Apostolicae Nostrae

This is the stable version, checked on 29 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apostolicae Nostrae
1854

editio: Pii IX Acta
fons: p. 587

VENERABILIS FRATRIBVS PATRIARCHIS, PRIMATIS, ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS, EIUSQUE LOCORUM ORDINARIS SALUTEM ET COMUNIONEM CVUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.


VENERABILES PATER

SALUTEM ET APOSTOTOLICAM BENEDICTIONEM

Apostolicae Nostrae caritatis sollicitudine et affectu universam catholicum contemplantes orbem verbi exprimere vix possumus, Venerabiles Fratres, quo intimo conficiamur moerore cum Christianam et civilem rempulicam luctuosissimis cuiusque generis calamitatibus miserandum in modum, undique turbatam , pressam ae di vexatam conspicimus. Etenim optime noscitis quomodo christiani populi vel saevissimi bellis, vel intestinis dissidiis vel pestiferis meabis» vel ingentibus terrae motibus, vel aliis gravissimis malis affligantur et exagitentur. Atque illud vel maxime dolendum, quod inter tot nunquam satis lugenda damna et mala filii tenebrarum qui sunt prudentiores filiis lacis in generatione sua, magis in dies diabolicis quibusque fraudibus, artibus, ac molitionibus connitanur acerrimum contra catholicam Ecclesiam, eiusque salutarem doctrinam bellum gerere, legitimae cuiusque potestati auctoritatem convellere et labefactare, omnium anios mentesque depravare, corrumpere, mortiferum indifferentismi atque incredulitatis virus usquequaque propagare, iura omnia divina et humana permiscere, dissensiones, discordias, atque impiarum rebellionum motus excitare, fovere , prava quaeque flagitia et crudelissima facinora admittere, nihilque intentatum relinquere, ut, si fieri unquam posset, sanctissima nostra religio de medio tollatur et ipsa humana societas funditus evertatur. In tanto igitur rerum discrimine probe noscentes, Nobis singulari miserantis Dei beneficio in oratione datam esse facultatem et omnia obtinendi bona, quibus indigemus, et avertendi mala, quae reformidamus, haud omisimus levare oculos Nostros in montem excelsum et sanctum , unde omne Nobis auxilium affuturum confidimus. Atque in humilitate cordis Nostri enixis fervidisque precibus divitem in misericordia Deum orare et obsecrare non desistimus, ut auferens bella usque ad finem terrae, et omnia amovens dissidia Christianis Principibus, eorumque populis pacem, concordiam , ac tranquillitatem tribuat, ut ipsis praesertim Principibus pientissimum concedat studium quotidie magis tuendi et propagandi catholicam fidem et doctrinam; qua opulorum felicitas vel maxime continetur, ut eosdem Principes et populos a cunctis, quibus affliguntur, malis eripiat, et omni vera prosperitate laetificet, ut coelestis suae gratiae dona errantibus largiatur, quo de perditionis via ad veritatis et justitiae semitas redeant, ac sincero corde ad ipsum Deum convertantur. Etsi vero in hac alma urbe Nostra preces iam fieri iussimus ad divinam misericordiam implorandam, tamen illustria Decessorum Nostrorum vestigia sectantes ad vestras quoque , ac totius Ecclesiae preces confugere constituimus.

Itaque, Venerabiles Fratres, has Vobis scribimus Literas, quibus ab eximia et perspecta vestra pietate etiam atque etiam exposcimus , ut commemoratis de causis fideles vestrae curae commissos omni cura et studio excitetis , quo per veram poenitentiam peccatorum pondus deponentes , obsecrationibus , ieiuniis, eleemosynis, aliisque pietatis operibus iram Domini flagitiis hominum provocatam placare contendant. Ac pro egregia vestra religione, et sapientia ipsis fidelibus exponite quam multae misericordiae sit Deus omnibus invocantibus se , et quanta sit precum vis , si inimico nostrae salutis nullo aditu admisso Dominum adeamus. Oratio enim, ut Chrysostomi verbis utamur, « est fons et radix, et mater innumerabilium bonorum ; et orationis vis vim ignis extinxit, furorem leonum refrenavit, bella composuit, pugnas sedavit, tempestates sustulit, daemones fugavit, coeli portas aperuit, vincula mortis abrupit, morbos eiecit, damna repulit, urbes concussas firmavit, inflictas coelitus plagas, hominum insidias, omnia denique mala sustulit oratio » [1]. Vehementer autem optamus, Vene rabiles Fratres, ut dum fervidae clementissimo miericordiarum Patri adhibentur preces ob enunciatas causas, haud intermittatis iuxta Encyclicas Nostras Literas die 2 Februarii Anno 1849 ad Vos Caietae datas una cum vestris fidelibus Ipsum ardentiori usque studio suppliciter exorare, ut Sancti Sui Spiritus lumine Nostram mentem propitius collustrare velit, quo de Sanctissimae Dei Genitricis Immaculatae Virginis Mariae Conceptione quamprimum id fatuare pessimus, quod ad maiorem ipsius Dei gloriam, et eiusdem Virginis omoiuin nostrum amantissimae Matris laudem possit pertinere.

Iam vero at fideles Vobis concrediti ferventiori caritate ot uberiori fimeta orationes peragant, coelestium munerum thesauros, quornm dispensationem Nobis tradidit Altissimus, proferre et erogare consuimus. Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia , ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejas auctoritate confisi, ex illa ligandi et solvendi facultate, quam Dominus Nobis licet immeritis commisit, per has Literas omnibus et singulis vestrarum Diocecesium utriusquo sexus fidelibus, qui intra trium mensium spatium ab unoquoque vestrum praefigendum, atque a die, quem quisque vestrum constituerit , computandum peccata sua humiliter et eum sincera filorum detestatione confessi, et sacramentali absolutione expiati sanctissimum Eucharistiae Sacramentum reverenter susceperint, ac devote visitaverint, vel tres Ecclesias a Vobis designandas, vel tribas vioibus illarum unam, ibique aliquo temporis spatio pias ad Deum juxta Nostram mentem, ac pro Sanctae Matris Ecclesiae, ac Sedis Apostolicae exaltatione et prosperitate , et pro haeresum extirpatione atque pro pac et concordia Christianorum Principum, ac totius populi cistiani pace et unitate preces effoderint, et insuper intra idem temporis intervallum semel jejunaverint, et aliquam inpauperes pro sua pietate eleemosynam erogaverint, plenariam omnium peccatorum Indulgentiam in forma Iubilaei concedimus et largimur , quae per modum suffragii animabus in purgatorio exigentibus applicati etiam poterit. Ut autem hanc indulgentiacn lucrari etiam possint Mondales, seu aliae personae claustris perpetuo degentes, nec non qaicumque in carcere existunt, rei corporis infirmitate , aut alio quovis impedimento prohibentur , quominas aliqua ex commemoratis operibus peragere valeant, Confessoriis facultatem tribuimus, ut eadem ia alia pietatis opera commutare, vel iaaBud proximum tempus prorogare possint, cum ftcotarte etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui nondum ad primam Onumurnoaeai fuerint ud«  missi. Quocirca Vobis potestatem boinm , ut boo occasio ne, et durante commemorato trium uonteram spatio tantum , vestrarum Dioecesium Confessoriis auctoritate Nostra Apostolica omnes illae ipsissimas facultates largiri possit», quae a Nobis tributae feere in alio Jubilaeo concesso per Nostras Enoydicas Literas die 21 Novembris 1851 Vobis missas, typisqut editas, et incipientes « Ex aliis Nostris , iis tamen omnibus semper exceptis, piae an iisdem Literis e Nobis excepta fuere. Insuper Vobis Veniam tribuimus concedendi vestrarum Dioecesium fidelibus tum iri eis, tum ecclesiasticis secularibos et regularibus, cuiusvis instituti, etiam specialiter nominandi, facultatem , ut sibi ob hanc causam «figere possint quemcumque ‘Presbyterum Confessarium saecularem, seu regularem ex approbat», ipsam que facultatem tribuendi etiam Monialibus licet ab Ordauarii iurisdictione exemptis , aliisque mulieribus intra claustra eommorantibus.

Agite igitur, Venerabiles Fratres, quippe qui et in sollicitudinis Nostrae partem vocati, et custodes super muros Ierusalem constituti estis. Ne cessetis una Nobiscum dies noctesque in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione humiliter enixeque clamare ad Dominum Deum Nostrum, eiusque divinam implorare misericordiam, ut iracundiae suae flagella, quae pro peccatis nostris meremur, propitius avertat, et bonitatis suae divitias super omnes clementer effundat. Plane non dubitamus, quin hisce Nostris desideriis et postulationibus quam cumulatissime satisfacturi sitis, ac pro certo habemus, omnes praesertim Ecclesiasticos, ac Religiosos Viros, Sanctimoniales, aliosque Laicos fideles, qui pie vivientes in Christo digne ambulant vocatione, qua vocati sunt, ardentissimo pietatis studio supplices suas preces Deo sine intermissione esse adhibituros. Et quo facilius Deus exoratus inclinet aurem suam ad preces nostras haud omittamus. Venerabiles Fratres, eorum suffragia petere , qui iam coronati obtinent palmam , atque in primis et perpetuo invocemus Deiparam Immaculatam Virginem Mariam, qua nulla apud Deum aptior et potentior deprecatrix, quaeque mater est gratiae et misericordiae, deinde invocemus patrocinium Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, omniumque Sanetorum Coelitum, qui cum Christo regnant in coelis. Nihil vero Vobis antiquius, nihil potius sit, quam ingeminatis studiis fideles curae vestrae commissos assidue hortari, monere, et excitare, ut in catholicae religionis professione quotidie magis stabiles et immoti persistant, inimico rum hominum insidias, fallacias et fraudes studio sissime devitent, et alacriori usque pede incedant per semitas mandatorum Dei, et a peccatis diligentissime se abstineant, ex quibus mala omnia in humanum genus redundant. Quapropter ne intermit tatis unquam Parochorum praesertim zelum continenter inflammare, ut proprio munere sedulo religioseque fungentes nunquam desinant Christianam plebem sibi commissam sanctissimis divinae nostrae fidei rudimentis, et praeceptionibus accuratissime imbuere et erudire, et sacramentorum administratione diligenter pascere, omnesque exhortari in doctrina sana.

Denique coelestium omnium munerum auspicem, et ardentissiinae Nostrae in Vos caritatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis , Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis , Laicisque fidelibus vigilantiae vestrae concreditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die i Augusti Anno 1854. Pontificatus Nostri Anno Nono.

  1. S. Joan. Chrysost. Homil. 15 de incomprehensibili Dei natura contra Anomaeos.