationabile Deo reddat obsequium (Id. XII, 1), totumque vitae suae cursum ex ejus possit ordinare sententia. Impossibile est enim ei quemquam placere, cui quid placeat ignorat; fierique potest ut etiam obsequendi voto offendat, qui quomodo obsequi debeat ante non didicit: et, ut majus est voluntatem Domini facere quam nosse, ita prius est nosse quam facere. Illud enim merito praecedit, hoc ordine. Unde propheta dicit, Et tu, Israel, noli ignorare. Et beatus Paulus, Qui autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Idemque alibi, Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini (Ephes. V, 17). Initium obedientiae est, quid praecipiatur velle cognoscere; et pars est obsequii didicisse quid facias. Scito itaque in Scripturis divinis, per quas solas potes plenam Dei intelligere voluntatem, prohiberi quaedam, praecipi quaedam, concedi aliqua, nonnulla suaderi. Prohibentur mala, praecipiuntur bona, conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus illis, quae priori loco sunt, peccatum omne concluditur: in utroque enim Dei continetur imperium; et non solum praecipere, sed et prohibere ipsum, jubentis est. Generaliter namque omnibus mandatur justitia, quam Salvator in Evangelio breviter quidem, sed plenissime comprehendens, ait, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis (Matth. VII, 12); hoc est, ut nihil mali inferamus aliis, et praestemus omne quod bonum est, quia volumus hoc ab aliis in nos utrumque servari. Haec sententia aequo jure praecepti universos tenet, nec ulli omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum est; apertusque contemptus Dei est, vel facere prohibita, vel jussa non facere. Duo vero reliqua quae sequuntur, quorum unum conceditur, et suadetur aliud, in nostra potestate dimissa sunt; ut aut cum minori gloria concessis utamur, aut ob majus praemium etiam ea, quae nobis permissa sunt, respuamus. Conceduntur quidem nuptiae, carnium usus et vini; sed horum omnium abstinentia consilio perfectiore suadetur. Ad virginitatis honorem pertinet licentia nuptiarum, et escarum indulgentia virtutem abstinentiae clariorem facit. Contempsisti, virgo, conjugium, licitum tibi priusquam contemneretur. Majoris praemii amore flagrans vovisti Deo non imperatam, sed laudatam virginitatem; et consilio Apostoli legem tuam fecisti latiorem. Certaminis ingressa campum, non tam laborem cursus quam bravium victoriae cogitasti. Legeras, credo, illud evangelicum de perpetua castitate praeconium, et ipsius te Domini sermo ad amorem servandae virginitatis accenderat, qui Petri super hoc sententiam ipsa rei magnitudine ac difficultate laudavit, et voluntariis spadonibus regnum coelorum promittens ait, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Rem itaque tam magnam non impero, non impono, sed offero; neque quemquam ad hoc cogo, sed provoco. Quanquam enim de viris tantum sonare videatur; non solis tamen viris, sed aequaliter utrique sexui virginitatis palma promittitur. Et Apostolus de virginibus praeceptum quidem se dicit non habere Dei, sed dat consilium (I Cor. VII, 25). Dicit itaque, An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?

CAPUT X.

Perfectionis igitur secuta consilium, beatitudinem specialis aggressa propositi, serva generale mandatum. Dixi, idemque nunc repeto, in causa justitiae omnes unum debemus: virgo, vidua, nupta, summus, medius, et imus gradus, aequaliter jubentur implere praecepta. Nec a lege solvitur, qui supra legem facere proponit; quin imo nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Nec quisquam ita a se mandata pollicetur implenda, ut ille qui amore perfectionis supra mandata conscendit; et cum amplius statuit facere quam praeceptum est, ostendit minus sibi praeceptum esse quam potuerit. Deinde qui tantae se esse obedientiae profitetur, ut etiam consilium divinum libenter audiat, quomodo non debet audire praeceptum? Illa enim res perfectionis est, ista necessitatis. De virginitate dicitur, Qui potest capere, capiat: de justitia non dicitur, Qui potest facere, faciat; sed, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10, et Luc. III, 9). Considera, quaeso, quantum a consilio distet imperium. Ibi aliquos excipit, hic generaliter omnes comprehendit; ibi praemium proponit, hic poenam; ibi invitat ut facias, hic nisi feceris comminatur. Haec igitur optima ratione distinguens, animadverte quid offeras, animadverte quid debeas: imo quia utrumque jam debes, et virginitatem quam ultro obtulisti Deo, et justitiam quam ipse praecepit, integrum utrumque persolve. Ille servus domino placet, qui ita aliquid ultro operis exercet, ut tamen etiam imperata perficiat; qui non facit aliud pro alio, sed utrumque; nec mutat, sed addit obsequium. Nec te earum exempla decipiant, quae sibi in sola castitate plaudentes, ut post suas voluptates eant, Dei voluntatem abjiciunt: quae perpetuae castitatis bonum, non cum justitia, sed pro justitia offerre volunt, et in compensatione peccatorum praemium virginitatis annumerant, atque pro praemio impunitatem petunt; vel certe impudentiori vecordia coronandas esse se putant, et in regno coelorum caeteris praeferendas, quae sibi transgressione mandatorum aditum clausere coelorum. Non omnis, Christus inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Meminerint stultas virgines a sponsi januis repellendas, et dicendum eis, Nescio vos (Id. XXV, 12); illisque jungendas esse, de quibus Dominus ipse ait, Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine; nonne in nomine tuo daemonia ejecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis. Amen dico vobis, nescio vos: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Id. VII, 22, 23). Tibi vero longe est alia via ingrediendum; quae, saeculi amore calcato, semper cogitando quae Dei sunt, apostolicam te exhibere vis virginem; quae tam spiritu sancta quam corpore Domini praestolaris adventum, et animae tuae lampadi sanctorum jugiter operum infundis oleum, et sapientibus juncta virginibus, in sponsi obviam praepararis. Fugienda tibi lata illa via est, quam multorum ad mortem euntium comitatus terit, et ad vitam aeternam angusti illius itineris, quod pauci reperiunt, callis tenendus est. Deposuisti jam impedimenta vel maxima, et omne quidquid a spiritualis vitae cursu vel retardat vel revocat; prima statim conversione vicisti. Respuisti conjugii voluptatem, posteritatis curam, illecebras deliciarum, saeculi pompam, divitiarum cupidinem, et cum Paulo potes dicere, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Cujus tale principium est, qualis debet esse perfectio? Hanc mihi tu virtutem, hunc animum etiam in reliquis affer, eaque vi mentis, qua vitiorum occasiones depulisti, vitia nunc ipsa respue. Ornetur morum sanctitate virginitas, et perfectum gradum vitae perfectio subsequatur. Certe si saecularis vita tibi placuisset, dares operam, ne quis te divitiis, ne quis corporalibus ornamentis, ne quis rerum omnium copia et honore praecederet: nunc quoniam diversitas studii diversam vitam desiderat, cura ne quis te in bene vivendo transcendat, ne quis morum sanctitate superet, ne quis tibi in virtutibus praeferatur. Et in illis, quae ante diximus, non erat tuum ut tu aut omnes vinceres, aut nemo te; cuncta enim illa foris petuntur, et quidquid aliunde speratur, alienum est. Haec vero in tua potestate sunt, et vere propria, quae non extrinsecus veniunt, sed in ipso corde generantur. Illa enim nec omnis qui quaerit invenit, nec qui invenerit semper tenet; quia ut ea commodare, ita et eripere casus potest: haec autem et omnis qui quaerit invenit, et qui invenerit, eripi sibi nunquam timet; ista enim sola bona sunt, quae sine voluntate non invenimus aliquando, nec perdimus.

CAPUT XI.

Habes ergo hic per quae merito praeponaris aliis; imo hic magis. Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt. An sola ista vita est, quae certamen non habeat de profectu, et in qua unusquisque hoc tantum debeat permanere quod coepit, nec ullo augmenti desiderio ad majora contendat? et cum in omnibus mundi studiis profectu non satientur homines, hic tantum coepisse sufficiet? Ferventissimi in terrenis, frigidissimi in coelestibus sumus; et summam in rebus parvis exhibentes alacritatem, ad majora torpescimus. Considerare pudet quantus sit fervor in saeculo, qua cura singula quaeque studia hominum quotidie ad perfectiora nitantur. Litterarum ardor nulla prorsus aetate exstinguitur; imo, ut saecularis auctoris utar sententia, ipsa magis aetate inflammatur: divitiarum amor insatiabilis est; expleri nescit honorum cupido; celerem habiturae res finem sine fine quaeruntur. Nos divinam sapientiam, coelestes divitias, immortales honores, pigra quadam dissimulatione negligimus, et spirituales divitias aut ne attingimus quidem, aut si leviter degustaverimus, continuo nos putamus esse satiatos. Aliter nos divina sapientia ad suas invitat epulas: Qui edunt me, inquit, adhuc esurient; et qui me bibunt, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Nullus unquam talibus expletur epulis, nec aliquando patitur de satietate fastidium: tanto unusquisque capacior, tanto avidior erit, quanto inde plus hauserit. Dominus in Evangelio, Beati, ait, qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Vult enim esurire nos hic semper, ac sitire justitiam, ut in futuro justitiae retributione satiemur.

CAPUT XII.

Consideranda vis ipsa verborum est, et ita nobis desideranda est justitia, ut in fame vel siti cibus desideratur ac potus: et hoc in commune omnibus est dicendum his, qui immortalis vitae praemia desiderant. Jam tuum est aestimare quantum animo praestare debeas, quae majoris praemii desiderio plus facere proposuisti, quam vel alios necesse est. Apostolus definiens Christi virginem, longe eam separavit a nupta, et diversis studiis singularitatis meritum conjugiique divisit: Innupta, inquit, et virgo cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro suo (I Cor. VII, 34). Quae corpore et spiritu sancta est, nec in membris nec in mente delinquit. Delinquere autem non in causa castitatis tantum esse potest, sed etiam in quacumque parte justitiae. Quamvis enim virgo corpore, virgo sit spiritu, et nihilominus aut manibus, aut oculis, aut auribus peccet, aut lingua; quomodo corpore sancta dicenda est? Deinde si vel odio infecta, vel invidia, vel avaritia, vel iracundia sit; quomodo spiritu obtinet sanctitatem? Et si nupta, quae amore conjugii cogitat quomodo placeat viro suo, quantum liberis relinquat, quae variis mundi astricta curis, rarius ad voluntatem Dei respicit, tamen de peccatis excusare se non potest; quid faciet virgo, quae soluta ab omnibus hujus mundi impedimentis ac libera, scholam quamdam castitatis ingressa est?

CAPUT XIII.

Si vis itaque propositi tui magnitudinem aequare moribus, et per omnia Deo copulari, si leve ac suave jugum Christi suavius tibi leviusque vis facere; nunc maxime in beata vita curam impende, nunc stude, ut calentem recentis fidem conversionis novus semper ardor accendat, et in tenera adhuc aetate facilius sanctae conversationis usus inolescat. Quidquid in te primum institueris, hoc manebit; et ad initiorum tuorum regulam reliqua vita decurret. Finis in ipso exordio cogitandus est: qualis ad illum ultimum diem pervenire cupis, talis nunc jam esse conare. Consuetudo est, quae aut vitia aut virtutes alit, quaeque in his plurimum valet, cum quibus ab ineunte aetate simul creverit. Optimi sunt ad institutionem morum primi quique anni: habent enim in se lentum quiddam et molle, quod facile formari queat, atque ad arbitrium volentis trahi; et in cunctis fere rebus citius assuescitur omne quod tenerum est. Novellas adhuc et vix firmae radicis arbusculas, dum ad omnem ductum sequaces sunt, in quamlibet partem flecti facile est; quae natura plerumque curvatae, cito ad arbitrium colentis corriguntur. Tenera adhuc et primae aetatis animalia, sine labore domari solent, quantoque citius a vagandi libertate desueta sunt, tanto facilius vel colla jugo, vel frenis ora insuescunt. Ipsa quoque litterarum studia teneris melius inseruntur ingeniis; idque penitus inhaerere sensibus solet, quod primitus sederit in mente. Hoc idem plurimum etiam in bene vivendi ratione valet; dum adhuc mobilis est aetas, et animus duci facilis, exercenda boni consuetudo, et jugi meditatione firmanda est; occupandum est optimis rebus ingenium, et sanctae conversationis usus altius inserendus est. Tunc vero ad perfectionis fastigium animus ascendit, et longae consuetudinis beneficio utitur ad bene vivendi facultatem; et virtutes suas etiam ipse miratus, secum quodammodo in se putabit natum esse quod discit.

CAPUT XIV.

Respice, obsecro, quantum a te sanctitatis avia materque exspectant, quae cum te quasi novum et illustre quoddam lumen generi suo natum esse putant, nunc in te solam omnem curam animi transtulerunt, et propositi tui cursum miris studiis ac favore succendunt. Cumque ipsae te ad honestatem morum ab ineunte aetate formaverint, nunc a te vinci cupiunt, tuamque victoriam suam laudem esse putant. Quarum egregia erga Deum fides, in professione tua maxime claruit, cum te jam nuptiis praeparatam, simul atque aliud velle didicerunt, mira continuo assensus celeritate ad id quod elegeras cohortatae sunt, et trepidam pro aetate sententiam voluntatis suae auctoritate firmaverunt, tuumque votum commune fecerunt. Quae cum multos suorum in altissimo dignitatis gradu viderint, de nullo ita, ut de te, aliquando laetatae sunt: nihil enim ita magnum, nihil tam praeclarum in quoquam viderant. Sola quippe praestitisti generi tuo, quod longa retro aetate non habuit. Licet ediderit virilis sexus memorabiles consulatus, et amplissimi ordinis status illustris familiae nomina frequens audierit; nihil unquam tamen in genere vestro hoc tuo honore fuit praestantius, qui non corporali albo, sed libro memoriae immortalis insertus est. Cum exceperint illi theatrales toto orbe plausus, miraque acclamandi conspiratione insignia consulum merita laetum vulgus expresserit; longe tamen tui honoris est gloria major, quae gaudium in coelis fecit, Angelisque laetitiam. Per te enim non meretriculae locupletantur, sed aluntur virgines Christi; non venator et auriga ditantur, sed sustentantur pauperes Christi. Ad consulatum eorum diversae totius orbis provinciae, ad quas domus vestrae potentia extenditur, peregrinas feras et ignota animalia transmiserunt, quae crudelis arenae solum, vel suo, vel hominum sanguine cruentarent; ad te vero electae quaeque virgines mittuntur, quas tu pretiosissimum munus offeras Deo, tuoque exemplo ad perpetuam provoces castitatem, non tibi, sed tecum Deo servituras. Haec professionis tuae gloria rumore celebri vulgata est per cunctos; et ita ad conversationem tuam totus exsultavit orbis, ut quod prae ingenti gaudio vix adhuc homines credere poterant, id semper videantur optasse. Multum his initiis, multum famae tuae odore suspensi omnes, mirum de te nescio quid audire desiderant; et qui professionis tuae cognovere virtutem, nunc conversationis exspectant. In te nunc puta cunctorum ora oculosque conversos, et ad spectaculum vitae tuae totum consedisse mundum. Cave ne per te tantorum animi offendantur, nec minus in te inveniant, quam requirunt. Verum quid ego tecum de hominibus ago, eorumque de te exspectationem ad cohortationem tuam traho? Deus ipse omnium rector ac Dominus, eum omni Angelorum militia certamen tuum spectat, tibique contra diabolum dimicanti parat aeternitatis coronam, et coeleste praemium incitamentum victoriae facit. Huic tanto spectaculo vide quem animum, quam debeas offerre virtutem, et certaminis magnitudinem de exspectantium dignitate metire.

CAPUT XV.

Haec tibi itaque in hoc agone subeundo praecipua cura sit, hic primus accinctus, internecionis bellum virtute devincere, et adversum diaboli castra in omnia praecepta Dei jurare; nec tantummodo declinare vetita, sed jussa complere. Neque enim tibi sufficit a malis otiosam esse, si otiosa fueris a bonis; cum lex Dei duplici mandatorum genere distincta sit, et mala prohibens bona imperet, atque ab utraque parte contemptum sui vetet. Non enim tantum ille servus contempsit dominum qui prohibita fecerit, sed et qui jussa non fecerit. Dicta a nobis paulo ante sententia est, Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10, et VII, 19); et blandimur nobis si a malis fructibus non gravemur, qui damnandi sumus si a bonis steriles manserimus! Juxta hanc intelligentiam abscindet Pater omnem palmitem fructum non ferentem in Filio; et qui acceptum talentum in sudario abscondit, quasi inutilis servus et nequam damnatur a Domino: nec minuisse solum, sed et non auxisse culpabile est. Non ideo aliqua putes contemnenda esse mandata, quia leviora sint: tam enim maxima illa, quam minima, a Deo imperata sunt; et contemptus cujuscumque praecepti, praecipientis injuria est. Unde beatus Paulus clamat et docet: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione; ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo (Philipp. II, 14, 15).

CAPUT XVI.

Remoremur hic, virgo, paulisper, et pretiosissimas margaritas, quibus exornanda est sponsa Christi, per singula Apostoli verba pensemus. Omnia, inquit, facite. Non enim quasi ad arbitrium nostrum quaedam ex mandatis Dei debemus eligere, sed generaliter universa complere; nec aliqua praecepta ejus quasi vilia munuscula ac parva contemnere, sed imperantis in omnibus majestatem aspicere. Nullum quippe mandatum Dei contemptibile nobis videri potest, si ejus semper cogitemus auctorem. Sine murmuratione et haesitatione. Viles et ignobiles dominos palam contemni videmus a servulis, eisque ad minima quaeque praecepta in faciem resisti solere. At hoc in personas nobiles jam non admittitur: quantoque potentiores domini, tanto servi ad obedientiam promptiores sunt; cumque difficiliora praecipiunt, libentius audiuntur. Certe ad regis imperium ita omnes parati sunt, et in procinctu obedientiae constituti, ut etiam optent juberi; et non solum bene merituros esse se eredunt si jussa fecerint, sed tanquam jam meruissent quod jussi sunt, ita pro dignitate praecipientis servitium beneficii loco ducitur. Nobis vero Deus ipse, aeterna illa majestas, ineffabilis atque inaestimabilis potestas, sacras Litteras, et vere adorandos praeceptorum suorum apices mittit; et non statim cum gaudio ac veneratione suscipimus, nec pro magno ducimus beneficio tantae ac tam illustris potestatis imperium; maxime cum non jubentis quaeritur commodum, sed utilitas subsequentis: verum e contrario fastidioso ac remisso animo, superborum ac nequam servorum more, in os Domini reclamamus ac dicimus, Durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur. O caecam insaniam! o profanam temeritatem! Duplici ignorantia accusamus Deum scientiae, ut videatur nescire quod fecit, nescire quod jussit; quasi oblitus fragilitatis humanae, cujus auctor ipse est, imposuerit homini mandata quae ferre non possit: simulque, proh nefas! ascribimus iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur, deinde pro his damnandum putamus hominem ab eo quae vitare non potuit; ut, quod etiam suspicari sacrilegium est, videatur Deus non tam salutem nostram quaesisse, quam poenam. Itaque Apostolus sciens a Domino justitiae ac majestatis nihil impossibile esse praeceptum, aufert a nobis vitium murmurandi; quod tunc utique nasci solet, cum aut iniqua sunt quae jubentur, aut jubentis minus digna persona est. Quid tergiversamur incassum, et praecipienti opponimus naturae fragilitatem? Nemo magis novit mensuram virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis dedit; nec quisquam melius quantum possimus intelligit, quam qui ipsam virtutem nobis nostri posse donavit. Nec impossibile aliquid voluit imperare, qui justus est; nec damnaturus hominem fuit pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.

CAPUT XVII.

Sequitur, Ut sitis irreprehensibiles et simplices. Ad omnem morum perfectionem unum hoc sufficere verbum potest; quod etiam in episcopo eligendo Deus quaeri jubet. Quam enim circumspecta vita est, quam sancta est, quae nihil reprehensionis incurrit! Quis autem sanctior potest esse, quam qui verae simplicitatis virtutem tenens, nunquam aliud corde promittit, aliud ore vultuque mentitur? Sicut filii Dei immaculati. Non est exhortatio vehementior, quam qua nos Scriptura divina filios Dei vocat. Quis enim non erubescat et metuat tanto Patre agere aliquid indignum, ut qui dicitur Dei filius, ipse efficiatur vitii servus? Et idcirco adjungit, Ut simus immaculati. Neque enim convenit in filiis Dei (quia ipse est fons justitiae), peccati maculam reperiri. In medio nationis pravae et perversae. Hoc est dicere, Quamvis infinita vos cingat peccantium multitudo, et innumera sint exempla vitiorum; vos tamen ita coelestis nativitatis memores esse debetis, ut inter malos viventes omne malum vincatis. Inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in hoc mundo. Et rursum in Evangelio legimus, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Comparatur vita praemio, ut qui in futuro solis fulgore donandi sunt, hic jam simili justitiae claritate resplendeant, et infidelium caecitatem operibus sanctitatis illuminent. Huic loco ille sensus aptandus est, quem ad Corinthios idem apostolus disserens ait, Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum: stella autem a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Dispares sunt in regno coelorum per singulorum merita mansiones. Diversitas enim operum diversitatem facit praemiorum; quantumque aliquis hic in sanctitate fulserit, tantum ibi fulgebit in honore. Nunc ergo ad omnem morum perfectionem mentis aciem intende, et ad coeleste praemium coelestem vitam para. Resplendeat omnibus clarissimi in modum sideris sanctitas virginis, et futuri praemii magnitudinem de novitate conversationis ostendat. Tibi facilior in bonis cursus est, quam malorum animi consuetudo non retinet. Nec timemus ne te a virtutibus vitia retardent, et maligna diaboli semina Christi frugem necent. Nam si etiam illi, qui longo peccandi usu bonum quodammodo obruere naturae, instaurari per poenitentiam possunt, et, mutata voluntate vivendi, consuetudinem consuetudine exstinguere, ac optimi quoque de pessimis fieri; quanto magis tu potes illa superare, a quibus non superata es? cui non tam expellenda sunt vitia, quam refellenda; quae utique non suscipere facilius est, quam semel suscepta deponere.

CAPUT XVIII.

Nec vero eorum tanta dulcedo est, ut ea debeamus praeferre virtutibus; cum nec in omnibus sit delectationis illecebra, et a plerisque ea etiam quae videntur dulcissima, respuantur. Duo namque sunt ex omnibus vitia, quae maxime homines decipiunt sui voluptate, gula scilicet ac libido; quae deponere eo difficilius est, quo eis uti dulcius est: et tamen haec vitia tam molesta, tamque delectatione sui periculosa, ita a multis calcari vidimus, ut tota aetate virgines permanserint in summa abstinentia; ut de illis taceam, quae post deliciarum longum luxum, et inveteratum usum libidinis, castitati ac temperantiae se dederint, et utrumque vitium contraria sibi virtute mutaverint. Aliorum vero vitiorum est longe diversa ratio, quae cum nihil habeant jucunditatis, tam multum amaritudinis habent; quaeque cum ad vitandum multo sint faciliora, raro a quibus vitentur invenias. Quid, oro te, invido delectationis praestat invidia; quem secretis quibusdam conscientiae ungulis livor ipse decerpit, et alienam felicitatem tormentum ejus facit? Quid vero alter ab odio mercedis accipit, nisi horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem, qui vultu semper animoque moerente, voto quo alteri vult nocere, seipsum cruciat? Quid autem iracundo furor suus confert, quem saevissimis exagitatum stimulis conscientiae ita ab omni consilio ac mente deturbat, ut, dum irascitur, insanire credatur? Similiter curre per singula, invenies tot animae tormenta, quot vitia: quae utique eo facilius vinci possunt, quo nulla illiciunt nos voluptate. Quanto illud difficilius, quanto durius, ut de castitatis labore taceam, abstinere a vino carnibusque, ipso quoque etiam oleo, et vilem sine his cibum post biduum interdum triduumque vix capere, fracta jejunio membra vigiliisque, fomenta balnei contemnere, necessarias res negare corpori, et vim quamdam inferre naturae? Da tantam in caeteris magnitudinem animi, et vide quid non possis efficere. Sed nos, proh pudor! quadam delectatione peccati, cum in quibusdam ostendimus quamdam vim naturae nostrae, in aliis omnino torpescimus; et qui voluptates corporis virtutum amore contempsimus, rursum amore vitiorum tormenta suscipimus, atque ita malis nostris cedimus, ut ea nec putemus posse deponi. Quod hoc, quaeso, consilium? Quaenam haec nova vivendi ratio est? Res difficiles, et laboris plenas securus aggredior, et faciliora non posse fieri credo; vinco maxima, vincendus a parvis; excelsa et ardua indefessus exsupero, et cum venitur ad plana, deficio; libenter fugio quod delectat, et nolo vitare quod cruciat. Verum haec eorum sunt, qui, Dei voluntate contempta, id solum petunt quod laudem facilius invenit, et cito exit in famam; morum vero bona, quae secretiora sunt, negligunt. Tu vero quae calcasti mundum et concupiscentias ejus, ut calcato eo gradum tibi quemdam ascendendi ad coelum faceres, mundi gloriam ne requiras; illi tantum placere stude, cui saepe displicet quod hominibus placet, et qui ipsa hominum judicia judicaturus est. Abstinentia tua et jejunium eo magis Deo grata sunt, quo cum sanctis moribus offeruntur; ut quae in aliis sunt umbracula vitiorum, in te sint ornamenta virtutum.

CAPUT XIX.

Respice, obsecro, ad ipsam, qua apud Deum illustrata es, dignitatem, qua per Baptismum in Dei filiam renata es, rursumque per consecrationem virginitatis sponsa Christi esse coepisti. Ex utroque hic tuus honor te ad sollicitudinem tui propositi admoneat. At nullus debet esse ibi negligentiae locus, ubi tam praeclara servanda sunt. Pretiosior quaeque vestis diligentia timidiore custoditur a macula; multo quaesita auro gemma majori sollicitudine possidetur: et generaliter grandi cura magna quaeque servantur. Unde et tu si te ipsam bene custodire cupis, debes honorem tuum semper pretiumque cogitare. Tanto enim se unusquisque negligentius utitur, quanto se existimat viliorem. Non ob causam aliam magis nobis in Scripturis divinis tam frequenter filiorum Dei nomen imponitur, ut illud quod dicitur per prophetam, Et ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, dicit Dominus omnipotens (Jerem. XXXI, 9, et II Cor. VI, 18). Et Apostolus, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. V, 1). Et beatus Joannes inquit, Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): ut qui habet hanc spem in eo, sanctificet se, sicut et ille sanctus est. Vult nobis doctrinae coelestis dignitatem qua donati sumus, frequenter ingerere, et honorem nostrum peccandi pudorem facere. Unde etiam Dominus ipse ad perfectam nos benignitatem vocans ait: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est. Non est enim quod sic homines Deo faciat amabiles, ut pietas mentis et bonitas; quae tanta in christiano esse debet, ut etiam in malis abundet, Deique imitetur benevolentiam, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Hoc itaque vel in primis absit, ut nemini vel in verbo etiam noceas, ut in omnibus quibuscumque poteris prodesse studeas, et, ne vicem quidem mali reddens, bona pro malis (Apostolo dicente [Rom. XII, 17, 20, 21] ) restituas. Nunquam detractio ex ore virginis procedat. Vilium satis hominum est, et suam laudem quaerentium, alios viles facere, quia alterius vituperatione se laudari putant; et qui suo merito placere non possunt, placere volunt in comparatione pejorum. Parum diximus: non solum ipsa non detrahas, sed ne detrahenti quidem aliquando credas. Pessimum est hoc vitium, quod alterum vilem facit videri. Non minus auribus quam lingua fugias detractionem. Scripturae memor esto, quae dicit, Non eris consentaneus cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illo peccatum. Et alibi, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Accusator est enim auditor, qui facit detractorem: qui si avertat aures, et vultum contrahat, ac oculos abnuendo contineat, male loquentem etiam tacens arguit; ut discat non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri. Sollicitam satis ori tuo custodiam pone. Non est quidquam enim in nobis, quo facilius peccare possimus, quam lingua. Unde sanctus Jacobus illum esse perfectum dicit, qui non offendit in verbo (Jacobi III, 2): et Scriptura dicit, Mors et vita est in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Mentiri autem, maledicere et jurare lingua tua nesciat: quia et os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11); et qui maledicunt, regnum Dei non possidebunt, juxta Apostolum (Galat. V, 20, 21): et jurare ipse Christus prohibuit, qui dixit, Ego autem dico vobis non jurare omnino: et rursum, Sit autem sermo vester, Est est, non non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 34, 37). Apostolus breviter oris vitia resecans, ait, Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Sit autem sermo virginis prudens, modestus et rarus, nec tam eloquentia pretiosus quam pudore. Mirentur omnes tuam, te tacente, verecundiam; loquente, prudentiam. Mite ac placidum semper eloquium tuum ornet mixta cum gravitate suavitas, cum pudore sapientia: sit certa atque librata suique opportunitate gratissima silentii verbique ratio. Nec unquam omnino virginis os loquatur, ut tacuisse melius sit. Cum ingenti cautione debet loqui, cui non solum malus, sed etiam otiosus sermo vitandus est.

CAPUT XX.

Summa tibi scientia sit, notitia summa, vitia virtutesque distinguere: quae quanquam semper contraria sibi sint, aliqua tamen ex eis tanta junguntur similitudine, ut discerni omnino vix possint. Quam multi enim superbiam libertatis loco ducunt, adulationem pro humilitate suscipiunt, malitiam prudentiae amplectuntur vice, et stultitiae simplicitatis nomen imponunt, atque fallaci ac pessima decepti similitudine, vitiis pro virtutibus gloriantur? Et quanquam haec omma subtilissima intelligentia debeas separare, cunctasque virtutes cum suis lineis insequendo nusquam prorsus abscedere; praecipue tamen fictam humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est, quam Christus docuit humilitatem, in qua non sit superbia inclusa. Multi enim hujus virtutis umbram, veritatem ejus sequuntur pauci. Perfacile est enim aliquem vestem habere contemptam, salutare submissius, manus et genua deosculari, inclinato in terram capite oculisque dejecti humilitatem ac mansuetudinem polliceri, lenta voce tenuique sermones infringere, suspirare crebrius, et ad omne verbum peccatorem ac miserum se clamare; et si vel levi sermone offensus sit, continuo attollere supercilium, levare cervicem, et delicatum illum oris sonum insano repente clamore mutare. Aliam nos humilitatem Christus docuit, qui nos ad exemplum suum hortatur, dicens, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 23). Quam nobis humilitatem beatus Petrus insinuat: Misericordes, inquit, et humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (Id. III, 8, 9). Auferantur omnia figmenta verborum, cessent simulati gestus, et ante occasionem sermo placidus. Verum humilem patientia ostendit injuriae. Nullus ergo unquam in mente tua ullius sit vitii locus; nihil in te superbum, nihil arrogans, nihil denique fastidiosum. Apud Deum non est quidquam humilitate sublimius. Ipse loquitur per prophetam, Super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isai. LXVI, 2.) et nunquam in iram exardescat animus, quod est seminarium odii. Tantus mentem tuam repleat timor Dei, ut indignari omnino non audeas, et iram metu vincas. Beatus Apostolus mundans animam nostram, eamque in habitaculum Dei praeparans, clamat et dicit: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV, 31).

CAPUT XXI.

Adulatores ut inimicos cave, quorum sermones super oleum molles, et ipsi sunt jacula. Corrumpunt fictis laudibus leves animas, et male credulis mentibus blandum vulnus infligunt. Crevit hoc in nostra aetate vitium, et in ultimo fine stetit, nec jam augeri potest. In hanc omnes nos scholam studiumque dedimus, ut officium putemus illudere; quodque ipsi ab aliis libenter accipimus, id aliis quasi quoddam munus offerimus, et spe recipiendae laudis, eos a quibus laudari volumus, ante laudamus. Saepe adulantium resistimus verbis ad faciem, et in secreto mentis favemus, maximumque fructum cepisse nos ducimus, si vel fictis laudibus praedicamur. Nec cogitamus quid ipsi simus, sed quid alteris esse videamur. Unde eo perducta res est, ut neglecta veritate meriti, de sola opinione curemus, qui testimonium vitae nostrae non a conscientia nostra, sed a fama petimus. Beata mens est, quae perfecte hoc vitium vincit, nec adulatur aliquando, nec adulanti credit; quae nec decipit alterum, nec ipsa decipitur, tantumque hoc malum nec facit aliquando nec patitur. Nihil unquam in te fictum sit, nihil omnino fucatum. Conscientiam tuam, quae certe Deo semper patet, in multitudine versari puta. Nunquam aliud corde, aliud ore praetendas. Quidquid pudet dicere, pudeat etiam cogitare. Illud vero notum jam omnibus atque divulgatum est, quam utilis quamque huic proposito necessaria est jejuniorum et abstinentiae virtus, maxime in his annis, in quibus corpori major aestus inest. Non manducare itaque carnem, neque bibere vinum, apostolica voce laudatum est. Quidquid illud est quod inflammare corpus potest, quod fomentum suggerit voluptati, castitatis amore fugiendum est. Nec tamen ita magno hujus rei labore gravari te volumus, ut sub ipso statim onere succumbas: per quod multi, dum nimio fervore mentis rationem suarum virium non haberent, subito conciderunt, et pene ante debilitatem, quam sanctitatem, de proposito suo consecuti sunt. Optimus est in omni re modus, et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est. Sint ergo moderata sancta, et simplicia in omni mentis humilitate jejunia, quae ita attenuent corpus, ne animum elevent; ne res humilitatis gignat superbiam, et vitia de virtute nascantur. Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13). Vestis abjectio, cibi vilitas, jejunii lassitudo, exstinguere debent, non nutrire superbiam. Quis rem medicinae vulnus faciat, et inde sana laedat quaeque, unde jam laesa curanda sunt? aut quae supererit spes salutis, si ista animae remedia ipsa sint venena?

CAPUT XXII.

Laborem jejunii tui misericordiae opera commendent, et abstinentia tua pauperum refectione sit gratior. Dominus loquitur per prophetam, Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee VI, 6): in Evangelio Christi verba legimus, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Sed, quaeso, hanc curam vice tua avia materque suscipiant; illae has partes pro te agant, illae thesaurum tuum in coelum levent. Illarum sit esurientes alere cibo, vestire nudos, visitare infirmos, peregrinos tecto suscipere, et aeterni spe praemii Christo in pauperibus fenerari, qui dixit, Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Idem. XXV, 40). Tibi vero maxime dum in proposito maturescat animus, ab omnibus occupationibus recedendum est, et omne studium, omnisque cura in ordinandis moribus exhibenda. Quibus ita vacare debes, et totam occupare mentem, ut non divitem te sentias esse, nec dominam. Nobilitatis ad hoc tantum memineris, ut cum claritate generis morum sanctitate contendas; et cum nobilitate corporis animi virtute nobilior proficias; magisque illa nobilitate glorieris, quae filios Dei et cohaeredes Christi facit. Ad quam si semper inspicias, dum credis gaudium te habere quod majus est, desinis de eo quod minus est gloriari. Omnis ista praeclari generis dignitas, et illustre Anicii sanguinis decus, ad animam transferantur. Ille clarus, ille sublimis, ille sit nobilis; ille tunc integram nobilitatem suam servare se putet, si dedignetur servire vitiis, ab eisque non superari: a quo enim quis superatur, hujus et servus est (II Petr. I, 19). Quid enim hac servitute animi indignius, quidve turpius, quam cum in eo aut dominatur odium aut regnat invidia? quam cum eum aut avaritia possidet, aut captum ira tenet, vel certe caetera sibi vitia vindicant? Non est quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur, si ex meliore parte fit famulus: multo est indignius mente servire, quam corpore. Superfluum arbitror te monere, quam parca in procedendo debeas esse, quam rara; cum te hoc etiam saecularis ab infantia honestas docuerit, et facile intelligas, id tibi multo magis in hac vita esse servandum, quam maxime secretum decet. Illud admoneo, ut ipsis quoque salutationibus, quae tibi in cubiculo tuo exhibendae sunt, certissimum modum ponas: non sint nimiae, neque quotidianae, ne non tam officium quam inquietudinem praestare videantur.

CAPUT XXIII.

Et quanquam omne vitae tuae tempus divino debeas operi consecrare, et nullam prorsus horam a spirituali profectu vacuam esse conveniat, cum tibi in lege Domini die ac nocte meditandum sit (Psal. I, 2); debet tamen aliquis esse determinatus et constitutus horarum numerus, quo plenius Deo vaces, et qui te ad summam animi intentionem velut quadam lege contineat. Optimum est ergo huic operi matutinum deputari tempus, id est meliorem diei partem, et usque ad horam tertiam animam quotidie in coelesti agone certantem, hoc velut spiritualis quodam palaestrae exerceri gymnasio. His tu per singulos dies horis in secretiori domus parte ora, clauso cubiculo tuo. Adhibe tibi etiam in Urbe solitudinem, et remota paulisper ab omnibus, propius Deo jungere; aspectuique tuorum reddita, lectionis fructum et orationis ostende. Nihil enim in hoc secreto magis agere debes, quam animam divinis eloquiis pascere, et quantum ei per totam sufficere possit diem, hoc eam veluti cibo pinguiore satiare. Ita Scripturas sanctas lege, ut semper memineris Dei illa verba esse, qui Legem suam non solum sciri, sed etiam impleri jubet. Nihil enim prodest facienda didicisse et non facere. Optime uteris lectione divina, si tibi eam adhibeas speculi vice, ut ibi velut ad imaginem suam anima respiciat, et vel foeda quaeque corrigat, vel pulchra plus ornet. Lectionem frequenter interrumpat oratio, et animam jugiter adhaerentem Deo grata vicissitudo sancti operis accendat. Nunc te igitur ordo instruat coelestis historiae; nunc sanctum David oblectet canticum; nunc Salomonis erudiat sapientia; nunc ad timorem Domini increpationes incitent Prophetarum; nunc evangelica et apostolica perfectio te Christo in omni morum sanctitate conjungat. Quae paranda sunt, memoriae penitus insere, eaque jugi meditatione conserva; quae maturanda sunt, frequenter revolve, ut divinum hoc studium et coelestis schola, et mores simul virginis ornent et sensum, tradantque tibi cum sapientia sanctitatem. Unde Scriptura dicit: Qui quaerunt Deum, inveniunt sapientiam cum justitia. Sit autem ipsa lectio temperata, cui finem consilium, non lassitudo imponat. Nam ut immoderata jejunia, et ardor abstinentiae, et enormes inordinataeque vigiliae, intemperantiae coarguuntur, idque nimietate sui pariunt, ut haec ipsa postea nec mediocriter quidem fieri possint; ita studium lectionis in reprehensionem intemperans cadit, quodque laudabile est in tempore suo, fit de nimietate sui culpabile.

CAPUT XXIV.

Generaliter quidem strictimque, sed breviter dicendum est. In bonis quoque rebus, quidquid modum excesserit, vitium est. Magna est, magna, inquam, et quae grandi studio constat, perfectae vitae ratio; consummataeque sapientiae est scire, quid, quo insequaris modo, et ad omnem actum praeferendo consilium, nihil facere quod fecisse poeniteat. Intra unius horae spatium mutatur habitus; jejunare, abstinere, psallere, vigilare, non tam studio opus habent quam voluntate. Quilibet incipiens statim ut voluerit ad ista perfectus est; imo illi hoc facilius facere possunt, qui recentis corporis vires de saeculo ad propositum afferunt: mores vero mutare, singulasque virtutes animi formare in se atque perficere, grandis studii est, et longae consuetudinis. Itaque multi in hoc proposito senescimus, et ea propter quae ad ipsum propositum venimus non habemus. Tua vero conversatio nova esse debet, mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas. Quidquid sanctius est atque perfectius, quidquid magis Deo te commendare potest, et majorem in coelo facere; id semper sequere, id semper amplectere. Sponsa Christi nihil debet esse ornatius. Tanto majore placendi studio opus est, quanto major est ille cui placendum est. Saeculi vero virgines, quae se nuptiis praeparant, et indulgentiam magis Apostoli quam consilium sequi malunt, magisque amplectuntur incontinentiae remedium, quam praemium continentiae; ut sponsis placeant, eosque in amorem sui magis incitent, mira se sollicitudine formare student, et naturalem corporis pulchritudinem ornandi arte commendant. Haec est illis per dies singulos cura praecipua, decentibus fucis colorare faciem, implicare auro crinem, et ardentes concharum lapides capitis honorem facere; suspendere ex auribus patrimonia, brachia ornare monilibus ac latera, et inclusas auro gemmas a collo in pectus demittere. Non minorem sponsus tuus requirit ornatum, qui, cum universam Ecclesiam salutaris aquae lavacro purificatam sine macula rugaque reddiderit (Ephes. V, 26, 27), quotidie cupit eam fieri pulchriorem, ut semel a vitiis peccatisque mundata, semper ornetur decore virtutum. Et si hoc a tota requirit Ecclesia, in quo et viduae continentur et nuptae; quantum putas exspectat a virgine, quae ex pulcherrimo hoc quodam Ecclesiae prato, velut augustior quidam flos videtur electa? Assume ergo omnem illum ornatum, per quem placere Christo potes. Satis placere Deo crede tuam faciem, si hominibus pulchra apparere non studeas. Istud ornamentum serva capitis, quod acquisivisti chrismatis sacramento, cum tibi in coelestis regni mysterium diadema quoddam regalis unctionis impositum est. Optima ornamenta sunt aurium verba Dei: ad ea sola paratus esse debet auditus virginis, eaque pretiosissimis lapidibus anteferre. Omnia prorsus membra decorentur operibus sanctitatis, totaque virginalis animae pulchritudo gemmati monilis instar vario virtutum fulgore resplendeat. Tunc vere concupiscet rex decorem tuum, dicetque tibi, Tota formosa es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). Et haec tibi ornamenta, quae dixi, etiam erunt munimenta maxima, et quae te ipsam ornare Deo et contra diabolum armare possint, qui per leve interdum quodcumque vitium ad animam ingreditur; et si virtutum propugnacula non resistant, nostro nos repellit loco, et continuo de hoste fit dominus. Propter quod Scriptura nos adhortatur, et dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne demiseris (Eccle. X, 4).

CAPUT XXV.

Ab eo jam tempore quo primum per virginitatis professionem Domino consecrata es, adversarii in te crevit odium, et qui aliena lucra pro suis damnis habet, se amisisse ducit quidquid te possessuram dolet. Grandi tibi opus est vigilantia, grandique cura; et tanto sollicitius cavendus est inimicus, quanto apud eum ditior esse coepisti. Vacuus viator et nudus non timet latronis insidias; securus a nocturnis furibus dormit pauper, etiamsi claustra non muniat: diviti vero opes suae latronis semper imaginantur occursum, et jugi sollicitudine noctium somnum adimunt. Unde tuae quoque divitiae, coelestis thesaurus, ista cautione indigent atque custodia. Quanto ditior es, tanto debes esse vigilantior: qui enim plus possidet, plus debet timere ne perdat. Invidere non cessat auctor invidiae: et qui semel a Deo ipse projectus est, tanto majori livore torquetur, quanto aliquem apud eum viderit clariorem. Qui invidit Evae paradisum, quanto magis invidet tibi regnum coelorum? Cuncta, mihi crede, ille nunc circumit, ut beatus Petrus ait (I Petr. V, 8), devorandi te cupidus: in modum rugientis leonis ingreditur, vel more dolosi hostis universa perlustrans, explorat omnes aditus animae tuae, an sit aliquid infirmum, et minus tutum, per quod possit irrepere; rimatur nunc ille omnia, et singula quaeque pertentans, quaerit vulneri locum. Cujus tu insidias sollicite debes praevidere, ut quae cum Paulo non ignores astutias ejus (II Cor. II, 11). Qui cum terribiles diaboli potestates principatusque describat, nos nihilominus hortatur ad pugnam, hostiumque vim pandit, ut augeat sollicitudinem militum. Non enim vult nos esse timidos, sed paratos; denique non fugam suadet, sed arma suggerit. Propterea, inquit, accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Ac statim instrumenta singula spiritualis pugnae tradens, addidit et dixit, State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Ephes. VI, 11-18). Et quoniam de hoc bello licet etiam feminis triumphare, suscipe haec arma Pauli, et tanti hortatione ducis certam praesume victoriam. Haec enim si tu omnia instrumenta possideas, secura procedes ad praelium spirituale, nec pavebis diabolum cum toto exercitu suo. Cadent enim a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabunt (Psal. XC, 7). Beatus quoque Jacobus ille Christi miles emeritus, non minore nobis auctoritate de hoc bello victoriam pollicetur: Subditi, inquit, estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7). Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique simus subditi Deo, ejusque faciendo voluntatem, ut divinam etiam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui auxilio sancti Spiritus resistamus. Neque vero aperta contra nos pugnat acie, nec publica nobiscum fronte congreditur; sed dolo vincit ac fraude, nostraque contra nos utitur voluntate. De consensu nostro adversarius vires accipit, nostroque nos, ut dici solet, jugulat gladio. Infirmus hostis est, qui non potest vincere nisi volentem. Procul a nobis desperatio, procul omnis ab animo recedat pavor adversariorum. Non adjuvemus, sed vincamus adversarios. Dant illi quidem consilium, sed nostrum est vel eligere vel respuere quod suggerunt. Non enim cogendo, sed suadendo nocent; non extorquent a nonis consensum, sed expetunt. Unde etiam Ananiae dicitur: Quare tentavit cor tuum satanas, mentiri te Spiritui sancto (Act. V, 3)? Quod utique illi apostolus nunquam imputaret, si id absque ipsius voluntate diabolus fecisset. Ipsa etiam Eva ideo condemnatur a Domino, quia ab eo quem poterat superare, superata est: nec enim meruisset a Domino justitia puniri, quae victa est, nisi vincere ipsa potuisset.

CAPUT XXVI.

Hujus nequissimi hostis est illa vel prima calliditas, et ars doli plena, fatigare cogitationibus rudes animas, et novellis in proposito mentibus de ipsa interdum conversatione afferre moerorem, ut facile ab hujus rei profectu deterreatur animus, cujus initia amara cognoverit. Itaque solet tam sordidas nonnunquam et impias cogitationes inserere menti, ut qui tentatur, dum suum illud putat esse quod cogitat, deteriorem se per spiritum immundum proposito suo arbitretur effectum, multoque puriorem animam habuisse se credat, cum adhuc res saeculi amaret. Vult enim iis, quibus invidet callidissimus inimicus, horrorem propositi ex desperatione facere sanctitatis: ut eos obsidente tristitia, etsi a proposito non revocat, certe retineat a profectu. Propter quod maxime sanctarum tibi Scripturarum studium diligendum est, illuminanda divinis eloquiis anima, et coruscante Dei verbo diaboli repellendae sunt tenebrae. Cito enim fugit ille ab ea anima, quam sermo divinus illuminat, quae coelestibus semper cogitationibus occupatur, in qua assiduum est Dei verbum cujus vim nequam spiritus non potest ferre. Et idcirco beatus illud Apostolus spiritualis belli inter caetera instrumenta gladio comparavit (Ephes. VI, 17). Est autem tutissimum atque perfectum, ut assuescat animus sollicita semper pervigilique custodia discernere cogitationes suas, et ad primum animi motum vel probare vel reprobare quod cogitat, ut vel bonas cogitationes alat, vel statim exstinguat malas. Hic namque fons est boni, et origo peccandi; omnisque ingentis delicti in corde principium est cogitatio, quae unumquodque opus velut in quadam cordis tabula depingit antequam faciat. Nam sive ille actus, sive sermo sit, ut proferatur, ante disponitur; et cogitationum consilio discernitur quod futurum est. Vides quam brevi interdum momento quaeque ista quis cogitet, cogitataque perficiat: nec quidquam omnino vel lingua vel manu caeterisque membris agitur nisi cogitationes ante dictaverint. Unde et Dominus in Evangelio dicit: De corde hominis procedunt cogitationes malae, adulterium, fornicatio, homicidia, furta, falsa testimonia, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: haec sunt quae coinquinant homines (Matth. XV, 19, 20). Omnis ergo sollicitudo tua, omnis intentio debet esse cordis custodia: ibi te maxime oportet observare peccatum, ubi nasci solet; statimque ad primam tentationis repugnare faciem, et malum, antequam crescat, exstinguere. Nec enim exspectandum est augmentum ejus rei, quae timeri debet a parvo, et quae tanto facilius vincitur, quanto ei citius repugnatur. Ideo clamat Scriptura divina: Omni custodia serva cor tuum; ex ipso enim exitus vitae (Prov. IV, 23).

CAPUT XXVII.

Distinguendum est autem inter istas cogitationes quibus voluntas favet, quas cum dilectione amplectitur, et inter eas cogitationes quae tenuis umbrae modo praetervolare mentem solent, seseque tantummodo vel transeundo monstrare, quas Graeci τύπους vocant; vel certe inter illas quae repugnanti ac invito animo suggeruntur, quibus mens cum horrore quodam renititur ac resistit, quibus ut contristatur admissis, ita gaudet expulsis. In illis quidem quae se leviter menti ostendunt, et quasi fugiendo demonstrant se, nec peccatum omnino nec pugna est; in iis autem cum quibus aliquandiu anima luctatur, quibus resistit voluntas, aequale certamen est. Aut enim consentimus et vincimur; aut respuimus et vincimus, et acquirimus de pugnatione victoriam. In illa ergo tantummodo cogitatione peccatum est, quae suggestioni consensum mentis dedit, quae malum suum blande fovet, quae in factum gestit irrumpere. Hujusmodi cogitatio, etiamsi ex aliquo impedita casu non impleat voluntatem, nihilominus actione criminis condemnatur a Domino, ut illud in Evangelio legimus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Apud Deum, cui nota sunt omnia etiam antequam fiant, voluntas perfecta faciendi reputatur pro opere facti. Qua de re debes (saepe enim repeto quod fieri semper volo) sanctas Scripturas sine intermissione meditari, hisque tuam replere mentem, et malis cogitationibus locum auferens, divinis animum sensibus occupare, quantumque Deum diligas, ex dilectione legis ejus ostendere. Unde Scriptura dicit: Qui timent Dominum, inquirent quod beneplacitum est illi; et qui diligunt eum, replebuntur lege ejus (Eccli. II, 19). Tunc senties quantum ad ejus amorem adjuvet te sapientia, quantum sit in te divinae legis auxilium, et Domino cum David laeta cantabis, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Excitandus est enim spiritualibus stimulis semper animus, et majore quotidie ardore renovandus. Orationis instantia, illuminatio lectionis, sollicitudo vigiliarum, et diurna et nocturna ejus incitamenta sunt. Nihil enim in hoc proposito otio deterius est, quod non solummodo non acquirit nova, sed etiam parta consumit. Sanctae vitae ratio processu gaudet et crescit, cessatione torpescit et deficit. Quotidianis et recentibus virtutum incrementis mens instauranda est, et vivendi nobis hoc iter non de transacto, sed de reliquo metiendum. Quamdiu sumus in hoc corpore, nunquam nos ad perfectum venisse credamus; sic enim melius pervenitur. Tamdiu non relabimur retro, quamdiu ad priora contendimus: at ubi coeperimus stare, descendimus; nostrumque non progredi, jam reverti est. Cesset omnis ignavia, et inutilis de praeterito labore securitas. Si volumus non redire, currendum est. Beatus Apostolus de die in diem vivens Deo, non quid ante fecisset, sed quid facere deberet semper attendens, dicebat: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse aliquid. Unum autem, quae quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei (Philipp. III, 13, 14). Si beatus Paulus ille vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut diceret, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20), adhuc tamen se extendit, adhuc crescit, et proficit; quid nos facere debemus, quibus optandum est ut in fine nostro Pauli principio comparemur? Ergo tu hunc imitare qui dixit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Obliviscere omne praeteritum, et quotidie inchoare te puta, ne pro praesenti die, quo debes servire Deo, praeteritum imputes. Optime quaesita custodies, si semper inquiras; damnum parata sentient, si parare cessaveris.

cXVIII. Dicas forsitan, Grandis labor est: sed respice quod promissum est. Omne opus leve fieri solet, cum ejus pretium cogitatur; et spes praemii solatium est laboris. Sic durus agricola inaratum diu campum et pinguiores otio glebas violento vomere scidisse se gaudet, et mirum in modum ipsa operis difficultate laetus, spem segetis de labore metitur. Sic negotiator avidus maria contemnit, spectare ausus fluctuum spumas, rabiemque ventorum; dumque in omni labore ac periculo lucrum cogitat, et lassitudinem simul obliviscitur et timorem. Considera, quaeso, magnitudinem praemii tui, si tamen considerari potest quidquid immensum est. Post abscessum animae, post carnis interitum, post favillas et cinerem, in meliorem statum virgo reparanda es; mandatum terrae corpus in coelum elevandum est, et mortale tuum immortalitatis honore mutandum est. Post haec Angelorum es donanda consortio, regnum acceptura coelorum, et in perpetuum regnatura cum Christo. Quid ergo retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi (Psal. CXV, 12)? quid tanto remuneratore dignum facies? aut quem laborem durum putabis, cujus tanta sunt praemia? Unde beatus Apostolus, Nullae, inquit, sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Quid enim dignum vel facere vel pati possumus in brevi hoc tempore vitae nostrae, cum id immortalitate sit compensandum?

CAPUT XXIX.

Propter quod idem apostolus ait, Id enim quod in praesenti saeculo est momentaneum ac leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV, 17). Respuantur honores, despiciantur divitiae, ipsa quoque vita nostra martyrii amore contemnatur. Et haec omnia, etiamsi pro aeternitatis praemio non darentur, essent tamen quandoque peritura. Amittunt etiam hoc illi qui semper cupiunt possidere. Quam multos memoria nostra retines in maximis honoribus ac divitiis constitutos, repente de summo illo potentiae fastigio concidisse; et eos qui tumore elati, aliud quiddam quam homines esse se putabant, exitu tandem suo docuisse nos quid fuerint! Quid enim in hoc mundo stabile? quid vero firmum est? quid porro non breve et incertum, et casui non serviens? quale istud bonum est, quod semper timeas amittere, quod vel auferendum abs te metuas, vel a te relinquendum scias? Nam etsi nullo eripiatur casu, vel morte certe perdendum est. Et si vita nostra tendatur per mille annos, et ad extremum illum totius diem aetatis quotidiana deliciarum voluptate veniamus; quale hoc, quaeso, diu est, quod fine deletur? aut quis illius voluptatis fructus est, qui statim ut cessaverit, videbitur tibi non fuisse? Age, jam transactum vitae tuae tempus animo revolve. Nonne videbitur tibi umbra quaedam fuisse, quod transiit, et instar somnii tenuis incertum esse omne quod videtur? Hoc idem et decrepitus senex sentire potest; cui convenit dicere cum propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui (Psal. CI, 12).

CAPUT XXX.

Quod si haec etiam hic possumus dicere, ubi quamvis brevis, tamen quia praesens est, vita ista magni penditur; quid in futuro dicturi sumus, ubi majori aeternitatis praesentia, transactum omne pro nihilo est? Haec tu tecum diligenter revolvens, et brevitatem vitae hujus aeternitatis contemplatione despiciens, ipsum quoque contemptum mundi majori animi virtute contemne, et ad illum tantum diem para te, in quo mundi gloria finienda est; illum, inquam, diem, quem Salvator diluvio comparavit, qui multos fallaci securitate deceptos, furtivo, ut ait Apostolus, comprehendet adventu (I Thess. V, 2). Quem beatus quoque Petrus describens ait, Adveniet autem dies Domini sicut fur, in qua coeli magno impetu transibunt, elementa vero a calore resolventur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum diei Domini, in quo coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent (II Petr. III, 10-12)? Recens factum est, et quod ipsa audisti, cum ad stridulae buccinae sonum, Gothorumque clamorem, lugubri oppressa metu domina orbis Roma contremuit. Ubi tunc nobilitatis ordo? ubi certi et distincti ullius dignitatis gradus? Permixta omnia et timore confusa; omni domui planctus, et aequalis fuit per cunctos pavor: unum erat servus et nobilis; eadem omnibus imago mortis. Nisi quia magis eam timebant illi, quibus fuerat vita jucundior. Si ita mortales timemus hostes et humanam manum, quid faciemus cum clangore terribili tuba intonare de coelo coeperit, et ad illam Archangeli vocem omni buccina clariorem totus simul remugiet mundus? Cum viderimus super nos non manu facta arma concuti, sed et virtutes coelorum commoveri, sicut propheta dicit, Cum venerit Dominus ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo; quis tunc nobis pavor, quae caligo, quae tenebrae, cum nos saepius ac toties admonitos, et tamen imparatos dies ille repererit? Tunc, inquit, plangent super se omnes tribus terrae: et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Tunc dicent montibus. Cadite super nos; et collibus, Operite nos; et petris, Aperite vos nobis (Matth. XXIV, 30, et Luc. XXIII, 30). Verum haec eorum sint, qui variis hujus mundi detenti curis, de mundi non cogitant fine. Tu vero cui adventus Christi dierum noctiumque meditatio est, cui pro conscientiae puritate Domini est optanda praesentia, quae consummationem saeculi quasi certum praemii tui tempus exspectas; exsultationem de coelo capies, non timorem. Tunc enim tu sanctorum mixta choris, et sanctis comitata virginibus, sponso obviam subvolabis, et dices: Inveni quem quaesivit anima mea (Cant. III). Nec ullius jam temporis separationem timebis, quae semel immortalitatis gloria et incorruptionis splendore donanda es, et cum Christo semper futura es, Apostolo dicente: Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt resurgent primi; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Christo erimus (I Thess. V, 15, 16). Haec sit igitur cura tua semper, hoc studium; haec jugiter virginis corde volvantur, in his totius diei versetur labor, in his noctis somnus reponatur, in hoc anima rursus evigilet. Etenim nullus labor durus, nullum tempus longum videri debet, quo gloria aeternitatis acquiritur.

CENSURA LOVANIENSIUM THEOLOGORUM IN DUAS EPISTOLAS PROXIME SEQUENTES. Impostor indoctus fuit quisquis sequentes epistolas de obitu Hieronymi, confinxit sub nominibus S. Augustini ad Cyrillum Jerosolymorum episcopum, et contra S. Cyrilli ad Augustinum. Nam constat Cyrillum ante Hieronymum obiisse. Unde Hieronymus in libro de viris illustribus scribit: Cyrillus Jerosolymae episcopus, saepe pulsus ab ecclesia, et receptus, ad extremum sub Theodosio principe octo annis inconcussum episcopatum tenuit. Praeterea hic falsus Cyrillus in suo rescripto cap. 4, Sabinianum vocat haeresiarcham pestiferum, quia in Christo duas asserebat voluntates; additque Hieronymum epistolam super hujus erroris destructione edidisse. Ex quo consequitur hunc auctorem haereticum fuisse, hac impostorem. Et haec contra has epistolas e multis pauca, sed praecipua, sufficiant. Sancti Augustini (falso titulo) ad Cyrillum Jerosolymitanum episcopum, de magnificis admirandisque sancti Hieronymi virtutibus.

EPISTOLA XVIII. Gloriosissimi christianae fidei athletae, sanctae matris Ecclesiae lapidis angularis, in quo admodum firmata consistit, nunc vero in coelesti gloria Dei sideris radiantis olim Hieronymi presbyteri laudes, venerabilis pater Cyrille, silendumne putas, aut lingua balbutientis pueri, ut virum pollutum labiis me locuturum fore reris? Coeli enarrant gloriam Dei, et omnia quae fecit Dominus, eum in sanctis suis laudant. Silere debet rationalis creatura a laude Dei, irrationali non silente? taceam, an loquar; cum si taceam, lapidibus jubetur clamare? Certe loquar, et non tacebo, totis viribus et nisibus laudare Hieronymum: qui quamvis indignus et insufficiens laudator exsistam, cum non sit pulchra in ore peccatoris laus; tamen ab ejusdem laudibus minime cessabo. Firmetur itaque manus, et lingua nostra palato non adhaereat, quoniam certe magnus est iste vir sanctissimus, mirabilis et metuendus super omnes qui in circuitu nostro sunt; magnus certe in vitae excellentissimae sanctitate, magnus in sapientiae ineffabilis profunditate, magnus in majoris nunc gloriae quantitate; mirabilis in prodigiis insuetis, metuendus ob sibi a Domino traditam potestatem. Quam itaque magnus sit iste gloriosissimus Hieronymus in suae vitae excellentissimae sanctitate, quomodo patefaceret mea lingua, cum praecipue cunctorum non sufficerent mortalium linguae, ut ejus excellentiam explicarent? Liceat ergo diei alter hic Elias, alter hic Samuel, alter hic Joannes Baptista vitae excellentissimae sanctitate. Elias et Joannes eremitae magnis ciborum et vestium asperitatibus carnem maceraverunt; non minoris vitae Hieronymus gloriosissimus, eremita idem per quadriennium in eremo ferarum tantum socius perstitit. Quinquaginta annis (ut venerabilis Eusebii ejusdem discipuli litterae, quas pridie recepi, plenius fatebantur, et ut me certius tu idem nosti), vinum et siceram aliqualiter non gustavit; ab omni carnium et etiam piscium esu ita se abstinuit, quod vix ea nominare volebat; coctum quid non nisi in ultima aegritudine bis comedit; cilicino sacco carnem veluti Aethiopis macerans, desuper panno vilissimo se tegebat; stratum aliud nisi terram nunquam scivit. Non nisi semel fructibus aut herbarum foliis sive radicibus pastus in die, post vesperas se orationibus praebens, deinceps usque ad secundam noctis horam quotidie vigilabat; postmodum vero somno fessus in terra dormiens usque ad mediam noctem quiescebat: qua quidem continuo surgens, lectionibus et scripturis sanctissimis, quibus tota radiat Ecclesia uti lapidibus pretiosis, intentus, usque ad esus horam perdurabat. Ita levissima flebat peccata, ut quis eum aestimasset hominem interemisse. Ter in die carnem diris verberibus flagellabat, ita ut ex ejus corpore rivuli sanguinis effluerent. Quin verbum otiosum aliquod ut pestem maximam fugiebat. Sibi otium nullum erat, semper aut sacris lectionibus, aut scribendo, aut docendo cunctos exercitabatur. Quid plura loquar? Si sanctorum singulorum perquirerem vitas, eo, ut puto, majorem neminem invenirem. Sed quia eum superius alterum Samuelem nominavimus, fuisse huic similem Samuelem ostendamus. Hic certe Samuel, qui de vanis litterarum studiis verberibus evocatus, sacrae Scripturae ministerio deputatur. In cujus vultus lumine divina gratia influente, utriusque Testamenti lumen vidimus, et in cujus brachii fortitudine haereticorum pars maxima est dispersa. Hic certe gloria virtutis nostrae transferens utrumque Testamentum ex Hebraeorum lingua in graecam pariter et latinam, disponensque ipsum posteris in aeternum, declarans aenigmata et obscura, dubia et nodosa, praeparans officiorum seriem cunctis Ecclesiae ministris, totam pene Ecclesiam aedificavit. Unde bene magnus apparet in sapientiae ineffabilis profunditate. Liberales autem scientias ita perfecte scivit, quod relatione omnium nullus adhuc sibi similis apparet. De Scripturis vero sacris (uti multarum suarum epistolarum, quas ad me direxit, experientia didici), aequalem sibi neminem unquam novi. Hebraicorum, Graecorum, Chaldaeorum, Persarum et Medorum, Arabicorum, et pene omnium nationum linguas et litteras, tanquam si fuisset in eisdem natus et educatus, scivit. Quid plura dicam? Quae Hieronymus ignoravit in natura, nullus hominum unquam scivit. Non me ista, venerabilis pater, existimes dicere, ut putem te Hieronymi et vitam et virtutes pejus me scire, cum sibi socius exstiteris multo tempore. Sed testor Deum, quoniam ob tam ineffabilis viri sanctitatem, si voluissem tacere, non potuissem. Confitentur mirabilia opera sanctitatem suam et ipsi coeli, in quibus magnus habitat sine fine. Nulli itaque dubium est, intra Patris mansiones ipsum unam ex majoribus et sublimioribus sedibus obtinere. Cum enim homo ibidem secundum opera praemietur, et iste perfectioris pene vitae exstiterit; clare patet ipsum unum de majoribus et sublimioribus coelestis Jerusalem civibus fore. Quod ut a nobis plenius et certius credatur, in mundo prae cunctis, quorum nostra recordatur aetas, valde mirabilis apparet prodigiis insuetis, et miraculis infinitis, quorum mihi aliqua venerabilis Eusebius suis litteris intimavit. De caeteris vero prodigiis quae mirabiliter fiunt quotidie, ut continue intelligo, relationibus cupiens plurimorum avidius peraudire, tibi, pater charissime, supplico, ut mihi in brevi volumine quaecumque poteris vera et utilia miracula collecta, quam citius facultas aderit, ejusdem Hieronymi sanctissimi devotione transmittere non deneges. Sed ut multa merita Hieronymi sanctissimi non lateant, quid erga me divina annuente clementia, in ipso sui obitus die acciderit, enarrabo. Eodem namque die et hora qua, exutus putredinis et immunditiae carnis toga, Hieronymus sanctissimus vestimentum perpetuae immortalitatis, inaestimabilis laetitiae et gloriae induit; eram Hippone in cellula mea quiescens, avide cogitans qualis inesset animabus beatorum, qui cum Christo gaudent, gloriae et laetitiarum quantitas; cupiens inde ex hac materia brevem componere tractatum, precibus compulsus nostri Severi, quondam venerabilis Martini Turonensis episcopi discipuli; charta, calamo, pugillarique in manibus susceptis, ut brevem scriberem epistolam sanctissimo Hieronymo destinandam, ut quidquid ex hoc sentiret, responderet. Sciebam enim in tam difficili quaestione a nullo alio viventium me posse melius doceri et evidentius. Cumque jam scribens salutationis exordium Hieronymo praenorarem, ineffabile subito lumen nostris invisum temporibus, nostrisque minime linguis declarandum, cum ineffabili inauditaque odorum omnium fragrantia cellulam, in qua stabam, intravit, hora jam completorii. Quo a me viso, stupore admirationeque commotus, animi et membrorum virtutes repente amisi. Nesciebam enim tunc quod dextera mirabilis Dei exaltasset servum suum, notas faciens in populis virtutes suas; nesciebam etenim quod Deus antiquae miserationis servum suum fidelem a carnis immunditiis dissolvisset, et tam sublimem ei in coelo sedem parasset; nesciebam certe investigabiles vias Domini; nesciebam thesauros infinitae Dei sapientiae et scientiae; secreta et occulta Dei judicia non cognoscebam: quoniam quos vult facit sua ineffabili sapientia ad sui agnitionem venire. Quos autem praedestinat, vocat, justificat, et beatificat, prout decernit convenire. Itaque quia talem oculi mei nunquam perspexerant lucem, olfactus meus odorem non senserat; tam novis, tam inauditis miris obstupescebam. Inter haec autem meis in me perstrepentibus cogitationibus quid hoc esset, de luce haec dicens verba vox emicuit: Augustine, Augustine, quid quaeris? putasne brevi immittere vasculo mare totum? brevi includere pugillo terrarum orbem? coelum firmare, ne usitatos exerceat motus? Quae oculus nullius hominum videre potuit, tuus videbit? quae auris nulla per sonum hausit, audiet tua? quae cor humanum nullatenus intellexit, nec etiam cogitavit, existimas te posse intelligere? Infinitae rei quis erit finis? immensa, qua mensura metieris? Potius totum mare in arctissimo clauderetur vasculo, potius terrarum orbem parvulus teneret pugillus, potius coelum a motu continuo desisteret, quam gaudiorum et gloriae, quibus beatorum animae sine fine potiuntur, vel minorem intelligeres particulam, nisi, uti ego, experiensia docereris. Discurre adhuc breve temporis spatium. Impossibilia facere ne coneris, donec impleatur tuus vitae cursus. Hic non quaeras quae non alibi, nisi quo tam feliciter properas, inveniri possunt. Hic satage talia exercere opera, ut postmodum ibi quae aliqualiter hic intelligere cupis, in aeternum habeas: unde qui intrant, nullatenus exeunt. Ad haec ego pavore stupens, admiratione tam invisa pene amens, omni quasi vigore carens, his verbis aliqualem sumens audaciam, tremebunda voce dixi: Fas utinam mihi foret, quia tam felix es, tam gloriosus, tam honorifice ad illa properans gaudia, qui tam dulcia eloquia gutturi meo faris, non ambigere. At ille inquit: Nomen meum quaeris? Hieronymi illius presbyteri, cui transmittendam epistolam jam scribens coepisti, sum anima, quae hac in hora in Bethlehem Judae carnis onere deposito, Christo omnique coelesti comitata cohorte, omni decorata pulchritudine, omni illustrata splendore, illo induta immortalitatis deaurato vestimento, circumamicta omnium bonorum et gaudiorum varietate, terrenorum omnium triumphatrix, omni diademate coronata, omni beatitudine et felicitate vallata, jam nullum deinceps exspecto gloriae defectum, sed augmentum. Tam gloriose tamque ineffabiliter pergo ad regna coelorum sine fine mansura: quando iterum jungar corpori glorificando, et non morituro, sed gloriam quam nunc sola habeo, habituro, in illa scilicet universae carnis resurrectionis die. Tunc ego amplius animi in me collectis viribus, prae gaudio a lacrymis non cessans, sic respondi: Utinam, virorum eximie, tui mererer fieri pedissequus! Sed quaeso, tui servuli, quanquam vilissimi, quem dilexisti in mundo nimia charitatis affectione, recorderis; ut tuis interventionibus a peccatis emender, tua gubernatione recto calle, inoffenso pede procedam, tuis defensionibus assiduis ab inimicis mihi continue insidiantibus protegar, tuoque sancto ductu salutis portum attingam. Placeret utinam voluntati tuae, aliqua mihi interroganti respondere! At illa: Quid optas dicito, me omni tuae voluntati responsuram sciens. Vellem, inquam, intelligere, utrum beatorum animae quaedam velle praesumant, quae obtinere nequeant? At illa: Unum, Augustine, noveris, quod sanctorum animae ita in illa aeterna gloria in Deo sunt solidatae et firmatae, quod nulla ipsis inest alia voluntas nisi Dei, quod nil velle aliud possunt, nisi quod Deus vult: et ideo quae volunt obtinere possunt. Etenim quaecumque volunt, et Deus vult, et adimplet. Nemo quippe nostrum suis fraudatur desideriis, quia nil praeter Deum aliquis nostrum optat. Quoniam vero semper, ut volumus, Deum habemus, nostra semper desideria sunt plenissime adimpleta. Longa quidem, pater charissime Cyrille, verborum texeretur series, si omnia quae gloriosa illa anima mihi perscrutanti patefecit, scriberem in hac brevitatis epistola. Spero enim quod Bethlehem ad tantas reliquias visitandas permittente Deo veniam non post multos annorum circulos, ubi tunc quae audivi, et in scriptis tradidi, videbis perspicaciter. Pluribus itaque horis illa gloriosissima anima ibidem mecum manens, Trinitatis sanctissimae unitatem, et unitatis Trinitatem, Filii a Patre generationem, Spiritus sancti a Patre et Filio processionem, angelicas hierarchias et ordines, et eorumdem beatorum spirituum mysteria, beatarum etiam animarum felicia gaudia, et alia utilia et gravia humanis intellectibus, quam subtiliter, quam evidenter, quam mirabiliter et delectabiliter mihi patefecerit avido, si omnium hominum linguis loquerer, non explicarem sermone. Deinde a meis quidem oculis lux illa disparuit, sed multis postmodum diebus ineffabilis odoris suavitas remansit. Quam mirabilis ergo iste est, faciens tot mirabilia, tot et tanta insueta prodigia hominibus! Ad ipsum ergo ore nostro clamemus et exsultemus, demusque gloriam laudi ejus; quoniam certe dignus est omni laude, nec sumus sufficientes ipsum laudare. Introivit enim in domum Domini candidus et pulcherrimus, ubi sine dubio de sublimioribus et praeclarioribus gloriae sedem obtinet. Quod ut iterum clarius veritatis lumen pateat pluribus testibus quam uno; censui quid supra dictus noster Severus vir doctrina et sapientia pollens, cum tribus aliis in ipso die et hora obitus Hieronymi in Turonensi civitate viderit, meae addere visioni: de quo mihi quidem solummodo ipsemet pridie ad me veniens fuit testis. Volens itaque Deus ut sublimis Hieronymi gloria mundum non lateret, veluti sanctitas sublimis, et pene cunctorum viventium excellentissima non latebat; ne illi quos sanctitatis illius delectabat sequi vestigia, recipiendum praemium ignorantes aliquando a sanctitatis deviarent tramite; et ut etiam alii sibi tot et tanta elargiri cernentes praemia, illius sanctitatis et virtutis inhaererent vestigiis (minuit enim laborem ponderis praemiorum spes): die et hora qua idem gloriosus Hieronymus feliciter exspiravit, elargiendam sibi gloriam, Severo et tribus aliis cum eo stantibus taliter declaravit. Hora completorii die illo in domo sua Severus cum tribus aliis viris catholicis (quorum duo monasterii quondam venerabilis Martini erant monachi), in divinis Legens locutionibus, in coelo, in aethere terraque canticum suavissimorum, inauditorum, ineffabilium et incredibilium infinitas repente audivit voces, et organorum, tympanorum, psalteriorum, et totius symphoniae, et instrumentorum sonos, quibus coelum et terra, et omnia, ut sibi videbatur, undique resonabant: quorum suavitatibus eorum animae pene a corporibus exhalabant. Stupefacti illico omnes illi elevantes oculos, coelum totum, aethera et omnia quae eorum continentur ambitu, quadam viderunt luce septies solis luce praeclariores clarescere; ex qua omnium odorum aromata erumpebant. Haec illi tam miranda cernentes, Deum exoraverunt precibus, ut eos cur talia fierent non lateret. Quibus vox de coelo veniens ista dixit: Nulla vos moveat admiratio, nec vobis videatur admirabile, si talia et videtis et auditis. Hodie enim regum rex, et Dominus dominantium, Christus Dominus exeunti de hoc nequam saeculo animae gloriosissimi Hieronymi presbyteri in Bethlehem Judae commorantis, totus festivus obviam venit, ut eam prae caeteris tanto honorificentius, tanto et excellentius et sublimius ad sua introducat regna, quanto prae caeteris sublimioris et sanctioris vitae meritis fulget. Hodie omnium Angelorum ordines exsultantes, et talibus vocibus alternatim cuncti concinentes suo civi sociantur. Hodie omnium Patriarcharum et Prophetarum coetus, hodie Apostolorum et Discipulorum chorus, hodie omnes sancti Martyres, hodie Confessores, hodie gloriosa Dei Genitrix, sanctis omnibus comitata Virginibus, hodie omnium beatorum animae laetabundae et festivae suo occurrunt compatriotae et civi. His auditis vox siluit, sed tamen lux et cantus et odor per horam postmodum perdurantes cessaverunt. Itaque liquido patet ipsum de sublimioribus et majoribus civibus fore: quo et magnus et mirabilis est, et metuendus super pene omnes sanctos, ob sibi traditam potestatem. Nulli sit dubium, ita prae caeteris, quae vult posse ipsum assequi, sicut prae caeteris sua voluntas divinae magis cohaeret voluntati. Nullus vero me tantae audaciae putet, ut fatear ipsum Joanne Baptista (quo, testante ipso Salvatore, nullus major inter natos mulierum surrexit), Petro et Paulo et caeteris duodecim Apostolis, qui ab ipso Christo electi et sanctificati sunt, majorem habere gloriam: sed tamen etsi prohibeat ratio, ipsum illis majorem obtinere gloriam in coeli regno, aliquem audere confirmare; tamen nullas video rationes, cur sit nefas dicere aequalem illis in gloria Hieronymum fore, dummodo illis in vitae sanctitate discors non fuerit, cum non sit personarum acceptor Deus, sed singulorum merita decernens, et reddens unicuique quod meruit. At si cuiquam videatur minorem Joanne et Apostolis Hieronymum, parum videatur minorem ipsum obtinere gloriam, cum et illius sanctitatis merita, illius laboris gratia, illius Scripturae et verissimae translationis utriusque Testamenti, officiorumque ordinationis fructus non solum praesentibus, sed etiam futuris, perspicaciter cernat; paulo minus fore nil ipsum ab eisdem in gloria discordem, verum testor Deum, puto judicabit. Porro ne aliquibus deridendi laqueum initiare videar, dum Joanni et Apostolis in sanctitate et gloria aequalem esse Hieronymum sanctissimum fateor; unum quod expletis nondum diebus quatuor in visione vidi, enarrabo, ut veritas non lateat: et ne quis me has laudes retexere credat, vel amore carnali, quo homo a veritatis cognitione maxime deviat, vel vesanae mentis imperitia, vel alia quacumque causa; me hoc sciat non ab homine intellexisse, sed per revelationem, quam dedit Deus omnipotens, qui suos exaltat sanctos, et exaltando magnificat. Quarta praeeunte nocte mihi avide cogitanti, quid laudis, quidve debitae reverentiae Hieronymi in brevi retexerem epistola, revelavit hoc modo. Dum itaque, ut dixi, disponens hanc epistolam tibi scribere, cogitarem aptam laudis materiam invenire, hora adveniente noctis mediae, me somnus oppressit: et ecce maxima mihi affuit Angelorum multitudo, inter quos fulgentes plus infinito sole duo erant viri, ita similes et uniformes, ut nulla in eis videretur differentia, qua alter ab altero differre posset, nisi quod tria serta ferebat unus in capite ex auro et lapidibus pretiosis, alter vero duo. Hi candidissimis induti colobiis, undique auro et gemmis contextis, tantae erant pulchritudinis, ut non valeret quispiam imaginari. Accedentes itaque illi ambo prope me, sub silentio paulisper steterunt. Deinde ille qui tria ferebat serta, his me verbis allocutus est: Cogitas, Augustine, quid laudis debeas de Hieronymo in veritate proferre. Et certe diu cogitans nondum nosti, sed huc ambo venimus, ut ejus tibi gloriam indicemus. Hic certe meus socius quem vides, Hieronymus ipse est; qui sicut aequalis mihi in vitae sanctitate fuit, ita per omnia in gloria aequalis est: et quae possum, ipse potest; et quae volo, et ipse vult, et sicuti Deum video, et ipse videt, et cognoscit, et intelligit. In quo omnis nostra et sanctorum omnium consistit beatitudo et gloria. Nec habet majorem vel minorem gloriam alter ab altero sanctorum, nisi in quantum magis et minus divinam contemplatur speciem sive cognoscit. Sertum vero tertium quod plus illo fero, aureola martyrii est, quo vitam finivit corporis: quia iste etsi in mundo labores plurimos et aerumnas, afflictiones, verbera, contumelias, et hominum opprobria, et derisiones, et caetera valde gravia ita pacifice pertulit et ita gaudenter propter Deum, ut in infirmitatibus exsultaret, et verus martyr exstiterit, et praemia martyrii non amiserit; tamen quia gladio vitam non finivit, aureolam quae in signum datur martyrii, talis non habet. Serta vero duo alia, quae habemus, aureolae sunt quae solum virginibus et doctoribus dantur, ut ab aliis discernantur. Ad haec, ut mihi videbatur, ita respondi: Quis enim es, domine mi? Et ille: Joannes, inquit, Baptista ego sum, qui huc ad te descendi, ut nuntiarem tibi Hieronymi gloriam, quatenus ipsam gentibus nunties. Hoc enim noveris, quia honor et reverentia quae singulis sanctorum exhibetur, caeteris omnibus exhibetur, ne putes quod in coelo sit aliqua invidia ut in mundo. Sicut enim in mundo quilibet hominum caeteris praeesse potius vellet quam subesse, ita in coelo propter charitatem ineffabilem, qua se invicem diligunt beatae animae, quilibet sanctorum ita alterius gloria gaudet, sicut sua. Quin et vellet quisque major, ut quisque minor sibi esset aequalis, et pene major, quia ejus gloria esset sua: et ita minor majoris gloria gaudet, sicuti si eam haberet: nec vellet eam habere ut ille non haberet, imo potius de sua, si fas esset, impertiret. Unde gloria singulorum est gloria cunctorum, et gloria cunctorum est gloria singulorum. His dictis, societas omnis illa discessit. Expergefactus itaque a somno, tantos in me subito sensi charitatis ardores, quantos in me nunquam senseram. Nam deinceps hactenus nunquam aliqualis in me vel invidiae, vel superbiae, sive arrogantiae fuit appetitus vel cogitatio. Testis enim est Deus, qui omnia antequam fiant, novit, quod deinde tantus in me exstitit charitatis fervor, quod plus alieno bono gaudeo, quam meo; plus affecto omnibus subesse, quam supra esse. Haec idcirco dixerim, non ut laudis humanae acquiram famam; sed ut quis haec non putet vana fuisse somnia, quibus saepe deluditur mens nostra. Saepe etenim Deus abscondita et maxima per somnia reserat. Magnificemus ergo Dominum in sancto suo, magnificemus opera sua, quoniam perfecta sunt, nec est in eis iniquitas. Sanctum Domini Hieronymum propter Deum, cum quo regnat, secure magnificemus, quoniam in vita sua magnifice fecit, in morte sua magnifica recepit. Quapropter magnus est in medio nostri, et sanctus et excelsus in vitae excellentissimae sanctitate; magnus sanctus et excelsus in sapientiae ineffabilis profunditate; magnus sanctus et praeexcelsus in majoris nunc gloriae quantitate; mirabilis et laudabilis et gloriosus in prodigiis invisis, inauditis et insuetis; metuendus, colendus et venerandus ob sibi traditam a Domino potestatem, honorem et gloriam sempiternam. Magnificemus ergo, obsecro, eum, ne taceamus; quoniam major est omni laude: notas faciamus in populis gloriae suae laudes. Non miretur homo si eum, quem Deus magnificavit et coluit, laudemus; non hominem pigeat venerari et colere, quem Deus coluit et veneratus est. Non putet quispiam Joanni et Apostolis in gloria et sanctitate aequando Hieronymum, Joanni et Apostolis exercere injuriam; quoniam ipsum illis praestare et gloria et sanctitate si possent, optarent. Gloria enim et beatitudo ejus, eorum est gloria; et beatitudo eorum est sua. Honor, laus et reverentia a nobis exhibita Hieronymo, eorum singulis exhibetur; et quae illis singillatim exhibetur, Hieronymo exhibetur. Si ergo cupis Joannem Baptistam et Apostolos venerari, simul venerare illum; quoniam ipsis per omnia est aequalis. Secura igitur mente, omni depulsa formidine, Joannem Baptistam Hieronymo aequalem, et non majorem, quoniam nullus major surrexit, omni devotione et reverentia fateamur; quoniam si minorem facimus, Joannis gloriae derogamus, et magis injurias exercemus ad laudes. Hujus mei imperiti sermonis opus quanquam insufficienter, quanquam vilissime, quanquam nihili, tamen devote et reverenter expletum, ad te venerabilis pater, puro corde, et magna animi devoti affectione dirigo; supplicans ut iugenioli mei verbula, quae de meae imperitiae pauperie in laudes eximii Hieronymi obtuli, non deridendo, sed charitate debita aequanimiter tolerando legas; et quae minus debita dixi ad tanti viri laudes et meae imputes imperitiae et epistolae brevitati, et ejus laudum immensae immensitati: quoniam certe si omnium mortalium linguae solum ejus laudes promerent, minus debito satis esset. Mei peccatoris, venerabilis pater, esto memor, ut dum in illo steteris loco, quo illud sacrum eximii Hieronymi cadaver quiescit, ejus me interventionibus recommendes; quoniam nulli dubium est, quod ea quae optat idem Hieronymus, potest continuo obtinere. Non enim suo aliqualiter defraudatur desiderio.

Beati Cyrilli (falso titulo) ad sanctum Augustinum, de miraculis beati Hieronymi presbyteri post mortem celebratis.

EPISTOLA XIX. Venerabili viro episcopo eximio AUGUSTINO Hipponensi praesuli, CYRILLUS Jerosolymitanus pontifex, et omnium sacerdotum infimus, illius insequi vestigia, cujus in terris sanctitas radiare non cessat.

CAPUT PRIMUM. --Illius scilicet Hieronymi gloriosi, cujus memoria in benedictione in saeculum saeculi, qui quantus sit, et tu similiter bene nosti, ejus usus maxime colloquiis et doctrinis, de quo me velle disserere, cum sim reprobus in toto et indignus, quasi reputo audaciam. Sed tamen quia tua me cogit dilectio, ut tibi aliqua scribam de prodigiis hominibus insuetis, quae per illum in diebus nostris fecit Dominus, ut eum celebrem in mundo faceret, et cunctis hominibus gloriosum: tamen tuis confisus orationibus, opus aggrediar, ut tua poscit devotio, et breviloquio perstringam de multis pauca. Gloriosum hujus viri obitum, visionemque meam, necnon et mirifica tunc temporis peracta te nosse non ambigo. Nam vir utique reverendus et memoriae oblivioni non dandae, Eusebius nobilis Cremonensis ejus discipulus, in quo magistri refulsit sanctitas et doctrina, cujus sapientiam et probitatem et excellentiam non ignoras, qui post biennium a nostrae mortalitatis miseria ereptus, suum praedilectissimum magistrum Hieronymum in coeli patria est secutus, ut nobis indicant ejus crebra miracula, de quibus etiam inferius aliqualiter pertractabo, reverendo patri Damaso Portuensi episcopo, et Theodonio Romanorum senatori ejus fratri Severo, probissimo viro, Eustochio sanctissimae mulieri, et tibi et multis aliis, quos singillatim nominari non eget, tunc temporis per suas litteras totius ejus obitus seriem intimavit: unde amplius ea quae nosti, reiterare foret superfluum, et dicendorum impedimentum. His ergo omissis, ad ejusdem quae non cessant continue clarere miracula, noster se stilus vertat, ut tua poscit devotio. Et primo ab Eusebio viro sanctissimo ejusdem Hieronymi sanctissimi discipulo sumat initium.

CAPUT II. --Post obitum gloriosi Hieronymi, quaedam haeresis, id est, secta inter Graecos surrexit, quae ad Latinos usque devenit, quae suis nefandis nitebatur rationibus probare, quod animae beatorum usque ad universalis judicii diem, in quo eorum corporibus erunt iterum conjungendae, visione et cognitione divina, in quo tota consistit beatitudo sanctorum, privabuntur, et damnatorum animae similiter usque ad diem illum nullis cruciabuntur poenis. Quorum ratio talis erat: Sicut anima cum corpore meruit vel peccavit, ita cum corpore recipiet praemia sive poenas. Asserebant etiam illius sectae nequissimi, nullum fore purgatorii locum, in quo animae quae nondum de suis peccatis in mundo plenam egissent poenitentiam, purgarentur. Qua quidem secta pestifera crebrescente, tantus in nos dolor irruit, ut nos amplius pigeret vivere. Quocirca meis cunctis suffraganeis episcopis, et aliis viris catholicis convocatis, eis jejunia et orationes indixi, ut suam sic agitari Ecclesiam divina non permitteret bonitas. Mira res, et forte huic similis nunquam visa. Tribus expletis diebus jejuniorum et orationum, subsequenti nocte gloriosus Hieronymus suo praedilectissimo filio Eusebio orationibus incumbenti manifeste apparens, benignaque eum allocutione confortans, ei dixit: In hac secta pestifera minime formida, cum sibi finis jam imponendus erit. Quem Eusebius nimio fulgentem splendore, ita ut in eum oculis humanis aspicere non valeret, intuitus, quasi de gravi somno evigilans, dulces per oculos fundens lacrymas, ita ut pene formare vocem non posset, quantum poterat clamare coepit: Pater meus Hieronymus es? Quare meam societatem spernis? Certe teneo te, nec dimittam; nec sine tuo, quem dilexisti, filio gradieris. Ad quem gloriosus Hieronymus: Non te, fili dilectissime, deseram: confortare; namque vicesimo die me sequeris, et simul in gaudio permanebimus sine fine. Sed Cyrillo cunctisque fratribus nuntia, ut die crastina juxta praesepe Domini, ubi meum quiescit corpus, omnes in unum conveniant, tam catholici quam etiam illius sectae viri. Et tu trium hominum, qui in hac sunt urbe hac nocte defuncti, cadavera inhumata in locum, in quo meum est humatum corpus, facies deportari: super quibus saccum quo utebar, ponens, statim vitae pristinae redditi, hanc radicitus haeresim exstirpabunt. Cui valedicens gloriosus Hieronymus disparuit. Mane autem facto, ad me, qui Bethlehem tunc eram, venerabilis Eusebius veniens, cuncta, quae viderat, enarravit. Quo audito, immensas Creatori gratias agens, et glorioso Hieronymo, omnibus in praedicto loco, in quo pro nobis de intemerata Virgine Salvator natus est, et ubi etiam sacratissimum Hieronymi cadaver humatum est, congregatis, praedictorum defunctorum cadavera deferri fecit. O mira erga homines Dei miserantis dispensatio! quot modis in se sperantes scit juvare! quantis et quot honoribus suos exaltat sanctos! Fiebat interea ab illius sectae cultoribus derisio, credentibus quod foret exinanita manus Domini. Laetetur itaque omnis fidelium coetus, et Deo in voce exsultationis psallant; quoniam suscepimus misericordiam Domini in medio templi ejus. Accedens namque vir venerabilis Eusebius ad singulorum cadavera, flexis genibus, manibusque in coelum extensis, cunctis audientibus sic oravit: Deus, cui nihil est impossibile, nihil grave, invictae fortitudinis et virtutis, qui facis mirabilia magna solus, et nullum in te sperantium spernis, nunc preces tuorum exaudi fidelium, et ut tua, quam dedisti, fides intemerata inviolataque per saecula maneat, ac etiam ut horum error appareat per merita et intercessiones gloriosi Hieronymi dilecti tui, introduc in haec cadavera animas, quas de ipsis egredi voluisti. Qua quidem oratione finita, singulorum cadavera sacco, quo supra carnem gloriosus Hieronymus utebatur, tangens, protinus in ea vitae spiritum introduxit. Qui homines apertis oculis omnibusque vitae signis ostensis, sunt perfecte resuscitati, et coeperunt beatarum animarum gloriam, et peccatorum poenas tam purgatorii quam inferni clara voce omnibus intimare. Nam ut mihi postmodum interroganti dixerunt, beatus Hieronymus eos conduxerat secum in paradisum, in purgatorium et in infernum, ut quae ibi agebantur, patefacerent universis. Sibique dixerat, quod ad corpora redirent et de perpetratis peccatis ibi agerent poenitentiam: qui eo die et hora, qua venerabilis Eusebius migraturus erat, et ipsi iterum morituri erant, ac etiam si bene agerent poenitentiam, cum eo gloriam adepturi. Quod et factum est, ut inferius declarabo. His igitur peractis, multitudo maxima populorum tam fidelium, quam etiam illius sectae defensorum, qui ad tam grande concurrerant spectaculum, tam certum erroris indicium et veritatis experimentum, nec non beati Hieronymi merita egregia cernentes, magnis vocibus immensas laudes referunt Creatori, qui suos in se sperantes non deserit. Et sic, Augustine charissime, pius Dominus naviculam suae fidei sacratissimae in hujus mundi mari irruentibus malorum hominum fluctibus agitari permittit, sed minime naufragari. Quamobrem forti, quaeso, esto animo, viriliter age; non formides contra fidei persecutores magnanimiter dimicare sub umbra alarum tam pii Patris, qui suorum fidelium preces inefficaces esse non sinit, dummodo tota spe et puro fiant animo. Non enim aliter nostrae nequeunt exaudiri preces, nisi cum vel in Deo nostra non perfecte spes consistit, vel quia petimus non petenda. Ad ipsum ergo Dominum non tantum ore, sed toto corde clamemus, dum affligimur; et ipse qui dominatur in virtute sua, et nos quotidie oculo respicit pietatis, non permittet nos tentari supra id quod possumus. Sed ne nimis devius a proposito modo gradiar, ad incoepta redeo, et venerabilis Eusebii obitum explens primo, et virorum illorum trium similiter, quos resuscitatos nosti, migrationem scribens (quia eadem hora sunt et die qua Eusebius, de hujus mundi et valle miseriae exempti), aliqua Hieronymi miracula introducam, de multis pauca.

CAPUT III. Adveniente itaque die, quo venerabilis Eusebius a beato Hieronymo in visione, de qua supra fatus sum, se migraturum sciebat; die tertia praeeunte, languore febrium concussus valide, se super terram, magistri non immemor, nudum deferri fecit a fratribus, et singulos osculas fratres, benigna eos consolatione confortavit, et ut in sancto manerent proposito admonuit. Deinde saccum, quo gloriosus induebatur Hieronymus, deferri fecit, et super se poni jussit, ordinavitque se nudum instar gloriosi magistri in ecclesia, in qua jacebat sancti Hieronymi corpus, sepeliri. Post haec communione sacratissimi corporis Jesu Christi se muniens, Domino se et beato Hieronymo commendavit; et per triduum locutione, corporalique visione privatus jacuit, circumstantibus fratribus alternatim psalterium, passionem Domini, et alia sacra continue legentibus. Durum quippe, et cunctis recte in mundo degentibus, formidabile hoc quod narro evenit. Die enim quo moriturus erat, per duas horas ante animae beatae exitum, venerabilis Eusebius tam terribiles actus coepit peragere, quod circumstantes monachi pavore perterriti, velut amentes in terra jacebant. Nam quandoque transversis oculis, manibus simul junctis, facie terribili, voceque dira, quasi sedens clamabat, Non faciam, non faciam; mentiris, mentiris! Post haec ad terram rediens, faciem firmabat in terram, quantum potuit clamans, Adjuvate me, fratres, ne peream! Quod monachi videntes, lacrymantes, et trementes eum interrogaverunt, Quid habes, pater? Ad quos ille: Non videtis daemonum agmina, quae me debellare cupiunt? Et illi: Quid te facturum volebant, cum dicebas, Non faciam, non faciam? Et ille: Conantur namque ut divini nominis blasphemus inveniar; et ideo me hoc non facere clamabam. Et illi: Quare, pater, faciem abscondebas in terram? Et ille: Ne eorum aspectum cernerem, qui tam turpis et terribilis est, quod omnes pene formidines, quae in mundo sunt, respectu ejus nihil sunt. Inter haec verba actus priores reiterans, sic ad extremam horam usque devenit. Fratres autem qui astabant, pavore et dolore perterriti, velut mortui stabant, quid facere nescientes. Gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate sua, benignus, et se amantibus misericors, sanctos suos non derelinquit in tempore necessitatis. Ad extremam namque horam venerabili Eusebio pervenienti gloriosus Hieronymus apparuit, eum benigne confortans. Cujus adventu omnis illa daemonum turba quasi infinita, ejus timore perterrita, ab eo velut fumus evanuit, ut plures testantur monachi, qui propriis oculis, dispensatione divina, se hoc vidisse dicunt. Sed hoc magis approbatur: nam omnes circumstantes audierunt has ab Eusebio voces: Unde venis, pater? quare tantum moratus es? quaeso, filium tuum ne derelinquas. Cui subito, cunctis audientibus, alia vox respondit: Exspecta, fili, ne formides; quia te non deseram, quem tantum diligo. Qua audita voce, brevi inde decursa morula, venerabilis Eusebius exspiravit. Qua quidem hora et illi tres, qui resuscitati sunt, migravere, et, ut puto, cum Eusebio ad aeterna gaudia pervenerunt. Nam per illos omnes viginti dies, quibus postquam, ut nosti, resuscitati sunt, se in tanta poenitentia tradiderunt, quod sine dubio aeterna beatitudine potiuntur. Silentio praetereundum nequaquam puto, quae ab iisdem tribus viris, per illos dies, quibus vixerunt, didici, continuo toto hoc tempore cum aliquo eorum secreta vitae illius, quam post hanc brevem et momentaneam exspectamus, rimari cupiens; a tertia diei hora diem ducens ad vesperam. Sed quamvis multa ab eisdem didicerim, tamen ad praesens brevitatis causa quaedam solum referam; caetera vero alias ea dicturus omittam. Quadam vice ad unum eorum me ivisse contigit; quem dure lacrymantem, nec meis verbis consolationem aliquam admittentem comperiens, tanti fletus causam ab eo coepi inquirere. Qui pluries de hoc a me interrogatus, nec tamen ad interrogata respondens, tandem meis coactus importunitatibus sic respondit: Si quae pridie sum expertus, non ignorares, tibi inesset semper causa fletus. Ad quem ego: Quaeso ut, quae vidisti, edisseras. Tunc ille paulisper tacens, dixit: Quales credis poenas et tormenta non solum damnatis, sed etiam in purgatorio existentibus praeparari? Ad quem ego: De incertis quaenam vera potest proferri sententia? Ut enim puto, nostris quibus affligimur poenis aequari non possunt. Ad quod ille: Si omnes quae in mundo cogitari possent poenae, tormenta, afflictiones, minori, quae illic habetur, poenae et tormento comparentur, solatia erunt. Mallet enim quilibet viventium omnes quae hic videntur poenae et tormenta, si illas experientia nosceret poenas, usque ad finem mundi omnibus his simul sine remedio cruciari, quas omnes homines ab Adam hucusque singillatim pertulerunt; quam uno die in inferno sive in purgatorio, minori, quae illic habetur, poena torqueri. Et ideo si causam mei fletus interrogas, timor poenarum est, quae peccatoribus juste dantur. Scio namque me erga Deum meum peccasse; et ipsum justum fore non dubito. Qua de re non mireris si plango, cum potius si non plangerem, vehementer admirari deberes. Sed potius admirare quare homines, qui se mori non dubitant, saltem aliorum experimento, tanta hic securitate vivunt, nec tantas cogitant evadere poenas. Ad haec dolore tactus intrinseco, ita ut vix verba formare possem, dixi: Heu quid audio! Sed quaeso, in quo tormenta differunt infernalia ab iis quae sunt in purgatorio, dicas. Et ille: Nihil inter se differunt; quia eaedem sunt magnitudine poenae purgatorii et inferni: sed unum est quo differre possunt; quia infernales finem non exspectant, sed augmentum, scilicet in judicii universalis die, quando corpora ibidem cruciabuntur cum animabus; et purgatorii sunt cum fine. Nam post expletam poenitentiam inde exempti, gaudiis beatissimis perfruentur. Ad haec ego: Sunt omnibus in purgatorio existentibus aequalia tormenta, vel diversa? Ad haec ille: Diversa quidem: in aliquibus majora, in aliquibus vero leviora, juxta magnitudinem peccatorum. Nam in patria etiam beatorum omnes animae gloriosae divinam contemplantur speciem, in quo omnis consistit gloria. Quae quamvis singulae tanta habeant gaudia, quanta velle vel cogitare possunt; tamen in gaudiis non sunt pares: quia majora haec possidet, minora illa, juxta opera quae fecerunt. Sed si tibi aliqua ex hoc oriretur admiratio, quomodo sanctis possit inesse diversitas gaudiorum, quorum causa est solus ipse Deus, in quo nulla potuit unquam fore diversitas; solutio satis patet. Nam cum divina contemplatio et cognitio sive intelligentia sit tota merces et gloria; in aliquo potest esse sanctorum minor, in aliquo vero major. Idcirco cum omnes simul animae Deum sicuti est videant et cognoscant; aliqua minus videt et intelligit, et sic minor sibi inest gloria, aliqua vero clarius videt et subtilius intelligit et sic majorem possidet gloriam. Sic etiam de illorum miserorum damnatorum poenis dici potest. Nam cum omnes animae damnatorum in uno consistant poenarum loco, tamen diversis cruciantur poenis juxta vitiorum qualitates. Tantum siquidem differt inter Christianorum, qui ibi torquentur, poenas, et Paganorum, ut Paganorum cruciamenta respectu eorum quae falsi Christiani et peccatores sustinent, sint quasi nulla; quanquam ineffabilia sunt, nec a viventibus cogitabilia ut dignum est. Nam illi gratiam Dei in vacuum receperunt; nec voluerunt a peccatis corrigi, dum vixerunt, sacris continue vociferantibus Scripturis, quas pro nihilo putavere. Tum ego: Horribile est, inquam, quod dicis: et utinam sedulo mortalium insisteret mentibus, ut vel tantarum poenarum terrore a pravis cessarent, si nollent amore gloriae! Sed, quaeso, quid erga te pridie exeunte anima peractum est, breviter innotesce. Ad quod ille: Adveniente, inquit, mortis meae hora, tanta in loco, quo migraturus jacebam, nefandorum affuit spirituum multitudo, quod prae multitudine dinumerari omnino non possent: quorum species talis erat, quod ea nil poenosius, nilve horribilius excogitari potest. Potius enim quilibet hominum flammis ardentibus arsurum se exponeret, quam earum formarum ictu oculi visione perstringi: qui ad me venientes, omnia quaecumque perpetravi opera contra Deum, ad meam memoriam revocabant; suadentes mihi ut amplius divinam misericordiam, quam tam graviter offenderam, non sperarem. Et certe noveris, quod nisi me divina miseratio adjuvisset, eis resistere non valuissem. Nam dum omni vigore spiritus destitutus, eorum verbis paululum assentirem, gloriosus affuit Hieronymus, magno vallatus agmine Angelorum, septies sole splendidior, me confortans. Qui ubi illos spiritus immundos fuit intuitus me tam dure exacerbantes, valde commotus erga cos, voce terribili eis dixit: Quid ad hunc, nequitiae et omnis maledictionis spiritus, venistis? nesciebatis hunc meis fore fovendum auxiliis? Protinus hunc relinquentes abite, et vestras ab eo elongate nequitias, quantum distat oriens ab occasu. Hic illa maledictorum spirituum societas perterrita, diris ululatibus et clamoribus limen loci, in quo jacebam, excessit. Tunc gloriosus Hieronymus aliquibus imperans angelis, ne a me discederent, sed quousque reverteretur exspectarent, cum caeteris angelis festinanter abscessit. Eo itaque abeunte, angeli, qui ad me custodiendum remanserant, me confortare coepere, blanda et dulcia promittentes, si forti animo perdurarem. Inter haec autem consolationis colloquia, hora quasi decursa, secundo beatus Hieronymus veniens, stansque in limine: Velociter, inquit, venite. Tunc subito anima corpus reliquit tam graviter et acerbe, quod certe quantae fuerint pressurae et angustiae, intellectu non caperet mens humana, nisi, ut ego, per experientiam didicisset. Si enim omnis numana intelligentia quas vellet angustias et dolores aestimaret respectu animae dissolutionis a corpore, tamen illa pro nihilo computaret. Haec et alia non minus ardua, et valde mortalibus formidanda, quae pro longitudine praesenti operi non inscribam, audivi eo loquente. Incipiebat itaque claudi dies occasu solis, quo necesse fuit, quid et post mortem contigerit non explere. Sed quia id prae caeteris affectabam scire, sequenti die duobus aliis cum eo insimul convocatis, ad narrationis illius seriem redii, hoc cupiens ab illis etiam duobus aliis peraudire, ut trium testimonio solidius edocerer. Itaque cum hi jam dictare inciperent, sic respondi: Quanquam haec utilia sint, nec taederet saepius ipsa fari, tamen iis, quae jam audivi, omissis, quaeso ut, quid vobis post dissolutionem corporis evenerit, meo hianti deregatis animo. Ad hoc ille, qui mihi, quae audisti, transacto narraverat die: Quod, Cyrille, inquit, interrogas, non est possibile plene fari; quoniam spiritualia nostris minime sensibus comprehenduntur. Scis namque non te examinem fore; tamen quid aut qualis sit anima, non cognoscis. Deum certe scis omnium esse principium et finem, a quo incipiunt omnia, atque ad quem tendunt; et tamen quid sit Deus, aut qualis, dum carnis istius gravissimae corruptibile portas onus, non intelligis, nisi per speculum scilicet et in aenigmate: sic etiam de Angelis, et caeteris incorporeis idem liquet. Cum enim multa quae sunt notissima in natura, nostrae parvae intelligentiae defectu intelligere non possimus, supercoelestia et spiritualia omnino aliena a naturae cognitione quomodo intelligemus? Ut dicis, inquam, est, sed ut potes quaeso dicas. At ille: Circumloquar, inquit, id quod optas, et dicam paulo minus quod possum. At hi qui mecum ea, quae pridie dixi, sunt experti, si ita est testificabuntur. Mea pridie anima a corpore tot, ut supra fatus sum, pressuris et doloribus dissoluta, subito in ictu oculi ineffabiliter fuit ante Dei judicantis praesentiam deportata. Sed a quibus et quomodo, non cognosco. Nec certe mirum: nam nunc carnis mole aggravor, tunc autem erat anima sine carne. Fuerunt etiam ibidem istorum animae, terroribus inexcogitabilibus quid judex ageret formidantes. Heu! cur mortales nesciunt, quibus hoc eveniet quod tunc nobis? certe si illorum non foret ignorantia, toties non peccarent. Nullum, quae toto tempore gessimus, peecatorum judicem latere potuit; imo cuncta quae fecimus, tanquam si forent praesentia, cunctis astantibus clara erant, ita ut minimum nostrorum cogitaminum, sicuti fuerat, apparebat. Considera quibus et quot agitabamur terroribus. Hinc daemonum multitudo stabat, mala testificantes quae fecimus, locum, modum et tempora declarantes. Hinc nos ipsi ad ea quae objiciebantur, nullatenus contradicere poteramus; tum quia judicem cuncta scientem, tum quia ipsum quilibet nostrum justissimum cognoscebat. Heu quid dicam? quam sententiam praestolabimur, ob ejus memoriam nunc formido. Hinc mala undique vindictam judici acclamabant, nec ullum pene apparebat bonum, quo misericordiam speraremus: hinc nos dignos supplicio omnes, qui aderant, exclamabant. Cumque jam nihil deesset nisi sententiam publicari quae peccatoribus digne datur, ecce gloriosus Hieronymus cunctis splendidior astris, beato Joanne Baptista, summoque Apostolorum principe Petro, necnon angelorum ingenti multitudine comitatus, ad praesidentis judicis thronum veniens, nostram sententiam suspendi modico temporis, nosque sibi dari ob reverentiam et devotionem, quam sibi contuleramus, et propter erroris destruendi necessitatem, ut voluit, impetravit. Deinde nos secum ducens, omni illa beata vallatus societate, ubi fidelium animae inaestimabili gloria perpetuo perfruuntur, quae ibi gerebantur, ut redderemus testimonium, declaravit. Post haec ad purgatorium et infernum nos deducens, non solum quae ibi erant indicavit; sed voluit ut poenarum experientiam probaremus. His igitur omnibus sic peractis, hora qua nostra cadavera sacco, quo beatus usus fuit Hieronymus, tetigit venerabilis Eusebius, idem gloriosus Hieronymus nobis imperavit, ut ad corpora rediremus, mandans ut de iis, quae vidimus, testaremur, promittensque nobis, vicesimo die, si de perpetratis peccatis nos contingeret debitam poenitentiam exercere, cum beato Eusebio, qui tunc erat ex hoc saeculo migraturus, gloriam finis nesciam adipisci. Sicque corporibus nostrae animae sunt conjunctae. Multa quidem, Augustine charissime, formidanda, quae mortalium impressa mentibus, ab eisdem labentium omnium terrenorum amorem et curam pervigilem, qua tot aberrant homines, ut puto, funditus exstirparent, patenter didici: quae si his chartis imprimerem, plus cogitato opus procederet, nec essem compos solvere jam promissa. Itaque cum de proximo te exspectem visitaturum gloriosi Hieronymi reliquias, ut tuae, quas pridie recepi, litterae fatebantur, caetera quae tunc ad meam reducere potero memoriam, declarabo. Haec omnia hoc fine claudam, tangens venerabilis Eusebii sepulturam, ut ad miracula redeam enarranda, quae superius sum pollicitus enarrare. Obitus namque Eusebii venerabilis et trium hominum praedictorum seriem in praecedentibus, quam brevius potui, inserui, quaedam tibi, ut puto, affectuosa interponens. Sed praedictorum sepuliurae series ita patet. Mortuo namque venerabili Eusebio, plura sunt miracula cunctis visa, quae praecedentis vitae sanctitatem testata fuerunt. Quorum ad praesens duo solum dicam. Monachus quidam ejusdem coenobii prae lacrymis et vigiliis privatus corporali lumine oculorum, statim ut Eusebii corpus venerandum facie tetigit, pristinae lucis gratiam est adeptus. Daemoniacus autem quidam, dum sacrum corpus ad ecclesiam duceremus, eidem obvians est protinus liberatus. Juxta ecclesiam, in qua gloriosi Hieronymi cadaver sanctissimum est humatum, venerabilis Eusebii corpus honore debito magistri instar sepelivimus. In cujus etiam coemeterio hominum illorum trium, qui eadem sunt hora mortui, fuerunt corpora tumulata. His ergo dictis venerabilis Eusebii cuncta sileant, ut praegrandia et ineffabilia locum teneant prodigia eximii beati Hieronymi jam promissa.

CAPUT IV. In amoeno igitur et jucundissimo mirabilium gestorum sanctissimi Hieronymi prato positus, uti sertum faciens, praecipuos et decoros miraculorum flores ad hujus opusculi venustatem, et nostrae posterorumve saluti utiles, legam pro posse. Quorum omnium quid pridie erga Sabinianum haeresiarcham pestiferum, quem agnoscis, peractum est, primo dicam. Sabinianus namque haeresiarcha, haereticorum fautor, duas in Christo asserebat voluntates, et, quod pejus est, inter se quandoque discordes. Ad cujus tam inopinabilis falsitatis probationem introducebat illud quod in Evangelio Christus dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); eliciens ex hoc rationes gravissimas et pene inextricabiles, quod passionem Christus voluerit una fugere voluntate, et altera eamdem coacte subire oportuerit passionem; et ex his dicebat quod multa Christus voluit, quae obtinere non potuit: et tantum in nos dolorem explicuit, quod magnitudinem explicare nequimus. Pervertebat namque idem pestifer anguis, et lupus rapax se vestimento ovium induens, nobis commissum gregem; et ut saevitiam diri pectoris efficacius exerceret, opusculum quoddam compilaverat, falsis probans rationibus hoc sic esse. Quod quidem opusculum ut fidem ei daremus, glorioso Hieronymo totius veritatis speculo intitulaverat. Cujus falsitatis notitiam comperiens, sciens tibi gloriosum Hieronymum epistolam super hujus erroris destructione non multum ante sui obitum edidisse, praedictum haeresiarcham cum suis discipulis, et ejusdem nequitiae ministris invitavi quodam dominico die in ecclesiam Hierosolymitanam ad disputandum, et suum errorem nequissimum comprobandum. Quo die universis meis suffraganeis episcopis et aliis quampluribus orthodoxis, necnon et ipso haeresiarcha cum suis nefandis discipulis in praedicta ecclesia adunatis, disputatio a nona incoepta ad vesperas usque tetendit. Cum autem idem haeresiarcha contra nos opusculum ab ipso compositum, quod falso glorioso intitulabatur Hieronymo, allegaret; has tantas beati Hieronymi injurias ferre non valens bonae memoriae Silvanus sanctae Nazareth ecclesiae archiepiscopus (qui tanta beatum Hieronymum affectione animi et devotione colebat, ut si quid faceret, divinum nomen et beati Hieronymi praemitteret, unde et quasi ab omnibus Hieronymus dicebatur), praedicto haeresiarchae protinus insurrexit, dire eum increpans, quod tot et tantas exercuisset nequitias. Dum autem inter eos longa oriretur contentio, et uterque opprobria sibi invicem pro posse dicerent, in fine sic ambo pariter statuerunt, quod si usque in subsequentis diei horam nonam beatus Hieronymus hoc opus falso compositum evidenter ostenderet, praedictus haeresiarcha capite puniretur; sin autem, archiepiscopus. Quibus finitis singuli ad propria remearunt. Per totam autem noctem quisque nostrum orationibus vacans, orabat ut nobis in opportunitatibus auxilium eveniret a Domino, qui neminem unquam in se sperantium sprevit. Magnus Dominus et laudabilis nimis, cujus certe sapientiae non est numerus (Psal. CXLIV, 3). Statuto autem die et hora, laetus haeresiarcha in ecclesiam cum suis nequitiae filiis veniens, huc illucque discurrens quaerebat Dei servum et filium, tanquam leo rugiens paratus eum devorare, veluti si foret Deus non intelligens, nec suorum servorum preces exaudiens. Sed tamen cum solidius se fatuus stare crederet, miserabilius cecidit. Stabat autem omnis fidelium concio in ecclesia, quilibet sancti Hieronymi clamans nomen. Clauserat siquidem gloriosus Hieronymus aures, fingens se dormire, orationes supplicantium non intendens, ut mirabilior appareret. At ego totus perfusus lacrymis, stupens et admirans cur Hieronymus sic abesset, quid deinceps accideret, exspectabam. Denique cum nil miraculi appareret, saevire coepit haeresiarcha canina rabie, ut Silvanus quod promiserat, jam expleret. Ad locum autem quo decollandus erat Silvanus sanctissimus, gaudens et intrepidus tanquam ad nuptias veniens, episcopos et omnes alios catholicos, qui ad hoc convenerant, his confortabat verbis: Exsultate mecum, charissimi; gaudete, et nolite contristari, quoniam non derelinquit Deus sperantes in se. Si non exaudiar, plus meis jam perpetratis merui peccatis. Post haec genua flectens: Sancte, inquit, Hieronyme, adesto mihi, si placet; et quanquam hoc et majori sim dignus supplicio, tamen ne falsitus locum teneat, veritali succurre. Quod si fas non est ut adjuver, propitius mihi esto in hora mortis, ne gloriae finis nesciae sim expers. Haec dicens, spiculatori collum praebuit; ut feriat, ipsum rogat. Elevat autem spiculator ensem, antistitis venerandi caput uno ictu cupiens amputare. Adest subito Hieronymus gloriosus; cunctis cernentibus, manu extensa tenet ensem, Silvano imperans ut exsurgat: deinde haeresiarcham increpans, scripturas falso compositas innuens, eique minans, ab omnium evanuit oculis. Quod huic, ejus similibus utinam eveniret! Confestim ut gloriosus Hieronymus disparuit, haeresiarchae caput terram petiit a corpore detruncatum, tanquam si ense spiculatoris manus amputasset ictu uno. Quod tam mirabile cuncti videntes qui aderant, illico stupefacti, Deo gratias egerunt et Hieronymo glorioso, et ad veritatis tramitem haeresiarchae discipuli rediere. Ecce quantum venerabilis antistitis fiducia in Domino et beato Hieronymo fuit efficax, qui pro veritate mori minime formidavit. Exemplar certe factus est venerandus antistes caeteris christianis. Non enim christianus ille est, qui pro veritate mori timet. Si enim Christus pro nobis animam suam posuit, ut nos ab omni redimeret servitute; et nos pro ipso, cum tempus est, animas ponere minime timeamus: quia nemo nisi legitime certans, potest coronam gloriae obtinere.

CAPUT V. Verum quia de Silvano aliquid dictum nosti, aliud quoddam non minus, ut puto, mirabile erga eum factum narro, cujus tot fuerunt testes, quot Nazareth urbs et Bethlehem tenent; qui propriis oculis hoc viderunt. Serpens ille antiquus diabolus ob suam dejectus superbiam in inferni profundum, venerandi antistitis Silvani nimiae invidens sanctitati, in eum dolis, ut callidior cunctis animantibus, graviter est commotus: qui ut virum Dei infamem redderet, quatenus qui suo sanctitatis exemplo relevabantur ad rectae conversationis semitas, suo casu deciderent ad pejora; nocte quadam formam sancti viri sumens, cuidam mulieri nobilissimae jam in strato quiescenti apparuit, et se ad eam illicite accedere fingens, consensum sui corporis requirebat. Ad quod perterrita mulier, viri ignorans speciem, dum se cum homine solam in thalamo cerneret, nec quid faceret sciret, diras coepit voces emittere, ita ut clamoribus assiduis omnes excitarentur dormientes, et non solum de illa domo, sed etiam convicini: qui omnes ad praedictae mulieris thalamum accurrentes, quid hoc esset, interrogavere pavidam mulierem. Interea callidus serpens sub toro se ponens coepit latere. Qui autem accurrerant, hoc audientes, quis hic homo fuerit, ubique perquirere incoeperunt. Verum illi diu perscrutantes, tandem ad locum venientes ubi pestifer latitabat anguis, aliena specie occultatum hominem invenerunt. Qui eumdem candelis accensis intuentes, Silvanum archiepiscopum crediderunt. Ad quod omnes qui aderant, stupefacti et veluti amentes effecti, quasi quid agerent, quidve dicerent ignorabant, scientes ejusdem sanctitatis nomen. Et quia hoc tam detestabile inopinabileque cernebant, eum interrogaverunt, cur tantas nequitias perpetrasset. At ille, Quid, inquit, male feci, si mulier haec me ad hujusmodi negotium invitavit? Quod mulier audiens, eum fore mendacem lacrymans respondit. Tunc ille, ut homines erga Dei virum ad majus odium incitaret, quatenus illum citius diffamarent, talia coepit, et tam absorrenda verba fari, quod nullus prae turbatione auribus poterat sustinere. Quocirca eum contumeliis et opprobriis exacerbantes, vi extra domicilium expulerunt. Mane autem facto quae gesta fuerant enarrantes, Silvanum archiepiscopum, hypocritam et dignum incendio acclamabant. Qua de re quasi tota est civitas Nazareth commota adversus archiepiscopum, ita ut audiendo ejus nomen quilibet blasphemaret. Mira hujus viri patientia, et magnae sanctitatis indicium. Volat ad innoxii antistitis aures tanti fama criminis, os tamen non movetur ad injurias. Inter tot adversa cor manet immobile, ad nullam se vertens impatientiam. Gratias divino semper agens nomini, sua haec confitetur noxia meruisse. Heu quid dicam, Augustine? non solum injurias et opprobria ferre, ut possum, fugio, sed etiam quibusque verbulis frangor; praemia opto, nec de laboribus curo, quanquam sciam ad regna coelorum non aliter quempiam, nisi laborum et afflictionum tramite pervenire. Quid enim aliud debeo judicare, cum me a sanctis moribus et vita discordem invenio, nisi et discordem in morte et praemio reperiri? Flebilia et gravia mihi adsunt, si sanctorum vitam et meam recordor: miro quippe auditu sanctorum gesta revolvunt homines, uti ego; et tamen nil ipsi volunt peragere. Porro hoc ad meam detegendam insipientiam est, quod dicam. Pluries me ab ejusdem Silvani ore audisse scio, nunquam tam se felicem fuisse, quam cum se ab hominibus despici et conculcari cerneret. Crevit in tantum ejus infamia, quod ejus opinio usque ad Alexandriam, Cyprum, et per civitates affines pene ore omnium est delata. Atqui limen domus innoxii antistitis calx tangere non audebat. Manens enim in supernis Dominus spectator omnium, suos sinit labi sanctos in tribulationum aerumnas, ut tunc fideles patientia eos reddat; sed eos exigente necessitate in pressuris minime derelinquit. Revoluto itaque anno quo diaboli astutia talia erga Dei hominem perpetraverat, civitatem Nazareth, ut illarum gentium aliqualiter scandalum mitigaret, vir Dei occulte deserens, ad ecclesiam, in qua gloriosi Hieronymi humatum quiescit corpus, tanquam ad refugii portum veniens, se in sepulturae loco posuit oraturus. Quo per duarum horarum spatium sic manente, vir quidam nequitiae spiritu inflammatus, in praedictam ecclesiam intrans, sanctumque reperiens super sepulturam in oratione positum, ad eum velut draco cucurrit, ei improperans quod mulierum mentes ad libidinosas suas voluptates continue incitaret. Cui agnus innocens Silvanus se despici gaudens, humilitate solita, ut ista saepe ei diceret, blandis colloquiis invitabat. Quod pessimus ille latro audiens, gladium ex vagina suo pendente lateri impudica trahens dextera, ipsum, ut in Silvani antistitis guttur immergeret, elevavit. Cui cum hoc verbum, Succurre, Hieronyme gloriose. venerandus antistes opponeret; in guttur proprium elevatum gladium immersit, viri illius dextera retroversa: et sic, ut decebat, seipsum vir nequissimus interemit, ut in lacum caderet quem effoderat. Admirabile hoc, sed non minus est mirabile id quod restat. Casu itaque alius superveniens vir nequissimus, hoc quod ultione divina perpetratum fuerat, ut vidit, protinus gladium arripiens, a Dei viro hominem illum aestimans interemptum, Silvanum interficere conabatur. Ne nimia verba loquar, id quod primo acciderat, huic evenit. Quin nondum vir iste secundus in terram ceciderat, cum duo alii viri ecclesiam intravere: qui id videntes, divini ignari judicii, hoc tantum fuisse peractum scelus a Dei homine putaverunt. Quorum unus id prae alio grave ferens, furia vesaniae undique inflammatus latro, coepit quantum poterat exclamare: Usquequo tua viget malitia? Tu mulieres ad tuas libidinosas cogis voluptates, et homines interficis in occulto! Certe tuae hodie nequitiae finis erit; et subito pro posse cucurrit, ut eum exstingueret vibrato et denudato ense. At ubi Silvanus more solito, Succurre, gloriose Hieronyme, exclamavit; vir ille, ut duo primi, se manu et ense proprio interfecit. Vir autem alius, qui cum ipso venerat, hoc intuens, tremebundus ob visionem ad ecclesiae fores cucurrit. Qui id quidem maleficiis factum putans, quantum poterat, exclamare coepit: Huc omnes accurrite; ecce maleficus Silvanus archiepiscopus non solum mulieres stuprat, sed suis etiam incantationibus necat homines toto posse. Fit his auditis nimius virorum et mulierum concursus: verberant acrem voces, combustione dignum Silvanum archiepiscopum nequissimum acclamantes. Haec ad meas sonant aures. Tristis ego et lacrymans ad tantum pergo monstrum. Stabat agnus inter lupos atrocissimos saevientes ut canes famelici rabie non minima, mitissimus et laetus tanquam fungens prosperis, nil dicens aliud nisi, Hoc juste patior, quia in Deum meum peccavi graviter. Verberatur vir innocens, capitur ab omnibus, ut ad supplicia tanto laetior, quanto poena gravior, deducatur. At dum ego manu silentium populo, ejus optans furorem nimium mitigare, insinuo, eo amplius iracundia et furore populus inflammatur. Cumque jam captus Silvanus extra ecclesiam duceretur, subito gloriosus Hieronymus, ut visum est, de loco in quo jacebat surgens, tanto circumfusus lumine, quod radiis in eum intuentium oculi reverberarentur, cunctis apparuit suo devotissimo antistiti auxilia donaturus: qui sua dextera Silvani venerandi capiens dexteram, his qui eumdem captum retinebant antistitem, voce terribili ut eumdem dimitterent, imperavit. Tantae autem fuit virtutis haec visio, ut antequam finiretur vox talis, omnes repente tantus timor invaserit, quod omni vigore corporis destituti in terram velut mortui caderent. Inter haec mulier quaedam a nefando spiritu obumbrata, catenis vincta, compedibus manicisque ferreis alligata, plurium hominum manibus, liberationis obtinendae causa, ad ecclesiam deportatur. At ubi mulieris pes tangit ecclesiae limen, ululatus et voces terribiles, Miserere mei, gloriose Hieronyme, nam per te crucior ante tempus, diabolus emittere non cessabat. Cui Hieronymus gloriosus: Nefande, inquit, spiritus ab hac exi famula Dei, et tuas delege quas erga Silvanum struxisti fallacias, in Silvani forma omnibus te demonstrans. Tunc diabolus, ut gloriosus Hieronymus jusserat, ita ut ab omnibus Silvanus episcopus putaretur, apparuit, et rem quam fecerat ut infamem redderet Dei famulum, enarravit. His dictis, diris clamoribus et ululatibus nefandus spiritus de templo disparuit. Quod ubi tam mirabile negotium est peractum, gloriosus Hieronymus antistitis sui dexteram non derelinquens: Quid optas, inquit voce leni, Silvane charissime, tibi placitum faciam? At ille: Mi domine, ut me hic amplius non relinquas. Ad quem gloriosus Hieronymus respondit: Quod postulas, ita fiet; post me velociter ergo veni: et haec dicens, cunctorum visui se negavit: intervallo autem horae unius facto Silvanus archiepiscopus exspiravit. Fit ob hoc cunctis stupor et admiratio inaudita: undique virorum et mulierum, necnon et puerorum confluit multitudo: lacrymarum effusione terra madet; voces, lamentationes, ululatus, gemitus, et suspiria in Rama sonant. Quilibet se reum eo quod in Silvanum commisisset, veniam petens, clamabat. Per totam autem sequentem noctem gentium multitudo ab ecclesia non recessit. Itaque mane facto, clero ad antistitis funus praeparato, corpus ejusdem ad Nazareth ecclesiam honore congruo deportatur, tam istius civitatis quam illius scilicet Bethlehem populi multitudine comitatum. In qua quidem ecclesia Nazareth, corpus illud venerandum humavimus ut decebat. Longa certe verba ac etiam admiranda, Silvani venerandi praesulis merita plene promererent; sed quia dicendorum praegrandis patet arca, ejusdem venerandi praesulis actus finiam, quaedam alia non minus grandia brevi verborum schemate narraturus.

CAPUT VI. Enarrandum puto quoddam satis mirabile, quod partim relatione veridicorum testium didici, partim oculorum visu. Duo viri nobilissimi, in rebus transitoriis locupletes, licet catholicae fidei, veritatis inscii, tamen (ut in gentili ritu geniti) satis boni, gloriosi Hieronymi mirabilia audientes, ex civitate Alexandria multis adunatis opibus, devotione ejusdem fervidi ceperunt iter, ut ejusdem gloriosi Hieronymi reliquias visitarent. Cumque jam incoepto itinere quoddam, a tramite devii, introissent nemus, ubi nulla hominum aut equorum vestigia videbantur, beati Hieronymi invocantes nomen, ejusdem se custodiae tradiderunt. In eodem siquidem nemore quidam latronum habens sub se plures quingentis latronibus habitabat princeps, hos et illos ad aliquod praedestinans iter, ut transeuntes interficerent, et ad eumdem et caeteros spolia reportarent. Is itaque princeps, hos transeuntes intuens, tribus convocatis latronibus, ut ad eos interficiendum accederent, imperavit. Qui sui principis implere jussa cupientes, assumptis armis, illorsum via qua gradiebantur Alexandrini, concito cursu tendunt. Magna quidem gloriosi Hieronymi merita, majora et prodigia, forte, ut puto, a sanctis modicis talia nunquam visa. Accelerant latrones ut transeuntes mactent. Sed dum prope fuerunt, quos prius solum cernebant duos, paulo post innumerabiles esse vident. Inter quos praeibat vir tanto lumine circumlustrans, ut intuendi in eum aliqualiter fas non esset. Apprehendit timor, stupor et admiratio hos latrones: quid aliud possint facere nesciunt, nisi ad latrones alios remeare. At ubi jam forent a longe redeuntes retroversi, solum duos homines, ut prius, reviderunt. Mirantur nimis latrones, et se illusos arbitrantes, coeperunt ad transeuntes homines retrogradi. At ubi appropinquarunt, uti prius viderant, tunc viderunt. Magis ac magis stupefacti latrones, cernentes in vacuum se redisse, terga verterunt, et velociter ad suum quid hi fecissent exspectantem principem devenerunt. Increpat eos princeps, quid tamdiu peregissent. Sed cum rem gestam audisset, eos insipientes et fatuos existimans, duodecim aliis latronibus convocatis, cum eisdem ipsemet versus homines transeuntes meat cursum. A longe duos cernunt, sed propinqui, uti primi viderant, sic et isti. Eorumdem protinus tremunt bases, trepidat cor, fiunt velut amentes omni vigore animi destituti. Tandem in se redeuntes, eos latenter sequuntur, cupientes quid deinceps accidat, edoceri. Trepidant vero hujus nescii transeuntes, hos videntes homines, et inter se qui hi sint avide percontantur. Denique jam occasu solis inclinata die, cum quid in nocte faciant nesciunt, illos duodecim latrones viatores existimantes, ad eosdem consulendum statuunt declinare. At ubi ad latrones veniendi iter carpunt, eosdem latrones solum duos cernunt. Quo vigorem latrones adepti, transeuntibus et ipsi protinus obviarunt. Qui omnes invicem juncti se simul salutarunt. Interim interrogant latrones, qui sint, unde veniant, et quo pergant? At illi inquiunt: Sumus de Alexandria; inde venientes Bethlehem petimus, ut gloriosi Hieronymi reliquias visitemus. Ad haec latronum princeps: Qui, inquit, fuerunt viri qui hucusque vobiscum tantummodo veniebant? Mirantur hos talia fari viatores, et se postquam nemus intraverunt, neminem nisi ipsos et tres alios vidisse vel audisse dicunt. Quae gesta fuerant, tunc latronum narrat princeps, illos obsecrans, ut ipsi ob quam causam hoc acciderit, si noscunt, velint indicare. Quibus illi, non ob aliam causam, nisi quia gloriosi Hieronymi custodiae se dederunt, hoc evenisse se putare dicunt. Ad hoc latrones, Spiritu sancto, qui ubi vult spirat, subito inspirante, omni quam prius habebant ferocitate deposita, in terram corum pedibus provoluti, pro excogitatis flagitiis veniam postulantes, illos ad latrones alios perduxerunt. Sed quod dicam, non minus patet ad contuendum. Hora prima noctis ad latrones exspectantes deveniunt: post hoc quid acciderat declarant, eosdem suppliciter exorantes, ut flagitiis solitis jam expulsis, ad gloriosum visitandum cadaver Hieronymi secum irent. Fit his verbis caeteris latronibus irrisio: promittunt siquidem suo principi, et illis aliis necem durissimam, si audeant amplius ista fari. Non cessantibus autem illis priora iterum loqui verba, latronum quamplurimi canis rabie furibundi, mox in eos insurgunt ensibus denudatis. Et potuerunt quidem rhomphaeas elevare, sed ipsis gloriosi Hieronymi auxilia postulantibus, enses deponere quamdiu illi, qui fuerant occidendi, a Hieronymo postularunt, nullatenus valuerunt. O ineffabilis clementia Salvatoris, quot modis quos vult facit ad agnitionem sui nominis devenire! Repente haec tam insueta omnis illa latronum videns concio, altis Deo et glorioso Hieronymo vocibus debitas agunt laudes, ejusdem se voventes reliquias visitare. Facto igitur mane, plures trecentis hominibus qui tunc temporis ibi erant talia perpetrantes flagitia, cum eisdem Alexandrinis ex illo exeuntes nemore, ad gloriosi Hieronymi tumulum devenerunt, cunctis tam insueta prodigia enarrantes. Baptizantur itaque gentiles Alexandrini, et cunctis mundi vanitatibus conculcatis, religiosam in quodam coenobio vitam ducunt. Latrones autem illi similiter ad lucem veritatis, sanctaeque et laudabilis vitae divina gratia et gloriosi Hieronymi meritis pervenerunt.

CAPUT VII. Sicut Constantinopolitanis litteris hac de re mihi specialiter directis transacto non longo dierum spatio intellexi, simile pene miraculum illi, quod supra fatus sum, duobus accidit Romanis juvenibus a Romana urbe Bethlehem venientibus pro gloriosi Hieronymi visitando corpore. Quod tractabo sicuti brevius potero. Cum igitur duo illi juvenes cuidam appropinquarent praedio, a Constantinopoli per duodecim fere distanti milliariorum spatium, antequam praedium a duobus milliaribus introirent, eadem fere via qua veniebant, duos contigerat homines interimi. Quorum mortis rumore in praedicto resonante praedio, loci ejusdem viri insimul congregati circumquaque quis horum fuerit interfector, coeperunt inquirere vehementer. Cumque diligenter perquirerent, adesse certum neminem, nisi praedictos juvenes, qui jam prope venerant, reperientes, eosdem protinus tenuerunt, ab eisdem credentes fore homines interfectos. Mirantur itaque hujus ignari juvenes, et horum se nil scire totis nisibus protestabantur. At illi eorum pro nihilo computantes verba, captos eosdem ad praedium conantur ducere festinanter. Post hoc de praedio, quod ad eosdem viros justitia non spectabat, cum accusationibus ad Constantinopolitanum dominum capti juvenes destinantur. Et ne nimis longus fiam verbis; quod non fecerant, tormentorum rigore juvenibus jam confessis, adjicitur more solito sententia decollandi. Heu! quale cor audiendo tot lamenta innocentium, quos et juventutis et pulchritudinis maxima venustas et ortus nobilissimus decorabant, posset se a lacrymis continere? Flentes itaque juvenes, gravibus lacrymis pallidas facies irrigantes, ululatus, gemitusque et suspiria promere non cessantes: Gloriose, dicebant, Hieronyme, hoc talene est praemium quod obsequentibus tibi praestas? est tale quod labore tui meruimus itineris? Heu Romana urbs nostri conscia ortus, non sic te credebamus nesciam nostrae finis! Ad locum itaque tanti supplicii, ibidem gentium multitudine maxima exspectante, innoxii juvenes ducuntur. O ineffabilis misericordia Dei nostri, qua coelum redundat et terra, nec ullius ad se currentis obliviscitur misereri! Flexis in loco, quo plectendi erant, genibus, in coelum utrique juvenes manibus elevatis: Gloriose, magna voce inquiunt, Hieronyme, nostrae salutis et auxilii portus, nostraeque spei anchora saluberrima et vitalis, hac inclina hora nostris indignis supplicationibus pias aures: ut si hoc, pro quo punimur, scelus non fecimus, tuae liberationis opes pietate solita sentiamus. Quod si fecimus, exigente justitia condemnemur. Haec ubi dixerunt, colla extendunt carnificibus ferienda, nil dicentes aliud quam, Succurre, succurre, Hieronyme gloriose! Quid mirum, si tot lacrymis cunctorum ad se currentium misericors opilex Hieronymus se a miserendo non potuit abstinere, cum circumstantium omnium et carnificum corda ad compassionem moverentur? Elevatis siquidem ensibus, juvenum carnifices colla feriunt, sed colla percussionum signa, quasi porphyretici lapides forent recipiunt. Mirantur carnifices, credentes se ictus fefellisse, denuo elevant ut plus possunt enses, et feriunt; sed tamen ut prius insensibilia juvenum colla manent. At illi iterum atque iterum feriunt; sed enses quasi essent paleae, juvenes nunquam laedunt. Oritur ex hoc inter astantes admiratio, et stupor vehementissimus omnes capit. Hinc inde gentium ad tam insuetam visionem confluit multitudo. Audit hoc et ipse sententiae lator, et accurrit: jubet iterum carnificibus, ut, se vidente, denuo feriant; et tamen omnimode illaesa juvenum colla manent. Stupens magis ac magis judex, tantique ignarus miraculi, nil scit aliud cur haec fiant, quam veneficia cogitare. Praecepit itaque ministris omni mora postposita, nudos tradi arsuros juvenes rogi flammis. Circa illos mox copiosus ignis accenditur, infunditur lignis oleum et pix, ut eorum vita citius destruatur. Quid mirandum, si compos protegendi ab ensibus gloriosus Hieronymus, a flammis suos se invocantes sedulis vocibus juvenes potuit liberare? Sursum ignium flammae in immensum scandunt; at juvenes sub alis consistentes Hieronymi gloriosi, salubriter permanent, veluti in amoeno si quiescerent viridario et jucundo. Post haec judex utrum hoc ascribendum miraculis an veneficiis, certius cupiens experiri, ut si hi diebus octo suspensi viverent, quo vellent abirent soluti et liberi, censuit. Suspensis itaque illis, mox Hieronymi gloriosi praesentia minime defuit, qui plantas manibus tenens pedum, illaesos et vivaces statutis diebus mirabiliter conservavit. Currunt igitur octavo die totius civitatis et circumadjacentium villarum viri, currit et judex. Cernunt clare gloriosum miraculum, patefacientibus quae viderunt, qui ad custodiendos juvenes fuerant deputati. Mirantur omnes, vocibus in excelsis laudes peragunt Creatori et Hieronymo glorioso. Mox de equuleo innoxii juvenes deponuntur, et maximis honorum exsequiis ab omni populo venerantur. Verum qui in urbem Constantinopolitanam capti cum dolore vehementissimo intraverant, liberi honorifice et cum gaudio ineffabili exierunt, et tandem annuente Deo a multis Constantinopolitani populi comitati Bethlehem attingentes, veneratione debita gloriosi Hieronymi reliquias visitarunt: statimque deposita saecularium omnium cura, coenobium in quo vixit gloriosus Hieronymus, intraverunt; et vacantes die noctuque poenitentiae et orationibus, in caelibe vita sanctitatis perspicuae in praedicto coenobio adhuc manent.

CAPUT VIII. Magnae admirationis, gaudii, devotionisque praecedens juvenum miraculum exstitit, sed multae formidinis constat sequens, in sacris ordinibus maxime constitutis. Apud superiorem Thebaidem quoddam dominarum fuisse ante duos annos dicitur eximium et dives monasterium, omni pulchritudine et excellentia decoratum: in quo pene ducentae dominae vitae honestae sub religionis reclusione continua decorisque moribus permanebant. Ad hoc, qui adsunt, figant aures, ne quod una hauserit auricula, fundat altera. Navis quantumcumque sana sit et integra, modicum, imo, nil prodest, si alta volens secare maria, parvum quod fundo mest foramen relinquat, ut dira naufragia non admittat. Cur haec sim fatus, praesentis narrationis historia reserabit. Multis itaque pollens praedictum monasterium virtutibus, unum pessimum, quo ruit, simoniae vitium retinebat. Nam instigante diabolo in eisdem dominabus haec observabatur abusio, ut si quam vellent in monialem recipere, non tantum intuitu charitatis et misericordiae, recipiendaeque bonitate, quantum recipiebant respectu pecuniae. Nulla enim in monasterium intrare mansura poterat, nisi certa pecuniae quantitas secum iret. In hoc itaque erat monasterio sanctimonialis quaedam domina, aetate grandaeva, quae ab infantia sua jejuniis et orationibus serviens omni resoluta coeno, Deo vixerat, quae vitium illud quam plurimum abhorrebat. Cui nocte quadam, ut erat solita, in oratione positae, gloriosus Hieronymus apparens, locum illum immenso lustrans lumine, eidem praecepit, ut ad Abbatissam caeterasque illius coenobii moniales mane pergeret, nuntians, quod nisi a peccato jam inveterato manum extraherent, ultionem divinam subito exspectarent. His dictis disparuit. Perterrita visione insueta sanctimonialis domina, quis hic fuerit jubens talia nuntiari, in seipsa avide pertractans, totam illam noctem peregit insomnem. Crepusculo dici adveniente, omnes in capitulo moniales pulsato tintinnabulo congregavit. Quibus admirantibus ad quae forent tanta festinatione in capitulo convocatae; sanctimonialis domina ex earum assurgens medio, quae viderat et audierat, omnibus patefecit. Fit illico ex hoc monialibus cunctis irrisio; hanc exclamant fatuam, multisque garriunt derisionibus; hanc forte illa nimia ebrietate somniasse. Illa vero accepta contumelia, patientiae scuto se muniens, de earum quidem pertinacia nimium dolens, sed de sua despectione gaudens, ad solitas rediit orationes, supplicans continuo, ne suis monialibus, quod audierat, eveniret. Transactis igitur diebus decem, nocte media praedictae sanctimoniali dominae hac pro re devotis orationibus incumbenti, gloriosus iterum apparuit Hieronymus, eidem ut quae prius nuntiaverat monialibus, denuo intrepide nuntiaret, allocutione mandavit benigna. Ad quem illa: Quis, inquit, es, domine, talia mihi mandans? Hieronymus, inquit, sum; et ab ejusdem evanuit oculis. Illa vero sciens earum duritiem, quid ageret, quidve diceret, nesciebat. Tandem malens a monialibus insana et ebria reputari, quam divinis contraire praeceptis, congregatis iterum monialibus, quae viderat et audierat, voluit intimare. Ast ut eam assurgere moniales pestiferae conspexerunt, divini nesciae judicii sibi de proximo affuturi, antequam verba inciperet, e capitulo cum magnis cachinnationibus exierunt. Quin transactis insuper diebus tribus dormienti praedictae sanctimoniali dominae gloriosus Hieronymus ineffabili quasi societate vallatus angelorum, nocte apparens media eam excitavit, eique jussit protinus ut de illo exiret monasterio, nec subito futuram sententiam exspectaret. Cum illa vero multis lacrymis supplicaret, ne hoc fieret: gloriosus inquit Hieronymus: Ad Abbatissam et caeteras pergito, omni mora postposita, eisdem nuntians, quod nisi poeniteant, hac nocte divinam sentient ultionem: si autem in sua permanebunt duritia, statim exiens amplius in monasterio non moreris. His finitis abscessit. Haec igitur audiens sanctimonialis, anxia plenaque tristitiis, capitulum adiit, et campanam coepit vehementer, ut ad capitulum accederent moniales, pulsare. Quo Abbatissa de somno evigilans, cognoscensque ab hac fore campanam pulsatam, cum iracundia capitulum properavit. At ubi illam vidit, diris eam minis increpans, nullum voluit audire verbum, promittens quod nisi cessaret hoc agere, secum in monasterio amplius non maneret. Cui sanctimonialis domina: Ne tardes, inquit, quaeso, agere quae promittis. Profecto me noscas hoc in loco amplius non mansuram. Gloriosus siquidem Hieronymus apparens mihi tantummodo hoc statim monasterio futurum judicium patefecit. Haec audiens Abbatissa, deridere coepit, hanc aestimans vesano capite ista fari, et ostiariam convocans, jussit, ut hanc de monasterio protinus fugaret, mandans eidem, ut aliqua hora sic extra dimissam postmodum faceret introire, ut sic ab incoeptis operibus jam cessaret. Hac de re laeta sanctimonialis domina, quam citius potuit e monasterio est egressa; lacrymis tamen perfusa doloribusque repleta pro iis quae monasterio noverat evenire. Terribilis siquidem Deus fortis atque potens, et quis resistet ei? Heu! cur eum homines non formidant, scientes se nullatenus posse ab ejus effugere manibus, ut eos magnum et inenarrabile judicium ejus non comprehendat? Saltem his miseri terreantur exemplis. Audiant qui in suis confidunt divitiis, quique in ira concitant excelsum Dominum suae avaritiae siccitate, quale huic monasterio a Deo propter pecunias faciem avertenti, de coelo est judicium jaculatum. Vix bene limen ostii sanctimonialis domina excesserat, cum subito totum coruit monasterium, omnes opprimens moniales, ita quod ex eis viva aliqua non remansit. Sanctimonialis vero illa in quodam venerabili dominarum monasterio, quod est apud inferiorem Thebaidem, hactenus in sanctitate praecipua viva manet.

CAPUT IX. Dignum censui praemissis miraculis aliqua alia divini contra peccantes manifesti judicii declarativa jungere; ut si forte praejudiciorum multitudine, peccatorum corda tenacia et plus quam lapidea in carnea verterentur, cum se ob peccata cernerent belluas, rationem et cognitionem sui conarentur, ut fierent homines, adipisci. Abjecta etenim ratione, qua sunt homines, infra bruta animalia rediguntur. Graecorum quidam haereticus die quadam cum sacerdote quodam in Jerosolymitana ecclesia publice disputabat. Cumque sacerdos ob suae partis defensionem auctoritatem quamdam gloriosi Hieronymi allegaret, ut Graeci destrueret rationes, temerario pestifer Graecus ore gloriosum fuisse Hieronymum, totius veritatis lumen, mentitum non erubuit voce fari. At qui voce talem nequitiam perpetraverat, vocem deinceps ullatenus non formavit.

CAPUT X.

Quidam insuper alius haereticus pestifer Arianorum, in quadam disputatione cuidam gloriosi Hieronymi auctoritatem contra eum inducenti, Ut mentitur! sua temeritate respondens, subito fuit divina ultione percussus. Nam nondum verbum voce finiens, clamare per totum diem sine aliqua cessatione non desiit: Miserere mei, Hieronyme gloriose, quia a te poenis durissimus torqueor! Et hoc per totum illum diem quantis vocibus poterat clamans, hora completorii miserabiliter cunctis, qui ad haec concurrerant, cernentibus exspiravit.

CAPUT XI.

Haereticus quidam alius pestiferae haeresis arianae, cui ante meum obitum finem pius imponat Dominus, in ecclesia Sion gloriosi Hieronymi imaginem cernens: Utinam, inquit, sic te cum vivebas meis manibus tenuissem; quia te meo gladio jugulassem! Haec ut dicta dedit, gladium evaginans tota vi ipsum in imaginis illius guttur infixit. Quam magnus iste Hieronymus tot faciens mirabilia, cui secundum sua opera similis non apparet! Potuit quidem imbecillis in imaginis gutture gladium figere dextera; sed de imagine gladium, et a gladio manum, quousque res innotuit, extrahere nullatenus fuit compos. Mox quoque ex percussionis loco tanquam ex hominis corpore vivi sanguinis unda fluxit, quae usque modo pro miraculo declarando fluere nunquam cessat. Eadem insuper hora, qua res sic acta est, judici in atrio existenti idem gloriosus Hieronymus cum gladio gutturi infixo apparens, pro offensione hujusmodi vindictam fieri postulavit, narrans equidem sibi factam; et haec dicens abiit. Stupefactus itaque judex, cum caeteris qui astabant, ad ecclesiam properans, haereticum manu gladium infixum tenentem reperit. Qui protinus ut hi viderunt, manum fuit compos a gladio removendi. Captus itaque haereticus, in sua permanens duritia, ob aliud se non dolere, nisi quod vivum non teneret Hieronymum, garriens, a populi multitudine lapidibus, lignis, ensibus, et lanceis jugulatur.

CAPUT XII.

Nepos meus Joannes, quem agnoscis, omni fulgens pulchritudine, quem mihi in locum filii adoptavi, ut puto, tibi pridie quid ei evenerit, enarravit: sed tamen ut praestantius memoriae commendetur, silentio non transibo. Captus itaque idem Joannes ante duos annos a Persis, et Persarum regis ministris venditus, propter eminentem suam pulchritudinem ad regis exercenda obsequia deputatur. Cumque per annum in curia non parvo dolore et taedio permansisset, eodem revolutionis anni die, prandenti regi serviens, prae tristitia se a lacrymis non potuit continere. Hoc rex intuens, lacrymarum ab eo avide quaerit causam. Qua comperta, in quodam eum castro custodiri fecit. Ibi nocte quadam existenti diris lacrymis undique madefacto, in somnis eidem gloriosus Hieronymus veniens, manumque ejus, ut sibi videbatur, capiens, ad civitatem Jerusalem secum duxit. Expergefactus mane, putans se in castro a militibus retineri, in domo, qua maneo, se invenit. Qui admiratione velut amens, utrum in castro vel in domicilio meo staret, nullatenus discernebat; in se postremo rediens, emissa voce dormientem familiam excitavit. Currunt igitur ad me famuli, adesse Joannem ineffabili gaudio nuntiantes. Quare dubius accurrens, quem a Persis vinctum putabam, praesentem cerno. Quo quidem, quod ei acciderat, enarrante, Deo et glorioso Hieronymo laudes maximae persolvuntur.

CAPUT XIII.

Sanctimonialis quaedam domina, omnium pene pulcherrima feminarum, aetate juvencula, sed animi sapientia valde cana, beati Hieronymi devotissima, in quodam coenobio dominarum multa sanctitate, ut opinor, adhuc vivit: cui, quod audies, dicitur contigisse. Sit mulier haec aliis in exemplum, quae huc illucque per plateas et vicos discurrere non cessant, sua stultorum hominum illaqueantes animas visione. Nullo tot diabolus animas recte capit, quot laqueo pessimo mulierum. Sanctimonialis haec, ut omnium dominarum testimonio comprobatur, nunquam, nisi eam maxima compellat necessitas, extra suam cellam gradum figit: neque enim aliud agit opus, quam aut orationibus vacat, aut lectionibus et meditationibus implicatur, aut corpus reficit dormiendo. His durus serpens antiquus diabolus operibus invidens, ut eam a sancto proposito revocaret, cujusdam nobilissimi juvenis animum in ejusdem sanctimonialis in tantum incitavit concupiscentiam, quod nil poterat die noctuque aliud, nisi quomodo posset eam attingere, cogitare. Circa monasterium veri luminis obcaecatus continue pergens, nullum remedium aliud reperire quibat. Tanta namque inscitiae nube caligabat, ut multoties se suis perniciosis turbatum affectibus cernens, voluerit se aquis tradere suffocandum. Stulti amoris stultum juvenem ita catena de die in diem stringit, ut haec ad sanctimonialis aures insinuare ob illius non audeat pudicitiam. Qua de re omni ad hoc auxilio destitutus, quemdam inveniens magum, veneficia, daemonum incantationes nefandis artibus exercentem, magnam promittit, si, quod optat, adeptus fuerit, pecuniae quantitatem. Tunc magus veneficiorum suorum carminibus evocatum daemonem decipiendi causa nocte media festine ad sanctam destinat monialem. Ad cellulam itaque accedens daemon transire ultra cellulae, Hieronymi imaginis in cella pictae timore nimio, nequit limen. Mira res, Augustine, ut multiplicibus patet exemplis; tantus gloriosi Hieronymi timor diabolo inest, ut etiam suae picturae non audeat apparere. Nam si cui ab eodem obsesso corpori pretiosa demonstretur imago, ab eodem continuo diabolus effugatur. Igitur commissum stupri opus nequam spiritus desperans ad mittentem revertitur, sibique negari ad monialem introitum pandit ob gloriosi Hieronymi imaginem in cella pictam: quem deridens magus dimisit. Moxque evocatum alium daemonem quam potest mittit citius ad hujusmodi opera finienda, fitque secundo id quod primo. At secundus per horam forte manens coactus, excelsas coepit voces emittere: Si me, Hieronyme, hinc sinis recedere, huc ulterius non revertar. Ad haec stupefacta mulier, quae in orationibus in cellula inhaerebat, quis istas fundat voces, nimio pavore percontatur. Non cessante diabolo sic clamare, excitatae illius coenobii moniales, timore percussae grandi, tremulae ad illam accurrunt cellam, cruce Domini praeeunte. At ubi illum fore nequam spiritum sciunt, eumdem conjurant, ut debeat, qua de causa venerit, intimare. Narrans itaque diabolus rei seriem, seque gemitibus et ululatibus pandens catenis ignis vinctum a Hieronymo retineri, rogat eas ut suis mereatur precibus abeundi gratiam invenire. At ubi haec moniales audiunt, Deo et glorioso Hieronymo laudes reddunt, suppliciter postulantes ut daemonem hunc nullatenus reversurum de eodem coenobio effugaret. Vix orationum verbis finitis, diabolus magnis stridoribus ex eodem loco recedens magum adiit; eumque capiens, tantis verberibus et cruciatibus flagellavit, ut per multa horarum spatia aliquod vitale signum vix appareret, diris clamans vocibus: Mei cruciatus causa fuisti, ad illam me destinans monialem; certe in te eisdem verberibus vindicabor. Inter haec autem verba tam horrida magus cum se pene perniciei proximum cerneret, suas videns artes nullum sibi auxilium adhibere, ad totius refugii portum Hieronymum gloriosum jam naufragus se dirigens: Gloriose, inquit, Hieronyme, huic ad tuam clementiam subveni misero accurrenti, ei solita misericordiae dona praegrandia non denegans. Promitto namque, si tuis hac hora adjutus auxiliis, perniciei tam horribili non succumbam, quod deinceps cunctis exutus fallaciis, a tuis obsequiis non recedam. His finitis, velut fumus, ab eodem nequam spiritus evanuit. Per annum autem idem jacuit verberibus afflictus magus in tantum sui corporis impos, quod nonnisi alieno auxilio potuit se movere. Mox idem accepta poenitentia magus, antequam de lecto surgeret, cunctis combustis codicibus, quibus artes illas nequissimas exercebat, venditisque omnibus quae habebat, et pauperibus erogatis, completo anno in illa se ob poenitentiam peragendam in quadam spelunca claudens, eremo in qua per quadriennium gloriosus stetit Hieronymus, multa sanctitate vitae et poenitentiae asperitate pollet. Huc, quaeso, juvenes omnes currant, et insani juvenis exemplo discant, ne quod illi contigit, sibi postmodum doleant contigisse. Insanus itaque juvenis tantis circumligatus luxuriae laqueis, videns se omnimodo suae miserrimae voluptatis desiderio nefandissimo defraudari, quadam nocte laqueo se suspendit, et sic se infelix temporali vita, quin potius et perpetua privavit. Ecce quot malorum causam turpissimum luxuriae vitium fore liquet. Nihil tam ruinae animae pariter et corporis promptum, quantum istud nequissimum arbitror scelus. Ex ipso namque homicidia, ebrietates, contentiones, et pene universa oriuntur mala, ut Veteris et Novi Testamenti infinitis patet exemplis, necnon et continuis manifestisque experientiis declaratur. Ad hoc autem ut major juvenibus detur astutia se tuendi (nam status nullus periculosior est insipientis juventutis statu), aliud censui exemplum mei nepotis Rufi, aetatis forte annorum decem et octo, quanquam dolore nimio, subrogare.

CAPUT XIV.

Non est ambiguum, ista quae incipio enarrare, magnis tribulationibus meae memoriae revocari, sed tamen (ut praemissum est) ut omnibus et maxime juvenibus proveniat in exemplum, silentio illa nequeo praeterire. Nepos quidam meus, Rufus nomine, utroque privatus parente, anniculus ad meas devenit manus, qui utinam ex matris visceribus non exiisset, ne illi quod sustinet, contigisset: quem tanta diligentia suo infortunio enutrivi, ut a pluribus a me genitus putaretur. Crescens itaque in diem puer infelix, aetate, sed non sapientia, ingenti pulchritudine corporis, sed non animae, decorisque et probis moribus, honestate, bonitate, et multae sapientiae elegantia; quanquam vane decoratus, a cunctis dilectione superflua colebatur. Is namque in decimo octavo aetatis suae anno imbecillis et miserrimus exspiravit. Propter quem tantus ab omnibus insonuit luctus, ut vix per mensem finem potuerit invenire. Sed certe luctus pro eo, quod evenerat, non suffecit. Ast ego ejus nimiae incumbens dilectioni, pluries gloriosum rogavi Hieronymum, ut mihi quid nepoti meo acciderat, revelaret. Igitur meis annuens gloriosus Hieronymus precibus, obtinui quod gliscebam. Oranti enim mihi die quodam hora nona, tantus evenit fetor, quod naribus nullatenus poteram tolerare. Haec dum mecum tacitus reputans, unde hic tantus adesset fetor, admirarer; supra meum verticem elevatis oculis infelicem nepotem vidi terribilis visionis, ita quod in eum visum imprimere non audebam. Nam catenis igneis circumligatus, fornacis instar flammas fetidissimas eructabat. Ad hanc itaque visionem subito me tam vehemens timor irrepsit, ut dum pluries loqui vellem, formandi vocem nullatenus compos eram. Postremo aliquantulum in me rediens, si meus erat nepos, voce coepi perquirere tremebunda. Ad haec ille ululatibus et suspiriis: Utinam, inquit, non fuissem, ne tam diris essem cruciatibus deputatus! Nam scias me tartareis mansionibus perpetuis temporibus permansurum. Heu! quid dicam? His dictis tantus mihi dolor affuit, ut sim pluries admiratus quomodo vita protinus non discessit. Longis autem expletis colloquiis, ab eodem sciscitatus fui cur divinae fuisset misericordiae sic expers, cum in mundo tot virtutibus sic polleret. Pro nulla, inquit, me scias causa fore damnatum, nisi quia in ludis maxime delectabar. Et quia in morte accepta poenitentia quasi stulta ignorantia postposui confiteri, divinam non merui veniam adipisci. Et haec dicens, a meis disparuit oculis. Talis autem, eo abeunte, remansit fetor, ut in locum illum hactenus nullus audeat introire. Ecce quantum turpissimum ludi scelus divinae abhorrent majestatis oculi. Timeamus ergo, ne nos bonorum rapiat inermes tam repentinus interitus, ne non poenitere nos vitiorum contingat, dum tempus inest, quia postmodum poenitentia foret frustra. Ut igitur Christianus tantae ruinae ludi procul effugiat nefas, imo ut omnium memoria deleatur, exempla alia quaedam, quam brevius potero, surrogabo.

CAPUT XV.

In Samaria, quindecim nondum expletis diebus, dum miser quidam ludens, quasi omnia quae habere poterat consumpsisset, gloriosi coepit Hieronymi nomen ausu temerario blasphemare. Quem nefanda blasphemiae vix finientem verba, videntibus et stupentibus cunctis, mox e coelo fulmen veniens interemit.

CAPUT XVI.

Tribus aliis in Tyro ludentibus hoc accidit quod enarro. Cum enim illi suum vellent incipere ludum, ut ii qui se hoc ab eisdem audisse, et totam rei seriem etiam se vidisse fantur, et referunt, sic dixerunt: Quamcumque potes exsere vim, Hieronyme; quia te invito ludum istum alacriter finiemus. His ita dictis suum incoeperunt ludum, quo quidem primordiato, quasi uno elapso instanti, se terra aperiens, illos solum absorbuit, ita ut nil ex eis amplius fuerit visum.

CAPUT XVII.

Quod visu noscitur, verissimo testimonio comprobatur. Idcirco quae dico, quanquam multis possent comprobari testibus, tamen me ipso teste, qui ea visione propria didici, comprobabo. Juxta meam in qua in Jerusalem habito aedem, nobilissimus quidam miles fuit, transitoriis nimium locuples, qui unicum habens filium, ejusdem stultissimi amoris caecitate percussus, non solum a pravis eum non corrigere, sed etiam eum ipsemet prava instruere conabatur. Parentes fatui et isti similes, mentis, quaeso, oculos huc inclinent, ut quis finis eveniat, non ignorent. Multi enim homines magnas animae et corporis inciderunt ruinas ob pravorum parentum insipientiam. Crescens namque illius militis filius, cunctis moribus bonis destitutus, de die in diem pejerando, totum suum tempus amittens in ludis et blasphemiis, cunctisque immunditiis, patre causante, annum attingit duodenum. Qui quodam advesperascente die solitis cum patre ludis insistens, ludum eodem, ut gliscebat, non habente, primo prorupit in haec verba: Si quid ille potest Hieronymus, qui ludos prohibet, jam exserat; nam se invito hinc non nisi victor exsurgam. Verum haec duntaxat ipso prosequente, nequam spiritus teterrimi hominis specie, cunctis videntibus, locum in quo ludebat veloci gradu adiens, eumdem puerum infelicem rapuit. Sed quo eum detulit, nulli hactenus hominum est compertum. Verum. ut puto, eum detulit in infernum. Eadem namque hora casu ad quamdam meae domus fenestram, quae loco, in quo ludentes degebant pater et filius, ex opposito sita est, me posueram, ex quo me videre fuit necesse veritate perspicua seriem tam formidandae rei gestae. Discant ergo juvenes in juventutis tempore, quod caeteris est praestantius, expetendis moribus se fulcire, ne vilibus caducisque moribus juvenilis animus informatus, statum in canitie nequeat permutare. Quod enim novae chartae inscribitur, de facili non deletur. Discant etiam parentes fatui filios correctionibus et verberibus erudire, nec vitiorum sinant vepres radices figere non faciliter evellendas, ne flendi et hic et in futuro cedant eventus. Nam, nisi fallor, ad aeternorum gaudiorum patriam deveniendi arctissima, et sine ambiguitate aliqua a paucissimis certe cognita exstat via: eundi ad perdiditionem iter latissimum, et multis imo pene infinitis limitibus plenum fore constat. Quodlibet enim mortalium peccatorum ad perditionem suum tramitem struit: quo dum hominum non solum Paganorum, sed etiam illorum quos sacri Baptismatis unda lavit (nam de Paganis nulla oritur quaestio quin damnentur) majorem fore liquet numerum multiplicibus insistentium flagitiis, quorum nulla pene unquam cognoscitur emendatio: quinimo (respective quidem dico) pariter bonis et malis hominibus consideratis, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, sed omnes post suas improbas et pessimas ambulant voluptates. Consequenter concludi debet, quod ad aeternae beatitudinis gaudia rarissimi gradiantur. Infinitae, quinimo omnes pene sacrae Scripturae auctoritates hoc testantur. Infinita siquidem exempla possemus perspicaciter intueri ad hujusmodi veritatem sufficientius demonstrandam. Hoc ex omnibus unum censeri decet, nec ab hoc discrepare potest, nullum scilicet ad aeterna modo aliquo pervenire posse gaudia, nisi omnibus non particulariter, sed totaliter vitiis exstirpatis, virtutum studeat itinere festinare. His jam fine dato, exempla et prodigia quaedam jam hujus operis fini propinquus breviter introducam. Et duo praecipue admiranda, quae a venerabili viro Nicolao Cretensis insulae archiepiscopo referente didici, primo dicam.

CAPUT XVIII.

Venerabilis idem archiepiscopus pridie gloriosi Hieronymi devotione nimia Bethlehem veniens, ut ejusdem cunctis honoribus colendas reliquias visitaret. ut totus charitate fervidus, redire noluit donec me sua gratissima visitatione eximiis laetitiis adimpleret. Qui (uti donator praecipuus) ut gratissima mihi donaria superabundantissime more solito impertiret, me visitare minime contentus, mecum dignatus est jam diebus pluribus commorari; et etiam adhuc manet, quod utinam tempore longo duret. In Christo namque, Augustine charissime, venerabilis idem pontifex te salutat. Quam pluries igitur mihi suorum verborum avido venerabilis idem pontifex enarravit, hoc tale in civitate Candia contigisse. Sacerdos quidam suus suae majoris ecclesiae custos, impudicus, luxuriae et ebrietati deditus, nondum completo anno de hoc saeculo migravit. Cujus corpore in caeterorum sepulto barathro sacerdotum, ut ejus punitio cunctis innotesceret ad exemplum, subsequenti nocte tantus in ecclesia, ejusque coemeteriis fuit strepitus, quod rumore nimio in urbe illa commorantes excitati, pavore ingenti velut amentes ad ecclesiam cucurrerunt. Stant itaque omnes circa ecclesiam, strepitus vehementes, campanarumque sonitus audientes. Divinam quidem exorant clementiam, quatenus cur ista fiant, debeat revelare; sed nullum exanditionis sentiunt adjuvamen. Diluculo hoc cessante, cuncta quae fuerant in ecclesia reperiunt revoluta, et quasi undique flammis ignium violata. Ad hoc memoratus pontifex orationes indicens populo, quid sequenti eveniat nocte praecipit exspectari. Ne nimis succumbam verbis, sequenti nocte duplex strepitus et pavoris tribulatio est secuta. Qua de re, repletus populus amaritudine et dolore, cernens nullum sibi a Domino adjutorium evenire, sicut vulnerati qui in monumentis projecti dormiunt, existebant. Die autem illucescente, omnibus in ecclesia ad orationes congregatis, gloriosus Hieronymus subito septies sole splendidior in ecclesiam veniens ad altareque gradiens cunctis videntibus et mirantibus, per horam fere sub silentio manens, obstupenti populo, hoc propter sacerdotis illius miserum cadaver sacris indigne locis conditum ad terrorem peccantium contigisse intimavit: eique mandans ut cadaver miserum tartareis post resurrectionem omnium mansionibus deputandum, dissepultum flammis traderent protinus concremandum: alioquin incoepta pestilentia non abiret. Et sic ab intuentium oculis est invisus. Quod ut ordinaverat, laetabundus populus protinus adimplevit, Deo et beato Hieronymo laudes praecipuas persolvendo: et sic pestis illa cessavit. Qui deinceps beatissimum Hieronymum omnes unanimiter devotione maxima incoeperunt colere.

CAPUT XIX.

In eadem insuper civitate quidam pulcherrimus exstitit juvenis, Titus nomine, honestis moribus luculentus, carnali non ignobiliori natus progenie, praedives valde, totam pene devotionem et fiduciam habens in beato Hieronymo. Hic siquidem juvenis virgineo nitens candore, in ejusdem sanctae virginitatis proposito usque ad vicesimum annum probis vitae moribus perduravit. Quo tandem tempore completo, sui fratris nefando consilio incitatus, spretis tam nobilissimis virginitatis gemmis, auri pretiosissimum metallum calcans, ad carnis spurcilias et lutum ac fetorem vehementer declinans, puellam quamdam omni pulchritudine corporis renitentem sibi in matrimonio copulavit. Cujus amoris retibus ita se capiens, quod aliud praeter ipsam poterat minime cogitare, de die in diem coepit divina obsequia oblivisci. At quia miser dereliquit justitiam, oblitus fuit Deum alentem se; oblitus fuit sibi Dominus misereri. Completo namque anno, quo cum puella juvenis insensatus steterat, non ut matrimonio fungeretur, sed causa explendae libidinis copulatus, suggerente diabolica astutia, juvenis frater puellae illaqueatus amore, avide diu quaerens ejus amplexibus frui, tandem quod optaverat est adeptus. Huc accurrant juvenes, et exemplo juvenis sint experti. Fiunt nota juveni puellae viro jam peracta. Tacens idem cogitat avide quo valeat modo rei certitudinem reperire. Exspectat diebus aliquot se simulans hoc nescire. At die quodam ordinat urbem deserens peregre proficisci. Et latens per diem in civitate, nocte media domum veniens, reseratis seris a puella servitrice clam, ut prius simul ordinaverant ambo, usque ad thalamum in quo ejus frater et uxor in lecto stabant, procedens sibi postulat aperiri. Mirantur illi, et timore perterriti vehementi, pulsanti negligunt ostium reserare. Tandem confractis seris thalami, juvenis ira et furore nimio fornacis instar ardentis undique inflammatus, uxorem primo evaginato gladio interfecit; deinde sub toro proprium latitantem fratrem inveniens interemit. His ita gestis ex civitate exiens, multo tempore per mundum huc illucque errans, cum quibusdam aliis coepit quosdam transeuntes in itinere depraedari, ac etiam jugulare. Permanenti itaque eidem Tito per decem annos talibus negotiis implicato, gloriosissimus Hieronymus salubre refugium et vitale, die quadam jam advesperascente luce, in modum mercatoris se monstravit, ne ille solummodo habitae devotionis praemiis privaretur. Nam ille quanquam tot et tanta vitia abhorrenda continue exerceret, tamen in beato Hieronymo devotionem aliquam retinebat, ita ut eidem quotidie se commendans, boni aliquid diebus singulis ad ejus honorem facere nullatenus postponebat. Cernens itaque Titus mercatorem, nefandis sociis ad solita nequitiae opera convocatis, concito cum eisdem pergens cursu vibratis lanceis Hieronymo mercatoris instar obviat venienti. Moxque in eum insurgens, a sociis eumdem praecepit retineri, donec ejus lateri gladius infigatur. Deinde manum elevat interficiendi gladium retinentem, ut scelus tantum valeat jam explere. Ad haec Hieronymus gloriosus: Amore, inquit, Hieronymi, quem tu diligis, aliqua loquendi brevis licentia mihi detur: postmodum si volueris, facito id quod optas. Ad haec et Titus: Amore, inquit, ejus quem nominasti, et loquendi et vivendi licentia tibi, ut postulas, concedatur: tantum quae portas mercimonia jam depone. At gloriosus Hieronymus: Ego ipse sum Hieronymus, qui huc propter tuam liberationem veni, ne mihi a te impensa obsequia in vacuum praeterirent. Te tot, quae gessisti, peccaminum jam poeniteat, ad teipsum redeas; ne formides: hucusque me noveris propter tuam salutem et animae et corporis supplicem pro te apud iratam divinam justitiam exstitisse, ne in te dignas tibi saevitias exerceret. Ad poenitentiae igitur quam citius perge callem, et peccatorum onera jam depone: alioquin me tui custodem et apud Deum supplicem non habebis. His dictis Hieronymus gloriosus ab illorum oculis disparuit. Ad hoc stupefactus Titus (et qui cum illo erant) timore et admiratione tam ingenti ad terram procidens, per horam non potuit elevari Tunc subito in Titum, et qui cum illo erant, Spiritus sancti gratia est effusa, et lux eos coelitus illustravit. Qui protinus in vivos alteros jam mutati, spretis cunctis spurcitiis vitiorum, ad poenitentiae tramitem rediere: deinde ad eremorum antra devia et ignota properantes, in magnis se corporum asperitatibus, et vita sanctissima tradiderunt.

CAPUT XX.

Miraculum aliud quod veridicorum testimonio solidissime in superioribus Aegypti partibus peractum intellexi, quatenus hominibus et maxime juvenibus quantumcumque castis proveniat in exemplum ad evitandum periculum mulierum, praecedenti miraculo addere cogito fore gratum. Monachus quidam juvenis et decorus, honestate praecipuus, moribus maturus, qui senex virginalis pudicitiae custos, cunctisque illius monasterii monachis speculum sanctitatis, gloriosissimi Hieronymi amator devotissimus fuit, duodecim degens annis in monasterio, continue orationibus vacans, et studio Scripturarum. Hic amore castitatis timens, ne cor aliqualiter violaret, mulierum visus ineffabiliter abhorrebat, ita ut earum memoriam formidaret. Huic proposito diabolus antiquus serpens, et hominum inimicus, invidens, suae nequitiae inveteratae contra eum dolos et artes multiplices incitavit, continue cogitationum stimulis juvenem pessimus tentator affligens, die noctuque a tentationibus duobus mensibus non cessavit. Juvenis vero providus sese Domini et beati Hieronymi, cujus dilectionis ardore fervebat, commendans custodiae victrici, tentamenta diabolica jejuniis et orationibus triumphabat. Confluant huc, quaeso, juvenes atque senes, et quanti sit casus mulierum fallax pulchritudo, hic doceantur, maxime per exemplum. Cernens se asperis perfidus diabolus a juvene superari, tanquam leo rugiens subtiliores nocendi artes coepit quaerere, ut juvenem devoraret. Fit itaque inter eos pugna gravis. Hinc astutiis consuetis castra adversus juvenem struit pessimus inimicus; hinc juvenis orationes et gloriosi Hieronymi protectio castrorum sternunt munitiones, et vires eorum triumpho nobili vilipendunt. Interea genitoris ad mortem aegrotantis visitationis causa ingruente, ex monasterio in civitatem ad paternam aedem venire juvenis est compulsus. Nam se pater dolore nimio moriturum, si visione frustraretur filii, crebris clamoribus acclamabat. Ob hoc dolens monachus, timens ne mulierum visu cor mundum et virgineo candore nitidum violaret, potius (nisi fratrum sui coenobii fuisset supplicationibus inclinatus) erga patrem crudelitatem volebat propter Dominum exercere, quam eidem infirmanti compati a monasterio recedendo. Sciebat enim monacho nil tam nocuum, detestabile, et mortale, quam vicos et civitates et gentium multitudinem circumire. Nulla certe permanet in homine quies mentis, qui multorum verbositatibus et vaniloquiis implicatur. Quod aqua piscibus, monachis idem praecipue silentium operatur. In paterna itaque manens aede monachus, diebus tribus taedio tam vehementi affectus est, quod sibi potius videbatur tetris se fore carceribus mancipatum. Completo die tertio, dum eum cum sorore sua quadam pulchritudinis inauditae, infirmitatis causa patris crura simul contingeret confricare, casu sororis dextera ejusdem tangente dexteram, tam diris libidinis et ejusdem sororis ineptae et abominabilis concupiscentiae fuit subito jaculis cor ejusdem monachi instigante diabolo vulneratum, quod pene eam ad illicita, et omnino ab hominibus abhorrenda, nisi exstitisset timor verecundiae, invitabat. Heu! quid dicam? quae monachis illis inerit observantia castitatis, qui continue mulierum visibus potiuntur insimul colloquendo? Sic manet in castitate homo faciem intuens assidue mulierum, sicut manet palea stans in igne. Fallax certe et ruinae maxime propinquus casus, inevitabileque periculum est feminae pulchritudo. Timor certe monacho evenit, quem timebat; et sibi accidit quod tanto tempore verebatur: nec sine exemplo maximo aliorum, non illud jussum est parentibus obedire, in quo animae periculum formidatur. A monasterio invite monachus egreditur; sed ardore libidinis tam nefandae cor inflammante, nil aliud quam sororis hoc nescientis scelus faciem improbis oculorum visibus videre cogitans, nullum pene unquam fuisse monasterium recordatur. Sanatur interim pater; at monachus excusationibus adinventis tardat de die in diem ad monasterium remeare. Manente eodem in paterna domo tribus mensibus, hinc monachos, hinc patrem maxima movit admiratio, omnemque familiam, cur istum tam vehemens irrepserit mutatio, et alteratio inaudita. Ignorant siquidem rei causam, idcirco effectum eos contingit ignorare. Ad monasterium cum duobus ad se ex monasterio destinatis monachis tandem revertitur, illud referens taedium redeundo, quod prius detulerat exeundo. Coepit itaque in monasterio corpus degere monachi, cor vero a sorore aliqualiter non recedit. Hoc sibi fit studium Scripturarum, ut attingat pessima quae affectat; haec contemplatio divinorum, ut peccatorum modum inveniat explendorum. Percutitur alienus sui, et a veritatis cognitione devius continue a diabolo, cujus jugo gravissimo imbecille collum submisit libidinis novae telis. Sicut fumus deficiunt dies ejus, confringuntur sicut in frixorio ossa ejus, et infirmatur in doloribus vita ejus; irrationabili fit similis animali. Obliviscitur in toto divinam clementiam exorare, tota die cogitans, quis modus appareat nabilis, ut poculum mortis valeat degustare. Heu! quam sunt inopes et miseri, et omnibus bonis egentes et exsules, qui a Domino se elongant! Tanto fit pejus brutis animalibus vir in peccatis, quibus ab anima Deus majori spatio elongatur, quam id quo coelum a terra distat, et oriens ab occasu, quam ab eisdem praestat, cum divina gratia est fulcitus. Cogitanti denique monacho, veritatis luminis nescio, nefandissimae et auditui horribilis voluptatis adipiscendae reperire modum, mali consilii seminator diabolus, hoc sibi tale insinuat consilium occulto cogitamine vani cordis; ut scilicet intempestae noctis medio, cunctis dormientibus, veste deposita monachali sumptoque habitu laicali, ex monasterio exiens, paternas clam adeat mansiones, et domum crepusculo noctis latenter intrans sub toro sororis lateat, donec dormiente ipsa ad eamdem accedat, suae voluptatis libidines expleturus. Placet insanae mentis imperitiae consilium erogatum, studetque ipsum toto posse quam potest brevius effectui mancipare. Sequentis igitur advenienti noctis medio, sub silentio ad fores coenobii claves gerens manibus properat; sed ad ostia veniens, per totam illam noctem huc illucque discurrens, quo sint in loco posita, non invenit. Stupore et admiratione perterritus, cur haec sint nesciens intueri, jam matutinali qua ad laudes debitas dominicas monachi excubabant, propinquante hora, compellitur ille ad cellulam retrogredi. Manet in cellula ille admirans per diem illum; proponit sequenti nocte facere quod non fecit; audet imbecillis dextera quae non potest; sperat stultum pecus contra leonem pugnans triumphi gloriam adipisci. Quid, insensate, reris? putas agere vile pecus, quae leo fortissimus Hieronymus contradicit? Cessa imagini gloriosissimi Hieronymi genua flectere, ipsum ulterius non salutes, et tibi potestas protinus concedetur, ut cadas in foveam quam effodis, ut dira naufragia jam admittas. Non possunt impensa gloriosissimo Hieronymo servitia, quoquo modo fiant, mercedibus vacuari. Retinebat siquidem in cellula monachus ille devius et errans, et diabolico dominio mancipatus, imaginem gloriosi Hieronymi tabula insignitam, cui diebus singulis antiqua consuetudine flectens genua, se eidem pluries commendabat. Idcirco ut ejus mira clementia cunctis innotesceret, illo eum die retinebat ne malum faceret quod volebat. Ignorans vero haec ille monachus, subsequenti nocte ad coenobii iterum fores pergit. Sed quod praecedenti nocte fecerat, id hac fecit. Ne igitur inhaeream verbis, per unum fere mensem singulis noctibus continuo hoc evenit. Completo itaque, ut puto, mensis circulo, in somnis beatus Hieronymus sanctissimo cuidam illius monasterii monacho apparuit in strato suo quiescenti nocte, eidem revelando quid iste monachus faciebat, mandansque illi ut debeat eidem monacho sic erranti declarare, quomodo ipse eum ob sibi impensam reverentiam custodivit, ut ostia non videret ad cogitatum perpetrandum scelus; et quod nisi sibi velox de incoeptis subsequatur emendatio, sese de ipsius custodia removebit; discessitque protinus ab eodem. Mane autem facto, quae viderat monachus, alteri monacho enarravit. At ille se, quid hic dicat, non intelligere pluribus detestans sacramentis, coepit dicere propter cerebri vacuitatem haec somnia evenisse. Tacet monachus et recedit. Hic gaudens proponit nocte sequenti, nullam amplius exhibens solitam Hieronymo reverentiam, ostia monasterii ad nequam opus quod tamdiu affectaverat peragendum, ad suum libitum reserare. Ut breviter dicam, quod miser diu hianti animo cogitaverat, mala operandi a Hieronymo, honore solito privato, sibi tradita potestate, ut voluit sic effecit: sed tamen in fine gloriosissimi Hieronymi clementia non defecit. Recedens itaque ille de monasterio nocturna hora, alieno habitu occultatus, patris domum adveniens per diem illum undique circumivit. Cumque noctis crepusculo domum intrasset, ad lectum in quo virgo soror quiescere tunc solebat, clam procedens, tamdiu sub eodem latitavit, quamdiu sororem dormire potuit aestimare. Tunc idem exiens, exspoliatis vestibus sororis se dextero lateri applicavit. Ad haec soror levi somno dormiens excitatur, et virum juxta se manu sentiens, admodum expavescens, diris emissis clamoribus ad se omnes pariter evocavit. Currunt ad puellae thalamum cuncti cum lumine, et tandem in lecto inveniunt hunc jacentem. Mirantur parentes et stupent, cernunt hoc cuncti qui cucurrerant, et condolent. Interrogat a filio pater discriminis tanti causam, reatum suum filius silentio confitetur. Ut enim dixi, voluit gloriosus Hieronymus hunc suam stultitiam experiri, ut in posterum humilior et astutior fieret ad cavendum, et in praelio se tuendum; et ne amplius exemplo suo quis de sanctitate confideret et speraret. Quanto enim major inest homini sanctitas, dum in mari mundi hujus procelloso, et inimicorum agminibus pleno, imbecilli carnis navicula navigat; tanto major est timor et astutia se tuendi. Infinitas pessimus ille tentator diabolus nocendi possidet artes. Qui incautus pergit, levissime capitur. Qui in cunctis timet, ab omnibus diabolis hic timetur. Certe plus nil nocet, quam, spreto aliorum consilio, ut propria voluntas praecipit, ambulare. Qui suae tantum voluntati credit in cunctis quae facit, finem odibilem adinveniet. Magnus exemplo jam finito timor de fragilitate nostra maxima, et de diabolica calliditate et astutia nobis omnibus demonstratur; magna et spes veniae peccatoribus declaratur. Cernens namque se monachus sic a diabolo deturbatum, delusum, ac etiam in tanta miseria captivatum, protinus suffragiis gloriosissimi Hieronymi, cujus semper devotus exstiterat, suam miseriam et culpam vehementissimam recognoscens in seipsum rediit, et de eadem paterna exiens domo, omni retardatione abjecta, lugens et dolens ad fontem poenitentiae properavit. Deinde vero in suo monasterio per annos duos in tanta se abstinentiae asperitate afflixit, ut foret cor hominis insufficiens cogitare: et completo annorum duorum spatio, ante dies modicos ex hoc saeculo feliciter exspiravit.

CAPUT XXI.

Venerabilis Damasi Portuensis episcopi pridie receptis litteris, aliqua eis inscripta corde avido intellexi, quae ob ejus reverentiam non dimittam. Romae cardinalis quidam Coelestinus nomine, Hieronymi gloriosi aemulus et detractor, dum die quodam in conventu existens cardinalium, more solito ore audaci et temerario in ejusdem injuriae verba prorumperet, dolore subito viscerum impellente ad occulta naturae loca properans, viscera omnia protinus emanavit, et antequam illinc recederet exspiravit.

CAPUT XXII.

Alius quoque presbyter cardinalis Andreas nomine, isti non similis, sed gloriosissimi Hieronymi devotissimus atque cultor, pridie in eadem Romana urbe multis circum astantibus exspiravit. Qui cum jam in ecclesia esset, paratis exsequiis, quae solent fidelium tumulandis exhibere corporibus, assistente summo Pontifice cum pene toto clero et populo Romanorum, qui ad eumdem Andream convenerant honorandum, emissis ululatibus et crebris gemitibus in feretro cunctis stupentibus et veluti amentibus effectis, tamquam si a somni dormitione excitaretur, mirabiliter exsurrexit. Cumque a Romano Pontifice remoto de ecclesia majori beati Petri apostoli universo populo clausisque foribus interrogaretur, intulit ista verba: Dum starem divino examini judicandus, et jam propter vestium et ciborum, quibus hactenus usus eram, nimiam superfluitatem tartareis cruciatibus condemnarer, subito adveniens quidam sole splendidior, niveque candidior (quem fuisse gloriosum Hieronymum, ad se invicem referentibus qui astabant, intellexi) praesidenti judici flexis genibus animam meo corpori jungi porrectis precibus impetravit. Quibus finitis verbis, in ictu oculi inde recedens, anima, uti cernitis, corpori est conjuncta. Ad hoc miratur summus Pontifex et caeteri audientes. Fiunt haec nota populo extra ecclesiam exspectanti, et, confractis ecclesiae foribus, protinus ecclesiam intrant, omnes magnis vocibus Deum et gloriosum Hieronymum collaudantes.

CAPUT XXIII.

Multa nos mentis afflictio commovet et contristat, intellecto quod quamplurimi episcoporum Deum et Dominum Jesum Christum, cujus vicem gerunt, abnegantes, terrenorum, quorum Deus venter est, vestigiis inhaerentes, de stipendiis pauperum et sanguine Jesu Christi delicatissimis ferculis, cum histrionibus et caeteris divitibus suam ventris replent ingluviem, ad foeditatem luxuriae incitandam; vestimentorumque de die in diem superfluitatibus abutuntur, de pauperibus, quorum mercedem raptam manu latrocinii devorant, fame morientibus et frigore non curantes. Hi certe non episcopi, sed diaboli vocandi sunt. Episcopus autem aut sanctissimus aut diabolicus est. Magni certe meriti est status episcopalis, sed periculi infiniti. Levissimum peccatum aliis imputandum, gravissimum episcopo imputatur. Pontificis etenim vitium in subditos diffunditur per exemplum. Majora recipienti ratio major crescit. Quot enim ovium Christi vel negligentia episcopi, vel exemplo in peccata deviant, de tot tenetur Domino reddere rationem. Heu! quid, Augustine charissime, dicam? Grave nobis inest pondus, gravis sarcina. Sed debiles ego habens humeros, quid portabo? Sunt certe angustiae mihi, undique me torquentes. At dum graves mihi promptos casus intueor, timore maximo succrescente continue affligor et contristor. Securius est episcopalem statum fugere, quam appetere. Laudo certe episcopatum tanquam vicariatum Domini nostri Jesu Christi: sed illos qui in eo vitam agunt militum terrenorum, qui mundi gloriam et pompas appetunt, non collaudo: immo eis consulo ut eum fugiant, quantum possunt. Melius certe fuisset eis cum terrenis vitam agere terrenorum, quam in pontificali culmine hoc agentes ad infima et profundiora loca descendere; tanto prae caeteris cruciandi, quanto prae caeteris plura donaria receperunt. Intelligo enim episcoporum plurimos potius nomen gerere, quam essentiam; potius lupos rapaces fore Christi ovium, quam pastores; destructores magis esse Christi Ecclesiae, quam rectores: qui Christianorum eleemosynas depraedantes, mercedem pauperum lupinis faucibus in superfluitatibus ciborum et vestium devorant et consumunt, quod absurdum est, abominabile, et deflendum. Haec idcirco dixerim, ut talis abominatio cunctis gentibus innotescat, quatenus, si Deum non metuunt, homines verentes a suis aliqualiter abominationibus retardentur. Audiant, quaeso, hi tales episcopi quae narrando proponimus, et saltem aliorum calamitatibus terreantur.

CAPUT XXIV.

In superioribus Aegypti partibus in deserto quodam ab hominibus propter vitae incommoda inhabitabili, quidam degebat monachus Elias nomine, antiquissimus, et magna vitae sanctitate radians; qui vivente beatissimo Hieronymo, eidem familiaris valde fuit: quem beatissimus Hieronymus habuisse prophetiae spiritum pluries enarravit. Hic die quodam (ut plures mihi testificarunt monachi, vita venerabiles fideque digni, qui se id dixerunt ab ejusdem sancti viri ore multoties audivisse) solitis incumbens orationibus somno repentino adveniente aliquantulum obdormivit: et ecce in visione (quo quidem modo multoties Deus omnipotens grandia et occulta suis fidelibus reserat sacramenta) in quodam palatio mirae pulchritudinis, ineffabilis et a mortalibus numquam visae, ut sibi videbatur, erat. Cum per horam per palatium illud huc illucque gradiens ejus admiraretur pulchritudinem vehementem, vidit quoddam praeparari tribunal a quibusdam nimiae pulchritudinis juvenibus, stratis tapetis et vestibus auro et gemmis et multa artificii varietate decoratis circumquaque pariete involuto. In quo postmodum rex quidam maximus et decorus, cujus aspectus tantae erat suavitatis, ut nihil vellet aliud qui habere magna desiderat, virorum sole lucidiorum comitatus societate veniens se posuit ut judicia exerceret. Inter haec cujusdam anima (quem fuisse Anconitanum praesulem ab aliquibus ibidem consistentibus postmodum intellexit) a nequam spiritu catenis igneisque vinculis vincta, instar fornacis flammas erumpens sulfureas, deportata majestati regiae praesentatur. Quae priusquam de aliquo interrogaretur, coepit diris vocibus se infernalibus mansionibus dignissimam acclamare; hanc inter caeteras maxime assignans principalem causam, quoniam vanis pompis intenta. in conviviis, et vestibus et hujusmodi stultitiis delectata esset. Quibus finitis, lata per judicem sententia ut poenis infernalibus traderetur crucianda, donec corpori juncta duplices poenas in perpetuum sustineret, mox illam secum ferens omnis illa nequam spirituum turba, inde cum diris clamoribus recesserunt. Deinde alterius cujusdam anima (quam fuisse Theodonii senatoris, fratris venerabilis Damasi praedicti episcopi Portuensis, similiter intellexit) ante majestatem regiam circumstantibus multis nequam spiritibus, eam gravissime accusantibus praesentatur. Cumque a diabolis in longum accusatio traheretur, et nullus ex adverso aliqua responderet; vir quidam septies sole splendidior, et, ut sibi videbatur, pene caeteris astantibus eminentior, ad regis sedens dexteram, in pedibus se erexit. Quo quidem surgente, silentium rex manu propria a cunctis fieri imperavit. Tunc qui steterat, omnibus se opponens accusantibus, hunc suum fuisse fidelissimum et devotum, et ei continue exhibuisse reverentiam specialem, eisdem mox loquendi audaciam abstulit, et taciturnitatem praenotavit. Postmodum vero ille flectens ante regem genua, huic suo fidelissimo veniam et aeternam requiem solita pictate et misericordia infinita clementissime elargiri, ita tamen quod pro commissis in mundo flagitiis in purgatorio purgaretur, suis precibus, ut voluit, est adeptus. Tunc omnis illa nefandorum spirituum multitudo gemens et ululans de illo loco protinus se removit. Intervallo autem facto horae unius, juvenis quidam pulcherrimus concito gradu per palatium veniens, ad huncque accedens, qui tam eminens et praeclarus in auxilium exsurrexerat Theodonii senatoris, se fore dixit a Petro patricio Romanorum ejus devotissimo missum, quatenus ejusdem preces exaudiens, sibi impetrare a Domino filium dignaretur. Ad haec rex, Quod, inquit, a filio meo Hieronymo Petrus postulat, certe fiat. His omnibus sic finitis, a somno illo mox Elias monachus excitatur, laudes immensas Deo reddens, et Hieronymo glorioso: qui diem illum in quo tam miranda viderat praenotans, eodem postea intellexit die episcopum Anconitanum et Theodonium senatorem ex hoc saeculo migravisse. Quo liquide patet, haec vana somnia non fuisse.

CAPUT XXV.

Magnam putabas, Augustine charissime, aliquibus admirationem inducere, veluti si quid novum et inauditum eis proponens, dum in tuis pristinis litteris quas recepi, Joanni Baptistae et caeteris Apostolis Hieronymum sanctissimum aequalem in sanctitate et gloria, rationibus sine dubio efficacibus, et visionibus mirificis comprobabas. Certe non est aliqualis ambiguitas, verissima et omni fide et devotione dignissima haec ita fore. Nec puto aliquibus ejus vitam sanctissimam, et ejus tanta prodigia hominibus insueta non ignorantibus, admirationis aliquid evenire. Sed quoniam tales tuae fuerunt rationes, ad veritatem hujusmodi declarandam, quod meas levissimas et imperitas nunc illis opponere non deceret, ideo, omissis omnibus, visionem mirabilem, quam venerabilis vir Cyrillus episcopus Alexandrinus se vidisse suis ad me diebus plurimis jam elapsis destinatis litteris affirmabat, breviter introducam. Post beati Hieronymi obitum gloriosum anno completo, in die nativitatis gloriosissimi Joannis Domini praecursoris, laudibus expletis matutinis, dum memoratus pontifex more solito in ecclesia solus ante altare ejusdem praecursoris Domini gloriosi, flexis genibus, ipsius gloriam et excellentiam multa spiritus dulcedine contemplaretur; repentino somno aliquantulum obdormivit: et ecce in ecclesiam (ut sibi clarissime videbatur) binatim quorumdam speciosissimorum hominum ultra humanam aestimationem cantus alternatim suavissimos concinentium turba vehementissima miro ordine veniebat. Deinde binatim omnes ad altare procedentes, et ibidem flectentes genua, ad sedendum singuli se ponebant. Cumque illorum hominum jam esset ecclesia valde plena, post omnes duo viri eminentiores caeteris, in toto similes atque pares, infinities sole lucidiores, stola induti lucidissima, candidissima, auro et gemmis undique ineffabiliter rutilante, venientes ecclesiam pariter intraverunt. Ad quorum introitum omnes in ecclesia residentes, protinus flexis genibus eisdem summam reverentiam persolverunt. Tunc duo illi viri ante altare ab eisdem reverentia exhibita, in duabus cathedris aureis mira lapidum pretiosorum varietate et pulcherrime decoratis, sibi a quibusdam pulcherrimis juvenibus praeparatis, ambo pariter consederunt, et sic silentes aliquantulum permanserunt. Interim inter illos silentio facto, coepit alter eorum duorum alterum impellere ad loquendum. Cumque longa ad invicem altercatio oriretur, quis primo inciperet praedicare, coeperunt singuli, ut Hieronymus Joannis (cujus erat die illa solemnitas) laudes et magnificentias explicaret, magnis vocibus acclamare. Tunc unus illorum sermonem mox incipiens laudes beatissimi praecursoris Domini tanta loquelae dulcedine, tantoque verborum ornatu, necnon et sententiae gravitate contexuit, quod fas non esset linguae hominum declarare. Finito itaque sermone illo, alter (quem Joannem Baptistam cuncti qui aderant, nominabant) eidem grates referens multiplices, hoc circumstantibus ad ejus honorem et gloriam est locutus: Socius iste meus charissimus Hieronymus, aequalis mihi in gloria, aequalis etiam in sanctitate, seriem mearum laudum est hactenus prosecutus; idcirco dignum est ut ejus laudibus nunc insistam. Hic vere lux est Ecclesiae, tenebras effugans errorum, et cunctos illuminans homines veritatis claritate caecos. Hic fons est aquae sapientiae salutaris, ad quem sitientes dum accedunt, largissime satiantur. Hic arbor altissima, cujus cacumen coelum ascendit, sub cujus doctrinae frondibus de suavi ejusdem oris fructu, aves coeli (scilicet homines multum intelligentes) et bestiae terrae (scilicet homines parum intelligentes) uberrime satiantur. Hic mecum fuit in saeculo eremita, et certe non minus me carnem abstinentiis maceravit: hic mecum virgo nitidus atque purus: hic mecum fuit prophetico spiritu illustratus: hic mecum doctor exstitit veritatis. Ego propter justitiam et veritatem, vitam corpoream dereliqui; hic etsi sic non amiserit vitam corporalem propter justitiae et doctrinae suae perspicacissimae veritatem, tempus suum tamen totum gessit in saeculo, in martyrio, afflictionibus et dolore: ego christianae fidei praecucurri nuntius, et gentium invitator; hic postmodum veniens ejusdem fidei exstitit sustentator, et ab haereticis eamdem lacerantibus defensator: ego semel in baptismate manibus propriis Christum tetigi in Jordane; hic ipsum non solum manibus propriis habuit multoties in altari, sed et ore proprio manducavit. Hic mihi in sanctitate per omnia fuit aequalis; nunc autem aequali ambo aeternae vitae praemio insimul congaudemus. Haec et alia multa prosequente beato Joanne, quae idem beatus Cyrillus non potuit totaliter memoriae commendare, jam hora diei prima adveniente, ecclesiam custos intrans episcopum intuitus dormientem, eumdem manibus excitavit. Expergefactus itaque pontifex, stupore et admiratione et gaudio admodum plenus, quae viderat, custodi cum lacrymis enarravit: deinde illo die missam solemnissime celebrans, visionem mirabilem omni populo declaravit.

CAPUT XXVI.

Sunt infinita plura quae dici possent miracula verissima, et utilia enarranda, quam ea quae in brevi hoc opusculo sunt scripta. Sed ne prolixitate operis aliquid legentibus taedii oriatur, uno solo miraculo, quod nondum expleto mense in Bethlehem peractum est, perfectus huic operi finis erit. Die dominico transacto post octavas Pentecostes, omnibus meis suffraganeis episcopis, et multitudine maxima tam virorum quam mulierum in ecclesia, in qua sacratissimum quiescit Hieronymi cadaver, insimul congregatis honore debito et veneratione tam debita quam devota; primo egomet sacris indutus vestibus, ad locum foveae in qua corpus venerandum jacet, accedens, terram coepi effodere sepulturae, quatenus sacratissimum illud corpus inde ablatum, in tumulo marmoreo mira pulchritudine undique decorato, quod hac de causa fuerat fabricatum, postmodum poneretur. Cum jam fovea foret vacua, cunctis cernentibus corpus sanctissimum in medio foveae, tanquam in aere a nulla parte terram tangens permanebat integrum, nec corruptione aliqua violatum. Quod inde elevantes cum odore tam vehementi et suavi, quod talem olfactus hominum nunquam sensit, collocavimus in altari, quatenus a populo reliquiae sanctissimae viderentur. Quot autem illo die me cunctisque qui aderant astantibus sint peracta miracula gloriosa, explicare ea nullatenus compos essem. Caeci sexdecim illas reliquias tangentes facie, visum protinus receperunt. Tres praecipue daemoniaci catenis vincti, in illam ecclesiam plurimorum hominum manibus deportati, sunt protinus liberati. Mulieris cujusdam viduae pauperculae puerulus, ejus unicus filius, in ecclesia fuit prae gentium multitudine suffocatus; quem mater mortuum inveniens, dolens et lugens, mox in ulnis puerile cadaver ad foveam, in qua sepultum fuerat corpus Hieronymi gloriosi, deferens, eum in foveam projecit, haec dicens verba: Sancte Hieronyme gloriose, hinc non recedam, donec restituas mihi unicum meum filium, quem amisi. Mirabilis certe Deus in sanctis suis, faciens prodigia insueta. Statim ut terram exstincti pueruli corpus tetigit, eidem anima est conjuncta. Quidam vir corpus cujusdam sui filii de sepultura, in qua per triduum jacuerat, extractum, mox ad foveam illam detulit, et illud in foveam sic projecit; qui juvenis fuit illico vitae pristinae restitutus. Innumerabilia pene forent miracula, quae peracta sunt a mane usque ad vesperas, quo quidem tempore gloriosum Hieronymi cadaver de fovea dissepultum in altari exstitit collocatum. Sed tamen ad hujusmodi miracula ulterius non procedam. Unum quod nocte sequenti accidit, non silebo.

CAPUT XXVII.

In hora ergo vespertina corpus illud sacratissimum in monumento quod praeparavimus, posuimus; sed mane monumentum vacuum est inventum, et corpus sanctissimum foveae pristinae invenimus restitutum. Quod dum ego plurimum admirarer, nocte sequenti mihi dormienti beatus Hieronymus apparens in visione, plurima mihi grandia patefecit: sed inter caetera, talia mihi verba dixit: Noveris, Cyrille, quod corpus meum de fovea, in qua jacet, nullatenus extrahetur, quousque civitas Jerusalem ab infidelibus capietur: quo quidem tempore Romam delatum, ibidem multo tempore requiescet. Ad haec expergefactus, quae videram, cunctis episcopis et aliis viris catholicis enarravi. Quid et quando haec evenient, aliter non agnosco. Si quid utile aut bonum in hac epistola dixi, non meis, sed gloriosissimi Hieronymi meritis imputetur. Si quid vero superfluum, inutile et non bonum; solum meae insipientiae et negligentiae causa hoc accidisse, ab omnibus judicetur. Mei, Augustine charissime, in tuis orationibus memor esto.

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM ALTERCATIONEM. Epistolae CLXXVIII locum in superioribus editionibus hactenus occupavit supposititia isthaec Altercatio, quamvis se ipsa res prodat indiciis cum certis, tum manifestis. Narrat quidem Augustinus in epistola, quae nunc ordine est CCXXXVIII, se cum Pascentio de fide coram disputasse: verum in illa disputatione obtinere ab adversario non potuit, ut notarii exciperent quae dicebantur; hujus autem Altercationis acta sic referuntur, quasi omnia a notariis de verbo excepta fuerint: illa disputatio Carthagine habita fuit, juxta Possidium c. 17; haec in titulo praenotatur acta Hippone. Atque huic praefuisse fingitur Laurentius quidam judex, qui Laurentius in exordio significat altercationem aliquam vehementem inter partes pridem praecessisse; at in illa Carthaginensi disputatione nullus praesidebat judex; intererant tantummodo honorati viri aliquot, rei gestae testes futuri; neque ante illum diem colloquium ullum cum Pascentio habuerat Augustinus, uti ex eadem epist. CCXXXVIII, n. 8, intelligitur.

Superest igitur ut haec altera dicatur esse Altercatio posterius habita. Atqui Possidius unicam agnoscit collationem cum Pascentio; cujus collationis exitum, necnon epistolas ejus occasione postea ultro citroque scriptas memoriae mandavit perquam diligenter; haudquaquam silentio missurus secundam solemnioremque coram judice collationem, si ipsi nota fuisset, praesertim in qua judex sententiam dixisset secundum Augustinum. Adde nullam hujusce collationis mentionem fieri in Retractationum libris, tametsi alias, quaecumque in scriptis relictae sunt, collationes recenseat Augustinus; nec dubitare liceat, quin Retractationes ediderit aliquanto post illud tempus, quo ipse Pascentium aetatis ac dignitatis merito superiorem habebat, ut dicitur hic et in epist. CCXXXVIII, n. 1.

Jamvero dum istius Altercationis gesta percurris, initio quidem credas dies nonnullos a primo congressu ad hunc secundum effluxisse. Quod enim hic a Laurentio dictum legis, si post illud totum quod pars parti, persona personae convicii intulit pridem, etc., ad ea procul dubio referas, quae de primo congressu recitantur in epist. CCXXXVIII. Et certe inter utrumque congressum aliquod admittendum fuerat intermedium tempus, quo nimirum ambae partes Carthagine venirent Hipponem, utque eas ad se mutuo mitterent epistolas, quas ante posteriorem congressum datas fuisse liquet. Attamen Pascentius continuo inducitur de superiori congressu sic loquens, quasi pridie habitus fuisset: Et quoniam hesterna die, inquit, cum laudabiliter sanctum virum . . . Auxentium nominarem, et quem idem vir e duobus fuisset secutus, utrum Arium an Eunomium idem frater Augustinus scrupulosius inquireret; ego anathema continuo memoratis Ario et Eunomio dicere non dubitavi, flagitans ut ipse quoque ὁμούσιον anathematizaret, eo quod scriptum in Libris dominicis minime reperiatur, etc. Id videlicet reipsa gestum fuit in prima collatione juxta epist. CCXXXVIII, n. 4, nisi quod illud de Auxentio non ipse Augustinus quaesivit, sed Alypius. Neque, opinamur, quisquam suspicabitur hoc rursum contigisse altero die, qui Altercationem secundam proxime praecesserit. Quis etenim in animum inducat querelam eamdem adversus ὁμούσιον motam fuisse iterum a Pascentio, atque ipsum ad solemne certamen coram Laurentio praeside descendisse ut id unum etiam tertio obtenderet, nempe quod ea vox scripta in Libris dominicis non reperiatur; posteaquam ipsum Augustinus ex voce Ingeniti, quam Pascentius de Deo Patre usurpaverat, tam egregie confutasset in primo certamine, uti in epist. CCXXXVIII narratur?

Ad haec res hic agitur admodum frigide ab utraque parte, adeo ut sibi invicem vix respondeant nisi interloquente et compellente Laurentio. Et sane pseudo-Pascentius ille non eum refert Arianum comitem, qui a Possidio describitur, fidem catholicam atrociter ac jugiter oppugnans, et quamplurimos sacerdotes Dei, simpliciori fide viventes, dicacitate ac potestate exagitans ac perturbans; denique post primam collationem magis magisque iratus et furens, mendacia multa pro fide sua falsa jactans. Neque felicius alter Augustini personam agit; pauca opportune, multa inerudite, perturbate omnia atque indigeste proferens, nihilque resipiens eam disserendi facultatem, qua instructus Augustinus aliis in disputationibus eminere solebat.

Nunc ad dictionem si animum advertamus, abhorret longe ab Augustini stilo, ut mox videre est in hisce loquendi formulis: O nobilissime fidei vir praesidens. Circumamictus verae carnis trabea. Veridicus ille secretorum interpres divinorum Joannes. Tanquam de immanitate non pervident trabis. Ubi et ipsa caro voluit de Virgine nasci dominica. Qua dicit intimatque Dei mortalibus secreta. Quid plura? Eadem est personarum omnium loquela, unum dicendi genus per totam Altercationem; quam nimirum una manus stilusque unus exaravit. Sed mirari subit illud quod in epist. CCXXXVIII, n. 9, legitur, Pro fide quam Reipublicae debes, non times maledicta provincialium; pro fide quam Christo debes, times calumnias Episcoporum: huc translatum fuisse hoc pacto, quasi ab Augustino dictum sit, Fidem Reipublicae debens Pascentius, fidei quoque suae, quam Christo debet, . . . dignetur nomen edicere. Quid enim ad rem minus apposite? Porro eadem ex epistola ductum est id, quod additur continuo de Pascentii potestate et aetate, praeter alia nonnulla.

Illud tandem haudquaquam praetereundum silentio, Augustini ad Pascentium epistolas contineri in nostris Mss. sexdecim, quo ex numero ne unus quidem codex adjunctam habet Altercationem illam: quam nonnisi seorsim reperire nobis licuit in tribus Mss., scilicet Laudunensi, Arnulfensi et Corbeiensi, qui omnes praedictis epistolis carent.

Quae cum ita sint, jam intelligis, erudite lector, nos ut id opusculi genus spuriis scriptionibus accenseremus, adductos fuisse multis et gravibus causis. Quibus postremo loco accedit non levis conjectura de vero ipsius auctore Vigilio Tapsensi episcopo, qui Vandalis arianam haeresim in Africa propagantibus, cum repugnare palam pro catholica fide disputando non sibi liceret, emisit in vulgus opuscula quaedam contra Arianos, inditis nominibus insigniorum Ecclesiae doctorum, Athanasii, Ambrosii, Augustini; et inter alia librum contra Felicianum Augustino tributum falso in superioribus editionibus, tom. VI, necnon hanc ipsam qua de agitur Altercationem, uti suspicamur ex similitudine et affinitate, quae inter eam aliasque Vigilii lucubrationes intercedit. Exempli gratia, quemadmodum in Altercatione Athanasii cum Ario, exhibet ille Probum cognitorem et judicem, qui initio adjuvat partes Arii, ut in fine secundum Athanasium ferat sententiam: ita hic nn. 5 et 7, Laurentius cognitor et judex favet nonnihil Pascentio, adeo ut eidem judici divinum judicium minitetur pseudo-Augustinus, cui demum pseudo-Augustino certaminis palmam Laurentius adjudicat. In illa paucis momenta sua proponit Arius, ut ab Athanasio multis refellatur: in hac Pascentius vix loquitur quidquam, nisi quo disputandi materies praebeatur pseudo-Augustino. Praeterea in utraque Altercatione occurrunt pares loquendi formulae, nempe in illa Probus: Quemadmodum credatis, inquit, decenti prosecutione signate. Et aliquanto post: Id quoque Athanasius sua prosecutione designet. In hac autem Laurentius, n. 5, dicit: Advertisne . . . . quid sua prosecutione designet, etc. Itaque methodus, stilus, sententiae, auctorem unum eumdemque referunt Vigilium. Is porro scribebat versus finem quinti saeculi. Unde minime mirum est Altercationem cum Pascentio sub Augustini nomine laudari a veteribus, uti laudatur non modo in Bedae vulgata collectione ad I Cor. XVI, et Philipp. II, quam collectionem Floro diacono Lugdunensi, qui medio saeculo nono floruit, tribuendam esse probatur in veterum Analectorum tom. I; sed etiam in ea, quae ibidem Bedae asseritur, hactenus inedita, scilicet ad I Cor. XVI.

Consule Bernardum Vindingum e familia Augustiniana Theologum, qui id operis spurium esse ante nos existimavit in Augustiniano Critico ad tomum II et ad tomum VI; quo posteriori loco recenset quindecim opuscula ab auctore, ut putat, uno et eodem profecta. Horum vero plurima Vigilio Tapsensi jam ab eruditis tribuuntur.

EPISTOLA XX, Sive, uti Corbeiensis codex aliique Mss. praeferunt, Collatio Beati AUGUSTINI cum PASCENTIO ariano, habita in domo Anicia Hippone-Regio, praesente LAURENTIO judice delecto a PASCENTIO viro spectabili. 1. Laurentius vir clarissimus partibus et personis in cominus positis dixit: Dei discutiendum est negotium, naturaeque ejus, in qua plerique labuntur homines, examinanda perfectio; si post illud totum quod pars parti, persona personae convicii intulit pridem, jam in utrisque manet serenitas animorum, venerande Augustine et Pascenti nobilissime, dignamini profiteri. De Deo enim disputans animus debet serenior inveniri; quia repulsis animositatis caliginibus, menti sese purae ad intelligendam naturae suae magnitudinem facilius offert. Fidem igitur vestram ex professione opinionum primitus agnoscere volo; tum demum requirere, utrum liceat praeter Scripturarum divinarum eloquia, usurpativae defensionis merito, aliquid affirmare. 2. Augustinus episcopus dixit: Sunt aliqua fidei necessaria a patribus posita, quae in verbis diversarum linguarum aliter sonant, aliud intus continent in secreto; sicut ipsa caro Christi Dei et hominis, hominis pleni infirmitatem ostendebat exterius, et divinitatis virtutem gerebat interius. Tamen fidem Reipublicae debens vir spectabilis Pascentius, quia ipse exstitit provocator, fidei quoque suae quam Christo debet, id est circa Christi personam, qua etiam suam credit animam gubernari, dignetur nomen edicere; quia potestatis, aetatis etiam, simulque provocationis ejus ordo id fieri justissime flagitat. Mihi autem placet te judicio judicem praesidere, quod etiam ipsi placuisse manifestissime comprobatur. 3. Laurentius vir clarissimus dixit: Tuae excellentiae merito, Pascenti, vir nobilissime, nos admodum paruisse sat clarum est. Tremens enim in tantae rei negotio praesideo cognitor, formidans ne de tantae omnipotentiae natura secus quid credens reatum incurram. Sacramento enim me meum animum animamque memini constrinxisse ne tuas intentiones ulla ratione palparem, nec aliquid a justitia longius cohiberem. Tua enim delectione judex in cognitione fidei inter utrosque videor praesidere. Partis ergo e diverso sistentis, cui defensionis verba Augustinus vir gravissimus se impensurum ostendit, postulationem quam petit, quia et ratione non caret, dignare effectui mancipare, nomenque simul propriae religionis edicere. 4. Pascentius vir spectabilis dixit: Nec praesens prudentissimus suae fidei episcopus Augustinus me negare potest Christianum: in Patrem ingenitum, et in Filium genitum, et in Spiritum sanctum me credere profiteor; sed non unius aequalisque substantiae vel naturae. Et quoniam hesterna die, cum laudabiliter sanctum virum et mirae scientiae Auxentium nominarem, et quem idem vir e duobus fuisset secutus, utrum Arium an Eunomium, idem frater Augustinus scrupulosius inquireret, ego anathema continuo memoratis Ario et Eunomio dicere non dubitavi, flagitans ut ipse quoque ὁμούσιον anathemaret, eo quod scriptum in libris dominicis minime reperiatur. Quod facere omnino in nullo consensit, unde se procul dubio homusianum evidenter ostendit: et quam pergrave sit, ipse prorsus advertis, Scripturarum auctoritate calcata, illud ponere quod eadem Scriptura non dixit. Si quid enim praeter auctoritatem divinorum Voluminum ponitur, vacuum approbatur. 5. Laurentius vir clarissimus dixit: Advertisne, honorabilis Augustine, quid sua prosecutione designet, vel quam integro prosecutionis modo sententiam suam vir clarissimus Pascentius firmet? 6. Augustinus episcopus dixit: Catholicum me ὁμούσιον in sancta Trinitate credentem hac prosecutione respondeo; firmetur tantummodo ejusdem viri spectabilis Pascentii responsio, si nihil praeterquam quod scriptum est, quisquam nostrum debeat vel audeat in defensione fidei applicans nominare. Aut enim licebit, et nulli, maxime Graecis ubi fides orta est, denegabitur; aut non licebit, et calumnia justissime repelletur. Postea tamen ὁμούσιον verbum graecum unitatem ostendens, quid contineat, quid habeat, quidve maneat exponetur. 7. Laurentius vir clarissimus dixit: Etiam ab Augustino honorabili viro rectissime respondetur. Aut enim, ut ipse prosecutus est, licebit aliquid quod scriptum non est defendendae fidei merito ponere; et ponendum est licite: aut non licebit; et utrumque penitus denegandum est integre. Unde opus non est agnito jam vocabulo sonante professionem ulterius quidquam inquirere, nisi ut ipsum ὁμούσιον nobis venerabilis Augustinus suae religionis episcopus scriptum ostendat in Lege. 8. Augustinus episcopus respondit: Rectissimam justitiae lineam tenens, o nobilissime fidei vir praesidens, agnosce, rationemque perpende; quia de tuo non solum alii sapientissimi viri judicio judicabunt, verum etiam Deus verissimus, qui est omnium judicum judex, plenius judicabit. Non enim differentis Dei spernendum est judicium: nonnunquam et in praesenti judex ultor assurgit. Fidei ergo nostrae jam dignare rationem inquirere, symbolumque quo fides utcumque constat, singulos praecipe tuis auribus coram omnibus recitare. 9. Laurentius vir clarissimus dixit: A justitia nulla ratione discordat ut ipse digneris qui petitor es, Pascenti, vir clarissime, tuae fidei cum reverentia symbolum recitare. 10. Tunc Pascentius sono clariori symbolum recitans, Credere se in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, et incapabilem dixit, et in Jesum Christum Filium ejus, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia, et in Spiritum sanctum. 11. Augustinus episcopus respondit: Memorem esse amplitudinem vestram in Dei negotio, praesidens cognitor, prosecutionis nostrae non dubito; quia vir spectabilis Pascentius nihil ponendum esse in fidei ratione, praeterquam quod Scripturae continent, asseruit; qui licet fidei catholicae ὁμούσιον verbum pro macula nominis secundum suos auctores nitatur opponere, ex eo quod posuit, vel potius vetuit, hinc magis et ὁμούσιον a Graecis sacerdotibus positum verbum in assertionem fidei dici debere recte defendimus, et aliqua quae scripta non sunt, ab ipsis potius temere posita, vel dicta modo probamus. 12. Laurentius vir clarissimus dixit: Cursim, ut video, honorabilis Augustinus negotii praesentis calcem sese obtinuisse declarat, seseque docturum astruens, aliqua quae scripta non sunt tuae, Pascenti clarissime, auctores fidei posuisse quae sequeris. Quae si in lege non posita, et a vobis propria usurpatione fidei merito posita esse docuerit; jam quaerendum erit (quia jam licere manifestum erit) quid in intimis ὁμούσιον verbum habeat, ad quam rem pertineat, cuique rei recte hoc verbum adhibitum judicetur, justeque inventum vel positum ipsa fidei perfectio roborabit. 13. Pascentius vir spectabilis dixit: Non decet nos aliquid sine auctoritate Scripturarum ponere divinarum: quid est tamen, seposito calumniae artificio, quod dicit vel proponit e diverso defendens frater Augustinus, absque Legis auctoritate nos alicubi posuisse vel dicere, publicet palam; et si convicerit, nec ὁμούσιον injuste ab ipsis positum etiam ego jam publice conclamabo, statimque eorum communioni socius fio. 14. Laurentius vir clarissimus dixit: Nihil tam optimum tamque libertati fideique et animae congruum, quam longa tergiversatione, quam potuit stoliditas enutrire, ocius derelicta, animositatis, qua Deo fit injuria obstinata aliquandiu nebula repellatur, atque quae occulta in linguis variis sunt evidentiore luce pandantur. Sed ne in longum negotium jam prope victoria patratum oratio protrahat diuturna; quod absque Legis auctoritate a Pascentio viro clarissimo vel ab ejus auctoribus reclamas positum, dignare jam, Augustine vir sanctissime, publicare. 15. Augustinus episcopus respondit: In assertione fidei Patrem ingenitum et incapabilem dixit, cum nec ingenitum nec incapabilem Scriptura Patrem alicubi testetur: qui licet ingenitus Pater sit, quia hoc ipsum utrique pariter confitemur, tamen hoc nullius Scripturae seu Veteris seu Novae continet textus. Est enim ingenitus, quia a nullo est genitus; sed hoc est quod ingenitus genitus, utpote de Deo Deus. Non enim quia Adam ingenitus approbatur, idcirco est homo, et Abel quia de ipso est genitus, non est homo; hominem genuit quod est ingenitus homo: Deus quod est genuit ejusdem substantiae, ejusdem essentiae, sine tempore, sibi coaeternum genuit. Ante quem nihil est, temporis non accipit modum. Est igitur ingenitus Pater, quia, ut dictum est, a nullo est genitus; sed est genito coaeternus: quomodo ignis in substantia sua, in qua est a Creatore creatus, est quidem ingenitus, sed genito a se splendori consubstantialis est et coaeternus. Hanc Dei Trinitatis substantiam unam ὁμούσιον verbo Graeci complecti breviter maluerunt. Non enim nomen est, sed res terribilis in verbo hujuscemodi sonans. Quod verbum aperte ipse Filius declarat, cum dicit. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). In isto uno consistit substantia una: nam ex eo quod est una, et ipse et Filius manet in ea; unde etiam circumamictus carnis verae trabea dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Ecce et Filius per seipsum invisibilis approbatur. Quid est autem quod quasi cautius in fidei ponere assertione nituntur, Incapabilem? Hoc nec legunt, nec juste defendunt. Quomodo est enim incapabilis Pater, quem capit Filius totum, ipso dicente, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10)? De quo etiam Paulus apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Qui formam implet Dei, nihil habet minus Deo. Quomodo ergo incapabilis Pater dicitur, qui capitur totus a Filio? Ecce enim quae scripta non sunt in Lege uspiam, a vobis temere ponuntur in symbolo, ubi nihil magis aliter oportet inseri, praeter quam Scripturae veridicae continet modus. Cur vobis de ὁμούσιον verbo visum est fidei catholicae invidiam excitare, quae substantiam Dei unam simpliciter credens, hoc verbum a Graecis patribus in assertionem fidei defendendum accepit? In cautione enim, hoc est, in symbolo quod est inter animas nostras et Deum, quid visum est hominibus aliquibus ponere quae scripta non reperiuntur in Lege? Neque enim alicubi ingenitus aut incapabilis Pater. Laudantes enim Deum, dicere solemus in precibus, ejus magnitudinem admirantes. Qui capit omnia, quem capit nemo; sed hominum. Nam totus captura Filio, cujus formam implet Filius unius incommutabilis naturae secreto. Ergo neque solus invisibilis Pater, sed et Filius invisibilis. Sicut hominibus invisibilis Pater, ita invisibilis hominibus Filius secundum illud secretum, quo manet in Patre. Non ergo juste positum est, invisibilis solus Pater in symbolo, sed invisibilis tota Trinitas Deus (excepta carne suscepta a Filio), de qua dicit Apostolus, Invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17) Totus ergo habitat Pater in Filio, cujus Patris formam idem Filius non ex parte, sed implet in pleno. Hanc apostoli Pauli sententiam, qui dicit intimatque Dei mortalibus secreta, Qui cum in forma Dei esset, aliqui male pronuntiantes, male sentiendo bene digesta, non esse ausum Filium Dei per imparilitatem aequalem, sed per rapinam fieri Deo Patri prorsus affirmant: quod inique sentitur. Si enim diceret: Qui cum Deus esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; posset angustiis fidei suae quilibet qualecumque, etsi debile de quo sine mora excluderetur, spatium invenire: nunc vero, quia Cum in forma Dei esset dixit, omnem machinationis injustae aditum interclusit; ubi est forma, nihil habet prorsus minus omnino natura. Deus enim, ait idem Apostolus, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Quomodo enim susciperet minor majorem, nisi se una natura cognosceret parem? Neque enim lineamentis spatiisque membrorum haec Dei forma distenditur, ut Pater Filium in se suscipiat habitantem, aut in se Filius Patrem ostendat manentem, sicut ipse ait. Pater in me manens facit opera mea (Joan. XIV, 10); aut evacuatur, cum Spiritum sanctum suum Pater et Filius omnem creaturam suam proferat illustrantem. Quomodo cogitari non potest, quomodo explicari non potest, simul secum unum est, quod secundum incommutabilem omnino substantiam in Trinitate Deus est. Ecce quid est ὁμούσιον, quod exprobratur injuste. Non enim verbum solum, sed res in verbo; nec solus sermo sonans auribus, sed substantia una est Dei credenda in mentibus. Si enim in homine credente in se totus Deus credendus est habitare, quomodo Filium totum in se Pater, aut Filius Patrem non credatur excipere? Ac per hoc ipse in Patre, et Pater in eo manet, et ex Patre et Filio sanctus credendus est Spiritus non solum processisse, sed semper ad peragenda opera Trinitatis omnino procedere; sicut eadem Trinitas Abraham amicum suum in unitate nominis dignata est visitare (Gen. XVIII, 1). Quid est quod calumniantur de ὁμούσιον verbo graeco, quia scriptum in Lege minime inveniatur? cur non vident culpam suam? cur sibi non displicent, cum ponunt in symbolo verba vel nomina, quae non sunt ulla Scriptura digesta? Qui disponit arguere, non faciat unde alium nititur accusare. Inspiciunt de verbo simplici et ratione fidei pleno, quasi de stipula oculum fratris; et suum sauciatum praeter Scripturas ponendo quod credunt, tanquam de immanitate non pervident trabis. Ecce ὁμούσιον recte probamus positum, et in assertionem fidei, qua Trinitatis unitas a Catholicis creditur, a Graecis patribus dictum. Quid si Graecus ipse objiciat, non Latino, non Barbaro, sed sibi magis licere verba ad fidem pertinentia divulgare? Nam sciendum est, Amen et alleluia, quod nec Latino nec Barbaro licet in suam linguam transferre, hebraeo cunctas gentes vocabulo decantare. Non enim in Africa, aut in cuncta Barbaria, sed in Syria vel Graecia, ubi et ipsa caro voluit de virgine nasci dominica, decuit vel oportuit verba fidei compendiose firmare. Denique non latino, non barbaro stilo venerandus ille Moyses, non Prophetae, non Apostoli, non ipsi Evangelistae, sed aut hebraeo aut graeco Scripturas eloquio dominicas firmaverunt, quas postea viri probati ac disertissimi in omnibus periti linguis, de hebraeo primitus in graeco, de graeco in latino stilo edisserere cum labore nimio maturarunt. Ὁμούσιος ergo exponitur, unius substantiae Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nemo ergo jam calumnietur verbo, quia licet scriptum non sit, quod habet interius vel sonat, ostendit; non per aliquem alium, sed per unam divinitatis substantiam, in qua Filius Patri loquitur, dicens, Tua omnia mea sunt, et mea tua (Joan. XVII, 10). Jam ipsi viderint qualiter ausi fuerint nomina, quae scripta in Lege non sunt, vel verba in symbolo concinnare, non aliud nisi ostendere gestientes ab ingeniti quasi et incapabilis potentia Patris Filium segregari. Deus enim Pater de substantia sua genuit Filium aequalem sibi: docet hoc veridicus ille secretorum interpres divinorum Joannes. Propterea, inquit, Judaei volebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Consubstantialem itaque sibi genuit Filium Pater, quia non accepit tanquam creatura indigens unde genuisset; tota copia quod ipse est hoc genuit, perfectum genuit, quia sine tempore est ipse qui genuit, et quem genuit. Si homo generat quod est, Deus non potuit generare quod est? Accepit homo ab ipso Deo, et tamen licet acceperit, hoc generat quod accepit; a nullo accipiens Pater Deus, quod est generare non potuit? Hanc aequalitatem substantiae ὁμουγίαν sermo graecus ostendit, nihil austerum, sed optimum dulceque; et hoc credendum esse humanis cordibus introducit. Etsi enim verbum ipsum in Lege scriptum non invenitur, res ipsa tamen invenitur; quia aequalis esse Patri Filius, per beatum Joannem primitus, et per Paulum postea comprobatur: Joannes enim aequalitatem dixit; Paulus formam implevit. In duobus, inquit Scriptura, aut tribus testibus stabit omne verbum (Deut. XVII, 6, et Matth. XVIII, 16). Per duos enim verissimos testes jam probavimus unius substantiae esse, aequalesque Patrem et Filium; addamus et tertium, Thomam illum discipulum post dubitationem fortius confitentem Dominum et Deum, quem nec resurrexisse crediderat crucifixum: Dominus meus, inquit, et Deus meus (Joan. XX, 28). Approbat Filius dictum, quia se cognoscit a sua creatura justissime Deum et Dominum proclamatum. Patri utique et sancto Spiritui coaeternum. Ὁμούσιον utique verbum est graecum, et Christus graecum est nomen: qui accusat per injustitiam de verbo, quod non intelligit, fidem; non accipiat et de nomine nomen. Ὁμούσιον verbum unius ejusdemque substantiae sonat in graeco, non quemquam infirmum, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Jam ergo nemo improbet quasi verbum graecum, sed aperte separet quisquis est (quod non potest) ὁμούσιον Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Contra hoc pugnetur quod possidet, quod habet, quod docet verbum graecum, non contra ipsum verbum, quod auribus retinniet syllabis articulatum; contra divitias, contra aequalitatem naturae, quam possidet verbum ipsum graecum, non contra exteriorem veluti corticem ab eo, qui se audere dicit si praevalet, repugnetur. Absit ut erubescamus catholici in universo manentes, nos appellari propter fidem veram unius ejusdemque substantiae, a nonnullis verbum graecum non intelligentibus, Homusianos, quia nos appellari gaudemus, de graeco Christi nomine, Christianos. Neque enim in parte accipiendum est verbum graecum, et in parte alia refellendum. Nemo ergo utatur Christi nomine ex vocabulo graeco: erubescat se dici Christianum, quia nomen est graecum: non accipiatur Paulus, qui dicit Romanis, scribens, In quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15); in uno nomine duabus utitur linguis. Dicit enim Abba, graeco vocabulo Patrem, et latine nominat identidem Patrem. Contemnatur idem apostolus Paulus, et in novissimis partibus ad Corinthios epistolae primae, ubi plebem arguens, simul graeco ei syro utitur verbo: Si quis, inquit, non amat Dominum, sit anathema maranatha (I Cor. XVI, 22). Anathema graeco sermone dixit, Condemnatus; Maranatha definivit, Donec Dominus redeat. Jam ergo nemo appellet oleum, quo fideles unguntur, graeco nomine chrisma; ὁμούσιον reprobatur unam Trinitatis resonans eamdemque naturam. Quid est enim quod dixit beatissimus Paulus, Si quis non amat Dominum, nisi, Si quis humiliat Deum? Non ergo recte dicitur Dominum amare, qui Dei et Domini unius audet substantiam separare, de quo dicitur in Lege: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Non corpore utique, lineamentisque corporeis extensus, sed una Pater et Filius et Spiritus sanctus deitate perfectus. Plura quidem graeco verbo definita reperiuntur in Lege; sed pro multis haec pauca, quae dicta sunt, sapientibus credo sufficere. Si aequalitas non est, non auderet inferior dicere superiori: Omnia mea tua sunt, et tua mea. Nec auderet dicere: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 10, 24). Non, inquam, diceret Volo; sed diceret supplicans, Rogo. Absurdum igitur non est, ut in conciliis patrum graeco verbo Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia firmaretur, cum super Apostolos primitus Spiritus sancti propria largitate linguarum varietas funderetur. Audivimus enim eos, ait Scriptura Actuum Apostolorum, loquentes variis linguis magnalia Dei (Act. II, 11). Magnalia utique sunt non deorum, sed Dei, graeca lingua unam substantiam credi Patris et Filii et Spiritus sancti. Hebraice igitur, graece et latine super crucem Domini a Pilato fuit causa ejus scripta (Luc. XXIII, 38). Si licuit ut graeca lingua, vel imo permisit ipse Dominus, ut causa mortis ejus esset scripta, cur abhorret ut substantia ejus qua Deus est aequalis cum Patre, graeco vocabulo approbetur ostensa? Si minime licet Patris et Filii et Spiritus sancti unam substantiam lingua exseri graeca, ergo nec Deum laudari decet et barbara. Sicut enim graeca lingua, quod est ὁμούσιον, una dicitur vel creditur a fidelibus Trinitatis omnino substantia, sic una rogatur ut misereatur a cunctis Latinis et Barbaris unius Dei natura; ut a laudibus Dei unius nec ipsa lingua barbara sit ullatenus aliena. Latine enim dicitur, Domine, miserere. Sola ergo haec misericordia ab ipso uno Deo Patre et Filio et Spiritu sancto lingua debet hebraea vel graeca, aut ipsa ad postremum postulari latina, non autem et barbara? Si enim licet dicere, non solum Barbaris lingua sua, sed etiam Romanis, Sihora armen, quod interpretatur, Domine, miserere; cur non liceret in conciliis Patrum in ipsa terra Graecorum, unde ubique destinata est fides, lingua propria ὁμούσιον confiteri, quod est Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia? Nam subjectionem Filii Patri debitam ex carnis infirmitate susceptam, etiam nos, quia justum est, verissime confitemur, in qua eum infirmitate non solum subditum, sed et servum evidentissime confitemur, ipso dicente in prophetia ad Patrem: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16)! Patet ergo in quo sit aequalis Patri Filius; in quo sit non solum subditus aut inferior, sed etiam humillimus servus. Ipse, inquam, ostendit in quo sit humilis, in quo sit aequalis, unde omnipotens, unde infirmus, unde abjectus, unde speciosus, unde dives, unde egestati subjectus. 16. Laurentius vir clarissimus dixit: Evidentissime claruit, recta defensione assertiones fidei suae Augustinum virum clarissimum communisse; multaque magis tuos auctores, vir clarissime Pascenti, absque Scriptura temere posuisse; nec esse nomen fidei ὁμούσιον, sed aequalitatem magis ipsius Trinitatis. Sed si inveniuntur in Lege verba quae improbata sunt, dignare, vir nobilissime, respondere, ut certe vobis pares ire possitis. Nam procul dubio intueris, a vobis proposita praesentem virum Augustinum suis assertionibus nimium transilire. Apud te enim, nobilissime vir, eligo, quam apud Deum perennis reatus culpam incurrere. 17. Pascentius vir spectabilis respondit: Scripta quae proposui, non sunt quidem in Lege; sed debere propter honorem Patris astrui, recte defenduntur. 18. Laurentius vir clarissimus dixit: Sic ergo et ὁμούσιον quod in dubium veniebat te proponente, etsi scriptum non est, res ipsa tamen quae latet in verbo, vera est. Credatur honorifice unitati, ne fiat injuria temere Trinitati. ADMONITIO. Exstat in pervetusto codice Ms. Abbatiae S. Petri Carnutensis Epistola S. Augustini ad sanctum Dei Bibianum Santonicae civitatis antistitem, sub hac salutatione, Domino vere sancto palmae triumphatione decorato et pontificali officio coronato Bibiano orthodoxo, Augustinus Dei servorum servus, in Domino salutem; incipiens hunc in modum: Litteras Apostolatus vestri charissimo filio nostro Trojano vestro diacono deferente, ad nos scripsisse comperi te; et dum sospitas vestra nobis fuisset certificata per paginam, etc; qua in epistola agitur de ritu divini officii in Hipponensi ecclesia per totius anni curriculum persolvendi. Verum eam epistolam vel ipsa inscriptione Augustino abjudicandam esse, nemo in Augustini lectione tantisper versatus non existimabit. Quocirca editionem nostram noluimus indigno fetu onerare.