EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologia in Sanctum Hieronymum
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

RufAqu.ApInSaH 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

307 1. Perlegi scripta tua, Aproniane fili carissime, quae ab amico ( Hieronymo ) et fratre bono de Oriente ad virum nobilissimum Pammachium missa, transmisisti ad me: et recordatus sum sermonis Prophetici, qui ait: Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. 56.). Verum ad haec vulnera, quae infliguntur ex lingua inter [Al. intra] homines, medicus pene nullus est. Et ideo converti me ad Jesum caelestem medicum, qui mihi antidotum potentissimam dedit de Evangelii sui pixide prolatam, quae vim doloris spe futuri apud se justi examinis solaretur. Potio ergo ipsa quam temperavit Jesus, haec erant verba: Beati, inquit, estis cum vos persecuti fuerint, et dixerint adversum vos [Al. nos] omne malum mentientes. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa est in coelis. Sic enim persecuti sunt et Prophetas, qui erant ante vos (Matth. 5. 11. et seqq.). Et ego quidem, quantum in me est, hoc medicamento contentus, de reliquo silere decreveram, dicens apud meipsum: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis (nos licet indignos) domesticos ejus (Matth. 10. 25.)? Et si illi dictum est: Quia seductor est, et seducit turbas (Joan. 7. 12.): ego 308 cur indigner, si audiam me haereticum dici: et pro ingenii tarditate, vel potius caecitate talpam nominari? Et cum Dominus meus, immo omnium Deus Christus dictus sit homo vorax, et vini potator, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. 11. 19.): Ego cur indigner, si audiam homo carnalis, et in deliciis degens.

2. Verum quoniam respondendi mihi, vel ex parte justa quaedam necessitas videtur imponi; ex eo quod dicatur multos offendi de his, quae ab eo scripta sunt, nisi quid sit in caussa pandatur: compellor contra votum meum et propositum respondere, ne forte reticendo videar crimen agnoscere. Quamvis Christiano caetera crimina silendo depellere, exemplo Domini gloriosum sit: sed tamen hoc in fide, si fiat, maximum scandalum generat. Quia ergo in initiis hujus Invectionis suae (Epist. 84. ad Pammachium et Ocean.) promittit se omissurum personas, et rebus tantum, et criminibus responsurum: utrumque autem falsum est, nam cui respondeat crimini, quod nullus obtendit? Quomodo autem omittit personas, cum interpretem librorum toto Invectionis suae textu indesinenter incuset et laceret? Nos omissa omni ironia, et ὑποκρίσεως tergiversatione, quae Deo exsecrabilis 309 est, licet incomptis verbis et oratione incomposita respondebimus: veniam imperitiae nostrae a legentibus concedendam, non immerito praesumentes: quia non alios accusamus, sed nosmetipsos a maledictis purgare contendimus. Et ideo studemus [Al. studeamus], ut non tantum in nobis sermo, quantum veritas luceat. 3. Sed priusquam incipiam purgare caetera, illud eum ante omnia vere dixisse confiteor, quod ait, se non reddere maledictum pro maledicto. Hoc satis verum est: non enim pro maledictis [Al. maledicto], sed pro benedictis et laudibus convicia et maledicta restituit. Neque, ut ait, verberanti dexteram maxillam offert alteram: sed palpanti et leviganti maxillam, morsum improvisi dentis infigit. Cum enim nos in eo et eloquentiam ac studium laudaverimus (interpretando dumtaxat ex Graecis) et fidei ejus numquam derogaverimus; ille utrumque in nobis damnat: et ideo veniam etiam ipse nobis concedat, si forte aliquid, aut asperius, aut incomptius dicimus: quia imperitum hominem ad respondendum lacessivit, quem sciret non posse per multam dicendi artem et eloquentiae copiam id agere, ut is quem laesum vellet ac vulneratum, nec vulneratus videatur esse nec laesus. Hoc ergo eloquentiae genus ab ipso requiratur, qui ad culpandum seu vituperandum levi rumusculo commotus, velut quis censor accurrit. Qui vero objectas depellere a se maculas cupit, necessitate sibi responsionis imposita, non quam [Al. nunquam] eleganter et ornate, sed quam vere respondeat, cogitavit. 4. Et quoniam inter principia ipsa ait: Quasi sine me haeretici esse non possint [Al. possunt], primo hoc nobis ostendendum est, quod nec cum ipso, nec sine ipso haeretici sumus, ut cum de nobis constiterit quid simus, tunc demum nec [Al. ne] de aliorum quidem dictis ad nos retorqueri possit infamia. Ego [Al. ergo], sicut et ipse et omnes norunt, ante annos fere triginta in monasterio jam positus, 310 per gratiam Baptismi regeneratus, signaculum fidei consecutus sum per sanctos viros Chromatium, Jovinum, et Eusebium, opinatissimos et probatissimos in Ecclesia [Al. Ecclesiis] Dei Episcopos, quorum alter tunc Presbyter beatae memoriae Valeriani, alter Archidiaconus, alius Diaconus simulque pater mihi et doctor Symboli ac fidei fuit. Illi ergo sic mihi tradiderunt, et sic teneo. Quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius deitatis sint, unius substantiae: coaeterna, inseparabilis, incorporea, invisibilis, incomprehensibilis Trinitas, et sibi soli, ut est, ad perfectum nota: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. 11. 27.). Et Spiritus Sanctus est qui scrutatur etiam alta Dei (1. Cor. 2. 10.): et ideo caret omni visibilitate corporea, sed intellectuali illo deitatis oculo sic videt Patrem Filius et Spiritus Sanctus, sicut Pater videt Filium et Spiritum Sanctum; nec est prorsus ulla in Trinitate diversitas, nisi quod ille Pater est, et hic Filius, et ille Spiritus Sanctus. Trinitas in personarum distinctione, unitas in veritate substantiae: et quod unigenitus Filius Dei, per quem a principio omnia quae sunt, facta sunt, sive visibilia, sive invisibilia, in novissimis diebus carne et anima humana suscepta, homo factus est [Al. tac. est], et passus est pro salute nostra. Et tertia die, suscitata illa ipsa carne, quae posita fuerat in sepulcro, resurrexit a mortuis. Et cum ipsa eadem carne glorificata ascendit ad caelos, unde et exspectatur venturus ad judicium vivorum et mortuorum. Sed et simili modo nobis quoque spem resurrectionis dedit, ut eodem ordine, eadem consequentia, pari eademque forma, qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus: non nubes aut auras tenues, ut calumniantur: sed haec ipsa, in quibus nunc, vel vivimus, vel morimur, nostra corpora recepturi. Nam quomodo verum erit, quod resurrectionem carnis credimus, nisi in ea vere et integre 311 carnis natura servetur? Absque ullis ergo praestigiis, verae et integrae carnis hujus nostrae, in qua nunc sumus, resurrectionem fatemur. 5. Verum ad majorem rei fidem addo aliquid amplius, et calumniosorum necessitate compulsus, singulare et praecipuum Ecclesiae nostrae mysterium pando. Etenim cum omnes Ecclesiae ita Sacramentum Symboli tradant, ut postquam dixerint peccatorum remissionem, addant carnis resurrectionem, sancta Aquileiensis Ecclesia Dei spiritu futuras adversum nos calumnias praevidente, ubi tradit carnis resurrectionem, addit unius pronominis syllabam: et pro eo quod caeteri dicunt, carnis resurrectionem, nos dicimus, hujus carnis resurrectionem. Quo scilicet frontem, ut mos est, in fine Symboli signaculo contingentes: et ore carnis hujus, videlicet quam contigimus, resurrectionem fatentes, omnem venenatae adversum nos linguae calumniandi aditum perstruamus. Est ne aliquid hac confessione plenius? est aliquid ista expositione perfectius? Sed nihil ut video profuit nobis cautela haec tanta Spiritus Sancti. Inveniunt adhuc male loquaces linguae calumniandi locum. Membra, inquit, singula nominatim nisi dixeris, et caput cum capillis suis, manus, pedes, ventrem, atque ea quae sub ventre sunt, nisi expressius designaveris, carnis resurrectionem negasti. 6. Haec sunt novelli sapientis inventa, quae beatos Apostolos tradentes fidem Ecclesiae latuerunt: nec ulli Sanctorum nisi huic soli per carnis spiritum revelata sunt. Et nunc indecenter quidem proponit: sed audiat et honestius et verius quam proponit. Primitiae dormientium Christus est, qui et primogenitus ex mortuis dicitur: sicut et Apostolus de resurgentibus dicit: Initium Christus est, deinde hi qui sunt Christi (1. Cor. 1. 15.). Habentes ergo indubitatas resurrectionis nostrae primitias Christum, 312 quid de caeteris dubitamus, cum certum sit quod qualibus membris, et qualibus capillis, qua carne, et quibus ossibus Christus resurrexit, et nos omnes resurgamus? Quia et ipse propterea se post resurrectionem palpandum discipulis praebuit, ne ulla de resurrectione ejus cunctatio remaneret. Cum igitur ita evidens, et (ut ita dicam) palpabile et manu attrectandum nobis Christus dederit suae resurrectionis exemplum, ita aliquis insanit, ut aliter se resurrecturum putet; quam resurrexerit ille, qui primus resurrectionis aditum patefecit? Unde etiam illud veritatem hujus confessionis affirmat, quod natura quidem carnis hujus est ipsa, nec ulla alia quae resurget, purgata tamen a vitiis resurget, corruptione deposita, ut verum sit illud quod dicit Apostolus, Quia [Al. Quod] seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignominia, surget [Al. resurrexit] in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (1. Cor. 15. 42. seqq.). Tanquam ergo spiritale, et gloriosum, et incorruptibile corpus, suis propriis et non aliunde assumtis exornabitur et illustrabitur membris, secundum eam gloriam quam propositum nobis Christi servat exemplum, sicut et Apostolus dicit: Qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori claritatis Filii sui (Phil. 3. 31.). 7. Cum igitur per omnia in resurrectionis spe Christus proponatur ad formam, et primogenitus ipse sit resurgentium, atque omnis creaturae ipse sit caput, sicut scriptum est, Qui est caput omnium primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Coloss. 1. 18.): quid inaniter verborum pugnas, et malarum suspicionum certamina commovemus, cum in ea confessione quam supra exposui, Ecclesiastica fides constet, et clarum sit quod ad incusandum non moveat aliquem diversitas fidei, sed perversitas animi. Verum quoniam in hoc loco cum de resurrectione carnis argueret, 313 ut ei mos est, miscuit seriis ridicula et ludicra, dicens: « Mulieres quasdam de nostris, mammillas suas tenentes, vel laeves [Al. lenes] contrectantes genas cum plausu femoris et ventris dicere solere, quid nobis prodest resurrectio, si corpus iterum fragile resurget? Futurae Angelorum similes, Angelorum habebimus et naturam. » Quas hic mulierculas incuset, et si laceratione dignae sint, ipse viderit. Aut si eum se putat qui praedicat, non esse suum, talione mordere, nunc etiam sine talione mordere: vel certe si aequanimiter fert suas mulierculas veris et non fictis neque commentitiis remorderi, haec, inquam, ipse viderit. Nos interim quod ille promiserit, implemus: non reddimus talionem. Sed ut video, isti cui displicet mulier, quae negat se ex resurrectione fragile corpus habituram, sine dubio placet ei, fragilitatem corporis permansuram. Et ubi est quod dicit Apostolus: Seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (1. Cor. 15. 42.): quam fragilitatem vis esse in corpore spiritali? Et quod resurget in virtute: quomodo iterum fragile erit? In virtute, quod fragile est, quomodo erit? Nonne melius dicunt mulierculae, quam tu, quae negant ultra fragilitatem corpori dominaturam? Quid illas irrides, quae sequuntur Apostolum dicentem: Quia corruptibile hoc induet incorruptionem: et mortale hoc induet immortalitatem (1. Cor. 1. 54.)? Apostoli non docuerunt fragile corpus futurum esse, quod resurget a mortuis, sed e contrario in virtute et in gloria resurrecturum dicunt. Tu hoc [Al. haec] unde nunc profers? Nisi forte a Judaeis aliquibus nova nunc lege promulgatur Ecclesiae, ut etiam ista discamus. Est enim Judaeorum vere de resurrectione talis opinio, quod resurgent quidem, sed ut carnalibus deliciis et luxuriis, caeterisque voluptatibus corporis perfruantur. Quae autem alia est fragilitas corporis, nisi corruptela membrorum, irritatio gulae, et incitamenta libidinis? 314 8. Sed patimini quaeso vos. si tamen Christum amatis, in incorruptione absque his esse corpus, quod resurget [Al. resurgit] a mortuis: fas sit haec [Al. hoc] aliquando cessare. Credamus in resurrectione desinere etiam licitos coitus, ne et illiciti subrepant, quamdiu horum [Al. eorum] non sit oblivio. Quid tam sollicite, tam curiose discutitur et pertractatur venter, et ea quae sub ventre sunt? Et nos carnales et deliciosos dicitis, cum vos ut video, ab his cessandum, nec in resurrectione credatis. Neque enim naturam carnis hujus, in qua nunc vivimus, resurgere denegemus: neque rursus cum ea carnis vitia pariter involvamus. Sed caro quidem resurget, et non alia pro alia, sed haec ipsa, nec naturam perdet, sed fragilitatem et vitia deponet. Alioquin nec immortale erit, quod fragile permanserit. Et ideo nos neque vobiscum, neque sine vobis haeretici sumus. Ecclesiae enim fides, cujus nos alumni sumus, media incedens [Al. incidens] inter utrumque discrimen, neque naturae carnis vel corporis (quod resurget a mortuis) denegat veritatem, neque contra Apostoli sententiam incorruptionem futuri regni dicit a corruptione possidendam. Non ergo carnem, vel corpus, perditis, ut ais, aut amputatis membris resurgere dicimus, sed totum et integrum corpus, corruptione tantum et ignominia ac fragilitate deposita atque omnibus mortalitatis vitiis pariter amputatis, ita ut nihil prorsus ex [Al. de] natura sua desit spiritali illi corpori, quod resurget a mortuis, nisi illa corruptio. 9. Latius quam proposueram, huic uni titulo de resurrectione respondi, verens ne iterum per brevitatem aliquibus calumniis pateremus. Et ideo non solum corporis in quo calumniantur, sed et carnis fecimus frequenter mentionem, et non solum carnis, sed addidimus hujus carnis: et non solum hujus carnis, sed et naturam hujus carnis commemoravimus, nec contenti fuimus hoc, sed ne membrorum quidem 315 resurrecturis integritatem diximus defuturam. Ita tamen ut secundum Apostoli definitionem, corpus quod resurget ex corruptibili incorruptibile, ex ignobili gloriosum, ex fragili immortale, ex animali spiritale credatur, ut ita demum spiritalis corporis membra, absque ullis esse corruptelae, vel fragilitatis suspicionibus sentiamus. Designavi fidem meam de Trinitate, designavi de Incarnatione, Passione ac Resurrectione, et de secundo adventu in gloria, et de judicio futuro Domini Salvatoris nostri. Designavi et de resurrectione carnis nostrae, et nihil, ut opinor, ambiguum dereliqui. Quid nunc superest? Nihil arbitror quantum ad fidem pertinet. 10. Sed in eo te, inquit, arguo, quod Origenem interpretatus es, qui restitutionem omnium dicit futuram, in qua non solum omnes peccatores absolvendos, sed et ipsum diabolum et angelos ejus quandoque dicit relaxandos esse de poenis, ut restitutio omnium consequenter possit intelligi. Et animas ante dicit creatas esse quam corpora, easque de caelo deductas, et corporibus insertas. Ego nunc nihil pro Origene ago, nec apologeticum pro ipso scribo. Sive enim stat apud Deum, sive lapsus est, ipse viderit: suo Domino stat aut cadit (Rom. 14.). Sed cogor in aliquibus ejus facere mentionem: quia dum illum arguit rhetor noster, non jam oblique, sed palam mucrone districto me petit, et totus fertur in me. Et quid dico, me petit? Imo vero, ut in me desaeviat, nec institutori suo parcit: dum putat se ex his quos interpretatus sum libellis ejus, posse in me aliquid calumniae retorquere. Quia inter caetera, quae culpat in nobis, etiam hoc invidiosus addidit, dicens, me hoc opus ad interpretandum delegisse, quod neque ipse, neque alius quis veterum interpretum delegisset. Hujus ergo rei caussam primo, cur opus potissimum adorsus sim, quia hinc maxime mordeor, quam potero paucissimis et verissimis absolvam. Licet id apud te, fili mi carissime (Aproniane), qui rem ut gesta est 316 bene nosti, superfluum videatur, tamen et ignorantes convenit noscere; simul etiam quia et hoc non solum ipse, sed et omnis schola ejus jactat de nobis, quod cum aliter promiserimus nos in Praefationibus translaturos, aliter fecerimus in opere: ideo non solum ipsis, sed et aliis respondebimus quibus vel proprius livor mentem, vel criminatio aliena, conturbat [Al. conturbet]. 11. Vir fide, eruditione, nobilitate, vita clarus Macarius cum opuscula adversus Fatum, vel Mathesim haberet in manibus, eaque utili et pernecessario sudore [Al. labore] componeret, in aliquantis vero, quia erat perdifficilis materia, de Divinae providentiae disserere dispensationibus haesitaret, per soporem sibi a Domino tale aliquid dicebat ostensum, quod navis ei quaedam demonstraretur eminus adventare per pelagus, quae cum portum fuisset [Al. esset] ingressa, nodos suae haesitationis absolveret. Exsurgens vero cum de visu sollicitus cogitaret, nos supervenisse aiebat in tempore; quibus continuo et opuscula sua et ambiguitatem indicavit et visum. Quid porro Origenes, quem opinatissimum apud Graecos audierat, sentiret de talibus percunctatur [Al. percontabatur], breviterque sibi ejus de singulis quibusque sententias orat exponi. Ego rem primum dicebam factu esse difficilem: sanctum tamen Pamphilum Martyrem dixi quadam ex parte tale aliquid operis conscripsisse in Apologetico suo. Continuo id sibi poscit in Latinum verti. Nullum dicebam me usum hujuscemodi operis habuisse, et ad Latinum sermonem tricennali jam pene incuria torpuisse. Perstitit tamen deprecans qualicumque sermone notitiam sibi tantum eorum, quae cupiebat ostendi. Cumque id quo [Al. quod] potui sermone fecissem, majori desiderio accensus est ad illa ipsa plenius cognoscenda, e quibus pauca illa, quae transtuleram videbantur assumta. Excusantem me urgere vehementius cepit, et sub Dei testimonio convenire, ne sibi ad opus bonum, quae se auxilia juvare possent, denegarem. Cumque 317 vehementer insisteret, et desiderium ejus secundum Deum esse perspicerem, acquievi tandem, et interpretatus sum quidem. 12. In Praefatiunculis tamen utriusque operis et maxime in Pamphili libellum, quem primum transtuleram, exposui primum omnium fidem meam, et protestatus sum, me quidem ita credere, sicut fides catholica est. Si quid autem vel legeretur, vel interpretaretur a me, id me salva fidei meae facere ratione. In istis vero περὶ Ἀρχῶν libellis [Al. libris], etiam illud admonui, quod, cum in ipsis libris invenirentur quaedam de fide ita catholice scripta, ut Ecclesia praedicat, quaedam autem his contraria, cum de una eademque re dicantur: mihi visum sit haec [Al. et] secundum illam semper regulam proferenda, quam ipse catholicae sententiae expositione protulerat, et ea quae a semetipso invenirentur esse contraria, vel inserta ab aliis (id enim epistolae suae querimonia contestatur) abjicerem, vel certe, ut nihil aedificationis in fide habentia praeterirem. Non autem superfluum puto videri, inserere etiam ipsa loca de Praefatiunculis meis, ut nihil careat teste quod dicimus. Sane ne in legendo error sit ex his, quae huic scripturae nunc aliunde inserimus, si quidem mea sunt, simplices adversum capita habent notas, si accusatoris mei, duplices. 13. Ex Praefatiuncula de Apologetico Pamphili, post aliquanta, ita diximus: Qualiter ergo sentiat Origenes, tenor libelli hujus edoceat: « De his autem quae apud eum contraria sibi inveniuntur, quid caussae sit, in ultimo brevi adjecta assertione docebimus. Nos autem sicut traditum est nobis a sanctis Prophetis ita tenemus: quod sancta Trinitas coaeterna sit, et ut unius virtutis atque substantiae: et quod Filius Dei in novissimo tempore homo factus est, et pro peccatis nostris passus est, et in ea ipsa carne, in qua passus est, resurrexit a mortuis: propter quod et resurrectionis spem humano generi tribuit. 318 Carnis vero resurrectionem, non per aliquas praestigias, sicut nonnulli calumniantur, dicimus: sed hanc ipsam carnem, in qua nunc vivimus, resurrecturam [Al. ad. esse] credimus, non aliam pro alia, neque corpus aliud, quam hujus carnis dicimus. Sive ergo corpus resurrecturum dicimus, secundum Apostolum dicimus: hoc enim nomine usus est ille. Sive carnem dicimus, secundum traditionem Symboli confitemur. Stulta enim adinventio calumniae est, corpus humanum aliud putare esse quam carnem. Sive ergo carnem secundum communem fidem, sive corpus secundum Apostolum dicimus, quod resurget: ita credendum est, sicut Apostolus definivit, quia quod resurget, in virtute resurget, et in gloria, et incorruptibile ac spiritale corpus. Salvis ergo praerogativis futuri corporis, vel carnis, resurrectio carnis credenda est integrae atque perfectae, ut et natura carnis eadem servetur, et incorrupti ac spiritalis corporis status, et gloria non infringatur. Sic [Al. sicut] enim scriptum est: Quia corruptio incorruptionem non possidebit (1. Cor. 15. 50.). Haec sunt, quae in Jerosolymis in Ecclesia Dei, a sancto Sacerdote ejus Joanne praedicantur: haec nos cum ipso et dicimus et tenemus. Si quis praeter haec vel credit, vel docet, vel a nobis aliter credi quam exposuimus putat, anathema sit. » Nostrae ergo fidei documentum si quis habere vult, habeat ex his [Al. illis]. Si quid autem legimus, aut asserimus, aut interpretamur, salva hujus fidei nostrae facimus ratione, secundum Apostolum, Omnia probantes, quod bonum est tenentes, ab omni specie mala nos abstinentes (1. Thes. 5. 2.). Et si qui hanc regulam sequuntur, pax super illos, et super Israel Dei (Gal. 6.). 14. Cum igitur haec ego antequam calumniatorum aliquis exsurgeret, de mea fide praefatus sim, ne quis forte diceret, quod ab ipsis admonitus, vel coactus haec modo dicerem, quae ante non senseram: cumque me si quid illa interpretandi necessitas poposcisset, 319 integro fidei meae statu facturum esse promiserim, quomodo adhuc locus calumniantibus datur, cum utique prima confessionis meae vox ab omni suspicione contrarii dogmatis tutum me faciat et munitum? Praeterea enim, ut et superius praedixi, Domini sermone didici, quia ex suis unusquisque verbis, et non ex alienis, vel justificabitur, vel condemnabitur. Sed et in ea nihilominus Praefatiuncula, quam in ipsis περὶ Ἀρχῶν libris praemisimus, qualiter interpretationis nostrae fidem observandam dixerimus, ex ipsis aeque sermonibus comprobetur. Aequum namque est, etiam ex ipsa, quae ad rem pertinent, inseri. Nam cum honoris gratia mentionem fecissemus hujus viri, qui haec nunc adducit ad crimen, pro eo quod ante nos ipse prior Origenis quamplurima fuisset interpretatus, et ejus vel eloquentiam in explicando, vel in interpretando diligentiam laudassemus, eumque nobis sequendum in opere simili diceremus, post aliquanta etiam hoc [Al. haec] adjecimus: « Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis, inquantum possumus, sequimur: observantes hoc, ne ea, quae in libris Origenis a semetipso discrepantia inveniuntur atque contraria, proferamus. » Memento; qui legis, ne hic te breviter dictus sermo praetereat, quem dixi, quia non proferam ea quae in libris Origenis a semetipso discrepantia inveniuntur atque contraria. Non enim generaliter promisi me non prolaturum, quae essent fidei contraria, sed quae ipsi sibi essent contraria, vel quae a semetipso discrepant, non quae a me, vel ab alio aliquo discreparent. Non ergo hoc [Al. ex] sermone subripientes inimici calumnias generent, ut dicant me promisisse, quia si quid contrarium est, vel discrepat a fide nostra, proferam. Hoc etiam si facere potui, tamen promittere non auderem. 320 Et si quidem factum hoc in opere meo invenies, amplecti poteris. Si vero in aliquo tibi minus impletum videtur [ Al. videbitur], culpare non poteris, quia professionis meae tale vinculum non tenes. 15. Sed conjungamus etiam caetera. « Cujus diversitatis, inquam, caussas plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus, brevissimo libello superaddito, in quo evidentibus, ut arbitror, probamentis, corruptos esse in quamplurimis ab haereticis et malevolis libros ejus, ostendimus, et praecipue istos quos nunc exigis, ut interpreter, id est, περὶ Ἀρχῶν, quod vel de Principiis, vel de Principatibus dici potest, qui sunt revera et obscurissimi et difficillimi. De rebus enim talibus ibi disputat, in quibus Philosophi omni sua aetate consumta, nihil invenire potuerunt. Hic vero noster quantum potuit id egit, ut Creatoris fidem, et creaturarum rationem [Al. creatarum rerum], quam illi ad impietatem traxerant, ad pietatem iste converteret. » Etiam hic diligentius inspice, ut [Al. et] non te praetereat, quod Creatoris quidem fidem diximus, creaturarum vero rationem: scientes quod ea quae de Deo dicuntur, ad fidem pertinent: quae vero de creaturis disputamus, ad rationem. Sed quod sequitur adhuc addamus: « Sicubi ergo nos in libris ejus aliquid contrarii invenimus, quod ab ipso in caeteris locis pie [Al. fideliter] de Trinitate fuerat definitum, velut adulteratum hoc et [Al. est] alienum, aut praetermisimus, aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter invenimus affirmatam. Nunquid et hic incaute aliquid diximus? » Nunquid dixi, quia secundum fidei nostrae regulam protuli, quod erat utique jam penitus modum interpretis, et ex Graeco in Latinum vertentis excedere? Sed secundum eam [Al. hanc] regulam protulisse me dixi, quam ab ipso frequenter 321 invenimus affirmatam. Item his addidimus [Al. illud addamus]: « Si qua sane velut peritis jam et scientibus loquens, dum breviter transire vult, obscurius protulit: nos ut manifestior fieret locus, et ea quae de ipsa re in aliis libris apertius legeramus, adjecimus, explanationi studentes. Nihil tamen nostrum diximus, sed licet in aliis locis dicta, sua tamen sibi reddidimus. » 16. Puto quod etiam apud iniquissimos judices sufficere mihi posset sola ista confessio, qua [Al. quam] dixi, nihil nostrum diximus, sed licet in aliis locis dicta, sua tamen sibi reddidimus. Nunquid me in aliquo obnoxium feci? nunquid promisi me meum aliquid dicturum? Ubi est quod accusant, quod calumniantur, quod confingunt me dixisse, quia mala tuli, et bona dixi, et quaecunque bona sunt transtuli? Erubescant aliquando, et desinant falsa proferre, et diaboli [Al. diabolicum] in se opus, fratres criminando, suscipere. Audiant quia nihil nostrum diximus, et iterum ac saepius audiant, quia nihil nostrum diximus, sed licet in aliis locis dicta, sua tamen sibi reddidimus. Et ne nos absque Domini misericordia huic operi manus existiment commodasse, videant nos haec ipsa ante praedixisse, quae faciunt. Post hoc enim addidimus etiam ista: « Haec autem idcirco in Praefatione commonui, ne forte calumniatores iterum se criminandi putent invenisse materiam. » Quod dixi, iterum, illa [Al. alia] est caussa, quia jam sancti Episcopi Joannis Epistolam de fide ad sanctum Theophilum scriptam criminati sunt, quando corpus humanum, aliud nescio quid fingebant esse, quam carnem, idcirco, iterum, posui. Sed viderint, inquam, quid perversi atque contentiosi homines agant. « Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus vobis, 322 Deus juverit, idcirco susceptus est, non ut calumniosis os, quod fieri non potest, licet forte etiam hoc Deus faceret [Al. faciet], clauderemus, sed ut proficere ad scientiam rerum volentibus materiam praeberemus. » Ut autem scias, quia et quod falsaturi haec essent, et praevidimus et praediximus, vide quid in sequentibus junxerimus: « Illud sane, omnem qui hos libros vel descripturus est, vel lecturus, in conspectu Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti contestor atque convenio per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis sacramentum, per illum, qui praeparatus est Diabolo et angelis ejus, aeternum ignem (Matth. 7.): sic non illum locum aeterna haereditate possideat, ubi est fletus et stridor dentium, et ubi ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur, ne addat aliquid huic Scripturae, ne auferat, ne inserat, ne immutet. » Et tamen post ista omnia, tam horrifica, tamque horribilia adjurationum sacramenta, falsare haec atque corrumpere non timuerunt illi, qui se dicunt credere resurrectionem carnis futuram. Qui vel hoc ipsum si crederent, quod Deus est, nunquam haec tam criminosa et nefanda committerent. Ubi tamen in his, quae praefati sumus, aut Origenes laudibus usque ad coelum, ut criminatur, elatus est, ubi Apostolus, aut Propheta, aut tale aliquid a nobis, quale ipse de eo scripserat, dictum est? Aut in quo prorsus alio inveniunt criminandi locum? Fidem nostram praemisimus, quae puto quod in omnibus cum Ecclesiastica confessione concordet. Interpretandi observantiam distinximus, cujus revera nobis in quam pluribus exemplum ipse praebuerat, qui nunc accusator existit. Quid propositi in [Al. tac. in] interpretando gesserim, designavi. Jam si plene id, aut minus plene implere valui, 323 a legentibus comprobetur, a quibus vel laudari, vel rideri solet, non tamen ad crimen vocari, cum in alteram linguam, vel proprie, vel minus proprie aliena verba vertuntur.. 17. Verum quoniam eorum fecimus mentionem, qui haec ipsa, quoquo modo sunt, tamen nisi falsa sint, criminari ea nullatenus potuissent, ipsum caput, in quod manus falsarias imposuerunt, conveniens puto huic Apologiae nostrae inserere, ne me studio meo subtrahere putent hoc, quod illi addito suo falsa crimina obtendunt. Etenim cum in quodam supradicti Operis loco, quem interpretati sumus, quaestio haberetur adversum eos, qui Deum corporeum dicunt, et humanis eum membris habituque describunt (quod asserere praecipue Valentinianorum et Anthropomorphitarum haeresis solet, cui isti accusatores nostri nimis, ut video, dextras dederunt) et Origenes Ecclesiasticam contra eos fidem defendens, defendens, omni genere incorporeum esse Deum, et idcirco etiam invisibilem confirmaret, provocante se ordine quaestionis, respondit contra haereticos in hoc loco quaedam, quae a nobis isto modo versa sunt in Latinum. Ex. I. libro περὶ Ἀρχῶν, post aliquanta (Cap. 1. n. 8.): « Verum istae assertiones minus fortasse auctoritatis habere videantur apud eos, qui ex sanctis Scripturis de rebus divinis institui volunt, et [Al. etiam] inde sibi approbari quaerunt, quomodo [Al. quanto] natura Dei supereminet corporum naturam. Vide ergo si non etiam Apostolus hoc idem ait, cum de Christo loquitur, dicens: Qui est imago invisibilis Dei, primogenitus omnis creaturae (Coloss. 1. 15.). Non enim, ut quidam putant, natura Dei alicui visibilis est, et aliis invisibilis, quia [Al. non enim] non dixit Apostolus, imago invisibilis Dei hominibus, aut invisibilis 324 peccatoribus; sed valde constanter pronuntiat de ipsa natura Dei dicens, imago invisibilis Dei. Sed et Joannes in Evangelio dicens, Deum nemo vidit umquam (Joan. 1. 18.), manifeste declarat omnibus qui intelligere possunt, quia nulla natura est, cui visibilis sit Deus, non quasi qui visibilis sit quidem per naturam, et velut fragilioris naturae evadat atque excedat aspectum, sed quoniam naturaliter videri impossibile est. Sed si requiras a me, quid etiam de ipso Unigenito sentiam: si ne ipsi quidem visibitem dicam Dei naturam, quae [Al. qui] naturaliter invisibilis est, non tibi statim vel impium videatur esse, vel absurdum: rationem quippe dabimus consequenter. Aliud quidem est videre, aliud noscere. Videri et videre corporum est: nosci et noscere, intellectualis naturae est. Quidquid ergo proprium corporum est, hoc nec de Patre, nec de Filio sentiendum est. Quod vero ad naturam pertinet Deitatis, hoc inter Patrem et Filium constat. Denique etiam ipse in Evangelio non dixit: quia nemo vidit [Al. videt] Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater; sed ait, Nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. 11.). Ex quo manifeste indicatur, quod quicquid inter corporeas [Al. corporis] naturas videre, vel [Al. et] videri dicitur, hoc inter Patrem et Filium noscere dicitur et nosci, per virtutem scientiae, non per visibilitatis fragilitatem. Quia ergo de incorporea natura, et invisibili, nec videre proprie dicitur, nec videri, idcirco neque Pater a Filio, neque Filius a Patre, videri in Evangelio dicitur, sed nosci. Quod si proponat nobis aliquis, quare dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5. 8.)? multo magis ex hoc, ut ego arbitror, assertio nostra firmabitur. Nam quid aliud est corde Deum videre, nisi 325 secundum quod supra exposuimus, mente eum intelligere atque cognoscere? »

18. Istud caput, quod istis, qui ad insidiandum mihi de Oriente transmissi sunt, non solum perversa intelligentia, verum etiam verborum adulterio conati sunt infamare. Quod ego idcirco, ut alia quoque nonnulla ejus quem interpretabar Scriptoris, suspectum habere non potui, neque praetermittendum judicavi, quia non in eo aliquid de comparatione Patris ac Filii dicebatur, sed de ipsa Deitatis natura quaerebatur, si ei aptum ullo genere visibilitatis vocabulum videretur. Respondi, ut supra diximus, his haereticis, qui idcirco Deum visibilem esse asserunt, quia et corporeum dicunt, pro eo quod visio proprie corporis est. Unde et illi Valentiniani, quos supra diximus, haeretici, corporaliter et visibiliter generasse Patrem, et generatum Filium, dicunt. Refugiens ergo, ut opinor, Origenes visionis appellationem tanquam suspectam, ait melius esse in natura Deitatis, id [Al. tac. id] est, inter Patrem et Filium uti illo sermone, quem ipse Dominus definivit, dicens: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. 11. 27.): omnem ergo occasionem supradictis haeresibus credidit excludendam, si notionem in natura Deitatis potius diceret, quam visionem, dum visio occasionem aliquam praebere videatur haereticis. Notio vero unius naturae inter Patrem et Filium servat indissociabilem veritatem: praecipue, quia Evangelii talis auctoritas est. Simul et cautelae per hoc plurimum credidit fore, ne Anthropomorphitae, quoquo modo audirent visibilem Deum. Haec ratio, quia non faciebat aliquam differentiam Trinitatis, visa mihi est non debere penitus abjici, etiam si aliqua verba in Graeco incautius fortasse posita, declinavimus. Sit sane adhuc in judicio legentium, utrum et hoc adversum supradictas haereses 326 utile, aut minus utile videatur. Tamen ponamus, quod etiam hi qui norunt de literis, et hujuscemodi sensibus judicare, quibus cum peritia adest et timor Dei: qui nihil per contentionem, neque per inanem gloriam gerunt, quorum animus ab invidia et favore, et odio vacat, dicant non multum ad instructionem, vel ad expugnandas supradictas haereses caput istud valere, numquidnam id non licet praeterire, et tanquam minus validum ad depellendos adversarios transcurrere? Pone quia sit otiosum, numquid et criminosum? Quomodo criminis loco ducetur, ubi invisibilitatis aequalitas inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum confirmatur? Non puto hoc ita cuiquam videri. Et quid dico cuiquam? Sed ne istis quidem ipsis criminatoribus meis, aliquid in meis literis visum esse quod possit offendere. Denique si hoc putassent, ipsa, sicut transtuleram, mea verba posuissent. 19. Sed nunc ausculta, quid faciunt, et flagitii eorum require, si ullum praecessit exemplum. In eo loco ubi scriptum erat: « Quod si requiris a me, quid etiam de ipso Unigenitio sentiam, si ne ipsi quidem visibilem dicam naturam Dei, qui naturaliter invisibilis est, non tibi statim, vel impium videatur esse, vel absurdum, rationem quippe dabimus consequenter; » pro eo quod nos scripsimus, Rationem quippe dabimus consequenter, illi scripserunt, « Non tibi statim impium, vel absurdum videatur esse, quia sicut Filius Patrem non videt, ita nec Spiritus Sanctus videt Filium. » Hoc si in foro positus, vel negotiis saecularibus commisisset iste (Eusebius Cremonensis), qui de monasterio Romam, quasi calumniandi peritissimus missus est, norunt omnes, quid consequeretur ex legibus publicis ejusmodi criminis reus. Nunc vero quia saecularem vitam reliquit, et a tergiversatione illa actuum publicorum ad monasterium conversus est, et 327 adhaesit magistro (Hieronymo) nobili, ab ipso edocetur iterum pro modestia furere, insanire: pro quiete, seditiones movere: pro pace, movere bellum: pro concordia movere dissidia: perfidus esse, pro fide: pro veritate falsarius. Crede mihi, quod hujus sceleris nequitia etiam verum fuisset exemplar, nisi Jezabel tibi illa occurrisset. Illa est enim, quae hoc crimen adversus Nabotheum Jezraeliten vineae caussa composuit, et mandavit presbyteris iniquitatis, falsis eum conscriptionibus perurgere, quasi qui benedixisset, id est, blasphemasset Deum, et regem. Sed quis in hoc felicior, illa quae mandat, aut hi qui mandato iniquitatis obtemperant? Gravia haec, et ut opinor, in Ecclesia pene hujusmodi facinus inauditum est. Sed additur adhuc aliquid. Requiris quid illud, Ut rei judices fiant, et insidiatores sententias ferant. Nam errasse scribentem, aut lapsum esse in [Al. tac. in] sermone, novum non est, et ut opinor venia dignum est, quia et Scriptura dicit, In multis enim offendimus omnes: qui autem in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jacob. 3. 2.). Erratum putatur in verbo? Corrigatur, emendetur, si id utilitas postulat, et auferatur. Inseri vero quae non sunt scripta literis alienis, et falsa interseri ad hoc solum ut vitam fratris infames, temerare aliena scripta, ut scriptori inferas notam, ut subrepas auribus populorum, ut conturbes corda simplicium, ut nihil aliud ex eo nisi apud homines opinioni maculam conferas: videte si alterius est opus, nisi illius qui ab initio mendax fuit, et fratres criminando, diabolus, id est, criminator, nomen accepit. Nam cum falsam hujusmodi sententiam apud Mediolanum recitaret (Eusebius), et a me quae legebat falsa esse dicerentur, interrogatus a quo accepisset exemplaria, respondit matronam (Marcellam) quandam sibi dedisse, de qua ego, quaecunque illa est, nihil dico; sed sui eam et Dei conscientiae derelinquo. 328 Mihi tamen in hoc Dei et vestri sufficit testimonium, id est, tuum et sancti viri ipsius, cui hoc opus gerebam, Macarii, qui schedulas ipsas meas vel ab initio legistis, vel etiam licet nondum completa, et ad integrum emendata exemplaria retinetis, id est, quia sicut Filius non videt Patrem, ita nec Spiritus Sanctus Filium videt, id est, quod ego non solum unquam non scripsi, sed e contrario, quia ille falsavit, indico. Si quis negat, quod non ita videt Filius Patrem, sicut Pater Filium: et non ita videt Spiritus Sanctus Patrem et Filium, sicut videt Pater Filium et Spiritum Sanctum, anathema sit. Videt enim, et verissime videt, sed ut Deus Deum, et lux lucem, et non ut caro carnem, sed ut Spiritus Sanctus, non corporeis sensibus, sed virtutibus Deitatis. Si quis haec negat, sit anathema in aeternum. Qui autem vos conturbat, sicut dicit Apostolus, portabit judicium, quicunque est ille (Gal. 5.). 20. Memini sane, quod aliquis eorum cum argueretur falsasse haec, respondit mihi, in Graeco ita haberi, me autem in Latino immutare [Al. mutare] voluisse. In quo omitto illud exsequi, quia nec quidem verum dicunt, sed tamen ponamus, quia [Al. quod] sic est in Graeco, et ego in Latino hoc non scripseram. Promiseram me enim in Praefatiunculis tale aliquid facturum. Quod si feceram, ut quod ibi offendebat, in Latino commodius scriberem: quid absque promisso, vel quid absque ratione nostra feceram? Tu certe qui hoc in Latinis meis exemplaribus non inveneras, in tuis chartulis, hoc unde [Al. unum] scriptum legebas? Ego qui interpretatus sum, non scripsi. Tu qui me accusas, et meas tales literas non tenes, crimen mihi unde componis? Aut inde ego accusari debeo, unde tu falsum dixisti? Rem planissimam dico. Quatuor libri sunt isti, quos interpretatus sum, in quibus de Trinitate sparsim per singulas pene paginas disputatur. Relegantur universa, si usquam talis aliquis de Trinitate inventus fuerit in interpretatione nostra sensus, qualem 329 in isto capite calumniantur: tunc demum credatur etiam hoc eo [Al. in eo] sensu, quo isti confingunt, esse prolatum. Si vero per omne librorum corpus nusquam sit illa differentia Trinitatis, nonne vesanum stultumque pariter commentum est dicere, quod uno solo capite haeresis confirmata est ab eo, qui eam mille capitibus expugnaverit? Sed et rei ipsius consequentia prudentem quemque satis edocet. Quod si hoc in meis literis invenisset, et vere scrupulum aliquem ex ipsa lectione cepisset, cum me, sicut ipse nosti, Romae positum haberet praesentem, continuo utique perquisisset, et ipsa ad me scripta detulisset: quippe qui usque ad ipsum [Al. illud] tempus etiam videre me, et salutare, et in oratione communicare solitus erat, contulisset sine dubio mecum de his, quibus videbatur offendi: inquisisset quomodo a me fuisset prolatum, quomodo haberetur in Graeco. 21. Certe etiam hoc gloriae sufficere sibi putasset, si visus fuisset in dictis nostris vel scriptis fecisse aliquid per se emendari. Aut si furor animi non tam emendare errorem quam proferre [Al. proferri] in publicum compulisset, sine dubio nunquam elegisset absentem lacerare, quem potuisset [Al. potuit] gravius confutare praesentem. Sed istum quia falsi conscientia deterrebat, ad me quidem [Al. tac. quidem] cujus erant scripta, quae volebat criminari, non detulit, sed per domos, per matronas, per monasteria, per singulos quosque fratrum circumfert, quo solo possit [Al. possis] conturbare auditu. Et hoc fecit [Al. facit] sub ipso tempore quo confestim ex Urbe discederet [Al. decederes], ne vel comprehensus facti sui redderet caussas. Etiam inde, ut intelligi datur, secundum praeceptum magistri per totam me Italiam criminari, instigare turbas, conturbare Ecclesias, aures quoque polluere sacerdotum, et in his omnibus modestia nostra tanquam conscientia abuti. Haec discipuli. Ipse vero orientalis magister, qui ad Vigilantium scribens dixerat (Epist. 61. n. 22.), « Per me Latini cognoscunt omnes Origenis bona, et ignorant mala; » istos ipsos quos ego nunc transtuleram, reinterpretatus est, et omnia quae a me vel improbabilia praetermissa fuerant, 330 inseruit, quo scilicet nunc contra sententiam suam Romani per ipsum Origenis cognoscant mala, et gnorent bona. Hinc jam non solum Origenem, sed me ipsum in suspicionem haeresis conatur adducere. Hinc emittit [Al. etiam] incessabiliter canes suos, qui me per urbes, per vicos, per iter quoque transeuntem calumniarum latratibus insectentur, et fanda adversum me omnia, atque infanda tentantur [Al. tentant]. Quid, quaeso te, sceleris admisimus, si fecimus quod fecisti? Si tamen nefarium est uti exemplis tuis, de te ipse, quid judicas? 22. Veruntamen dic mihi, o magister, jam enim ad te convertenda responsio est, ad legentem, aut ad interpretantem, si qua illa est scriptoris culpa, recte revocatur? Absit, inquit: nequaquam. Quid me subtiliter circumvenis? Nunquid non et ego legi? nunquid non et ego interpretatus sum? Sed lege ea quae interpretatus sum, vide si quid in his dogmaticum invenies: certe si aliquid horum, quae nunc ad damnationem voco reperies. Postremo ait: « Si vis plenius nosse quomodo apud me etiam suspicio hujuscemodi dogmatum semper exsecrabilis fuerit, lege Commentarios meos in Epistola Pauli ad Ephesios, et ex his quae scripsi, quid de eo senserim, legens eum, vel interpretans, nosces. » Et haec est [Al. tac. est] tua tanti magistri gravitas, ut eum quem in aliis laudas, condemnes in aliis, et quem in Praefationibus tuis alterum post Apostolos Ecclesiarum magistrum dixisti, nunc haereticum dicas? Quis haereticus, Ecclesiarum magister aliquando dici potuit? Erravi, inquit, in hoc. Sed quandiu Praefatiunculam subjicis? Commentarios lege, sed illos quos designavi. Et cui hoc justum videtur, ut is qui tot libros conscripsit, in quibus omnibus pene praeconia ejus usque ad caelum fert: qui tot jam annis et lecti sunt ab omnibus et leguntur: ex quibus quamplurimi ita edocti jam de hoc mundo decesserunt, et perrexerunt ad Dominum, hanc de Origene sententiam tenentes, quam ex librorum istius assertione didicerant, et abierunt sperantes juxta hujus testimonium inventuros se eum secundum post Apostolos Ecclesiarum magistrum, 331 et ut nunc iterum scribit, invenerunt eum cum impiis haereticis et gentilibus condemnatum. Quomodo se ex contentione commutet et dicat, quia illum quem triginta fere annis continuis legens et scribens, Apostolis exaequavi, nunc haereticum pronuntio? Numquid aliquos novos ejus libros modo legit, quos ante non legerat? Sed ex his eisdem dictis, eum et tunc Apostolum, et nunc haereticum dicit, et nullo modo hoc ita fieri potuit. Aut enim tunc recte dixit, et modo livore quodam et contentione pervertitur, et audiendus non est. Aut si tunc maledixit, et modo seipsum condemnat, quale ergo de se caeterorum exspectabit judicium, is qui secundum Apostoli sententiam a semetipso damnatur? 22. Et quid, inquit, abscinditur poenitentia? Non: erratur, et in verbo maxime: licet quidem de errore poenitere. Sed simul aliquis poenitentiam agit, simul accusat, simul judicat, simulque condemnat? Quasi vero si qua meretrix una se nocte, aut duabus a scortando contineat, debeat continuo leges de pudicitia scribere, et non solum leges condere, verum et sepulcra obruere omnium, quae jam defunctae sunt feminarum, quod eas suspicetur sui similem vitam duxisse? Poenitentiam agens quod haereticus fueris benefacis. Quid hoc ad me, qui nunquam haereticus fui? Poenitentiam agis pro errore, recte facis; si tamen ipsam poenitentiam legitime geras, [Al. add. idest] non accusando, sed deprecando, non condemnando, sed flendo. Nam quae poenitentiae veritas est, ubi indulgentiae decretum ipse sibi poenitens dictat? Qui poenitet pro his quae male locutus est, vulnus suum non iterum male loquendo curat, sed silendo. Sic enim scriptum est: Peccasti, quiesce. Sed nunc ipse te reum statuis, et iterum reatu ipse te absolvis, et ex reo ipse te judicem facis. Haec jam non tua, qui irrides nos, sed nostra qui ita nos irrideri patimur, est miseria. 332 23. Veruntamen veniamus ad hos duos Commentarios, quos, caeteris omnibus opusculis suis condemnatis ac renuntiatis, solos excepit, et quam caste se in his et continenter egerit, videamus. Ex his enim solis et fidem suam probari vult, et [Al. tacetur et] quod Origeni in omnibus adversetur. Proferantur ergo isti qui [Al. et isti] ei soli ex omnibus scriptis suis placent, id est, in Epistolam Pauli ad Ephesios libri tres: et in Ecclesiasten, ut puto, unus. Sed nunc interim qui primus occurrit, in Epistolam ad Ephesios Commentarius relegatur. Etiam ibi consocium et concordem et συμμύστην, ut ipse ait, in his quae arguit approbo. Et primo omnium de quibus irridet mulierculas, quae se dicunt post resurrectionem non habituras fragile corpus, quippe quae Angelorum futurae sint similes, quid ipse sentiat, videamus. In tertio Commentariorum libro in Epistola Pauli ad Ephesios, sub eo capitulo ubi scriptum est: Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. 5. 28.), post aliquanta ita ait, « Foveamus igitur et viri uxores, et [Al. ut] animae nostrae corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas, sed quomodo apud Angelos non est vir et mulier, ita et nos qui similes Angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in caelestibus repromissum est. » 24. Haec te in tuis Commentariis scripsisse sciens, quomodo eos ad exemplum fidei tuae, et ea quae argius confutanda proponis: quomodo de tuis verbis mulieres arguis? Deinde quae mulier dixit aliquando, quod uxores in viros convertantur, et corpora redigantur in animas, quod tu scribis. Si corpora in animas redigentur, ergo secundum te non solum carnis resurrectio non erit, sed nec corporum, quod confiteri istos quos tu fecisti haereticos, dicis. Ubi jam ultra corpus quaerimus, si in animam redigitur? Erit enim jam totum anima, et nusquam corpus. Et iterum 333 si uxores in viros commutabuntur, pro eo quod subjunxisti, ut nequaquam sit sexuum ulla diversitas, quasi ut hoc ostenderes, quia sexus quidem femineus interibit ex eo quod redigetur in virum, solus autem manebit virilis: nescio quidem si haec tibi de se dicere feminarum sexus [Al. sexus ipse] permittat. Tamen et si ab illis concedatur, qua consequentia poteris ostendere ibi virilem sexum esse necessarium, ubi femineus necessarius non probatur, quia naturali quodam vinculo in tantum sexus alter eget alterius, ut si alter non sit, alterius opus non sit. Etenim si luteam formam ex resurrectione, homo tantum recepturus putatur, quam in paradiso habuit, ubi est quod scriptum est, quia Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis (Gen. 1. 27.)? Si vero ut tu et mulierculae quas incusas, dicitis, neque vir neque mulier est, quomodo ergo aut corpora redigentur in animas, aut mulieres convertentur in viros, cum vel paradisus utrumque sexum non patiatur, vel similitudo Angelorum, ut tu quoque fateris, nullum omnino recipiat? Et miror quomodo ab aliis exigas [Al. exigis] de sexuum diversitate sententiam, de qua tu volens disserere, tantis te involvis nodis, ut evolvere te nullatenus possis. Quanto rectius faceres, si nos quos culpas, imitareris in talibus, et haec [Al. hoc] soli Deo, ut se veritas habet, nosse permitteres: et te potius ignorare fatereris, quam ea scriberes quae paulo post tu ipse damnares? Velim mihi, conscientia sua teste, nunc diceret, non dico si in aliquo Opusculo meo, sed in Epistola saltem mea, quam alicui familiari meo negligentius scripsissem, invenisset scriptum, quia corpora in animas redigantur [Al. redigentur], et uxores in viros, si non haec [Al. tac. haec] etiam aereis literis scribi per portas civitatum praecepisset, si non in foro, in curia, pro rostris etiam recitari. Quantos ex hoc accusationum titulos, quae volumina conscripsisset, quam me totis armis ac telis foecundissimi sui pectoris perurgeret, dicens, quia si mihi non creditis dicenti, quia fallit cum corpus dicit resurgere, et carnem negat, vel cum fatetur quidem carnem, membra autem negat et sexum: ecce videte, quomodo ipse scripsit in Epistola sua, quia 334 corpora vertantur in animas, et uxores in viros. Sed nos te quidem haec scribentem, non solum non arguimus haereticum: sed satis facimus tanquam magistro. Mulieres tamen illae, quas tam indignis et inhonestis contumeliis lacerasti exhibebunt ante tribunal Christi et haec quae his Commentariis doces, et illa quae oblitus tui, rursum cum contumeliis scribis: et ibi utraque recitabuntur, ubi cessabit jam favor hominum, et redemti laudibus plausus silebunt: et tecum pro his vel dictis, vel gestis tuis judicabuntur apud justum judicem Christum. 25. Verum pergamus discutere [ Al. discurrere] quid etiam de quaestionibus scribat, hoc enim ad fidem pertinet, in quibus de carnis resurrectione sic variat caetera, ut [Al. ad] quaestiones. Item ex Commentariorum libro primo de Epistola Pauli ad Ephesios de eo capitulo, ubi dicit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram ipso (Ephes. 1. 4.), ita ait: « Pro constitutione mundi in Graeco scriptum habet καταβολὴς κόσμου. Non idipsum autem καταβολὴ, quod constitutio sonat. Unde et nos propter paupertatem linguae et rerum novitatem, et sicut quidam ait, quod Graecorum et sermo latior et lingua felicior sit, conabimur non tam verbum ex verbo transferre, quod impossibile est, quam vim verbi quodam explicare circuitu. Καταβολὴ proprie dicitur, cum quid deorsum jacitur, et in [Al. ad] inferiorem locum mittitur a sublimi, vel cum aliqua res sumit exordium. Unde et hi qui aedium futurarum prima jaciunt fundamenta, καταβεβληκέναι, id est, deorsum initia fundamentorum jecisse dicuntur. Volens itaque Paulus ostendere, quia Deus universa sit machinatus ex nihilo, non creaturam, non conditionem, non facturam, sed καταβολὴν id est, initium fundamenti ad eum retulit, ut non juxta Manichaeum, et caeteras haereses, quae factorem et materiam ponunt, aliud quid [Al. aliquid] unde creaturae factae sint [Al. sunt], antecesserit creaturas, sed omnia ex nihilo exstiterint [Al. substiterint]. Quod autem electos nos ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, Deo, ante fabricam mundi testatus est, ad praescientiam 335 Dei pertinet, cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant universa sunt nota: sicut et Paulus ipse praedestinatur in utero matris suae, et Jeremias in vulva sanctificatur, eligitur, roboratur, et in typo Christi Propheta gentibus mittitur. » 26. Hucusque unam edidit expositionem, sed sub cujus persona hujuscemodi intelligentia accipienda sit, non expressit. Hoc tantum egit, quod ex consequentibus reprobat priora; ait enim in consequentibus: « Alius vero est, qui Deum justum conatur ostendere. Unde manifeste ostendit, quod per illam priorem expositionem non ostendatur justitia Dei: quod utique impium est: sed per istum quem dicit alium, cujus assertionem sine dubio volens apud omnes indubitatam et catholicam demonstrare, dedit tale testimonium, quod hac sua assertione, justum esse Deum conetur ostendere. Sed videamus quid dicat iste alius, qui Deum justum esse praedicat. « Alius vero, inquit, qui Deum esse justum conatur ostendere, quod non ex praejudicio scientiae suae, sed ex merito electorum unumquemque eligat, dicit ante visibiles creaturas, caelum, terram, maria, et omnia quae intra ea sunt, fuisse alias invisibiles creaturas, in quibus et animas, quae ob quasdam caussas soli Deo notas, dejectae sint deorsum, in vallem istam lacrymarum, in [Al. et in] locum istum afflictionis et peregrinationis nostrae, in quo sanctus constitutus orabat, ut ad sedem pristinam reverteretur, dicens, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Caedar: multum peregrinata est anima mea (Ps. 119. 5.). Et in alio loco: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 29.)? Et alibi, Melius est reverti, et esse cum Christo (Philip. 1.). Et alibi, Antequam humiliarer, ego peccavi [Al. deliqui] (Ps. 116. 67.), et caetera his similia. » Itaque priusquam animae, inquiunt, praecipitarentur in mundum. Magister dicis, inquiunt, et non dicis, qui sunt isti qui haec inquiunt, quod animae prius essent, quam praecipitarentur in mundum. Nonne ergo recte dixi, inquit, quia talpa es, et non vides? Dixi jam superius, quia illi haec [Al. hoc] dicunt, qui Deum justum esse asserunt, quem utique si cor haberes, me ipsum esse intelligeres. 336 Neque [Al. Non] enim ita impius sum, ut alium me et diversum esse statuam ab his qui Deum justum defendunt, quod utique omnes faciunt, qui sanum sapiunt. « Dic ergo, dic, magister, quid isti qui tu es, inquiunt? Itaque prius quam animae, inquiunt, praecipitarentur in mundum, et mundus ex animabus fieret, cum habitatricibus suis in infimum ipse dejectus, elegit Paulum Deus, et ei similes coram se, qui erant sancti et immaculati. Nemo autem eligitur nisi de pluribus, et ubi sunt aliqui viliores, ibi electio perpetratur. Quomodo autem in Babylonia captivitate, quando a Nabuchodonosor in Chaldaeam ductus est populus, missi sunt Prophetae, Ezechiel, Daniel, tres Pueri, Aggaeus et Zacharias, non quod ipsi meruerint captivitatem, sed ut essent in solatio captivorum: ita et in illa dejectione mundi, eos qui antequam mundus fieret, electi erant a Deo, missos esse in eruditionem et magisterium animarum peccatricium, ut praedicatione eorum reverterentur ad eum locum unde corruerant: et hoc esse quod a Moyse in octogesimo nono dicatur Psalmo: Domine, refugium factus es nobis in generatione et progenie, antequam montes firmarentur, et fieret terra, et orbis terrarum (Ps. 89. 1.). Quod scilicet antequam mundus fieret, et universa generatio principium sumeret, Sanctis suis Deus refugium fuerit. » 27. Haec sunt quae in illis, quos solos ex omnibus opusculis tuis eligis, et ad condemnandos caeteros relegi jubes, Commentariis scribis. Mundum, ais, fuisse invisibilem antequam hic visibilis fieret: in quo mundo cum reliquis habitatoribus, Angelis [Al. Angeli] scilicet, et animae erant. Istas animas, ais, ob quasdam caussas soli Deo cognitas, in hoc visibili mundo nasci in corporibus, et quae ante habitaverant caelum apud prius saeculum, nunc hic habitant, terram scilicet non extra caussas aliquas, quas ipse inibi vivendo commiserint. Et ais, quod Sancti quique, ut est Paulus et caeteri similes ei per generationes singulas ad eruditionem earum a Deo destinati [Al. praedestinati] sunt, ut eas praedicatione sua ad illam habitationem suam [Al. tac. suam], unde collapsae fuerant, revocarent, et hoc copiosissimis Scripturarum 337 testimoniis firmas. Et quae sunt alia quaeso dicta pro quibus Origenem in jus vocas? quae alia sunt in quibus eum damnari jubes? Aliumne damnas in tuis? Et si, ut tu suades, hujusmodi dicta damnanda sunt, feres tu prius sententiam, et pro dictis talibus prior te ipse condemnabis. Neque enim jam tibi ultra ullum remansit effugium. Nullae hic strophae, pro quibus caeteros arguis, habebunt locum. In ipsa etenim poenitentia tua post conversionem jam emendatus et correptus, istis libris auctoritatem dedisti: videlicet, ut ex his tua sententia de his quae damnanda [Al. condemnanda] dicis, dogmatibus probaretur. Et ideo quae hic scripta sunt, tanquam si modo haec pronunties et definias, audienda sunt. Et hic talia definis qualia dicis esse damnanda. Sed non sum, inquit, ego qui definio, alium dico esse qui haec ita dicat: id est, ipsum istum quem modo dico debere damnari. Repetamus ergo si placet illum ipsum versiculum, ubi immutas exponentis personam, ut videamus, quis est ille, quem talia dicis astruere. Ais ergo, Alius vero qui Deum justum conatur ostendere dicit haec [Al. tac. haec] quae jam supra diximus. Si iste quem dicis Alium, Deum justum assertione hac sua, ut ais, ostendit, et a te alius et diversus est, de te ipso quid sentis? Tu negas justum esse Deum? Magister, dum tu [Al. tac. tu] multum vides, et satis arguis captos oculis talpas: puto te incurrisse ἀδυνώτατον, et ex utraque parte concludi. Aut enim justum Deum negabis, ut alius sis et contrarius illi qui haec dicit: aut si, ut omnis confitetur Ecclesia, etiam tu Deum justum esse confitearis, tu es qui haec dicis, et tu es qui primus excipis sententiam, quam in alium fers, et tu [Al. tac. tu] qui tuometipsius mucrone confoderis. Sufficere opinor haec apud justissimos judices et futurum Dei judicium praestolantes, non quia condemnare debeant eum, qui festucam videt in oculis fratris sui, et in suo trabem non videt; sed emendare et ad veram poenitentiam revocare. 28. Verum ne forte latuerit eum locus iste unus ex [Al. in] his libris quos ad liquidum se recensuisse putaverat, et quorum 338 exemplum, caeteris omnibus condemnatis, ad confessionem fidei proposuerat, requiramus quomodo etiam in caeteris sentiat. Item in eodem libro, de eo capitulo ubi scriptum est: Secundum placitum voluntatis suae in laudem gloriae suae (Ephes. 1.), post pauca ita ait: « Invadunt itaque in hoc loco occasionem, qui ante constitutionem [Al. conditionem] mundi animas putant cum Angelis et caeteris Virtutum caelestium nominibus in caelesti Jerusalem fuisse versatas, quod nec secundum beneplacitum Dei, nec in laudem gloriae ejus et gratiae possit intelligi, alios nudos, barbaros, servos, debiles: alios divites, Romanos, liberos, sanos: ignobiles, vel nobiles in diversis oris, et diversa parte generari, nisi caussae praecesserint, quibus ex meritis haec animarum unaquaeque sortita est. Et illud quod ad Romanos scriptum est, quidam putant nosse, nec norunt: An non habet potestatem figulus luti, de eadem massa facere aliud vas in honorem aliud in contumeliam (Rom. 9. 21.), ad eundem sensum referunt, ut quomodo mala vita seu bona, laboriosa vel facilis frustra in hoc mundo agitur, nisi credamus Dei futurum esse judicium: ita et diversitas in hoc mundo nascentium justitiam Dei arguat, nisi animarum merita praecesserint. Si enim, inquiunt, haec non ita accipimus, nec beneplacitum voluntatis Dei erit, nec in laudem gloriae et gratiae ejus alios elegisse ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati, et haberent adoptionem per Jesum Christum, alios ultimae conditioni et poenis perpetuis destinasse: amare Jacob antequam oriatur ex utero, odisse Esau priusquam digna odiis perpetraret, nisi caussae praecesserint quae justitiam Dei probent. » 29. Quid expressius hac assertione? quid evidentius vel ab Origene, vel a quoquam eorum quos te arguere dicis, de his dogmatibus vel cogitari, vel dici potuit, quod scilicet diversitas et inaequalitas, quae est in hoc mundo nascentium, ad Dei justitiam referatur? Caussam salutis vel damnationis dicis dedisse ipsam sibi unamquamque animam, ex [Al. ut] his scilicet motibus animorum quos prius in caelesti Jerusalem, quae est mater omnium, 339 vivendo gesserunt. Et hoc, inquit [Al. inquis], non ex mea persona dictum est, sed alium dicere descripsi. Denique dixi, quia Invadunt quidam occasionem. Nec ego nego, quod de alio dicere videaris. Sed iste alius, quem haec dicere ais, utrum tibi concors et consonans, an vero contrarius sit et inimicus, non denegasti. Cum enim alium istum contrarium tibi aliquem nominas, soles ponere quaedam dicta ejus, sed statim ea destruere et impugnare: ut Marcionis, et Valentini, et Arii, et caeterorum. Cum vero alium quidem nominas, et dicta ejus cum validissimis assertionibus scribis, testimoniis quoque Scripturarum copiosissimis munis, nonne etiam nos tardissimi, et quos tu talpas dicis, videmus istum [Al. istius], cujus dicta ponis et non destruis, non alium quam te esse, et fieri haec rhetorica figura, cum sub aliena persona suam sententiam proferunt. Fiunt ista ab Oratoribus, cum aut offendere aliquos metuunt, aut invidiam declinare cupiunt. Nam si te ex hoc defensum putas, quod in his dictis alium nomines, multo erit excusabilior ille quem insimulas. Nam ille non solum hoc in consuetudine habet, ut dicat alios ita dicere, et quibusdam ita videri; sed multo cautius dicit ille, de talibus se hoc non definire, sed opinari magis. Quod si alii melius visum fuerit, dicit [Al. tac. dicit], ut his omissis illa teneantur. Vide quanta ille cautione usus est: et tamen a te ad damnationem vocatur. Tu quia tantummodo alium nominas, effugisse te putas. Ex his enim eum damnas, in quibus eum sequeris et imitaris. 30. Sed progrediamur legendo Commentarios, ne immorando per singula, excludamur ab agnitione plurimorum. « Item ex eodem libro, de eodem capitulo ubi scriptum est: Ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo (Ephes. 1. 12.) Si speravimus tantum dixisset in Christo, et non praemisisset, 340 ante speravimus, quod Graece dicitur προηλπικότες, esset manifestior sensus, eos qui speraverunt in Christo forte vocatos, et esse praedestinatos secundum propositum ejus, qui universa operatur juxta consilium voluntatis suae. Nunc vero propositionis adjectio, ad illam nos intelligentiam trahit, de qua superius disputavimus exponentes hoc quod scriptum est: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram ipso: quod scilicet, sicut jam nos benedixerat in omni benedictione spiritali in caelestibus, et elegerat ante constitutionem mundi: ita etiam nunc sperasse ante dicamur in Christo, ex eo tempore quo electi et praedestinati et benedicti sumus in caelestibus. » 31. Hucusque interim, quae enim sequuntur majora sunt. Nunc ergo gratias ago Deo, quod me pondere gravissimae suspicionis relevavit. Fortasse enim videbar aliquibus de alio isto contentiosius vel calumniosius agere, cum secundum rhetoricam figuram, istum quem dicit [Al. dicunt] alium, ipsum perhiberem esse. Sed ne qua ulli auditorum nunc prorsus dubitatio remaneret, quis esset iste [Al. ille] alius, de quo superius dixerat, declaravit. Tanquam vere bonus magister, et qui nullas velit ex dictis suis ambiguitates discipulis remanere, dignatus est in hoc loco illum, quem supra alium dixerat, evidentius quis esset ostendere. Ait ergo: « Nunc vero praepositionis adjectio, ad illam nos intelligentiam trahit, de qua superius disputavimus. » Vides quia nos sumus, inquit, et non alius nescio quis quem putabatis, qui superius disputavimus, exponentes illud quod scriptum est: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo. Et quod ibi ex persona alterius dictum a minus intelligentibus putabatur, ne quis error his, quos jusserat ex istis libris 337 quid de Origene sentiret, sententiam suam noscere, remaneret, ad suam personam nunc revocans, nec alium aliquem nominans, dicit ea quae superius legimus: quod scilicet sicut jam nos benedixerat in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, et elegerat ante constitutionem mundi: ita etiam sperasse dicamur in Christo ex eo tempore, quo electi et praedestinati et benedicti sumus in caelestibus. Absolvit ergo me (ut puto) ipse suo testimonio omni suspicione calumniae, quod alius iste non sit alius quam ille ipse. 30. Sed majora adhuc ex consequentibus, sicut promisimus, ostendemus. Post hoc enim quod dixerat, nos ante sperasse in Christo, et ex eo jam tempore, id est, ante constitutionem mundi, et antequam in corporibus nasceremur, in caelis esse benedictos et electos, iterum illum suum alium introducit, et dicit, « Alius vero hoc dogma non sustinens, quod ante fuerimus et speraverimus in Christo, quam in isto corpore degeremus, illo intelligentiam transfert [Al. transferet]. » Hoc in loco omnem suum foetorem quisquis ille est, iste ejus alius exhalavit. Dicat enim nobis hic, quem vult alium esse, qui hoc dogma non sufferat, quod antequam in hoc corpore degeremus, et fuerimus, et speraverimus in Christo, hoc est enim pro quo damnari jubet Origenem. Quem vult hic alium intellexisse? an aliquem [Al. alium] contrarium sibi? Quid dicis, magister? bicorni illo urgeris, de quo exponere discipulis soles. Si enim hic alium istum qui ante fuisse animas quam in corpore degerent, non recipit, te esse dixeris, proditum est, quod in superioribus celabatur. Inveniris enim tua confessione alius ille tu esse, qui definis omnia dogmata, quae damnari jubes. Si vero non es tu in superioribus alius, ne tibi ea quae improbas adscribantur, nec hic tu eris alius, qui non sustineas ante fuisse animas quam in corpore degeremus. Elige utramlibet excusationis 338 partem. Istum alium, quem frequenter inducis, te vis intelligamus, an alterum aliquem? catholicum eum vis videri, an haereticum? damnandum, an [Al. aut et vel] absolvendum? Si catholicus est iste alius tuus, qui in superioribus dicebat, ante hunc mundum visibilem fuisse animas cum Angelis, et caeteris virtutibus in superiori Jerusalem in caelestibus constitutas, et ibi vivendo contraxisse caussas sibi [Al. ibi] diversitatis, vel nascendi in hoc mundo, vel alias [Al. aliquas] quaslibet conditiones tolerandi, erunt ergo ista catholica dogmata, et interim impium damnare quod catholicum est. Si vero alium istum haereticum dixeris, haereticum designabis eum, qui fuisse animas non recipit [Al. recepit], et sperasse in Christo antequam in corpore nascerentur. Qua hinc exitur, magister? Quo erumpitur? quo rursum evaditur? Quocunque te converteris, haerebis. Non dico nullus subtrahendi te aditus datur, sed ne respirandi quidem paululum fit copia. Sic tibi Alexandri tui Aristotelici Commentarii profuere? sic Porphyrii εἰσαγωγή? sic te tot et tantorum Philosophorum Graecae et Latinae, insuper et Judaicae eruditionis excoluit disciplina, ut in istas angustias tam inextricabiles devenires, et tam miserabiliter coarctareris, ut nec ad Alpes posses [Al. possis] esse defensus? 31. Sed parcamus jam: deferendum est literis, et ut ipse ait, operi magno somnus non est adscribendus, quanquam ipse parcat nemini, et non tam ratione dictorum quam flagello linguae, quos libitum fuerit verberet. Et si quis ei minus adulabitur, continuo haereticus et scriptis et missis per diversa centum codicibus designetur. Tamen nos non ipsum, sed Patriarcham imitemur David, qui comprehensum in spelunca inimicum suum Saul, cum posset jugulare, noluit; sed ei pepercit, quod et iste sibi a nobis aliquoties factum, non solum verbo sed et re atque opere, etiam si fateri non vult, corde tamen 339 et conscientia retinet. Demus ergo veniam ei, qui dare veniam nescit, qui sine ullo humanitatis respectu de dictis alterius judicat, et interim educamus eum de hac spelunca, usquequo in illam incidat, de qua etiam si omnes conemur et cupiamus, exire non possit. Dicat ergo, qui potest fieri, ut in superioribus illis, ubi istud dogma confirmabatur ab eo qui justum Deum conabatur ostendere: ubi alium quem dixit, vere ne alterius persona fuerit talis quatem nunc condemnari [Al. damnari] vult: hic vero ubi contrarius est, et non recipit, quae in superioribus dicta sunt, alium seipsum dixerit. Potest enim fieri, ut conscius sibi sit, ita sensisse se cum scriberet, licet stilo id non potuerit explicare [Al. explanare]. Sit ergo venia, et ponamus in hoc loco istum alium, hunc esse ipsum, qui non recipit dogma, quod dicit, animas fuisse antequam in corpore degeremus, et sperasse in Christo. Repetamus ipsum capitulum, et quo rursus tendat, diligentius prosequamur. Ait itaque: « Alius vero hoc dogma non sustinens, quod ante fuerimus, et speraverimus in Christo, quam in isto corpore degeremus, illo intelligentiam transfert [Al. transferet], ut dicat, in adventu Domini Salvatoris, quando in nomine ejus omne genu flectetur, caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confitebitur [Al. confiteatur], quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. 3. 2.), cum ei fuerint universa subjecta, alios voluntate, alios necessitate subjiciendos, et eos qui ante praesentiam majestatis ejus speraverint in eum, futuros esse in laudem gloriae ejus, et vocari προηλπικότας: eos vero qui reperti fuerint necessitate credentes, eo tempore quo nec diabolus, nec angeli ejus poterunt negare regnantem, esse sperantes, sed non in laudem gloriae ejus. Quod quidem et nunc ex parte videmus expleri, quia alia sit merces ejus, qui voluntate sequatur 340 Deum, alia qui necessitate. Veruntamen sive per occasionem, sive per veritatem, tantum Christus annuncietur: dummodo sciat, et sperans, et ante sperans, quod pro diversitate spei diversa sint praemia recepturi. » 32. Omnis in hoc loco adimitur cavillationis occasio. In superioribus dixisti, quod hi qui ante speraverunt in Christo, illi sunt qui antequam in hoc visibili mundo in corporibus nascerentur, spem in Christo habuerunt in caelestibus positi. Sed ne istud dogma tuum esse videretur, aliam introduxisti expositionem, qua dicis eo tempore, quo omne genu flectetur Domino Jesu, universa creatura caelestium, terrestrium et infernorum duobus ei modis erit subjecta, quidam voluntate, quidam necessitate. Et voluntate ais subjectos Sanctos omnes, qui per verba praedicationis modo [Al. jam] ei credunt, et istos vocari προηλπικότας, id est, qui ante speraverunt in Christo. Necessitate autem subjectos, qui nunc quidem per praedicationem verbi non crediderunt: tunc autem jam negare non poterunt, sicut diabolus et angeli ejus, et qui cum ipsis necessitate crediderunt, quique omnes cum quibus, et diabolus et angeli ejus, quia postea credent, non vocabuntur ante sperantes, pro eo scilicet quod illi ante crediderunt in Christo, et speraverunt in eum [Al. ejus] voluntate; isti vero postmodum, et necessitate. Et ideo ais eos diversa praemia recepturos. Praemia tamen ponis in his omnibus, qui modo non eredunt, id est, diabolo et angelis ejus, licet inferiora, et eum de cujus sola poenarum aliquando venia opinionem, non sententiam alterius arguis, tu in regno Christi ad praemia secunda perducis. Et hoc vis intelligi, quia sicut nihil interest utrum veritate, an necessitate Christus annuncietur: ita nihil refert necessitate, an voluntate credatur. 33. Haec sunt, quae nobis discere de 339 Commentariis tuis jubes. Istas nos regulas confusionis fidei doces, ut hoc damnetur in aliis, quod domi discitur. Nam utique si tu es nunc alius, qui primum dogma illud non sustines, quod animas in caelestibus fuisse dicit, antequam in corporibus nascerentur: tu es sine dubio, qui diabolum et angelos ejus atque omnes incredulos, non solum venia donas, verum etiam secundis munerandos esse praemiis polliceris. Si vero hoc secundum dogma refugis, tu eris primi illius dogmatis pater. Et miror quomodo isti prudentes et eruditi viri, qui haec ejus legunt scripta, de quibus nunc illa ab illo scribuntur, rideant de me, quod me talpam nominet, et non sentiant se magis ipsos ab eo talpas judicari, quos putat haec in suis libris non videre defossa. Si enim putaret eos legentes intelligere posse, nunquam ad condemnanda ea, quae ipse magister docet, istorum librorum habere jussisset exemplum, in quibus ea ipsa plenius et manifestius continentur, quae condemnare nos suadet. Ostendimus interim istum [Al. tac. istum] ipsum asserere in istis electis Commentariis suis ea quae damnari in alterius libris jubet [Al. videt], id est, quod animae fuerint in caelestibus antequam in hoc mundo in corporibus nascerentur [Al. immitterentur], et quod omnes, vel peccatores, vel increduli cum diabolo et angelis ejus, eo tempore quo omne genu flectetur Jesu, caelestium et terrestrium et infernorum, non solum veniam accipient, verum etiam [Al. tac. etiam] ad secunda praemia vocabuntur. 34. Sed quoniam haec rei novitas, non dubito quod fidem difficile mereatur, ut quis credatur ea damnare quae adstruit; scio quid desideratis, ut si possumus [Al. possimus] talia ex eisdem libris proferamus exempla, et tam evidentia, ut nullus omnino de his cuiquam dubitandi resideat locus, id est, ubi ne ille quidem alius suus nominetur: et ita faciam. 340 Item ex eodem libro, quod in saeculi fine Christus, et omnes Sancti sui supra daemones habebunt sedem, ut et ipsi daemones secundum voluntatem sedentis supra se Christi, et Sanctorum ejus agant: Ex eo capitulo ubi dicit Apostolus, Ut ostenderet saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu (Eph. 2. 7.), post pauca: « Quod nos, inquit, qui quondam lege tenebamur inferni, et propter vitia atque peccata ut operibus carnis, ita eramus et suppliciis [Al. supplicio] destinati, nunc in Christo regnemus, sedeamusque cum eo. Sedeamus autem non in humili quocunque loco, sed super omnem Principatum, Potestatem et Dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Si enim Christus resuscitatus est a mortuis, et sedet ad dexteram Dei in caelestibus super omnem Principatum, et Potestatem, et Dominationem, et super omne nomen quod nominatum est, non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, et nos sedebimus regnabimusque cum Christo, necesse est, ut super his, super quae sedet ille, sedeamus. Sed qui diligens Lector est, statim dicet et requiret: Quid ergo, major homo [Al. est homo] angelis et cunctis in caelo potestatibus? Quod quia periculosum est respondere, Principatus, Potestates, ac Virtutes, et Dominationes, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (maxime quia omnia subjecta sunt Christi pedibus) non ad bonam partem, sed ad contrariam referre [Al. refert], ut dicat eas esse angelos refugas, et principem mundi hujus, et Luciferum qui mane oriebatur, super quibus sancti in fine saeculi sessuri sunt cum Christo, illis quoque tribuente beneficium, qui nunc inferni, et male libertate sua abutentes vagentur [Al. vagantur] passim et per praecipitia corruant [Al. corruunt] peccatorum. 341 Cum autem tales habuerint sessores, juxta sedentium voluntatem [Al. voluntates] incipient gubernari. » Numquid et hic ambiguitas aliqua derelicta est, ut locus hic egeat assertore [Al. assessore]? Ubi evidentissime, nulla illius alii sibi interjecta persona, dicit, angelos refugas, et principem mundi hujus, et Luciferum qui mane oriebatur, in fine, Christo supersedente et regnante cum sanctis suis, consortes ac socios, non solum regni ejus, sed et voluntatis futuros. Secundum voluntatem namque Christi, et omnium Sanctorum ejus [Al. tac. ejus], agere, hoc est, ad summam beatitudinem pervenisse. Neque enim est alia perfectio Orationis, qua supplicare nos docuit Patri, nisi ut fiat voluntas ejus, sicut in coelo et in terra. 35. Sed quaeso patienter audite, non quidem omnia, quae de ipsis dogmatibus in libris ejus continentur revolventem (tanta enim sunt, ut plura mihi, si exsequi ea cupiam, volumina conscribenda sint), sed tanta quanta satisfacere legentibus possint: quod non iste casu in haec incidat, quae nunc discipulis imitanda proponit, sed latissima et frequenti assertione confirmat. Sed videamus quae sunt, quae nos ex his probatissimis edocet Commentariis. Item ex eodem libro, quod non solum in praesenti saeculo, verum etiam in futuro ascensus sit hominum et descensus, de eo capitulo, in quo ait: « Super omnem Principatum, Potestatem, ac Virtutem, et Dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, verum etiam in futuro (Eph. 1. 21.), post aliquanta: Si autem sunt, inquit, Potestates, Virtutes, et Principatus, et Dominationes, necesse est, ut et subjectos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui a [Al. tacetur a] sua fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum, non solum in praesentiarum [Al. praesenti], sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus et honores, ascensiones etiam et descensiones, vel crescat alius [Al. aliquis], 342 vel decrescat, et sub alia atque alia Potestate, Virtute, Principatu, atque Dominatione fiat. » 36. Cur, magister, ut tuis tecum verbis agam, post quadringentos fere annos quietas et simplices haec Latinorum mentes doces? Cur novas voces, quas ab Apostolis nemo suscepit, insuetis auribus ingeris? Quaeso te, ut parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae Apostoli voce laudata est. Cur in medium profers quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usquequo tu haec scriberes, non usquequo ego interpretarer [Al. interpretabor], ut doces; sed usquequo tu haec ante quindecim fere annos scriberes, sine his mundus Christianus non fuit? Quid enim tu modo doces, quod in futuro saeculo adhuc ascensiones et descensiones fiant, et proficiant aliqui, et aliqui decrescant? Ergo illud quod dicis, in hoc saeculo vito, vel acquiritur, vel amittitur, non est verum: an occultam habet aliquam interpretationem? Non enim poenitentiam agis pro his, quae in istis Commentariis continentur. Item quod Ecclesia unum corpus non solum ex hominibus, sed et ex Angelis, et omnibus Virtutibus coelestibus intelligendum sit, ex eodem libro, de eo capitulo, in quo scriptum est: Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam (Eph. 1. 22.), post pauca: Non solum, inquit, hominum, sed etiam Angelorum cunctarumque Virtutum, et rationabilium creaturarum, Ecclesia intelligi potest. Item quod animae, quia in illa priori vita noverant Deum, modo eum non quasi ignotum cognoscant, sed quasi post oblivionem denuo agnoscant, ex eodem libro ita dicit: « Quod vero ait, in agnitione ejus (Ephes. 1. 17.), id est, ἐπιγνώσει, quidam sic intelligunt, ut inter γνῶσιν καὶ ἐπίγνωσιν, hoc est inter notionem et agnitionem, illud intersit, quod notio eorum [Al. illud] sit, quae ante non scivimus, et ea postea scire coepimus; agnitio vero eorum quae postea recordamur. Et priorem quamdam vitam in coelestibus 343 suspicantur, postquam in corpora ista dejecti, et obliti Dei Patris, nunc eum per revelationem cognovimus, secundum illud quod scriptum est: Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes [Al. universi] fines terrae (Psal. 21, 28.), et multa his similia. » 38. Quod autem ait: Quia quidam haec dicunt, puto me satis evidenter in superioribus edocuisse, quod si quando ponit, Quia quidam haec dicunt, vel, Alius dicit, nec tamen ista quae dicuntur destruit: iste ipse sit quidam, vel alius, maxime cum jam concordes his sententias, absque ulla hujusmodi interjectione personae, ab eo dictas frequenter ostenderim. Sed quid adhuc est, quod ei displicet in alio? Et astra, inquit [Al. quidem], vel caetera quae in coelo sunt, rationabilia dicit et delicti capacia. Videamus ergo quid ipse de talibus sentiat, In eodem libro ex eodem capitulo, ubi scriptum est: Oportet enim eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis (1. Cor. 15. 25.), post aliquanta: « Potest, inquit, ita responderi, quod absque peccato nullus sit. Et sidera ipsa non sint munda coram Deo (Job. 15.), omnisque creatura paveat Creatoris [Al. Salvatoris] adventum. Unde crux Salvatoris non solum ea quae in terris sunt, sed etiam quae in coelis erant, purgasse perhibetur. » Item quod propter corpus humilitatis [Al. humanitatis] et corpus mortis, homines filii irae appellentur, ex eodem libro de eo capitulo, ubi scriptum est: Eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. 2. 5.); post aliquanta: « Nos vero, inquit, dicamus esse primum omnes homines natura filios irae propter corpus humilitatis et corpus mortis: et quod ab adolescentia mens hominum apposita sit ad malitiam (Gen. 8.). » Item quod prima sit animae factura, et deinceps corporis plasmatio, ex eodem libro sub eodem capitulo, post multa: « Et diligenter, inquit, observa, quia non dixit [Al. dixerit] ipsius figuratio sumus atque plasmatio, sed ipsius factura. (Ephes. 2. 9.). Plasmatio quippe originem de terrae limo trahit: factura vero juxta similitudinem et imaginem 344 Dei sumpsit exordium. Quod in centesimo decimo octavo Psalmo simul positum diversa significat. Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me. Factura primum locum tenet, deinde plasmatio. » Quid adhuc aliud est, quod condemnari vult? Dicat ut id de ejus libris, immo de ejus corde proferamus. Quod enim, inquit, unam naturam et animarum, et Angelorum, molestum est hoc. Sed videamus quid ipse de hoc sentiat in his libris, quos nobis ad confessionis exemplum et ad credendi regulam ponit. Item ex [Al. in] eodem libro de eo capitulo, ubi scriptum est: Veniens evangelizavit pacem his qui longe, et his qui prope (Ephes. 2. 17.); et quod cum de Judaeis, et de Gentibus primum [Al. primo] dictum exposuisset, postmodum addidit haec: « Et haec quidem juxta Vulgatam interpretationem dicta sint [Al. sunt]. Caeterum qui illud Apostoli legit, de Christo memorantis, Pacem faciens per sanguinem crucis suae his quae in terra erant, et his quae in coelis (Ephes. 2.), et caetera quae in eodem dicuntur loco, non putabit nos, qui juxta spiritum Israel vocamur, fuisse longe et Judaeos, qui tantummodo Israel nuncupantur in carne, fuisse prope. Et hanc totam intelligentiam ad Angelos virtutesque coelestes, et ad animas temperabit humanas, quod in suo Christus sanguine terrena et coelestia copulaverit, quae inter se dissidebant. Et bonus pastor morbidam ad montes revectans ovem (Luc. 15.), fecerit esse cum caeteris: drachmamque quae perierat, drachmis quae salvae fuerint [Al. fuerant], copulaverit. » 39. Vides quantam diversitatem naturae facit inter animas et Angelos? Quanta est, inquit, inter ovem et oves, et inter drachmam et drachmas. Sed et post pauca addidit dicens: « Quod autem ait, Ut duos [Al. duo] conderet in semetipso in unum novum hominem: quod et magis videtur superiori de Judaeis et Gentibus [Al. Gentilibus] sensui convenire, sic suae intelligentiae coaptabit [Al. coaptavit]: ut dicat hominem 345 juxta imaginem, et similitudinem Dei factum, eamdem post reconciliationem formam recepturum, quam et nunc Angeli habent, et ipse perdidit. Novum autem hominem dicit esse, qui quotidie renovatur, et habitaturus est in novo mundo. » Sicut oves ab ove, et drachma a drachmis differunt: ita et animas cum Angelis esse dicit, et eamdem formam, quam nunc habent Angeli, prius homo habuerit, et perdiderit, et hominem habiturum dicit in futuro. Si natura, si specie, si forma non differat, quomodo nullus pudor est erudito homini suas sententias sub alterius nomine condemnare, maxime cum hoc ita non secundum vulgatam expositionem, sed secundum Apostoli sensum dici debere decernas? Sed videamus quid ad haec in eodem loco additur. Post pauca sic inquit: « Et instaurationem novi hominis tunc plene perfecteque complendam, cum coelestia terrestriaque [Al. terrenaque] fuerint copulata, et in uno spiritu et sensu eademque sententia accesserimus ad Patrem. Nescio quid tale et in alia Epistola (si quis tamen eam receperit [Al. recipit] ) prudentibus quibusque lectoribus Paulus subindicat, dicens: Hi omnes testimonium fidei accipientes, non receperunt promissionem, Deo pro nobis aliquid melius providente: ut non absque nobis consummarentur (Heb. 9.). Propterea universa creatura congemiscit [Al. ingemiscet] nobiscum, qui in tabernaculo isto congemiscimus: et condolet, qui a timore Dei in utero concepimus, et dolemus, et praestolamur revelationem filiorum Dei, ut de vanitate servitutis, cui nunc est subjecta, liberetur, et fiat unus pastor et unus grex, et Oratio Domini compleatur dicentis: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. 6. 10.). » Coelestia et terrestria, id est, Angelos et homines, sicut ante unam formam gesserunt, et unum ovile habuerunt, ita et in futuro dicis esse reparanda. Quia Christus venit utraque facere unum gregem, et hoc futuros homines dicis, vel quod nunc 346 sunt Angeli, vel quod ante ipsi homines, id est, animae fuerunt. Et quomodo, quaeso te, tam amice, immo jam nec amice, sed scurriliter mulierculas irridebas, quae cum plausu ventris et femoris, negarent se post resurrectionem in corpore iterum fragili futuras, sed similes Angelis, vel idipsum futuras esse quod Angelos? Et haec cum tanta irrisione dici a mulieribus arguis, quae de tuis illis electis Commentariis scripta proferuntur. Numquid non hoc tibi tale videtur, quale si quis furti alium incusans, idipsum unde alium arguit, in suo sinu contegat furtum, et posteaquam late peroraverit, et magnifice fuerit invectus in furem, posteaquam testes produxerit, juris quoque jurandi dederit sacramenta: post haec omnia furtum ipsum, pro quo alium jam se convicisse putaverat, de sinu ejus extrahatur? Tum deinde arguis alios, quod interrogati de talibus non prompte, nec statim respondeant, sed cunctabundi et nutu magis quam verbis agant. Et hoc ipse de Apostolo dicis, quod nescio quid tale in Epistola sua prudentibus quibusque lectoribus subindicat. Si Paulus non indicat, sed subindicat, et non quibuscunque, sed prudentibus, nos miseros quid irrides, o noster poenitens, si quod Apostolus non manifeste protulit, aut nescire, aut dubitare nos dicimus, et non tam intelligere, quam subintelligere, et ideo non tam indicamus, sed subindicamus? Jam si tibi revelata sunt illa quae oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt: si tibi venit quod perfectum est, et destructa tibi sunt ea quae ex parte sunt: clama de his et praedica, et quae Apostolum subindicasse dicis, tu indica, qui non solum ea quae subindicata, verum et quae confirmata ab eo scribis esse, nunc damnas. Haec enim omnia quae nunc anathematizari jubes, dum Apostoli dicta exponis, adstruxeras, et tanquam illius sensibus haec inserta esse docueras. 347 40. Quid adhuc aliud est, quod damnare caeteros jubet? Quod corpus hoc, inquit, carcerem, et vincula esse animae dicunt, et ipsam animam non ire asserunt, se redire quasi ad ea loca, ubi jam ante fuerat. Proferamus ergo et de hoc quomodo ipse senserit, testimonia. Ex istis ipsis Commentariis libro secundo, ex eo capitulo, ubi dicit: Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Jesu Christi (Ephes. 3.): post pauca: « Quia in pluribus, inquit, locis scriptum est, vinculum animae corpus hoc dici, quod [Al. quo] quasi clausa in carcere teneatur, dicimus propterea Paulum corporeis [Al. corporis] nexibus coerceri, nec reverti et esse cum Christo: ut perfecta in Gentes per eum praedicatio compleatur. » Item de eadem re, ex eisdem Commentariis, libro tertio, capitulo ubi dicit: Pro quo legatione fungor in catena (Ephes. 6.), post aliquanta per illum iterum suum [Al. sive] alium qui ipse est, ita dicit: « Alius vero propter corpus humilitatis, et catenam istam qua circumdamur, et necdum scimus secundum quod oportet nos scire, et per speculum videmus in aenigmate, ista eum dixisse contendet [Al. contendit]: et tunc vere posse in confidentia Evangelii aperire mysteria, cum catenam deposuerit, et de carcere liber exierit. Nisi forte et in vinculis absque vinculis computandus est, qui conversationem habet in coelis: et de quo dici potest: Vos autem in carcere non estis, nec in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. 8. 9.). » Item de eadem re, ex Commentario Epistolae Pauli ad Philemonem sub eo capitulo, ubi ait: Salutat te Epaphras concaptivus meus (Phil. 1. 23.): post aliquanta: « Nisi forte reconditum aliquid et sacratum, ut quidam putant, in verbo captivitatis ostendit [Al. ostenditur], quod capti pariter et vincti, in vallem hanc deducti sunt lacrymarum. » 41. Vides quomodo haec tanquam mystica et sacrata dicit haberi apud quosdam, quorum tamen et ipsum unum esse, in multis saepe docuimus: 348 sed uti figura, per quam scientiae mysticae videatur invidiam declinare. Haec, inquit, quomodo se habeant, videris [Al. videtis]. Numquid et omnia restituenda esse in unum statum atque in unum corpus reintegrandos non solum homines, sed daemones et angelos refugas, dictum a me potes referre? Vis mihi, inquit, non fiat, si quod ex alterius persona dixi, alterius sit; si quod sane exinde dictum, ac, nullius interjecta persona, scriptum legeris, hoc mihi merito debet adscribi. Et quid omnes istos effundimus, quos superius desudavimus agones? Tantum valet frontis duritia. Sed age fiat, acquiescamus etiam in hoc, non ut res, sed ut ipse postulat, convincatur. Ex his Commentariis libro secundo de ea re quam proposui [Al. proposuit], sub eo capitulo, ubi scriptum est: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. 4. 3.): post aliquanta, « Quaeritur, inquit, quomodo una spes vocationis sit, cum apud Patrem diversae sint mansiones? Ad quod unam spem vocationis regnum coelorum, quasi unam domum Dei Patris esse, dicimus, et in una domo plurimas mansiones. Alia enim gloria solis, alia gloria lunae, alia stellarum gloria (I Cor. 15. 41.). Aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine et in consummatione rerum, in pristinum statum restituenda sint omnia, quando omnes unum corpus efficiemur, et in virum perfectum reformabimur, et Oratio in nobis Salvatoris implebitur: Pater da, ut quomodo ego et tu unum sumus: ita et isti in [Al. tac. in] nobis unum sint (Joan. 7. 21.). » 42. Accepistis et hanc ejus de resurrectione omnium absque ulla ambiguitate sententiam, accipite et aliam; et tunc concludam Apologiae nostrae primum volumen. Innumera sunt enim ejus dicta de talibus. Item ex eodem libro sub eo capitulo, ubi scriptum est, Ex quo totum corpus compactum et conglutinatum per omnem juncturam 349 subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (Eph. 4, 16.); sic cepit, « In fine rerum cum Deum videre ceperimus facie ad faciem, et in mensuram pervenerimus aetatis plenitudinis Christi, de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. 1.), ita ut Christus non ex parte sit, sed totus in nobis, et relictis initiis parvulorum, creverimus in eum virum, de quo Propheta dicit, Ecce vir, Oriens nomen est illi (Zach. 6. 12.): et Joannes Baptista commemorat, Post me veniet [Al. venit] vir, qui ante me factus est (Joan. 1. 30.): quoniam ante me erat: tunc in occursu unius fidei, et unius agnitionis Filii Dei, quem nunc pro varietate mentium, non una nec eadem fide agnitionis [Al. fide et agnitione] cognoscimus, totum corpus quod prius dissipatum fuerat [Al. fuerit] et in diversa laceratum in suam compaginem juncturamque redigetur, ita ut una subministratio, eademque operatio, et unius aetatis consummata perfectio, totum faciat crescere corpus aequaliter, et omnia membra juxta mensuram suam incrementum aetatis accipiant. Haec autem tota aedificatio, per quam Ecclesiae per partes corpus augetur, mutua in se caritate complebitur. Totas rationabiles creaturas sub unius rationabilis animalis intelligamus exemplo, et quodcunque de hujus membris dixerimus et partibus, hoc [Al. tac. hoc] sciamus esse referendum ad unamquamque rationabilem creaturam. Putemus hoc animal ita [Al. tac. ita] per artus, venas carnesque laceratum, ut nec os ossi haereat, nec nervus jungatur ad nervum, separatim oculi jaceant, seorsum nares, manus alium locum teneant, in alium [Al. alio] projecti sint pedes, 350 et reliqua membra in hunc modum inter se dispersa sint et divisa. Fingamus [Al. Finge] aliquem venire tantae scientiae medicum, qui juxta fabulas Ethnicorum, Aesculapium possit imitari, et novam figuram novumque hominem Virbium suscitare. Hic necesse habebit unumquodque membrum suo loco restituere, et compagem copulare compagi, et quodam glutino partibus restitutis, unum corpus efficere. Hucusque nobis una similitudo processerit. Nunc in eadem similitudine [Al. eamdem similitudinem] ad id quod intelligi volumus aliud trahatur exemplum. Parvulus crescit [Al. crescat], et occulto aevo in perfectam adolescit [Al. adolescat] aetatem: suum manus habent [Al. habebit, et sentient] augmentum, sua pedes sentiunt incrementa: venter, dum nescimus, impletur, humeri, dum falluntur oculi, dilatantur, et omnia membra per partes juxta mensuram suam sic crescunt, ut tamen non sibi sed corpori videantur augeri. Ita igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Jesus Christus, sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei et agnitionem Filii Dei (quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat: ita tamen ut non juxta aliam haeresim omnes in una aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur: sed unumquodque membrum juxta mensuram suam et officium suum perfectum sit. Verbi gratia, ut Angelus refuga id esse incipiat quod creatus est: et homo qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur. Ista autem 351 universa sic fient, ut invicem inter se caritate jungantur: et dum congaudet membrum membro, et in alterius provectione laetatur, Christi corpus Ecclesia primitivorum, habitet in caelesti Jerusalem, quam in alio loco Apostolus vocat matrem Sanctorum. » 43. Haec tua dicta legunt omnes Latini, quae etiam nunc tu quoque jubes eos legere, ubi dicis, quod omnes rationabiles creaturae, quae sub unius rationabilis animalis exemplo intelliguntur, ita in unum corpus reparandae sint, tanquam si unius hominis membra divulsa, rursus in ejusdem corporis soliditatem Aesculapii arte reparentur: in quibus quidem diversa futura definis officia, utpote membrorum, sed corpus unum, hoc est unius naturae, et hoc omnium unum corpus, primitivam Ecclesiam vocas, et corpus esse nominas Christi, cujus corporis unum membrum suo officio restituendum, ais esse angelum refugam, qui est utique diabolus, et in hoc quod ab initio creatus est, reparandum. Similiter et hominem, aliud membrum, ad cultum paradisi tanquam colonum originarium revocandum: et haec nulla, ut fieri solet, cum de rebus talibus pedetentim cauteque dicitur, alterius interjecta persona, prosequeris, ut dubitasse te aliquis in rebus tam secretis et absconditis existimet, sicut Origenes iste, cujus te et discipulum non negas, et proditorem fateris, semper facere invenitur in talibus: sed abrupta et definita sententia, tanquam si Angelus loqueretur in Daniele, aut Christus in Paulo, mortalium auribus futurorum arcana enuntias saeculorum. Et ais, Nulli veterum, electa a Christo plebs fidelium, credas. Si Origenes aliquid de divinae dispensationis secretioribus suspicatus est, nemo recipiat. Et si Clemens, aut ille Apostolorum discipulus, aut ille Alexandrinae Ecclesiae, et ipsius 352 magister Origenis tale aliquid dixerunt: etiamsi Gregorius ille Ponticus, vir Apostolicarum virtutum: etiamsi iste alius Nazianzenus, et Didymus videns Propheta, ambo magistri mei quibus sapientius in fide Christi nihil habuit mundus. Omnes isti ut Origenes erraverunt: sed accipiant erroris sui veniam, quia et ego aliquando erravi, et nunc poenitentiam gero, sed veniam accipere debeo. Origenes vero cum eadem quae ego dixerit, etiamsi poenitentiam egit [Al. egerit], veniam non accipiet, immo pro his quae omnes diximus, solus ipse damnetur. Ipse est qui omnia mala fecit. Ipse enim nobis prodidit, unde est totum quicquid nos loquimur, quicquid scribimus, quicquid dicti putatur eruditi: et quod de Graecis bonis Latina facimus non bona. Nemo ergo quemquam horum audiat, sed haec sola suscipite, quae in meis Commentariis invenitis, et maxime in Epistola ad Ephesios, in quibus Origenis dicta vehementissime confutavi. Ego autem scrutatus sum, ut credere et tenere debeatis resurrectionem carnis ita futuram, ut corpora convertantur in animas, et uxores dirigantur in viros: et quod ante mundi constitutionem animae in caelestibus fuerint, et inde ob quasdam caussas soli Deo cognitas, in vallem hanc deductae sint lacrymarum: et quod corpori mortis insertae sint: et quod in fine saeculorum omnis natura rationabilis in unum corpus restituatur sicut ab initio fuit, ita ut et homo ad paradisum revocetur, et angelus refuga supra Petrum et Paulum exaltetur, cui ipsi ad paradisum, ut pote homines, postponendi sunt, ille autem in id quod ex initio creatus est, reparetur, ut [Al. et] fiant omnes simul Ecclesia primitivorum in caelestibus, et sint, dum in officiis quidem singulis quibusque sunt, membra Christi. Universitas vero cunctorum perfectum 353 Christi sit corpus. Haec tenentes, o fideles prudentesque discipuli, et istas meas indubitatas definitiones custodientes, Origenem tamen pro his ipsis dictis condemnantes, bene agetis. Valete. 44. Vides quia totum cum irrisione agis, et poenitere te ideo dicis, ut fallas eos quibus scribis? Nam et si vere te poeniteat, ut debet [Al. deberet], quid facies propter [Al. ad] omnes illas animas, quas per tot annos haec tua tam venenata, ut ipse ais, doctrina decepit? Denique [Al. Deinde] quis umquam per tuam poenitentiam emendabitur, cum iste ipse libellus, in quo et poenitens et accusator et judex es, auditores tuos rursum ad haec ipsa et legenda et tenenda transmittat? Ad ultimum etiam si haec ita non essent, ipse tamen [Al. tac. tamen] tibi etiam post poenitentiam, omnem aditum veniae praeclusisti. Ais enim ipsum Origenem pro his dictis poenituisse, Libello poenitentiae ad Fabianum, tunc urbis Romae Episcopum dato, et tamen post poenitentiam, post centum et quinquaginta annos mortis suae in jus eum trahis, et ad damnationem vocas. 354 Quomodo ergo pro his dictis tibi venia dabitur poenitenti, si ille qui ante te pro his poenituit, veniam non meretur? Similiter ut scripsisti, scripsit: similiter ut poenituisti, poenituit. Aut similiter pro poenitentia debetis absolvi, aut si negas veniam poenitenti (quod ego non opto [Al. peto], tu perurges), nos pariter condemnari secundum quandam Evangelii parabolam: Oblata est Domino a Judaeis adultera, ut viderent quid de ea secundum legem judicaret. Ille misericors et miserator Dominus, dixit, Si quis vestrum peccatum non habet, mittat super eam lapidem (Joan. 8. 3.). Et tunc omnes, inquit, discesserunt. Et Judaei quidem licet impii et increduli, tamen erubuerunt conscientias suas, ne cum ipsi essent peccatores, in peccatores viderentur ulcisci. Et latro ille de cruce dicebat ad alterum latronem, qui simul pendebat in cruce, et blasphemabat, Quia nec tu Deum times, vel quod in eodem nos sumus supplicio (Luc. 23. 40.). Nos cum haec eadem quae in nobis sunt, condemnemus in aliis, nec cum Judaeis erubescimus, nec cum latrone mitescimus. LIBER SECUNDUS. 1. Superiore quidem libello dogmaticas illius objectiones quas aliis impingit immerito, in se, ipso teste retorsimus: nunc vero jam explicitis et post tergum rejectis his, quae fidei vicinae sunt caussationibus, confidentius ei de caeteris criminationibus respondebimus. Est enim etiam illud accusationis ejus gravissimum caput, quod similiter, ut caetera mendacia, veritatis falce resecandum est. Ait enim confoederatos esse quosdam Origeni ad perjurium, et istud mysticae ejus traditionis arcanum absconditum esse in sexto Stromatum libro: nec ab ullo alio in tot saeculis 355 nisi a se solo deprehensum. Verum ne risum ei moveam, si jurisjurandi sacramento alienum me esse confirmem, a confoederatione perjurii planiore via ad manifestationem veritatis incedam, ex eo [Al. et ei] quod facillime probare possum, nec habuisse me umquam libros istos, nec [Al. aut] legisse a quoquam praestitos. Et sicut me non possum excusare de eo, quod quale sit nescio, ita ne accusari quidem possum de eo quod, vel si sit, penitus ignoro. Iste tamen, qui arguit vel ab illo traditum, vel a discipulis ejus dici, quod scriptum est, Qui loquitur veritatem cum proximo suo (Psal. 14. 2.), proximus non sit, nisi ille qui perfectus sit, et symmystes. Et iterum quod Apostolus dicit: Quia sapientiam loquimur inter perfectos (1. Cor. 2. 6.): et quod scriptum est: Nolite mittere Sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. 7. 6.), ut asserant, inquit, per hoc [Al. haec] veritatem non omnibus aperiendam.

2. Videamus quod ipse in istis ipsis electis suis commentariis libro secundo, sub eo capitulo ubi scriptum est: Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra (Ephes. 4. 25.): post pauca, « Propter quod, inquit, Paulus ipse perfectus in Epistola alia loquebatur: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (1. Cor. 2. 6.). Ergo hoc est quod jubet, ut unusquisque mystica quaeque atque secreta, et ea quae Dei veritate sunt plena loquatur cum proximo suo, ut dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam (Psal. 18.), hoc est, clara quaeque et lucentia indicet his, qui merentur audire: Vos estis lux mundi (Matth. 5. 14.). Porro tenebrosa et involuta, et omni sacramentorum nocte velata aliis [Al. his] referat, qui et ipsi nox, tenebrae, vel caligo sunt. De quibus dicitur, Et caligo sub pedibus ejus (Psal. 17. 10.), haud dubium quin Dei. Nam et in monte Sina Moyses ingreditur in turbinem et caliginem, ubi erat Deus (Exod. 19.). Et de ipso Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Ps. 17. 12.). 356 Loquatur itaque veritatem atque mysteria unusquisque cum proximo suo, nec det sanctum canibus, neque mittat margaritas ante porcos: sed quicunque oleum veritatis habuerint, illos [Al. et illud] in thalamum sponsi et penum [Al. penu] regis inducat. » Videte, quaeso vos, et diligentius perspicite, si alium aliquem in omnibus his quae scribit, nisi se et sua dicta condemnet. Si inimici sui lacerare eum, et arguere pro scriptis suis vellent, quo alio ordine, quibus aliis adversum eum sententiis uterentur, nisi quibus ipse adversum se, tanquam adversus alios, utitur? Condemnatio adversum istum [Al. eum] si proferenda sit, Epistola sua sufficit, si solum nomen immutes, textus enim criminum nec in alium omnino quemquam sicut in ipsum convenit solum. Quae damnari jubet, haec iterum observari jubet: quae agit, arguit: quae detestatur, operatur. Beati discipuli ejus, qui eum vel audiunt vel imitantur. 3. Veruntamen quoniam perjurii ejus dogma proponitur [Al. praeponitur], nihil ad me si iste vel agat vel scribat, quia apud nonnullos fratrum etiam hanc nobis inurere conatus est maculam, et nunc iterare per literas, secundum ab illo datam regulam: quid ego ipse de perjurio sentiam, profero, ut de sese iterum sibi ipsi judicium derelinquam. Etenim cum Dominus et Salvator noster dicat in Evangeliis, Dictum est antiquis, non perjurabis, reddes enim Domino juramenta tua: ego autem dico vobis, nolite jurare omnino (Matth. 5. 34.): omnis qui docet quacunque ex caussa pejerandum esse, ego dico quod alienus sit [Al. est] a fide Christi, et ab Ecclesiae unitate catholicae. 4. Sed velim nunc posteaquam de meo, ut ipse statui, anathemate satisfeci, elaborare paululum, si patienter accipitis, et hoc quod iste per orgia quaedam et mysticas foederationes [Al. confoederationis], perjurium observari dicit, quos habeat cultores et symmystas, aperire. Certa est enim et satis vera Dei illa sententia 357 quae dicit, Quia ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. 7. 16.): et iterum: Ex fructibus, inquit, arbor cognoscitur (Luc. 6. 44.). Et nos ergo, sicut iste dicit, perjurii dogma suscepimus. Si ad hoc edocti sumus, et talis in nobis arbor plantata est, non potest fieri, ut non tales aliqui ex nobis saepius germinaverint fructus, verum etiam mystici dogmatis auctoritate coaluerint [Al. coalescerent]. Et quidem quantum ad personam meam pertinet, quem solum ex his omnibus quae scribit, lacerare se putat, non mihi ipsi feram testimonium, nec dicam quod etiam sit jurandum, cum forte necessitas exigit: et si non cautus sum [Al. sim], at certe timidus esse cupio. Postremo et si observare non possum, errasse me noverim [Al. noverint]. Haec ergo non dicam, tamen sive errem in his, sive caveam, iste interim caussam commissi alicujus, qua me in talibus arguat, non habet [Al. habebit]. Ego autem qualiter apud istum sacratissima sit hujus non dogmatis, sed foedissimi et verissimi vitii observantia, iterum ex scriptis ejus probabo. Nihil enim ex livore et invidia confictum [Al. confectum] adversum eum proferam, ut ipse contra nos facit; sed ipsum se testem et scripta sua adversum eum producam: ut sciat se non ab inimicis argui, sed a semetipso redargui. 5. Libellum quemdam de conservanda virginitate Romae positus scripsit, quem libellum omnes Pagani et inimici Dei, apostatae et persecutores, et quicunque sunt, qui Christianum nomen odio habent, certatim sibi describebant-pro eo, quod omnem ibi: Christianorum ordinem, omnem gradum, omnem professionem, universamque pariter foedissimis exprobrationibus infamavit Ecclesiam; et ea quae Gentiles falso in nos conferre [Al. ferre] crimina putabantur, iste vera esse, immo multo pejora a nostris geri, quam illi criminabantur, asseruit. Nam primo illas ipsas virgines, de quarum virtute scribere videbatur, infamat, et dicit de eis his verbis: « Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt se feminas esse, quod natae sunt, crinem amputant, et impudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt [Al. Suntque] quae ciliciis vestiuntur, 358 et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. » Dicit et mille alia de his probra graviora. Sed nec viduis quidem parcit. Ait namque [Al. quidem] de ipsis, « Nulla illis nisi ventris cura, et quae ventri proxima sunt. » Alia quoque ingerit obscoena quamplurima. Sed et Monachorum omne genus, quam foede, quam turpiter laceret, longum est si ipsius verbis vel scriptis velim probare. De Diaconis vero et Presbyteris, quae dedecora descripserit, pudet retexere. Initium tamen lacerationis ipsius ponam, ex quo facilius conjici possit [Al. conjicere possitis], quantum in consequentibus augescat invectio. « Sunt alii, inquit, de mei ordinis hominibus [Al. nominibus] loquor, qui ideo Presbyterium et Diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant [Al. adeant]. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant, et ne plantas humidior [Al. humilior] via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimes esse quam Clericos. » Et posteaquam speciatim non tam vitia quam crimina Sacerdotum, vel ministrorum exprobrans, etiam ingressum eorum et salutationes ad matronas, non solum decoloravit, verum etiam exsecrabilem fecit: quomodo posteaquam omne genus Christianum conscidit et infamavit, sibi quoque non parcat ipse [Al. tac. ipse], audite. 6. Redeo enim post excessum quemdam ad hoc quod proposueram, propter quod et Libelli hujus res poposcit fieri mentionem, et ostendam apud istum tam licita haberi perjuria, ut scriptis quoque suis deprehendi ea non erubescat. Igitur in hoc ipso Libello, cum moneret, saeculares codices legi non debere et diceret, « Quid faciet cum Psalterio Horatius, cum Evangeliis Maro, cum Apostolo [Al. Apostolis] Cicero? nonne scandalizabitur frater, si te viderit in idolio recumbentem? » et caetera cum dixisset ejusmodi, quibus alienam esse a Christiano assereret librorum saecularium lectionem: inserit etiam revelationem quandam ad se divinitus factam, satis horrificis refertam praeceptis. 359 Refert enim, quod posteaquam saeculo renuntiasset, et ad Deum fuisset conversus, amore tamen saecularium librorum valde teneretur, nec facile posset tali carere desiderio, « Et pro hoc subito, inquit, raptus in spiritu, ad tribunal Judicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus conditionem [Al. de conditione], Christianum me esse respondi. Et ille, qui praesidebat, Mentiris ait, Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus est, ibi et cor tuum. Illico obmutui, et inter verbera (jam enim caedi [Al. num caedi] me jusserat, conscientiae magis igne torquebar. Clamare tamen cepi, et ejulans dicere, Miserere mei, Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti, qui adstabant [Al. astiterant], precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret, exacturus deinde cruciatum, si Gentilium literarum libros aliquando legissem. Ego qui tanto constrictus articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare cepi, et nomen ejus obtestans dicere, Domine, si unquam habuero codices saeculares, aut si legero, te negavi. In haec verba dimissus, revertor, inquit, ad Superos. » 7. Audisti quam novum, quam horrificum juramenti sui exposuerit genus? Residente in tribunalibus judice Domino Jesu Christo, assistentibus Angelis, et intercedentibus pro se, inter verbera et cruciatus jurat se saeculares libros nec habiturum unquam, nec lecturum. Relegantur nunc, quaeso, quae scribit, si una ejus Operis pagina est, quae non eum iterum Ciceronianum pronuntiet, ubi non dicat: sed Tullius noster, sed Flaccus noster, sed [Al. et] Maro. Jam vero Chrysippum et Aristidem, Empedoclem, et caetera Graecorum auctorum nomina, ut doctus videatur, et plurimae lectionis, tanquam fumos 360 et nebulas lectoribus spargit. Denique inter caetera etiam Pythagorae libros legisse se jactat, quos ne exstare quidem, eruditi homines asserunt. Sed iste ne aliqua ex parte juramentum suum de auctoribus Gentilium praeteriret, etiam ea, quae non sunt scripta, legisse se scribit. Sed in omnibus fere Opusculis suis multo plura, et prolixiora testimonia de his suis, quam de Prophetis nostris vel Apostolis ponit. Puellis quoque [Al. vero] et mulierculis scribens, quae non utique nisi de nostris Scripturis aedificari et cupiunt et debent, exempla eis Flacci sui, et Tullii, vel Maronis intexit. 8. Jam vero in illo libello, quem de Optimo genere interpretandi intitulavit, ubi praeter tituli annotationem nihil optimum, sed totum pessimum est (ibi enim asseverat haereticos illos, quibus nunc communicat, et incurrit illam sententiam Apostoli nostri, non sui, ille enim suum aut Flaccum dicit, aut Tullium, qui ait: Qui autem [Al. enim] discernit, si manducat, damnatus est [Rom. 14. 23.] ), in illo ergo libello, quod nullo genere verbum de verbo interpretari ratio sinat (quod modo ei iterum rationabile visum est), capita integra dictata ex codice Ciceronis inseruit. Nonne ipse dixerat, « Quid faciet cum Psalterio Horatius, cum Evangeliis Maro, cum Apostolo [Al. Apostolis] Cicero? Nonne scandalizabitur frater, si te viderit in idolio recumbentem? » In quo utique ipse se idololatriae reum statuit. Si enim qui viderit legentem hoc, scandalizatur, multo amplius qui scribentem. Sed quoniam qui ad idololatriam devolvitur, non plene nec integre prophanus efficitur, nisi prius negaverit Christum: ipse Christo in faciem coram sedenti in tribunalibus, assistentibus quoque clarissimis ministeriis Angelorum, dicit: « Si legero, vel [Al. si] habuero Gentilium libros, te negavi. » Et nunc non solum legit et habet, non solum describit et comparat; verumetiam divinis eos verbis et sermonibus Ecclesiasticae aedificationis 361 interserit. Res quam dico, omnibus qui legunt libellos ejus, satis nota est, et teste non indiget. Sed est hominis de tam sacrilego perjurii barathro se cupientis eripere, adhibere sibi aliquod excusationis commentum, et dicere: Non modo lego, sed ea quae in adolescentia didici, quia sum tenacis memoriae, ita ut possim plura simul de diversis capita continuare, ipsa nunc profero. Si quis a me modo exigeret, ut probarem, si hodie antequam sol oriretur, nox fuisset in terris: aut si usque ad solis occasum dies illustraverit mundum, quid aliud dicerem, nisi magis ab illo, qui dubitaret de eo, quod omnes noverant, caussas dubitationis, quam a me probationis oportere deposci? Sed in hoc licet omnes sciant esse verum quod dicimus, et omnes intelligant: tamen quia de anima hominis res agitur, de perjurii crimine, de negationis Christi sacrilegio, non potest facilis haberi condemnatio. Nunquid illum imitabimur, qui reos, nec interrogatos, nec respondentes condemnat, et non solum non respondentes, sed nec praesentes; et non solum non praesentes, sed et mortuos; et non solum mortuos, sed et eos, quos semper ante laudaverat; et non solum eos quos laudaverat, sed et eos quos secutus fuerat, et magistros habuerat. Timeatur Domini sententia, primo illa quae dicit: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. 7. 1.); et iterum: Qua mensura mensi fueritis, eadem et remetietur vobis (Luc. 6. 38.). Quid ergo licet ex superfluo, unum tamen proferam testem adversum eum pervalidum, et cui praescribere non potest [Al. possit], ipsum iterum se et sua proferam scripta. Quamvis ergo omnes libelli ejus hoc testentur, et superflua de hoc mea videatur assertio: tamen utendum aliquo speciali testimonio est, ne minus plenum his qui forte scripta ejus non legerunt, videatur esse quod dicimus. 9. Cum libellos ejus quos adversus Jovinianum scripsit, reprehendisset quidam; Domnioni beatae memoriae seni, 362 qui sibi hoc ipsum indicaverat, iste rescribens excusat, et dicit: Nullo genere potuisse fieri se errasse, hominem, qui omnium haberet scientiam. Cum ergo enumerasset vel syllogismorum genera, vel discendi ac scribendi artes, quas videlicet ille qui eum [Al. tac. eum] reprehenderat, ignoraret; continuo haec subjungit: « Stultus, inquit, ego, qui me putaverim hoc absque philosophis scire non posse, qui meliorem stili partem elegerim eam, quae deleret, quam quae scriberet. Frustra ergo Alexandri verti Commentarios, nequicquam me doctus magister per εἰσαγωγὴν Porphyrii introduxit ad Logicam: et ut humana contemnam, sine caussa Gregorium Nazianzenum et Didymum in Scripturis κατηχηστὰς [Al. εἰσαγητὰς] habui. » Hic est qui Christo dixit, te negavi, si vel habuero Gentilium codices, vel legero. Si nihil aliud, vel de Porphyrio silere debuerat, qui specialis hostis Christi est, qui religionem Christianam quantum in se fuit, penitus subvertere conatus est scriptis suis: quem iste nunc introductorem et instructorem ad Logicam habere gloriatur. Nec argumentari potest, se ante haec didicisse. Ante enim quam converteretur, mecum pariter et literas Graecas et linguam penitus ignorabat. Post juramentum omnia haec, post sacramenti dati sponsionem. Sine caussa argumentamur, continuo dicetur nobis: Erras homo. Deus non irridetur (Gal. 6. 7.), nec syllogismi apud eum de Alexandri Commentariis intexuntur. Ut video, frater, male tibi auspicatus es, quod introductor tuus sit Porphyrius. Quo te introduxit perfidus? Si ad illum locum ubi ipse est: ibi et fletus et stridor dentium est. Ibi enim et apostatae et inimici Dei fortassis et perjuri ibi habitant. 10. Non bonum introductorem tibi elegisti. Magis si accipis consilium meum, ad illum nos introductorem pariter convertamus, qui introducit ad Patrem, qui dixit: Nemo venit ad Patrem 363 nisi per me (Joan. 1.). Doleo, frater, si credis, et si non credis, doleo te suspiciones alieni perjurii in antiquis et veterulis chartulis perscrutari, cum in tuo ore jugis ac sine fine perjurii inexpiabile sacrilegium perseveret. Nonne recte tibi conveniet illud dici, quod Apostolus dicit: Tu autem qui Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, instructus per legem, confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae veritatis in lege (Rom. 2. 17.)? Qui ergo doces alium, teipsum non doces? Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui praedicas [Al. dicis] non furandum, furaris? Qui abominaris idola, sacrilegium perjurii committis? Et quod est ultimum et gravissimum, numen Dei per te et φιληνεικίαν [Al. contendendi libidinem] tuam blasphematur inter Gentes. 8. Sed transeamus jam hinc ad alterius objecti purgationem, si tamen convictum se perjurii et praevaricationis simul, perurgente etiam conscientia sua, fateatur. Alioquin si inficias eat, etiam testes quamplurimos fratrum habere possum, qui in meis cellulis manentes, in monte Oliveti quamplurimos ei Ciceronis Dialogos descripserunt, quorum et ego quaterniones, cum scriberent, frequenter in manibus tenui, et relegi, quod mercedes multo largiores, quam pro aliis scripturis solent, ab isto eis darentur, agnovi. Mihi quoque ipsi aliquando cum de Bethleem Jerosolymam venisset, et codicem secum detulisset, in quo erat unus Dialogus Ciceronis, et idem ipse Graecus Platonis, quod dederit ipsum codicem, et aliquandiu fuerit apud me, nullo genere negare potest. Sed quid immoror tandiu in re, quae luce est clarior? cum ad haec omnia quae supra diximus, etiam illud addatur, ubi cesset omne commentum, quod in monasterio positus in Bethleem, ante non multo adhuc tempore, partes Grammaticas exsecutus sit, et Maronem suum, Comicosque 364 ac Lyricos et Historicos Auctores, traditis sibi ad discendum Dei timorem puerulis exponebat, scilicet et ut praeceptor fieret Auctorum Gentilium quos si legisset tantummodo, Christum se negaturum juraverat. 9. Sed videamus quid adhuc aliud culpet. Gentilium esse dicit haec dogmata: ecce qua sententia se ipse condemnet. Gentilium dicit dogmata, quae ipse conscribit: labitur; sed porrigenda manus est, non est nimie perurgendus. Dum enim totus in eloquentia volitat, et vituperationibus atque invectionibus fertur, immemor sui fit, et a ratione devolvitur. Noli, frater, temetipsum etiam in non necessariis temere condemnare. Non continuo inter Gentiles deputandus es, vel tu vel Origenes, si [Al. sed], ut ipse dixisti, volentes Dei justitiam defendere, et respondere contra eos, qui vel fato vel casu cuncta moveri dicunt: et volentes ostendere justam [Al. justissimam] esse Dei providentiam, quae moderatur universa: dixisti inaequalitatis caussas unam quemque sibi animam jam ex anterioris vitae, quam in caelestibus habuit, motibus ac sensibus comparasse; vel etiam si dixisti, bonae illi et incommutabili ac simplici naturae Trinitatis convenire, ut omnem creaturam suam in fine omnium restituat in hoc quod ex initio creata est, et post longa et spatiis saeculorum exaequata supplicia, quae Deus non tam irascentis quam curantis affectu infert unicuique, quippe qui commonitionis caret vitio, et medentis et curantis vice finem statuat aliquando poenarum. Haec ergo quam vera dixeritis, Deus viderit; tamen impietatis non multum mihi continere videntur in Deum, nec Gentilitatis aliquid, maxime si hac mente dicitis, qua vis ratione Dei scilicet justitiam defendere cupientes. 10. Pro his ergo noli te satis conturbare, neque teipsum superfluo aut poenitentiae subjicias, aut condemnationi. Sed illud est revera, unde te defendere, aut excusare non possumus, 365 quod [Al. quia] non solum gentiliter, verum et super omnem gentilitatem, imo impietatem a te dictum probatur, quod in hoc ipso libello (Epist. 22. ad Eustoch.), cujus superius fecimus mentionem, Deum socrum habere dixisti. Et quid tam impium vel profanum a quoquam Gentilium Poetarum saltem dici potuit? Stultum est enim si requiram de te, ubi hoc in Scripturis sanctis legeris. Quaero si vel Flacus tuus, aut Maro, si Plautus, aut Terentius, certe si vel Satyricus quis inter omnia spurca sua et impudica istud nefas in Deum ex suo ore protulerit. Fefellit te credo illa res et decepit, quod puella ad quam sermo Dei fiebat, sponsa Christi dicebatur: ut propterea etiam matrem carnalem, socrum Dei appellandam putares. Et nesciebas quod haec non secundum carnis ordinem dicuntur, sed secundum spiritus gratiam. Sponsa enim ex eo appellatur, quod sermo Dei quasi sacrato quodam connubio jungatur animae humanae. Si autem tali conjunctione etiam mater puellae Christo per fidem sociatur [Al. sacratur], rectius etiam ipsam sponsam Christi, quam socrum Dei appellare potuisses. Nunc [Al. Nam] restat tibi, ut et patrem puellae, socerum Dei dicas, et sorores ejus, cognatas: etiam puellam nurum Dei pronunties. Sic dum totus Plautinae et Tullianae cupis eloquentiae sectator videri, oblitus es, quomodo Apostolus omnem Ecclesiam, id est parentes cum liberis, matrem [Al. matre] cum filiabus, cnm sororibus fratres omnes simul unam nominet virginem, vel sponsam, dicens: Statui autem hoc ipsum omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo (2. Cor. 11. 2.). Sed tu dum non Paulum, sed Porphyrium introductorem te habere gloriaris, ipsum Porphyrium sequendo, qui adversum Christum, et adversum Deum libros impios ac sacrilegos scripsit, et ab ipso, ut ais, introductus in istud blasphemiae barathrum decidisti 366 11. Quod si vere pro maledictis tuis vis agere poenitentiam, si non irrides ista dicendo, si non mente φιλόνεικος et contentiosius propter hoc solum etiam te infamare non refugis, dummodo alium decolores: si non arte, sed fide dictorum tuorum poenitudinem egeris [Al. geris], pro hac tam gravi turpique blasphemia age poenitentiam, hinc enim in Deum blasphemasti. Nam de creaturis aliquid dicere et errare, maxime si non contumeliae voto, sed dum justitiam Dei, ut dicis, cupit asserere, quis effluat, non est nimis exsecrabile commissum. In caelum tendere os, grave est. Injustitiam vel contumeliam in excelsum loqui, perniciosum est. Hoc lugeatur quod difficile curatur. Nam quis est qui cum morbo regio laboret, et de ipso capite, et vultu ac vita periclitetur, magnopere clamet, quod non leve παρωνύχιον pedis, aut perfacilis ungulae suae offensa curetur?

12. Illud autem minimum quidem est, et responsione vix dignum, quod enumerans doctores suos, quos se de synagoga dicit esse mercatum, stimulans nos, subjungit: Neque enim, inquit, ipse me docui, sicut quidam; nos sine dubio intuens, in quos omne ab initio lacerationis suae pondus invexit. Et miror hoc eum dicere voluisse, cum majorem in me et veriorem haberet obtrectandi materiam, quod magis inter multos et praeclaros magistros diu moratus, nihil dignum eorum, vel magisterio, vel institutionibus habeam. Caeterum iste qui in tota vita sua non totos triginta dies Alexandriae, ubi erat, Didymus commoratus est, per totos pene libellos suos longe lateque se jactat, Didymi videntis esse dicipulum, et καθηγητὴν, id est praeceptorem, in scripturis sanctis habuisse Didymum. Et omnis ista jactantia in uno mense quaesita est. Ego qui sex annis Dei caussa commoratus sum, et iterum 367 post intervallum aliquod, aliis duobus, ubi Didymus, de quo tu solo te jactas, et ubi alii nihilominus illo non inferiores, quos tu ne facie tenus quidem nosti, Serapion, et Menites, viri natura et moribus et eruditione germani: ubi Paulus senex Petri Martyris discipulus: et ut ad eremi magistros veniam, quibus et attentius et frequentius vacabamus, ubi Macarius Antonii discipulus et alter Macarius, et Isidorus, et Pambas, omnes amici Dei, qui nos haec docebant, quae ipsi a Deo discebant: quantam ego, si hoc ita deceret, aut expediret, de his omnibus habere jactantiae materiam possem? Sed erubesco, haec etiam retexens, dum volo tibi ostendere, non, ut tu dicis, nostro ingenio magistros, sed quod plus doleo, magistris defuisse magis ingenium nostrum. Verum quid stultus ego sanctos enumero Christianos viros? Non propter istos dicit, quia ipsi nos docuimus, sed quia Barrabam ejus de Synagoga magistrum non suscepimus, et per εἰσαγωγὴν Porphyrii, ad Logicam non sumus introducti. Ignosce mihi pro hoc quod malui ante imperitus et indoctus videri, quam Barrabae discipulus dici. Proposito etiam Christo simul et Barraba, ego quasi imperitus Christum elegi. Tu, ut video, cum illis clamas qui dicunt: Non hunc, sed Barrabam (Joan. 18. 40.). Nam Porphyrius tuus, 368 dic quaeso, quid te docuit, qui adversum Christianos, et adversum religionem nostram blasphemiae volumina conscripsit? Quid te isti in quibus tantum te jactas, unus ab idolis daemonum, et alius de Synagoga, ut dicis, Satanae magistri docuerunt boni? Nihil video nisi hoc quod et ipsi noverant. Nam Porphyrius te docuit de Christianis male loqui, concidere virgines, continentes, Diaconos, Presbyteros, et omnem prorsus Christianorum gradum et ordinem libellis editis infamare. Ille vero de Synagoga Barrabas tuus pro Christo electus, docuit te resurrectionem carnis, non in virtute, sed in fragilitate sperare: literae occidentis amicum fieri, et inimicum spiritus vivificantis. Et alia quaedam secretiora, quae si res poposcerit, postmodum proferentur in tempore. 13. Sed quid in longum sermo producitur? Conviciis ejus et injuriis non respondeamus, lacerationibus ejus, ad quod opus quotidie stilum ejus Porphyrius exacuit, non obviemus. Ad hoc enim Jesus noster, non Barrabas magister, silere nos docuit. Ad illud veniamus, ut ostendatur quam vera sunt, quae vel pro sua excusatione, vel pro nostra accusatione conscripsit. Ait duas esse solas Praefatiunculas suas, in quibus laudare visus est Origenem: in eo tamen interpretationis opere eum laudaverit, 369 in quo nihil omnino dogmaticum, nihil de fide dictum sit, et quod penitus in his quae ejus ipse interpretatus est, nihil tale inferatur, quale nunc ad Synagogae gratiam, non ad Christianorum aedificationem reprehendit. Et quamvis ei sufficere ad silentium agendum debeat, quod ea in alienis literis culpat, quae proferuntur ex suis; tamen et in hoc quam verum dixerit, videamus. Ex Praefatione interpretationum in Ezechiele, quatuordecim Homiliis, sive Oratiunculis Origenis, scribens cuidam Vincentio: « Magnum est, inquit, mi amice, quod postulas, ut Origenem faciam Latinum, et hominem juxta Didymi videntis sententiam, alterum post Apostolos Ecclesiarum magistrum etiam Romanis auribus donem. » Et post aliquanta: « Et illud, inquit, breviter admonens, ut scias, Origenis opuscula in omnem Scripturam esse triplicia. Primum ejus opuscula Excerpta sunt, quae Graece σχόλια nuncupantur, in quibus ea quae sibi videbantur obscura, aut quae habere aliquid difficultatis, summatim breviterque perstrinxit. Secundum ὁμηλιτικόν genus, de quo et praesens interpretatio est. Tertium quod scripsit ipse τόμους, nos volumina possumus nuncupare, in quo opere tota ingenii sui vela spirantibus ventis dedit: et recedens a terra, in medium pelagus aufugit. Scio te cupere, ut omne genus transferam dictionis: praemisi caussam, cur facere non possem: hoc tamen spondeo, quia si, orante te, Jesus reddiderit sanitatem, non dicam cuncta, quia hoc dixisse temerarium est, sed permulta sim translaturus, ea lege quam tibi saepe constitui, ut ego vocem praebeam, tu notarium. » 14. Item de Canticis Canticorum Praefatio: « Beatissimo Papae Damaso. Origenes cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico Canticorum ipse se vicit. Nam undecim voluminibus explicitis, quae ad viginti usque versuum millia pene perveniunt, primum Septuaginta 370 interpretes, deinde Aquilam, Symmachum, Theodotionem, et ad extremum Quintam editionem, quam in Actio littore invenisse se scribit, ita magnifice aperteque disseruit, ut vel inde mihi videatur in eo completum esse quod dicitur: Introduxit me rex in cubiculum suum. Itaque illo opere praetermisso, quia ingentis est otii, laboris et sumtuum, tantas res, tam dignum opus in Latinum transferre sermonem, hos duos Tractatus quos in morem quotidiani eloquii parvulis adhuc lactentibusque composuit, fideliter magis quam ornate interpretatus sum, gustum tibi sensuum ejus, non cibum offerens: ut animadvertas, quanti sint illa existimanda, quae magna sunt, cum sic possint placere, quae parva sunt. » 15. Item ex Praefatione Commentarii in Michaeam scripta ad Paulam et Eustochium, post aliquanta: « Nam quod dicunt Origenis me volumina compilare, et contaminare non decere scripta Veterum, quod illi maledictum vehemens existimant, eam laudem ego duco maximam, cum illos imitari volo, qui cunctis prudentibus et nobis [Al. vobis] placent. » 16. Item ex Praefatione interpretationis Hebraicorum Nominum: post aliquanta, ita dicit: « At ne forte consummato aedificio, quasi extrema deesset manus, novi Testamenti verba et nomina interpretatus sum, imitari volens Origenem ex parte, quem post Apostolos [Al. Apostolum] Ecclesiarum magistrum, nemo, nisi imperitus, negat. Inter caetera enim ingenii sui praeclara monimenta, etiam in hoc laboravit, ut quod Philo quasi Judaeus omiserat, hic ut Christianus impleret. » 17. Item de Epistola ad Marcellam: « Ambrosius, quo chartas, sumtus, notarios ministrante, tam innumerabiles libros vere Adamantius noster et Chalcenterus explicuit, in quadam Epistola, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert nunquam se cibos, Origene praesente, sine lectione sumsisse, 371 nunquam inisse somnum, nisi unus e fratribus sacris Literis personaret. Hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet, et oratio lectionem. » 18. Item ex alia Epistola ad Marcellam: « Beatus Pamphylus martyr, cujus vitam Eusebius Caesariensis Episcopus tribus ferme voluminibus explicuit, cum Demetrium Phalereum et Pisistratum in sacrae Bibliothecae studio vellet aequare, imaginesque ingeniorum, quae vera sunt et aeterna monimenta, toto orbe perquireret: tunc omnes maxime Origenis libros impensius prosecutus, Caesariensi Ecclesiae dedicavit. Quam Bibliothecam ex parte corruptam Acatius, dehinc Euzoius, qui ejusdem Ecclesiae Sacerdotes fuerunt, in membranis instaurare conati sunt. Hic cum multa repererit, et inventorum nobis indicem reliquerit, centesimi vicesimi sexti Psalmi Commentarium, et Phe literae Tractatum, ex eo quod non inscripsit [Al. scripsit], confessus est non repertum. Non quod talis tantusque vir, Adamantium dicimus, aliquid praeterierit: sed quod negligentia posterorum ad nostram usque memoriam non durarit. » 19. Sed fortasse dices mihi: Quid superfluis reples paginas? Nunquid et ille dicit criminis esse nominari Origenem, aut ingenii ei laudem dari? Si praedicatur talis ac tantus vir, eo magis, si qua sunt illius, in quibus aut apostolicus vir, aut Ecclesiae magister dicitur, ut in superioribus ipse profert: aut si quid tale est quod fidem ejus, non ingenium solum commendare videatur. Hoc quidem faciam, tamen idcirco haec protuli, ubi eum talem ac tantum virum dicit, quia in ea Praefatiuncula, ubi eum dicit Apostolum, vel Prophetam defendi, vel usque ad coelum ferri: hunc puto sermonem 372 laudis ejus inscriptum. Et sicubi forte scientiam ejus laudavimus, tales sunt omnes meae in illum laudes, pro quibus hic tantum in te ignis accendit, quas de suis scriptis nec imputari sibi dignum ducit. Verum quia non dignatur aequalem nobiscum personam habere in judicio, et nos quidem etiam ex suspicionibus condemnat: ipse vero neque ex chirographis suis teneri vult, nec putat in caussa observare Scripturae sanctae debere sententiam, quae jubet absque personarum acceptione judicari: non ut aequitas, sed ut ipse vult, ita satisfaciamus pro nobis. Ait enim, Tu si interpretatus es Origenem, culpandus es: ego etiam si eadem dixi, pro quibus ille culpatur, bene feci, et legi debent et teneri. Tu si laudasti ingenium ejus, vel scientiam, reus es: ego si ingenium laudavi, nihil est. 20. Sed profer, inquit, ubi eum ita laudaverim, ut fidem ejus excusarem. Non aeque quidem; sed quocunque duxeris sequar. Libellum quemdam scribens, comprehendere quasi indiculo quodam voluit, quanta apud Latinos Varro scripserit, et quanta apud nostros Origenes in Graecis, in qua ita ait, « Marcum Terentium Varronem miratur antiquitas, quod apud Latinos tam innumerabiles libros scripserit. Graeci Chalcenterum miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non possit. Et quia nunc otiosum est apud Latinos Graecorum voluminum indicem texere, de eo qui Latine scripsit aliqua commemorabo, ut intelligamus nos Epimenidis dormire somnum, et studium quod illi posuerunt in eruditione saecularium scripturarum, nos in congregandis opibus ponere. Scripsit itaque Varro quadraginta quinque libros Antiquitatum, quatuor de Vita populi Romani. » Et cum 373 enumerasset per singula omnia quae Varro scripsit, addidit post haec: « Quorsum Varronis et Chalcenteri mentio facta sit quaeritis, videlicet ut ad Adamantium nostrumque Chalcenterum veniamus, qui tanto studio in sanctarum Scripturarum labore sudavit, ut juste Adamantii nomen acceperit. Vultis noscere quanta ingenii sui reliquerit monimenta? sequens titulus ostendit. Scripsit in Genesim libros tredecim; Mysticarum Homiliarum libros duos; in Exodo Excerpta, in Levitico Excerpta. » Et post multa: « Item, inquit, Monobiblia: Περὶ Ἀρχῶν libros quatuor, de Resurrectione libros duos, et alios de Resurrectione Dialogos duos, » et cum enumerasset omnia ejus Opuscula, secundum indiculi fidem addidit et dicit, « Videtisne et Graecos pariter et Latinos unius [Al. hujus] labore superatos? Quis enim umquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Pro [Al. Porro] hoc sudore quid accepit praemii? Damnatur a Demetrio Episcopo, exceptis Palaestinae et Arabiae et Phoenicis, atque Achaiae Sacerdotibus: in damnationem ejus consentit urbs Roma. Ipsa contra hunc cogit Senatum, non propter dogmatum novitatem, non propter haeresim, ut nunc adversum eum rabidi canes simulant, sed quia gloriam eloquentiae ejus et scientiae ferre non poterant, et illo dicente, omnes muti putabantur. Haec quare scripserim et ad pauperis lucernae igniculum, cito sermone, sed non cauto dictaverim, potestis intelligere, si Epicuros et Aristippos cogitetis. » 21. Si quis tibi tunc quaeso cum ista ad pauperis, ut ais, lucernae igniculum, cito sed non cauto sermone dictares, adstitisset Propheta, et clamasset [Al. exclamasset], o scriptor, cohibe hanc vocem, reprime stilum, erit enim tempus et non multo post, cum tu schisma ab Ecclesia facies, et ut pro ipso schismate colorem aliquem excusationis invenias, istos quos nunc omnibus mirabiles facis libros, incipies infamare, et istum quem modo Chalcenterum tuum vocas, et pro merito 374 laudabilis laboris, ais, Adamantium nominatum, dicturus es, non tam libros ad utilitatem animae, quam venenata dogmata conscripsisse. Hunc quem negas juste a Demetrio in caussa fidei esse damnatum, et hunc quem negas pro dogmatum novitate accusatum, tu exsecrandum pro novitate dogmatum dices: et ea quae dicis, nunc adversum eum canes rabidos simulare, haec tu ipse simulabis. Romanum quoque senatum, ut nunc scribis, Epistolis tuis commonitoriis, juramentis, satellitibus circumvolantibus, etiam tu coges contra eum, et talem vicem pro omnibus laboribus suis Chalcen tero tuo reddes. Et ideo cave haec nunc scribere, ne cum haec scripseris, et illa egeris, multo verius tu tuis sententiis condemneris, quam ille alienis. Putasne habuisses Prophetae illi haec tibi dicenti fidem, et non magis illum insanum tunc, quam te in haec venturum putasses? Sed contentio haec est, quae nec amicis parcit, dummodo laedat inimicos. Tu vero hoc supergressus, tibi ipsi non parcis, dummodo non inimicos conficias, sed amicos. 22. Item ex Praefatione Hebraicarum Quaestionum post multa: « De Origene autem, inquit, sileo: cujus nomen, si parva licet componere magnis, meo nomine [Al. invidiosius] invidiosum est. Qui cum in Homiliis suis quas ad vulgus loquitur, communem editionem sequatur, in Tomis Hebraica Veritate superatus, et suorum circumdatus agminibus, interdum linguae peregrinae quaerit auxilia. Hoc unum dico, quod vellem cum invidia nominis ejus habere etiam scientiam Scripturarum, flocci pendens imagines umbrasque larvarum, quarum naturae esse dicitur, terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis. » Verum ego jam nec mirari debeo, nec conqueri pro his quae in me agit, qui tantis viris et talibus non pepercit. Nam et sanctae memoriae Ambrosium Episcopum qualibus figuris laceret, qualibus obtrectationibus secet, 375 in his quibus nihilominus laudat Origenem, similiter ex suis Praefationibus edocebo. Praefatio de Homiliis in Lucam ad Paulam et Eustochium: « Ante paucos dies quorundam in Matthaeum et Lucam Commentarios vos legisse dixistis, e quibus alter et sensibus hebes esset, et alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem petitis, ut istiusmodi nugis contemtis, saltem triginta et novem Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habentur, interpreter. Molestam rem et tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho, et non suo scribere: quam [Al. quod] tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis. Siquidem illud quod olim Romae sancta Blaesilla efflagitaverat, ut viginti sex tomos illius in Matthaeum, et alios quinque in Lucam, et triginta duos in Joannem, nostrae linguae traderem, nec virium mearum, nec otii nec laboris esse perspicitis. Sed quantum apud me et auctoritas vestra et voluntas valet, praetermisi paululum Hebraicarum Quaestionum libros, ut ad arbitrium vestrum, lucrativis [Al. lucrativi] operis, haec qualiacunque sunt non mea, sed aliena dictarem; praesertim cum a sinistro oscinem [Al. oscinere] corvum audiam crocitantem, et mirum in modum de cunctarum avium ridere coloribus, cum totus ipse tenebrosus sit. Fateor itaque antequam ille objiciat, Origenem in his Tractatibus quasi puerum talis ludere. Alia sunt virilia ejus, et senectutis seria: quae si vobis libuerit, et potuero, si Dominus, ut in Latinum vertam sermonem, dederit commeatum, 376 et praetermissum prius opus explevero, tunc videre poteritis, imo per vos Romana lingua cognoscet, quantum boni et ante nescierit, et scire nunc ceperit. » 23. Ecce quae de Origene et de Ambrosio sentiat. Quod si negare voluerit hoc quod omnes sciunt, quia de sancto Ambrosio dixerit, primo ex eo convincetur, quod apud Latinos ipsius tantum, et non alterius in Lucam Commentarius fertur. Deinde scit me habere Epistolam suam, in qua hoc ipsum de aliis excusans, in illum convertit suspicionem. Verum, quia Epistola illa etiam secretiora quaedam continet, quae interim modo publicari nolo ante tempus, ex aliis adhuc his similibus approbabimus. Interim Origenis libros, ut supra diximus, in omnem admirationem extollit, et dicit, quod « si eos interpretetur, Romana lingua cognoscet quantum boni et ante nescierit et scire nunc ceperit, id est, in Matthaeum, inquit, viginti sex libros, et in Lucam quinque, et in Joannem triginta duos. » Isti sunt quos magnificat, in quibus eadem prorsus omnia, sed latius et copiosius, quae et in istis περὶ Ἀρχῶν libris, pro quibus me arguit, continentur. Quod si iste promittit se istos interpretaturum, me quare pro similibus incusat? Sed quoniam polliciti sumus probaturos nos quomodo laceret virum omnium [Al. omni] admiratione dignum, Ambrosium Episcopum, qui non solum Mediolanensis Ecclesiae, verum omnium Ecclesiarum columna quaedam et turris inexpugnabilis fuit, unam adhuc ipsius Praefationem ponemus, ex qua 377 videatis, vel tantum virum quam faede et indigne laceret, vel iterum quomodo Didymum usque ad caelum efferat laudibus, quem rursus usque ad inferna demergit [Al. demergat]: vel quomodo de urbe Roma, Deo favente, capite Christianorum, ea dicat, quae dicebantur tunc, cum Gentiles in ea populi et persecutores Principes morabantur. 24. Praefatio ad Paulinianum de Spiritu Sancto: « Dum [Al. Cum] in Babylone versarer, et purpuratae meretricis essem colonus, et jure Quiritum viverem, volui aliquid garrire de Spiritu Sancto, et ceptum opusculum ejusdem urbis Pontifici dedicare. Et ecce olla illa quae in Jeremia post baculum cernitur, a facie cepit Aquilonis ardere, et Pharisaeorum conclamavit senatus, et nullus scriba vel fictus, sed omnis, quasi indicto sibi praelio, adversum me imperitiae factio conjuravit. Illico ego velut postliminio Jerosolymam sum reversus, et post Romuli casam, et nudorum lupercal, diversorium Mariae et speluncam Salvatoris aspexi. Itaque, mi Pauliniane frater, quia supradictus Pontifex Damasus, qui me ad hoc opus primus impulerat, jam dormivit in Domino, tam tuo [Al. tuus], quam venerabilium mihi, ancillarum Christi, Paulae et Eustochii nunc adjutus oratu [Al. orationibus], canticum, quod cantare non potui in terra aliena, hic a vobis provocatus in Judaea immurmuro, augustiorem multo locum existimans, qui Salvatorem mundi, quam qui fratris genuit parricidam. Et ut auctorem titulo fatear, malui alieni operis interpres existere, quam ut quidam faciunt, quasi informis cornicula, alienis me coloribus adornare. Legi dudum de Spiritu Sancto cujusdam libellos, et juxta Comici (Terentii) sententiam, ex Graecis bonis Latina vidi non bona. Nihil ibi 378 dialecticum, nihil virile atque districtum, quod lectorem, vel ingratis in assensum trahat, sed flaccidum totum, molle, nitidum, atque formosum, et exquisitis hinc inde coloribus pigmentatum. Didymus vero meus oculum [Al. oculos] habens sponsae de Cantico Canticorum, et illa lumina, quae in candentes jam segetes sublimari Jesus praecipit, procul altius intuetur, et antiquum nobis morem reddit, ut Videns vocetur Propheta. Certe qui hunc legerit, Latinorum furta cognoscet, et contemnet rivulos cum ceperit haurire de fontibus. Imperitus sermone est, sed non scientia, apostolicum virum ex ipso stilo exprimens, tam sensuum nomine, quam simplicitate verborum. » 25. Audistis quomodo quem ante corvum dixerat et totum tenebrosum, nunc iterum corniculam dicat, alienis se pennis vel coloribus depingentem, et quam turpiter laceret, et nihil virile dicat habere virum, qui ad Ecclesiarum Christi gloriam electus a Deo est, qui in testimoniis Domini locutus est, in conspectu persecutorum regum, et non est confusus. Ambrosius sanctus de Spiritu Sancto, non solum verbis, sed et sanguine suo scripsit. Obtulit enim persecutoribus sanguinem suum, quem [Al. quod] in se fudit: sed a Deo ad alios adhuc reservabatur labores. Quod [Al. Qui] etiamsi secutus est Graecos catholicos nostrorum Scriptores, et aliquid de eorum scriptis praesumpsit, non continuo haec debuit tua esse summa cura, hic labor, hoc studium, ut pro hac caussa interpretareris librum Didymi de Sancto Spiritu, ut furta illius cognoscerentur, qui fortassis etiam necessitatem scribendi passus est, ut insanientibus tunc haereticis responderet. Haec est Christiana [Al. Christiani] modestia? Sic monita servamus Apostoli 379 dicentis, Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philip. 23.)? Deinde quomodo [Al. quaero], ut iterum [Al. intantum] eadem repetam, tu qui praedicas non furandum, furaris? Paulo ante interpretationem Micheae objectum tibi dicebas, quasi Origenis dicta furareris. Tu furtum quidem non negasti, sed ais: « Quod mihi illi maledictum vehemens existimant, hoc ego laudem duco maximam, cum illum imitari volo, qui cunctis prudentibus et nobis [Al. vobis] placet. » Tua furta laudem tibi praestant maximam: alios furta sua apud te corvos et corniculas faciunt. Si tu Origenem, quem alterum post Apostolos dicis, recte facis imitari, quid concidis eum, qui secutus est Didymum, quem nihilominus et Prophetam nominas et Apostolicum virum designas? Si ergo neque tanto ac tali viro Ambrosio pepercisti, et eum quem alterum post Apostolos scribis, atque omnibus placere prudentibus, ac mille aliis laudibus, non duobus, ut dicis, sed innumeris scriptis tuis usque ad caelum extulisti, rursum haereticum, quem ante Apostolum facis: et Didymum ipsum hunc, quem nunc Prophetam videntem, et oculum habentem sponsae de Cantico Canticorum, et Apostolicum virum sensuum nomine designas, iterum eum perversum doctorem criminaris, et inter haereticorum consortia tua censoria, ut ais, virgula segregas: quam virgulam a quo acceperis nescio: nam Petrum semel scimus claves a Christo accepisse, istas modo censorias virgulas qui [Al. quis] spiritus erogat, tu videris: si inquam [Al. inique] istos omnes, quos tuo ore laudasti, tuo ore rursum condemnas, quid ego ad istos pulex de me conquerar, si me nunc laceres, quem et in Epistolis tuis ante laudaveras, et in Chronicis tuis Florentio et Bonoso, pro vitae, ut ais, nobilitate conjunxeras? 26. Etiam nec illud ejus admirabile factum silendum est, ne pudorem 380 incutiamus audientibus, quod Marcellini Consulis neptem, quam Romanae nobilitatis primam, parvulo filio Romae derelicto, Jerosolymam petiisse, et ibi ob insigne meritum virtutis Teclam nominatam, in ipsis Chronicis suis scripserat: post id de exemplaribus suis erasit, cum actus suos vidisset districtioris disciplinae feminae displicere. Compellimur quidem plura adhuc de scriptis ejus congregare, ut agnoscatur, quam verum sit et hoc quod scribit, quod in suis duabus tantum Praefatiunculis Origenis meminerit, in his [Al. et hoc] non fidem ejus, sed ingenium, non dogmatisten eum, sed interpretem laudans. Adhibui interim decem. 27. Sed ne dilatari nimis sermonem onerosum sit, sufficiant interim haec, in quibus eum et quasi Apostolum laudat, et quasi Ecclesiarum magistrum: et quia non pro fide, non [Al. nec] pro dogmatum novitate, ut rabidi nunc canes simulant, adversum eum moveatur ordo Romanus: et quia ipsum sequitur, qui omnibus prudentibus et ipsi placet, et omnia illa, quae insertae superius ejus Praefatiunculae contestantur. Verum haec quoquo modo sint, quaecunque habes tu cum istis vel antiquis, vel novellis scriptoribus, sive eos tu Apostolos, sive eos venerarios scribas, sive Prophetas eos tu, sive perversos doctores voces, ad me ista quid spectant? Tu pro his varietatibus tuis, pro contumeliis et lacerationibus bonorum, recte paenitentiam egeris, si tamen egeris. Mihi quare dicis, si secuti sunt errantem, sequantur correctum? Apage, absit a me. Numquam ego nec te, nec alium errantem secutus sum, sed in virtute Christi, nec te, nec alium quemquam, nisi Ecclesiam Catholicam sequar. Tu qui scripsisti talia, et secutus es eos, quos errasse credebas, qui tam indigne de Deo scripsisse convictus es, tu age poenitentiam, 381 si tamen putas tibi blasphemiae crimen ignosci 27. Nunquid mea aliqua proferre potes scripta similia, in quibus me vel in juventute errasse convincas? sicut tu non tam confiteris quam convinceris. Ego me interpretandi disciplina tantummodo imitatum te dixi vel secutum, sed tamen in nullo alio, in quo etiam tibi omnem injuriam factam esse dicis, quia secutus sum, quod te videram in Homiliis secundum Lucae Evangelium fecisse, ut ubi de Filio Dei in Graeco non recte inveneras, praeterieris, in illo loco ubi dicit: Magnificat anima mea Dominum: et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Nosti quia de anima, sicubi illa, quae solent dici, non praeterieris [Al. praeterires], sed ea adhuc etiam, ex te additis quibusdam assertionibus, lucidius scripseris, ut in illo loco, Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in utero meo; ubi dicis, quod non erat hoc principium substantiae ejus, de tuo addidisti, atque naturae. Haec et mille alia his similia in interpretationibus tuis, sive in his ipsis Homiliis, sive in Jeremia, vel in Isaia, maxime autem in Ezechiele subtraxisti. De fide autem, id est, de Trinitate cum in aliquantis locis aliter invenisses, quae tibi visa sunt, praetermisisti. Hoc genus interpretandi uterque nostrum tenuit. Quod si alius culparet, tu utique respondere deberes, qui primus hoc feceras. Nunc ipse id culpas, sine dubio, unde ipse culperis. Verbum de verbo interpretari, antea et stultum esse et malitiosum pronuntiasti. In hoc secutus sum te. Nunquid 382 de hoc vis ut poeniteat me, quia tu modo mutasti sententiam, et ad verbum interpretatum te dicis? Si qua in fide minus aedificabant, abstulisti, ita tamen abstulisti, ut non omnia nec in omnibus penitus amputares. Denique in Homiliis Isaiae, Visio Dei Filium et Spiritum Sanctum retulit. Ita tu transtulisti, adjiciens ex te, quod sensum auctoris ad clementiorem traheret intellectum. Ais enim: « Quae sunt ista duo Seraphim? Dominus meus Jesus Christus et Spiritus Sanctus. » Et ex tuo addidisti, « Nec putes Trinitatis dissidere naturam, si nominum servantur officia. » Haec et ego in quamplurimis feci, et aut desecavi, aut ad saniorem intelligentiam declinavi. Pro his me jubes agere poenitentiam. Non puto hoc te sentire. Quod si pro his neque tibi, neque mihi poenitendum est, pro quibus me aliis invitas ad poenitentiam? 28. Scripta mea nulla exstant, in quibus error meus aliquis corrigendus sit. Tua exstant multa, quae, ut video, nunc secundum sententiam tuam universa damnanda sunt. Exceperas tibi Commentarios in Epistolam ad Ephesios, in quibus te putaveras [Al. putabas] aliquid emendatius condidisse. Etiam ipse [Forte ibi] vidisti, quam similes per omnia esse Origenis sensibus inventi sunt, imo [Al. uno] et plus aliquid, quam hoc quod damnari expostulas, continere. Et nisi ipse de his jam tibi exclusisses poenitentiae facultatem, dicens, « Revolvite Commentarios meos in Epistolam ad Ephesios, et inde agnoscetis, quomodo Origenis dogmatibus adversatus sum. » 383 Fortassis velles iterum et de his poenitere, et in istis condemnare temetipsum, sicut et in caeteris. Tamen quantum in me est, concedo ego tibi et pro his poenitere: sed et pro omnibus non solum, quae locutus es, sed et quae locuturus es, si agas poenitentiam, bene facis. Certum est enim, quod poenitenda sunt cuncta quae scripseris, Quod si hinc me aliquis culpandum putat, quare omnino aliquid de Origene interpretatus sum, si hoc culpatur, ego in hoc opere postremus sum, et necesse est, ut culpa a primis incipiat. Et tamen nemo commissum punit, quod, ne admitteretur [Al. committeretur], ante non vetuit. Licuit, fecimus. Si quid prohibet lex, observari in posterum solet. Sed damnari dicit quis debere cum auctore suo libros. Sed quid facimus de isto auctore, qui eadem scribit, sicut superius plenissime ostendi? Similem excipiat eandemque sententiam. Ego hoc nec peto, nec urgeo, licet ille mecum hostiliter agat; sed, ut video, ipse sibi hoc, temere alios condemnando, conquirit. 29. Verum ut iterum tecum ex tuis verbis loquar, ipse scribis in istis Invectivis tuis (Epist. 84.), me interpretatione mea hoc ostendisse, quod ego quidem essem catholicus, Origenes autem, quem interpretabar, haereticus. Ais enim: « Hoc est dicere, quia ego sum quidem catholicus, iste autem, quem interpretor, haereticus. » Ais enim, hoc legi. Si, ut dicis, hoc toto opere meo ostendi, quod ego catholicus sum, et Origenes haereticus, quid adhuc aliud quaeritur? Nonne totum agis, et illum haereticum et me catholicum dici [Al. dicam]? Si hoc dixisse me, et hoc toto opere meo satis egisse testaris, quae tibi jam accusationis caussa superfuit? Quo profecit tua ista in nos Invectio? Si Origenem haereticum esse ostendi, et me catholicum, recte feci, an non recte? Si recte, cur ad culpam et accusationem, quae recte gesta sunt, vocas? Si non est rectum, Origenem haereticum dici, cur me hoc nomine in jus vocas? Quid opus fuit te interpretari 384 malitiosius [Al. malitiose] ea quae secundum tuum interpretandi morem fuerant translata, licet incultiori sermone? Quid certe opus erat auditores tuos illudere: et illis aliud opinantibus, te aliud agere? Illi enim hoc existimant, quod tu adversum eos agas, qui Origenem catholicum defendunt; tu vero illos arguis, et accusas, qui haereticum illum designarunt. Propter hoc forte me invitabas ad poenitentiam? Non intellexeram. Veruntamen scito, me ne de hoc quidem poenitudinem gerere, quin dicam non omnia, quae in libris ejus inveniuntur tanquam catholica esse suscipienda. Quae utrum sua sint, ut dicis, an ab aliis inserta, ut nos putamus, Deus viderit. A nobis interim ubi ad fidei fastigium et veritatem ventum fuerit, respuuntur. Tu tamen dic, quid exposcis a nobis: haereticum vis ut dicamus Origenem? Hoc fecisse nos, culpas. Sed catholicum? Pro hoc nos accusas. Designa manifestius, quid velis, si tamen potes aliquid horum medium invenire, quod velis. Isti sunt omnes sales tui de Alexandri, et Porphyrii, et ipsius Aristotelis acumine congregati. Haec est omnis illa jactantia, qua te a prima aetate usque ad senectam in Grammaticorum et Rhetorum et Philosophorum scholis ac disciplinis praedicas esse versatum, ut procederes Origenem pronuntiaturus haereticum, et in ea ipsa oratione, qua in illum ferebas sententiam, accusares eum quem asserebas, quod illum haereticum designarit. Vide quia nusquam cura veritatis ac fidei, nusquam religionis ac judicii contemplatio, sed sola male loquendi et lacerandi fratres, exercita [Al. exercitata] libido versatur in lingua, sola in corde humana contentio, sola invidia et livor in mente: in tantum ut cum odiorum tibi caussa non esset [Al. adesset], cognominatum te a me fratrem et collegam, licet cum praeconio, indignanter acciperes. Ignosce mihi, quod nesciebam te ἀκατονόμαστον (innominabilem) dici, et incompellabilem nominari. Miror tamen, quod ea me condemnare deposcas, quae a me notata conquereris. 385 30. Ad illam sane incusationis ejus partem, superfluum videtur vel respondere aliquid, ubi pie et religiose dicta Martyris Pamphili, aut falsa dici vult, aut etiam si vera sint, spernenda decernit. Cui jam iste deferat? cui jam parcat? Omnes apud istum Graeci Scriptores antiqui Ecclesiastici erraverunt. Latinis vero quomodo deroget, quomodo carpat singulos, vel veterum, vel novorum, diversa ejus qui legit Opuscula, recognoscit. Sed nunc ne Martyres quidem apud eum habere possunt aliquid reverentiae. Non, inquit, credo quia [Al. quod] Martyris sit. Hoc si velimus de omnibus Scriptorum dicere libellis, quae erit in singulis probatio? Si dicam, non est verum, quia Stromatum libri quos dicis, Origenis sunt: unde ipsius esse probantur [Al. probabuntur]? Ex caeterorum, inquit, similitudine. Sed sicut ille, qui in scriptura alicujus falsum facere vult, manus ejus imitatur: ita et qui sua dicta sub alterius nomine vult inserere, stilum sine dubio imitabitur ejus, cujus et nomen ascivit. Deinde ut omnia, quae justissime [Al. justissima] dici possunt, brevitatis caussa praeteream, si in tantum volebas audere [Al. audiri], ut Martyrem reprehenderes, dicta ipsa, quae tibi videbantur reprehensibilia, in medium proferre debueras, et tunc unusquisque legentium vidisset [Al. videns], quid ibi esset absurdum, quid consequens, quid iniquum, quid certe contra Apostolicas regulas, sed tantum nescio quid impietatis, pro quo, ut dicis, expiando, sanguinem suum fuderit Martyr. Ipsa illa verba si legeret, jam non tua, sed sua sententia, aut errasse Martyrem, aut nomine Martyris, absurdam et impiam conscriptionem ab alio diceret esse compositam. Nunc vero sciens, quia si legantur ea, quae reprehendis, nota retorquebitur in eum, qui culpat injuste, ea quidem, quae reprehendis, non profers: tua autem illa censoria virgula et arroganti auctoritate decernis, Ille arceatur a bibliothecis, ille recipiatur: et iterum iste 386 ipse, qui hodie receptus est, crastino si eum alius aliquis praeter me laudaverit, ejiciatur, et cum illo ipse qui laudavit. Hic autem catholicus habeatur, etiam si aliquando videatur errasse: illi erroris venia non detur, etiam si ea dicat, quae ego dixi, et neque interpretetur quis eum, neque legat, ne quis mea furta cognoscat. Hic haereticus quidem, sed magister meus est. Et hic licet Judaeus sit, et de Synagoga Satanae conductus verba vendat ad pretium, tamen magister meus est, et praeferatur omnibus, quia apud ipsos solum [Al. solos] Scripturarum veritas permanet. Si tibi istud auctoritatis universa pariter injunxisset Ecclesia, et exigeretur a te, ut de singulis vel de omnibus judicares, nonne grave et periculosum onus, ne tibi imponeretur, excusare debueras? Nunc vero in tantum quotidiana derogandi meditatione profecimus, ut jam nec Martyribus parcamus. Sed ponamus, quod non sit Martyris libellus iste, sed cujuscunque unius de Ecclesia, nunquid suis verbis usus est, quisquis ille est Scriptor, ut meritis cedendum videatur auctoris? De ipsis Origenis voluminibus ponit exempla, et quid de singulis sentiat, non sui defensoris verbis, sed ejus ipsius, qui accusabatur, ostendit. Et sicut adversum te modo, multo meis verbis vehementiora sunt tua scripta: ita illum non excusantis auctoritas, sed sua dicta defendunt. Et ideo superflua est de auctore quaestio, ubi defensio talis est, quae assertore non egeat. 31. Sed ad illud jam nequissimum incusationis ejus caput et invidiosissimum veniendum est, imo non invidiosum, sed invidum. Ait enim, Quis prudentium, vel quis Sanctorum aggredi voluit in Latinum vertere, quod tu ausus es? Ego ipse, inquit, saepe rogatus a multis, non feci. Et quidem Sancti quare hoc non fecerint, facilis excusatio est. Non enim continuo, qui Sanctus et prudens est Latinus, 387 etiam linguae Graecae notitiam sufficienter habet. Nec sanctitati ejus detrahitur, cui deest peregrinae linguae notitia. Aut iterum non continuo si scientiam quis habet Graeci sermonis, etiam voluntatem interpretandi habet. Aut etiam si habet, non statim discutiendus est ille, qui pauca interpretatus est, quare non plura, aut cur non illa, sed illa. Libertas est enim in hujuscemodi opere, et est vel in arbitrio scribentis, vel in desiderio deposcentis; et tamen de sancto Hilario dicit, et de sancto Victorino: quorum alterum interpretis titulo nihil omnino arbitror transtulisse de Graeco: alterum ipse dicit, Heliodori cujusdam Presbyteri usum scientia, ut quae ille sibi hauriret ex fonte Graecorum, ipse Latino ea sermone digereret, pro eo quod aut nihil aut parum Graece nosset. Illi ergo cur haec non fecerint, et facilis et manifesta est excusatio: de te sane mirandum est quare hoc feceris. Quid enim magis audax, vel quid amplius temerarium, libros istos interpretari Origenis, quorum jam pene omnem continentiam in aliis libris scripseras? quorum omnia jam dicta, quae reprehensibilia nunc dicis, sub proprii nominis sermone protuleras? 32. An ut divinarum Scripturarum libros, quos ad plenissimum fidei Instrumentum Ecclesiis Christi Apostoli tradiderunt, nova nunc et a Judaeis mutata interpretatione mutares? Quid tibi ex his duabus caussis magis videatur illicitum? Nam Origenis dicta, sive placent, ut hominis dicta placent, sive displicent, ut hominis falsa dicta facile contemnuntur. Ista vero quae nunc tu interpretaris, et per Ecclesias et monasteria, per oppida et castella transmittis, quomodo suscipiemus? tanquam divina, an tanquam humana? Et quid facimus, quod quae Prophetarum vel Legislatorum nominibus titulantur, veriora haec abs te, quam illa quae Apostoli probaverunt, affirmantur? Istud commissum, dic, quomodo emendabitur, 388 imo nefas [Al. add. hoc] quomodo expiabitur? Si enim in explicanda [Al. explananda] lege aliquid aliter sensisse, damnabile apud te ducitur: ipsam legem pervertere in aliud quam Apostoli tradiderunt, quoties damnabile judicandum est? Cur non magis pro hujus ausi temeritate dicamus: Quis ex tot et tantis prudentibus et sanctis viris, qui ante te fuerunt ad istud opus ausus sit manum mittere? Quis praesumserit sacras Sancti Spiritus voces et divina Volumina temerare? Quis praeter te divino muneri et Apostolorum haereditati manus imulerit [Al. intulit]? 33. Et quidem cum ingens copia fuisse ex initio in Ecclesiis Dei, et praecipue Jerosolymis eorum, qui ex circumcisione crediderant, referatur, in quibus utique linguae utriusque perfectam fuisse scientiam, et legis peritiam probabilem, administrati pontificatus testatur officium. Quis ergo in ista eruditorum virorum copia ausus est Instrumentum divinum, quod Apostoli Ecclesiis tradiderunt, et depositum Sancti Spiritus compilare? An non est compilare cum quaedam quidem immutantur, et error dicitur corrigi? Nam omnis illa historia de Susanna, quae castitatis exemplum praebebat Ecclesiis Dei, ab isto abscissa est et abjecta atque posthabita. Trium puerorum hymnus, qui maxime diebus solemnibus in Ecclesia [Al. Ecclesiis] Dei canitur, ab isto e loco suo penitus erasus [Al. abrasus] est. Et quid per singula commemoro de his, quorum comprehendere numerum nequeo? De quo ut omittam illud dicere, quod Septuaginta duorum virorum per cellulas interpretantium unam et consonam vocem, dubitandum non est, Spiritus Sancti inspiratione prolatam, et majoris id debere esse auctoritatis, quam id quod ab uno homine, sibi Barraba aspirante, translatum est. Ut ergo hoc [Al. haec] omittam, vide quid dicimus, verbi caussa. Petrus Romanae Ecclesiae per viginti et quatuor annos praefuit: dubitandum non est, quin sicut caetera, 389 quae ad instructionem pertinent, etiam librorum Instrumenta Ecclesiae ipse tradiderit, quae utique jam tunc, ipso sedente et docente, recitabantur. Quid ergo? Decepit Petrus Apostolus Christi Ecclesiam, et libros ei falsos et nihil veritatis continentes tradidit, et cum sciret, quod verum est haberi apud Judaeos, apud Christianos volebat haberi quod falsum est? Sed fortasse dicit, quia sine literis erat Petrus, et sciebat quidem, Judaeorum libros magis esse veros, quam istos, qui erant in Ecclesia: sed interpretari non poterat propter sermonis imperitiam. Et quid? Nihil in isto agebat ignea lingua per Spiritum Sanctum caelitus data? Non ergo omnibus linguis loquebantur Apostoli? 34. Sed concedamus, quia non potuerit Petrus Apostolus facere quod hic modo fecit: de Paulo quid dicimus? Num et Paulus sine literis fuit? Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, edoctus secus pedes Gamalielis, qui etiam et ipse Romae positus, si quid Petro defuisset, putas non potuit adimplere? Quomodo ergo isti, qui praecipiebant discipulis ut attenderent lectioni, emendatas eis et veras non dabant lectiones; et qui praecipiunt ne attendamus Judaicis fabulis et genealogiis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem: et iterum cavere nos jubent, et observare maxime eos, qui ex circumcisione sunt: quomodo non pervidebant per spiritum, quod futurum esset tempus post quadringentos fere annos, quando Ecclesia, cognito eo quod ab Apostolis non sibi esset tradita veritas veteris Instrumenti, legatos mitteret ad istos, quos illi tunc Circumcisionem vocabant, obsecrans et exorans, ut sibi de veritate, quae apud ipsos est, aliquid largirentur? Per totos istos quadringentos annos errasse se, et ignorasse quod verum est, fateretur? Adscitam se quidem 390 esse ex Gentibus sponsam Christo per Apostolos: sed non ab eis veris monilibus exornatam: putasse se lapides esse pretiosos, nunc autem deprehendisse, quod non sunt verae istae gemmae, quas sibi Apostoli Christi imposuerant: erubescere se ad publicum procedere, falsis et non veris lapidibus adornatam, et ideo rogare se, ut vel Barrabam illum quem aliquando, ut Christo nuberet, spreverat, mittant ad se qui possit cum uno electo ex suis viro ornamenta sibi vera, quae Apostoli non praestiterant, reparare? 35. Quid ergo mirum est, si me minimum et nullius numeri hominem laceret, si Ambrosium secet, si Hilarium, si Lactantium, si Didymum reprehendat? Nec multum dolere de injuria mea debeo, pro eo quod opus meum ipse interpretari denuo aggressus est, cum me Septuaginta interpretibus in hac aequaverit contumelia. Sed et illud quomodo accipiendum est? Quantum accessisse ad incredulitatem ex hoc facto Gentilibus aestimatis? Non enim latent eos, quae apud nos aguntur. Scientes ergo legem nostram nunc emendatam vel mutatam, nonne dicunt apud semetipsos, errant isti, nec est apud eos aliquid veritatis? Ecce ipsi cum volunt, leges suas corrigunt et emendant. Certum est autem errorem praecessisse, ubi emendatio subsecuta est, nec divinum videri posse, quod ab homine mutatur. Hoc nobis praestitit tua ista nimia sapientia, ut omnes insipientes etiam a Gentilibus judicemur. Nolo sapientiam, quam Petrus et Paulus non docuit: nolo veritatem, quam Apostoli non probaverunt. Tua verba sunt, Post quadringentos annos non debere simplices Latinorum aures novae doctrinae voce pulsari. Modo tu dicis: Omnis qui putabat Susannam nuptis et innuptis exemplum pudicitiae praestitisse, erravit. Non est verum. Et omnis qui putabat, quod puer 391 Daniel Spiritu Sancto fuerit repletus, et arguerit adulteros senes, erravit: non erat verum. Et omnis Ecclesia per orbem terrarum, sive eorum qui in corpore sunt, sive eorum qui ad Dominum perrexerunt, sive illi sancti Confessores fuerunt, seu etiam sancti Martyres, quicunque Hymnum trium puerorum in Ecclesia Domini cecinerunt, omnes erraverunt, et falsa cecinerunt. Modo ergo nobis post quadringentos annos Legis veritas empta pretio de Synagoga procedit. Posteaquam senuit mundus, et perurgentur cuncta ad finem, scribamus etiam in sepulcris veterum, ut sciant et ipsi qui hic aliter legerant, quia Jonas non habuit umbram cucurbitae, sed hederae; et iterum cum voluerit legislator, nec hederae, sed alterius virgulti. 36. Sed et Origenes, inquit, asteriscos fecit, ex translatione Theodotionis assumens, ut componeret volumina, quae appellantur Hexapla. Et quid Origenem istum, quando tibi placet condemnandum, quando placet imitandum producis. Verisimile est, ut eundem tu et defensorem adhibeas et reum. Auctorem facti tui habere potes eum, quem et primus ipse condemnas, et ad condemnationem ejus Epistolis tuis Romanum cogis senatum? Ante hoc providere [Al. prohibere] debueras. Nemo succidit arborem, cui inniti parat: nemo in sua caussa fidem ejus implorat, cujus ipse reprobat fidem. Sive hoc fecit Origenes, sive non fecit, quid ad te? Si ad illius exemplum judicari vis, relege sententias tuas, et vide quid dixeris. Hoc non est, inquis, se purgare: sed socios criminis quaerere. Noli ergo et tu socios criminis quaerere, sed purgationem facti require. Veruntamen videamus quid tale etiam reus et actor simul Origenes fecerit. Ego illius nec unum locum ex Scripturis divinis de Hebraeis invenio translatum. 392 Et quomodo factum tuum et illius simile videri potest? Apostatae quidem et Judaei interpretati sunt ea, quorum lectione Judaei maxime utuntur. Et quia frequenter si disputatio accidisset, vel immutata esse aliquanta, vel deesse, vel abundare in nostris Scripturis mentiebantur, voluit Origenes nostris ostendere, qualis apud Judaeos Scripturarum lectio teneretur et in propriis paginis vel columnellis editiones eorum singulas quasque descripsit, et ea quae apud illos sunt addita vel decerpta, certis quibusque signis additis, ad versiculorum capita designavit, et in alieno non suo opere, suas tantummodo notas fixit: ut sciremus non quod nobis, sed quid Judaeis adversum nos certantibus, aut deesse, aut abundare videretur. Quod tale esset, quale si quis accepto Breviculo, in quo militum nomina continentur, nitatur inspicere, quanti ex militibus supersint, quanti in bello ceciderint; et requirens qui inspicere missus est, propriam notam, verbi caussa, ut dici solet, Θ ad uniuscujusque defuncti nomen adscribat, et propria rursus nota superstitem signet. Nunquid videbitur is, qui notam ad defuncti nomen apponit, et propria rursum nota superstitem signat, quod egerit aliquid ut vel hic defuncti, vel ille viventis caussam acciperet? Sed quod eos qui ab aliis fuerint perempti, iste annotationis designavit indiciis. Ita ergo fecit et ille, ea quae per alios Interpretes sive perempta fuerant, seu etiam abundantius prolata, propriis quibusdam signis, id est, asterisci et obelisci notulis designavit. Caeterum neque verbum aliquod de suo unum saltem inseruit, neque nostrorum exemplariorum fidem fecit in aliquo vacillare: sed ea quae minus videbantur secundum cursum literae plana et lucida, spiritalis intelligentiae ostendit referta mysteriis. Quid tibi ergo Origenis factum in hoc potest 393 praestare solatii, cujus neque opus simile aliquod ostendere potes, et in quo tantum laboras, ut litera occidat consequentem: dum ille e contrario spiritus vivificantis esse conatur [Al. conetur] assertor? 37. Tuum igitur, frater, tuum istud factum, nec quemquam te in hoc comitem vel socium in Ecclesia habuisse, certum est: nisi istum solum, quem frequenter commemoras [Al. commemorabas], Barrabam. Quis enim alius auderet ab Apostolis tradita Ecclesiae instrumenta temerare, nisi Judaicus spiritus? Illi te, o mi frater, antequam a Judaeis capereris, carissime, illi te in haec mala praecipitant. Illi te libellis editis, notas infligere Christianis, illi te nec Martyribus parcere faciunt, et de omni Christianorum ordine fanda atque nefanda conscribere [Al. scribere], turbare pacem nostram, scandala Ecclesiae generare. Illi etiam adversum teipsum, et scripta tua, quasi quae Christianus aliquando locutus sis, cogunt ferre sententiam. Et ideo tibi omnes sordemus, dum illi pessimis suis artibus tibi nimium placent. Nam quomodo si tu Pauli literis acquiesceres, dicenti: Si quis frater praeventus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis (Galat. 6. 1.), ita efferbuisses, ut in nullo prorsus spiritalis institutionis ordinem custodires? Pone enim aliquid me scripsisse contumeliosum: pone quod tibi viro summae eloquentiae et fratri et collegae mihi, quem imitandum in disciplina interpretandi dixi, injuriam fecerim; tamen post pacem illam summo vix sudore reparatam, haec prima adhuc de meis injuriis querela ad te pervenerat. Sed et illam tuam ponamus injuriam, quod in interpretando Origenem te imitatus [Al. imitans], aliqua praeterierim, quae mihi minus aedificationis in fide habere videbantur. Culpandus pro hoc eram fortassis, et emendandus? Scripta, ut ais, ad te fratrum missa sunt, deposcentium culpas interpretis argui. Quid tu 394 vir spiritalis agis? quid formae et exempli in rebus talibus caeteris praebes? Fratris turpitudinem non solum nudatam his qui foris sunt nuntias, sed et obtecta denudas. Pone quia non te imitatus, hoc feci, sed ebrietas aliqua subrepens, sicut Patriarchae fecit, nudaverit turpitudinem nostram: nunquid maledictionem consecutus fores, si obversus incedens, levi palliolo rescripti tui contexisses opprobrium nostrum, et si velasset Epistola vigilantis, quem stilus nudaverat dormitantis? 38. Sed aliud rescribere non poteram his, qui ad me talem Epistolam miserant, ut nisi ita rescripsissem, aut reinterpretatus [Al. interpretatus] essem ea ad verbum, quae tu es interpretatus ad sensum, etiam ego Origenem sequi viderer. Nondum dico quae sit illa aut qualis Epistola: tamen quoniam viri nobilis Pammachii continet nomen, quid fuisset absurdum, si ei tale aliquid respondisses? Frater, non est temere de alterius opere judicandum. Nam et tu ipse nosti quid feceris, quando adversum Jovinianum Romam misi libellos: cum eos quidam [Al. quidem] aliter intelligerent, quam ego me dictasse memineram. Nonne cum jam a plurimis legerentur, et offenderentur pene omnes, cum quibus etiam tu ipse esse putabaris, exemplaria jam de foro, jam de publico subtraxisti, et haec non ad aliquem alium, sed ad me remisisti, caussam pariter, quia multi scandalum pati videbantur, insinuans: quomodo ego Apologeticum denuo descripsi, et quae aliter intelligebantur, ad intelligentiam rectiorem prout potui, revocavi? Aequum est ergo, ut quod nobis fieri volumus, aliis nos faciamus. Sicut enim meos libros mihi remisisti, ut a me emendarentur: ita et ad illum suos remitte, et quod culpabile videtur, insinua, ut ipse se, si in aliquo erravit, emendet. Tum praeterea et nos jam in multis exercuimus ingenium, 395 et multa jam nobis opuscula desudata sunt. Ille hoc primum prope opus adiit, et fortasse compulsus: et nihil mirum si fluctuavit in primis. Nec occasio derogandi Christianis captanda est, sed emendationis utilitas requirenda. 39. Haec si ad eum rescripsisses, nonne majorem gratiam et aedificationem vel ipsi initia in timore Dei habenti, vel caeteris legentibus praebuisses, quam nunc istae tuae Invectivae moeroris et confusionis omnibus timentibus Deum praestant, qui et in te foedissimam obtrectandi libidinem, et in me respondendi necessitatem miserabilem [Al. mirabilem] vident? Si enim, ut dixi, de tuis libris contra Jovinianum scriptis, nunc eadem, quibus illum arguebas, ipse inveneris asserere, nunc vero intantum prolaberis, ut sordes nuptiarum, nec martyrii cruore dilui posse confirmes, et illud quod est Manichaeorum dogmatis emendationem tibi habere facile visum est in his libris, quos jam edideras, et describendos plurimis praebueras: quid erat difficultatis, me non meum opus, sed interpretationem alieni operis, si quid forte in eo erratum, non ratio, sed livor suggesserat, emendare? maxime cum adhuc esset in schedulis, quas nondum ad plenum relegeram vel explicueram, quas non editas invenerunt? Nonne perfacile emendari poterant ea, quae adhuc emendata non fuerant? Verum non hinc, ubi quod culparet nihil habebat; sed totum inde mordetur, dum per hoc prodi timuit, unde est omne quod ipse dicit, unde doctus, unde Scripturarum videtur Interpres. 40. Sed idcirco caussam, qua ad interpretandum adductus sum, exposui, ut sciat, me haec non contentione (ut ipse agere solet) vel aemulatione aliqua protulisse, sed necessitate, qua superius edocui, ad boni et utilis operis instrumentum, ut aliquid ex hoc vel ordinis vel coloris acciperet ille, qui rudis ipse opusculum condebat antiquum. Aut non videmus vetustas aedes novellis aedificiis profuisse? Et interdum assumitur lapis de abditis et abstrusis 396 antiquae domus partibus, qui novae domus frontem decoret et exornet ingressum. Et interdum totum novellae constructionis aedificium, unius antiquae trabis stabilitate munitur. Agamus ergo nunc adversus eos, qui veteribus recte utuntur in novis. Non vobis licet, dicentes, transferre materiam de veteri domo ad novam, nisi tignum tigno, et lapidem lapidi junxeritis, nisi porticum de porticu, nisi membrum de membro: et hoc fieri non poterit, nisi secessum de secessu, nisi cloacam de cloaca transtuleritis. Habere enim domum magnam etiam haec necesse est. Hoc namque est verbum transferre de verbo, quod a te ante improbabile, nunc vero probabile judicatum est. Sed tu quidem tibi et quae non licent, licere defendis; nobis autem quae licita sunt impingis ad crimen. Nam tu cum sacras Literas et Volumina divina permutares, laudari vis; nos etiam si te imitantes, de hominum sermonibus aliquid, quod minus aedificare credimus [Al. credidimus], praeterimus, in his nobis veniam non das, in quibus exemplum dedisti. 41. Verum agat haec iste, ut sibi vel licere, vel expedire putat. Ego interim, ut recenseamus in fine ea, quae sparsim pro nostra purgatione respondimus, cum de me dixerit, quasi sine se haereticus esse non possem, ostendi fidem meam, et de resurrectione carnis ipsum magis errare, qui corpus quod resurrecturum est, fragile esse scripserit [Al. scripserat], comprobavi. Sexus quoque diversitatem quomodo abraserit, et corpora in animas, et mulieres redigi in viros dixerit, docui. Meae quoque interpretationis caussas, ut puto, justissimas protuli, quod non vel contentione [Al. intentione] excitatus, vel gloriae cupidus, sed Dei timore provocatus, antiquae materiae transvexerim copias, novellae constructionis aedificiis profuturas, et tela vetera, rubigine jam obducta, deterserim, non ut civile bellum moverem, sed ut hostile depellerem. Ipsum etiam caput, cui manus falsarias injecerunt, inserui, et adulterium blasphemiae in Filium Dei et Spiritum Sanctum, alienum a meo nomine, 397 sed ipsorum scelere, et ab ipsis docui esse commissum. 42. In singulis quoque, de quibus se idcirco Origenem arguere dicebat, ut nos pulsare se crederet, et infamare opus translationis nostrae, ostendi ex ipsis Commentariis suis, ex quibus fidem suam exspectari debere dixerat, et probari, quod et de animae statu, et restitutione omnium, de diabolo atque angelis refugis, eadem quae in illo culpat, ipse conscripserit. Sed et quod animae in corpore hoc vinctae velut in carcere tenerentur, ipsum dixisse, convici. Unum quoque esse corpus totius creaturae rationabilis, id est, angelorum et animarum, in his ipsis eum scripsisse Commentariis, approbavi. Perjurii etiam confoederationem; apud nullum ita, ut apud ipsum, ostendi sacratissimam conversari. Veritatem adaeque, et perfectiorem doctrinam non esse omnibus publicandam, in ipsis Commentariis ipsum docere convici. Tum inde saeculares libros, pro quibus sedenti seque verberanti pro tribunalibus Christo dixerat, « Si unquam legero, vel habuero Gentilium codices, te negavi; » nunc non solum legere vel [Al. et]; habere, verum etiam omnem suae doctrinae jactantiam in his eum gerere demonstravi [demonstravit], in tantum ut etiam per Isagogen impiissimi Porphyrii inductum se esse glorietur ad Logicam. Et cum Gentilium dogmata esse diceret, quoquo modo sentire vel de anima, vel de caeteris creaturis, ipsum multo foedius Gentilibus dixisse, quod Deus socrum haberet, ostendi. Sed et cum se dixisset in duabus tantum Praefatiunculis Origenis meminisse, ut ingeniosi magis quam apostolici viri, brevitatis caussa decem solas Praefatiunculas protuli, in quibus eum non solum ut apostolicum virum, sed alterum post Apostolos Ecclesiarum magistrum, et quod eum cum omnibus prudentibus sequeretur, asserui. 43. Praeterea evidenter ostendimus, ex more huic esse, ut bonis omnibus deroget, 398 et in hoc se putet aliquid esse, si opinatos quosque viros, et qui aliquid nominis in literis [Al. add. Dei] habuerint, reprehendat. Ostendi etiam quam indigne ministros et Sacerdotes Christi laceraverit. Sed ne monachis quidem ac virginibus ipsis quas laudaverat, vel continentibus pepercerit, atque omnem Christianorum ordinem et gradum libellis foedis infamaverit. Sanctum quoque virum Ambrosium, cujus adhuc praeclarae vitae memoria in animis omnium viget, quam indigne et turpiter laceraverit. Didymum etiam, quem dudum inter videntes Prophetas et Apostolos posuerat, nunc inter [Al. quoque inter] eos, qui diversa ab Ecclesiis doceant, collocarit: et omnes omnino vel antiquos vel novellos scriptores quod nunc imperitiae, nunc ineptiae notet: ad ultimum quod nec Martyribus parcat. Et haec omnia, ut superius dixi, non extraneis aliquibus, sed suis literis et se ipso teste, convici, per singula quaeque ex his ipsis probatissimis sibi libris testimonia proferens: quos libros etiam cum de caeteris omnibus dictis, vel scriptis suis poenitere se dicat, non quo vere poeniteat, sed quo angustatus [Al. angustiatus] in hoc venerit, ut aut poenitentia sibi [Al. ibi] esset simulanda, aut non posset mordere vel laedere quem vellet [Al. volebat], illos tamen, ut dixi, libros sibi excepit solos, tanquam minime poenitendos. Et id nolui ejus nunc caetera scripta contingere; ut de istis pene solis convinceretur, de quibus ipse sibi jam locum clauserat poenitendi. Post omnia vero ostendi, quod sacros Libros, quos Apostoli Ecclesiis tanquam Spiritus Sancti fidele depositum commendaverant, permutaverit, et quod is, qui audaciam vocet in hominum opusculis vertendis, ipse majore piaculo eloquia divina subverterit. 44. Superest jam ut unusquisque qui haec cognoscit; tali judicio favorem suum alteri nostrum conferat, quali judicio se a Deo cupit ipse judicari, nec suam laedat animam, dum alteri 399 favorem praestat injustum. Cognoscat etiam per te, fili carissime Aproniane, sanctus vir ille Pammachius, cujus Epistolam amicus meus (Hieronymus) in Invectione vel accusatione hac sua protulit, in Christi adjutorio, non studiis, sed innocentiae favendum, nec in caussa veritatis studiose agendum esse magis quam religiose. Praeceptum est enim Domini, ut non secundum faciem, sed rectum judicemus judicium. Quia sicut in unoquoque minimorum suorum Christus est, qui esurit et sitit et nudus est, et ipse est qui reficitur et induitur: ita in his, qui judicantur injuste, ipse est qui inique judicatur. Et pro his qui odio habentur gratis, ipse dicturus est, Odistis me gratis. Quomodo aestimat hanc caussam et [Al. vel] hoc factum suum in tribunalibus Christi judicandum, eum habeat sua conscientia, quod codices illius contra Jovinianum scriptos, qui jam publice legebantur et reprehendebantur, subtraxerit de manibus legentium, et culpantes prohibuerit, atque culpaverit; remiserit vero ad ipsum auctorem libros suos, insinuans ea, quae ad reprehensionem venirent, ut vel emendaret, vel rem, quoquo modo posset, curaret; meos vero non codices, sed schedulas imperfectas, inemendatas, furto cujusdam nebulonis et fraude subtractas, sibique delatas, cum me inibi haberet praesentem, mihi quidem non offerret [Al. efferret], neque conquereretur, sed ne increpare quidem, aut etiam arguere dignaretur, vel per amicum certe aliquem, aut etiam per inimicum; sed ad Orientem mitteret, et instigaret linguam ejus hominis, qui eam temperare non noverat. Quid contra religionem faceret, si me praesentem potius convenisset? in tantumne colloquio ejus videbamur indigni, ut ab eo nec argui mereremur? Et pro nobis Christus mortuus est, et pro nostra redemptione sanguinem 400 suum fudit. Peccatores quidem [Al. siquidem], sed de ipsius grege sumus, et inter ejus oviculas numeramur. Verum quia propter Deum contemsit nobilitatem suam, et totum se exaequavit humilibus, optimum quidem opus ejus in fide Christi, et quod exemplo caeteris esse debeat, confitemur: idcirco noluimus eum humanis studiis, contentionibusque raptari, ne in aliquo fidei suae sentiret detrimentum. Certe cum legerit, quod ea ipsa, de quibus caeteros arguit magister ille Hieronymus, in ipsius electis etiam post poenitentiam Commentariis docuerit, quod sua non sint, quam verum judicium servet, videbimus. Putabitur enim prior error fuisse ignorantiae, si eum emendarit agnitio [Al. argutio]. Nos autem quamvis necessitate compulsi, respondere nisi sumus ei, qui nos amarissime pulsaverat; attamen pro hoc ipso veniam petimus, si quid forte asperius prosecuti sumus, quia Deus conscientiae nostrae testis est, quod multo plura reticuimus quam protulimus; penitus autem silere contra conscientiam criminanti minime potuimus, cum ipsius pene fidei suae nonnulli jacturam ducerent silentium nostrum. 45. Posteaquam ista dictavi, frater aliquis, qui ex Urbe a vobis ad nos venerat, cum relegenti mihi assisteret, ait praetermissum unum adhuc excusationis locum, quem ibi audisset ab obtrectatoribus incusari. Dicebat autem de eo, quod scriptum est in Praefatiuncula mea, quia dixerim de isto, qui me nunc persequitur et accusat, quod in his, quae de Origene interpretatus est, nonnulla offendicula esse videantur in Graeco, quae ita tamen interpretando purgaverit, ut nihil in his, quod a fide nostra discrepet, Latinus Lector inveniat. Aiunt, inquit, de hoc capitulo: Vides quomodo et collaudavit interpretationem ejus, et testimonium 401 ei dedit ipse, quod sine offendiculo sint ea, quae ille interpretatus est, et ipsum secuturum se esse promisit. Cur ergo non et ea, quae ipse transtulit, absque offensione sunt, sicut illius scripta esse ipse testatus est? 46. Non mira res, quod ibi semper culpari mereor, ubi istum laudavero. Et recte quidem. Tamen veniamus ad rem. Dixi eum purgasse in Latina translatione, si qua offendicula fidei videbantur in Graeco, et non immerito: ita tamen, ut eadem etiam a me comprobem gesta. Nam sicut ille in Homiliis de Isaia duo Seraphim, Filium et Spiritum Sanctum esse interpretatus est, et addens de suo: « Nemo existimet in Trinitate naturae esse differentiam, cum nominum discernuntur officia; » per hoc curare se offendicula credit potuisse; ita et nos vel ademptis, vel immutatis quibusdam, vel additis, sensum auctoris adducere conati sumus ad intelligentiae tramitem rectiorem. Quid hic diversum, aut quid contrarium, aut quid non idem fecimus? Sed quia ego de scriptis illius absque malitia et calumnia judicabam, non quid obtrectationi pateret, sed quid prospectus fuerit interpretantis, aspexi. Ille autem, qui occasiones ad calumniam quaerit, ea reprehendit in meis scriptis, quae ante me prior ipse conscripsit. Et revera ego culpandus sum, si secundum meam quidem sententiam, quae scripsit, recta sunt; secundum suum vero judicium condemnanda. Hoc [Al. Haec] quantum ad Trinitatis fidem pertinet, ubi utique blasphemiae crimen ducitur, quod dixit duo Seraphim, Filium esse et Spiritum Sanctum, si secundum suam sententiam, qua adversum 402 me agit, ipse judicetur. Secundum vero meum judicium, quod in scriptis ejus absque proposito calumniae judicavi, absolvitur pro his, quae de suo ad esplanandum sensum auctoris adjecit. 47. De resurrectione autem carnis puto in translatione nostra eadem contineri, quae in Ecclesiis praedicantur. Caetera vero quae de creaturarum rationibus dicta sunt, quod nihil ad fidem Deitatis pertineant, jam superius diximus. Sed si iste haec modo ad calumniam vocat, quae ante offendiculum non habebant, non prohibeo, si ei placeat [Al. placet], revocare sententiam meam illam qua potuisset absolvi, et proferre suam, qua debebat alligari. Non ergo mea de eo sententia culpabilis putanda est, sed sua, quae reprehendit in aliis, quod in semetipso probat. Novum autem hoc judicii genus est, ubi accusatorem meum ego ipse defendo: et ubi tum demum me ille superatum putat, si semetipsum reum probarit. Veruntamen ponamus, quod Episcoporum Synodus sequatur sententias tuas, et jubeat omnes libros, qui haec talia continent, cum auctoribus suis, ut aiunt, debere damnari. Damnabuntur isti libri prius in Graecis: et quod in Graecis damnatur, sine dubio damnatum est in Latinis. Veniatur ad tuos libros, invenientur eadem continere secundum sententiam tuam: necesse est ut cum suo auctore damnentur. Et sicut nihil profuit Origeni, quod a te laudatus est: ita nec tibi proderit, quod a me excusatus est. Me enim sequi necesse est Ecclesiae Catholicae sententiam, sive adversus Origenis libros, sive adversus tuos datam. CONTROVERSIARUM RUFINI ADVERSUS HIERONYMUM LIBER II. EXPLICIT.