EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologia altera prophetae David
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.ApAlPrD 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Apologia altera prophetae David

707 CAPUT PRIMUM.

Quosdam offendi posse quod in adulterium inciderit David, et Christus oblatam sibi adulteram absolverit; maxime vero quod idem propheta peccatum evulgaverit suum. Sed, ut David erraverit, Christum errave non potuisse ostenditur; proindeque explodendos eos, qui Dei potentiae, vel providentiae, detrahunt. 1. Fortasse plerosque psalmi titulus offenderit, quem audistis legi; quod venerit ad David Nathan propheta, cum intravit ad Bethsabee: simulque etiam non mediocrem scrupalum movere potuit imperitis Evangelii lectio (Joan. VIII, 11), quae decursa est, in quo advertistis adulteram Christo oblatam, eamdemque sine damnatione dimissam. Nam profecto si quis ea auribus accipiat otiosis, incentivum erroris incurrit, cum leget sancti viri adulterium, et adulterae absolutionem; humano propemodum divinoque lapsus exemplo, quod et homo putaverit adulterium esse faciendum, et Deus censuerit adulterium non esse damnandum. Lubrica igitur ad lapsum via vel veniae, vel concupiscentiae.

2. Accedit illud, quod ipsas faces juvenilis lasciviae videtur accendere; quia adulterium suum non erubuerit, non celaverit: sed quadam divini carminis praedicatione vulgarit. Quid ergo tam impudens, tam improvidus sanctus David fuit, ut ipse suum cantaret opprobrium: maxime cum ipse in alio quoque, qui hodie decursus est, psalmo dixerit: Usquequo peccatores, Domine, usqueque peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3)? Alios de peccato gloriari prohibet, et ipse etiam sacrato carmine gloriatur. Quomodo igitur ista distinguimus? 3. Esto tamen, David petulanter erraverit: numquid et Christus erravit, ut putemus eum non rectum habuisse judicium? Bene ergo quasi ad eos Davit hodie prophetavit dicens: Intelligite, insipientes, 708 et stulti aliquando sapite (Ibid., 8). Quomodo enim Christus potuit errare? Fas non est, ut hoc veniat in sensus nostros. Qui plantavit aurem non audit: aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam (Ibid., 9 et 10)? Christus ergo interrogare culpam, et accusationem justam audire nescivit? Christus petulantiam potuit approbare? Christus qui corripit gentes, arguendam adulteram non putavit? Christus qui novit uniuscujusque cordis interna, et scientiam docet Legis, aut falli potuit errato, aut contra Legis seriem judicare? Et quomodo ipse dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17)? Christus qui condemnat occulta, potuit dissimulare vulgata? Christus qui fecit tempora, potest nescire tempora? Qui novit cogitationes hominum vanas, non novit etiam criminosas? 4. Et ideo satis illis responsum sit, qui cum creatorem negare non possint, negant tamen potentiam creatoris: qui cum sapientiam fateantur, insipientiam asserunt, objiciendo ei imprudentiam futurorum. De quo possemus latius dicere: sed alius propositus nobis videtur esse tractatus. Et licet diversarum series decursa sit lectionum, in eamdem tamen assertionem proficiunt, et maxime psalmi titulus et Evangelica lectio. Sed quamvis conveniat una assertio, tamen juxta ordinem lectionum sit ordo tractatus; et ideo de titulo psalmi prius tractandum videtur. CAPUT II. Proposito argumento auctor hic non facile judicandum scribit. Tum quo ordine, et apud quos homines David errantis causam sit defensurus, explicat.

5. Proposita est historia, quae adulterium habeat et homicidium. Nam ita reperimus in libro scriptum esse Regnorum (II Reg. XI, 2 et seq.); quia David rex cum deambularet in domo sua, lavantem se Uriae vidit uxorem, amavitque illico, et jussit accersiri. Deinde virum ejus innocentem, ut Scriptura inducit, bellatoribus objici jussit acerrimis, ut vi 709 opprimeretur hostili. Haec facta sunt, nec negantur: quomodo igitur defenduntur? Bene admonet Evangelica lectio (Joan. VIII, 11), etiam cum peccatum appareat subreptum; tamen debere esse judicis judicium: ac memorem unumquemque esse oportere suae conditionis et meriti. Saepe enim etiam in judicando majus peccatum judicii est, quam peccatum ipsius de quo fuerit judicatum. Nam si praescriptum est a quibusdam sapientibus mundi, ut in judicando caveatur, ne major poena quam culpa sit, idque servatur: quanto magis id servandum videtur, ut unusquisque de alio judicaturus, de se ipso prius judicet, nec minora in alio errata condemnet, cum ipse graviora commiserit? Quis es igitur tu, qui David sanctum virum judicas? Gentili dico, Judaeo dico, Christiano dico; et ideo tripertito mihi distinguendus esse videtur tractatus, unus adversus gentiles, alius adversus Judaeos, tertius apud Christianos. CAPUT III. Gentiles monet, ne tam errantem, quam poenitentem David respiciant, quia sicut illud est hominibus commune, ita hoc rarum in regibus. Tum quam proclive sit vinci libidine, declarat, et adductis sanctorum virorum exemplis confirmat.

6. Primus ergo adversus gentiles mihi sermo est, qui plerumque objectare consueverunt: Ecce quomodo Christiani innocentiam sequuntur, fidem praeferunt, religionem venerantur, castitatem docent, quorum principes et homicidia et adulteria fecisse produntur? Ipse David de cujus genere, ut dicitis, nasci Christus elegit, homicidia sua et adulteria decantavit. Et quales possunt esse discipuli, quorum tales magistri sunt?

7. Quid igitur? Negamus factum, an repudiamus magistrum? Nihil horum. Sed qui speciem objicit, communitatem consideret. Species facti est, communitas naturae. Nihil ergo mirum si intra generalitatem species est. Agnosco enim hominem fuisse David, et nihil mirum: agnosco commune, ut homo peccet. Nec enim nova infirmitas conditionis humanae, magisque mirum videtur si homo peccato careat quam si peccatum aliquod affectet. Igitur peccavit sanctus David, nullo ambiguo vos tenebo, fecit adulterium, commentus est homicidium, et commentus est et peregit. Peccavit quod solent reges; sed poenitentiam gessit et flevit, quod non solent reges. Rogavit veniam, non arrogans potestatis, sed infirmitatis suae conscius; prostratus in terram cilicio se operuit, oblitus imperii, et memor culpae.

8. Quem mihi hujusce modi reperias virum 710 qui in potestate constitutus non magis peccata sua diligat, culpam praedicet, crimina defendat; qui putet sibi quod non decet, non licere: qui se legibus obstringat suis; et quod per justitiam non licet, nec per potestatem licere agnoscat? Non enim solvit potestas justitiam, sed justitia potestatem; nec legibus rex solutus est, sed leges suo solvit exemplo. An fieri potest, ut qui de aliis judicat, suo ipse sit liber judicio, et in se suscipiat, in quo et alios astringat? 9. Bonus ergo David, et multo admirabilior qui potestatem vicit, quam qui amorem. Castitas enim corpori nonnumquam defertur, frequenter errori; potestas Deo subditur; et facilius quis se in amore cohibeat, quam in potestate moderetur. Non ergo ignoscis quod minus est, in quo majora miraris. Lubrica enim in omnibus hominibus et prona natura peccandi; lubrica etiam in bonis moribus licentia potestatis, et oblatio facultatis. Non enim distat ira regis ab ira leonis; sed qui stimulat illum et admiscetur, peccat in animam suam. Caveat ergo ne stimulet aliquis potestatem, ne cassibus anima irretita corporeis, vitio se non possit exuere. Non ergo mirum si etiam David specie lapsus est potestatis; sed multo amplius admirandum, quod fidei contemplatione revocatur. 10. Videtis igitur quod potestas haec saecularis frequenter nihil prosit, et plerumque obsit; saepe enim culpae exitus in auctoritate est potestatis. Noli igitur quicumque es rex, de potentia et facultate praesumere; cor enim regis in manu Domini. Noli tibi de populorum subjectione blandiri; quia non salvabitur rex per multitudinem virtutis suae, nec gigas salvus erit in multitudine virtutis suae. Non enim in altis tabernaculorum fastigiis, pretiosoque tectorum culmine, sed super timentibus eum bene placitum est Domino, et his qui sperant super misericordia ejus. 11. Lubricam igitur videmus ad vitia potestatem, nec tamen semper inflexam dixerim; quoniam regali potestate sublimem et David legimus cultus auxisse divinos, et Salomonem templum Deo consecrasse. 12. Nunc illud quod perstrinximus, asseramus, facultatem imperandi, incentivum esse peccandi, et secundum historiae seriem prosequamur. Non adulterasset David alieni jus thori, et foederati pacta conjugii, nisi nudam et lavantem mulierem de domus suae interioribus vidisset. Et ideo bene scriptum est: Non intendas in mulieris speciem: et non concupiscas mulierem (Eccl. II, 5, 28). Ait alibi: Ab omni irreverenti oculo cave (Eccl. XXVI, 14). Nihil de continentiae tuae virtute praesumas. Etenim fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur (Ibid., 12); et ideo causam primo peccati fuge. Nemo 711 enim diu fortis est. Neque fragili tantum, sed omni homini dicitur: Non te vincat concupiscentia formae (Prov. VI, 25); si non vis vinci, non congrediare peccatis, ne de te vitia coronentur; neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris (Ibid.). Vilis tibi mulier videtur ad pretium, sed fortis ad vitium; quia mulier virorum pretiosas animas capit (Ibid.). 13. Difficile est itaque ut quisquam libidinis irretitus illecebris, immunis evadat. Nec mea tantum hoc sententia difficile judicatur: sed etiam sancti Salomonis Proverbiis impossibile judicatum est, qui suo ductus exemplo ait: Ligabit quis ignem in sinu, vestimenta autem non comburet? Vel ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet (Ibid., 27 et 28)? Cave ergo et tu ne intra sinum tuae mentis ignem libidinis et amorem accendas; ne corporeum vestimentum illo animi consumatur incendio, ac perpetuitatem resurrectionis amittas: vel certe vestigium tuae mentis uratur, si per libidinum faces tibi putaveris esse gradiendum. Nam qui uritur corde, comburitur corpore. 14. Omnibus igitur modis lascivae mulieris vitandus occursus est. Et ideo prudentiam discipulam acquire tibi, inquit, ut te custodiat ab uxore aliena et fornicaria (Prov. VII, 5); ne te laqueis labiorum suorum teneat obligatum, et criniculis erroris involvat. Itaque unde debeas cavere meretricem propheta te docuit (Ibid., 6), ut a fenestra caveas hujus ingressus. A fenestra enim domus suae intrat. Fenestra ejus est oculus: et ideo ab omni irreverenti oculo cave, ne per fenestram introeat amor, libido penetret. Etenim mulier fornicaria illicit visu amatorem; et nisi petulantem obtutum mentis animique compescas, mors ingreditur per fenestram. Non est desidiosa petulantia meretricis, non otiosa lascivia, quae facit juvenum volare corda; ut propriae mentis nequeant tenere constantiam, et huc atque illuc fervido amore rapiantur. Cave ergo hujuscemodi mulierem (Ibid., 10 et seq.), quae pedibus non quiescit, foris errat, insidiatur per angulos, oculis ligat, verbis illicit, institis lectum intexit suum, et tapetis ab Aegypto stratis; neque enim de cogitatione divina, sed de saeculari illecebra, assumit ornatum: quae merito virum suum dicit absentem, quoniam non potest adultera omnis Christum habere praesentem. 15. Vides igitur quantis rebus etiam sanctorum corda capiantur; et ideo ne mireris, si etiam sanctus David captus est. Vir quidem magnus, et qui Allophylum immanem corpore, armis quoque bellicis inhorrentem fide vicerit, sed utinam se ipse vicisset, utinam sicut illum adversarium stravit, sic interiorem adversarium suum sternere ac superare potuisset! Gravior est pugna ejus qui intus, quam illius qui foris dimicat. 16. Sed quid de solo David loquor? Accersamus etiam alios ad tractatum hujusmodi, ne imbecillitatem David magis, unius scilicet hominis putemus; quam corporeae conditionis fuisse infirmitatem. Samson validus et fortis leonem suffocavit, sed amorem suum suffocare non potuit: vincula solvit hostium, sed suarum non solvit nexus 712 cupiditatum; messes incendit alienas, et unius ipse mulieris accensus igniculo messem suae virtutis amisit. Salomon templum Deo condidit, sed utinam corporis sui templum ipse servasset! Verum ad ipsum a quo dicessit, revertatur oratio. Triumphavit David in decem millibus: sed erravit in viginti et amplius millibus; et quia erravit, hominem se esse cognovit, confessus est culpam, veniam deprecatus est dicens ad Dominum: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 2 et 3). Si David infirmus, tu fortis es? Si Salomon lapsus est, tu immobilis? Si Paulus primus peccatorum, tu potes primus esse sanctorum? Ergo si erraverunt justi, erraverunt tamquam homines, sed peccatum suum tamquam justi agnoverunt. Si justi poenae atrocioris exceperunt sententiam, tu quemamodum tibi spem impunitatis proponis, cum Scriptura dicat: Si justus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebit (I Pet. IV, 18)? 17. Advertitis ergo, filii, quam plerumque etiam bonum propositum subruat causa moechandi; et ideo causas ipsas primo fugere et vitare debetis. Non vis amore capi? Noli in speciem mulieris intendere, quia oculi tui qui cum viderint alienam, os tuum loquetur perversa, et jaces tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magno turbine. Magnam enim faciunt tempestatem multitudines cupiditatum, quae velut quodam in freto corporis navigantem hinc atque inde perturbant, ut gubernator sui animus esse non possit, diem ac noctem caligine amoris ignorans. 18. Oculis igitur excitatur libido, sed ebrietate succenditur. Omnis enim ebriosus et fornicator, pauper fiet. Nec tibi de potentia blandiaris potandi. Noe ebriatus est, et qui non inebriatus est diluvio, inebriatus est vino. Sed ille naturam vini ignorabat, non enim ante potaverat: tu in illo didicisti cavere quid debeas. Lot per somnum deceptus est, et tu si non vis decepi, somnum mentis tuae discute, ne ebrio illudat filius aut filia dormienti. Non pietas illic, sed ebrietas reditur: nec pater illic, sed dormiens circumscribitur. Vis non aduri? Noli ad ignem accedere. Vis non praecipitari? Nutantia fuge, praerupta cave, caduca declina et labantia.

19. Vides igitur in illis qui justi esse meruerunt, non alteram fuisse naturam, sed alteram disciplinam. Post primi hominis lapsum, justamque sententiam, cum in uno carnis damnatus sit appetitus. vitium traxit conditio, infecit culpa naturam; sed naturae ipsius vitium fides temperavit, et devotionis intentio mitigavit offensam. 20. Convertimini igitur ad Dominum gentes, scitote quoniam Dominus Deus est: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Scitote quoniam caro sumus et pulvis. Relinquamus ergo quae fecimus, et ipsum nostri veneremur auctorem, qui vitam dedit, peccata donavit, qui solus potest dicere: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates vestras, et memor non ero (Esai. XLIII, 25). Magnus plane et misericors Deus, qui beneficium confert, nec beneficii munus exprobrat. 713 Miramini quod David regem fecerit, victoremque multarum gentium? Sic servulos suos consuevit evehere. Non avarus munerum, nec beneficii parcus, nec gratiae angustus et frugi; sed opulens largitatis, quos redemit a peccato, auget in praemio. Haec adversum gentiles.

CAPUT IV. Judaeos perperam credentes David, qui obnoxius fuit peccato, vel Salomonem, cui dicta de Christo non conveniunt, esse Filium Dei, redarguit; et pravam quorumdam haereticorum de Filio Dei interpretationem confutat.

21. Sed quoniam tripartitam divisionem tractatus hujus polliciti sumus, unam adversus gentiles, aliam adversus Judaeos, tertiam apud Ecclesiam; nunc contra Judaeos videtur esse tractandum. Quid igitur nobis propositum sit recenseamus. Titulus, inquit, psalmi David intellectus, cum venit ad cum Nathan propheta: cum intravit ad Bethsabee (Ps. L, 1 et 2). Nempe historia haec et adulterum David inducit et homicidam, et hunc vos, Judaei, dicitis esse Dei filium? Sed Deus virtutum est, non criminum. Et de hoc dicit Deus Pater: Thronus ejus sicut dies coeli (Ps. LXXXVIII, 30); qui dolum fecerit, peccata non vicerit? Et quomodo scriptum est: Nemo sine peccato, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19)? Si igitur non potest non esse Deus, qui Dei filius est, utique Dei filius arbiter justitiae est, non obnoxius culpae. 22. Qua autem opinione vel David Dei filium judicatis, vel Salomonem putatis? An quia scriptum est; Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 2); et quia titulus psalmi in Salomonem psalmum LXXI dicit esse compositum? Sed quem Salomonem dicat, advertite. Salomon enim pacificus est, hoc habet interpretatio. Psalmus in eum dicitur, quem vere scimus esse pacis auctorem. Quomodo autem Salomon pacificus? Non hoc Joab sanguis ostendit, quem inter altaria templi jussit occidi; non Adoniae poena, quem affinitatis regiae reum perculit, nec matris obsecratione ab indignatione revocatus. Quomodo autem in Salomonem David filium existimas convenire quod scriptum est, quia permanebit cum sole et ante lunam, in saecula saeculorum (Ps. LXXI, 5); cum ille brevis vitae adeptus usuram, angustis terminis vivendi spatium transegerit? Quomodo autem de eo dieitur: Dominabitur a mari usque ad mare (Ibid., 8); cum ille intra Syriam constitutus, hoc est, intra unius regionis provinciam, circumscriptos fines habuerit imperii. Solus autem Christus usque in orbis totius terminos suum propagarit imperium? Solus enim iste est, de quo bene psalmi series prophetavit, quia reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 10 et 11). Hunc enim novimus gentibus universis et nationibus imperantem, incircumscripto imperio, interminata potestate. Non ergo Salomon Dei filius. 23. Sed qua ratione eum Dei filium putavistis? An quia sapiens fuit? Sed hic sapientiam postulavit, 714 ut quam non habebat, acciperet: Christus ipse sapientia est, naturaliter in universum habens, quod in rebus humanis Salomon accepit per gratiam. Denique quod accipitur ex tempore, in tempore possidetur. Salomon enim sapientiam nec in principio sui habuit, nec in fine possedit. Neque enim habere se credidit quod poposcit; et postea aversus a Dei cultu, non quasi sapiens, sed quasi insipiens lapsus est, ut offenderet. Offendit in tantum, ut etiam quod meruerat, amitteret. Cur igitur hunc Dei filium credidistis? An quia templum Deo condidit? Sed hinc Dominum et Deum non esse credere debuistis, quia scriptum est: Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1). In vanum laboravit, qui aedificavit id templum, quod subjectus ignis exussit. An quia David patri ipsius dictum est: Non tu aedificabis mihi domum . . . . . sed cum tu dormieris, excitabo semen tuum post te; et ipse aedificabit domum nomini meo (II Reg. VII, 12 et 13). Verum ibi quoque templum non corporale, non materiale promittitur, neque enim Deus in manufactis habitat, sed templum est sancta Ecclesia, quae utique non humana, sed coelesti virtute fundatur. 24. Nam si praestantioris licet, sed humanae tamen virtutis opera miremur, multos hujuscemodi reperimus, quos cum David et Salomone comparare possumus. Et ideo ubi operis aequalitas est, non est excellentia potestatis. Nec plures possumus dicere Dei filios, cum unum Dei filium legerimus; sed non ex beneficiis suis quae in parentes nostros contulit, facienda est injuria Dei filio. Multi enim praeclari viri: sed per unum Jesum Nave stetit, inquit (Josue X, 13), sol contra Gabaon. Videtis eum ultra David regis processisse virtutem; terrenis enim David, non sideribus imperavit. Videtis etiam solem ministrum esse, non dominum, qui etiam voci servierit humanae. Stetit tamen, quia in Jesu et typum futuri agnoscebat, et nomen. Neque enim in sua virtute Jesus Nave, sed Christi mysterio coelestibus luminibus imperabat; designabatur enim Dei filium in hoc saeculum esse venturum, qui mundani luminis occidentis et jam vergentis in tenebras, virtute divina differret occasum, lucem redderet, inveheret claritatem. Enoch quoque raptus est ad coelum: sed tamen ille raptus est, hic regressus. Raptus est ille, ne malitia mutaret cor ejus; hic ipsam malitiam saeculi hujus abolevit. Elias curru atque equis ascendit ad coelum; Christus autem descendit e coelo, nec curru et equis, ut ille conscendit, quia ille aliter nequivisset; hic autem propria virtute remeavit. Elisaeus in Jordane leprosum lavare praecepit, ut ab omni contagione mundaretur; hic in Jordane totum diluit mundum. Moyses ipse cui crediti sunt populi Judaeorum, aquam divisit; et ille quidem divisit elementa, quia non divisit potentiam Trinitatis; separavit moles aquarum, quia Patrem non separavit a Filio. 25. Videtis quanti viri, et qualium documenta operum dereliquerunt. Quemadmodum igitur 715 quos pares David regi vel Salomoni virtute cognoscitis, conditione impares judicatis, ut Salomonem David filium putetis ad Dei sedere dexteram? Praesertim cum ipse David evidenter de quo dictum esset, expresserit; neque enim de filio suo diceret: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1). Quomodo enim filium suum Dominum nominaret? Lex prohibet, repugnat religio, abhorret fides ut ad dexteram Dei omnipotentis mortalem hominem loces. Alius est ille qui sedet ad dexteram, qui corpus suscepit, non qui coepit a corpore; qui ante luciferum genitus est, id est, ante omnium luminum claritatem; quoniam ipse creavit variorum luminum dignitates: nam Salomon utque post luciferum est. Salomon sacerdos non fuit; et ideo dici ei a Domino omnipotente non potuit: Ex utero ante luciferum genui te (Ibid., 3); dici ei non potuit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid., 4); maxime cum illo tempore quo Salomon fuit, secundum ordinem Aaron, non secundum ordinem Melchisedech, fuerint sacerdotes. Adhuc enim sacerdotes sanguinem hircorum atque taurorum pro peccatis plebis et erroribus offerebant: postea vero quam Christus advenit, qui semetipsum pro salute obtulit mundi (ut quos taurorum sanguis lavare non poterat, Christi sanguis ablueret) semetipsos coeperunt offerre pro hostiis sacerdotes. 26. Itaque una quaestione Dominus noster Jesus Christus omnium haereticorum ora sepsit, sacrilegia conclusit. Non solum enim Judaeos, sed etiam Photinianos, et Arianos, et Sabellianos hac redarguit quaestione: et ideo nobis (quoniam Judaeos defecisse jam cernimus, et illam exsecrabilem perfidiam imminutam) jam de Arianis, qui non multum a Judaeis differunt, Photinianisque et Sabellianis aliqua in istius quaestionis tractatu perstringenda sunt. Taceat ergo Photinus, qui Christum David filium, non Dei dicit; et taceat, damnatus voce coelesti. Quomodo enim dicit Christum filium David esse, cum ipse David dixerit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis; donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1)? Si David, inquit, Dominum illum vocat, quomodo ejus filius est (Luc. XX, 13 et 14)? Non ergo David filius, sed Dei filius Christus. Taceat etiam Sabellianus; et cum legit Dominum Domino dixisse, intelligat non eumdem et ipsum esse, qui dicit, et cui dicitur: nec enim sibi Pater dixit: Sede a dextris meis; nec sibi dixit: Ponam inimicos tuos. Et aliquando intelligant omnes eum Filium esse, qui a dextris sedet. Et hanc distinctionem inter Patrem Filiumque custodiant, ut sit distinctio Patris et Filii, quod alius Pater, alius Filius, quia una in sede, una majestate potiuntur, et sedent, non pro discerniculo dignitatis, nec pro ordine potestatis, sed pro copula charitatis: unam Patris et Filii intelligant potestatem, in quo et Arius conticescat, qui contraria Sabellio erroris urget vestigia. Audiat Dominum Domino dicere, audiat ad dexteram Patris Filium sedere; et desinat 716 de sermone atque ordine hominum divinitati facere quaestionem. Nec argumentetur hic, quia Pater dicit, sede; legimus enim et alibi, etiam sine Patris dicto sedere Filium, sicut scriptum est: Et sedet ad dexteram Dei (Marc. XVI, 20). Et alibi: Amodo videbitis Filium Hominis sedentem ad dexteram Dei (Matth. XXVI, 64). Ipse est enim cui dicitur, sede, qui Filius hominis nominatur: audit quasi homo, sedet quasi Dei filius. Quid hac potest dici praecellentius potestate, quae etiam carnem hominis ad dexteram Dei collocavit; et infirmum illud conditionis humanae, postquam tamen Verbum caro factum est, divinitati copulavit aeternae? 27. Sed quid hoc est? Posteaquam Photinus obmutuit, Arius conticuit, Sabellius vocem perdidit; adhuc tamen haeresim diversa contra Ecclesiam excitantem ora conspicio. Nam ecce Manichaeus et Valentinianus, et omnis derivatio Manichaeorum in eo telo nititur, quo alii sunt perempti; et fidei praejudicium, fidei testificatione molitur. Ait enim detestanda haeresis: Ecce negavit Christus filium se esse David (Luc. XX, 13); et ideo, inquit, credendum est quod non susceperit carnem. Quibus apertissime in ipso principio Evangelii Scriptura respondet, cum dicit: Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Cur igitur aut alibi David filius dicitur, aut alibi David filius denegatur; nisi ut intelligas aliud esse secundum substantiam divinam esse filium, aliud secundum carnis susceptionem? Nam secundum substantiam divinam, Dei Filius est; secundum carnem filius David. Itaque ubi generatio secundum carnem describitur Salvatoris, David filius nominatur: ubi vero plenitudo confessionis exigitur, cum designatur generatio Salvatoris, non vult se David filium, sed Dei nominari; designatio enim majestatis ejus naturam interpretatur. Sed jam redargutis saevorum interpretationibus, ad Ecclesiam sermo vertendus est. CAPUT V. Confirmat rationes adversus Judaeos atque gentiles adductas, et sermonem ad Ecclesiam convertit.

28. Verum quod saepe titulum quinquagesimi psalmi repetimus, non praesumptionis, sed infirmitatis est exemplum. Uno enim die vel per angustias ingenii, vel per fragilitatem vocis omnem seriem non possum explere tractatus. Et ideo quoniam superiori die adversus Judaeos noster sermo directus est, quos quidem eo usque documenta fidei subegerunt, ut Christus in coelesti solio collocaretur: quod utique in hominem non potest convenire. Neque enim alium nisi Dei Filium ad dexteram Dei sedere credibile est. Non alius utique nobis sedere ad dexteram Patris nisi Dei Filius, remotis omnibus ambiguis, aestimandus est. Rursus quoniam Scriptura habet: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11); idem utique Dei Filius carnem ex Maria suscepisse credendus est, in qua prophetici fructus est ventris: ut vere successionem originis recognoscas, illumque 717 Dei Filium, factum postea filium hominis per susceptionem carnis, in Patris throno coelesti sedere non dubites. Neque enim Christus sedem aliquam regalem hoc habuit in saeculo, ut putes aliam sedem David similem esse promissam; maxime cum ipse dixerit Dominus: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). 29. Conclusi itaque undique, eo perfidiae suae ten tamenta derivant, ut incredibile esse asserant, quod Deus susceperit carnem: qua ratione autem non potuerit suscipere, explicare non possunt. Quaero enim utrum impossibilitatis, an injuriae causa existiment carnem a Deo suscipi nequivisse? Si impossibilitatis, aliquid ergo impossibile Deo: nihil enim est quod facere voluerit, et facere nequiverit. Superest ergo ut aut voluisse, aut noluisse doceatur. Quod autem majus indicium voluntatis, quam quod ipse dixit: Palam apparui non quaerentibus me . . . . Expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Esai. LXV, 1 et 2)? Si ergo voluit et potuit, an putamus eum causa injuriae noluisse? Et quam divinitas sui sentit injuriam? Expers enim est contumeliae, neque subjecta nostris est passionibus; neque enim caro vel detrimentum divinitati afferre potuit, vel augmentum. 30. Qui tamen hoc objiciunt, quod Dei Filius carnem suscipere non potuerit? Si gentiles, qui deos suos (quoniam homines fuisse negare non possunt) humana specie visos esse testantur? An rex eorum, quem illi suis diis omnibus anteponunt, prodigiales formas potuit pro amore suscipere: Christus carnem hominis, quem ad imaginem sui fecit, atque illud praestantissimum opus suum suscipere pro mundi salute non potuit; et pulchrius illis videtur propter adulterium alieni thori, quam propter redemptionem omnium hominum speciem carnis assumptam? Quod si Judaeus hoc objicit, quomodo legit: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Esai. VII, 14), quod est interpretatum, nobiscum Deus? Quomodo legit: Ecce qui loquebar adsum (Esai. LIII, 6)? Quomodo autem lectum asserit: Ecce sicut panthera . . . . . et sicut ursus aporiatus occurram eis (Ose. XIII, 7 et 8)? Dei ergo filius carnem suscipere non potuit pro redemptione omnium, cum ipsi negare non possint quod pro nostrorum supplicio peccatorum, affectum quemdam Deus ferinae crudelitatis induerit; ut qui natura pius est et misericors, nostrorum tamen scelerum atrocitate commotus, assumat in nos quamdam saevitiam bestiarum? 31. Sed jam quia et superiore die et hodie Judaeis satis responsum arbitror, apud vos mihi, fratres dilectissimi, prophetici facti ratio praestanda est. Etenim cum primum legeretur hic psalmi titulus, quod venerit Nathan ad David, cum intravit ad Bethsabee, diximus plurimos serie historiae hujus confundi: et ideo tractatum ejus assumpsimus tripertitum; divisionemque tractatus 718 ita putavimus esse faciendam, ut apud Gentiles lapsus conditionis non negaretur, correctio erroris astrueretur; apud Judaeos autem ideo lapsum esse sanctum David doceremus, ne amplius Judaeorum perfidia claudicaret, eumque vel Dei filium desinerent credere, quem viderent communi conditione obnoxium fuisse peccato; Christiani vero surgentis Ecclesiae mysteria possint advertere. Tripertita ergo divisio facta est, una secundum naturam, alia secundum fidem, tertia secundum gratiam; nec infirmitas excludit a venia, et fides excusat a culpa, gratiam quoque promissam jam dudum sacramenta conciliant. CAPUT VI. Ecclesiam docet, cur David ac plerique alii Dominici generis auctores in errorem labi permissi sint; et ut inde facilius mysteria eruat, historiam homicidii et adulterii ipsius David recenset.

32. Peccaverit David ne totus mundus erraret; peccaverit sibi, ut nobis omnibus emendaret; postremo peccaverit in corpus suum (qui enim fornicatur, in corpus suum peccat) peccaverit in corpus suum, ut in Christi corpore redimeretur: ecce quem vix defendendum putabamus, jam cernimus praedicandum. Quis enim est qui nolit divina magis in se munera, quam humana opera praedicari? Arbitramur enim secundum apostolum (Rom. III, 28) justificari hominem per fidem, sine operibus Legis: justificetur ergo ex fide David, qui per Legem peccatum agnovit, sed peccati veniam per fidem credidit; justificetur David, quia in peccato ejus subrepto Ecclesiae mysteria refulserunt. 33. Dicit aliquis, qua ratione et adulterium et homicidium commiserit Dominici generis auctor electus a Deo? Aliud dico: Talis auctor Dominici fuit corporis eligendus. Quid est enim corporatio, nisi remissio peccatorum? Et ideo exsors peccati esse non potuit, ut divinam gratiam et exemplo praeferret et nuntio. Denique ea dispositione Bethsabee et Thamar inter auctores Dominici generis computantur: quarum altera adulterium fecit, altera commisit incestum. Ea dispositione et Achab et Jechonias, sicut Matthaeus Evangelista descripsit (Matth. I, 9 et 11), annumerantur majoribus Christi, ut omnes homines redempturus, beneficium a suis majoribus inchoaret; simul ne qui se subjecit usque ad corporis passionem, nobilitatem captasse immaculatae originis videretur. Hominum enim ista jactantia est, alienam gloriam, non suam quaerere; et tamen inter ipsos homines major virtutis, quam nobilitatis est gratia. Simul edendum exemplum fuit, ut intelligerent omnes majorum probra non posse posteris esse dedecori; quod unusquisque successionis maculam propriae merito possit abolere virtutis. Vides quantos 719 et quam graviter criminosos Dominicae generationis series comprehendat, de quorum origine propter te nasci Christus non erubuit? Et haec si credas, divinae miserationis in te munera sunt, et hoc coelestis insigne est potestatis. Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia. Non fuerit igitur David exceptus a culpa, ut esset electus ad gratiam. 34. Sed jam mysteria ipsius recenseamus historiae, et ex ipsis Scripturarum fontibus hauriamus; atque ut omnem seriem mysteriorum introspicere possimus, textum ipsius repetamus historiae. Sic enim in libro Regnorum meminimus expressum (II Reg. XI, 2 et seq.), eo quod David cum lavantem vidisset Bethsabee Uriae uxorem, adamaverit; deinde domum venire praeceperit, cum absens esset vir mulieris; non multo post maritum ejus reversum esse, nuntium belli, religiosum sane et devotum virum, qui belli tempore non putaverit sibi ingrediendam domum, cum socios bello videret intentos, nec domesticis in tabernaculis, sed in praeliaribus tentoriis excubantes; postea jussu David in bella revocatum, sub ea praeceptione, ut objiceretur adversariis bellatoribus, quo morte viri liberam copiam potiendae mulieris rex haberet. Et hic nonnulla est peccati verecundia, et pudor culpae, quod latebram quaesivit erroris; et injustae necis non auctoritatem sibi jure regiae potestatis assumpsit, sed invidiam declinavit. Culpam fatetur, sed tolerabilior est quae premitur verecundia, quam quae insolentia praedicatur. Mortuus est igitur Urias, bellatoribus objectus, sed postea iidem qui eum peremerunt, jussu David, expugnata urbe, sunt perempti. Haec est historiae series, in qua profunda licet spectare mysteria. CAPUT VII. Divino invocato Spiritu, incipit detegere mysteria, quae sub David ac Bethsabee adulterio, nec non sub ipsius partu velabantur.

35. Et quoniam David non defendendum neque enim meo eget auxilio, sed excusandum recipimus, vel potius praedicandum; ne in tanto mysteriorum profundo vacillem, justum est ut ejus ore utar, cujus utor historia. Utar igitur responsorio Prophetico dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). Nemo enim sine Spiritus sancti infusione, tanta divini recessus potest spectare mysteria. Etenim si ille tantus propheta, Spiritus sancti petit sibi munus infundi, quid facere infirmus debeat; cum praesertim etiam Apostolus sanctus populi quoque se putet precibus adjuvari, ut aperiatur ei ostium ad loquendum mysterium verbi. O si mihi ostium illud Christus dignetur aperire! Pulsemus tamen; solet enim exaudire pulsantes, quia ipse dixit: Pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). O si mihi se ipse reseraret, quia Christus est janua: ipse intus, ipse extra, ipse via quae ducit, ipse vita ad quam contendimus pervenire. 36. Veni ergo, Domine Jesu, et aperi nobis fontes tuos, ut bibamus de aqua, quam qui bibit, non 720 sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Vel si de fonte adhuc tuo haurire non possumus, dignare concedere ut de puteo saltem haurire possimus, unde potum Samaritanae illi dubitanti adhuc mulieri polliceris. Et tu quidem de fonte omnibus polliceris, sed dubitantibus, ut illi Samaritanae, fons tuus adhuc altus est puteus. Bibamus et nos aquam coelestium secretorum. Et quoniam ad fontem tuum meruimus pervenire, liceat nobis imaginem saltem mysteriorum videre coelestium. 37. Itaque, nisi fallor, per Prophetam Spiritum sanctum intelligimus; per adulteram autem licet Synagogae fornicationes varias aestimare. Et ideo multo ante cernimus revelatum ex Spiritu sancto, et ex familia Judaeorum (quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem) Dominum Jesum esse generandum (Gen. XLIX, 10), qui quidem quasi Judaeus ex adultera familia natus est, sed quasi immaculatus ex Virgine. Erat sub Lege, erat quasi sub viro familia Judaeorum; abolenda fuit Legis observantia, ut veritas substitueretur et gratia. 38. Habemus unum mysterium: accipite et aliud; ita tamen ut memineritis ex prima conceptione Bethsabee natum esse parvulum qui mortuus est, postea natum esse Salomonem: illum parvulum ex conceptione furtiva; istum vero Salomonem jam ex professione conjugii. Liquet igitur per David intelligi prophetam, per Prophetam populum propheticum, ex quo et ex Synagoga primus ille qui natus est (quoniam degeneraverat a majoribus suis per flagitia formatus, et per vitia concretus populus Judaeorum) ad resurrectionis aeternitatem pervenire non potuit, nec in virum perfectum excrescere; sed in exigua sensuum parvitate, et quadam virtutis defecit infantia. At vero ille qui postea ex legitima conceptus est copula, populus Christianus, ille sapiens atque pacificus, hoc enim Salomonis interpretatione reseratur, ad incanam longaevae resurrectionis aetatem, atque ad regnum illud coeleste pervenit. Per illum autem populum Lex soluta, per istum gratia reformata est. 39. Accipite etiam tertium mysterium. Quod David Hebraei excelsum dicunt, Latini humiliatum interpretantur. Quis est autem vere humiliatus, nisi ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed formam servi accipiens humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6 et seq.)? Hic igitur est qui significatur David, excelsus per naturam, sed humiliatus per misericordiam: sublimis in divinitate, sed mitis in corpore. Itaque ubi humiliatus, ibi obediens. Ex eo enim nascitur obedientia, ex quo humilitas, et in eo desinit. Cum enim obediens dicitur factus usque ad mortem (mors autem non divinitatis, sed corporis fuit) non utique obedientia divinitatis fuit illa, sed corporis; nec humilitas majestatis illa, sed carnis. Itaque quantum ad susceptionem corporis spectat, apostolica lectio in quo Christi fuerit humilitas, declaravit: quod vero ad naturam spectat divinitatis, Evangelica lectione reseratum est: quam pio prosecuti estis assensu, cum audiretis legi, dicente Dei Filio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). 721 Unum enim divinitate sunt Pater et Filius: sed non unum sunt corporis sacramentum, et divinitatis aeternitas. Nec solus tamen Apostolus humiliatum dixit esse Dominum, sed ipse quoque se humilem esse memoravit dicens: Tollite jugum meum, quia leve est; quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Et tamen non sola interpretatione, sed etiam appellatione signatum est; quia scriptum est: Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21). Et infra dicit: Pater meus es tu (Ibid. 27); et, Ego dicam illi: Filius meus es tu. Ergo David quem quaerebamus, invenimus: servum quidem specie, sed Dominum veritate. CAPUT VIII. Quid domus regia, in qua deambulat David: quid nudatio et lavatio Bethsabee; quidve quod statim nuda visa amata sit, significet.

40. Hic ergo David intra domum deambulavit suam. Quae utique domus est Christi, nisi illa de qua dicit: Quia apud Patrem meum multae mansiones sunt (Joan. XIV, 2)? In illa ergo regia situs humanam conditionem nudam vidit, et miseratus adamavit. Erat enim adhuc nuda virtutum, quia per insidias serpentis genitalibus erat naturae suae exuviis destituta. Neque enim verisimile videtur, ut ante domum regis mulier nudaretur, ante domum regis femina se lavaret (II Reg. XI, 2 et seq.): quasi locus lavacro opportuno alius esse non posset. Non quadrat, non congruit, non cum fide convenit: distat a vero, abhorret a sensu. Talem rex, tam petulantem, tam procacem horrere potuit, non amare. An illa, si non viro verecundari, nec regios saltem vereri potuisset aspectus? An illam, priusquam rex videret, nec ministri ejus arcere potuerunt?

41. Ergo si hoc cum fide non potest convenire: quaeramus quae ista sit nuda, videlicet humana conditio, omnibus vestimentis exuta naturae, carens amictu immortalitatis, et innocentiae spoliata velamine. Nudus est enim qui peccato nudatur et culpa. Denique ille primus nostri generis peccator, atque utinam solus, antequam peccaret, nudum se esse non sensit, posteaquam peccavit, nudum se esse vidit; et ideo tegendum foliis putavit, quia nudum se esse cognovit. Factus est igitur ille sibi nudus, posteaquam factus est reus culpae. In illo nudata est omnis humana conditio, per successionem naturae; non solum culpae, sed etiam aerumnae obnoxia. Ergo ille se nudum sensit et vidit: unde ita est omnis nostra conditio, ut qui se nudum putaverit, nudum et videat et sentiat. Denique qui divitias concupiscit, nudus est: qui contemnit, opulentus est. Adeo suus cuique sensus aerumna est, et sua cuique virtus expers injuriae est. Ergo humanam conditionem primo per Legem sibi Christus in 722 conjugium vindicavit, quam repudiavit postea. Unde et ait: Quis liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1)? Hoc igitur genere Christus familiam suam nudam vidit, et amavit: amat enim sanctam Christus animam. Denique amabat Jesus Lazarum et Mariam: amabat Christus Ecclesiam suam, quamvis nudam, quamvis nullo adhuc virtutum decore vestitam. 42. Denique ut sciamus propositae disputationi Scripturarum seriem convenire, discamus Ecclesiam mundam, discamus quaerentem, festinantem et lavantem se ante domum Christi, quando baptizabat Joannes in Jordane dicens: Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem venit post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III, 11). Ergo quando baptizabatur plebs in poenitentiam, Christum utique domui ejus jam vicina quaerebat, ut perveniret ad gratiam. Quaerebat ergo a Joanne Christum Ecclesia dicens: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6); ipsum causam desiderii, ipsum causam lavacri sibi esse commemorans, sicut habes: Fusca sum et decora, filia Hierusalem, ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis (Ibid., 4). Habes causam qua ratione se lavare gestiat, quia fuscam se esse commemorat. Nam quasi interroganti Joanni, qua ratione plebs multa concurrens gestiret lavari, respondit: Fusca sum et decora, filia Hierusalem. Quia fusca est, lavari desiderat; quia decora est, videri nuda non metuit. Nolite, inquit, aspicere me, quia offuscata sum, quia non est intuitus me sol. Ergo fuscamur, quando non videmur a Christo; sed quando videmur, albescimus. Vidit ergo eam ille cui nuda sunt omnia, et interna pectoris occulta esse non possunt; quia scrutator est cordis et renum: nihil huic tectum, nihil est involutum. Vidit Ecclesiam suam nudam, et vidit, et amavit. Vidit nudam dilectam, et quasi filius charitatis adamavit. 43. Videte quemadmodum videat, videte quemadmodum vocet. Non hic adulterii opprobria, sed mysteria castitatis sunt. Tota es, inquit, formosa, amica mea, proxima mea, et reprehensio non est in te. Ades huc a Libano sponsa, ades huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 7 et 8). Et bene a principio fidei. Ergo ubi fidem habes, adulterium timere non debes; fides enim conjugii est, fraus adulterii. Sed ut adesse possit a Libano, ante praemisit dicens: Exsurge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea, perfecta mea (Cant. II, 10). Proxima, utique fidei desiderio; formosa, decore virtutis; columba, gratia spiritali. Pennae enim columbae deargentatae aeternam illam significant potestatem; et columbae volatus sancti Spiritus praesentiam declaravit. Vocat igitur ad se eam Christus, ut veniat; quoniam spiritalibus jam pretiis dotata veniebat: Quia ecce, inquit, hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Ibid., 11 et 12). Videte 723 quemadmodum sancta invitetur Ecclesia. Hyems, inquit, discessit sibi, ne hyemem nuda formidet, hyemem non temporis, sed infirmitatis, quae agrum animae fecundum omni flore dispoliat. Est enim hyems non terreni solis, est hyems mentis, quando animo frigus illabitur, quando vapor animi evanescit, quando solvitur vigor sensus, quando nimius humor exundat et mentem gravat, quando interior caliginat aspectus. Et ideo ait Dominus: Videte ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Bonum enim ut tunc dies judicii vel mortis adveniat, cum viget animi blanda temperies, cum coeleste mysterium serena luce resplendet, cum cor nostrum ardet in nobis. Tunc enim Christus est praesens, sicut testantur in Evangelio Ammaon et Cleophas dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Viget autem animus quando etiam flos videtur in terris. Quis est iste flos boni odoris, nisi ille qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1)? De quo et in Esaia scriptum est: Et exiet virga de radice Jesse, et virga ex radice ascendet et flos ex virga exiet (Esai. XI, 1). Radix utique familia Judaeorum est, virga Maria, flos Mariae Christus, qui quando nostra resplendet in terra, et in agro animae redolet, vel in Ecclesia sua vernat, nec frigus possumus timere, nec pluviam vereri, sed exspectare judicii diem. 44. Et ideo Ecclesia ut hunc florem videret, omni studio festinabat, sicut ipsa testatur dicens: In cubili, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum, et non inveni: vocavi eum, et non exaudivit me. Exsurgam itaque, et introibo in domum, in forum, et plateas, et quaeram quem dilexit anima mea (Cant. III, 1 et seq.). Quaesivi, et non inveni eum . . . Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, me percusserunt, et tulerunt pallium a me (Cant. V, 7). Videtis quemadmodum quaerat quem desiderat invenire, ut non timeat vulnerari. Sed haec vulnera non metuenda sunt, sed optanda; quia vulnera charitatis sunt; sicut ipsa dicit: vulnerata charitate ego sum (Ibid. 8). Bona charitatis vulnera. Denique utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici. CAPUT IX. Eamdem materiam prosequitur, ostenditque Ecclesiam Christo, qui velatam Synagogam despexerit, nudam placuisse; tum ejusdem ad illum inquirendum ardorem describit; ac demum Legis solutionem in Uriae nece adumbratam explicat.

45. Merito ergo nuda, quia pallium perdidit: aut fortassis ideo nuda, quia nonnumquam virtutis est opertum non habere pectus, cor non habere velatum. Denique velatam illam, hoc est, Synagogam (II Cor. III, 13 et seq.), quae habebat velamen in lectione veteris Testamenti, quod modo revelatur, quoniam in Christo evacuatur; velatam, inquam, Synagogam Christus despexit et 724 sprevit; unde hodieque velamen super cor Judaeorum est positum. At vero ea quae tota ad Dominum mente convertitur, nuda est atque perspicua. Cum enim quis conversus fuerit ad Dominum, velamen auferetur; ut gloriam Dei speculantes videre possimus. Denique etiam alibi nudam esse virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? 46. Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum induat eam, de Scripturis, si possumus, revelemus. Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum. Unde etiam Paulus nos admonet exspoliari multo esse melius quam supervestiri, dicens etiam alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet; et ideo quae lavit, nescit quemadmodum inquinari possint. Obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam. Magnus igitur hic est justus amor mulieris ante David regiam se lavantis. 47. Verum non solum lavit, sed etiam vocavit; ut in eodem accepimus libro, dicente sancta Ecclesia: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas, videamus si floruit vitis (Cant. VII, 11 et 12). Non solum igitur lavat, sed etiam Christum ad se venire provocat et invitat dicens: Tibi dabo ubera mea (Ibid.). Nec sua tantum, sed etiam nova ac vetera pollicetur, sicut habes: Nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Ibid. 13). Et quasi amoris impatiens quaerit adminiculum alicujus, a quo Christus rogetur ut veniat. Videte aestuantem, videte desiderantem: Quis dabit, inquit, te, frater meus, lactantem ubera matris meae (Cant. VIII, 1)? Et qua ratione quaerat, et qua gratia invitet, et quemadmodum possit tenere, demonstrat: quemadmodum foris morantem exspectet, ostendit: et ut domum suam ingrediatur, implorat dicens: Inveniens te foris osculabor te, assumam te, et adducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Ibid. 2). Vides quemadmodum nuda sit, quae non potest tectum habere secretum intemeratae utique naturae, secretum intimae conscientiae, non designatum aliqua temeritate vitiorum. Hortus enim clausus est Ecclesia sancta, et immaculata virginitas, quae ideo hanc gratiam meretur a Christo, quia Verbum Dei quaesivit, desideravit, invenit, advigilans ante ostia sapientiae, sicut ipsa dicit: Beatus vir qui audierit me, et homo qui vias meas custodierit, advigilans meis ostiis quotidie, custodiens postes mei introitus. Exitus mei, exitus sunt vitae (Prov. VIII, 34). 48. Sic Ecclesiae suae Christus speciem concupivit et paravit sibi eam uxorem adsciscere. Sed quia erat sub Lege (sub Lege enim Petrus, Joannes, 725 caeterique apostolici viri), prius nos observantiae corporalis vinculis relaxandos putavit. Quam vis enim Lex religiosa, Lex justa, sicut Uriae persona inducitur, qui tam religiosus et castus fuit, ut regressus e bello uxorem non recognosceret, nec intraret ad eam; tamen quia Urias in David, hoc est, viro humili, copulam cognovit Ecclesiae, a Synagogae conjunctione discedens, locum futuris nuptiis praeparavit. Unde et Joannes typum accepit Legis, qui quamvis esset ex Patribus, parari vias Domini nuntiavit et Ecclesiae copulam prophetabat; et ideo occisus inducitur, ut defectum legitimae observationis ostenderet. Lex enim et prophetae usque ad Joannem. Ergo jam Urias occisus est in typo Legis, ut Synagoga Legis laqueis solveretur, quoniam quae sub viro est mulier, vivente viro, ligata est legi; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si juncta fuerit alteri viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri: ita ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. Ergo non adultera humanae conditioni, quae licet sub Lege fuerit, tamen abolita quodammodo observantia Legis, in gratiam vindicata est. 49. Legis autem observantiam non Christus abolevit. Unde et Uriam non David occidit, sed occidi a bellatoribus passus est: hoc est, profanari ritum observantiae ex Lege venientis, per incursionem barbarorum et captivitatem Judaeorum passus est Christus. Denique Urias, lux mea dicitur. Quae autem Christi lux, nisi Lex et Evangelium? Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Quia lux Christi in Lege praecessit, cujus postea in Evangelii gratia quasi in heptamyxo spiritu universa mundi hujus implevit. Hinc ergo Legi carnem sustulit vel Ecclesiam et sibi junxit: cujus Legis lumen populus hostilis imminuit, quando Legis sancta violavit. Imminuta ergo lux Dei est in populo Judaeorum; quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. CAPUT X. Renovata attentione, altius mysterium in adulterio Davidico latens, nimirum Verbi divini cum humana natura conjunctionem scrutatur.

50. Superest adhuc et quartum mysterium, quod, quaeso, placidis accipiatis auribus, et mentem nostram, non verba pendatis; non enim in verbo est regnum Dei, sed in virtute. Adulterium factum est, et homicidium factum. Hoc est quod dictum est ad Prophetam: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I, 11). Et alibi virgam nucinam legimus, per quam intelligimus jus quoddam et summam prophetiae, quae more nucis foris amara in cortice; dura in medio testa, tenera intus est et fructuosa. Etsi igitur in historia amariora auditis, in typo dura cognoscitis; sperate tamen in mysterio fructuosa. Adulterium, inquam, in typo 726 salutis est factum; non enim adulterium omne damnandum est. Denique ad Prophetam dictum est: Vade, accipe tibi uxorem fornicariam (Ose. I, 2). Dominus hoc jubet cum ea quae fornicata fuerit, esse conjugium: cujus conjugii, ut supra diximus (Supra, cap. 9 hujus libri), partus est Christus. Namque filio qui ex fornicatione est natus, a Domino nomen impositum est Jezrahel, quod divina est generatio. Si ergo pia illa copula fornicariae, etiam ista utique pia societatis adulterae copula est. Sed illa de Judaeis. De divinis autem non audeo, licet pium, adulterium nominare, ne quem vel sonus sermonis offendat, licet sensus venerationis in promptu sit; quod potest tamen cautius dici, etsi non expressius, ex disparibus copulis contubernium pium factum est, cum Verbum caro factum est. Non sunt enim legitima consortia divinitatis et carnis; nec ut quodam foedere conveniunt naturae, caro animae et anima carni, ita etiam divinitas et caro justi servant quodammodo thori legem. Suscepit carnem Deus, assumpsit animam, per inusitatam nec legitimam incarnationem consortium fecit esse legitimum, ut sit Deus omnia in omnibus.

51. Denique ut scias esse mysterium, interpretare vocabula. David enim accipis in typo Christi, Bethsabee filia sabbati, aut filia plena, vel puteus dicitur juramenti. Quid igitur expressius, quam quod filia sabbati caro Christi est; quia misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege? Eadem plena, quia in passione ejus Legis est plenitudo, vel quia plena gratia Spiritus sancti. Jesus enim plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Eadem etiam puteus juramenti, hoc est, religionis et fidei. Et bene puteus, quia flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hanc ergo assumens sibi Deus Verbum, copulam fecit esse legitimam; quod mysterium illae nuptiae designarunt, quae sunt in Canticis canticorum, quibus Christo Ecclesia, et spiritui caro nubit. Et ideo circumcursabat et quaerebat ubique Dei Verbum, quia vulnerata, quia nuda, quia adultera in omnibus, etsi immaculata in Christo, quaerebat caro misera redemptorem. 52. Hanc sibi Christus junxit, ut immaculatam redderet: hanc sociavit, ut auferret adulterium. Et quia sub Lege erat, moriendum fuit, ut liberaretur a Lege, ut per illam mortem velut quoddam Legis et carnis matrimonium solveretur. Mortua est igitur in Christo caro, ut nos mortificati Legi per corpus Christi, sicut Apostolus dixit (Rom. VII, 4), essemus alterius qui ex mortuis resurrexit, et passiones cupiditatesque carnis, et cogitationes peccatorum quae per Legem erant in membris nostris, in illa morte morerentur: nos autem soluti a lege mortis, quasi nova Christi copula, in novitate spiritus resurgeremus. 53. Et tamen qui Legem in Christi carne solverunt, eamque putaverunt esse violandam, omnes jussu David a bellatoribus interempti sunt. Quo indicio ostenditur id, quod posteriora docuerunt esse signatum, quod eorum qui Christum interfecerunt, 727 nullus evaserit; idque evidentissime revelatur, eos quos ante mortem assumpserat Jesus, sicut Judaeos, perisse parvulos et informes: eos vero quos post mortem adscivit in numerum filiorum, regno esse servatos. Unde juxta hoc mysterium convenit quod primus in Judaeis fuerit partus infirmus; ut postea in Christianis fieret fructus aeternus. CAPUT XI. Parabola Nathan proponitur, atque ad sensum moralem, moxque ad allegoricum traducitur.

54. Sed jam ad nuntium transeamus. Nam superioribus diebus tractatus nobis de illo invidioso adulterio et homicidio David prophetae fuit, decursisque mysteriis non solum nihil quod condemnaretur; sed etiam quod laudaretur, invenimus. Nunc tractatus incipit esse de nuntio quem decursi psalmi titulus jam saepe repetitus ostendit. Sic enim est: Psalmus David intellectus, cum venisset ad eum Nathan propheta, cum intrasset ad Bethsabee (Psal. L, 1). 55. Itaque et haec pars historiae retexenda est, quae hujusmodi est. Dives, inquit (II Reg. XII, 1 et seq.), et pauper intra unam erant civitatem. Diviti multa armenta, multae oves; pauperi una ovis, quae de pane et vino pauperis alebatur, et in sinu ejus requiescebat. Venit hospes ad divitem; dives neque de armento suo, neque de gregibus suis aliquid abstulit, sed unam ovem pauperis occidit. Hoc ubi cognovit David: Morietur, inquit, vir ille, et restituet quadruplum. Respondit illi Nathan: Tu es. Deinde aperuit ei coeleste mandatum, dicens mandasse Dominum quod multa illi bona, id est, opes regias, sublato de pastorum numero, contulisset, quodque in eum suam misericordiam profudisset; et ideo quoniam peccato exasperasset Dominum, abducenda ejus omnia, rapienda ab hostibus, depopulandam domum. Tunc ait ille: Peccavi. Et respondit Nathan: Quoniam peccasse te confiteris, remittet tibi Dominus peccatum; sed filius tuus qui natus est ex Bethsabee, morietur. Hoc filio aegrotante, David flevit, humi jacuit, cilicio se operuit, jejunavit: ubi mortuum cognovit, surrexit, lavit, coenavit, alios consolatus est. 56. Videte quam multa. Primo omnium, quod Deus pius et misericors est, et quae nobis adversa contingunt, pro pretio nostri erroris excipimus. Didicimus igitur captivitatem pretium esse peccati; haec enim decernitur poena pro crimine. Deinde illud advertimus quod regum lapsus, poena populorum sit. Sicut enim eorum virtute servamur, ita etiam errore periclitamur. Unde optandum est nobis, ut regem gloriosum atque perfectum habere possimus. Nos ergo qui regem volumus habere perfectum, Dominum nolumus habere perfectum? An vero illi possunt velle hominem esse perfectum, qui Deum nolunt esse perfectum? Illud etiam breviter textus operatur historiae, ut advertamus quam cito veniae spes secuta sit. Non mediocre autem, quod Nathan denuntiavit ei, hoc est, inferior propheta. Gravis 728 enim verecundia pudorque delicti, ab inferiore reprehendi. Videtis quod culpa gratiam minuat. Sciebat Nathan, quod David nesciebat: adeo caligabat animus obumtratus quadam nube vitiorum. Deinde hic est Nathan, qui in superioribus David acceptum Domino prophetavit; ut doleret eodem redarguente peccatum, quo prophetante, meritum fuerat praedicatum. 57. Sed jam mysterium requiramus. Duo, inquit, viri erant in una civitate, unus dives, et alter pauper (II Reg. XII, 1). Quis est hic dives aut pauper, nisi forte unus populus Judaeorum, et alter populus Christianus? Ille dives in Lege, dives eloquiis Dei sibi creditis, dives prophetiis, dives oraculis; hic vero pauper. Sed nolite hanc refugere paupertatem, quam sequitur regnum coelorum. Scriptum est enim: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Bona paupertas, quae quod habuerit, non amittit. Bona paupertas, quae si thesauros non habet pecuniae, habet tamen thesauros scientiae atque sapientiae. Nolite, filii, quasi vilem despicere paupertatem. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7). Nolite quasi magnis invidere divitiis: Divites eguerunt et esurierunt (Ibid., 11). Sed si vultis habere bona, Dominum quaerite: Inquirentes enim Dominum, non deficient omni bono (Ibid.). Ergo nolite recusare omnem pauperem. Pauper erat Petrus, et quem donaret, nummulum non habebat; sed pretiosiorem omni pecunia donabat salutem. Pauper ille erat Lazarus in Evangelio (Luc. XVI, 19 et seq.); sed ille qui ante in ostro dives jacebat et purpura, optabat post exitum vitae, stillante digito pauperis refrigerari. Quamvis ille ostro superbus regio et purpuratis vestibus vulnera pauperis dives fastidiosus horruerit, tamen in infernis locatus optabat eo loci fuisse quo Lazarus. Quo loco lectio non videtur pecuniarum divitem pauperemque describere; sed eum pauperem qui pro fide et devotione vulnera corporis non horruerit, famem jejuniumque toleraverit. 58. Cum igitur haberet populus Judaeorum in suis gregibus plurimas copias hostiarum; tamen unam oviculam quam populus ille pauper habebat, cripuit, gloriosae illam subjiciens passioni. Vis scire quam ovem? Sicut ovis ad victimam ductus est (Esai., LIII, 7), qui pane pauperis alebatur, et potu pauperis utebatur, et in sinu pauperis dormiebat. Nostris enim utebatur alimentis, in nostri pectoris gremio quiescebat. Nam in Judaeorum sinu quiescere se non posse memoravit dicens: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58). 59. Et venit hospes, inquit, ad virum illum divitem. Quis est iste hospes, nisi miserabile peccatum? Etenim culpa in hunc mundum tamquam hospes intravit, aliena nostrae et peregrina naturae. Itaque non de suis gregibus hostiam obtulit; sed accepit oviculam pauperis, et occidit illam. Cujus quidem passio licet quibusdam ad sacrificium salutare profecerit; tamen videtur illis sui fuisse furoris alimentum, et cibus culpae, incentivumque peccati. Denique Judas panem accepit a Christo, et tunc magis repletus est diabolo; quia non accepit ex fide, qui tam hospitali Domino 729 proditionem parabat. 60. Et iratus est David ad illum virum. Diximus quod per Prophetam Judaeorum populus declaratur, et ideo sub hac figura se ipse condemnat. Dignus est morte vir ille qui fecit hoc, et oviculam restituet in quadruplum, hoc est, periturum populum Judaeorum, sed cumulatioribus bonis fruiturum populum Christianum; quia praestabilior est praesentibus status qui ex resurrectione debetur. 61. Propositum mihi fuit, ut meminisse dignamini, adversus eos qui homicidium adulteriumque sancti David arguendum putant, qualicumque meo respondere sermone: et ita favore vestrae unanimitatis tractatus nostri cursus evasit: ut praedicandus ore omnium videretur, quem putabamus non posse defendi. Sed quoniam nostro vir sanctus auxilio non indiget, jam ipse vobis pro se loquatur, et factum suum ipsius dicta defendant. CAPUT XII. David peccatum suum Deo confitetur, composito psalmo L, cujus hic versus aliquot explicantur; imprimis quae sit magna misericordia, quaeve multitudo miserationum, inquiritur; tum docetur, solum Deum iniquitates nostras delere, quae cum latere non possint, exemplo David sunt confitendae. Demum Arianos in Manichaeorum impietatem recidere planum fit.

62. Miserere, inquit, mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. (Psal. L, 3). Nova, nisi fallor, fratres charissimi, conjunctio ista sermonis, ut magna misericordia diceretur. Non facile alibi lectum memini: et ideo quae sit magna misericordia, non facile dixerimus. Legimus tamen magnam Dei virtutem. Et ideo considerantes quae magna sit virtus, conjicere poterimus, quam misericordiam magnam voluerit designare. Legimus enim in sancto Hieremia: quis es, Domine? Tu fecisti coelum et terram, in magna virtute tua, et brachio excelso (Jerem. XXXII, 17). Virtus ergo magna coelum fecit. Quae est virtus magna; Patris, an Filii? Magna utique Patris virtus est; ipse enim per Filium coelum fecit et terram, sicut habes: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Sed tamen et Filius magna virtus est. Nam cum virtutem Patris Filium legeris (I Cor. I, 24), sicut habes Christum Dei sapientiam atque virtutem, utique cum virtus Patris Filius sit, magna virtus est Filius. Quemadmodum igitur omnipotens denegatur, quem fatemur magnam Dei esse virtutem? Haec igitur magna virtus coelum fecit; quia coelum fecit et Filius, sicut habes: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Ergo si et Pater fecit et Filius, utique facti unitas operationis indicat unitatem. Non ergo operatio Patris et Filii discrepat. Si autem una operatio, una utique operationis potestas, et majestas una factorum est. Haec de Patre et Filio. 63. Quid ergo silemus de Spiritu, praesertim cum Scriptura nos divina non patiatur silere? Dat enim locus opportunissimum testimonium ad sancti Spiritus unitatem cum Patre et Filio 730 comprobandam, ut ejus quoque operationem ab opere Patris et Filii dissociare nequeamus. Legimus enim magnam virtutem Patris esse, quod coelum fecit; magnam virtutem etiam Filium esse, quoniam coelum fecit: nec solum fecit, sed etiam firmavit: Verbo enim Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Ergo si et fecisse et firmasse coelum magnae virtutis est, etiam Spiritum sanctum a majestate magnae virtutis separare non possumus; quia scriptum est: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.). Namque cum coelum fieret et terra, superferebatur Spiritus; de quo alibi ait propheta David: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 13). De quo etiam alibi dixit: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4). Non enim corporalibus digitis Deus coelum fecit et terram; sed Spiritus gratia septiformis, illo videlicet digito de quo habes in Evangelio: Quod si in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Hunc enim digitum alibi Spiritum dixit, sicut habes: Quod si in spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Si igitur Spiritus Dei digitus est, quoniam brachium Dei Filius est, utique Spiritus cooperatus Patri et Filio per unitatem operationis coelum fecit et terram. Ideo enim digitum Filius nuncupavit, ut tamquam unius corporis, ita divinitatis exprimeret unitatem. Itaque si magna virtus coelum condidit, utique magna sapientia coelum condidit; quia scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). 64. Didicimus igitur quae magna sit virtus, colligamus nunc quae magna sit misericordia. Si magna virtus coelos fecit, et magna misericordia debet esse de coelo, et magna justitia debet esse de coelo; justitia enim de coelo prospexit, et misericordia venit e coelo. Magna ergo facta misericordia, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo magna virtus coelos fecit, magna virtus coelos inclinavit, sicut legimus: Et inclinavit coelos et descendit (Psal. XVII, 10). Quo ostenditur numquam divinitatis suae exsors fuisse Dei Filius, nec cum inter homines versaretur; quoniam etsi suscepit quod non erat, non destitit tamen esse quod erat. Itaque cum dicitur: Et inclinavit coelos, et descendit, non tam videtur de coelo descendisse, quam ipso descendisse cum coelo. Nam cum Pater Filium alloqueretur in terris situm, Angeli ministrarent, non tam mutasse videtur sedem Dei Filius, quam transtulisse. Ergo didicimus magnam esse misericordiam. 65. Itaque si magna misericordia est descendisse de coelo, quae sit multitudo miserationum distinguere atque intelligere debemus. Sequitur enim: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 3). Non enim idem significat uterque versiculus; sed illud ad Incarnationem refertur, hoc vero quod sequitur, ad eas referendum videtur quas Dei Filius in carne suscepit injurias, quia jejunavit, quia esuriit, quia flevit, quia vapulavit, quia crucifixus, quia mortuus, quia sepultus est. Haec enim carnis, non divinitatis insignia sunt. Et necessarium fuit, ut aerumnarum multitudinem miserationum multitudo depelleret, profutura nobis Dominicae certamine passionis. 731 66. Non enim sua peccata delebat, quia peccatum nullum fecerat; sed quia peccatum factus est, nostra erant delenda peccata, sicut David dixit: Dele iniquitatem meam. Quid est dele? Videamus hoc verbum; non enim otiosum est. Denique et alibi ait: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero (Esai. XLIII, 25). Sunt profecto alte impressa quaedam conscientiae nostrae ulcera delictorum, et quaedam mentium nostrarum animorumque vibices, quae errorum nostrorum obducuntur ulceribus. Habet ergo culpa characteres suos et apices, quibus proditur: quod non ingenio nostro affingimus, sed prophetica auctoritate signamus. Scripta est ergo; et ubi scripta sit vide: In pectore, inquit, cordis tui (Jerem. XVII, 1). Hoc est, ibi scripta est culpae series, ubi etiam forma virtutis; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Sed quae bona sunt non atramento scribuntur, sed spiritu Dei vivi: quae autem vitiosa, graphio ferreo et ungue adamantino. Talis propemodum scriptura, qualis est poena peccati. Scribitur illa graphio ferreo, hoc virga ferrea coercetur, sicut scriptum est: Reges eos in virga ferrea (Psal. II, 9). Alia est illa virga recta, virga regni tui (Psal. XLIV, 7): haec supplicio coercet noxios, illa innoxios gubernat imperio. Ergo scripta est culpa: videamus ubi. Non foris, sed intus in corde tuo et in pectore tuo. Sicut enim prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: sic infidelibus in ipso corde exprimitur figura peccati, et erroris effigies. Intus igitur est culpa, intus et virtus. Et ideo Dominus: Sentio, inquit, de me virtutem exisse (Luc., VIII, 46): ut ostenderet quae bona sunt, de interiore procedere, et contra quae mala sunt, de interiore prodire. Non enim quod intrat, inquit, in os, coinquinat hominem; sed quod exit de ore (Matth. XV, 11). De corde enim tuo cogitationes procedunt; et ideo cave ne de corde tuo malae cogitationes prodeant, quae te posteriore tempore arguant et accusent. Non enim Deus testimoniis ad revincendum te argumentisque indiget: tua te ipsa culpa accusat et prodit. 67. Deinde bene in hoc psalmo David dicit: Et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Vae enim mihi quod latere cupio, et latere non possum! Quomodo enim latebo, qui inscripta in pectore meo gero meorum indicia delictorum? Nudabitur in illo judicii die uniuscujusque pectus, testimonium reddente omnibus conscientia sua, et invicem accusantibus cogitationibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Dominus occulta hominum. Quis pudor ille, cum prodi omnibus coeperit quod putabamus occultum; cum aperire se coeperit uniuscujusque imago delicti, ut unusquisque sui criminis serie revincatur? Quis pudor cum illum quem despicabilem in hoc saeculo judicabas, videris esse praelatum; illum servum tuum, illum quem juxta saeculi hujus astutias ineptum et inhabilem arbitrabaris, simplicitatis suae divitiis cognoveris honoratum? Ergo dum vivimus, confugiamus ad eum qui potest delere peccatum. Nec vereare quod graphio ferreo 732 scriptum est, et ungue adamantino; hic enim portas ferreas adamantinasque confregit, nec timeas culpam fateri. 68. Confessus est David, agnovit iniquitatem suam, agnovit errorem; et ideo ait: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Ibid.). David agnoscit, et tu non agnoscis? David fatetur, et tu negas? Paulus se nocentem clamat (I Tim. I, 15), et tu innocentem te asseris? Non est igitur maximus erubescendi locus, quando cum plurimis peccati mixta consortia sunt; si sequamur tamen studium corrigendi. Neque rursus paveas, ne culpae confessio teneatur ad poenam. Bonus enim et misericors Deus non solum culpas ignoscere confitentibus, sed etiam praemia corrigentibus impertire consuevit; si tamen unusquisque sibi donari petat, quod intelligit non latere. Dic ergo iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Dei vox ista est volentis ignoscere: Dei vox ista est promittentis, quod tuum velit delere peccatum. 69. Tibi peccavi, David dicit, et malum coram te feci. Hoc est, etsi homines non vident, sed tu vides; etsi homines me dijudicare non possunt, quia participes delictorum sunt; tu tamen judex es singulorum, quia expers es delictorum. Quamlibet in corde intimo cogitationes noxiae lateant, coram te tamen sunt, qui potes dicere: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Nempe Christus hoc dicit. Qui ergo novit quid in corde sit scriptum, potest delere quidquid in corde conscriptum est. Cui se fateatur noster David non solum in seipso, sed etiam in primo homine peccasse, dum praecepta divina temerantur. 70. Quo licet advertere, fratres dilectissimi, quemadmodum omnes haereses, dum se impugnant, in se recurrant. Itaque Ariani dum Patris et Filii separant potestatem, in eum furiose exitum disputationis incurrunt, ut cum Manichaeis eorum concurrat assertio, illi enim dicunt alterum Deum esse veteris, alterum novi Testamenti. Quam profanam assertionem Ecclesia sancta condemnat, quae unum Deum legit; quia unus Deus Pater ex quo omnia, et nos in ipsum: et unus Dominus Jesus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor., VIII, 6). Utique omnipotens potestas et una Patris et Filii declaratur; ut nec Patrem a novi Testamenti gratia secernamus, nec rursus ab instauratione mundi Filium separemus. 71. Denique consideremus utrum idem Deus utriusque sit eonditor Testamenti. Nempe omnes in primo homine peccavimus, et per naturae successionem, culpae quoque ab uno in omnes transfusa successio, est. In quem ergo peccavi, in Patrem, an in Filium? Utique in cum qui mihi credidit, quod non servando peccavi. Mandatum est homini, ut ab omnibus gustaret quae erant in paradiso, sed lignum scientiae boni et mali non tangeret (Gen., II, 17). Adam ergo in singulis nobis est. In illo enim conditio humana deliquit, quia per unum in omnes pertransivit peccatum. Video summam mihi creditam; video quae praevaricationis aera 733 contraxerim, dum vetita et interdicta degusto. Hinc debeo commissae sortis usuram; quia creditum mandatorum coelestium foenus intemerata fides servare non potuit. 72. Agnovimus creditum, agnoscamus etiam creditorem. Creditoris nempe jus est ut exigat et relaxet; et ideo idem relaxat, qui jus habet exigendi. Cum igitur in Evangelio Christus dixerit mihi: Remissa sunt tibi peccata tua (Luc. V, 20); nonne eumdem intelligo dominum sortis, quem arbitrum veniae recognosco? Aut si Pater credidit, et Filius relaxavit, non per unitatem, ut nos dicimus; sed, ut Ariani asserunt, per distantiam potestatis: alius ergo Deus credidit, alius relaxavit? Unde incurrunt, ut Manichaeorum perfidiam non evadant. Deinde unum dicendo bonum Deum, advertant quos laqueos dementiae suae incidant. Si bonus est, qui credidit, quomodo non est bonus, qui relaxavit? Ergo cum illis partem habeant Ariani, in quorum assertionem perveniunt. Nec mirum si is qui semel deviare coepit a vero, nexibus se alieni erroris involvat. 73. Et ideo una est sententia, quae haereticorum omnium machinas destruat, ut unius potestatis, 734 majestatis atque virtutis Trinitatem esse credamus; et ideo ab eo quod Filius fecit, non separemus Patrem; nec ab eo quod Pater mandavit, Filium segregemus. Ita enim fiet, ut non alterum Deum veteris, alterum novi Testamenti inducamus; sed per unitatem potestatis et Filius in Patre, et Pater intelligatur in Filio; et Filius foeneretur in Patre, et Pater relaxet in Filio. Nam et Pater dimittit peccatum: Filium dimisisse jam diximus. 74. Accipite quia dimittit et Pater. Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Utique ex persona nostra hoc Filius Patri dicit. Nec ideo dicit, quasi dimittere ipse non possit; sed ideo dicit, ut tu unitatem potestatis intelligas. 75. Denique si auctoritatem quaeris in Filio: Jam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan., XV, 3). Dimittit sermone, dimittit imperio: sed cum ratione dimittit dicens: Vade, et posthac vide ne pecces (Joan. V, 14). Habes auctoritatem, quia vetera donavit: habes judicium, quia futura praescripsit.