Migne Patrologia Latina Tomus 14
AmbMed.ApPrDa 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
Quare apologiam David scribere aggrediatur Ambrosius. Historia facti praemittitur. Deinde judicandus non esse ostenditur, quem Deus justificaverit: contra vero etiam laudandus, quod in tanta potestate non plura peccaverit. 1. Apologiam prophetae David praesenti arripuimus stylo scribere, non quod ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit, virtutibusque effloruit; sed quia plerique gestorum ejus lecta serie, non introspicientes vim Scripturarum, vel occulta mysteriorum, mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinaverit.
2. Ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam, quae patuisse peccato videtur. Namque in secundo Regum legimus libro (II Reg. XI, 2 et seq.), quoniam deambulans David in domo sua regia, prospexerit lavantem se mulierem (nomenque illi Bethsabee), formae egregiae et gratia et vultu decora, praestantique admodum facie, quibus illecebris delinitum potiendi ejus sumpsisse affectum. Erat autem mulier viro nupta, Uriae nomen marito, cui mandatis regiis composita est scena necis. Nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad verecundiam adulterii obstare vita ejus aestimabatur. 3. Itaque ut a planioribus exordiamur, quem Deus justificavit, ne tu dijudices. Pro minimo mihi est, inquit Paulus, ut a vobis dijudicer, aut ab 676 humano die: sed neque me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Et adhuc erat in corpore situs, adhuc tentationi obnoxius: sed ideo se non dijudicabat, quia spiritalis a nemine dijudicatur, nisi a solo Deo. Denique subdidit: Qui dijudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus quid judicare (Ibid., 4 et 5). Sed David jam tempus implevit, et gratiam meruit, et justificatus a Christo est; quandoquidem David se dici filium ipse Dominus gratulabatur, et qui eum ita confitebantur, illuminabantur. Cur hominem Dei a praemio in judicium vocas? Judicavit jam de eo Dominus, de quo dixit ad Salomonem: Si ambulaveris in conspectu meo, sicut ambulavit David pater tuus in sanctitate cordis et justitia, ad hoc ut faceret secundum omnia quae mandavi ei (III Reg. IX, 4). Hic ergo judicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata coelestia, ambulans in sanctitate et justitia cordis? Ubi aliorum vitia et peccata delitescunt, ibi David virtutis et gloriae suae divinum accepit testimonium. Et de ejus peccato disputamus otiosi, pro cujus merito et gratia aliorum peccata revelata sunt. Nam cum offendisset Salomon, quod non custodisset mandata Domini, et regnum ejus disposuisset Deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: Verumtamen in diebus tuis non faciam hoc propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verumtamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo ei propter David servum meum (III Reg. XI, 12 et 13). Justificante igitur Domino, quis est qui tantum dijudicet virum? Quod Deus, inquit, mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15). 4. Salvo tamen judicio coelesti, quo etiam ipse tantum honorifices prophetam, in ejus actus moresque ingredere. Non miraris hominem, et 677 angelis adaequandum judicas, plurimum vitae suae, immo a pueritia in divitiis, honoribus, imperiis demorantem, in multis tentationibus positum, semel tantum locum errori dedisse, et ei errori quo etiam angeli coelorum, ut Scriptura commemorat (Gen. VI, 2), de sua virtute et gratia dejecti sunt. Sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.
CAPUT II.
Laudatur David ab humilitate confessionis; ac tres causae, cur sanctis peccatum obrepere utile sit, idque Deus permittat, afferuntur.
5. Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat. Ille rex (De Poenit. dist. 3, cap. Ille rex) tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam; sed praematura confessione atque immenso dolore, reddidit peccatum suum Domino. Quem mihi nunc facile reperias honoratum ac divitem, qui si arguatur alicujus culpae reus, non moleste ferat? At ille regio clarus imperio, tot divinis probatus oraculis, cum a privato homine corriperetur, quod graviter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore. Denique Dominum dolor intimi movit affectus (Ibid., § Denique Dominum), ut Nathan diceret: Quoniam poenituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Maturitas itaque veniae, profundam regis fuisse poenitentiam declaravit, quae tanti erroris offensam traduxerit. 6. Alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingravant, dum negare cupiunt aut defendere; ibique eorum lapsus est major, ubi speratur correctio. Sancti autem Domini (Ibid., § Sancti) qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerint naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo majora reparantes certamina; ut non solum nullum attulisse aestimetur lapsus impedimentum, sed etiam velocitatis incentiva cumulasse. Ergo si currentium non solvitur cursus, cum forte aliqui ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina; quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum, gratia majore vicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum; quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est. 7. Alias quoque prodesse peccatum possumus comprehendere, et providentia Domini sanctis obrepsisse delicta. Propositi enim ad imitandum nobis sunt; et ideo curatum est ut et ipsi aliquando laberentur. Nam si inoffensum a vitiis inter tot lubrica hujus saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cujusdam superioris eos naturae ac divinae fuisse; ut delictum recipere, et culpae consortium habere non possent. Quae opinio utique, ut exsortes nos illius substantiae, ab impossibili imitatione revocaret. Praeterit igitur paulisper illos 678 Dei gratia; ut nobis ad imitationem vita eorum fieret disciplina; et sicut innocentiae, ita et poenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus. Ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo. 8. Admonet etiam apostolus Paulus (II Cor. XII, 7) prospexisse Dominum Deum nostrum, ne vel revelationum sublimitate, vel secundo operum continuante processu, humanus etiam in sanctis extolleretur affectus, nec sibi deputarent, virtutique attribuerent suae, quod divina sibi operatione foret collatum. Ergo ne in tantum praejudicium ruerent, atque in perfidiae foveam deciderent, passus est Dominus illis subintrare culpam; ut et ipsi adverterent divinis se auxiliis indigere, ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent. Denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur, dicente Domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate consummatur (Ibid., 9). Meritoque gloriatur in infirmitatibus; sciebat enim virtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio corruisse. Quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse, quam traxisse in perpetuum divinitatis offensam?
CAPUT III.
Davidem eo tentationi expositum fuisse, quod athletas suos variis certaminibus exerceri, et nobis exemplo esse Deus velit: praeterea ejusdem adulterium in figuram factum, adductis variis allegoriis, declaratur.
9. Quid etiam illa adjiciam quae ex ipso usu mundi conjicere possumus, quia plerosque cum probaverimus in aliquo officio, eosdem quasi industrios atque impigros in alio munere volumus experiri? Quam multi athletae cum isto certandi genere praevaluerint, ad aliud genus vocantur certaminis! Quid si et te Dominus Deus tuus cum aliquod specimen virtutis dederis tuae, in alio virtutum genere vult probare? Job sanctum currentem inoffense, tentari tamen filiorum interitu, et corporis totius ulceribus passus est: ut in hoc quoque ejus virtutem probaret, si nec injuriis, nec acerbitatibus coactus devotionem sui minueret affectus. Num liquet quod etiam sanctum David fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare voluerit, quemadmodum vitium tegeret, lapsum emendaret; ut nos doceret quemadmodum admissum possimus operire peccatum? 10. Nisi forte vilis causa alicui videtur, ut propter nostram correctionem tantus erraret propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognoverit. Et indignum aestimatur, nec verisimile creditur, quod David propter posteritatis profectum in unius lapsus opprobrium inciderit; cum ipse Dominus sit pro nobis factus opprobrium, sicut ipse ait: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal, XXI, 7). Et alibi: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt 679 super me (Psal. LXVIII, 10). Ergo futurae dispensationis mysterium in suis ante praemisit. Et servuli quidem conditionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam et ipsi exsortes esse peccati: Dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum. 11. Ad summam, Apostolo quoque docente, cognovimus in figura gesta esse complura, quae temporibus gesta superioribus sunt. Nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus vulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo viso, lethales illi morsus infusionesque veneni noxiae curabantur, subjecit: Haec autem in figura facta sunt illis (I Cor. X, 6) ad nostram correctionem. In figura aereus serpens tamquam confixus cruci; quia verus crucifigendus generi annuntiabatur humano, qui serpentis diaboli venena vacuaret, in figura maledictus, in veritate autem qui totius mundi maledicta deleret. Alibi quoque, id est, ad Galatas ait: Quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22). Et subdidit: Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta (Ibid., 23). Quid sit per allegoriam, in sequentibus exposuit evidenter, dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, in quo monte Legem Moyses accepit a Domino: alterum autem ab Hierusalem quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est, in libertate gratiae, non litterae servitute generavit. Servis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. Nonne in typo geminae plebis Jacob duas accepit uxores, ex quibus diversam sobolem procreavit? Cur patriarcha Judas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum (Gen. XXXVIII, 16), quo geminorum partus est editus, nisi ut figura utroque Jesu Domini praecederet Testamento: quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo sepem omnem ac munitionem populi superioris incideret? Hic est populus manu prior, ortu posterior. Vel quia ipse Dominus Jesus natus ex Tribu Juda opera sua ante praemisit, quam nobis ex Virgine nasceretur. 12. Quid de Joseph loquar, qui a fratribus appetitus, exutus patrio vestimento, in lacum missus, in servitutem venditus, evidens Dominicae Incarnationis expressit indicium? eo quod ille dilectus 680 Patri cum esset in Dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo, sed ipse se exinaniret: ut formam servi accipiens veniret, et se usque ad mortem crucis humiliaret: cujus pretio et emptus et venditus a suis fratribus genus redemit humanum. In cujus typo David minor electus ex fratribus, unctus in regnum, solus belli gravis periculo, singulari certamine universum populum liberavit, triumphavit in decem millibus; ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). Quae figura in illis juvenculis, nisi animarum quae triumphalem psalmum concinunt Christo? Genuit ex se filios, unum incestum, alium parricidam; eo quod incestus et parricidalis populus affixam patibulo crucis carnem proprii violaturus esset auctoris. Denique in tertio psalmo Abessalon titulus praemittitur, et passio Domini prophetatur. 13. Quid de Salomone sancto loquar, cujus posteriora cum gravi errore non careant, vulgus tamen Judaicum ipsum existimat venisse pro Christo? Et quam multos gravis erroris offensa revocavit? Major itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur, qui vitio non caruisset humano. Fuit igitur in eo invidiosa sapientia, et culpa suasoria, quae hominem comprobaret. 14. Quid igitur obstat quominus etiam Bethsabee sancto David in figura sociata fuisse credatur; ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata connubio, quod transversariis quibusdam foret vestibulis in ejus gratiam praeter Legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas, et aperta simplicitas lavacri justificante mysterio, veri David et regis aeterni mentem traduceret, lacesseret charitatem? Merito venit occultus, et qui falleret principem mundi, tamquam Uriam illum qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. Venit, inquam, in hunc mundum, et venit occultus, tamquam adulter intravit, ut jus legitimum vindicaret.
CAPUT IV.
Davidis poenitentia paulo fusius commendata, neminem a lapsu immunem inveniri sanctissimorum virorum inductione palam facit.
15. Distinximus allegationes validas, ut arbitramur, et in figura fuisse textum hujus historiae comprobavimus: nunc superiora repetamus, 681 et tamquam exutum spiritalibus indumentis introspiciamus errorem. Peccavit David, quod solent reges: sed poenitentiam gessit, flevit, ingemuit, quod non solent reges. Confessus est culpam, obsecravit indulgentiam, humi stratus deploravit aerumnam, jejunavit, oravit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula vulgato dolore transmisit. Quod erubescunt facere privati, rex non erubuit confiteri. Qui tenentur legibus, audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam, quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccavit, conditionis est (De Poen. dist. 3, cap. Ille rex, § Quod peccavit) ): quod supplicavit, correctionis. Lapsus communis, sed specialis confessio. Culpam itaque incidisse, naturae est: diluisse, virtutis, Quis gloriatur, inquit, castum se habere cor (Prov. XX, 9)? Nec unius diei infans mundus esse Scripturae testimonio declaratur (Job. XIV, 5). 16. Da mihi aliquem sine prolapsione delicti. Validissimus omnium Samson legitur (Judic. XIV et seq.), qui leonem etiam suis manibus strangulavit; sed utinam amorem suum suffocare potuisset. Messes incendit Allophylorum, et ipse mulieris unius arsit igniculo. Jephte victor ab hoste remeavit: sed vexilla referens triumphalia, suo victus est sacramento, ut pietatem occurrentis filiae parricidio remunerandam putaret. Primum omnium quid opus fuit tam facile jurare, et incerta vovere pro certis, quorum nesciret eventum? Deinde ad quid sacramenta tristia Domino Deo reddit; ut cruentis solvat sua vota funeribus? 17. Nec de sacerdotibus silendum arbitror, ne nostra videar dissimulare delicta. Aaron ipse summus sacerdos (quo duce pariter ac Moyse, Rubrum pedes mare transivit populus Hebraeorum) rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent, aurum poposcit, in ignem misit, et caput vituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia. Quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae, et avaritiae studio sacrilegia solere generari. Iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis cum sorore sua Maria. Nam dum fratri uterque obtrectat quod alienigenam accepisset uxorem, illico Maria contagio maculosae carnis effloruit. 18. Quo loci evidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret, Aethiopissae illius nesciens sacramentum. Nam si cognovisset, non reprehendisset, quod cum veteri mysterio conveniret. Itaque cum Judaeus eum qui ex Gentibus credidit, dicit esse communem, et vult a Lege secernere, lepram habet, quam non poterit evadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad veniam fuerit suffragata. 19. Ergo et David qui sciret hominem se esse natum lapsui, veniam postulavit: Domini autem non desperavit misericordiam.
682 CAPUT V.
Parabola quam Davidi proposuit Nathan, exponitur; et Christo, susceptaeque ab eo carni humanae accommodatur.
20. Nec parabola videtur a mysterio discrepare. Quis enim dives, nisi Dominus noster Jesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum dives esset, abiit in regionem longinquam accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 13). Et vere dives erat majestatis suae opibus, et divinitatis propriae plenitudine, cui Angeli et Archangeli, Virtutes et Potestates et Principatus, Throni et Dominationes, Cherubim et Seraphim indefesso obsequio serviebant. Sed tamen cum dives esset, reliquit nonaginta novem in montibus oves, et unam ovem quae lassa remanserat, requisivit. Hanc princeps istius mundi, contemplatione illius divitis egenus et pauper, quasi filiam alimentis propriis nutriebat. Merito itaque defecerat, cui substantia erat cibus saeculi. Erraverat haec ovis in Adam, insidiis sollicitata serpentis. 21. Et non mala ovis, quae erat Verbi plena, utpote rationabilis hebdomadis filia, et sancti munus auctoris; tamen non pretiosis aliquibus, sed vilibus pauperis diu opibus alebatur. Denique de pane ejus, inquit, manducabat, et de calice ejus bibebat, et in sinu ejus dormiebat (II Reg. XII, 3). Non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylonis, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo vigilare. Denique turbati sunt omnes insipientes corde, obdormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ovem abstulit. De suis enim vel gregibus vel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset. 22. Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cujus levandae causa vel potius reficiendae, carnem suam salutari illi obtulit passioni, ut et cibum nobis vitae praeberet aeternae. Et bene agnam dixit Scriptura (Ibid.), quia erat Virginis partus. Bene dignus morte pronuntiatur dives iste judicio prophetico; quia et Caiphas prophetavit dicens: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50). Solus autem Dominus Jesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. Pulchre quoque addidit: Agnam restituet (II Reg. XII, 6); quia carnem propriam resuscitavit, carnem illam virginalis integritatis reddidit. Nec illud otiosum quod ait: In quadruplum restituet. Quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet Apostolus dicens: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.). Restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo quo potest jam homo dicere: Si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). 683 Convenienter etiam illud adjecit: Quia non pepercit (II Reg. XII, 6); non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subveniret. 23. Ideoque dictum est a Domino Jesu Christo ad servum suum David, ut mysterium declararet: Quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc verbum coram omni Israel, et in conspectu solis hujus (II Reg. XII, 12). Et primo quidem nesciens sacramentum, commotus est David indignatione, sed non erravit affectu. Postea vero ubi cognovit mysterium magnum, magnum enim sacramentum Christi et Ecclesiae, videns remissionem futuram omnium peccatorum, praevidens fulgorem gratiae per lavacrum regenerationis, et infusionem Spiritus sancti, ait securus veniae: Peccavi Domino; ut et ipse in eorum veniret consortium, quibus culpae remissio proveniret. Advertis quemadmodum peccatum proprium deploraverit? Quis igitur miretur ei esse dimissum?
CAPUT VI.
Bonos et malos hoc inter se differre, quod illos peccata sequantur, hos praecedant; et quibus operibus David peccatum suum texerit.
24. Nunc consideremus opera ejus quibus potuit tegere peccatum. Etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cavendum ne plura peccata sint, quam opera virtutum. Quod magna vi sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. v. 24), hoc est, non invenitur quisquam illibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et vitia atque peccata. Omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur: si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad judicium; vergunt enim peccata quasi in profundum, vergunt quae manifesta sunt vel pondere atque acerbitate, vel multitudine. Quosdam autem, inquit, et subsequuntur, hoc est, eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate conditionis dederint aliquando etiam errori locum, bona facta praecedunt, mala sequuntur. Hi honestiores, sed tamen homines lapsi levioribus vitiis et erratis. Ergo justos sequuntur peccata, non praeeunt; injustos praecedunt. Praeponderant peccata quae vergunt; sequuntur autem si quae recte facta sunt, quasi quodam praejudicio peccatorum praeeuntium praegravata. Similiter et facta bona manifesta sunt. Lucent enim opere virtutum, et splendore meritorum; et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Ergo talia non teguntur, non obumbrat ea charitas quae operit multitudinem peccatorum, non operit bonorum operum gratia, non abscondit virtutum multitudo, sed quasi nuda et intecta produntur. Non enim est in iis qui dicat: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Crux enim Domini omnes abolet atque abscondit errores. 25. Quis igitur magis operuit et texit quam sanctus David, qui et alibi ait: Et in umbra alarum tuarum speravi, donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2); et sic dilexit Dominum, ut nimia charitate peccatum omne tegeret atque absconderet. Etenim si sanctus 684 apostolus Petrus lapsum suum confessione charitatis abolevit, et ille interrogatus a Domino dicente ei tertio: Simon Joannis, amas me (Joan. XV, 16)? ut quem tertio negaverat, tertio fateretur, atque ita trino quodam dilectionis velamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel Petrus flevit, veniam reportavit, quanto magis David, qui lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis stratum suum rigabat; cui erant lacrymae suae panis die ac nocte; qui cinerem tamquam panem manducabat, et potum suum cum fletu miscebat? Etenim si ejus qui conversus ingemuerit, miseretur Jesus; si Petrum aspexit, et ille flevit: quanto magis qui diu flevit, a conspectu Domini non recessit? Negavit Petrus, et non flevit, quia non respexerat Jesus; negavit secundo, et non flevit, quia non respexerat Dominus; negavit tertio, respexit Jesus, et statim flevit, et flevit amarissime. Ideo David qui semper flebat, dicebat: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15). Qui semper videbatur a Christo, dicebat: Per exitus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136). 26. Sed jam etiam facta ejus consideremus. Quis non tantarum laude virtutum unius criminis obumbraret invidiam? Divino electus examine, statim probavit indignum se tanto non esse judicio. Processit in praelium, et trepidantibus caeteris, solus allophylum Goliam verborum jactantia, et immanis corporis mole terribilem concurrente simul fide ac virtute prostravit. Unius fortitudo facta est universorum victoria. Conferatur, si placet, privatum crimen, et triumphus omnium: mors unius, et tantorum quos liberavit a morte, vita populorum. 27. Veniamus ad alia. Insidias patiebatur a rege, vitam ejus quaerebat exstinguere; sed dispositione divina in ejus rex potestatem traditus, cum totus pateret ad vulnus, ferituris sociis David sanctus occurrit, et a corpore perituri vulnus lethale retorsit dicens: Nolite tangere Christum Domini (I Reg. XXIV, 7). Quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum, et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat Deo auctore deberi. Quo solo docuit omnes homines ad non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur; sed exspectandum ut suo tempore deferatur. Utinam hunc virum imitati essent posteri, non tantas bellorum pertulissemus acerbitates! Arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua servaretur. Quam gravi adhuc luimus vastitate, quam publico quodam totius orbis funere appetiti necem regis exsolvimus? Heu dira supplicia! Inde adhuc nobis barbarus hostis insultat, dum parata adversum se in nos arma vertuntur. Sic vires ceciderunt publicae, sic Romana virtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur. Idque eo usque praecavit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare comperisset, et serere conventus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui exspectaret, eligeret. 685 28. Saltabat ante arcam Domini potentissimus regum, et cum a propria reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: Coram Domino nudabor adhuc, et ero nugax ante oculos tuos; ut honorificetur, inquit, Dominus, qui me pro patre tuo adscivit in regnum (II Reg. VI, 21), docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium. Honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit. 29. Specta aliud memorabile. Parricida filius regnum patrium violenter invaserat, cedebat primo pater ejus furori, et locum praelii declinabat; ut vel sic impius a furore resipisceret. Bello quoque interesse noluit, rogavit ad praelium profecturos ut parcerent filio. Securus erat de victoria, qui rogabat ut parcerent: nec pietatis alienus, qui perire debere etiam impium filium non putabat. Flevit, et magno luctu deploravit exitum parricidae dicens: Filius meus Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33)? Vindicandum putabat eum qui pro paternae vindicta pietatis occiderat. 30. Quam vero injuriae patiens et doloris! Cedebat, ut dixi, filii sui Abessalon furori, vallatus dextra laevaque validis bellatoribus. Maledicebat ei vir cui nomen Semei, cruentum appellans, et virum sanguinis, dignoque judicio Domini dejectum esse de regno: sed ne talibus quidem movebatur conviciis; movebantur autem comites ejus. Denique unus ex sociis (Abessa nomen viro) minitatus est quod injuriae pretium caput ejus auferret: sed rex conversus ad Abessa: Quid mihi, ait, et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi, quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat (II Reg. XVI, 10). Quam moraliter docuit quod injuriarum vel periculorum nostrorum tempora, tentationum certamina, et examina probationum sint; et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio? Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona justitiae; et ideo ferenda patienter sunt quae putantur adversa. Denique et alibi id te docet Scriptura divina, dicente justo: Si bona accepimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10). 31. Et addidit sanctus Propheta dicens: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam. Si autem Jemineus maledicit mihi, dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam; et retribuet mihi Dominus pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 11 et 12). O altitudo prudentiae! o insigne patientiae! o devorandae contumeliae grande inventum! Moveris, inquit, Abessa, quod mihi maledicat extraneus, quem parricidio petit filius; Dominus dixit ei ut maledicat mihi. Sed non est maledicus Dominus, nec delectatur contumeliis. 32. Vide quam singula diligenter custodiat. Non accusat Dominum quasi auctorem injuriae; sed magis laudat quod patiatur nos minora perpeti, ut majorum veniam peccatorum adipiscamur. Ecce verborum contumelia parricidii levavit aerumnam, absolvit procacem, cujus maledicta plus prosint, quae divina remuneratione donantur. 686 Quis secum talem non compenset injuriam; ut quem homo laesit, eum Deus meliorum retributione soletur?
CAPUT VII.
De pugnis David contra gigantes, et aquae Bethleemitici lacus libatione; ex quibus aliisque praeclare factis concluditur suum ab eo peccatum tectum fuisse: praesertim cum illud non cruento affectu patraverit, et postea se Deo, quam hominibus maluerit committere; nec non crimen sibi dimissum ipse docuerit.
33. Alia quoque ejus gesta consideremus. Pugnavit adversus progeniem gigantum, quando unus ex illis versantem in praelio regem pene percusserat, quos ausus tamen adversarius exceptae pretio mortis exsolvit. 34. Hoc quoque percepto victae gentis ferocis triumpho, iterum in valle Titanum bellum immane suscepit, non minus adversus hostem, quam adversus naturam. Sitiens enim cum versaretur in bello, quod biberet non habebat: Quis mihi potum, inquit, dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas (II Reg. XXIII, 15). Erat autem inter lacum et sanctum David interfusus hostis, et media hostilium septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et impleverunt aquam de lacu qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam: sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino. Dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat vividae virtutis insigne, fieret pietatis sacrificium. Dixitque dignam prophetico spiritu sententiam: Non contingat mihi hoc facere; ne sanguinem virorum qui abierunt ex animis illorum, bibam (Ibid., 17). Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet; et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Exercuit etiam subditos ad virtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio voluntarii milites obtemperarent. Quod autem noluit bibere, declaravit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis victum necessitate: prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur. Postremo piae vulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot virorum quaesita sanguine, suavitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret. 35. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam de lacu qui est in Bethleem, sed oriundum ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Volebat ergo bibere non aquam fluminis, sed potum gratiae spiritalis, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Denique non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum: illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum, illum sitire se fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis; sed pericula aliena depelleret. 36. Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? Merito vox sanguinis Abel justi clamabat ad Dominum; quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia 687 parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed negabat. David vero occiderat quidem virum minime reum; sed occiderat non studio crudelitatis impulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret verecundiam concupiscentiae. Non audeo dicere quod vi criminis fuerit oppressus (neque enim oppressus est, qui scivit quemadmodum a ruina illa peccati se posset levare), dico tamen quod vi tentationis inflexus sit. Dixerat enim supra: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2). Et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7). Et: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3). Voluit eum subjacere Dominus tentationi, ne supra hominem sibi aliquid arrogaret; nam virtus in infirmitate consummatur. Neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto Prophetae ascribi potest, qui etiam vita decedens suprema voce convenit Salomonem filium: ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux ejus exercitus Joab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet adversarii agminis insidiis appetitus occubuit; quem flevit, et post luctum ejus ambulans, depositis infulis potestatis, exsequiarum justa curavit. Quo facto docuit etiam adversariis fidem promissam esse servandam, honorandam quoque et in hoste virtutem. Nonne tam miti suae haereditate pietatis, etiam hujus naevum detersit erroris? 37. Quam praeclarum autem, quod tribus oblatis sibi conditionibus quam vellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri vellet, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se, aut triduo fieri mortem in terra; tertium elegit, quod Domini se mallet, quam hominum committere potestati! Dominus enim cito miseratus ignosceret. Itaque sic ait: Angustiae sunt mihi valde in his tribus: sed magis incidam in manus Domini (quoniam magna est misericordia ejus valde) quam in manus hominum incidam (II Reg. XXIV, 14). Hac humilitate, prudentia, mansuetudine fecit, ut verbis Scripturae utar, habere Dominum propriae commotionis poenitentiam. Denique sic scriptum est: Quia poenitentiam habuit Dominus super malitiam (Jerem. XVI, 19). 38. Quam vero illud etiam admirabile (De Poenit. dist. 3, cap. Illud vero), quod Angelo ferienti plebem se obtulit dicens: Grex iste quid fecit! Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (II Reg. XXIV, 17). Quo facto statim dignus sacrificio judicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se Domino pro plebis errore, etiam plebis peccata deleverit. 39. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget, cum ipse docuerit Propheta, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non imputentur a Domino? Peccatum remissum sibi 688 ipse docuit, sicut scriptum est: Delictum meum agnosco, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Si dixit, Pronuntiabo, et veniam meruit antequam pronuntiaret; quanto magis ubi de se pronuntiavit dicens: Iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 5), remissum est ei omne peccatum? Licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: Et Dominus traduxit peccatum tuum (II Reg. XII, 13). 40. Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit charitate atque operuit peccata sua, et texit operibus bonis. Nec imputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. Deinde quia non fuit improbitatis aestus, sed umbra mysterii. Et tamen confessus est delictum suum, agnovit iniquitatem, vidit lavacrum, et vidit, et credidit. Dilexit multum, ut nimia charitate tegere quemvis posset errorem.
CAPUT VIII.
Cur psalmus L aliis quibusdam in res anteriores compositis praemissus; et quae mysteria in quinquagesimo numero comprehensa? Quomodo Davidis exemplum agendam poenitentiam doceat; quamve multipliciter mundetur quis ab iniquitate?
41. Sed jam se ipse defendat, nam quinquagesimum psalmum ad eam scripsit historiam. Et cum priorum gestorum suorum historiam subjecerit, ut de proditione Doech Syri, cujus est titulus in psalmo quinquagesimo primo, et Zyphaeorum, quae comprehendi titulo videtur psalmi quinquagesimi tertii; istam quae posterior est, praemisit historiam, cum Doech ante prodiderit, vel Zyphaei, quam regnum David propheta susciperet. Quandoquidem regem Saul fugiens, adhuc per diversa secreta exsul errabat; Bethsabee autem cum jam regnaret, accepit. 42. Cur ergo secundum gestorum ordinem psalmorum quoque ordo non quadrat? Quia non tam ordinem ordini, quam mysterium gestis voluit convenire; ideoque numerum remissionis aptare huic voluit historiae. Quinquagesimus enim numerus remissionis est numerus, sicut in Evangelio Dominus ipse nos docuit dicens: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta; non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit (Luc. VII, 41 et 42)? Et in Lege habes (Levit. XXV, 10 et seq.), quia jubilaeus dicitur numerus quinquaginta annorum recursus, celebrabilis admodum, quo debita vacuantur, confirmantur Hebraeorum libertates, possessionum refusiones. Hunc numerum laeti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito, chirographo quoque vacuato, ab omni nexu liberi; et suscipimus advenientem in nos gratiam Spiritus sancti die Pentecostes: vacant jejunia, laus dicitur Deo, alleluia cantatur. Denique (36, quaest. 2, cap. Denique) et 689 puellae pater illius quae per vim, concubitus nulli desponsata pertulerit quinquaginta didrachmata argentea accipiet; ipsa autem in conjugio permanebit (Deut. XXII, 29). Hoc ergo numero etiam vitia vertuntur in gratiam. Magnus igitur psalmus, quo docemur quemadmodum agenda poenitentia sit. 43. Miserere, inquit, mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. In multum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et delictum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum; et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 3 et seq.). Quis nostrum etiamsi confiteatur delictum suum, non perstringendum potius, quam repetendum putet? Quis secundo repetat, aut tertio? Vide quot versibus tantus Propheta peccatum suum resonet, quam nullus versus sine confessione delicti sit. Congessit omnia simul, iniquitates suas et injustitiam personando, jungens delicta peccatis; atque ea saepe repetendo, merito magnam misericordiam poscit; nec solum magnam misericordiam, sed etiam multitudinem miserationum. Quod ergo peccatum talis non diluat deploratio, quam culpam precatio hujusmodi non emundet? Ille pro uno peccato miserationum multitudinem deprecatur: nos pro pluribus peccatis vix semel ejus misericordiam credimus obsecrandam. Deinde legimus (Psal. CXXXV, 11 et 12) quia in virtute sua magna, et brachio suo excelso populum suum de terra Aegypti liberavit, quando traduxit eum per mare Rubrum, in quo fuit figura baptismatis. Si ergo virtus magna in figura fuit sacramentorum, quanto magis in veritate eorum magna misericordia est? Recte quoque illic poscitur miserationum multitudo, ubi multitudo peccantium est. 44. In multum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4). Non tam saepius, quam plenius lavari petit, ut conceptam sordem possit eluere. Noverat secundum Legem (Levit. XI et XIII) pleraque mundandi esse subsidia, sed nullum plenum atque perfectum. Ad illud ergo perfectum tota intentione festinat, quo justitia omnis impletur, quod est baptismatis sacramentum, sicut ipse docet Dominus Jesus. Nam cum venisset ad Joannem, ait Baptista: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14)? Respondit Dominus: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15). Sed posteaquam baptizatus est Christus, et Spiritus sanctus super eum tamquam columba descendit, et Pater Filium signavit e coelo, justitia omnis impleta est. Ideo Propheta dicit: In multum lava me ab injustitia mea. Grandis enim squalor et macula non exiguo, sed multo aufertur lavacro. 690 45. Quod si quis aliter accipere vult, potest ita suum formare intellectum; mundat sermo divinus, mundat nostra confessio; ille dum auditur, ista dum promitur; mundat bona cogitatio, mundat honesta operatio, bonae quoque usus conversationis. His mundatus unusquisque facilius haurit, et tamquam in se rapit splendorem gratiae spiritalis. Denique non una infusione velleris statim pretiosus succus irradiat, sed primum succo ignobili vellus inficitur; deinde aliis atque aliis succis naturalis ejus species frequenter eluitur, et diverso saepius colore mutatur; ac sic postea velut plenioris lavacri adhibetur infectio, ut purpurae verior atque perfectior fulgor irrutilet. Sicut igitur muricum plurimorum in purpurae infectione, ita in lavacro regenerationis miserationum est multitudo coelestium, ut iniquitas deleatur. Itaque qui in multum lavatur, ab injustitia mundatur et a delicto, et peccandi quamdam inolitam studiis ac moribus deponit habitudinem, et obliviscitur qualitatem. Et bene lavatur ab injustitia vel iniquitate, quae major est: mundatur et a delicto quod minus est.
CAPUT IX.
Paucos cum David peccata sua agnoscere, immo plures de illis gloriari; sapientem delicti sui numquam deponere memoriam; et quanta sit conscientiae vis? Inter peccatum et iniquitatem discrimen esse: quove pacto illa baptismate ac poenitentia charitati conjuncta deleantur.
46. Ideoque addidit: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco; et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Non mediocre est, ut agnoscat unusquisque peccatum suum. Ideoque et supra ait: Lapsus quis intelliget (Psal. XVIII, 13)? id est, quis est tantus ut intelligat? Quomodo illud: Quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis ascendet in montem Domini (Psal. XIV, 1)? Non utique nullus, sed rarus. Qui enim potest agnoscere, potest declinare, potest quid sequatur, eligere. Plerique in suis lapsibus gloriantur, et putant ea laudi esse quae crimini sunt. Si alienum coinquinavit thorum, et pudicae feminae expugnavit affectum, si viduae propositum aliqua fraude mutavit: alius nece hominis, latrocinii insidiis, et rapto vivere putat esse virtutis: nonnulli circumvenire ac fallere arbitrantur esse sapientiae. Ex his nullus potest dicere: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: sed ille qui potest dolere quod fecerit, condemnare quod deliquerit, quem sua vitia compungunt. Unde et Propheta ait: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Plerique equorum cum ceciderint, se jactare consuerunt; et quos casus non laeserit, jactando se debilitant et frangunt. Alii (qualis Graecorum equorum fertur natura) cum vel in certamine curuli elisi fuerint vel fortuito ceciderint, 691 nequaquam se movere consuerunt, et quamdam tenent quietis et patientiae disciplinam. His si casus non nocuit, quies prodest; certe non acerbatur offensio. Nonne mutis animalibus deteriores aestimandi, qui se in flagitiis suis jactant, et putant insigne esse virtutis, ubi lapsus est criminis? Ideo quasi muto dicitur jumento: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7). 47. Unde pulchre addidit: Et delictum meum contra me est semper. Insipiens enim delectatur erroribus suis, et novis vetera obumbrando, peccatis se existimat adjuvari; ideoque exsultat in crimine. At vero sapiens adversum se judicat esse delictum suum, et tamquam hostiles acies, ita lapsus culparum suarum adversantium modo sibi arbitratur obsistere. Quidquid personuerit, quidquid increpuerit, culpa ei propria semper occurrit; quidquid fuerit dictum aut lectum, in se dictum putat; quidquid intenderit, se nutu, se oculis signari putat. Si epuletur, si cogitet, si oret ac deprecetur, ante oculos ejus semper est error proprius, et momentis omnibus culpa pulsat conscientiam, nec quiescere, nec oblivisci sinit, velut gravis censor exagitat se terrore perpetuo. Omnia igitur adversa habet, qui ipse sibi displicet, ipse sui accusator, ipse sui testis est, nec invenit quo fugiat, qui ipse se perurget, et stimulat. Sed hoc bonae mentis est, vulnus sentire peccati. Nam qui expertes doloris sunt, non sentiunt vulneris acerbitatem, quod est immedicabilis aegritudinis: qui autem aliquo dolore punguntur, sicut doloris sensu non carent, ita etiam non carent sanitatis profectu. Ubi enim doloris sensus, ibi etiam sensus est vitae; sentire enim vitalis vigoris ac muneris est. Unde et ille qui errorem suum non agnoscit, insanit, furit, desipit; qui autem agnoscit, utique resipiscit, non respuit remedia sanitatis, sed se ipse restringit, poenitet eum culpae, de ipsa semper cogitat, et cogitando se ipse condemnat. Justus enim in primordio sermonis accusator est sui. Qui se accusat, justus est; qui justus est, sobrius est, sanus est. Justus favere sibi nescit, rigorem judicii etiam circa se non novit inflectere, recordationem lapsus proprii perhorrescit, et commissum erubescit errorem, omnem ejus memoriam pavet, metuit, reformidat; gravem sibi se judicat, se ipsum arbitrum refugit, nec sese sibi audet committere; quod nullum putat sibi esse graviorem, quam eum quem latere non possit, fallere non queat, fugere ac vitare non reperiat, nisi ut se sibi abneget, et Domini crucem tollat. 48. Magna vis obnoxiae conscientiae, magna supplicia. Timebant Adam et Eva; et cum Domini vocem in paradiso ambulantis audierunt, cupiebant se abscondere, quos nemo quaerebat. Cain quoque metuebat, ne omnis eum quicumque inveniret, occideret: ita in se ipse ferebat sententiam, quod dignus esset cui nullus ignosceret. Unde bene ait: Et delictum meum contra me est semper, hoc est, sine intervallo aliquo recordatio et species ipsa mei me erroris impugnant. Considera quomodo nos confundat, cum aliquid deliquimus, quomodo incurset oculos, quomodo in memoriam semper recurrat. Quem commissi 692 pudet, nescit postea aliquid tale committere, unde similiter erubescat. 49. Praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. Radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa. Unde videtur iniquitas ad mentis improbitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis. Gravior iniquitas tamquam materia peccatorum, levius peccatum. Denique iniquitas per lavacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis, et tamquam aliis operibus obumbratur. Unde bene supra hic ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Charitas enim abscondit errorem, et operit multitudinem peccatorum. Multa quoque charitas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super Dominum fudit unguentum: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). 50. Sunt etiam qui accipiant priorem versiculum de lavacro esse, secundum de poenitentia. Qua etiam gratia Petrus qui ante fuerat baptizatus, interrogatur, postquam visus est Dominum negasse: Simon Joannis diligis me? Dixit ei: Utique tu scis, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15 et seq.). Et iterum interrogatur: Simon Joannis, diligis me? Et iterum respondit: Tu scis quia amo te. Et tertio interrogatur: Simon Joannis, amas me? Et contristatus est, quia dixit ei tertio: Amas me; et dixit ei: Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te. Et dictum est ei trina vice: Pasce oves meas; sequere me (Ibid., 18), quasi qui peccatum suum nimia charitate texisset. Nec otiose post confessionem nimiae charitatis jubetur plebem regere, qui etiam turbatus non amiserat, quemadmodum ipse se regeret? Haec propter gratiam diximus charitatis, eo quod peccatum tegat. Denique nonnulli ideo trinam interrogationem dilectionis factam esse dixerunt, quia trina fuerat negatio; ut trinae lapsum negationis professio charitatis toties repetita deleret.
CAPUT X.
David licet legibus humanis liberum, se tamen Deo subjecisse, cui soli peccavit; et quot modis ultimum hoc intelligendum? Magnum scelus praesente Deo peccare. Qui peccatorem se neget, mendacii ab eo accusari ipsum Deum, cujus patientia et moderatio commendatur. Ad haec Deum ab illo etiam justificari, qui poenitentiam agat erroris.
51. Sequitur, Tibi soli peccavi (Psal. L, 6). Rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a vinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. Sed quamvis tutus imperio, devotione tamen ac fide erat Deo subditus: et legi ejus subjectum se esse cognoscens, peccatum suum negare non poterat; sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret majoribus vinculis se teneri, quia majora deberet; quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum est. Possumus etiam et ita accipere. Quis me dijudicat, cum omnes sub peccato sint? Denique Dominus de illa adultera: Qui sine peccato, inquit, est, prior lapidet 693 eam (Joan. VIII, 7). Et nemo eam lapidavit. Hoc igitur ait Propheta: Tibi soli peccavi, qui solus sine peccato es. Qui autem peccato obnoxius est, quasi peccatorem non potest judicare. Inexcusabilis est enim omnis homo qui in alio ea quae agit ipse, condemnat; in quo enim alium judicat, semet ipsum adjudicat. Tibi, inquit, peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Tibi peccavi, qui me ad virtutis studia provocasti, qui me erudisti in lege tua. Tibi soli peccavi, quem solum abscondita cogitationum, et mentis occulta non fallunt. 52. Et malum coram te feci, quem solum sanctificatio decet. Hominis testimonium declinamus, et in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus. Injuria est homini spectare flagitia. Deum arbitrum omnium esse scimus, et eo ipso teste, peccamus: et tamen in his justificatur magis Dominus Deus noster; quia injustitia nostra Dei justitiam commendat, et mendacium nostrum concelebrat veritatem Dei. Sit enim Deus verax, omnis autem homo mendax. 53. Ut justificeris in sermonibus tuis. Sermones Dei pleni veritatis sunt atque justitiae, ideoque vera sunt quaecumque locutus est Dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendet ad fraudem; et quia definivit eo quod non sit homo qui non peccet: omnes enim declinaverunt, et inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3). Ideo vincit dum judicatur, quoniam prolapsione universorum probavit quaecumque de nostra judicavit fallacia. Ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, justificamus Deum in sermonibus suis: si autem dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus Deum: sed impossibile est mentiri eum: nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est. 54. Quantum igitur crimen, ut homo peccatorem se neget? Quoniam quantum in ipso est, summi Dei videtur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut vincat cum judicatur. Venit enim ad judicium Deus et dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, Aaron, et Mariam. Plebs mea, in mente habeto quid cogitaverit de te Balach (Mich. VI, 3 et seq.). Singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his judices quae servare debueras, quo magis reus fias, qui divinis non potueris stare beneficiis. Quid feci, inquit, tibi? Tamquam reum se constituit, et te judicem. Aut quid contristavi te? Offensi vultus non abnuit crimen, si tu Deo es contristatus auctore. Aut quid molestus tibi fui? Interpellationis injuriam confitetur, si molestior aestimata est: addidit beneficia quorum gratia non erubuit, qui existebat ingratus. In hac quoque causa considera quomodo Dominus 694 se ipsi David judicandum praebuit, ut vinceret; dicit enim Nathan: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego liberavi te de manu Saul, et dedi tibi omnia quae erant domini tui, et uxores illius in sinum tuum dedi, et dedi tibi domum ipsius Israel; et si pauca sunt, adjiciam tibi. Et quare pro nihilo duxisti Dominum, ut faceres nequiter in conspectu ejus (II Reg. XII, 7 et seq.). Horum commemoratione conventus, cum videret inferiorem se esse, cum judicaret, ait: Peccavi Domino (Ibid., 13). Ita justificavit Dominum, qui peccatum suum negare ausus non est. 55. Possumus et ita accipere: justificat Dominum qui peccatum suum fatetur. Denique in Evangelio (Luc. VII, 29) habes quia Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Baptista autem Joannes baptismum fecit poenitentiae. Qui autem agit poenitentiam delicta non abnuit. Ergo quia David contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat. Non negando autem utique commissi poenitentiam gerebat erroris; atque ita confitendo delictum, justificabat Dominum, et ipse justificabatur a Domino. Justificatur enim Dominus, dum ejus praedicatur justitia, et ab eo venia postulatur. Simul et ipse justificat confitentem, et justificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26).
CAPUT XI.
Prophetae verbis doceri, qui in iniquitate non concipiatur, esse neminem. Utrum parentum an prolis ea sit iniquitas, a qua solus Christus immunis fuisse ostenditur?
56. Sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Quis tanto affectu agit poenitentiam? Humi stratus jacuit fusus in lacrymas, cibum non gustavit, lavacro se abdicavit. Quid jam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comptu regio (Conf. S. Aug., lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11)? Adjunxit confessionem iniquitatis suae, et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Antequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur: non expressit utrum parentum, an nostra. Et in delictis generat unumquemque mater sua: nec hic declaravit utrum in delictis suis mater pariat; an jam sint et aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu. Et si nec 695 unius diei infans sine peccato est, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Bonum quidem (Conf. S. Aug. lib. II, cont. Jul. Pel., cap. 7) conjugium, sancta copula; sed tamen qui habent uxores ita sint, ac si non habentes. Ipse thorus incoinquinatus: et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi. Tamen secundum Apostolum non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet, et mulieris menstruatae coinquinatus est pannus, nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium. Et mulieris quae generaverit dies partus et plerique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur. 57. Ideo in quo voluit Dominus nulla hujusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5). Quis tantus, cui tam magna delata sunt? Numquid Hieremias? Sed ille non utique in gentibus propheta propositus, sed in Judaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Jesum Christum Dominum crediderunt. Vide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex Virgine, jam dudum erat, et erat semper, et operabatur etiam in utero Mariae constitutus; et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos: in quo solo et conceptus virginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento. Dignum etenim fuit (Conf. S. Aug. lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11), et qui non erat habiturus corpore peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam vita.
CAPUT XII.
Confitenti peccatum coelestia sacramenta divinitus patefieri: cum haec incerta in psalmo dicuntur, significari non esse manifesta; sed praecipue hoc loco baptismatis lavacrum praefigurari.
58. Dum haec dicit, et peccatorum specialium atque communium colluviem confitetur, subito ei splendor veritatis, et candor gratiae spiritalis affulsit. Supergressus enim umbram, spiritu prophetico ipsa vidit mysteriorum sacramenta coelestium, quorum typum Moyses praefiguravit in Lege (Exod. XXIV, 7 et seq.). Vulneratus igitur charitatis vulnere, et indagandae captus veritatis cupiditate, in superiora suae mentis extendit intuitum, et in futura prospiciens, thesauros sapientiae et scientiae vidit in Christo, praevidit baptismatis sacramentum, et miratus gratiam exclamavit subito dicens: Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta 696 sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Non incerta mysteria, quia certa sunt; nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. Hoc enim significat, quia nullis adhuc essent manifestata. Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, hoc praeparavit Deus diligentibus eum. Videns igitur ea dicit: Ecce jam non in umbra, nec in figura, nec in typo, sed in veritate lux aperta resplendet: ecce nunc veritatem aspicio, splendorem veritatis agnosco: nunc te majori, Domine Deus noster, veneror affectu. Ecce enim veritatem dilexisti, non per speculum, non in aenigmate, sed facie ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te invenio sacramentis. Haec sunt tuae vera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur. 59. Itaque jam laetus atque securus, quod vibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad Dominum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Bene et veteris Testamenti sacramenta non evacuat, et Evangelica docet mysteria praeferenda; hyssopo mundari secundum Legem postula (Exod. XII, 22); lavari secundum Evangelium concupiscit; et supra nivem se existimat, si lotus fuerit, dealbandum. Per hyssopi fasciculum aspergebatur agni sanguine (Levit. XIV, 6), qui mundari volebat typico baptismate. Lavatur autem qui diluitur aeterni fontis irriguo; et supra nivem dealbatur, cui culpa dimittitur. Denique de ipsa anima dicitur: Quae est haec, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4). Erat enim nigra, tenebrosa, peccatorum horrore deformis; sed postea quam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum. Inde et per Esaiam Dominus locutus est dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18), id est, si cruenta, si tetra, mundabo. Haec est nix intelligibilis, de qua ait quod Domini Jesu in Evangelio (Matth. XVII, 2) refulserint vestimenta sicut nix; eo quod peccatum non cognoverit. Caro enim qua se induit, ab omni fuerat munda delicto. Quid miraris si vidit baptismatis sacramenta; cum supra dixerit, ubi descripsit passionem Domini: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2). Et alibi: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit (Psal. XXVIII, 3). Et de ipso sacramento plenius dixit: Parasti in conspectu meo mensam, impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)?
697 CAPUT XIII.
David solo futurae remissionis auditu recreatus, fore ut ossa humiliata exsultent, praedicit; et quae sint illa? Rogandum Deum ut faciem avertat a peccatis nostris, illam vero ad nos convertat; item sicut peccatum, ita et iniquitatem quae ejus origo est, triplici ratione tolli, quae aperitur.
60. Merito ergo istic quoque exsultans ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Probasti, Domine Jesu, quia numquam verba tua praetereunt (Matth. XXIV, 35). Probasti illud Evangelicum quod dixisti: Multi prophetae et justi voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17). Ecce David solo laetatur auditu, quia futura esset peccatorum remissio; et prophetat quia exsultabunt ossa humiliata. Sicut omnia justi ossa dicent: Domine, quis similis tibi; sic exsultabunt ossa humiliata (Psal. XXXIV, 10), humiliantis scilicet animam suam justi. Dicuntur ergo ossa virtutes; dicuntur ossa velut quidam animi motus, vel animae, qui motus humiliantur peccatis, et exsultant gratiae coelestis munere: dicuntur et ossa populi Ecclesiarum; unde habes dictum et in psalmo: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15). Os suum Ecclesiam dixit, et plebis devotae conventus sacros; quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc igitur dicit, quia Ecclesia Domini omnia opera divina cognoscet, et fidem resurrectionis accipiet. 61. Sequitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11). Usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus, oblivisci offensionis propriae postulemus. Moraliter ergo Deum rogat Propheta, ut avertat faciem suam a peccatis ejus, et tamquam oblivia peccatorum ejus assumat. Sed quia omnia spectat, et nihil eum praeterit, oblivisci non potest, sicut nos, quos brevi intervallo temporis eorum quae cognoverimus, memoria subterfugit. Ideo bene ait ut faciem suam avertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus: sed a peccatis, ut vires non possint habere peccata ipsius. Quos enim aspicit Dominus, illuminat, et in vultu Domini pietas atque indulgentia est. Ideoque hic ipse ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2), de vultu enim Domini venia, non poena procedit. Rogandus est ergo ut nos aspiciat, avertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea. Quae enim non aspicit, delet; et quae deleverit, ea memoria sepelientur, sicut ipse Dominus ait: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25). 62. Peccatum autem aut donatur (De poenit, dist. 3, cap. Ille rex, § Peccatum aut donatur), aut deletur, aut tegitur: donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per charitatem. Similiter et iniquitas, quae estimatur habitudo mentis injustae. Licet Joannes in epistola eum qui fecerit peccatum, 698 et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit (I Joan. III, 4), peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen ut nobis videtur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. Plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum; mala tollatur radix, ne malos fructus faciat; aboleatur erroris omnis affectus, universa iniquitatum genera tollantur. 63. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina imprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta virtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum. Unde praeclare Apostolus ait: Quia donavit nobis peccata Dominus Jesus, delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum, inquit, de medio tulit, affigens illud cruci (Coloss. II, 14). Delevit sanguine suo atramentum Evae, delevit obligationem haereditatis obnoxiae. Fides igitur peccatum minuit. Et ideo Dominus dimittens peccata dicebat: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13).
CAPUT XIV.
Cor mundum solis inesse renovatis; atque inibi quaenam sint viscera, quisve spiritus, quorum hoc loci sanctus Propheta meminit? Aversum Domini vultum, gravis supplicii loco esse; et quomodo idem a facie sua projiciat? Atrocissimae huic poenae quinam obnoxii? Post quae nonnihil perstringitur de libertate ac unitate voluntatis in Trinitate.
64. Sequitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12). Superius mundari ab occultis se petit (Psal. XVIII, 13); hic postulat cor mundum creari sibi, quod ei provenit qui renovatur spiritu: in novo enim homine cor mundum est, in quo veterum delictorum fuerit deleta colluvies, nec inscripta remanserit aliqua iniquitatis effigies. Grande autem munus est, cordis esse mundi. Unde pulchre Salomon: Quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 9)? Et Dominus in Evangelio: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8). Propheta etiam David cor mundum habere cupiebat, ne a facie Domini projiceretur. 65. In quo autem cor mundum est, innovatur in ejus interioribus spiritus. Viscera enim velut interiora sunt corporis: ita sunt et intelligibilia viscera animae, ut sunt viscera misericordiae (Coloss. III, 12), ut sunt interiora quae benedicunt Dominum, de quibus ait: Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus (Psal. CII, 1). Viscera autem animae adinventiones sensuum sunt, bonae cogitationis studia, virtutum perseverantia, postremo illae quae Graece εὐνομίαι dicuntur. 66. Rectus autem spiritus qui bene dirigit, qui deducit in viam rectam, hic est spiritus veritatis; vel certe recta hominis conscientia nullis inflexa peccatis, vel spiritus qui in homine est. Non praetermisimus quid alii sentiant; tamen nobis videtur 699 quoniam de mysteriis dicit lectio, et futurae gratia renovationis exprimitur, Spiritusque sancti infusio postulatur. 67. Deinde sequitur: Ne projicias me a facie tua; et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Si quis nos offenderit servulorum, avertere ab eo vultum solemus. Plerique autem divitum amandare consueverunt mancipia sua, et per agellulos relegare, et haec poena gravior aestimatur. Denique solent magis se offerre verberibus. Si apud homines hoc grave ducitur, quanto magis apud Dominum Deum nostrum. Quasi non hinc dolor parricidalis (reprimendus quidem, si qua eum pietas temperare potuisset) eruperit, quod faciem suam Deus a Cain muneribus avertit; respexit autem super munera Abel. Itaque tacito vultu, alterum innocentem pronuntiavit, alterum peccatorem. Ergo quasi ultimus servus humiliat se; et quasi in peccato deprehensus, et offensae reus, obsecrat ut flagelletur potius, quam projiciatur a facie Domini. 68. Quomodo projiciat Deus a facie sua, audi dicentem: Tollite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Qui non emendatur, a facie ejus in tenebris constituitur. Ideo justus ne tenebras patiatur, ait: Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Ubi enim Domini vultus, ibi lumen est, sicut scriptum est: Faciem tuam illumina super servum tuum (Psal. CXVIII, 35). Denique ubi primum intuitus Petrum vidit, et illuminavit. 69. Grande igitur supplicium, projici a facie Dei. Projectus est Adam cum de paradiso exiret, nec immerito; ipse enim ante se absconderat a facie Dei. Exivit et Cain a facie Dei, non solum post parricidale commissum; sed etiam postquam Deum putavit esse fallendum, ut crimen negaret. Peccator igitur excluditur a facie Dei: justus autem dicit: Ecce ego (Esai. VI, 8). Denique ipse David cum videret interire populum, semetipsum obtulit dicens: Ego sum, ego peccavi, et ego pastor male feci (IV Reg. XXIV, 17): et sic ira Domini mitigata est, et venia donata. 70. Simul ostendit quia sancti permanent, criminosi projiciuntur. Ideoque servanda est nobis gratia spiritalis, ne propter peccata nostra auferatur a nobis. Non enim projicitur in quo Spiritus sanctus est: sed inoffenso muneris sui fructu studet se Domino semper offerre, sicut ille qui dicenti Domino: Numquid et vos vultis discedere, respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 68 et 69). 71. Simul illud considerandum, quia non aufertur Spiritus nisi Domini voluntate; sicut non datur nisi Domini voluntate: qui utique cum datur, non quasi coactus operatur, sed pro sua voluntate dividitur, sicut scriptum est, dicente Apostolo: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Cum igitur non auferatur nisi Domini voluntate, apparet quia una Trinitatis voluntas est.
700 CAPUT XV.
Rationalem naturam laetitiae salutaris solam capacem esse; eamque principali spiritu confirmari; et quis ille spiritus?
72. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Cui debetur, et redditur: redditur rationali naturae laetitia salutaris. Laetitia autem et gaudium fructus est Spiritus. Firmamentum quoque nostrum spiritus principalis est. Denique is qui principali confirmatur spiritu, non est obnoxius servituti, nescit servire peccato, nescit fluitare, nescit errare, nec studio nutat incertus; sed firmatus in petra, solido stabilitur vestigio. 73. Quem putamus dici spiritum principalem? Plerique spiritum rectum ad Dominum referunt Jesum, qui peccatum mundi abstulit, et omne hominum genus sui sanguinis effusione renovavit; et ideo dictum est: Spiritum rectum innova in visceribus meis: spiritum autem sanctum, de quo dicit: Spiritum tuum ne auferas a me, Spiritum intelligunt veritatis: sanctum Spiritum vero principalem, Deum Patrem arbitrantur. Quam moraliter autem ait: Ne projicias me a facie tua. Fideliter timet auferri sibi quam accepit gratiam; ideoque alibi ait: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15). Et in posterioribus: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis (Psal. CXXII, 2). Certe hic est Spiritus doctor et princeps, qui regat mentem, confirmet affectum, quo velit trahat, et in superiorem vitam dirigat. 74. Sunt et qui acceperint spiritum hominis, qui in ipso est. Ideo ait Apostolus: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Qui potest scire omnia, quem hominis occulta non fallunt, potest in homine habere principatum.
CAPUT XVI.
Periti doctoris esse iniquos vias Domini edocere. Quomodo id tum Christi, tum Davidis personae accommodetur; quidve liberari se de sanguinibus oret Propheta?
75. Sequitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15). Ille praecipuus est gubernator, qui scopuloso in littore navim gubernat: ille doctor bonus, qui duriora acuit ingenia ad eruditionis profectum: ille bellator egregius, dux mirabilis, qui timidiores accendit in praelium, exploratisque locorum ingeniis, fulcit; ut infirma virium commoda stationis opportunitate compenset: ille similiter magnus etiam fidei zelator, qui iniquos docet. Unde pulchre ait: Docebo iniquos. Non dixit: Docebo justos; noverunt enim justi vias Domini: sed, iniquos, inquit, docebo. 701 Denique auctor prudentiae et magister omnium dicit: Non veni justos vocare, sed peccatores (Matth. IX, 13). Et medicus ille coelestis: Non opus est sanis, inquit, medicus, sed infirmis (Ibid., 12). 76. Sive igitur ex persona illius qui gentes vocavit, sive ex sua, bene posuit: Docebo iniquos vias tuas, quia commutari vitiosos affectus potest, propositumque convertere doctrina coelestis, et operatio divina sacrilegis pectoribus studia pietatis infundere; ut hi qui sine lege vivebant, convertantur ad Dominum verum, qui ante avertebantur: regalis quoque exemplo poenitentiae, hi qui iniquitates et acerba exercent flagitia corrigantur; et fide atque opere conversi, doctrinae remedium salutaris accipiant, ingrediantur Domini vias, in quibus nullos erroris anfractus, nulla diverticula praecipitis prolapsionis offendant. Sicut enim bonae vitae specimen, et virtutis exemplar in iis viris est, qui inoffensa vitae suae tempora percurrerint: ita qui anteactis renuntiantes flagitiis, vel incrudelitatis erroribus, emendaverint cursum posterioris aetatis, his ad imitandum propositi sunt, qui vel opere vel cogitatione labuntur. 77. Sequitur: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16). Et ad Uriae mortem potest referri, quod mandatae necis ejus conscius, veniam tanti poscat admissi, et quamvis rex legibus absolutus, suae tamen reus sit conscientiae; quibus vinculis se enodari desiderans, divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur. Et re vera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus Propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit, atque ab eorum nece putaverit abstinendum; non est mirum quod tam graviter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum. Ideo liberari se a sanguinibus, hoc est a peccatis mortalibus, postulavit. Laudavit Dominum Deum suum, justitiam Domini praedicavit; ideoque addidit: Exsultabit lingua mea justitiam tuam.
CAPUT XVII.
Davidem verbis suis peccatum sibi dimissum significare, cum Deus peccatori os occludat. Eadem verba etiam Christo convenire, quippe qui verus sit David, a quo futura gentium congregatio, et Ecclesiarum fundatio praesignetur, postremo nonnullis de sacrificio Christi atque Martyrum propositis opus clauditur.
78. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Qui laudat Dominum, ab inimicis suis erit salvus, ut scriptum est (Psal. XVII, 4). Et certe supra dixerat in quadragesimo nono psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 17)? Cum ergo per os suum dixerit quod peccatorem prohibuerit Deus suas enarrare justitias, utique ipse enarrando justitiam Dei, declaravit commissum hoc nequaquam sibi imputatum esse peccatum. 79. Et addidit: Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Os peccatoris Deus claudit, ne loquatur justitias Dei; justi aperit, ut loquatur. Cujus ergo labia aperit, hunc peccati absolvit reatu. Illius autem aperit labia Dominus, 702 qui accipit verbum in apertione oris sui. Unde et Apostolus petit se adjuvari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Colos. IV, 3). Linguam vero pro sermone accipimus ejus, qui exsultat in Dei laudibus. Unde et illud sic aestimatur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2), sermo infusus Prophetae. 80. Quod si ex persona Christi dictum accipimus, vide ne scriba sit velociter scribens Verbum Dei, quod animae viscera percurrat et penetret, et inscribat in ea vel naturae dona vel gratiae: lingua autem sit sanctum illud corpus ortum ex Virgine, quo vacuata sunt venena serpentis, et Evangelii opera toto orbe celebranda decursa sunt. Accedit ad evacuandum peccatum, quod humilitatem suscepit; contrivit cor suum, quod magis sacrificium Dominus elegit, quam holocausta pro peccatis, quae secundum Legem offerri solebant. Denique supra ait: Holocausta et pro peccato non postulasti, tunc dixi: Ecce venio (Psal. XXIX, 7 et 8), id est, non rapinam arbitratus esse me aequalem Deo, venio formam servi accipiens; venio in specie susceptionis humanae, in veritate crucis, mortis humilitate obedientiam probaturus; ut in obedientia deleatur. 81. Merito ergo et hic dicit: Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 18 et 19). Et sicut supra dixi, certum est mysterio convenire quod ipse Dominus Jesus videtur hic quoque ex sua persona loqui, qui superius illud personae suae evidenti testificatione deprompsit. Ipse enim verus David, manu fortis, verus humilis, atque mansuetus, primus et novissimus, aeternitate primus, humilitate ultimus: per cujus obedientiam humani generis culpa deleta, refusa justitia est. Ipse, inquam, Jesus umbrae finis et Legis, advenit humilitatis magister docere superbos sensu, et tumore cordis inflatos ad mansuetudinem et simplicitatem esse migrandum. Quomodo igitur in typo ejus mysterii peccatum imputari potest, cum in ipso mysterio sit remissio peccatorum? Nisi forte ideo David iniquitatem suam, peccatumque confessus est ejus admissi; ut et ipse ad remissionem peccati, et gratiam mysterii pertineret. 82. Nam quid sibi vult quod vir peccatum suum confitens, de Sion et Hierusalem psallit dicens: Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem (Ibid., 29); nisi quia accelerari ei placet Ecclesiae congregationem per vocationem gentium; quae non ancillae filii, sed liberae Hierusalem, illius, quae in coelo est, fidei suae prosapiam toto orbe diffunderet et spiritalium septa murorum doctrinae apostolicae fundaret assertione? 83. Muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, virtutum culmina sunt; muri Hierusalem Ecclesiarum conventus sunt toto orbe fundati. Ecclesia enim dicit: Ego murus, et ubera mea turris (Cant. VIII, 10). Et bene muri Hierusalem Ecclesiarum conventicula sunt; quoniam quisquis bona fide atque opere ingreditur Ecclesiam, fit supernae illius civis et incola civitatis quae descendit de coelo. Hos muros lapidum aedificat structura vivorum. 703 84. Videns igitur Hierusalem veram et Sion dixit: Cum benedixeris in bona voluntate tua Hierusalem et Sion, tunc acceptabis sacrificium justitiae (Psal. L, 21), hoc est sacrificium corporis Christi, qui ait, cum de propria passione loqueretur: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Et in Evangelio ait ad Joannem: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Et infra: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Justitia Christus est. Sacrificium ergo Christi acceptabile futurum Patri asserit. Hoc est ergo de quo et supra ait: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino (Psal. IV, 6). Haec est justitiae spiritalis oblatio, et holocaustum ferventis devotionis, et infusionis Spiritus sancti, quod dicit futurum, cum ad illud spiritale Domini altare coeperint admoveri 704 animae credentium, quae renuntiantes voluptatibus atque deliciis, tamquam aratrum in visceribus suis ducant, ut fructus possint ferre piae culturae. 85. Vel certe ita: Cum benedixeris Ecclesiam ex gentibus acquisitam, et spiritale sacrificium justitiae coeperit frequentari, tunc et martyres sancti qui suum pro Christo corpus obtulerint exarandum, tamquam vituli sacris altaribus offerentur; sicut in Apocalypsi Joannis scriptum invenimus (Apoc. VI, 9), quia sub altari erant animae eorum, qui pro Domini Jesu nomine corpora sua obtulerunt martyrio, ut Christi sibi gratiam mercarentur: cui est honor et gloria, laus, perpetuitas cum Deo Patre et Spiritu sancto a saeculis et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.