Apologi Centum

This is the stable version, checked on 2 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologi Centum
Leo Baptista Albertus Francisco Mariscalco. S.p.d.
XV saec.
editio: incognita
fons: incognitus


Si quis tibi dono dederit poma centum praecoqua, ea tu animo accipies ingrato? Qui item rosas centum selectas et odoratas dederit, tametsi rosae multae unde vis tibi suppeditent, munus id ne tibi erit ingratum? Ego tibi apologos centum mitto, non eos quidem eiusmodi, ut ex aliqua apologorum multitudine optimos esse delectos dicas, sed tales ut eos, veluti novos et praematuros ex nostris hortis litterariis fructus, apud te fore acceptos non desperem. Qui, si fortassis tibi subobscuriores aliquo in loco videbuntur, dabis veniam huic nostrae, cui vehementer studuimus, brevitati. Siquidem, ut aiunt, ferme nusquam in dicendo fuit brevitas non obscura, et apologos quam brevissimos esse oportere censui, sed quom ita perbreves sint, ut, si eos iterum atque iterum relegas, non multum taedii afferent; peto abs te non dedigneris paulo adhibito studio eos velle cognoscere, qui quidem cogniti, ut arbitror, delectabunt. Vale.

Leo Baptista Albertus Aesopo scriptori vetustissimo. S.p.d.

Quom latinos tuum ingenium in conscribendis fabulis maiorem in modum admirari atque merito divinum praedicare intelligerem, ego qui hos centum apologos, iuro tibi per sanctissimum nomen posteritatis, paucis admodum diebus edidissem, tuum, quid de re censeas, iudicium intelligere vehementer optabam. Quaeso dic quid sentias. Vale.

Aesopus Leoni Baptistae Alberto. S.p.d.

Qui dixerit apud Italos non esse ingenia, quantum videre licet, fallitur; fateor tamen eam ingenii gloriam paucis mortalibus obtigisse. Te vero, etsi ridiculus sis, non iniuria diligerent, sed invidi sunt. Vale.

Leonis Baptistae Alberti Apologi Centum.

I Aegre ferebat pila caedi alapis pervolvique luto et nullo posse loco consistere; incundi contra subsidere continue ictibus acerbum erat. Cum homine iccirco egere ut, posteaquam esset eiusmodi rebus veluti deus qui varias posset elargiri formas, incudem in pilam pilamque in incudem verteret. "Hae res - inquit homo - vobis non conveniunt. Sed, si iuvat, ex incude ligones, rastros, atque bidentes efficiam". "Malo - inquit illa - pristinam amplitudinem et gravitatem servare ac tibi quidem pilae consulo, malis pervolando atque persiliendo homines in ludo et admiratione tui detinere".

II Lilii flos, perterritus et pallens, dum propinquus fons ad se esset derivatus, pristinam suam gravitatem ad omnes tumidiores undas, quom ad se adplicuissent, consalutandas converterat, quoad undarum appulsu procidit. Servasset ille quidem salutem si non dignitatem abiecisset.

III Saliunca herba medio in torrente constituta, omnes vel levissimas, quae undis perlaberentur, paleas ad se detinere percupida erat; palearum acervo coacto obruta est.

IV Stella superba extra ordinem admirationem sui praebere desiderans, in medio itinere quom deorsum a caeteris delaberetur extincta est.

V Canis cum tauro dimicaturus victoriam sperabat, quod adversario dentes superiores deessent. At cornibus tauri saucius, "non istaec - inquit - putassem".

VI Bos cornupeta, dum sibi cornua exsecarentur, huiusmodi convicia in eam cui alligata arborem coniciebat: "Ego te supinam per vicos traham"; cui arbos: "At interim secabere", respondit.

VII Officina admirata petierat unde tantum folles spiritum possent effundere. Respondere: "Suppeditat quidem unde rapiamus".

VIII Tineam, quod rostro crepitum asserem corrodendo ederet, se ex ciconiarum genere esse gloriantem muscula irridebat seque, quod aethere pervolaret, Phaethontis filiam praedicabat.

IX Ursus, quom fruticis ramos diffregisset, trunco dicenti: "Ergo qui escam praebuimus, hanc abs te beneficii gratiam suscepimus, et quidnam in reliquum annum tibi nobiscum erit ut agas?", respondit: "Ut dilacerem atque radicitus convellam".

X Invidus a se primo inventum sinu suo contegendo ignem, omnes latere optabat; at ignis, ustis vestibus, in medium excidit.

XI Lumbricus a centipede quaesierat uti duos sibi elargiretur pedes. "Tu - inquit ille - ex duobus, quae habes, unum mihi caput dato".

XII Ambitiosus aegre ferens quod imago sua se ex speculo non salutasset, primo perturbari iracundia coeperat, dehinc despicere, quomque aeque simulacrum responderet, illisit atque fregit. Postque haec indoluit, se ex uno plures effecisse irrisores.

XIII Naufragus Oceano, veluti raptori, diem dixerat atque convicerat. "Veni - inquit Oceanus - non enim impediam quominus tua, ut voles, recuperes".

XIV Castanea quom, suspirio maximo edito, ex igne in mediam aulam prosilisset: "Non poteram - inquit - tantos animi aestus diutius perferre".

XV Multitudo remorum a temone graviter dissidebant atque illum, quod esset solus et pusillus, contemnebant. Temo ea re navim ad scopulum ita direxit ut, altero a latere, omnes qui ibi aderant remi abstergerentur atque dissiparentur.

XVI Sol ex calice vitreo pleno aqua irim in ara pinxerat: id sibi opus aqua ad gloriam adscribebat. Calix contra: "Ni perlucidus essem atque nitidissimus - inquit - non extaret". Haec audiens ara secum ipsa tacita, gloriam sibi illam inherere plurimam gaudebat.

XVII Urna quae, dum plena fuerat, peroccluso et conticenti ore steterat, nunc vacua reddita, ore apertissimo, omnes ad se adeuntes increpabat.

XVIII Fistula pulveribus obruta: "Nos - inquit - poetae saturi non canimus".

XIX Liber, in quo omnis ars libraria esset perscripta, opem petebat ne a sorice abroderetur. Irrisit sorex.

XX Canis venaticus catena obligatus, quom videret alios canes inutiles solutos vagari et ludere: "Itane - inquit - esse inertes praestat?".

XXI Candelabra aurea et pretiosissimis gemmis ornata demirabantur quidnam esset quod simulacrum ligneum putridum atque in eam diem invisum, modo prae se adoraretur. Respondit simulacrum: "Personam dei gerimus".

XXII Imperator sagittam, qua rex hostium ictus ceciderat, quam honorificentissime in templo collocarat. Ingemuit arcus quod, qui facinoris maxima fuisset causa, inglorius praeteriretur.

XXIII Vermis nucem in qua esset ortus corrodebat. "O igitur ingrate atque impie! - dixit nux - mihine, quae te ut esses effeci, non desinis pestem inferre?". Respondit vermis: "Si genuisti ut inedia peream, iniuria est".

XXIV Apud virgines vestales oleum querebatur, quod sibi numquam ab igne, quem tot annos summa sua cum calamitate nutrierat, gratiae dictae fuerint. Respondit ignis: "Sit praemium tibi, quod in templo, potiusquam in taberna, pereas".

XXV Claudus quidam pedem sibi, ut aequius pergeret, ex ea parte, qua esset praelongus, abscidi passus est. Quo abscisso, resupinus plorabat se ad pergendum omnino invalidum esse redditum.

XXVI Umbra hominis, ut esset maior, solis occasum optabat. Eadem, quom sibi una cum sole ipso pereundum esse intelligeret, solem in altissimo caeli gradu videri frustra desiderabat.

XXVII Quom spinosum asperum et intractabilem asparagum rusticus intueretur, quem mitem et tenerum, adolescentem vidisset atque admiraretur: "Nimirum - inquit asparagus - maioribus meis persimilis evasi".

XXVIII Fuligo et cinis, fumo abeunte: "Heus frater - dicebant - nos relinques miseras!". His dixit fumus: "Quid mihi vobiscum negotii est? Vos tardae inertes atque inter vos minime convenientes torpescitis; ego coelum peto".

XXIX Samium vas proiectum ex pavimento abacos aureos atque argenteos respectans: "At - inquit - vester nonnumquam fui consocius!". Respondere: "Quidni et eris quidem, si rhodium aut falernum vinum attuleris".

XXX Cyprestes, horologii inventor, quom in rota nimium quemdam dentem castigaret atque rogaret, quid ita contumax inhaesisset totiusque operis cursum detinuisset, respondit: "Ne iners pondus perpendiculi tantarum sibi rerum gloriam vindicaret".

XXXI Quom argonauta, salvis rebus, maximo cum lucro in portum redisset, Neptuno, percommode habita navigatione, insigne aliquid dedicare constituerat. Ea re hinc malus navis, hinc ancorae, illinc rudentes, ut se eo pacto honestaret, petebant: "At - inquit argonauta - temonem exponere expedit, quod minoris constet".

XXXII Simulacrum Zeusis dicebat emptori: "Optimus me pictor genuit". "Equidem creta - inquit emptor - non te luto delibutum emam".

XXXIII Linteum a manu rogatum quid esset cur, quod modo vel paululum contactum lacrimas immodicas effundebat, nunc tam acriter intortum atque percussum nullas emitteret lacrimas, respondit: "Preabundabam umore".

XXXIV Corylus ab olea rogatus quandone esset fructus editurus qui bruma floresceret, respondit: "Quom dabitur tempus".

XXXV Agaso: "Quidnam - inquit -, asine, non aeque asinos alios atque homines impetis?". "Non illi quidem caederent", respondit.

XXXVI Rogarat tuba a deo Echo: "Quom semper fueris procax quid non iam tonitrui respondes?". Dixit deus Echo: "Iovi irato silendum est".

XXXVII Fungus: "Heus - dixit - o iunipere, audio multos te iam soles vidisse et usque acerbas baccas habes. Quandone igitur maturescent?". "O dulcissime - inquit iuniperus - tardus sum, iccirco post quatriduum responsum dabo".

XXXVIII Urtica ad papaver huiusmodi habuit verba: "Quidnam est quam ob rem, omni reliquo horto virenti ac laetissimo, solus ipse honestissimo in loco constitutus, insigni corona et balteo donatus, ita metu subpalleas et moerore languescas? Mihi quidem istaec vita ignobili et exosae atque vix inter rudera relictae condeceret". "O me - inquit - miserum - papaver -, quod mihi intima sunt vobis ignota discrimina! Tu quod intractabilis sis atque omnes mordere didiceris, facile tibi vivis ac ipsam te omni ab imbre sustentas; ego vero, quid ad obsequium pronus facile in quamvis partem pendere didici, vel ad eam amplitudinem deveni, ut omnis mihi vel levissima aura praecipitium minitetur".

XXXIX Virgo, quom sorbam morderet, rogavit quanam de causa id ita ageret ut, cum aspectu dulcissima esset, gustu tam fuisset aspera; nunc autem, quom aspectu tam esset indecora, tam esset tamen dulcis reddita. Respondit: "Et quid tu utrumne venustatem cum maturitate congruere facile aestimas?".

XL Mercator, quom per hiemem domum redisset, ex rosetis, quae vere novo tantam spem prae se multorum et optimorum fructuum florescendo praebuerant, stuppeas et inutiles bacas excipiens ingemuit, ac demirans tanta ex florum suavitate insuavissimos fructus extare, rogavit quare id ita accidisset. Responderunt roseta: "Omnis in florum gloria divitias consumpsimus"

XLI In corona Hadriani adamas et carbunculus, omnium pretiosissimi lapides, apud unionem constitui recusarunt, quod illius amplitudo sibi esset dignitatis speciem detractura. Data iccirco potestate ut quo vellent in coronae gradu residerent, inter minores atque viliores, tota corona lustrata, requieverunt.

XLII Canis helluus ferventis offas vorarat, ob eam rem effectus rabidus aquas mordebat. "Si mecum certas - dixit aqua - defatigabere".

XLIII Negavit sal easdem cum glacie sedes velle inhabitare, tametsi eadem essent matre orti; neque enim se commissurum dixit, ut illius inconstantia et mollities pestem sibi afferre ullam posset.

XVIV Vulpes dum a laqueo, qui se impeditam et artissime obligatam detinebat, summis precibus frustra orasset uti se solutam et missam faceret, tandem sibi id, re integra, licere negantem laqueum dentibus rupit. "O me - inquit laqueus - infelicem, qui, animi mei flexibilitate adductus, ita orari me passus sum, ut et durum et iniustum esse me mihi necessitas fuerit. Itaque obsequii nostri praemium interitus est".

XLV Cornix in dorso cuiusdam porci unguibus assistens atque omnes circum arbores respectans: "Quonam praedam hanc differam?" vociferabat. Huic dixit quercus: "Ad me si lubet, nam fide optima servabo". "Recte sane - inquit illa - verum autem meditabar quinam possem pondus hoc immane viribus meis tollere". "Istud - inquit porcus - alibi consilium cape", atque, excussa ave, irrisit.

XLVI Stolidus a succino lapide quaesierat unde in eam vermis aditum habuisset. "At tu - inquit gemma - quam in te habes stultitiam illam unde accepisti?".

XLVII Puer argenteum Mercuriolum et octo viri ligneum Priapum una per pontem quemdam deferebant; quo, dum illi pertransirent, perfracto, Mecurius profundum fluvii petiit, Priapus autem ex aquis extabat. "An non igitur - inquit sacerdos - hoc incredibile visu est ut, qui tam erat in terris gravis deus, idem iam sit in aqua levissimus?". Respondit fluvius: "An tu homo in affluenti atque, ut ita loquar, in arida fortuna eumdem te futurum putas?"

XLVIII Rotae currus Neptuni caerulos illos pulcherrimos equos amare perdite occeperant atque ideo: "Quo fugitis vehementer sectando?" acclamabant. "Non - inquiunt illi - fugimus, sed vos trahimus".

XLIX Puella a sulphure quaesierat quidnam esset rei, cur tanta esset sibi cum igne amicitia, qui quidem sulphuris calamitate exultet. "Cave - inquit ignis - respondeas, ni puella haec prius edixerit quidnam causae sit quod, qui illam perdite amet, is tam inhumaniter atque impie tractetur".

L Stuppae, prius neglectae, dum magnopere fatiscente navi percunctarentur, vindictae gratia latitabant atque inter se dictitabant indignum esse, quom tantam navigio opem et salutem afferent, ignobiles tamen atque reiectae semper, praeterquam in necessitatibus, haberentur. At inter illas quae prudentior aderat: "Ni succurrimus - inquit - una tota cum navi perimus".

LI Capra, tonstrinam tabernam ingressa, gallo, ut barbam tondi sineret, persuadebat. "In tua hoc - inquit gallus - tondenda barba, quod sine periculo fiet, exerceto".

LII "Tam ampli - inquit anser - pedes nobis, ut levissimum caput sustentent, adsunt". Tum pedes dixere: "An tu ignoras, nusquam esse firmitudinem pedum optandam magis quam ubi levitas capitis adsit?".

LIII Exposcente orichalco ut auri loco haberetur: "An tu - inquit argentarius - hanc vim ignis perfers quam saepius aurum subiit!". "Non tanti apud me est - inquit orichalcum - esse in pretio".

LIV Puer, quom radios solis amplexibus prehendere nequisset, obcludere inter volas manus eos elaborabat. Inquit umbra: "Desine inepte, nam res divinae carcere mortali nusquam detinentur".

LV Caespitibus duobus undas rivuli rogantibus quonam ita propere proficiscerentur, responderunt undae ea se loca petere, ubi sint futurae maximae et sapientissimae. Alter igitur ex his, qui cupiditate illius gloriae incensi caespites sese inter undas dederant, interpellatus a salebris rivuli, quom primum intellexit impedimenta omnia sibi esse dimittenda, haesit loco; alter vero, nudatis radicibus, undas comitatus est, multis acceptis incommodis, tandem pingui in solo relictus in grandem et celebrem insulam excrevit.

LVI "O perfide - inquit venator - qui tantam huic dudum misericordiam, canes demirans, et commiserationem toto aethere gestiebas, nunc tam repente mactatae predae eiecta viscera diripuisti". "Equidem id - inquit milvus - ita agebam, ut illa sese fidei meae crederet et inter ungues meas advolare auderet".

LVII Simia carbonem tractans: "O te - inquit - miserum quem messes ex nemore lucidissimum, uti audio, pertimuere, ut nunc es ater atque torpens!". "Quin immo - inquit carbo - iam sum felix, nam illa ignis pestis consumpsisset me ni abiecissem".

LVIII Philosophus, panem in medio furno ad firmitatem ac vigorem ipsum se corroborantem, et ad furni os ovum, desudans atque amictus sibi suos delacerans, intuens inquit: "En quanti interest inter negotia vitam quam in otio ducas! Hic nihil umquam laboris perpessus ad exiguum calorem sudat atque dirumpitur, ille autem a teneris annis agitatus et fortunae ictibus exercitatus in otio numquam friguit; tandem, in medio aestu rerum, decorem et amplitudinem nanciscitur".

LIX Ad ficulneam per hiemem nudam, obsitam nive et frigore nimium pallentem, dixit olea vicina: "Nonne commonefeci hoc tibi incommodum non defuturum, qui per aestatem tam luxuriosa veste gloriabaris? Disce igitur ex me parsimoniam".

LX "Volebam quidem apud vos divertere - inquit papilio - sed dicite, quidnam periculi imminet, quod vos video trementes?". Dixere rogata arundinum folia: "Tu proinde cogita ut recte nobiscum agi posse speremus, quandoquidem haec, quam colimus, quom vacua sensus est, tum in omnem partem ad casum nutat".

LXI Vota ad simulacrum vetus posita querebantur quod, quom essent causa ut prae aliis adoretur, tamen se, antiquissimis amicis spretis, ad nova semper vota advenientia penderet. Respondit simulacrum: "Mea vobis amicitia si taedio est, abite ut lubet". Vota indignata se praecipitarunt atque solo illisa in frusta periere.

LXII Iaculum in fontem ceciderat capiteque in profundum versus dependebat. Dixere nymphae; "Ut mirum est, ob parvulum comae aeris pondus huic pedem tam esse levissimum!".

LXIII Decurio ex vexillo rogarat quid ita ageret ut, cum in hostem iretur, metu ipsum refugeret, quom autem pedem miles retraheret, ilico hostibus applauderet. "Falleris - inquit vexillum - non enim meticulosus aut proditor sum, sed victorum partibus delector".

LXIV Catella delicata quae, nisi decies prius olfecisset ore nihil capere consueverat, quom alii canes ossa ilico omnia, ut ceciderant, intercepissent, fame acta atrum et siccum panem ipso in aere, dum iactaretur excipere didicit.

LXV Scintilla, quae agilis atque perlucida esset, stellam se futuram arbitrabatur, at defecit.

LXVI Navis, quom obeliscus maximus Romam esset advectus, quod audisset carinas Aeneae, ut primum solvissent a portu, deas maris fuisse effectas, ea spe in altum sese perditum excessit.

LXVII Quom pater familias in prato quodam asinum, agnam, capram, porcum atque equum promiscue depasci intueretur atque eodem in prato geminos tauros amatores inter se adversis cornibus accurrere: "Mirum - inquit - hoc ut hi consanguinei inter se atrociter pugnant, illi diversarum linguarum et morum tanta inter se coniunctione vivunt!". Respondere Fauni dii: "An tu non meministi quod in primis fertur amicitiam a coitu inter mortales atque inimicitiam extare, atque ob escam?".

LXVIII Praxiteles quom a Veneris statua, quae indecenter intuebatur, iterum atque iterum suasionibus, cohortationibus, precibus atque denique conviciis et comminationibus frustra petisset ut oculorum vitium emendaret, ferro tandem id ipsum tollendum censuit.

LXIX Argentariam tabernam corvus loquax inhabitabat eamque ob rem corvi illaec taberna dicebatur. Rusticus quidam subcallidus, quom multa corvo munuscula esculenta dedisset, petiit ex eo pro inita amicitia uti aliquid in filiae suae dotem conferret. "Necessitati - inquit - tuae - corvus - perlibenter obsequerer, sed rerum omnium quae in taberna sunt nihil, praeter nomen, est meum".

LXX Culex cum coclea dimicaturus, quod pugionem suum in illius durissimo thorace esset expertus quodque bina tela praeferre illam audisset, pertimescebat ne ad pugnam prodiret. At coclea istius boantem vocem audiens sese castris continebat. Risere satyri.

LXXI Amans summopere desiderabat atque multis precibus exposcebat, ut aliquis ex ramusculis lauri qui postes templi ornabant sibi pro corona adesset. Negarunt illi se dignos esse qui mortalibus gratificarentur; postridie vero, quom in manipulum redacti verrendo pavimento dehonestarentur, poenituit illiberalitatis hesternae.

LXXII Quom leonis in insidiis post arborem delitescentis summam caudam vulpes vidisset, etsi illum esse bovem suspicaretur, tamen evolavit fugiens atque inquit: "Malo amici irrideant levitatem quam deplorent calamitatem".

LXXIII Dixerat philomela strepenti merulae: "Aut tace aut concinnum aliquid cane". Respondit illa: "Deliras tu quidem, quae nihil nisi ex intima arte depromptum effers; namque sic vivitur hac aetate, ut non qui didicerint, sed qui didicisse videantur periti in primis habeantur".

LXXIV Pavo moriens, testamento edito, caudam ad conum galeae militi cuidam legavit; tantum gemmarum pulli sibi non esse relictum deplorabant. Dixit pater: "Siquidem mei estis filii, huiusmodi vobis non deerunt".

LXXV Quidam a rege, inspecto stemmate picto, quod esset regium, uti munificentia petiit uti vestem illam auream, qua esset indutus, mutuo concederet. "Hanc si detraxeris vestem - inquit pictura - iam nullus sum".

LXXVI Arcus a chorda petebat ne alter alteri esset molestus, ut aut fieret longior, aut obrumperetur. Haec contra ex illo petebat ut aut fieret brevior, aut perfringeretur. Tandem, cum utrisque conditio dura videatur, dixit chorda: "Igitur tu viribus, ego nervis ius tuebimur".

LXXVII Arbos quom per eum annum poma non tulisset, a villico ne se, uti instituerat, caederet, multis in futurum annum pollicitis muneribus, impetravit. Dehinc secum ipsa: "En - inquit - quam intersit nos consuetudinem liberalitatis inisse ut, non sine periculo maximo, negare liceat!".

LXXVIII Villicus in bovem contumacem: "Ego te hoc latericio lapide percutiam", inquit. Bos qui eum ex tellure quam mollem iam quom versabat esse meminisset, modice laesurum arbitrabatur, denique percussus sensit ut esset igne perdurus redditus.

LXXIX Fucus in regem apium huiusmodi convicia disseminabat: "Ille ignavus in deliciis marcescit, ego visendis regionibus et commentandis rationibus diem consumo, tamen illi otioso servire malunt". Respondere apes: "Tu quidem per egestatem industrius videris, cum in otio supinus tamen et in regno intemperans esses, noster vero rex suis consulendo mavult domi bonus esse, quam foris gloriosus videri".

LXXX Vulcanus Plauti poetae comici amico cornui, quo erat conclusus: "Tu meum splendorem offuscas" dixit. Respondit cornu: "Te quidem, cum a ventorum impetu et vitae periculo conservem, meminisse oportet, quod aiunt, incommodum sine incommodo vitari non posse".

LXXXI Cuniculus animal: "Heus tu - inquit - o lepus, semperne nihil agendo et dormitando, id ages ut speculari videaris?". "At tu - inquit lepus - semperne laborando nihil ages?". "Uterque igitur - inquit ille - dum minime otiosi videri cupimus, nostra fruamur natura. Tibi quidem quod ipse ago et mihi tu quod agis, agere durissimum esset".

LXXXII Scopulus, qui minores inter undas sese superbum efferebat, maioribus undis adventantibus ilico delitescebat, rogatus quid ita, respondit: "Stultum est nos maioribus videri pares velle".

LXXXIII Piscis vehementer optabat arborem conscendere eoque desiderio in arbores pictas in fontis superficie prosiliebat, ilico pictae arbores dissipabantur. "An vero tu - inquiunt arbores - istoc pacto insanis, quem etiam fictae arbores fugiant?".

LXXXIV Torrente, qui imbri excreverat, maxima vis lignorum volvebatur, inter quae una arbos, reliquis amplior, quod ad se complura arbusta ita adhaesissent, ut ob id et sistere loco iniquo et omnem impetum excrescentis aquae sola substinere cogeretur: "Quam est - inquit - res molesta amplitudo!". Respondere arbusta: "Tu quidem, quae aureos soles et candidissimas nobis horas complures tua umbra intercepisti, ferre aequo animo debes si, turbatis rebus, paulum in te conquiescimus".

LXXXV Bos in navim onerariam cornibus sursum trahebatur. Hic, dum pedibus solum premeret, vota faciebat ut funis, quo esset alligatus, abrumperetur; quom autem idem in aerem penderet, vota faciebat ne abrumperetur. "En - inquit funis - ut hic ex suo commodo nos et valere et perisse optat?".

LXXXVI Puer testudinem interimere cupiebat atque in parietem illam occidebat. Inquit vetula quaedam: "Fili, si voles, palea occidetur. Nam ubi sese dimoverit, tu palea eius oculos caedito; illa delitescet, eo pacto fame peribit". "Tuum istoc, o vetula, sit officium", inquit puer.

LXXXVII Lutum fetens optarat et magnitudinem colossi et formam Bacchi et pleraque huiusmodi omnia ab homine impetrarat, nusquam tamen fuit in pretio. "Nimirum igitur - inquit - nobis sordes abiciendae sunt".

LXXXVIII Lacus, quom nubes a montibus in aera surgerent atque in caput imminerent, quod illas esse montes crederet, maximo ne in se corruerent metu expalluerat. Denique quom in aquam versae nubes pluissent atque iccirco lacus excrevisset, dixit lacus: "Et quam eram stultus, dum tam maxime, quod profuturum mihi esset, pertimui!"

LXXXIX Faber, fossor cloacarum atque magister pistrini ex transverso fori inter nobiles deambulando irridebantur. Tum istorum unus inquit: "Et quid est quod omnes rident?". Respondit faber: "Quia tinctus es". "At enim - inquit fossor - tincti omnes sumus". "Nempe id quidem est, ut ais, - tum dixit magister pistrini - sed tu et tinctus es et vehementer foetes".

XC Minervae statua in arduo monte positae quom imbecillis quidam, qui non citato sed moderato gradu conscendisset, pedem neque anhelans neque desudans esset exosculatus, a sacerdotibus laudatus est. Feruntque deam dixisse plures ad se claudos et debiles quam valentes adivisse.

XCI Epistulam, quae multa expectatissima attulerat, quod quodam in loco sui esset oblitterata, qui eam receperat ira ob id concitus dilacerarat. "O - inquit epistula - hominum naturam perversam, siquidem pro uno errato multam poenam desumere et pro multis acceptis beneficiis gratias nullas agere consuevere!".

XCII Priapo custodi horti donum petenti respondit pater familias: "Admiror quidem te his, quae suppeditant, divitiis scivisse nusquam perfrui". "At enim - inquit Priapus - vestes et lacernas volebam". "An tu - inquit pater familias - ignoras ut stulti sint, qui dando nihil assequantur nisi ut, cum sibi dispendium fiat, tum accipienti quoque emolumentum afferant nullum?".

XCIII Quom leoni cuidam aditum in coelum patuisse leo quidam intellexisset, cupiditate gloriae flagrans, difficillima omnia rite exequebatur ut leonibus omnibus facile praestaret. "Etenim quid insanis? - inquit invidia -. Qui enim huic generi animantium locus debebatur iam pridem merenti consignatus est". Respondit leo: "Sat erit nobis promeruisse".

XCIV Grillus, rana et huiusmodi animantia quae aut saltitant, aut consident tantum atque humo iacent, serpentem minime esse ad movendum aptum arbitrabantur. At dum illum velocissime in ardua repere vidissent, admirantes agilitatem: "Proh dii - dixere - itane aliorum mores studia atque ingenium ex nostro sensu et viribus pensitamus!".

XCV Pullus asellus quom in dies una cum aetate florescente tardior et morosior fieret, "quanta de spe - inquit illius pater - decidi! Namque hic quom puer esset, longe puero leone villosior pectorosior atque ad cursum aptior videretur, fore illum omnium quadrupedum principem speravi". "Tu ne mirere o pater - inquit asellus -; nam hoc generi nostro antiquum esse aiunt, ut pulli quidem bonae spei, firmiores autem facti quadrupedum omniun ineptissimi simus".

XCVI Rogatus leo quid ita vehementer, pallio in se coniecto perterrefieret, respondit: "Et quis, monstrum hoc cui neque caput adsit neque pectus, in aethere sublatum intuens non horrescat?".

XCVII Leo ille celeberrimus amicus hominis a servo illo hospite suo Romae per tabernas ductus loro, rogantibus quid ita agere ut, quom in arena cursu pegaseos, saltu pardos, viribus tauros, humanitate homines superasset, quomque inter leones forma et dignitate esset nulli secundus, idem tamen se inservire pateretur, respondit eiusdem esse animi et prodesse amicis et latratores despicere.

XCVIII Lepus ille apud Martialem poetam celeberrimus, qui in os leonis confugerat, spectans a longe latrantes canes eos, qui acrius essent secuti: "En - inquit - quanti interest nos huic commendatos fore!".

XCIX Theatrum non mediocri admiratione detinebatur leonem spectando, qui modo discum in altum perquam belle iactare, modo immanem orbem marmoreum maximis viribus volvere, modo ovo lepidissime ludere perdoctus esset. "Et quidnam - inquit invidus - levia haec sunt ac videntur quidem diversa, sed ea unum sunt. Nam illorum quodque volubile quippiam est". Respondit leo: "Fateor, o rerum peritissime, istuc esse ut asseris, sed te id nolo fugiat ovum esse hoc fragile quod volvo, mi homo, non pilam".

C In pavonem invidus: "O inepte - dixerat - tune tibi coronam imposuisti?". Respondit pavo: "Quod torqual tam variis coloribus susceperim nondum etiam perpendisti?". Risere nymphae.

Liber Intercenalium Decimus


Prohemium


Micrologus egenus quidam ex Arcadia ad Egyptios gymnosophistas adipiscende virtutis gratia, solus, quod comites nullos invenisset, proficiscebatur. Evenit ut in sylvam incideret opacam et inviam, dumque inter eundum, quibusdam in colligendis cocleis cibi fortassis gratia, commoraretur, Herculem illum, qui deus postea ob virtutem habitus sit, sylva eadem leonem queritantem offenderet. Cuius ex habitu et liniamentis oris Micrologus cepit illum esse non Indum, sed Argivum potius suspicari. Iccirco: "Heus, frater, inquit, hacne itur via ad urbem?". Non ingrate se Hercules ab egeno appellari fratrem tulit, et cuias esset, et quid sibi ea peregrinatione exquireret, humanissime didicit, sylvamque esse illam erroribus plenam admonuit. Iccirco ad solis radios gressus suos omnes dirigeret edixit, siquidem non alio pacto foret futurum ut nisi maxima cum difficultate sylvam posset evadere. Denique homini, quem non graia tantum lingua, verum et ipse virtutis amor commendaret necessitudineque quadam natura duce devinciret, omnem ab se fratris pietatem erga Micrologum et officium deberi professus est.

Et quorsum hec, o studiosi? Amici, queso, adhibete huc animum. Omnes quidem, qui in litteris versamur, ad virtutem, ni fallor, et gloriam studio bonarum artium tendimus; sed non ea omnes sumus fortitudine prediti, ut leonem sectari tuto possimus. Natura enim ominibus pares nequaquam ingenii vires partiri dignata est; qua ex re effectum est ut alios grandia, alios infima, cum deceant, tum delectent. Quid hoc igitur mali est inter nos, quod, cum littere et ad virtutem communia studia nos fraterno quodam sanctissimo vinculo coniunctissimos esse cupiunt, in tanta rerum et artium tenendarum difficultate, ipsi tamen inter nos tanto sumus fastu et insolentia prediti, ut quisque preter se alium nequeat recte velle sapere? Ac nedum pro officio quidem et pietate in studiis litterarum, veluti in maxima sylva vagantes, quoad in nos sit, nostro sine incommodo esse levatos nolumus, sed et eos, qui lumine aliquo laudis et fame perspecto, ad virtutis gloriam sua industria progrediantur, aut extinguendo illorum laudem, aut in sinistram semitam divertendo, interpellamus. Quod si maledicendo tandem exerceri iuvat, omne putabam imperitorum vulgus non modicam neque parum accommodatam esse materiam, in qua in omni obloquendi impunitate et licentia, quasi legitime bello indicto, liceat abuti, siquidem non inter divites et pauperes, non inter potentes atque imbecilles, non inter dominos atque servos, quanta inter doctos atque indoctos inimicitia extat, natura duce. Sed nolo esse prolixior. Tantum vos, o studiosi, si quis vos litterarum et virtutis cultus ad humanitatem ornavit, obtestor ut, quod deus ipse vobis divinum dedit ingenium ad quasvis maximas res petendas et conficiendas, illud velitis non a pietate et officio abhorrere. Nosque enervatiores, qui tardis et crassis ingeniis aptas lucubrationes edimus, oro ne despiciatis. Si vos omnes fratrum loco semper habui, si lesi neminem, profui quam multis, date, queso, una mecum operam ut nostra hec tempora, cum iocosis scriptoribus non vacua, tum eadem posteri non invidie fuisse plena sentiant. Id autem assequemur, si nos inter nos positis obtrectationibus certatim amabimus: hoc agite et este felices.


Argumenta libri decimi


Bubo: Cives aliquos in re publica etsi improbos alendos tamen.

Nebule: Neque contra superbos fastu et contumacia contendendum.

Pervicacia: Sed tempori cedendum.

Templum: Semper enim fastum et pompam fuisse pestiferam.

Lacus: Iccirco ornandi sui gratia res novas in re publica non querendas, sed ferendas patrie priscas consuetudines utcumque ille sint.

Lupus: In rebusque agendis fortune facilitate et successibus minime confidendum, quo in quempiam iniuriam inferas.

Aranea: Fieri enim interdum ut contra pusillos et abiectos suscepte inimicitie ultimum in discrimen atque exitium quemvis amplissimum et prepotentem adducant.


Bubo


Cum omnium generum alites, ut de sua re publica in commune consulerent, in montem Olimpum convenisset. Bubo ales rerum antiquarum studiosissimus, quod supercilio et gestu omnique corporis habitu plane philosophus putabatur, cunctis attentissime in eum intuentibus, in medium babuit contionem, mea quidem sententia haud inelegantem, qua quidem, ut eiusdem veluti commentaria recitem, aiebat superis meritas gratias agere se, ubi tantam intueretur multitudinem cupidissimam audiendi ea que pro communi utilitate a se per omnem etatem suam multis essent vigiliis exquisita. Namque se adinvenisse aliquid, quod cum attente audiverint, palam intelligent quonam pacto mutuis beneficiis inter diversas aves perennis amicitia et honestissimum ocium pulcherrime servari possit. Sed esse quidem ad eam rem opus, in primis, lege qua improbi et contumaces coherceantur, probis vero bene vivendi ratio et modus prestetur. Dehinc multa de vi legis percommode disseruit, ac primum illud commune apud eos, qui de hisce rebus disputant, retulit. Orbem terrarum, et que in orbe sunt omnia, quam rectissime ipsa nature lege agi, contraque neque publicum neque privatum inveniri quippiam, quod sine lege possit diutius persistere. Itaque legem prorsus esse necessariam affirmabat. Neque iccirco audiendos si qui fortassis flagitiosi et insolentes contra surgerent, qui quidem quo impunius absque lege vivere affectant, eo legem difficilem et gravem dicunt. Probis profecto legem esse gratissimam.

Post hec quamnam rogaret legem protulit: "Alitibus, quibus falcate ungues et rostrum aduncum est, ut solo ruspare et escam desumere nequeant, cetere aves alimentum prebento". Hic iterum atque iterum obtestabatur ut quantas hec secum lex utilitates afferret diligenter attenderent. Iuravitque per magnos deos a bonis omnibus, quibus cum de lege roganda antequam ad dicendum venerat contulisset, legem eandem mirum in modum approbari. Ac rogavit quisnam esset, qui non plane intelligeret omnibus mortalibus minime parem a natura vim et facultatem esse contributam. Ergo suam cuique non omnino dementi sortem ita ferendam esse, ut continuo meminerit commutatione officiorum necessitati satisfieri oportere. Hic multa de liberalitate disseruit: gigni amicitias liberalitate, excrescere amicitias beneficiis, gratiamque et benivolentiam civium adipisci munificentia, denique natura duce omnibus usque adeo gratos liberales esse, ut a notis atque ignotis diligantur palamque laudibus extollantur. Deinceps disputavit quam maxime impium et prope contra naturam illud omnes deputasse debeant: si cuius rei plane quis abundet, eius tibi indigenti non fecerit copiam. Potentiam quidem et imperia, ab his qui forti et generoso animo prediti sunt, non eandem affectari ut quempiam ledant, sed ut quam multos beneficiis et munificientia sibi adiungant. Regum iccirco munus ita quempiam obsequio iuvare, ut tibi ingentes debeat gratias, quas procul dubio habebunt hi qui vite subsidia a liberalissimis suscipient. Ex qua re firmum et eternum inter eos qui acceperint atque eos qui contulerint beneficia vinculum necessitudinis futurum pollicebatur. Maxime id quidem ubi perspicuum erit, alios perenni liberalitate in dies multorum animos ad integram amicitiam fovendam illicere, alios vero in bene de se merentes prompto et memori animo esse deditissimos. Et sanum inveniri neminem, qui cum intelligat quantum amicitie debeatur, non idem det operam ne cui ingratus videatur. Accedere preterea quod ad virtutem non mediocriter conferat habere paratum quasi emulum, quocum certes officiis et benivolentia, a quove summa tua cum laude gratissimos fructus liceat expectare.

Itaque de commodis legis latissime disseruit, ut nihil locis suis defuerit, quo legem honestam, facilem, utilem ac denique approbandam esse edoceret. Iamque omnis plebea multitudo, maximeque corvi et cornices, palam assentiri ceperant, verum pavo, anates, coturnix et huiusmodi proceres, auro et gemmis nitentes, quod animo essent et fastu tumidiores, egre hanc rem ferre, anatique iccirco, avium loquacissime, dissuadende legis munus dedere. Ea vero, aliis indicto silentio, a maioribus et his qui virtute et bene merendo claram de se famam posterisque suis ocium et tranquillitatem reliquissent, exordium dicendi fecit, horumque dicta et facta summis laudibus extulit. Tum contra vituperandos esse asseruit eos, qui maiorum optimorum et prudentissimorum disciplinam aspernarentur. Quo quidem in genere arguebat esse eum, qui non contentus moribus et institutis patriis novas et inusitatas vivendi fraudes afferret. Hanc nimirum tritam patere viam seditiosis et captiosis omnibus ad novas et capitales res constituendas, ut, quod armis et vi perficere sibi in animum induxerunt, id legis adminiculo et imperitorum suffragio adoriantur. Quare cavendum quidem esse, per deos immortales, ne, cum ocium assequi putes, libertatem, qua una re dulcissima in rerum natura dulcius et carius inveniri nihil potest, amittas. Deque iure libertatis tuendo quam longam hic orationem habuit. Rogavitque quinam tam acres et vehementes possent reperiri uspiam inimici, qui pro tuenda libertate, etiam ipsi infimi et plane humiles plebei, armis et omnibus viribus non obsistendum acclamarent. Iccirco cavendum esse, ne quam rem armatus fortassis et fortissimus hostis palam certans non diminueret, eandem quasi per insidias levissimus et gnavissimus aliquis sua loquacitate eripiat. Denique animadvertendum inquit, quam sit longe a libertate id negocii suscepisse, quod invito tamen tibi per edictum agendum sit. Atque liberis quidem populis leges tantum probandas affirmavit, que suum cuique servent, raptorumque iniurias prohibeant; eas tum demum leges penitus abolendas, si adsint, que liberis tuis rem sudore et periculis parctam, tibi libertatem a diis elargitam, universis vero industriam bene degende vite magistram eripiant. Enim fore profecto neminem quin malit inertem vel egenam quidem vitam ducere, quam ociosis et supinis ingeniis obsequi et subservire. Hocque loco nullas obticuit industrie laudes. Divitias quidem, nervum rerum publicarum, accumulari industria; paucos industrios persepe cuncte multitudini in ultimis casibus opem et salutem attulisse. Bene moratam et bene constitutam rem publicam, non tam industriis summas gratias, quam ociosis capitale odium debere. Quin vero expellendos atque e regione exterminandos omnes ociosos, quo et ipsi penas lese rei publice dedant et ceteris malorum morum labem non immisceant. Post hec egregie disseruit quanta ocio scelera gignantur. Itaque eo pervenit oratio, ut Bubonis legem nullis nisi desidiosis et ignavis, aut improbis et nequissimis, posse placere ostenderet. Qui quidem, quod industria sibi victum suppeditare nequeant, fugiunt, aut quod infinitam animi cupiditatem et fastu pertumidum pectus nequeant pro libidine complere, eam ob rem aliorum innocentum fortunis et calamitate publica sibi ipsis quoquo pacto satisfacere enituntur. Itaque huiusmodi legem maxime pernitiosam omnibus probis videri adiuravit. Quod si quis tamen usque adeo vehecors inveniretur, ut sua servitute cuipiam sese gratum quam libertatis cupidum videri mallet, eum sane, quoad ita statueret rerum suarum et obsequii prodigum posse ita esse ut sibi turpem susciperet conditionem, ceteris vero sua impudentia necessitatem serviendi non imponeret.

Longumque esset hic referre quantas et quam pernitiosas in dies futuras discordias enumeraret, si pro libidine non modo famescentibus, verum etiam plane lascivientibus et omnino supinis copiosam et exuberantem escam non prebuerint: neque defuturos qui graviora et duriora posthac audeant exposcere, ni forte libertatem contra ociosissimos et petulantissimos tueantur. Iam vero hac oratione animos audientium vehementer ad libertatis rationem habendam impulerat; tamen, quod superiori oratione Bubo plurimum eloquentia potuerat, multitudini anceps et ambigua erat animis altercatio. Quam rem ex vultibus obticentis multitudinis conspicientes proceres, certatim singulos alitum ordines obeuntes, quibus quisque poterat argumentis legem dissuadebat atque inter ambulandum his verbis utebantur: Bubonem non obscure delirare, qui quidem ut sese philosophum ostentaret, et aliquid excogitasse videretur, in tanto prestantissimorum cetu unus ad declamandum temere accessisset raucaque voce inanem atque admodum ieiunam et insipidam orationem recitasset. Enim preter id quod pallenti vultu et gravibus oculis ad ultimam deformitatem exhibuisset, eum nihil quod philosophantis dici possit attulisse, ac in eius quidem omni reliqua vita rem nullam philosophis persimilem reperiri, nisi quod solitudine dura in desertis theatris tristique umbra delectetur. Musica quidem, qua unica re perdiscenda integras noctes pervigilet, quave egregie se valere profiteatur, in eadem tamen perdiscenda multo esse, ut videre licet, ineptissimum. Tum orabant ut eius ipsius avis morosos gestus conspectarent ac aspicerent qualem perferret supercilium, ac si omnes ad unum usque superos atque inferos deos de roganda lege consuluisset.

Bubo aures et oculos, ut ea que passim de se dicebantur intelligeret, huc atque illuc versus in partes omnes intendebat, de seque eos haberi sermones tam ridiculos tamque varios admirabatur. Cuius vultus et gestus aves intuentes in tantum cachinnum erecte sunt, ut ad irridendam bestiam circum propius omnes advolarent. Quam rem, ubi aquila, accipiter et huiusmodi alites per ludum agi intellexissent, confestim in unum ad consulendum convenere ac, sententiis rogatis, constituere bello id sibi, quod pace ac lege nequeant, constituendum. Exque eo in hunc usque diem eternam adversus proceres inimicitiam gessere.

Hoc apologo velim id ipsum in urbibus evenire intelligas: ut adsint nonnulli, quos commodius sit obsequio quam capitis periculo alere.


Pertinacia


Robora humo ab austro proiecta maiorem in modum cannas admirari non desinebant, quod tantam vim furentis venti incolumes et illese substinerent. Tum canne: "Quid spectatis, immanes quercus?" aiunt. "Vestram ob duritiem atque pervicaciam iacetis. Nos quidem humiles adverse fortunae impetus obsequio et patientia frustramur".


Nebule


Proxima superiori patrum nostrorum etate, Italia, non pro vetere maiorum more ex delectu civium, sed conducto milite et peregrinis armis uti consueverat. Hoc, ni fallor, prudenti consilio, quod mercennaria et ignobilia capita furori armorum obiectare, quam civium periculo et discrimine fortunam belli experiri, commodius ducerent. Fortassis etiam illud cavebant: ne arma latinus miles sumeret, quibus ad patrie pernitiem postea abuteretur. Ut evenit quidem. Nam cum hostis assiduus spe victorie et prede cupiditate pacatos et quietos intra Italiam opulentissimos populos vexaret, et ob id iuventus Italie sensim esset armorum studiis excitata, ut est ferox et ad imperandum nata gens itala, repente pene innumerabiles bellorum duces passim tota Italia excrevere, tantis animis prediti et tanta rerum gestarum gloria elati, ut eorum quisque, non iam ad victoriam et triumphos, sed in primis ad regnum spectet, et vicisse parum ducat, ni eos ipsos quos superarit eosdem legibus auspiciisque suis pro arbitrio regat. Hac de re, cum illi imperare et libere civitates homini nemini servire pulcherrimum ducant, et illi pro nanciscendo imperio, isti pro tuenda libertate nihil a se esse pretermissum velint, tanti utrimque tumultus exorti sunt, ut nedum homines, verum etiam superi ipsi in maximam eius rei admirationem verterentur. Iccirco a Iove optimo maximo, cui ocium et tranquillitas mortalium sempiterne fuit cordi, deorum interpres Mercurius demissus est, ut quid tanti ubique per Italiam apparatus belli vellent sciscitaretur. Sumptis talaribus, deus in montem Alpim delapsus constitit eo in loco unde et Galliam et Etruriam spectaret, atque illic talaria ponere et formam dei ceperat exuere, ut intra cetus mortalium sese decentius accommodaret. At extemplo presto sibi affuere Nebule et, corona facta, deum consalutavere perfamiliariter; nam illis Mercurius in rebus agendis plurimum uti consueverat.

"Etenim certe, tum inquit Mercurius, attemperate advenistis; me quidem, ni fallor, labore hoc quo animo suspensus veneram levabitis. Atque vos, queso, que interdiu noctuque urbibus superincumbitis, cum facile id potestis novisse, dicite quid rei est quod tantum hinc mortales atque hinc armorum agitent?". Tum Nubes: "Etenim, Mercuri, inquiunt, ut rem tenes, Plutoni filia est puella quedam diis uti opinor ipsis non ignota, cui nomen Ambitio, forma singulari, ut eam ingenui plerique adolescentes iuvenesque patritii non pauci vehementer appetant. Sed cum ea lasciva et petulca est adolescentula, sectatorumque copia in maiorem modum gaudet omnibusque, quoad in se sit, queque de se optent pollicetur - ex quo fit ut, qui amore flagrant, in ea observanda omni opera, cura, studio, diligentiaque advigilent, rivaliumque spes atque expectationes, quoquo pacto id queant, interpellent atque frustrentur - hinc inter eos simultates, odia rixeque exorte, studisque partium eo res adducta ut, explicato agmime et instructa acie, contendendum sibi fore instituerint".

Re intellecta Mercurius: "O iccirco pestem mortalium feminam, a qua semper iurgia, discordie, dissidia omnisque publicarum privatarumque rerum calamitas manarit". Atque dum interea sese ut ad Iovem rediret accingeret, num quidnam Nubes de se velint rogavit. Tum Nubes: "Expectato nobis isthuc quidem dixti, Mercuri, nobis, inquiunt. Nam pro tua in nos benivolentia, ut speramus, iustissimam, piissimam, minimeque difficilem causam pro nobis suscipere non recusabis. Idque ut agas, et precamur et obtestamur. In causa hec sunt. Nosti, Mercuri, quam non penitus simus ignobiles. Nam, seu Tellure seu Iunone matre orte, patre sine controversia Phebo esse nos procreatas hominem qui ignoret arbitramur fore neminem. Que nostra sit vita pacata et modesta, non est ut tibi rem notissimam impresentiarum referamus. Quid igitur? annon iniuria est, ignes sedem Ethnam regemque Vulcanum habent, aque maximos et multiplices sinus complent lateque Neptuno rege volutantur, venti non speluncis quidem suis Neptunoque rege contenti sunt, quominus toto ethere, mari, montibus ac denique toto orbe terrarum lasciviant? nos autem innocue, in omnique officio constantes, non rege honestamur, non legibus sumus munite; quin immo, rem durissimam, semper extorres et profuge agitamur, ut numquam in loco consistere, numquam in ocio conquiescere liceat. Semperne umbram fovebimus lachrimis? Nos rorem et alimenta seminibus, pomis ut efflorescant atque mitescant congerimus, quibus et victime deorum et mortales homines, delitie superum, pascantur. Venti flores decussant, aque illuvionibus herbescentem agrum prosternunt; ignes adultam segetem populantur. Sed non est ut te prudentissimum, quem ut ad Iovem redeas properare intelligimus, prolixius commonefaciendo detineamus. Unum est quod te iterum oremus, ut hanc apud Iovem salutis dignitatisque nostre causam suscipias, id quidem, si honestam et tua in nos pietate non indignam iudicabis. Ac tibi quidem persuadeas volumus, Mercuri, nobis posse dari optatius abs te nihil quam ut vel maxime te interprete hanc iustam et superis factu facilem gratiam assequamur. Cupimus rege honestari et quasi a longo exilio donari patria, ut aliquando per ocium sanctissime ac religiosissime deos colere possimus. Nullum neque considendi locum neque regem, modo honestum, recusamus. Hoc, Mercuri, si per te, uti speramus, ex sententia impetrarimus, senties profecto et memores et longe gratissimas tuo beneficio iuvasse".

Tum Mercurius: "Cupio quidem, inquit, vobis esse honori et commodo, sed vestrum est consilium videre ne in ea re prestetne Mercurium apud superos Nubium oratorem, quam Iovis consultorem adesse. Quam ob rem ita censeo: legatos vestros ad Iovem mittendos; his ego deorum senatum honorifice cogendum curabo". Placuit iccirco legatos una cum Mercurio ad Iovem proficisci. Quorum oratione et postulatis Iuppiter nonnihil frontem compressisse referunt. Cumque cogitabundus parumper obmutuisset, legatos Nubium ad se missos his responsis fecit; placere diis ut Nubes et rege et regno quoad velint gaudeant. Verum quo ea in re commodius absque ullius offensione Nubium desideriis satisfaciat, superis aptum et dignissimum regem eligendi curam ordinibus Nubium delegasse. Que cum ita sint, in comitium coeant edicit, ea spe ut persuasum habeant regi renuntiato neque sedes neque honores a diis defuturos.

Itaque totis regionibus apparitores nubecule proceres illas pregrandes barbatas nubes, ut regia comitia fiant, accitum devolant. Eccas iccirco has atque has candidatas, et tota facie corporis meditabundas elatas supercilioque protenso, ac si pre se queque ferat omni mente et cogitatione iam iam sese ad gerendam tyrannidem et ad leges conscribendas impendere. Accedebat quod tanta erant insolentia predite ut, spreto omni consueto iumentorurn genere, exquisitis horrendis undique belluis, hydra, hypocentauro, et bellua Lerne et huiusmodi monstris adveherentur. Phebo patri hunc Nebularum fastum et superbiam invisam fuisse affirmant, earumque fastidium non pertulisse, sed faciem avertisse. At Nubes, ut primum iuxta summum coacervate convenere, intolerablli quadam dignitatis et maiestatis ostentatione, voce gravi et reboanti, presse tamen et submisse seu subsurde, mutuo se consalutavere, ac vix centuriatis comitiis nedum omnibus classibus admissis, incredibile dictu est quanto studio queque se ad omnes ordines ambiendos immiscuerit. Audisses eorum gravem et raucam vocem increbescere, post hec in clamore quam maximos erumpere; dehinc acri contentione partium, res vi et viribus agi cepta est, ut candidati ipsi furentes, pallio ad brachium posito, in saxa saxis et facibus pro armis uterentur. Incredibile dictu est, quam istius conflictus fragor et bellantium fremitus mortalibus superisque ipsis terrori fuerit. Fluvii ex Nubium sanguine redundarunt; montes et deorum templa pavore et terrore contremuere. Ipsos deos, ac si celi fundamenta labescerent, totis animis suspensos extitisse haud dubium est. Solum Iovem fronte perplacida et serena, emisso suspirio, post tantos Nubium motus subrisisse asserunt, et rogatum dixisse, non id a se consilium ceptum temere, ut de rege sibi eligendo inter se Nubes considerare iusserit. Novisse enim per se preposteram et perversam Nebularum naturam, que quidem cum pectore fastu pertumide sint, tum et nimia satietate et fastidio rerum semper vagam et inconstantem degende vite rationem approbarint. Neque sibi non fuisse earum arrogantiam et importunitatem compertam et cognitam, tum aliunde, tum ex hac re, quod regem et regni sedem appeterent. Quem quidem si fuissent adepte, et in commune decus suas vires, consilia, voluntates, studiaque conferre didicissent, sine dubio prope diem futurum non defuisse, quin ille immanes atque audaces in tantam insolentiam proveherentur, ut astra, lunam solemque ipsum occupare inniterentur. Non igitur potuisse pulchrius eorum petulantiam retundi ac reprimi. Nam, cum omnis in quibus aliqua seu virtutis seu vitii similitudo insit perfacile una inter se congregentur, ut videamus quam ipsi potones, edones, amatores aleatoresque, fures, raptores, sicarii, facinorosi ac deinceps huiusmodi reliqui improbi et conscelerati, inter se, similitudinis vi et voluptate ducti, comiter et familiariter convivant; solus superbus sui similem superbum dedignatur atque odit, superboque quivis minus est quam superbus gravis. Superborum illud esse ingenium, ut inter se numquam sint non molesti et infestissimi.


Templum


Fuerat, ut a marioribus nostri accepi, nobilissimum in Etruria ornatissimumque dee Tussis templum, vetustate religiosissimum structuraque omnium admiratione dignissimum, in quo sacrificia et dies non rarissimi multa celebritate et omnium finitimorum concursu festi agerentur. Quod sane templum forte in hanc usque diem perstitisset, ni mirum in modum casu quodam inaudito et admirabili corruisset. Nam evenit quidem ut lapides, qui pro fundamentis templi substituti iacebant, inepta quadam rerum novarum cupiditate ducti in huiusmodi sermones inter se irrumperent. "Quid agimus, ignavi? utrumne in hanc perpetuam servitutem deiecti sumus, ut hoc immane cui substrati sumus pondus licuerit numquam deponere? semperne insolentes et inertes eos, qui nostris humeris incumbunt lapides, perferendos ducemus? quid, si illi quidem primi in hec loca devenissent? quid, si has longe ante alios sedes occupassent? quid, si ab illis vetustissima huius soli possessio, quam a nobis iam pridem adita et prescripta esset? quenam hec iniuria est? novos et adventitios lapides in luce versari et sole, nos vero, antiquissimos incolas in umbra et squalore perpetuo esse? quis usque adeo vecors hoc possit diutius perpeti? Illi inutiles et supini auro et coronis ornantur; nos, quorum labore et nervis omnis istius templi salus et incolumitas consistit, luto et musco sumus numquam non penitus delibuti et sordidi. Illosne cum candide et tenere puelle exosculentur atque amplexentur, nos tantum neglecti et ignobiles eternum latitabimus? Liceat demum ab hac ignominia nos in fortitudinis et decoris gloriam vendicare. Conscendamus animo robusto atque audaci, nosque in alta et celeberrima templi sede, ut meremur, arripiamus". His dictis incensi animis sese ad eam rem conficiendam expediunt. Sed vix accincti unus atque item alter ad motum insurrexerat, cum omne templum hinc atque hinc ingenti fragore corruit. Eam ob rem fabri, cum ceteros tum maxime fundamentorum lapides partim ad calcem efficiendam confregere, partim ad substernendam cloace viam ex sacro loco admovere. Id cum ita fieri intuerentur lapides hi, qui tante calamitatis in causa fuerant, sua non minus et aliena incommoda atque iacturas indoluere. Atque inter deplorandum admonere singulos non desinebant: insanire illum qui nolit eum sese esse qui sit, prudentisque officium profecto fore, quemcumque sors dederit locum, non odisse; ac veterem quidem consuetudinem, etsi incommodam et iniquam, potius ferendam quam novis institutis ipsum te atque alios in grave aliquod damnum ultimumque fortassis malum precipitem dandum.


Lacus


Quodam in lacusculo, quo nullum accedere animal nocuum consueverat, perplures pisciculi et ranarum numerus, diversorum morum animantia, dici non facile potest quanta cum voluptate una conviverent, vetustissima a marioribus suis ducta consuetudine ut omnia omnibus, tum ranis, tum pisciculis, essent in eo lacu communia. Nam quotidianus quidem eo in loco erat ludus huiusmodi: ut inter catervas pisciculorum, qui per choreas inglomerabantur, rane passim modos assultim canerent. Denique reliqua omnis vite degende ratio illis erat huiusmodi: ut ad iocos et festivitatem comitatemque addi amplius nihil posset. Summa in primis libertas, maximum ocium, nulle discordie domestice, nulle cum finitimis aut exteris contentiones, nulle invidie, nulle inter cives suspitiones; incredibilis animorum et voluntatum publicis privatisque in rebus consensus. Que res cum ita essent, seu communi fato rerum humanarum, quo nihil perenne aut stabile esse apud mortales licet, seu innata quadam in plerisque immodestia, ut nihil minus queant quam secundam et prosperam fortunam ferre moderate, evenit ut curiosi aliqui et nominis percupidi oratores pisciculi, ut dignum aliquid in re publica fecisse viderentur, hanc legem rogarent: LEX: Litus omne lacusque supremas partes rane habento; infimas regiones pisciculi tenento.

Et enim ea lex tum quidem universis placuit, preterquam senibus singulari prudentia preditis, sed ad dissuadendam legem non satis contra eos qui suaserant obloquentibus. Legis ergo latores, quod optimum vivendi ordinem multitudini adinvenisse viderentur, publice fuere collaudati. Divisa enim percommode hac lege esse regio putabatur siquidem vim haberet hec lex ut infimas aquas limum permiscendo ranis fedare non liceret, et pisciculos suis latebris contentos esse oportere. Itaque, cum legi dies aliquos summa cum observantia et religione paruissent, seque quisque suis sedibus non invitus continuisset, item evenit ut fit; nam institutum adeo sanctum, adeo optimum, in re publica nullum introducitur, quod ipsum aut legibus novis abrogetur, aut veluti fastidio quodam ab insolenti et rerum novarum cupida multitudine pessundatum negligatur. Pisciculorum enim plebs, pro veteri loci licentia et usu, non interraro in lucem supremam emergebat, et rane quoque pisciculorum sedes subibant. Ac lex quidem penitus in dies antiquari cepta est. Eam rem qui legis auctores fuerant egre et permoleste ferebant; suam enim auctoritatem non minus quam publica instituta negligi et posthaberi dedignabantur. Iccirco et privatis et publicis contionibus omni dicendi arte elaborarunt, ut pro lege servanda aggredi perpetique quidvis plebes quam pulcherrimum ducerent. Id quidem pisciculis in primis ad suorum eloquentiam circum obstupescentibus et studiosius applaudentibus usque eo persuadebatur ut, dimisso ab oratoribus preconio, ne, cum lapillus in lacum caderet, esset in mora quispiam, quominus illico ad suas sedes universi decurrerent. Sine ulla contumacia edicto a pisciculis parebatur, sed rane garule atque petulce et natura insolentes, vel quod pristina libertas et soluta vivendi ratio longe esset gratissima, vel quod oratorum nimium odiosam ambitionem fastidirent, non modo edicto non parebant, verum immo cum lapis ceciderat confestim partes imas lacus petebant, et contiones undequaque irruentes interturbabant, ac multo strepitu vocem oratoris exaudiri non sinebant. Oratores prodi rem publicam, gravissimum scelus admitti vociferabant, eamque contra leges contumaciam patrie allaturam pernitiem deplorabant. Rane eos insanire affirmabant, qui non intelligerent introductos lege isthac tyrannos esse, ad quorum levissimum edictum turpiter parere didicissent: se enim nondum odisse libertatem, ut non pulchrius ducant sine novis legibus priscam maiorum libertatem tueri quam legitimam servitutem aliquam subire. Quid multa? dum hinc illi instant, hinc rane recusant legi parendum esse, sua dicendi vi oratores mobile pisciculorum vulgus assiduis contionibus assequuntur, ut que res prius festivitatis iocique loco licuisset, eadem ipsa nunc legis rigore pro scelere et gravissima iniuria habeatur. Multe iccirco hinc atque hinc varie et graves querimonie durissimaque convitia audiebantur. Iamque prope ad arma et ultimum discrimen studiis partium res devenerat. Hoc loco pisciculi cum se viribus intelligerent inferiores esse, ad fraudem et dolum confugere instituerunt; digna res litteris et memoratu.

Non longe enim ab hoc ipso lacu pergrandis quidam serpens nidificarat apud palustrem foveam, quo pisciculi per subterraneos meatus traiicere consueverant. Hunc legati pisciculorum accersitum accessere, cuius legationis principes fuere iidem ipsi pisciculi oratores et legis suasores. Quorum eloquentia commotus serpens nihil prius agendum putavit fore, quam ipsis cum legatis ad regionem et gentem visendam advolaret. Eius adventu leti pisciculi maiorem in modum inter se congratulabantur. Ranarum enim superbiam, quas iam tum quidem ob tyranni metum animis cecidisse intuerentur, posthac nullam futuram arbitrabantur. Rane, ut pisciculorum fraudem et malum dolum non obscuris inditiis intellexere, par reddi pari oportere statuebant, ac lutriam quidem pisciculis infestissimum animal ciendum predicabant.

<...> Negabant enim -senes- non esse dementium civium odiis inter se quam pietate atque officiis maluisse certare, neque decere quidem crudelitatis odio id committere ut ipse impiissimus videare. Tum et domesticarum simultatum atque contentionum externum aliquem, non modo ultorem sed ne arbitrum quidem, cui vel invitis parendum sit, si sapiant, fore non admittendum. Neque non disputabant quam nusquam esset id futurum facile, ut superbos eiusmodi et ventri deditos –a- suis cervibus abmoveant, si quid forte, ut futuri sunt, graves esse occeperint. Addebant item vehementer futurum incommodum atque profecto dignum vituperio, si private malorum civium iniurie patrie discrimine vindicarentur, aut si ita iniurias persequerentur ut sibi in adversariorum calamitate perlugendum esset. Ac denique rogabant quam pulchre superis congratulaturi essent, siquidem concivium calamitate et propria ignominia delectarentur. Postremo ut odiis temperarent obtestabantur, namque si odiis certent, illud palam enumptiabant, eo pacto plane interitum patrie et ultimum excidium importari. Vicit tamen astutissimorum sententia et eorum quidem, qui ulcisci iniurias quoquo id queas pacto fore pulchrum persuadebant. Itaque, spretis senibus, per legatos pene ex ultimis terris lutriam advocavere. Bellua, et natura ferox et fame pene absumpta, ut primum opulentissima delata regna conspicata est, gratias egit superis quod se preter spem et expectationem tantis donis beassent, serpentemque convenit et cum eo divisum hac lege imperium iniicit. LEX: Serpenti in ranas, Lutrie in pisciculos ius esto. Posita lege, immanes principes, execranda ingluvie prediti, in quosque omnium ordinum utriusque gentis intolerabili libidine et detestabili crudelitate crassabantur. Honestissimi enim et fortissimi cives passim incognita causa trucidabantur. Nihil erat apud quosque, quod amplius suum putarent esse. Denique ita erant malis affecti, ut utrimque et proprias et inimicorum concivium calamitates lugere cogerentur; et in tantis malis constituti nulla spe melioris fortune recreabantur, nam in dies tyranni nimia licentia insolescebant atque atrocissimi reddebantur.

Quo igitur se verterent miseri, preterquam ut ad eos senes confugerent, quos prudentia et consilio prestare ipsis oculis perspicerent, non habebant. Iamque alter quidvis perpeti ab altero poterat, ne coram acerbissimum civium optimorum et amplissimarum familiarum casum atque interitum spectarent. At senes, cum qui salvis rebus opportune consulentes despexerant, nunc in rerum omnium perturbatione densissimis coronis quemque etsi delirum senem deplorabundi circum haberent, et graves ipsi atque intrepidi adstabant, se quidem satis evo et glorie vixisse mussabant, ineptosque esse eos, qui adversa in fortuna eorum opem efflagitent, quos in rebus secundis contempserint. Itaque ad eos astutiores multitudinem reiiciunt, a quibus optima senum monita explosa sint. Tandem cum et filii et coniuges instarent, et omnibus precibus cum opem tum veniam poscerent, adducti sunt senes ut sese languenti et deficienti patrie non defuturos profiterentur, modo indocilis ea multitudo auscultet et dictis pareat. Istos multitudo patres in deorum loco, quibus sapientia et rerum futurarum providentia proxime accedere intelligat, sempiterne habituros adiurat, perpetuoque summa observantia et veneratione prosecuturos atque eorum ab dictis nusquam discessuros.

Gratum id fuit senibus; idcirco intenti et solliciti rebus, principio iussere ut in pristinam omnes gratiam et benivolentiam redirent. Unam hanc quidem rem eam esse, qua sola patrie salus et incolumitas restitui servarique perpulchre possit. Concordia enim civium nihil esse ad omnem tyrannidem propellendam atque perdendam accomodatius. Multa preterea in hanc unam sententiam disceptabant atque ut amicitia iungerentur hortabantur. Quibus quidem universi, quod acerbitas fortune animos omnium humiles atque mitissimos reddidisset, paruere. Positis igitur odiis, cum vi et manu res agi nequicquam posset, astu et ratione crudelissimos tyrannos suis a cervicibus dimovendos bellissime curarunt. Nonnulli enim principes pisciculorum, qui eloquentia multo prevalebant, captato apud lutriam tempore, quo esset illa solutiore animo, huiusmodi orationem ordiri instituere: "Gratias quidem superis et in primis tibi, iustissime princeps, habemus, tueque virtuti merito et nostre fortune congratulamur, posteaquam in nostra re publica per te assecuti sumus ut pristina illa plebis insolentia et effusa solutaque licentia lasciviendi, quasi frenis positis, contineatur. Nam, cum illam quidem iactantiam, qua se pridem, dum nimia libertate abuteretur, plebs pisciculorum efferebatur, merito superis fore invisam crediderimus, tum nemo erat non stultus quin animo adverteret, eos lascivientes pisciculorum animos et nimium voluptati deditos prope diem grave aliquod patrie incommodum allaturos. Tu quidem, sanctissime princeps, iam iam imminentem huic genti calamitatem interpellasti. Neque enim esse e re publica eos cives putasti, qui dies omnes per iocum atque lasciviam plenos ducerent; parsimoniam prodigos atque elatos quosque mulctando et modestiam ineptissimos castigando sanctissime introduxisti. Que res cum ita sint, cum unus tu nostre rei publice incolumitatem et speciem intuleris, numquam et pro bene de nobis merito et pro nostris commodis id superos precari desinemus ut, cuius imperiis et institutis cives sint nostri cultiores redditi, eius apud nos imperium sit quam perenne ac longe firmissimum stet. Etenim cum de te principe huiusmodi omnium optimo sibi quisque persuaserit salutem suorum omni ex parte gratam tibi et commendatam esse, fit quidem ut nonnihil de pisciculorum commodis disputare non vereamur. Quod ipsum tibi laudi atque emolumento fore arbitramur. Consors enim imperii nostri serpens, quod bonum faustum ac felix vobis duobus sit, si abs te, quem in imperio, amplitudine et potentia sibi esse non superiorem vult, equitate item et pietate superari minime pateretur, profecto nihil deesset, nostro iudicio, quod ad huius nostre provincie felicitatem addi posse videatur. Nam cum ea quidem est felix civitas, quam optime leges ac prefinita moderataque imperia regunt, tum multo felicissima civitas est ea, in qua humanitas, facilitas, benignitasque principum, si quid forte in regendis ipsis severitatis adsit, moderetur. Que res cum secus et preter tuam voluntatem, si satis te novimus, humanissime princeps, eveniat; cum optime leges ab his, qui iura tueri debeant, negligantur; cum in his, qui in primis pietatem colere debeant, ipsi minus quam deceant piissimi sint; o noster rex, petimus abs te ut bonam in partem accipias, si hec apud te verba pene inviti habemus. Nam te quidem solertem er vigilantissimum regem, qualem te omnium unum esse gentes omnes predicant atque admirantur, nihil rerum omnium que apud tuos agantur, ignorasse decet. Officiique iccirco duximus agere id, ut per nos tibi cum salus esset nostra commendata, tum et regni te tui obtinuisse dignitatem congratulemur. In causa hec sunt: nam evenit quidem tuo in regno, quod superi fortunent, ut que imperia sorte et legibus probe prefinita sunt, eadem per mitem patientiam, pace tua dicam, tuam, princeps benignissime, perque alterius, ut sic loquar, inconsideratam licentiam, iniuste quidem, atque ni fallimur impie, transgrediantur. Ac nolim quidem, superi testes, quemquam ad invidiam adduxisse, modo id queam, aut denique in tantis miseriis nostris communem nostram iniquissimam sortem tacite et sine lachrimis preterire, ac non apud te mitissimum principem deplorare liceat. Neque enim nos fugit, quod fertur, a principibus queque erga infimos et imbecilles subditos proficiscantur conducere patientia, et ferendo id eniti atque curare ut obtemperare et parere superioribus didicisse videare. Sed nos quidem perquam studiosissimos obsequendi, ea ut condoleamus causa cogit, quod nescimus qua id nostra fiat fortuna, seu velit ille quidem serpens fugientes corripere, seu tua non eo pacto intelligat regna labefactari. O miseriam! nequeo continere lachrimas; nulla posteaquam regnum inivit serpens vacua preteriit dies crudelitatis. O rem indignam, preter et bonum, preter maiorum instituta et sacrosancti imperii leges, ranas a principe suo vexari, opprimi, lacerari; nullas apud iratum principem valere preces aut lachrimas aflictissimorum, nullas infelicissimis ranis, quo sese paulum ab internitio tueantur, neque sua neque in aliena regione uspiam relinqui latebras! Superbus ille, inexorabilis, ardens iracundia et furore insequitur, vultu, superi boni, quam terrifico, miscet, interturbat publica privataque omnia; passim fit a principe execranda cedes; optimorum civium morientiumque gemitus circum ad aures crebri et longe miserabiles feruntur. Neque id quidem nostra sine pernitie. Namque si quis fortassis tuarum partium tuique cupidissimus preter legem id fieri admonet, confestim penas irato pendit, teque ipsum, o noster princeps, si quid interpelles, pari odio prosecuturum deiurat. Quibus spectaculis nos pro humanitate et nostro etiam incommodo, ut par est, maiorem in modum territi, pexime nobiscum agi arbitramur unaque cum infelicissimis concivibus nostris ranis furentis illius presentiam fugimus. Et quam illis opem aut auxilium afferamus? Aliudne quidquam habemus? Sed in tantis malis nos unum hoc recreat, quod te profugium a diis datum intelligimus, in quo sit omnis nostra salus constituta: fitque a nobis hoc partim necessitate, partim etiam tua benignitate, ut ad te piissimum principem adire audeamus, proque veteri consuetudine qua ranis coniuncti communi in patria sumus, a te petamus ut eas a tanta calamitate immeritas, quoad possis, esse per te salvas cupias nostrisque incommodis opportune prospicias, tametsi sumus te incolumi felicissimi, cui non tuorum modo sed aliorum quoque fortunas et commoda fore commendata non diffidimus. Atque ut nostra quidem incommoda, que ne parva quidem neque interrara a serpente in dies suscipimus, pretereamus, illud non negligendum censeo: quod latius diffusiusque hoc emanat malum, quam perpetua patientia honeste aut tuo sine detrimento perferri possit. Etenim, ut cetera omittam que tute sapientissimus conspicies et pulchre coniectabere, quid tandem ex hac unius immanitate, princeps, quanta in te putas detrimenta insurgant? Etenim cum tibi satis nemo ab istius impetu et amentia tutus, rebus domesticis omnibus omnique familia omissis, in desertos et steriles amnes huius istius atrocitate et furore defugere et delitescere in horas cogimur, curam protinus omnem prolis sufficiende desertam habeamus necesse est. Quo fit ut, cum tue regni partes minus quam oporteat, ac minus quam pro tua iustitia et pietate cupias, tranquille et pacate sint, tum et minus quam tibi, optimo principi, expediat uberes atque populose in dies reddantur. Neque sit qui dubitet, ni huic calamitati (quod speramus) tua sapientia modum imposueris, eo rem venturam brevi ut, collabefactatis familiis ac denique omnibus perturbatis rebus, desolata penitus res publica ac deleta futura sit. Plebem enim in ocio et quiete vitam degere oportet, qua civitas leta et civium frequentia celeberrima reddatur. Quod si tu recte consulentibus credideris, non profecto committes tua patientia ut auctoritas, decus fortuneque imperii tui aliorum insolentia comminuantur. Idemque si eos reges, qui cuiusvis arrogantiam, temeritatem, impietatemque non, cum id possent, cohibuerint atque a suis prohibuerint, bonorum opinione et iudicio aut meticulosi aut desidiosi famam et nomen subisse pro tua sapientia recordaberis, cum horum utrumque longe a te esse alienum novimus, tuas profecto, ut arbitramur, fore partes non negabis perpeti nihil quo minus regnum ut geris ita longe preclarissime gessisse videare. Te quidem, o noster rex, quod et pius et iustus et pacis tranquillitatisque atque ocii cupidissimus sis, omnes admirantur, summis laudibus extollunt, nihilque usquam est, quod ad divinum aliquem principem constituendum accomodari valeat, quod ipsum in te a quoquam desideretur, ni fortasse hoc unum illud fiet, quod mirificis laudibus tuis non conveniat: si quid fortassis preter tuam virtutem et administrandi regni prudentiam dementissimum immanemque serpentem, non preces, non lachrimas curantem, non iura, non deos ipsos verentem, tuo cum detrimento diutius insanire permiseris. Essent fortassis qui a te, tua fortitudine et animi amplitudine freti, maiora exposcerent, quam nos meticulosi et perterrefacti orare audeamus, causasque tum has, tum ceteras omnes piissimas atque honestissimas adducerent atque obtestarentur ne hunc ipsum, qui te communiaque iura despiciat, dum ita crassetur, tam religiosi esse nominis participem ac sanctissimi regni consortem dici patiare. Sed nos neque illum, quoad ita statuas, habendum regem inficiamur, neque si mite et legitimum eius sit imperium, non prope a te diis proximum et equalem verendum profitemur. Tametsi quis censeat illius esse principis rationes probe constitutas, aut imperii nomine dignum hunc, qui in suos petulantissimus, in alienos audax, iniustus, immitis, crudelisque sit? Sed pro officio pietatis, ut instituimus, non ut de cuiusquam vita et moribus disseratur, eo unde digressi sumus redimus. In te quidem, iustissime princeps, omnis emeritarum ranarum atque una nostre spes site sunt; quo confugiamus preter te nihil relinquitur. Ne nos deseras iterum atque iterum obsecramus! Tu saluti nostre dignitati nominique tuo consules".

Itaque hac oratione pisciculi non sine munere divum, qui immanitatem ac duritiem principum in primis exosam semper habuere, rem ex sententia rane confecerunt. Namque lutrie odium adversus serpentem concivere ut iam tum quidem orantibus pisciculis totis illa animis esse ad vindictam se paratam gestierit.

Alia ex parte item rane delatores subornant, quibus apud serpentem insimulent multas atque admodum lautissimas ranas fastu tumidas, quod serpentis imperium dedignentur, inter pisciculorum domos ociosam vitam et inertem ducere, ibique iura imperii patriasque leges maiorem in modum aspernari ut, omnium iudicio et sententia tum ranarum tum etiam pisciculorum improbitas damnanda et omnibus modis cohercenda sit, siquidem prebendo hospitio legibus fraudem et manifestam rei publice ruinam afferant, et occasionem delinquendi hiuscemodi contumaces excipiendo prebeant. Quas res principi huiusmodi, omnium iustissimo et legis observantissimo, maiorem in modum esse graves et molestas quis ignoret? Et laudandus quidem qui severitate id agat, ut legis transgressores petulantie et immodestie sue peniteat. Quod ni effusa audacium licentia revocetur, ni elata insolentissimorum superbia reprimatur, ni denique dissoluta civium ingenia et efferate libidines flagrantesque cupiditates rigore et metu aliquo contineantur, profecto non defuturum quin prope diem imperii viribus et robore collabefactatis, cuncta sit res publica corruitura. Consulendum iccirco non saluti modo, verum et dignitati et existimationi et amplitudini imperii, ac decere quidem apud cives principem fore in metu, quo neque improbi peccare nec impunitos imitari ceteri audeant. Oportere principem animadvertendo fortem constantemque esse, idque fugere condecere, ne parcendo et indulgendo committat, ne desidiosus, ignavus et suarum rerum indigentissimus custos videatur. Nulla quidem in re principis diligentiam eque laudari, atque dum id pre se fert idve studet, ut sui minus peccando fiant in dies longe probatiores; fieri idque posse perpulchre, si dederit operam ut delinquentes admissi peniteat, et insontes virtutum laudibus et premiis glorientur. Neque esse cum primatum tum multitudinis lasciviam ferendam, que quidem, primatum exemplo, tumido pectore et picta veste, inertes, et vagari oppido et leges non vereri et principum iussa aspernari didicerint. Quo procul dubio fit ut, abdicatis solertie artibus, preque solo fastu reliquis publicis atque privatis curis posthabitis, sue regni partes earum ignavia et arrogantia exiles tenuesque in dies reddantur.

Illud preterea minime ferendum esse, quod in eam superbiam animo substulerint, ut iam non desint qui se iugo servitutis inique premi in compitis vociferent, et libertatis vindices non abfore, si occasio detur, adiurent, Lutriamque unicum et popularem et sanctissimum regem salutare, teque execrari impudentissime audeant. Quas res, si regni memor, si sue virtutis non oblitus, si quis se deceat memorie repetens diligentius pensitarit, profecto suum ita hac in causa esse necessarium puniendi officium ducet, ut insigni aliqua in unum aut alterum severitate agendum statuat, ne reliqua multitudo metu perculsa legibus parere et principem vereri non assuescat. Nam se quidem, que in littore iussa principis expectantes iaceant, semper esse ut volet ex sententia habituras; illas autem perfugas et pervicaces, que aliena in regione quam inter suos per ambitionem malint vivere, que ne iustissimo principi obsecundent liberos et deos penates deseruerint, que leges et principem aspernentur atque oderint, queque rem publicam plurimis incommodis afficiant, omnibus esse penis castigandas.

Itaque persuasionibus huiusmodi suapte natura Serpens ad iracundiam proclivis maiorem in modum incensus, tantam in iram prorupit, ut maximo iureiurando deos superos atque inferos testarit sese obnoxias omnes et que imperia detractarint severissime puniturum. Atque ire eo provectus est, ut e vestigio in singula eius lacus diverticula perlaberetur percunctans, perturbans fedansque omnia. Interea, cum ad hunc ipsum lacum Lutria, rex alter, multa que superiori oratione conceperat animo agitans, appulisset, remque in discrimine nosset esse, plebem – que - omnem pisciculorum vehementer esse ex constituto inter eos et simulato metu perturbatam conspiceret, ira et indignatione concita sese in lacum precipitem dedit totisque viribus duello Serpentem expetit. Serpens fortassis quod sibi iniquus ad pugnam locus videretur e lacu arduus in sicco irrepsit. Illa mordax insequitur; pugna proximis in campis eos inter reges sistitur. Pisciculi raneque eventum pugne tacitis intra se votis prope expavescentes prestolantur. Illi inter se atrocissime dimicant isque pugne finis fuit quem superi ipsi, ut duo crudelissimi tyranni tollerentur, constituisse videntur. Serpentem Lutria medium aprehenderat; tum contra Serpens multo morsu multoque veneno Lutrie fauces conficit, illamque omnibus nexibus morientem complexus moritur.

Hic primum rane 'io, rex' theatro constrepentes acclamavere; pisciculique id simulachrum duelli quod reges in lacu miscuissent ludicro inter se agere didicere; reliquaque omni in vita pristinam et omnino liberrimam degende vite rationem resumpsere. Quam quidem consuetudinem in hanc usque diem, quantum videre licet, sancte et inviolate observant; incultam quidem libertatem quam ornatissimam servitutem commodiorem esse pro vetere a suis maioribus accepto more versibus decantant.

Siquid ego hac fabula conscripsi quod ad voluptatem legentis accesserit, gaudeo: certe, ni fallor, pleraque adduxi que ad rem publicam moderandam accommodentur.


Lupus


Pastor quidam ad vitim annosam et putridam alligarat asellum fune quadam prelonga et in vineam secesserat lignatum. Evenit ut, dum alias atque alias paulo semotiores frondes pullus carpere eniteretur, ipsa cui esset alligatus vitis, ruptis a solo radicibus, evelleretur. Hoc factum est ut annexum fune truncum pullus trahens late ac passim lasciviret. Lupus quidam veteranus e regione vagantem pullum spectans, huiusmodi secum verba referebat: "Etenim quenam, inquit, mihi fuit dies, quam hec umquam ad predam aptior aut tutior? non canis, non custos, non defensor aliquis adest quicum mihi sit pro preda dimicandum. Et quo admiror, nusquam pastorem ipsum video. Quem quidem etsi decrepitum atque invalidum timendum mihi esse minime ducam, tamen quod omnia hic vel minima incommoda cessent, voluptati est. Ac liceat mihi quidem apud me gloriari; me quis fortior est, quis audentior? ut ceteras innumerabiles palmas et coronas meas iam missas faciam, huius istius delicati aselli avum media in cohorte, spretis canibus, confeci. Et quis spiritus, et que mihi tum in florida etate vires et robur aderat! Nunc autem, etsi annis gravis et tardior sim, vis tamen et ferocitas animi haudquaquam imminuta est. Quam rem ita esse, huius istius aselli familia non obscure sensere. Qui enim adolescens illos iam adultos vi et viribus laceraveram, idem senex cum istius fratre, asinorum omnium firmo et valentissimo, rem gessi perstrenue. Adde quod pastorem ipsum glebas in me iacientem supercilii mei maiestate et dentium virtute ostentata perterrefeci, ut loco herere et contremiscere coegerim. Ne vero tu, mollicule, funerum tantorum nepos, meos etiam ante oculos impune spatiabere? Nostram nimirum, ut videor, hec gens ad predam nata est".

Hec dum secum lupus ageret, pullus in proximum antrum vagus ingreditur. Id antrum pastores servandi pecoris gratia cratibus occluserant, una tantum valva viminea pro ostio obiecta. "O, inquit iccirco lupus, satisne potero meas hodiernas fortunas laudare, an committam ut, quam mihi fortuna felicitatem prestiterit, eam negligentia perdidisse videar. Advolo igitur ut, quod occasio esse meum velit, id solertia intercipiam". His dictis propere antrum subingreditur. Erat locus suboscurus; iccirco fato quodam asellus ab diversa qua pergeret parte e vestigio ex antro refugit. Hunc valva antri ad funem et truncum qui trahebatur complexa exeuntem subsequitur. Lupus ea re antro inclusus, cum omnia unguibus et dentibus et totis viribus ad exitum frustra pertemptasset, supplex quevis pollicitando, orando salutem suam pullo commendabat. At pullus, fune obligatus, perterritus, quo sese magis ad fugam coniiciebat, eo ab inherente valva firmius detinebatur. Pastor interim pullum queritans superadvenit; re cognita valvam arctius obfirmat. Atque: "Heus inquit, truculentissime, tua illa pristina audacia et inexpiabilis crudelitas quonam te pacto deseruit, ut veteranum predonem inermis pullus deceperit atque furentem concluserit. An non dispudet isthuc, quod preter dignitatem agis, dum illam antiquam et pertumidam personam tuam sordide et despecte obieceris, hanc vero humilem et abiectissimam indecentissime susceperis? Tene tanto cum tuo dedecore supplicem puerulo ignavissime prebuisti? Armisne te assuetum inque gladiorum licentia et impunitate versatum non dedecet ita supercilium et fastum antiquum posuisse, ut tam devicto et summisso animo ab his veniam ores, quos intuitu solo perterrefacere fueris solitus? Lue iccirco emeritas penas, scelerate".

His dictis maximam vim lapidum superne in illum coniiciens pastor, "Utrumne, inquit, quas pridem despiciebas glebas tibi obduruisse admodum videantur?" Postremo ictibus confracto et mactato lupo, eius ex pelle utputa ex hostis exuviis quam bellissime asellum ornavit. Hoc exemplo intelligi volo in hominum genere persimiles nonnullos lupos comperiri, qui ociosos et quietos cives incommodis et omni iniuria afficere non desistant. Eos quidem meminisse oportet, inermem fugientem atque obligatum pullum asellum in eo loco ad exitum, ad gravissimas penas luendas veteranum predonem lupum occlusisse, quo sese tutissimum et felicissimum arbitraretur.


Aranea


Homo quidam frugi et modestus, ob irritati in se elephantis metum perterrefactus, fugiens proceram conscenderat arborem, qua in arbore ab infesta belua obsessus deprecabatur verbis et multis et accuratissimis ut sibi, a quo nulla esset iniuria lacessitus, parceret. Cumque suas omnes preces parum apud beluam valere intelligeret, meticulosissimus et sua de salute desperans, opem atque auxilium deorum cepit maximis votis exposcere. Eadem forte in arbore aranea animal nidificavit, ac per id temporis contexendis telis pro suo more exercebatur; mota hominis adventu, rem per vim indignissimam conspicata, partim miserandi hominis ultimo in disscrimine laborantis misericordia, partim immanitatis inexorabilisque pervicacie odio in elephantum excitata, parumper ab opere destitit; ad hominem propius accessit.

"Etenim, mi homo, dum isthic assum bono te animo esse iubeo. Nam etsi pusillam imbecillissimam abiectamque me intuearis, nostram profecto, superis iuvantibus, tibi adversus iniurias esse operam accommodatissimam senties. Odere superi immanem isthanc et efferatam ledendi cupiditatem et pertinaciam. Deos ego vindices et auctores fide et officio pietatis tua in salute tuenda sequar. Vincet hac in causa pietas crudelitatem nostrumque ne dubita officium belue istius crudelitatem et furorem [belue] retundet. Testatum hoc apud te sit: sceleratum procul dubio teterrimi hostis institutum, superis faventibus et coadiuvantibus, frustrabimur". Hec aranea. Homo vero: "Te quidem, inquit, tantos ad vindicandum scelus animos imbuisse ac istiusmodi grandia polliceri sine deorum numine non arbitror posse. Et in qua tanta pietas tantaque misericordia, vel potius religio incesserit, fore pusillam aut abiectam minime umquam putasse decere censeo, quin mihi quidem in tanto periculo obligari beneficio abs te vehementer erit gratum. Nam, ut intelligas qui meus erga te sit animus, quaqua id sorte vel fato accidat, ut hinc ad meos incolumem defugisse liceat, unum hoc est quod tibi despondeam pro tuo tanto porrecto beneficio: fore ut mea tibi semper quoad velis tecta ad hospitium perpetuo pateant. Tibi arca panaria, cella vinaria et omne penus, quod apud me sit, tecum communia sint volo".

Placuit utrisque optimam isthanc inter se iungere consuetudinem. Ac "bonum hoc felixque ambobus sit, inquit aranea; me quidem habebis hospitem, quovis angulo edium contentam. Nunc quod instat esto optime spei, et deos iniuriarum ultores quantum in nos sit sequamur. Non facile dici potest quantos in me animos atque spes causa ipsa iustissima et piissima excitet. Itaque tu tantum macte contra metum fortitudinis esto. Ego pro industria et viribus curabo, ut in causa tua versari amicissimam et tui cupidissimam intelligas".

Cum igitur huiusmodi dictis perterritum hominem esset hortata aranea, conscendit propius ab elephantum et hanc habere orationem instituit: "Age, queso, et quid tibi est cum istoc irarum, ut adversus inermem et imbecillum tantis odiis decertare non desinas? quid miserandi preces aspernaris? Sin tu nulla ex eo lacessitus iniuria immitem et inexorabilem te prestas, pace tua dicam, tanta amplitudine et viribus quibus inter animantes prestas abuteris. Insontem enim et miserum iracundia et pervicacia persequi, non eorum est qui se magnos et prestantissimos haberi velint. Sin autem iniuria te affectum dixeris, annon tibi tandem vindicandi habendus est modus et ratio, ne aliene iniustitie odio ipse committas quippiam quo impius, inexorabilis aut crudelis videare? Quod si maximo prediti animo, id probe et prudenter prospicere consuevere, ut ni pro iustitia ad concertandum accessisse videantur; si fortes ipsi et invicti non decertasse modo, sed vel in primis gravem et molestum ipsum inimicum superasse pulchrum ducunt; si item qui natura et ingenio ad laudem et gloriam propenso fuerint non incommodis inimicorum sed sua magis victoria gaudent, habes tu, elephas, quam ob rem et concertationem isthanc cum homine finias et vicisse glorieris. Nam qui sese prebet supplicem, qui sese tibi commendat precibus, qui denique lachrimis ut sibi parcas deprecatur, is quidem cum sese profitetur, tum ut ad fortitudinis et victorie gloriam mansuetudinis quoque et clementie laudem accumules, preclaram tibi atque insignem quidem occasionem prebet, quam tu, si aspexeris, profecto non recusabis a fortunaque, vel potius a virtute ipsa tua, isthuc suscipies, ut cum fortitudine facilitatem, cum iustitia pietatem et misericordiam coniuctam habere te omnes intelligant. Quod cum habeat in delinquentem fortitudo longius nihil, quam cum infestum et audacem adversarium virtute superet, quoad eius contumaciam et superbiam coherceat atque comprimat, habes tu quidem quod ad fortitudinis gloriam debeatur: vicisti, satisque penarum ab adversario suscepisti, cum illi ad salutis spem nihil preter tuam clementiam reliquisti, ad quam destitutus et miser confugiat. Annon eum vicisti, quem tuum effeceris? Tuus profecto est hic, cuius in tua sit potestate salus; tuosque per te perisse quam salvos esse cupere, longe a tua fama et nomine alienum esse statuo. Preterea isthac obsidione et incerte victorie expectatione, quid tibi sit futurum commodi aut voluptatis, velim iterum atque iterum perpetua sapientia spectes, ne plus quam par sit perdendi miseri desiderio cara tempora et longe utiles dies ad preclaras res et te dignas cum laude obeundas perdas. Alibi enim contra ferocissimum hostem, qui quidem vi et viribus, non qui precibus et lachrimis tecum certet, animi tui robur et vires maiori cum laude ostentabis. Hic potius pietati et misericordie satisfacies, quod insigni prestantique cum gloria tua fiat; nam aut pepercisse noxio, aut saltim innoxio dedisse te gravem esse, laudabere. Ac fuerit quidem isthec tua vindicandi conditio, ut cum severitate coniungi certatio potuerit victoris certe, et eius maxime, cuius animi generositas ab omni crudelitatis turpitudine abhorreat, ni fallimur, erit huiusmodi, ut miseri deprecantis preces turpe ducat aspernasse. Que res cum ita sint, moveat te pietas, moveat officii ratio, moveant et preces mee lachrimeque miseri huius destituti, qui nihil habet ut se a calamitate vendicet preter lachrimas, nihil invenit ut spe aliqua ipsum se substentet, nisi quod non diffidit in te facilitatem, mansuetudinem et benignitatem hac tanta tua dignam amplitudine non deesse. Et putat quidem non te ab officio iusti et equi principis sine emolumento velle aberrare. Illud non preterisse velim, nos quidem, utcumque sumus, hoc tibi si pietatis munere amicas adiunxeris, non, mihi crede, elephanto oberit fore sibi non inimicam araneam".

His dictis, cum aranea elephantum in quadam admiratione sui detinuisset, quod pusillum et minime existimationis ac nullius pretii animal se uno animantium maximo et precelso coram proloqui tam audenter non vereretur, illud stomachari cepit, araneam abiectissimam et prorsus imbellem animantium elephantum admonuisse, ut secum iungere amicitiam turpe non duceret. Iccirco indignabundus promuscide obacta subderisit rictu, atque: "Censen, inquit, deos nobis esse difficiles, si cum aranea fedus depaciscendum est nobis?", multaque et gestu et verbis adiecit, quibus indigne se aranee procacitatem ferre ostentaret. Eam insolentiam et fastum aranea acerbissime ferens, iniuriam sibi ab elephanto fieri conquesta est. Id quidem, cum ceteras ob res, tum vel maxime quod in eum, qui ad suam fidem confugisset, durum atque inexorabilem preter fas et decus prestaret. Quare posthac, que sue sunt partes, iustam et piam contra impium et immitem se causam nisi cum ultimo vite spiritu deserturam, deosque testes et patronos iccirco vocare, non sponte sed invitam contra elephantum suscepisse inimicitias, si forte inimicitie quam iuris et equi patrocinium appellande sint potius, quas quidem nisi parcta victoria devictaque superbia sit numquam depositura.

His auditis elephantus obtorta cervice et altero sublato pede in pronum despectasse araneam ferunt, atque dixisse: "Pol, quidem, nos, quem princeps hic animantium, homo exterritus fugerit, tibi digitis prelongis minitati non iniuria parcendum statuemus. En quid possit insania?". Dehinc ad hominem conversus huiusmodi convitio usus extitit: "O generis et nobilitatis tue penitus oblite, tamme tibi hanc posse lucem intui dulce et suave est, ut bestiole istius vilissime fidem et auxilium implorasse a tuo esse nomine alienum et turpitudinis plenum non ducas? quod si cetera que mihi tecum sunt ad te delendum momenti parum haberent, hoc tamen unum impelleret, ut terra marique te unicum summis odiis prosequerer, quod indecentissimam atque ignominiosissimam aranee amicitiam timoris causa susceperis. Deos iccirco testor: me quidem dum vita superstes sit, dum spiritus vires suggeret, ab hac tui obsidione, homo, non abiturum me, aut arborem isthanc radicitus evulsurum, omniaque istius tue animi imbellicitatis odio tentaturum, dum te omnium ignavissimum atque secordissimum meam in potestatem et dictionem redigam".

Atque dum hec ita iureiurando elephas nutabundus, quoad in se esset, futura affirmasset, multaque ad eam ipsam rem conficiendam pro viribus et ingenio frustra tentasset, ferunt araneam per filum delapsam sumpta occasione furtim in auriculam bestie sese irrupisse, eamque elephantis tenerrimam et mollissimam corporis partem infesto aculeo perquam assidue confodisse. Quibus quidem stimulis acta bestia, superiori indignatione concita novissimaque molestia acrius incensa, cum iam satis omnia ad araneam eruendam aut opprimendam frustra temptasset, quod in ea re suos omnes conatus irritos intelligeret, sui ipsius tedio in furorem quendam elata, totam sylvam impatiens excursitando, quasi a superis missos cedentes fugeret, aberrabat; quod defatigatus resupinus ingenti cum fragore cecidit; quo bellue casu cognito homo hinc, aranea illinc, fuga sibi confestim consuluere.