EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologeticus pro XII capitibus
Marius Mercator
saeculo VI

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 48'

Apologeticus pro XII capitibus

Apologeticus pro XII capitibus (Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator), J. P. Migne 48.0970A

SANCTI CYRILLI ALEXANDRINI EPISCOPI APOLOGETICUS PRO DUODECIM CAPITIBUS ADVERSUS ORIENTALES EPISCOPOS, quorum nomine Andreas Samosatenus objectiones scripserat. Interprete Mario Mercatore. 48.0933|

48.0933A| Qui suam mentem Deo ter [ Baluz. om. ter] sancto devovere festinant, et veritatis cupiunt inhaerere dogmatibus, aspernantur quidem sceleratorum haereticorum profanos vanosque [ Baluz. novosque] sermones; intendentes autem intestinum arcanumque mentis oculum divinae Scripturae, atque inde eam sententiis bonis armantes, in illos qui recta depravant constanter exsurgunt, prope exclamantes: Zelo zelati sumus pro Domino (III Reg. XIX, 10).

Nestorio igitur multas diversasque blasphemias profundente in Christum omnium Salvatorem, et quasi funditus evertente magnum et venerabile incarnationis mysterium; existimavimus ingens esse periculum, 48.0934A| de his tantis talibusque reticere; itaque eum saepe numero monuimus ab hujusmodi blasphemiis abstinere. Sed postquam nihil omnino profecimus, necessario studuimus defendere dogmata pietatis. Notavimus igitur quaedam capitula ex ipsius blasphemiis, et ea utiliter anathematizavimus, id est, eos qui eadem cum illo sentiunt; obtemperantes beato Paulo dicenti: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 9).

Sed nescio, quomodo quidam moleste id tulerint, vel ejusdem amentiae socii, et consimiles; vel dissimulantes 48.0935A| quidem eadem cum ipso sentire, adjuvantes vero communibus [ Baluz. eum omnibus] modis; et eos qui pro Christo loqui velint, odio dignos conantes efficere: sed hoc illos consequens fuerat cogitare, quod si magis doctores pravos objurgassent, id ipsum illis Christi dilectionem benevolentiamque comparasset. Nunc vero id egerunt, quod eos gerere minime oportebat; eos enim infestos sibi esse dixerunt, quorum si fuissent imitatores, cum his ipsis capita sua corona sempiternae gloriae redimissent.

Reprehenderunt igitur anathematismos quasi non recte factos; deinde singulis opposuerunt suae mentis inventa, et nescio quas ineptias, sperantes se posse subrepere [ Baluz. subripere] imperitis, et iis qui incuriose eorum verba accipiunt.

48.0935B| Fuit igitur necesse, etiam nosmetipsos illis opponere veritatem, et criminationem inanissimam propulsare, et probare illos maledicos et reprehensores magis quam scrutatores esse totius veritatis. Praepositis igitur singulis anathematismis, subjectis etiam, quae sunt ab illis objecta, nostra subjunximus, peritos sanctae Scripturae judices facientes, et eorum rectum suffragium expetentes qui habent scientiam veritatis.

ANATHEMATISMUS PRIMUS.

Si quis non confiteatur Deum vere esse Emmanuel, et propterea sanctam Virginem esse Θεοτόκον, peperit enim carnaliter carnem factum Dei Verbum; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

48.0935C| Ecquis carnem factum Dei Verbum, CARNALITER natum esse confiteatur? Nam si CARNALITER mater [ Baluz. om. mater] peperit, quomodo jam virgo est? Deinde ubi ponemus dictum illud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi inumbrabit tibi (Luc. I, 35); siquidem carnaliter juxta ipsum, et non divino modo Virgo sancta peperit? Et quomodo eum stella miris modis apparens indicabat? Quomodo Magi ex Perside, stella duce, adventabant, quaerentes eum qui fuerat natus, et invento offerebant dona, intelligibili atque visibili convenientia (Matth. II, 11, 12)? Quomodo angeli de coelo descendentes, generationem ipsius pastoribus mixti cantabant, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14)? Carnalisne, an divinae magis haec 48.0935D| sunt generationis indicia?

Alioquin, si incuriose et inconsiderate ipsas voces acceperimus, conversionem Verbi, et mutationem in carnem factam esse confingemus, ac sic, et peccatum, et maledictionem, ipsum factum esse existimabimus, nisi et ea quae sequuntur, et ea quae antecedant in libris, et ipsam Scripturae consuetudinem inspiciamus, et natum esse Verbum carnaliter, inhabitationem in carne accipiamus, juxta Evangeliorum sensum.

Carnalis dispensationis unigeniti Filii Dei mysterium sapientissimus Joannes evidenter ostendit dicens: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 48.0936A| (Joan. I, 14). Haec recte intelligentes beatissimi Patres, qui suo tempore [ Baluz. tunc temporis] Nicaeae congregati sunt, ipsum dixerunt ex Deo Patre natum Verbum, per quod [ Baluz. quem] et cum quo omnia fecit Pater, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, incarnatum, et hominem factum, id est, conjunctum esse carni habenti animam rationabilem; et et hominem factum, Deum tamen remansisse.

Quod vero inconvertibiliter et inconfuse adunatio illa facta sit, nulli esse dubium potest, cum Dei Verbum id quod ante fuerat remanserit, licet factum sit caro. Nam id quod dicitur incarnari, non in naturam carnis convertitur; sed aliud quiddam intelligitur praeter carnem, carni tamen conjunctum.

Id sentientes beati Patres sanctam Virginem Θεοτόκον 48.0936B| nominaverunt: crediderunt enim quod incarnatum et hominem factum peperit Filium, per quem omnia fecit Pater. At vero Nestorius novarum blasphemiarum nobis inventor huic opinioni repugnat, et vituperat quasi non vere dici debeat Θεοτόκος; quippe dicit: Interrogavi eos saepe: A sancta Virgine Deitatem dicitis natam? Fugiunt statim responsionem. Et quis, aiunt, adeo blasphemator est, ut in illa, quae peperit templum, dicat a Spiritu Deum creatum? Deinde ubi ego adjecero: Quid ergo nos absurdum facimus, persuadentes hanc vocem vitare, et venire potius ad communem significationem duarum naturarum? Tunc illis blasphemia videtur esse quod dico: Aut ergo aperte confitere Deitatem natam esse ex sancta Virgine; aut si hanc vocem quasi blasphemam fugis, cur 48.0936C| eadem mecum sentiens simulas non sentire (Ep. Cyrilli ad Acacium Beroeensem. Serm. 5)?

Illo igitur violenter urgente ( Baluz. agente), immo potius scelerate sollicitante eos qui sanctam Virginem appellant Θεοτόκον, ut confiteantur carnis fuisse germen Divinitatem, et exstantiae ( Baluz. substantiae] initium ex muliere habuisse Deum Verbum; nos probare volentes quod ab hujusmodi opinione prorsus abhorreamus (neque enim adeo deliramus, ut tam nefarie sentiamus), peperisse diximus Virginem carnem factum Dei Verbum, hoc est, hominem, juxta Scripturas; peperisse autem carnaliter, hoc est, secundum carnem; etenim Deus et Pater divino modo peperit ex sese Deum Filium. Sed quoniam id quod ex carne nascitur, caro est (Joan. III, 6), peperit Virgo, 48.0936D| quasi caro, carnaliter. Neque vero interimo generationis miraculum, neque abnego sancti Spiritus operationem, per quam in vulva finxit id quod natum est; sed magis demonstro quia quemadmodum Deus parit divine, et ut decet Deum, juxta suam naturam, sic etiam homo, humane, et caro, carnaliter.

Cum sit igitur Deus natura Verbum, licet factum sit caro, prodivit divine, et ut verum decuerat Deum; solus enim habuit matrem innuptam, et eam Virginem reservavit, quae eum carne pepererat. Atque illud admiror, quod cum pigeat ipsos sanctam Virginem dicere Θεοτόκον, divino modo ipsam perhibent peperisse, neque enim divine nascitur homo communis.

48.0937A| Deinde dona a magis aiunt oblata, et intelligibili et visibili convenientia; dividunt ergo rursus in duos, post conjunctionem, unum Dominum Jesum Christum; intelligibilis enim factus est visibilis, non conversione naturae, sed conjunctione corporis, quod visibile est. Et certe spectatores ipsos et ministros Verbi fuisse sanctos apostolos, sacrae litterae docuerunt; cum sit omnibus planum, incorporale et intractabile esse Dei Patris Verbum. Sed audio dicere sanctos discipulos: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus, quod inspeximus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Convenientia igitur dona fuerunt uni, id est, Christo; est enim in uno Deus simul et homo; ideoque, nato ipso, chori angelorum, et agmina spirituum, 48.0937B| salvatorem eum, liberatoremque clamabant.

Sed quoniam, Evangelista dicente: Verbum caro factum est (Joan. I, 14); vereri se aiunt, ne si suam significationem servet τὸ ΕΓΕΝΕΤΟ, conversio quaedam intelligatur facta in divina Verbi natura. Laudo quidem timorem, illud autem admiror, quod excipientes dictionem, et veram necessariamque significationem, ita aiunt Verbum factum esse carnem, ut dicitur factum maledictio et peccatum (Gal. III, 13; II Cor. V, 21). Deinde quare cum videantur sibi esse sagacissimi, non vident, quod beatus Evangelista dicens, ἐγένετο, omnem opinionem conversionis interimat, adjiciens statim: Et habitavit in nobis?

Praeterea absurdum est audere dicere, sic factum esse carnem Verbum, ut dicitur factum maledictio et 48.0937C| peccatum: neque enim vere et proprie maledictio factum est et peccatum; sed justus inter iniquos reputatus est (Marc. XV, 8; Isai. LIII, 12), ut peccatum destrueret, et vocatus est maledictum, qui benedicit creaturam, ut maledictionem solveret nostram, et liberaret poena credentes in ipsum. Non fuit ergo vere maledictio et peccatum; sed utrumque vocatus est, ut maledictionem destrueret et peccatum.

Igitur si simili modo factus est caro, destruxit et carnem, sicut maledictionem videlicet et peccatum: et neque factus est homo, neque incarnatus est vere, sed in δοκήσει tantum mysterium, et in nudis vocabulis Incarnationis ratio invenietur et modus.

Tollitur autem penitus etiam resurrectionis spes: In cujus igitur morte baptizati sumus (Rom. VI, 3)? 48.0937D| Ubi est verbum fidei, quod praedicamus? Confitentes enim quod Dominus est Jesus, et credentes, quod Deus eum a mortuis suscitaverit, salvamur (Rom. X, 8). An in unum similem nostri et communem hominem fides est nostra? An non magis in humana forma propter nos factum Verbum adoramus? Non ergo accepit servi formam (Philipp. II, 7), qui liber, id est, Deus. Non humiliavit sese, qui dignitatis [ Baluz. deitatis] fastigiis conspicuus est [ Baluz. enitescit], et qui est in aequalitate Patris et forma. Non se immisit in exinanitatem, 48.0938A| qui ex sua plenitudine creaturae omnia bona dispescit [ Baluz. dispertit].

Apage istam dementiam, aliter nos erudivere beatissimi Patres: incarnatum enim et hominem factum vere dixere Dei Patris Verbum incorruptibiliter [ Baluz. inconvertibiliter] et inconfuse; arcanus autem est, ineffabilisque dispensationis modus; testes vero dictorum meorum vocabo sermones ipsorum.

PETRI MARTYRIS ET EPISCOPI ALEXANDRINI.

Evangelista veritatem dicens: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ex illo tempore scilicet, quo Angelus salutavit Virginem dicens: Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Dominus enim tecum, dixit Gabriel, pro eo quod est, Deus Verbum tecum; significat enim id nasci in vulva, et 48.0938B| carnem futurum, juxta id quod scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideo quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Ibid., 35).

ATHANASII EPISCOPI ALEXANDRIAE.

Unde etiam cum caro ipsius nasceretur ex Maria Θεοτόκῳ, ipse dicitur natus, qui praestat, ut alii nascantur [Baluz. nascerentur], ut nostram in semetipsum generationem transferret.

EJUSDEM DE EPISTOLA AD EPICTETUM.

Quomodo autem vel dubitare ausi sunt, qui dicuntur esse Christiani, utrum [Baluz. nisi] Dominus, qui processit ex Maria, Filius quidem sit Dei, substantia et 48.0938C| natura; secundum carnem vero, ex semine David, et ex carne sanctae Mariae? Qui porro adeo audaces fuerunt, ut dicerent Christum, qui carne sit passus et crucifixus, non esse Dominum, et Salvatorem, et Deum, et Filium Patris? Vel quomodo se volunt nominari Christianos, qui dicunt in hominem sanctum, quemadmodum in unum aliquem prophetarum supervenisse Verbum, ac non magis ipsum hominem factum, corpore sumpto ex Maria; vel alium esse Christum, aliud Verbum, quod ante Mariam, et ante saecula erat Filius Patris? Aut quomodo possunt esse Christiani, qui dicunt, alium esse Filium, et aliud Dei Verbum?

Hanc nos sanctorum Patrum opinionem sequimur et fidem; sin vero est, qui diversa doceat, et novas voces inducat, extra rectam conculcatamque semitam 48.0938D| videtur errare. Quod vero non sit inusitatum, nec insolitum sanctis Patribus dicere CARNALITER eum natum; sed magis haec dictio sit frequens et saepius usurpata. Nihilominus infra scripta dicta monstrabunt, quae se ita habent.

AMPHILOCHII ICONII EPISCOPI.

Nam nisi ille fuisset CARNALITER procreatus, tu numquam fuisses spiritaliter recreatus; et nisi ille sustinuisset formam servilem, tu numquam fuisses adoptionis 48.0939A| gloriam consecutus. Hic quoque carnaliter positum est, pro eo quod est secundum carnem; quemadmodum etiam divine, id est, secundum divinitatem.

Objectio Orientalium ad secundum anathematismum, Cyrillique responsio nusquam reperitur in codicibus, vel editis, vel manuscriptis, quos quidem ego viderim; fuisse tamen aliquam vel inde patet, quod in objectione ad tertium anathematismum Andreas dicat, aliquid se rursum Cyrillo ex suis ipsiusmet verbis opponere, cum tamen inde omnino nihil in objectione ad primum anathematismum opposuerit. Quid quod in secundo anathematismo totius rei cardo vertebatur, quandoquidem sermo fuit de ἑνώσει καθ' ὑποστασιν, id est, de principio, quo concesso, tota Nestorii haeresis evertebatur, et fides catholica constabat. Non est autem admodum credibile, nihil de summa totius rei dictum fuisse ab homine, qui Nestorii patrocinium susceperat.

ANATHEMATISMUS TERTIUS. 48.0939B|

Si quis in uno Christo dividat substantias, post unitatem, et conjunctione sola conjungat secundum vel dignitatem, vel auctoritatem, vel dominationem: ac non magis conventione quadam, quae sit facta per ἕνωσιν naturalem; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Rursus illum suorum admonebimus verborum, convincentes ipsum duas substantias dixisse in his, quae scripsit in primo tomo, hoc modo: Ergo quantum pertinuit ad propriam naturam, non [Baluz. non solum ipsum] per se sanctificatum est Verbum Dei Patris; sin vero est qui credat eum, qui est natus ex sancta Virgine, unctum esse et sanctificatum solum 48.0939C| ipsum per se, et propterea Christum fuisse nominatum, etc. (Ep. ad monach, num. 15 et 16). Quomodo igitur oblitus suorum, in unam substantiam contrahit, confundens naturas, divinam ἕνωσιν naturalem vocans?

Et quis umquam accipiat naturalem divinam ἕνωσιν in dispensationis mysterio? Nam si est ἕνωσις illa naturalis, ubi est gratia? ubi divinum mysterium? Naturae enim, sicut edocti sumus, semel a Deo constitutae, necessariis legibus serviunt. An erit iterum, per ὰνακύκλησιν et legem naturae, dispensationis ratio, juxta fabulosa illa χιλιονταετηρίδος, id est, mille annorum, Apollinarii [ Baluz. Apollinaris] inventa.

Apollinarii ἀνακυκλήσεως et χιλιονταετηρίδος mentionem 48.0939D| nullam fecerunt haereseologi, Epiphanius, Philastrius, Augustinus, Theodoretus, et auctor Praedestinati; fecerunt tamen tres gravissimi scriptores, Basilius, Gregorius Nazianzenus, et Hieronymus, cujus sunt haec verba de Papia: Hic dicitur mille annorum Judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus et Apollinarius, qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Dominum regnaturum (De Script. Eccl. c. 28). Immo cum adversus Irenaeum, implicatum ad hunc errorem, Dionysius Alexandrinus scripsisset, testatur Hieronymus (Prooem. ad. c. LXV Isa.) duobus voluminibus respondisse Apollinarium.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Divinus Paulus, quemadmodum factum sit homo unigenitum Dei Verbum, planum omnibus faciens, utpote dispensator mysteriorum Dei, et ipsum habens 48.0940A| in se loquentem Christum: Non enim angelos apprehendit, inquit, sed semen Abraham apprehendit. Unde debuit in omnibus assimilari fratribus, ut misericors fieret, fidelis pontifex ad Dominum (Hebr. II, 16). At nos id dictum rectis suffragiis coronantes, sanctam Scripturam ubique sequentes, et divinorum magistrorum voces admirantes, immo vero leges esse eas sanctissimas arbitrantes, non sanctorum angelorum, neque suam naturam, apprehendere dicimus Dei Verbum et Patris; sed ut placitum est divinis litteris, credimus inumbrasse sanctae Virgini, quippe cum sit virtus Patris altissimi, et finxisse sibi corpus ex ea, operatione tamen Spiritus sancti, et factum esse hominem, et nuncupatum Filium Abrahae et David; cum non desiisset esse vere Filius Dei et 48.0940B| Patris, sed mansisset in sua natura, et majestate, et gloria deitatis, licet factum sit caro: inconvertibilis enim Deus est, et omni conversione valentior.

Est igitur unus atque idem, Filius et Dominus, et ante incarnationem et post incarnationem. Et dividere unum in duos, et veram ἓνωσιν labefactare, et separare in partes, et seorsum dicere hominem, seorsum Deum, impietatis est crimen ingentis.

Veram ἕνωσιν vocat, quam alias φυσικὴν dicit: nulla enim vera est, nisi quae res ipsas, seu φύσεις conjungit, non item solas rerum qualitates. Nam omnis ἕνωσις e multis unum quiddam facit; illud vero si fuerit substantiale aliquid, vera est simpliciterque dicta ἕνωσις; si qualitas aliqua, vel aliud quiddam praeter substantiam, non est vera, sed tantum κατά τι et σχετικὴ ἕνωσις, siquidem, ut ait Philosophus, substantia ut est ens ἁπλῶς, ita et ἓν ἁπλῶς. Quare omnis ἕνωσις, quae 48.0940C| non est, ut aiunt in scholis, in unitatem substantiae, sive substantia pro natura sumatur, sive pro hypostasi, non est, secundum Cyrillum, κατὰ ἀλήθειαν, sed tantum κατὰ σχέσιν. Unde hoc in negotio synonymae sunt istae voces, ἕνωσις ἁπλῶς, ἕνωσις φυσικὴ, ἕνωσις καθ' ὑπόστασιν, ἕνωσις κατ' ἀλήθειαν, quemadmodum ex opposito ἕνωσις κατά τι, ἕνωσις σχετικὴ, ἕνωσις κατ' εὐδοκίαν, ἕνωσις κατὰ τὴν ὰξίαν, συνάφεια ἡ ἔξωθεν, etc. Unde quod mirabilius est, apud Cyrillum, ubi de ἑνώσει sermo est, φὺσις pro ὑποστάσει accipitur: sed id postea exponetur.

Verum his omnibus comtemptis, Nestorius ausus est ista verba proferre (Serm. 7, num. 12): Hoc autem sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, se exinanivit, formam servi accipiens. Non dixit: Hoc sentite in vobis, quod et in Deo Verbo, quod cum in forma Dei esset, formam servi accepit. 48.0940D| Sed ubi dixit, Christum, quasi duarum naturarum appellationem, sine periculo eum, et formam servi quam accepit, nominavit, et Deum; cum ea absque peccato dicantur de naturarum duplici et separabili ratione. Et rursus in alio tractatu (Serm. 1, num. 9): Ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus est Jesus Christus [Baluz. add. in gloria Dei Patris]. Propter illum qui portavit, eum qui portatus est, colo; propter invisibilem, veneror apparentem; numquam ab eo qui apparet, Deus separatur: ideo nec ego honorem separo. Separo naturas, sed unam facio venerationem. Et rursus in alio tractatu (Serm. 2, in fine): Dic eum, qui assumpsit, quia 48.0941A| Deus est; dic eum qui assumptus est, quia servus. Adde conjunctionis deinde dignitatem, quia duorum auctoritas communis est; quia duorum eadem dignitas, manentibus naturis, confitere dignitatis unitatem.

Vides eum naturas ubique separare; unam vero facere, ut ipse ait, venerationem, et communem auctoritatem dicere, et solam dignitatis ἐνήτητα. Quidquid autem commune est, non uni potest esse commune, sed vel duobus certe, vel pluribus separatim et seorsim intelligendis. Pro qua igitur causa criminati sunt sermonem, quo [ Baluz. quia] haec anathematizamus? Quod tantum crimen admisimus, si profanis et novis Nestorii fabulis pietatis dogmata opponentes, tuitionis fratrum competentem habuimus rationem?

48.0941B| Sed quoniam aiunt me meis adversari sermonibus, et ad probationem hujusce rei recitant partem epistolae meae, quae est ad sanctos monachos scripta; decere existimavi, ad hoc quoque verbis me competentibus respondere: aiunt enim duas et me dixisse substantias, et hoc sibi ad probationem sufficere arbitrantur. Posita igitur parte epistolae, inferam mox ea, quibus mendaces ubique et vaniloqui convincantur.

Epistola: Ergo quantum pertinuit ad propriam naturam, non sanctificatum est solum ipsum per se Dei Verbum; sin vero est, qui existimet eum qui est natus ex sancta Virgine, unctum fuisse, et sanctificatum solum ipsum per se, proptereaque Christum esse nominatum, procedat in medium, et probet, quod unctio sola sufficiat, 48.0941C| eum, qui ungitur, declarare gloriae Patris consimilem, ejusdemque sedis esse cum Deo, qui est omnibus eminentior.

Nam quia Dei Verbum seorsim nominatum Christum, Nestorius novarum blasphemiarum nobis [ Baluz. novus] inventor affirmat; seorsim autem et separatim Christum alium, qui est natus ex Virgine: nos hujusmodi ipsius opinionem, tamquam minus aptam, et incongruam, et extra terminos positam veritatis, vituperamus; et neque Dei Patris Verbum solum ipsum per se et seorsim unctum esse oleo laetitiae affirmamus, neque porro seorsim et solum ipsum per se [ Baluz. add. ut] hominem, et alium esse Filium Verbum Dei Patris, praeter illum, qui est natus ex virgine; sed unum magis Christum oportere affirmamus, 48.0941D| ab omnibus nominari incarnatum, et hominem factum unigenitum Dei Verbum: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma (Eph. IV, 5). Nulli igitur volenti recta sentire obscurum est, illos depravare eorum, quae a me sunt scripta, sententiam, et hic quoque calumniam facere veritati.

Id autem etiam ob aliam causam rectum est, et ab omni procul vituperatione summotum: novimus enim videlicet, quia aliud quiddam [ Baluz. alia quaedam] est caro proprietate naturae suae praeter Verbum, quod est natum ex Patre; aliud porro ratione naturae suae 48.0942A| unigenitum Dei Verbum: verum scire id ita esse, non est dividere naturas post unitatem.

Naturas seu φύσεις posuit pro hypostasibus, quod curiose observandum; sed nomine φύσεως aliud nihil intelligit, quam quod in scholis res naturae dicitur, opponiturque, ut aiunt, enti morali, aut etiam accidenti. Quare vox ista φύσις, prout ex adjunctis determinatur, ita varias significationes sortitur, atque ita apud Cyrillum φύσις τοῦ λόγου idipsum est quod hypostasis Verbi; contra vero φύσις τοῦ Θεοῦ est communis personarum divinitas, pariter in humanis; φύσις τοῦ Κυριλλου propria utique est ipsius, ut loquuntur, singularitas; φύσις τοῦ ἀνθρώπου est natura communis, etc.

Verum si quis velit vim mysterii perspicaci mentis oculo intueri, et [ Baluz. ex] eo ipso facile intelligat, quod a principio diximus, quia non suam naturam 48.0942B| apprehendit Deus Verbum, [ Baluz. add. sed] semen Abrahae; quo sumpto ex beata Virgine, processit homo, ut fratribus assimilaretur, et appellaretur primogenitus, qui est unigenitus. Sed tametsi alterius naturae sit corpus, praeter Verbum Dei Patris, attamen est unus, et Christus, et Filius, et Deus, et Dominus, licet factus sit caro; et verae unitatis rationem labefactare periculosum est, et secernere in duos filios [ Baluz. in duas partes] substantias, et eas diversas quidem esse dicere inter se, et separatas proprietate sua, solam autem habere conjunctionem extrinsecus, et honorariam.

Si vero dicamus naturalem ἔνωσιν, veram dicemus; maxime cum divina Scriptura hac dictione tam frequenter utatur. Scribit alicubi beatus Paulus: Et eramus 48.0942C| natura filii irae, sicut caeteri (Eph. II, 3). Nemo est autem qui dicat, iram divinam natura habere substantiam, ita ut etiam ipsius filii dicantur esse peccantes: nam si ita dixerimus, erimus nempe Manichaeorum furori consimiles; sed NATURA, posuit pro eo quod est, VERITATE.

Ergo non confundentes naturas, nec, quemadmodum adversarii commemorant, inter se eas commiscentes, naturalem dicimus ἔνωσιν factam; sed ex duabus rebus dissimilibus, id est, ex deitate et humanitate, unum factum esse Christum, Filium, et Dominum, ubique affirmamus. Apollinaris vero dogmata nulli omnino curae [ Baluz. causae] sunt nobis; eos etenim, qui semel tamquam veritatis corruptores damnati sunt, convenit aversari.

48.0942D| Ex duabus, ut loquuntur, specie dissimilibus naturis facta est una hypostasis, unusque Christus, unus Filius, unus Dominus, unus, inquam, substantialiter, et καθ' ὑπόστασιν, non unus tantum moraliter, et κατὰ σχέσιν.

ANATHEMATISMUS QUARTUS.

Si quis personis duabus, sive substantiis, voces, quae sunt in evangelicis vel apostolicis scriptis, dispertiat; vel quae de Christo a sanctis dicuntur, vel quae ab [ Baluz. ex] ipso de se ipso, et has quidem, ut homini, qui praeter Dei Verbum seorsim intelligatur, deputet, 48.0943A| has vero, ut divinas, soli Deo Verbo; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Hic quoque ipsum suorum dogmatum convenit admonere, in quibus ait (Homil. 17, Paschal.): Et si audieris [Baluz. audierit ], quod proficiebat aetate et sapientia et gratia, ne profectu sapiens fuisse (Luc. II, 52) Dei Verbum putaveris; sed ne illud quidem ausis dicere, quod profectum aetatis, sapientiae et gratiae homini assignemus. Sed etsi neget Scripturae testimonium, docens, quod juxta visibilem carnem Domini profectus fiebat, non est tamen tempus modo ipsum convincere, nobis ad capitulum propositum festinantibus: ut enim probemus, ipsum duas substantias dicere, et sibimetipsi repugnare, posuimus ea quae ante 48.0943B| dixit.

Personis autem duabus, vel substantiis duabus, vel duobus [ Baluz. om. duobus] filiis, sejungentes ἕνωσιν, sive unum Filium, voces aptare non convenit: individua enim et inseparabilis summa illa ἔνωσιν, et unus est Filius, omni ratione, et omnibus modis. Servata igitur unitate, unoque et Filio et Christo et Domino demonstrato, uni eidemque Filio, ea quae dicuntur, oportet aptare. Non dividere autem voces evangelicas, vel quae ab ipso Domino de seipso dicuntur, vel quae in litteris apostolicis positae sunt furoris ingentis est.

Nam si voces non dividamus, quibus oculis inspiciamus Eunomianos, vel Arianos, qui omnia, quae dicuntur, in unam solent conferre naturam, et humiles humanitatis voces ad divinitatis referre fastigium? 48.0943C| Vel quomodo intelligamus Domini voces, qui propter carnis naturam visibilem dixit: Non veni meam voluntatem facere (Joan. VI, 38). Et illud: Mandatum accepi, quid dicam, et quid loquar (Joan. XII, 49). Et: Ego ex me nihil facio (Joan. VIII, 28). Et: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, et Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17), et caetera hujusmodi?

Nam si individuae sint voces, sicut et naturae, erit ipsius per se unigeniti Dei Deus Pater; minister vero, et internuntius mandatorum Patris Filius, juxta deitatem. Et si humiles voces in naturam deitatis referamus, cui ascribamus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et: Quod eadem faciat ipse, quae et Pater. Et: Quemadmodum enim Pater suscitat mortuos, ita et Filius, quos vult, vivificat (Joan. V, 19, 21)? Sed 48.0943D| est certe, juxta [ Baluz. add. ipsius] Domini vocem, Pater, et Pater et Deus ipsius: Deus quidem illius, qui novissimis temporibus ex semine David factus, secundum carnem est; Pater vero Verbi, quod ex ipso aeternum [ Baluz. caste] impassibiliterque et semper est natum, filietate uno modo servata [ Baluz. servanda] et manifesta. Quomodo enim accipiemus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham esset, ego sum (Joan. VIII, 58); et: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); 48.0944A| si voces sint individuae? Ascribemusne vocem naturae Baluz. naturalem] illi, quae novissimis temporibus ex semine David facta est, dicentes nempe [ Baluz. om. dicentes nempe], antequam Abraham esset, et David esset, ipsam fuisse, et omnia per ipsam facta?

An magis pietatis intuitu, naturis inconfuse manentibus, et unitate indivisa, voces secundum vim conjunctarum naturarum, sicut supra dictum est, imputemus, in unum filium, et Dominum, et Christum, non in unam naturam, omnia conferentes? Sic ut ex uno nomine naturam utramque intelligamus, propter ἔυώσιν summam, et nobis inintelligibilem: Ut nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13); et porro: Si videritis hominis filium ascendentem, ubi erat antea 48.0944B| (Joan. VI, 63); nonne ex appellatione filii hominis, et illum, qui inconfuse et inseparabiliter est ei conjunctus, accipimus? nam et si filium hominis se dixerit, propter assumptae et visibilis carnis naturam, Deum se tamen factis ostendebat, et porro Jesus Christus per quem omnia (Heb. II, 10), et porro, Jesus Christus heri et hodie, idem ipse et in saecula (Heb. XIII, 8). Si heri et hodie, quomodo per ipsum omnia? Et si per ipsum omnia, quomodo heri et hodie? Sed et quod omnia per ipsum verum est; et quod heri et hodie, credendum est; et quod idem et in saecula, certissimum est, si secundum diversitatem naturarum inconfuse et inseparabiliter conjunctarum, voces aptaverimus, intelligentes, secundum quod visibile est, heri et hodie, secundum intelligibile, in saecula; 48.0944C| secundum vero filietatis conjunctionem, unum eumdemque.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Videlicet haec intentio eis est, qui inconsiderate et temere objurgari contendunt anathematismos, quos tam utiliter, et necessario fecimus, nihil ut possint [ Baluz. nihil prorsum] rectum, nec sentire, nec dicere, sed se tantum maledicos et obtrectatores ostendere: nam si suae mentis oculum scriptis diligenter voluissent intendere, certe cognoscerent, se magis anathematismum suffragiis comprobare, et ex his, quae ipsi accusant, evidenter ostendere, non imperite esse a nobis factum, et quomodo id praestent, dicam.

Vir bonus Nestorius, cum in Ecclesia praedicaret 48.0944D| hoc dixit (Serm. 5, qui 2 in Proclum): Ut id evidentius clariusque omnibus fiat, et Arianis et Eunomianis, et Apollinaristis, et omnibus, qui sunt ejusdem gregis, studium est dicere, Θεοτόκον, quasi, commixtione quadam facta, et naturis minime divisis [Baluz. dividendis] voces humiles non de humanitate acciperentur, et locum invenirent adversus deitatem, tamquam omnia, quae dicuntur, de uno eodemque dicantur. His ita dictis, commodissime anathematismus a nobis est factus, 48.0945A| non concedens, in duas personas dividi, vel in duas substantias unum Dominum Jesum Christum.

Quod vero ipsi quoque dictis nostris assentiant, conspicuum est ex his quae et sentire ipsi, et scribere studuerunt, quae se ita habent: Personis autem duabus, vel duabus substantiis, vel filiis duobus (unitatem dividentes sive unum filium) voces aptare non convenit: individua enim et inseparabilis summa illa ἕνωσις, et unus est filius, omni ratione, et omnibus modis; servata igitur summa unitate, unoque, et Filio, et Christo, et Domino, demonstrato, uni eidemque filio ea, quae dicuntur, oportet aptare. Caeterum, juxta vim naturarum conjunctarum, uni filio quae dicuntur, aptare oportet. Ergo si summa illa ἕνωσις servanda est, quae jam divisionis ratio possit irrumpere [ Baluz. interrumpere]? 48.0945B| et si quis dividere audeat, procul a recta semita videtur errare, et a pietatis dogmatibus abhorrere.

Quid igitur dicit anathematismus? Si quis dividat voces hoc modo, ut has quidem tamquam homini, qui praeter Dei Verbum seorsim intelligatur, deputet; has vero tamquam divinas, soli Deo Verbo; anathema sit. Ergo si hi, qui dividunt et separant in hominem seorsim, et in Dei [ Baluz. Deum] Verbum seorsim, non dividunt unum Christum, nec duos filios dicunt, merito mihi succenseant objurgatores; sin vero ita sentire, plane divisio est, quamobrem meos objurgaverint sermones; cum praesertim ipsi quoque ex his, quae dicunt, individuum et unum per unitatem summam confiteantur esse Emmanuel?

Voces quidem singulas, quae sunt dictae, vel de 48.0945C| Christo, vel ab ipso, prudenter sapienterque accipiendas, et ipse laudans assentio, et omnes qui solent recta sentire: aliae enim divinae sunt, aliae carnis dispensationi magis convenientes. Sed quoniam unus idemque est Deus simul et homo, propterea nunc divine loquitur, nunc humane: unius tamen Jesu Christi, et hos et illos affirmamus esse sermones, neque divinitate nudantes templum, quod est natum ex virgine; nec sine carne dicentes esse Verbum Dei et Patris, post arcanam et ineffabilem unitatem.

Illud autem admiror, quod cum videantur mea curiose rimari, et quemadmodum ipsi existimant, subtiliter meas scrutentur epistolas; illa quidem, quae sunt in ipsis utilia et necessaria, et ad probationem 48.0945D| rectorum dogmatum pertinentia, consulto praetereunt. Invadunt vero satis agiliter et impigre, si quid illis visum fuerit, vel tenuissimam habere suspicionem, per quam possent [ Baluz. possint] calumniam nobis inferre. Meminero autem meorum dictorum; scripsi enim in epistola ad Nestorium hoc modo (Epist. 3, num. 19): Voces autem Salvatoris nostri, quae sunt in Evangeliis, neque duabus substantiis, 48.0946A| nec duabus personis dividimus. Neque enim duplex, sed unus est et solus Christus, licet ex duabus rebus diversis intelligatur in unam inseparabilemque unitatem fuisse collatus: sicut etiam homo, licet ex anima intelligatur et corpore, non ideo duplex est, sed unus ex utroque. Sed humanas voces, necnon etiam divinas, ab ipso prolatas esse, rectissime confitemur. Ubi enim, ut Deus, de se docet [Baluz. dicit]: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); divinam ipsius intelligimus, arcanamque naturam, per quam est unum ad Patrem suum, propter substantiae ταυτότητα: est enim imago et figura, et lumen gloriae ipsius. Ubi vero humanitatis mensuram non inhonorans Judaeos alloquitur: Nunc me quaeritis interficere hominem, qui 48.0946B| veritatem vobis locutus sum (Joan. VII, 1); nihilominus ipsum, qui est in aequalitate et similitudine Patris, Deum Verbum ex caeteris ipsius humanitatis conditionibus agnoscimus. Nam si necesse est credere, quia cum sit Deus natura, factus sit caro, sive homo, animata carne anima rationabili; quare quemquam pudeat vocum ipsius, si humano more sint dictae? Si enim refugiat [Baluz. hic et infra, fugiat] sermones, qui videntur homini convenire, quis eum coegit fieri hominem similem nostri? Qui vero se propter nos misit in voluntariam exinanitatem, quam ob causam refugiat competentes exinanitati sermones? De una igitur persona voces omnes evangelicae dicendae sunt, et de una substantia Verbi incarnati: Unus enim Dominus Jesus Christus (I Cor. VIII, 6), juxta Scripturas. Igitur non 48.0946C| ostendimur, ignorare dispensationem, quae unicuique vox [ Baluz. voci] conveniat; sed magis non permittere ψυχικοῖς, et spiritum [ Baluz. Christum] non habentibus, duos filios nominare, vel dicere, dividentibus a sese substantias, post inseparabilem unitatem.

Sed quoniam brevissimam partem nostrae epistolae in principio suorum posuere dictorum, interminantes se quodam nos tempore convicturos, quasi non mediocriter delinquentes in Verbum Dei et Patris, et naturae ipsius inconsultissime ascribentes id, quod carni convenit, incrementum; age etiam super hoc quoque; quae sunt respondenda; dicamus, illam omnem partem epistolae apponentes: timentes enim illi scilicet veritatem, et subrepere [ Baluz. subripere] auditoribus festinantes, partem illam tantummodo 48.0946D| posuerunt, quae ipsis utilis videbatur, per quam possent ratione coloratam calumniam nobis inferre. Ita autem se habet scriptum: Et si audieris, quod proficiebat Jesus aetate, et gratia, et sapientia, ne sapiens ex profectu fuisse Dei Verbum existimaveris; memineris autem potius ita scribentis beatissimi Pauli: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 18). Sed nec illud temere ausus fueris dicere, quod profectum 48.0947A| aetatis et sapientiae, et gratiae, homini assignemus: id enim nihil aliud est, nisi dividere in duas partes unum Christum. Sed, ut dixi dudum, cum ante saecula sit filius, novissimis temporibus filius fuisse dicitur Dei, carnis suae generationem dispensatorie propriam faciens: ita etiam, cum sit sapientia genitoris, proficere sapientia dicitur, qui est perfectissimus, utpote Deus, humanitatis propria, propter summam ἕνωσιν, in se familiariter accipiens. Pro qua igitur causa, Deo dicente: Judicium justum judicate (Deut. I, 16); veritatem ipsi corrumpunt: neque enim divisionem substantiarum post ἕνωσιν asserimus; neque deitatis naturam incremento et profectu dicimus eguisse: illud autem magis, quod per dispensationem sua fecerit ea quae sunt carnis propria, ut pote caro factus, 48.0947B| juxta Scripturam.

Homiliam paschalem nomine epistolae appellat, non quod sermo non sit, et ille quidem prolixus ac elaboratus; sed quod revera mitteretur in orbem fere totum, et praesertim in Orientale imperium, ad omnes majores, atque αὐτοκεφαλὰς sedes, unde ad minores manaret, indicaretque diem celebrandi Paschatis.

Quod vero tali fidei et opinioni sanctorum etiam Patrum chorus assentiat, probabo, apposita parte tractatus habiti a beatae memoriae Attico, qui ita se habet.

ATTICI CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI.

Hodie Christus Dominus clementiae generationem suscepit; nam eam, quae divinae dignitatis, jam ante habuerat. Et adjecit porro: Clementiae Verbum exinanitur, 48.0947C| quod natura inexinanibile est: se enim exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7); carnis expers [Baluz. incarnabilis], in carne fit, nam Verbum caro factum est (Joan. I, 14); qui tractari non potest propter incorporalem naturam, contrectatur; qui initium non habet, subit initium (Baluz. fit sub initio] corporale; perfectus, crescit; invertibilis, proficit; dives, in umbraculo [Baluz. in coenaculo] fit, qui comprehendit nubibus coelum, pannis involvitur; rex reponitur in praesepi.

QUOD vero dividere substantias post unitatem sit grande peccatum, immo magis evertat venerabile Incarnationis mysterium, sciemus nihilominus, si inspexerimus dicta subjecta Julii et Felicis, qui Romanae Ecclesiae praefuerunt.

JULII EPISCOPI ROMAE. 48.0947D|

Praedicatur autem ad consummationem fidei, et incarnatus ex Virgine Maria Dei Filius, qui habitavit in nobis, non in homine operatus est: hoc enim in prophetis et apostolis locum habet; perfectus Deus in carne, perfectus homo in spiritu, non duo filii, sed unus; non unus [Baluz. om. non unus] quidem naturalis filius, qui assumpsit hominem; alter vero mortalis assumptus a Deo, sed unus unigenitus in coelo, et [Baluz. om. et] unigenitus in terra Deus.

FELICIS SANCTISSIMI ROMAE EPISCOPI ET MARTYRIS. 48.0948A|

De incarnatione vero Verbi et fide. Credimus in Dominum nostrum Jesum Christum, natum ex Virgine Maria: hic enim est Filius Dei aeternus, et Verbum, et non homo a Deo assumptus, ut sit alius praeter ipsum; sed cum esset Deus perfectus, factus simul est homo perfectus, incarnatus ex Virgine.

De epistolis Julii et Felicis summorum pontificum, vide eruditissimi Petavii non tam disputationem quam dubitationem, tom. IV Dogm. eccles. lib. IV, cap. 6. § 9.

ANATHEMATISMUS SEPTIMUS.

Si quis Jesum, ut hominem, operatione Dei Verbi, adjutum [ Baluz. add. Filium] dicat, et gloriam Unigeniti, ut alii praeter ipsum, assignet; anathema 48.0948B| sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Operatione adjutum ab Spiritu Dominum nostrum Jesum Christum, ut hominem simpliciter, aut ut prophetam, aut ut apostolum, nemo est qui confiteatur; apostolicas tamen voces de ipso dictas, propter naturam carnis visibilem, nec negare possumus, nec delere, modo dicentes: Secundum operationem principatus virtutis ipsius, quam operatus est in Christo, suscitans ipsum a mortuis (Ephes. I, 19). Et rursus: Quem Deus suscitavit a mortuis, solvens dolores mortis (Act. II, 24). Et rursus: Virtute Dei exaltatus (Ibid., 33), et quae sunt horum similia.

Sed licet haec ita dicantur, propter id quod apparet; nemo tamen existimaverit eum, ut hominem 48.0948C| simpliciter, operatione adjuvari, aut ut sanctum, aut ut prophetam, aut ut apostolum: ergo divinas, neque delemus, neque negamus, aut imperite, aut per blasphemiam anathematizamus voces dictas et positas, propter visibilem carnis naturam; neque ut hominem simpliciter, aut ut sanctum, aut ut prophetam, aut ut apostolum, operatione adjutum dicimus. Neque enim dicebat: Haec dicit Dominus; sed ut filius legislator: Ego dixi vobis (Matth. V, 32).

Animadverte Andream ita perplexe loqui, ut videatur sequi errorem Nestorii, quod Incarnatio sit sola Verbi habitatio in homine; quamvis enim asserat, Spiritum sanctum, de quo sane quaestio non vertebatur, aut verbum potius, non perinde operatum fuisse atque in caeteris hominibus; non exponit tamen diversum modum, atque ita non recedit verbo satis a 48.0948D| Paulo Samosateno asserente, Christum esse quidem purum hominem, sed in quo specialiter Deus operaretur. Et vero Cyrillus Orientalibus, adusque tempus initae pacis objecit, quod cum Nestorio reipsa sentirent, etsi mentem verbis ambiguis tegerent. Extrema haec verba: Neque enim dicebat: Haec dicit Dominus; sed ut Filius legislator: Ego dixi vobis; etsi videntur quibusdam Orientales absolvere, suspicionem mihi movent: quid enim aliud significant, quam vel υἱωθεσίαν, vel κοινωνίαν τῆς αὐθεντίας.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Nunc quoque nobis nihilominus iisdem verbis, eademque ratione, respondendum est. Unus enim est 48.0949A| certe Dominus noster Jesus Christus, qui quidem esse creditur, et Verbum, quod est ex Deo Patre sempiternum, et ante saecula et homo qui novissimis saeculi temporibus est factus, quique praecipuam habuit inaestimabilemque generationem secundum carnem; sed unus Filius, et Deus, et Dominus, operabatur signa, virtutesque supra hominem, demonstrans, licet factum caro, nihilominus sic quoque se esse Deum verum, et Patris virtutem: neque enim homo factus desiit esse, quod fuerat.

Denique implebat mirabilia, modo objurgans daemonia, modo contundens Satanam, modo caecis lumen immittens, mortuos suscitans, mare gurgitibus saeviens uno sopiens verbo, non ut hominem nescio quem, et alium praeter se Christum clarificans, quemadmodum 48.0949B| unum aliquem prophetarum et apostolorum; sed sibi gloriam pariens, ut Deus natura esse ab omnibus crederetur, licet factus sit homo.

Nonne igitur flagitiosissimum est, pati Nestorium dicentem (Serm. 10, velut in Macedon.): Communes enim sunt Trinitatis operationes, et tantummodo substantiis dividendae: unigeniti vero praeclara gloria, aliquando Patri assignata est, aliquando Spiritui, aliquando Christi virtuti. Aut probent igitur objurgatores, alium esse Christum seorsim, et separatim intelligendum, cui suam virtutem imposuit unigenitum Dei Verbum, quasi alius sit seorsim filius, praeter se ipsum; aut si non est alius, sed unus atque idem, et ex Patre unigenitus, et ex muliere homo secundum carnem; quam ob causam nos melius fuerat reticere, 48.0949C| ac non magis deliramentis illius vim opponere veritatis, et splendorem veritatis dogmatum declarare?

Erat quidem, et est Deus Filius; sed quoniam humanitatis mensuram semel suscepit, nec inhonoravit dispensationem, omniaque [ Baluz. sed omnia] propter exinanitatem, voluntarius nostri causa sustinuit. Ideo cum juxta suam naturam ipse sit vita, ex Patre dicitur vivificari; et cum sit gloriae dominus, gloriam dicitur accepisse; ait enim Hebraeus ex Hebraeis, legis peritus [ Baluz. legislator] vere, et ex tribu Benjamin: Paulus Apostolus, non ex hominibus, neque per homines, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui eum suscitavit a mortuis, gloriam dans ei (Gal. I, 1). Sed etsi dicatur a Patre gloriam accepisse, quia hoc ad Incarnationis mensuram pertinet; scit tamen se 48.0949D| eo, quod Deus est, habere dignitatem, quae modum totius creaturae transcendit; ait enim: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare (Matth. XI, 27).

Dicat aliquis cupiens discere: Si omnia tibi a Patre tradita sunt, quasi qui gloria egueris, et habere debueris in omnes dominationem, propter humanitatem [ Baluz. humanum modum]; quomodo dicis, impossibile 48.0950A| esse hominum mentibus, te posse cognoscere, sicut et Patrem? Non, inquit, visibilibus tantum cognitio de me continetur: sum enim Deus in carne et sanguine, secundum carnem cognoscendus; secundum divinitatis naturam et gloriam, par similisque Deo Patri, et omnem cogitationem supervolans ac sermonem.

Ergo ut ad propositum redeamus, neque apostolicas evacuamus voces, absit; nec secus quam oporteat sentientes, ἐνανθρωπήσεως rationi repugnamus; sed sacras magis litteras ubique sequentes, et divinorum doctorum dicta firmantes, illis insurgimus [ Baluz. exsurgimus], qui Ecclesiae recta dogmata pervertunt.

Quod vero Pater a mortuis dicatur suscitasse Dominum 48.0950B| Jesum Christum, videlicet quod ea res erga carnem ipsius impleretur, nulli esse dubium potest; ipse vero, cum sit vivifica et efficax virtus Patris, templum suum vivificabat, juxta illud: Solvite templum istud, et in triduo reaedificabo illud (Joan. II, 19). Igitur corpus illud vivificandum non erat alienum, nec unius hominum nostri similium, sed ipsius proprium Verbi.

ANATHEMATISMUS OCTAVUS.

Si quis dicere audeat, assumptum hominem coadorari oportere cum Deo, et conglorificari, et connuncupari Deum tamquam alterum cum altero; ac non magis una veneratione colit Emmanuel, et unam ipsi glorificationem deputat, eo quod Verbum caro sit factum (Joan. I, 14); anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI. 48.0950C|

Coadorari et conglorificari, ut de personis, aut de substantiis, aut de filiis duobus non dicimus, tamquam si carni aliter [ Bal. carnaliter] veneratio fiat, et Deo Verbo aliter, sed magis unam venerationem, et caetera, ut uni filio offerimus, ita et quod [ Baluz. om. et quod] positum est. Sicut etiam ipse in altero tomo dicit ( Homilia 17 paschali): Cum consederet enim, ut Verbum, suo Patri, et ex ipso sit, et in ipso per naturam, audiebat tamen dicentem etiam cum carne: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1); ita etiam adorari ipsum dicimus, tam a nobis, quam a sanctis angelis.

Ad haec igitur dicimus, quod valde indocte, imperiteque 48.0950D| [ Baluz. docte periteque] objurgavit eos, qui cum carne adorari unum eumdemque filium volunt, tamquam si longe diversa sint inter se σὺν et μετὰ, quod ipse ita posuit, ut supra memoratum est, dicens cum carne adorari oportere; abnegans vero coadorari carnem cum deitate.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Acutissimos nos divinus Paulus effecit, dicens: Vosmetipsos 48.0951A| probate, si estis in fide (II Cor. XIII, 5). Humanus etenim sensus, etsi quadam jactantia, et amore sui extra rectam semitam feratur, et a veritatis dogmatibus abhorrentem habeat motum, suas novas ineptasque cogitationes ipse sentire formidat; se tamen facillime emendabit, sanctorum Patrum scrutatus labores et scripta, qui propter rectissimam dogmatum scientiam memorabiliter ab omnibus collaudantur, tumque suam fidem bene probabit. Propositum est enim omnibus, qui mente sunt sana, sequi opiniones illorum; quandoquidem ipsi quoque suum sensum apostolicae et evangelicae traditionis implentes, et fidei rationem recte et irreprehensibiliter ex sacris litteris concipientes, lumina erant in mundo verbum vitae habentes (Philip. II, 16), sicut scriptum 48.0951B| est.

Scribit igitur sempiternae memoriae Pater noster episcopus Athanasius de omnium salvatore Christo (Lib. de Incar. Verbi tom. II): Confitemur esse ipsum Filium Dei, et Deum secundum spiritum, et filium hominis secundum carnem; non duas naturas unum filium, unam adorandam, et alteram non adorandam; sed unam naturam Verbi incarnatam, et adoratam [Baluz. adorandam] cum carne ipsius, una veneratione; neque duos filios, alium quidem Filium Dei verum et adorandum; alium autem ex Maria, hominem non adorandum, gratia Filium Dei factum, sicut homines. Porro post alia: Qui igitur ex Virgine Maria natus est, Filius [Baluz. add. est] Dei natura, et Deus vere, non gratia, nec participatu, secundum carnem natus est homo ex Maria; 48.0951C| secundum spiritum vero ipse Filius Dei et Deus. [Baluz. add. Et rursus]. Si quis autem contra haec, velut ex sacra Scriptura, docet, alium dicens Filium Dei, et alium natum ex Maria, gratia filium factum, sicut nos; et quod sunt duo filii, unus natura Filius Dei, ex Deo, et unus gratia homo ex Maria; aut si quis Domini nostri carnem desuper dicit, ac non ex Virgine Maria, aut conversam deitatem in carnem, aut confusam, aut commutatam, aut passibilem Domini [Baluz. add. nostri hic et infra] deitatem, aut non adorandam Domini carnem, ut hominis, aut non adorandam, ut Domini et Dei carnem; eum anathematizat sancta et catholica Ecclesia, obtemperans divino Apostolo dicenti: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9).

48.0951D| Haec ita illo sentiente et scribente nobis, gloriae Christi hostis, atque rebellis Nestorius, effrenatamque in eum linguam solvens, ita ait (Serm. 2 sub finem): Confiteamur eum, qui est in homine Deum. Colamus divina conjunctione cum Deo Verbo coadorandum hominem. Nonne plane hominem Θεοφόρον nominat Christum? nonne conjunctionem tantum hominis factam esse dicit ad Deum, secundum illud, quod est Pauli voce memoratum, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17).

Atqui illud est verum, Christum unum eumdemque [ Baluz. verum, ipsum eumdemque, etc.] fuisse magis 48.0952A| Deum simul et hominem, et non hominem nescio quem, separatim et seorsim intelligendum, et tantum conjunctione Deo adhaerentem. Nam post illam ineffabilem adunationem, sive quis dixerit Deum Emmanuel, hominem factum et incarnatum Dei Verbum oportet accipere, sive quis hominem nominaverit; scimus tamen, cum hoc esse etiam Verbum Patris. Est igitur aliud, dicere Filium Dei Patris Verbum unum cum carne sibi conjuncta, et aliud dicere, in homine esse Deum, quemadmodum etiam in prophetis fuit, sive in nobis ipsis per Spiritum sanctum.

Sine periculo autem et irreprehensibiliter, ut opinor, hoc dixeris, quod incarnatum Dei Verbum, cum sit unus filius, non sine propria carne, sed cum ipsa, est potius adorandum: quemadmodum etiam omnis 48.0952B| anima in suo corpore honoratur, et appellatione una, quod ex duobus est, ut unum animal nominatur. Cum tu igitur de Christo omnium salvatore sermonem faciens, dividas eum, qui unus est, in duos [ Baluz. dividas unum in duo], et hominem seorsim et separatim intelligendum pronunties, deinde audeas dicere [ Baluz. audias dicere], eum coadorari oportere, et connuncupari Deum, tamquam si alius sit praeter ipsum, Filius Dei; quis est, qui ferre possit, et tantam linguae petulantiam silentio praeterire? Oportuerat enim magis dicere: Colamus Deum Verbum, quod factum est homo, et nuncupatur Deus, et in humanitate adoratur, quia et natura Deus est, et ex Deo Patre natus.

Sed dixerint forte, qui ex adverso, tu quoque reus eris, scribens in epistola, quod Filius Patri cum 48.0952C| sua carne consederit; et deinde reprehendens dicentem, quod oporteat coadorari hominem cum Deo Verbo, et connuncupari Deum: tantumdem est enim, et σὺν dicere, et μετὰ. Redarguamus ipsos vim ignorantes dictorum, et naturam rerum minime intuentes: quoties enim in una persona, et in [ Baluz. om. in] natura una, sive substantia, sermo explanans ea, ex quibus sit composita naturaliter [ Baluz. add. ipsa persona], adjicit sive τὸ σὺν, sive τὸ μετὰ, servat significationem unitatis, et non in duas partes divisam esse definit. Quoties autem, substantiis in duas partes ante divisis, ad significandam utramque separatim et seorsim, τὸ σὺν dicitur, sive τὸ μετὰ, tunc certe duorum aut plurium, et non unius per compositionem, significatio est, ut si [ Baluz. add. forte] dixero, cohonorari 48.0952D| [ Baluz. coadorari] cum suo corpore hominis animam, cum [ Baluz. Si quis fortasse] honor delatus fuerit homini, qui est ex utroque compositus; aut si quis dixerit, animam unum esse animal cum suo corpore: non certe in duos homines unum dividit; sed apparet magis illum non ignorasse ea, ex quibus homo vel sit, vel compositus sit. Sin autem dixero: Petrus et Joannes connuncupantur homines; vel si dixero: Cum Petro Joannes ascendebat in templum; τὸ σὺν jam, sive τὸ μετὰ, non unius significationem habet, neque enim compositus est Petrus cum 48.0953A| Joanne; sed nec pro uno homine ambo aestimantur.

Cur igitur veritatem corrumpunt, unum Christum in duos per imperitiam dividentes? Aut si putant, quod nos consedere Patri dicentes Filium cum suo corpore, duos intelligi dederimus filios, exquirant diligentius, an non, unum dicentes filium, uno etiam consessu eum dicimus honorandum, non vero duobus; ita ut unus quidem seorsim corpori destinetur, alter vero iterum verbo; sed numquam hoc probaverint; unum enim cum sua carne Filium, Deum simul et hominem, eumdem uno consessu cum Patre asserimus honorandum. Cohonorari autem dicere, et connuncupari Deum; plane est confiteri duos esse cohonorandos, et connuncupandos; quod dementiae plenum est, et a rectis veritatis dogmatibus alienum.

48.0953B| Factus est igitur anathematismus in eos qui usquequaque et omnibus modis dividunt Emmanuel, seorsus in hominem, et seorsus in Deum Verbum: unum etenim ipsum nobis divinarum rerum praedicavere doctores, et sincera atque incorrupta sacrarum scientia litterarum.

ANATHEMATISMUS NONUS.

Si quis dicat, unum Dominum Jesum Christum glorificatum a Spiritu, virtute ipsius, quasi aliena, uti, et ab ipso accipere, ut possit operari adversus immundos spiritus, et implere in [ Baluz. om. in] hominibus signa divina, ac non magis ipsius esse proprium Spiritum, per quem operatus est signa divina; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM. 48.0953C|

Rursus ea, quae ipse ante dixit, in medium proferamus, et ipsum, suorum forsan oblitum, admoneamus: neque enim tantummodo Dominum signa in spiritu dixit implesse; verum etiam ipsum mortuum vivificatum esse per Spiritum; ait enim in primo tomo (Epist. ad Monachos. cap. 25): Si igitur non est passus, eo quod mortuus est carne, juxta Scripturas, neque vivificatus est Spiritu. Considerare autem oportet, quam contraria sibi ipse loquatur, in anathematismis suis negans, Dominum in Spiritu Dei daemonia ejicere, et alia signa facere, et illam vocem Domini, quae in Evangeliis posita est, falsam faciens dicentis: Sin autem in Spiritu Dei ego daemonia ejicio (Matth. XII, 28).

48.0953D| At nos Dominum nostrum Jesum Christum, et propria virtute, et operatione Spiritus, implere mirabilia confitemur. Non quod non habeat ipse propriam virtutem, ut virtute Spiritus sancti indigeat.

Qui vero non adesse dicit [ Baluz. non accipit] Spiritum sanctum, negat sacras Scripturas; nam etsi alicubi dicat Scriptura divina, mirabilium opera Patrem implere, sicut ait: Pater manens in me et ipse facit opera quae ego facio (Joan. XIV, 10). Attamen Filius est qui facit, omnia enim quae sunt Patris Filii sunt; et si Spiritum dicat facere, sicut ait: Sin 48.0954A| autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28), Dominus est tamen [ Baluz. om. tamen], qui facit in Spiritu, neque enim alienus est Filius a Patre vel Spiritu; nec divisae nec seorsim positae sunt Trinitatis operationes; sed propria Trinitatis est uniuscujusque substantiae operatio, quae in Scriptura memorata est; sicut et omnem creaturam modo Filii opus fuisse Scriptura commemorat, dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); modo Spiritus sancti; adjicit enim: et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.). Sed non quia non possit Pater omnia facere, operatur et Filius; nec pariter quia infirmus sit Filius ad creandum, assumitur Spiritus: verum est enim, quod omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); sed ut Trinitatis eamdem substantiam, eumdem honorem, 48.0954B| eamdemque virtutem Scriptura nobis exprimeret, modo ait a Patre, modo a Filio, modo a sancto Spiritu esse facta: hoc enim modo ab una quadam substantia divina [ Baluz. om. divina] pendere omnia intelligimus. Nam sicut Verbum ἐνούςιον et ἐνυποστατον unigenitum ex ipsa impassibiliter natum est; sic Spiritus ex ipsa exiit, qui est et ipse in sua substantia; ita ut una οὐσία in tribus substantiis designetur, et nulla a sese, juxta rationem substantiae, aliena esse noscatur; sed tantummodo proprietatibus demonstrantibus, sive discretionibus singulae substantiae declarentur. Quo igitur modo propria est operatio eorum, quorum substantia, et virtus, et voluntas communis est? Quibus enim ista communia sunt, eorum certe una est operatio.

RESPONSIO ORTHODOXI. 48.0954C|

Opusne mihi erit testium vocibus, ad probandum, adversarios frivolas ineptasque velle fabulas exercere, et inconsiderate nos maledictis lacerare? At id opinor, sola ipsorum verba posse monstrare.

In proposito anathematismo affirmavimus, plane proprium esse Filii Spiritum sanctum, et per ipsum implere Filium signa divina; adversarii vero, qui tam frequenter meorum memetipsum oblivisci commemorant, intantum ipsi stoliditatis ac dementiae ceciderunt, ut existimarent, me dicere, non per Spiritum ejicere daemonia Filium. Nonne igitur haec aperta calumnia est? Nam si non dignantur confiteri, ejectionem daemoniorum ad signa referri divina, dicant sane 48.0954D| quaecumque ipsi voluerint, et me modis omnibus criminentur, quasi [ Baluz. quod] non dixerim, haec non esse signa divina. Sin vero inter caetera mirabilia ejectio etiam daemoniorum annumeranda est; cur, tamquam grande aliquid damnum, veritatem vitantes, loquacitatis suae morbum in honore maxime ponunt, nec aspernantur potius rem, et apud Deum, et apud homines odiosam? obliti autem mihi videntur Christi dicentis: Quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam ex oculo tuo, et ecce trabem non vides in oculo tuo: ὑποκριτά, ejice primum trabem ex oculo 48.0955A| tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 3, 4 et 5).

Quod quidem divina Trinitas [ Baluz. divinitas] una substantia sit, pari virtute et operatione, non ex vestra oratione comperimus; sed id ita esse, ex divina magis Scriptura credimus. Quod vero fidei rectae [ Baluz. add. rationi] nihil obsit, sed prosit magis anathematismus propositus, videre nullus est labor: eis enim, qui dividunt unum Dominum Jesum Christum, et separant, ut saepe diximus, seorsus in hominem, et seorsus in Deum Verbum, ut duae scilicet intelligantur esse personae; et duae substantiae inter se divisae [ Baluz. om. inter se divisae], id facere non permittit; nec concedit dicere, velut unum hominem communem, Spiritus operatione adjutum fuisse Filium, ut mirabilia 48.0955B| posset implere. Nam si ita est, nihil differt a sanctis apostolis, vel prophetis, qui per Dei benignitatem donationibus divinis oppleti, dixerunt videlicet: Gratia sumus id quod sumus (I Cor. XV, 10). Sed sanctis quidem viris, in quibus divinarum donationum distributio enitescit, vox ista recte conveniat; Christo autem minime: proprius etenim ipsius est Spiritus sanctus, sicut et Dei Patris; et sicut Pater per Spiritum, ita etiam ipse per Spiritum operatur. Denique dicens Judaeis: Multa opera bona vobis ostendi a Patre meo (Joan X, 32); et: Non ex me loquor; Pater autem qui manet in me, facit opera (Joan. XIV, 28); ipse dicebat rursus: Sin autem ego in spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28); operationem per Spiritum sibi ascribens et Patri, propter eamdem [ Baluz. 48.0955C| add. similemque] substantiam. Et ingens quidem, longissimusque tractatus super his fieri possit, sed esset aptioris temporis haec latius propagare.

Igitur, non ut aliena virtute, dicimus Emmanuel adjutum esse per Spiritum; sed usum esse magis, ut sua divine, et propriam habere virtutem consubstantialis spiritus [ Bal. substantiae spiritus]; beati enim discipuli signa facientes dicebant: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi nostra virtute, aut potestate [Baluz. pietate] fecerimus ambulare ad speciosam portam sedentem claudum (Act. III, 12)? Christi vero proprius est spiritus suus.

Verum illis, qui nostra vituperare festinant, hoc dicam: si non videtur horrendum [ Baluz. horridum] menti ipsorum, dividi individuum Filium, et ut communem 48.0955D| hominem, dici Jesum adjuvari per Spiritum, nos ab ita credentibus abhorrere. Sin vero Christum unum, et Filium, et Dominum confitentur, eumdemque esse Deum simul et hominem, credant nobiscum, quod non adjuvetur, quasi aliena praeter ipsum et meliore virtute spiritus; sed ipse magis operetur signa divina per suum spiritum, in quo etiam omnium nascentium virtus est. Hoc enim modo desinent aliquando nobis sine causa detrahere, et dentibus contra nos livoris infrendere.

ANATHEMATISMUS DECIMUS. 48.0956A|

Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum, divina Scriptura commemorat, obtulisse etiam seipse pro nobis, in odorem suavitatis, Deo et Patri. Siquis igitur dicat, pontificem et apostolum nostrum non esse factum ipsum Verbum Dei, tunc scilicet cum est caro factum, et homo juxta nos; sed ut alium praeter ipsum seorsum hominem ex muliere; aut siquis dicat pro se obtulisse ipsum oblationes, ac non magis pro nobis tantummodo, neque enim eguit sacrificio, qui peccatum non noverat; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Si pontifex est Deus Verbum, cui Deo suo, vel quale sacrificium offert? Sed oblitus est beati Pauli 48.0956B| dicentis: Neque enim habemus pontificem, qui non possit condolere infirmitatibus nostris; tentatum in omnibus absque peccato (Heb. IV, 15). Quis igitur tentatus est? Deus Verbum, an natura magis humana, semen David? Et rursus: Non sibi quisque sumit honorem, sed qui vocatus est a Deo, quemadmodum Aaron; sic etiam Christus se pontificatu noluit [Baluz. voluit] clarificare (Heb. V, 4). Quis est ergo, qui cum Aaron comparatur in sacerdotii dignitate, et cum eo qui non sibi honorem sumit, sed vocatus a Deo, et cum eo, qui in sacerdotii gradum ascendit? Divina ne [ Baluz. om. ne] natura, quae est coaeterna cum Patre, quae omnia, quae sunt Patris, propria habet. Et in quam dignitatem, quae se ipsa esset altior, ascendebat? Sacerdotiumne dicamus divina natura esse 48.0956C| gloriosius, in quod, non per se, sed vocatus a Deo, ut ille ascendebat, et per id glorificabatur? An magis illa natura, quae ex semine David facta, et praefinita est? cui etiam juravit Deus secundum Psalmistam, daturum se in aeternum sacerdotium: Juravit enim, inquit, Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Divinitasne Unigeniti pollicitationes cum jurejurando accipiebat a Deo, se in aeternum sacerdotium accepturam, et per id se gloriosam futuram?

Ecquis nos ferat, vel sentientes ista, vel dicentes, ac non magis culpet memorantes, Deum ordinari pontificem, et promissiones cum jurejurando accipere, et vocari in sacerdotii dignitatem, ac non per se honorem 48.0956D| accipere; sed in eum vocari, et comparari cum eo, qui sacerdotium primus acceperit? Et porro: Sicut et alibi inquit dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 7). Quis porro est, qui Melchisedech sacerdotio assimilatus est? Idne postulat ratio pietatis, ut Deum Verbum existimemus; an magis carnem, quae ex nobis assumpta est, quae ipsi inseparabiliter et inconfuse conjuncta est? Et porro inquit: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui potens est 48.0957A| eum suscitare a morte, cum clamore valido et lacrymis, offerens exauditus est [Baluz. om. offerens exauditus est ], etc. Deusne Verbum preces supplicationesque cum clamore ad alium quemdam: Qui potens est ipsum servare, offerens exauditus est pietate, et didicit ex iis, quae ipse passus est, et consummatus est? Si igitur Deus Verbum est pontifex, didicit certe ex iis, quae in se passus est, atque etiam consummatus est.

Sed ne mens vestra terreatur audiens de eo qui passus est: Et quidem cum esset Filius. Non enim duos filios ponimus, eum qui passus est, et eum qui impassibilis mansit: neque enim separatim et seorsus illud, quod est ex semine David, filius nominatum est; sicut nec divinitas post unitatem, sine carne visibili, filius appellata est. Filietas enim post ἕνωσιν 48.0957B| communis est utrisque [ Baluz. utriusque] naturis, quippe non separandis a se: neque enim post ἕνωσιν ulla est sejunctio, manet autem illa ἕνωσις sempiterna. Similiter in passionibus etiam carnis, deitas erat inseparata, sed impassibilis remanebat, et per carnem implebat signa divina: unde unum, eumdemque filium confitemur, inconfusis manentibus naturis, non alium et alium, absit, sed unum eumdemque dicentes, Pontificem quidem nostrum et apostolum factum esse Dominum nostrum Jesum Christum, secundum divinas Scripturas, nemo est qui non confiteatur; non sejunctum tamen seorsus ex muliere hominem a Dei Patris Verbo, ita ut id [ Baluz. ut esset id], quod ex semine David factum est, conjunctum inconfuse inseparabiliterque cum Deo Verbo, esset pontifex tentatus 48.0957C| in omnibus absque peccato; edoctus ex iis, quae passus est, obedientiam [ Baluz. obaudientiam]; offerens autem non pro se, sed tantummodo pro nobis, propriam carnem Deo et Patri: neque enim Pater unigeniti deitatis Deus est, sed Pater.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Rursus adversariis opportune dicatur a nobis: Quousque claudicabitis utroque pede? Oportet enim vos ad Scripturae scientiam sanum et rectum afferre sensum, et non tamquam duplici anima claudicantem, ac animis [ Baluz. nimis] invalidum, rectisque uti vestigiis recusantem (III Reg. XVIII, 21). Omnes enim bilingues, inconstantesque viis suis omnibus inquietantur, nec quicquam a Domino impetrabunt (Jac. I, 8).

Id autem dico, adversarios nimium admiratus, hunc 48.0957D| etiam anathematismum tam impudenter, petulanterque increpare; quippe id faciunt, nolentes Verbum Dei et Patris nominari a nobis apostolum et pontificem confessionis nostrae (Heb. III, 1), quantumcumque homo sit factum. Qui enim generationi ipsius secundum carnem calumniari conantur, quique audent, quasi novam, eam repudiare, fugiuntque sanctam Virginem dicere Θεοτόκον, quomodo non facile negent 48.0958A| dispensationis rationem? Audiant igitur vocem Esaiae: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9).

Divinus quidem Joannes evangelista magnum aliquid et praecipuum exclamavit in orbem terrarum, Verbum dicens carnem esse factum (Joan. I, 14). Hi autem qui vim veritatis suffurantur, ita ipsum dicunt carnem factum, ut factum dicitur et maledictio et peccatum (Gal. III, 13): et de his quidem satis jam ante diximus, quae probare possent, hunc ipsorum de his infirmissimum esse sermonem.

Ad objurgatores vero hoc in praesentia dicimus: Discite audire prae angustia gementes [ Baluz. contribulati]: percipite mysterii, quod secundum Christum, fundamentum, dispensationisque principes causas, et ipsum, ut ita dicam, ejus superventum, credite nobiscum; 48.0958B| immo potius sacris litteris date suffragium veritatis, confitentes, quod unigenitum Dei Verbum, quod est in sinu Patris, per quod sunt, et in quo omnia, factum sit caro, non conversionem, aut confusionem passum, sed magis manens per naturam semper id, quod erat, et est, et erit. Factum est autem caro, generationem passum a sancta Virgine (secundum carnem dico), et nuncupatum est Filius hominis. Et similiter ac nos communicavit carni et sanguini (Heb. II, 14). Id ita credentibus, et venerabilem verissimamque fidem tenentibus, omnia quae insequuntur, erunt planissima, et nihil ex his videbitur arduum, nec obscurum; scriptum est enim: Plana omnia sunt intelligentibus, et recta invenientibus cognitionem (Prov. VIII, 8).

48.0958C| Oportere autem existimo, causas, ob quas anathematismus sit factus, exponere: qui enim ima summis miscuit, qui et omnia confudit, Nestorius tale quiddam alicubi dixit (Serm. 6 qui 3 in Proclum) de Christo omnium salvatore: Missus est denuntiare captivis remissionem is, qui fidelis Deo factus est pontifex; factus est enim hic, non semper erat. Hic qui paulatim, et gratia, o haeretice, proficiebat in pontificis dignitatem. Huic et alia multa eamdem ejus impietatem et germanam audaciam indicantia intulit. Quis igitur, cum ejusmodi verba audiret, non omnia magis [ Baluz. melius] perpetienda sibi duceret, quam in his rebus invisum Deo tenere silentium? Mortuus est pro nobis Christus, injuria omni contempta, patibulum, et secundum carnem mortem sustinuit: nos autem 48.0958D| Salvatori nostro vicem, ne verborum quidem remuneratione, solvemus, sed alto silentio dormiemus, tam nefandas blasphemias audientes? An non magis hujusmodi criminum erimus nos quoque participes?

Quid ais: In pontificem paulatim proficiebat? Atqui cum Deus esset, exinanivit se, servique formam, qui est natura liber, accepit; humiliavit se, qui omne creatum transcendit, et deitatis fastigiis gloriatur. Si 48.0959A| proficiebat quando exinanitus est, quomodo seipsum humiliavit? Honorisne ei et gloriae exinanitatem causam fuisse dicamus? Deinde quomodo jam exinanitas esse possit?

Si ipsum, inquit, Dei Patris Verbum factum est pontifex, quisnam est major ipso, et quis obsequio sacerdotii honorandus? Ergo dicam porro: Crede, quod cum sit Deus natura, et in forma Patris Filius, non rapinam arbitratus est, ut esset similis [ Bal. aequalis] Deo, sed exinanivit se, formam servi accipiens; sic factus est homo, et sic [ Baluz. si] servi formam accepit, non arbitratus vile esse, et dispensationi incongruum, etiam apostolum se, et pontificem nuncupari. Hic qui non sprevit humanitatis nostrae mensuram, quonammodo humana spernat?

Non est quidem nobis arduum, nec difficile, verbis 48.0959B| pluribus progredi, et hujus rei argumenta ponere prolixiore tractatione, verum, hoc interim omisso, proponam verba, quae ipsi fecerunt. Scripserunt enim hoc modo: Sed nec mens vestra interim terreatur, de eo audiens, qui passus est: ET QUIDEM CUM ESSET FILIUS. Non enim duos filios dicimus, eum qui passus est, et eum qui impassibilis mansit: non enim separatim seorsus a divinitate illud, quod est ex semine David, quodque Filius nominatum est, sicut nec divinitas post ἔνωσιν, sine carne visibili, Filius appellata est. Porro autem: Unde unum eumdemque filium confitemur inconfusis manentibus naturis, non alium et alium dicentes, absit: sed unum eumdemque, Pontificem quidem et apostolum nostrum factum esse Dominum nostrum Jesum Christum, secundum divinas Scripturas 48.0959C| nemo est qui non confiteatur; non sejunctum tamen seorsum hominem ex muliere a Dei Patris Verbo.

Si igitur unum dicunt Filium non dividentes in duos eum, qui ex semine David, et eum qui Dei Patris Verbum, quomodo non laedunt mysterium, dividentes dispensationem inter Deum et hominem? Cur non magis unum eumdemque et Deum esse dicunt, et hominem, ut omnia sint ipsius, et divina pariter et humana? Nam si quod [ Bal. quid] divinum, de divinitate ipsius dicatur, id verissimum esse omnino credimus: novimus enim eum Deum esse, etsi humanum quod est, dictum fuerit. Huic item assentiemus: confitemur enim Deum esse in carne et sanguine, et humanitatis mensuram per humana cognoscimus: mille enim millia angelorum [ Baluz. sanctorum] ministrant 48.0959D| ipsi, et divinam ipsius sedem circumstant Seraphim. Sed quando factus est homo, etiam pontifex nuncupatus est; non ut sacrificium majori domino offerat, 48.0960A| sed sibi, et Patri, fideique nostrae confessionem procuret. Si dixeris, non esse Deo dignum sacerdotio ministrare, aio ego quoque, idque, si solum et absque carne esset Verbum, diceres recte: sed quando homo factum est, attende ipsum et ministrantem propter humanitatem, et in dignitatibus super creaturam, ut Deum: considet enim cum Deo et Patre. Itaque vide ipsum sacrificantem, ut hominem; et considentem, ut Deum. Quid enim ait beatus Paulus: Talem habemus pontificem, qui sedit ad dexteram sedis magnitudinis in excelsis. Scientes igitur, quia cum sit Deus, factus est caro (est autem unus atque idem), ipsi, ut uni, omnia tribuemus, et dispensationis non ignorabimus modos, vim sententiarum sapienter et artificiose ad ipsius semper obedientiam referentes.

48.0960B| MONUI saepius totam de Deo pontifice quaestionem ex homilia panegyrica Procli natam esse: ipsius enim dictum, quod uterus Virginis fuerit templum in quo Deus factus sit sacerdos, tam impatienter tulit Nestorius, ut continuo extemporali oratione palam argueret, et sermone integro postea vehementer damnaret. Proclum Cyrillus, licet tacito nomine, animose defendit, tum in lib. Contradictionum, tum in epistola synodica, et in defensione anathematismi 10. Ea porro quaestio, ut erat orta ex particulari quorumdam studio, in publicam aut communem potius, non evasit, sed ab aliis disputatoribus derelicta est. Cur autem tanto studio Nestorius Procli verbum impugnaverit, Cyrillus propugnaverit, non alia causa exstitit, quam affectus animi, sive Nestorii aversantis, sive Cyrilli diligentis Proclum. Hunc enim Nestorius, velut professum inimicum, Cyrillus tamquam fidei vindicem, et cleri Constantinopolitani catholici ducem 48.0960C| spectabat.

ANATHEMATISMUS UNDECIMUS.

Siquis non confitetur, carnem Domini vivificam esse, et ipsius Dei Verbi propriam, et non alterius cujuspiam, praeter ipsum; conjuncti tamen cum ipso, sive per dignitatem, sive per solam divinam habitationem; ac non magis esse vivificam, ut ante dixi, eo quod fuerit propria Verbi, quod omnia vivificare potest; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Propriam fuisse Verbi carnem Dominicam, per ἕνωσιν, confitendum est; sciendum tamen, ex nobis eam fuisse assumptam. Supervacuum est autem inferre: Et non alterius cujuspiam praeter ipsum; nisi forte neget, eam ex nobis fuisse assumptam: tam 48.0960D| enim frequenter propriam dicere, negantis est, Dominicam carnem esse nostrae naturae. Et ubi gloriatio nostra? Per quem dicit Paulus: Conressuscitavit nos 48.0961A| simul, et consedere fecit (Eph. II, 6)? Cui enim homini sua caro alterius est? Nonne unusquisque nostrum communem quidem cum altero quocumque [ Baluz. om. cum altero quocumque] habet carnem, similis substantiae ratione; propriam vero eo quod uniuscujusque caro non sit alterius, sed illius, cujus est? Quid igitur vult propriam dicens, quasi non unum aliquid dicens? nam si intelligit, Dominicam carnem ex nostra carne fuisse assumptam, et intelligit, quod uniuscujusque caro ejus est propria, cujus est, non alterius, quid quasi novum dicens, propriam fuisse commemorat? An scilicet per obtentum negat, eam ex nostra natura fuisse assumptam, sicut in secundo [ Baluz. primo] suo tomo (Homil. 17) evidentius dicit? Et puer, inquit, erat non juxta nos, 48.0961B| id est, non in nuda, nec in sola nostri similitudine, sed in humanitate quidem propter carnem; divinus vero, quasi supra nos, et de coelo. Et item in altero tomo ( Epistola ad monachos ) ait: Corpus enim erat, non alterius juxta nos; sed proprium magis ipsius Dei [Baluz. add. Patris] Verbi, quod erat natum ex ipsa.

Quis enim dixit umquam, cujuspiam hominum propriam [ Baluz. priorum hominum] carnem fuisse Dominicam, aut Abel, aut Noe, aut Eliae, vel alterius nescio cujus superiorum? Neque solum Dominicam carnem dicimus, non fuisse cujuspiam alterius superiorum hominum, sed ipsius magis Domini propriam, atque inconfuse, et inseparabiliter cum Deo Verbo conjunctam. Verum nec uniuscujusque nostrum caro facta est umquam, ut supra diximus, cujuspiam alterius, 48.0961C| nisi ejus cujus fit caro. Cum hoc igitur Ecclesiae traditione comprobetur, quare tam crebro propriam dicit, nisi forte neget, esse eam nostrae naturae.

Quare autem vetat id proferre: Conjunctam ipsi secundum dignitatem et auctoritatem; cum ipse in secundo [ Baluz. primo] tomo (Hom. 17) dicat: Ita enim paupertate ipsius divites facti sumus, cum natura humana in ipso sublata [Baluz. sublevata] sit in divinam naturam [Baluz. dignitatem ]? At nos etiam contraria sibi ponenti dicamus. Si naturae manent inconfusae, manet autem ἕνωσις; dicimus vero, et venerationem, et virtutem, et dignitatem, et auctoritatem uni Filio offerri debere, naturis ἐν τῇ ἑνώσει manentibus inconfusis: ostende, quid aliud desit, quod possit ἕνωσιν comprobare, et assentiemus, et dabimus, sine tamen 48.0961D| confusione naturarum. Sed scilicet, ad probationem summae ἑνώσεως, nihil ei satis est, quod non confundat naturas: at nos naturas quidem inconfusas servamus, et summam divinamque [ Baluz. add. unitatem], et nobis inintelligibilem [ Baluz. intelligibilem] ἕνωσιν confitemur, omnia ad ipsius glorificationem, ut Deo et uni Filio, offerentes, dicentesque ad eum beati Petri voce: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16).

RESPONSIO ORTHODOXI.

Instigabantur aliquando in furores impios miserrimi Judaei, telis invidiae animo sauciati; sed cum ad hoc manus etiam sceleratas inferrent Christo omnium 48.0962A| salvatori, tantae eorum audaciae et facinorum causas ipsos reddere jubebat, dicens: Multa bona opera facio vobis a Patre meo, ob quod eorum factum, me lapidatis (Joan. X, 32)? At ii ad tantam temeritatem et impietatem cogitationum venerunt, ut illi etiam blasphemiarum crimina objicere conarentur dicentes: De bono facto non lapidamus te, sed de blasphemia, quod tu, cum sis homo, facis te Deum (Ibid., v. 33). Ait autem ad ipsos Salvator: Nonne est scriptum in lege vestra: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI, 6)? Si illos dixit deos, ad quos verbum Dei factum est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, quod blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum (Joan. X, 34 seqq.).

48.0962B| Nos vero inquirentes apostolatus modum, per quem ad nos venisse dicitur, ex sacris litteris cognitionem captamus. Dixit enim ipse per vocem Isaiae: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, denuntiare captivis remissionem, et caecis receptionem oculorum (Isai. LXI, 1). Missum autem dicimus Filium a Deo et Patre factum hominem: convenit enim rectissime exinanitatis mensurae ratio apostolatus et nomen. Missum itaque est, ut ante dixi, non nudum, et sine carne, Dei Patris Verbum, sed generationem passum secundum carnem, sive ex sancta Maria corpus accipiens, idque ineffabiliter et inconfuse sibi adjungens, ut saepissime dictum est: Illuxit nobis Deus Dominus, juxta Scripturas (Psal. CXVII, 26).

48.0962C| Proprium ergo Verbi fuisse corpus dicimus, non hominis nescio cujus specialiter et seorsum alterius, qui praeter ipsum intelligatur Christus et Filius; quemadmodum autem uniuscujusque nostrum corpus, ejus specialiter esse dicitur, cujus est; sic etiam de unius Christi corpore intelligendum est: nam licet sit nostris corporibus consimile, et cognatum, quippe factum ex muliere; attamen ipsius proprium, ut ante diximus, et intelligitur, et vocatur. Sed quandoquidem [ Baluz. quoniam] vita est naturaliter Dei Patris Verbum, vivificam suam carnem effecit, hocque modo facta est nobis vivifica benedictio, ideoque dicebat Christus: Amen, amen dico vobis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, et vitam dans mundo (Joan. VI, 38). Et porro: Siquis manducat meam carnem, et 48.0962D| bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in ipso (Ibid., v. 33). Attende, quomodo ubique corpus ex muliere suum nominat, propter summam ἕνωσιν.

Cum ita se habeat mysterii ratio, rursus in suo tractatu Nestorius (Serm. 9): Audite, inquit, et scripta diligenter attendite: Qui manducat carnem meam. Memento quod de carne sit quod dicitur, et non a me fingatur nomen carnis, ne videar illis aliud pro alio interpretari: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum. Numquid dicit: Qui manducat deitatem meam, et bibit deitatem meam? Sed qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in ipso. Mementote, quod de carne est quod dicitur: Sicut misit me vivus Pater; 48.0963A| me qui appareo. Sed forte aliud pro alio interpretor. Audiamus quid sequitur: Sicut misit me vivus Pater. Ille deitatem dixit, ego dico humanitatem. Videamus quis sit pravus interpres: Sicut misit me vivus Pater. Dicit haereticus quod deitatem hic dicat, id est: Misit me Deum Verbum vivus Pater, juxta illos, et ego vivo Deus Verbum propter Patrem; deinde infert: Qui manducat me, et ille vivet. Quid manducamus? Deitatem an carnem? At de his quidem, quae tam flagitiose petulanterque dixit, longiorem habuimus certe sermonem. Quid vero sit quod velit intelligere, non Deum Verbum missum esse, dicens, [Baluz. add. sed] incarnatum et hominem factum, seponens in parte, et seorsus, ut ipse ait, eum qui apparet, videre non possum, immo perspicuum est magis, patensque [ Baluz. 48.0963B| praesensque] commentum, rationem enim labefactat ἑνώσεως, ut Christi corpus commune videatur; non vero [ Baluz. vere] proprium ejus, qui omnia vivificare potens est.

Longior ille sermo est liber quartus Contradictionum, in cujus capite quarto haec ipsa verba Nestorii referuntur, et copiose tractantur. Unde apertum est opus Contradictionum elaboratum prius fuisse, quam Orientalibus Cyrillus responderet; atque inde lucem accipit, quod in Praefatione dictum est pagina XXII.

Parvula quidem videntur, et perexigua Deo verbo omnia humana. Post quam vero dignatum est nostra causa exinanitatem mundo saluberrimam sustinere, etiamsi dicatur missum esse denuntiare captivis remissionem, caecis receptionem oculorum; in hoc tamen 48.0963C| glorificatur, quasi perpessum carnalis dispensationis humilitatem. Nec quisquam sapientum reprehendat, sustinuisse ipsum nostra propter nos.

Nonne igitur affirmans, alium quemdam Filium et Christum, praeter Deum Verbum, eum esse, qui apparet, cui etiam soli apostolatus officium, et nomen attribuit, ἀνθρωποφαγίαν nostrum [ Bal. nostrorum] dicit esse mysterium, et in perditas cogitationes scelerate convertit animos auditorum, humanis rationibus [ Baluz. ratiocinationibus] ea subjiciens, quae unice [ Bal. om. unice] et inexquisita fide creduntur: neque enim, quia deitas non manducatur, ideo sanctum Christi corpus dixeris esse commune.

Scire autem necesse est, ut saepe diximus, corpus esse proprium Verbi omnia vivificantis. Quoniam vero 48.0963D| corpus est vitae, vivificum est: per illud etenim mortalibus nostris corporibus immittit Filius vitam, et destruit mortis imperium; vivificat autem nos simili modo etiam sanctus Spiritus Christi: Spiritus enim est, qui vivificat (Joan. VI, 64), juxta ipsius Salvatoris vocem.

Nihil autem impedit, quominus, ne solus videar corpus Verbi proprium dicere, etiam sanctorum Patrum in medium exempla proferantur, ut cognoscant adversarii, se sine causa in nos inclamasse, qui ubique sequimur voces Patrum. Ait igitur memoratissimus 48.0964A| Pater noster et episcopus Athanasius, in libro de sancta Trinitate: Et ostendebatur, quod non per phantasiam, sed vere habeat corpus: decuerat autem Dominum induentem carnem humanam, totam cum passionibus suis induere; ut quemadmodum ipsius proprium fuisse dicimus corpus, sic etiam corporis passiones propriae ipsius esse dicantur, et propter deitatem ipsum non tangerent passiones. Et rursus: Haec necessario ante tractavimus, ut si videamus ipsum, per suum corpus tamquam per instrumentum, divine facientem, vel dicentem, cognoscamus, quod, ut Deus, haec operetur. Et haec quidem beatus Pater noster Athanasius.

Caeterum etsi proprium corpus Verbi dicatur, attamen est ex muliere, eo quod esse intelligitur caro. Beatus quidem Paulus: Primus homo, inquit, de terra, 48.0964B| de limo; secundus de coelo (I Cor. XV, 47). Ipse autem Christus: Nemo ascendit in coelum, inquit, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan. III, 13). Dicimus autem, quod non de coelo corpus conjunctum sibi deferens Verbum haec dicat, sed quod desursum existens et de coelo, corpus sibi adjunctum fecerit ineffabiliter, inaestimabiliter, inconvertibiliter, inconfuse; ideoque de coelo ait se esse, etiam tunc, cum factum est Filius hominis.

Cum igitur recte, et procul omni culpa, habita sit nostra oratio, quae objurgatoribus maledicendi fuit occasio, si anathematismus quorumdam blasphemiis adversetur, opponens mendacio veritatem; opinor autem me nulla in re deliquisse, si Christum esse dixerim, supra nos natum. Nam etsi Deus Verbum sit 48.0964C| factus homo, est tamen sic quoque non tantummodo supra nos, sed etiam supra omnem creaturam: neque enim homo tantum intelligitur esse juxta nos, sed idem etiam desursum et de coelo.

ANATHEMATISMUS DUODECIMUS.

Siquis non confiteatur, quod Dei Verbum passum sit carne, et crucifixum carne, et mortem gustaverit carne, et factum primogenitum ex mortuis, eo quod sit ut Deus [ Baluz. om. ut Deus], et vita et vivificans; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICORUM.

Rursus ipsum suorum nunc quoque admonemus, quod impassibilem omnino dixerit divinam naturam in primo tomo (In epist. ad monac.). Ait enim ita: Unus ergo, qui est omnibus dignior praestantiorque, 48.0964D| suam pro omnibus animam posuit, et dispensatorie parumper carnem deprimi morte concessit, et mortem, utpote vita, destruxit; non sustinens contra naturam suam aliquid pati. Dicamus igitur ipsi dicenti sibi contraria: Quomodo is qui carnem parumper deprimi morte concedit, et qui mortem destruit utpote vita, non sustinens contra naturam suam aliquid pati; nunc, ut ipse ais, patitur carne?

At vero non passus est Deus carni conjunctus; sed caro magis, quae erat Deo Verbo conjuncta, concessu ipsius, patiebatur ea, quae sua sunt. Nequaquam enim, 48.0965A| ipso non concedente, aut mors, aut passio accidisset: nam si praesente anima, mors intervenire non possit, quomodo, Deo praesente, nec praesente tantum simpliciter, sed conjuncto, summa quadam, et ipsi soli nota conjunctione, inquietare ipsius templum poterat, aut mors, aut passio, nisi ipsius concessu? Non deitas passa est carni conjuncta, sed deitatis concessu, caro patiebatur, quae sua sunt.

Quod vero malitiose posuerit, CARNE PASSUM, et ad simpliciorum deceptionem, hinc potest intelligi: neque enim servaverit impassibilitatem divinae naturae is, qui dixerit, CARNE PASSUM; qui enim ait, CARNE PASSUM, id scilicet dicit ipsum passum fuisse cum carne. Licet ergo cum carne sit passus, passibilis tamen demonstratur. Aut enim cum pati posset, per 48.0965B| naturam suam passus est, aut contra naturam; si per naturam passus est, erit et Pater passibilis, qui est similis Filii: necesse est namque, omnia inesse genitori, quae insunt ei, qui natus est. Aut confitebimur ipsum quidem passum esse, habentem patiendi naturam; Patrem vero pati non posse. At si ita dixerimus, eadem cum haereticis sentiemus dicentibus, Unigeniti deitatem esse passibilem; Patrem vero pati non posse: unde etiam έτεροούσιον aiunt, id est, alterius substantiae.

Si vero contra naturam passum esse dicat, dicemus: Ecquae passio divina natura possit esse validior, ut in se deprimeret eum, qui est impassibilis per naturam? Dicet ille: Hoc ipsius voluntatis est. Dicemus: Ipsius voluntas impassibilis est. Quaerimus 48.0965C| autem passibile quiddam, quod [ Baluz. passionem quae] impassibilem naturam in suam passibilitatem transtulerit; alioquin et voluntas divina vult, quae ipsam deceant.

Et quid decentius, inquit, quam servare hominum genus? Sed quomodo servari hominum genus posset, ipsum ad impassibilitatem transferens, quae divinam etiam, impassibilemque naturam, in passionem transtulerit? Certe enim, ut validior, in suum passibile transtulit id, quod erat impassibile. Et quod erit emolumentum passibili, si id quod impassibile est, fuerit etiam [ Baluz. commune] passibile? haec enim adjectio magis est mali, quam interemptio; nam res nulla [ Baluz. nulli] tollitur, cum est simili addita, sed 48.0965D| augetur.

Quae igitur salus est passibilis naturae [ Baluz. passionis], ut diximus? Non certe impassibilis cum passibili communio; sed passibilis ad impassibilem [ Baluz. passibilem] migratio. Quod fecit etiam Dominus Christus, qui non ipse secundum deitatem in passionem deductus est; sed et humanitatem omnem, per carnem sanctam, in altitudinem sublevavit, et humi jacentem erexit ad coelum, et obnoxiam ante servituti [ Baluz. om. servituti] in adoptionem conferre dignatus est. Quis vero propter inobedientiam, mortem debebat? Humana sane natura, non divina. Quam igitur reddere oportebat seu persolvere [ Baluz. om. seu persolvere] inobedientiae mortem?

RESPONSIO ORTHODOXI. 48.0966A|

Magnam certe mirabilemque vim veritatis, quam experientia ipsa testatur [ Baluz. negotia ipsa testantur]. Neque enim mihi opus erit longiore sermone, qui satisfacere possit eis, qui decepti sunt, et opinati, nos dixisse divinam naturam Verbi esse passibilem; cum ipsi adversarii sponte concesserint, et planissime confessi sint, nos ab hujusmodi criminibus longissime esse submotos. Sed quoniam rem sine ullo argumento, per dementiam, ut ipsis libuerit, proponentes, et acribus sensuum utentes inventis, sagacitatem suam, acrimoniamque probare contendunt; agunt autem satis argute, impassibile secundum suam naturam Dei Verbum esse dicentes; audiant a nobis, quod sine causa depugnent, et auras 48.0966B| verberent, cum nemo contra e diversa parte nitatur, nec sentiat contraria, nec diversa. Quid ergo frustra desudant? Quid sine causa contendunt? Quis adeo stupidus est, quis ita attonitus, ut excellentissimam omnium naturam dicat esse passibilem, eamque audeat ponere inter infirmitates creaturae, quae incorporalis est, et omni superior creatura?

Sed quandoquidem mysterii ratio hominem factum esse cognoscit dispensatorie unigenitum Dei Filium, et proprium ipsius esse affirmamus assumptum ex beata Maria sanctum corpus; ideo recte, propter proprietatem dispensatoriam, carnis passiones ipsius esse dicimus, servantes tamen ubique naturae ipsius impassibilitatem: Deus est enim qui de Deo natus est.

48.0966C| Quoties igitur passus esse dicitur, carne, non natura, intelligitur passus; sed suas magis faciens passiones carnis [ Bal. ipsius], ipsius enim factum est corpus, quod est ipsi conjunctum, ut dudum dixi; ideoque divinus Paulus ipsum per quem, et in quo omnia fecit Pater, primogenitum ex mortuis dicit fuisse, cum ita scripsit: Gratias agimus Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia, et invisibilia sive throni, sive dominationes, sive principatus. Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse ante omnes, et 48.0966D| omnia in ipso constant; et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse principatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia, in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelo sunt (Col. I, 12 et seqq.).

Attende, quemadmodum per eum omnia facta esse commemoret, visibilia et invisibilia, thronos et principatus; ipsum datum esse dicat caput Ecclesiae, et primogenitum ex mortuis fuisse affirmet; conciliata esse omnia per ipsum, pacificasse per sanguinem crucis ipsius, sive quae in terris, sive quae in coelis. Quis ergo est, qui possit ulterius dubitare? aut quis 48.0967A| vereatur, ne forte passibilem Filii naturam mysterii ratio ostendat, si carne passus esse dicatur? Passiones enim corporis sui, ut ante dixi, suas existimat passiones.

Hoc ita sentire beato Petro placebat dicenti: Christo ergo passo pro nobis carne (I Petr. IV, 1). Aliud autem est a nobis dici, carne passum; et aliud dici passum deitatis natura: quando enim idem est et homo simul et Deus, impassibilis quidem, quantum est ad deitatis naturam; passibilis vero, humanitate. Quid mali vel novi est, si ea parte passus dicatur quae pati posset, cum ea quae pati non posset, impassibilis permansisset?

Quod vero hujusmodi fide beatorum Patrum enituerit chorus, ex his iterum cognoscemus, quae ipsi 48.0967B| scripserunt, Salvatoris secuti mandatum; meminerant enim eum dixisse: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8).

GREGORII BEATISSIMI EPISCOPI NYSSAE.

Hoc, inquit, sentite in vobis, quod etiam in Christo Jesu [ Baluz. Filio], qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo; sed exinanivit seipsum, formam servi accipiens (Philip. II, 5). Quid in Deo servi forma pauperius? quid in rege humilius, quam ad participatum nostrae naturae pauperrimae voluntarie devenisse? Rex regnantium, et dominus dominantium tributum pensitat; Dominus creaturae deducitur in speluncam; qui omnia comprehendit, coenaculi non invenit locum, sed in praesaepe mutorum animalium projicitur; mundus et sincerus humanae naturae 48.0967C| patitur sordem, et per omnem nostram gradiens paupertatem, usque ad experimentum pervenit mortis. Videtis modum voluntariae paupertatis; vita mortem gustare dignatur; judex adducitur in judicium vitae; omnium dominus subiit suffragium judicantis; rex coelestium principatuum manus carnificum non repellit.

BASILII SANCTISSIMI EPISCOPI CAESAREAE.

Neque tantum coelum, et terra, et aequorum altitudo, 48.0968A| et quae in aquis vivunt, nec terrestria animalia, nec stellae, nec arbores, nec aer, nec horae temporum, et elementorum varia diversaque ordinatio, virtutis ipsius majestatem probare [Baluz. majestati improbare] possunt, quantum quod potuerit Deus, qui capi non potest, impassibilis conjungi per carnem cum morte, ut nobis passione sua impassibilitatem donaret.

ATHANASII BEATISSIMI EPISCOPI ALEXANDRIAE.

Et ostendebatur, quod non per phantasiam, sed vere habebat corpus; consentaneum autem erat Dominum induentem carnem humanam, eam totam cum passionibus suis induere, ut quemadmodum ipsius proprium dicimus corpus, sic etiam corporis passiones propriae ipsius esse dicantur, etsi propter divinitatem eum non 48.0968B| tangerent passiones. Quod si corpus alterius est, alterius dicatur et passio; sin autem Verbi est caro: Verbum enim caro factum est (Joan. I, 14); necesse est ut carnis passiones ejus esse dicantur, cujus sit etiam caro: cujus namque passiones sunt, damnatio, flagellatio, sitis, patibulum, mors, et caeterae corporis passiones, ejus etiam sunt victoria, et gratia. Est igitur recte et decenter, ut non alterius, sed ipsius Domini, tales passiones esse dicantur, ut ipsius sit etiam gratia, et ne alium colere pro alio videamur, sed vera religione cultores: quippe cum non communem hominem, sed vere naturaque Dei Filium, et hunc factum hominem; nihilominus tamen et Deum salvatorem precemur.

Satis igitur ad satisfactionem opinor esse prudentibus 48.0968C| dicta, quae addita sunt, cum praesertim lex divina aperte commemoret: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Siquis igitur est qui velit ultra contendere, audiat a nobis ipse: Perge tuum iter. At nos, qui sumus dediti veritati, sacras litteras et sanctorum Patrum fidem sequemur: ita enim supernae vocationis palmam consequemur in Christo, per quem, et cum quo Deo et Patri gloria, cum sancto Spiritu, in saecula saeculorum, Amen.

48.0967D| Gaianitis et Theodosianis, atque Eutychianistis sursum et deorsum objicientibus Cyrillum, quasi unam in Christo naturam dicat, Andreas Samosatenus in scripto suo contendit, Cyrillum potius Nestorio patrocinari, etiamsi ignorans id faciat, et laqueo, quem ipse tetendit, capitur; hoc ipso, quod ex principio quarti capituli a beato Cyrillo conscripti haec citat: « Siquis duabus personis sive hypostasibus Christum dividit, anathema sit. »

Ad haec ita respondet Andreas: « Quam praeclarum judicium! Quam pia est haec Cyrilli de dogmatibus explanatio! Ecce, Patrum, et maxime Synodorum 48.0968D| more, hypostases tradit esse personas, secutus Patres Nicaeni concilii, qui aiunt, tres esse hypostases sive personas in sacratissima et consubstantiali Trinitate. Si igitur recte asseverat hypostases esse personas, qua ratione in omnibus propemodum lucubrationibus suis appellat ipse naturas hypostases? Nam quando naturas vocat hypostases, hypostases vero personas, quid aliud profitetur, nisi diversas in Christo personas? ut cum ait, naturas, sive hypostases mansisse inconfusas.

« Cujus hypostases, o eximie Cyrille? Clarum, quod Christi, siquidem tu ita hypostases definis. Quod si 48.0969A| definitio haec, personas esse hypostases, a te non est profecta, potuisset fortasse quis tui defendendi gratia dicere, Cyrillum nomine hypostase ωn non intelligere personas, sed subsistentias quasdam rerum substantialium. Sed cum tu adversus te ipsum definitionem illam attuleris, nullus de caetero defensionis locus tibi relinquitur. Quare quando dicis, Christi naturas, sive hypostases mansisse inconfusas, nihil aliud dicis, quam mansisse inconfusas hypostases sive personas.

« Unde ex hac a te lata lege, nimirum, naturas esse hypostases sive personas, sequitur tres esse naturas in tribus sanctissimae Trinitatis personis, ut Ariani contendunt; duas vero personas in duabus unigeniti Filii naturis. Itaque cum ais tractatu de Adoratione in spiritu, duarum Christi naturarum sive hypostase ωn 48.0969B| arcam fuisse figuram; et alibi his ipsis verbis, ex duabus naturis, sive hypostasibus, sive personis constitui Christum; obscurum non est, te fateri Christi corpus in utero Virginis prius exstitisse ac formatum esse, et postea demum cum persona Verbi divini conjunctum. Quod et in tertio capitulo affirmas hunc in 48.0970A| modum: Siquis post ineffabilem unionem dividit hypostases. Cumque infinitis aliis locis naturas nuncupes hypostases, in libris ad Hermiam tibi ipse adversaris, et a te dissentis, asserens aliud esse naturam, et aliud hypostasim, sive personam.

« Et quomodo, cum Theodoretus duodecim capitula tua refutare aggressus esset, numquam defendisti id, quod de hujusmodi hypostasibus in tertio capitulo asseveras? Quamobrem inconstans tibi ipse repugnas, et tua vineta caedis; aliquando quidem unam Christi naturam asserens, aliquando duas personas.

« Etenim in scholiis quoque tuis interpretans staterem, quem reperit Petrus in ore piscis, ita scribis. Igitur verus stater est Christus. Ipse enim est geminus character; magnae gratiae disertissimo Cyrillo, qui 48.0970B| ubique diversos in Christo characteres ac hypostases confitetur. »

Audistis, fratres, draconis nequissimi Andreae convicia, quae ex pectore Nestoriani veneni plenissimo adversus sapientissimum doctorem Cyrillum eructavit, eo quod dixerit, naturas esse hypostases.