Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum
Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum (Abbo Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AbbFlo.ApAdHuE, cc_idno: 9742
Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum
139.0461B| Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat, sed phantasmate cogitationum aliorsum raptus, quae tacenda erant dicat, ac, quod est consequens, quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis quietem diligit, qui veritatis arcanum ratiocinando disponere gessit: quapropter ab ipsis disciplinarum rudimentis, sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 1), ita desideravit anima mea laboriosum spiritalis philosophiae otium quod ad multorum utilitatem verterem in honestum negotium; sed, meis peccatis praepedientibus, eo relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie sustentor aqua angustiae et pane tribulationis (III Reg. XXII, 27): corrodit 139.0461C| me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas, circumlatrat adversariorum frequens acerbitas, nec aliud contra me immurmurant, nisi quod monachorum senatum salvum esse volui, nostrae reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium auctoritate qua valui contradixi, nec abscondi omnino misericordiam et veritatem a consilio multo. Pro hujusmodi malis meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur odiis: adeo ut nec regia majestas eos deterreat quin me clanculo trucident, si eis locus tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus meis Deum deprecor ut judicet et discernat causam meam solito, eripiatque ab homine iniquo et doloso (Psal. XLII, 1); et, si coram dominis meis episcopis, quos catholica fide orthodoxos didici, locum defendendi 139.0461D| accipiam, credo me innoxium futurum a crimine, si jurgiorum originem examinaverint absque personarum acceptione. Quis enim suo praejudicio ad id deveniet, ut aliqua qualiscunque monasterii possessiuncula abalienari debeat? Quis rerum extortor legumque contortor funiculos ecclesiasticae haereditatis miscendo confundere praesumat, cum scriptum sit: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui? 139.0462B| (Prov. XXII, 22.) Ecce, secundum regulas sanctorum Patrum, judicio episcoporum subditus audientiam non diffugio, villicationis meae rationem redditurus, tantum fide accepta ut non ab insidiantibus interceptus aliquid patiar; qui paratus sum mori, si aliquando digna morte commisi. Et primum de fide mea discutiendum exopto, sine qua salvus esse non potero, ut mea examinatione alii proficiant, vel mea obtestatione se in haeresim cecidisse cognoscant, a qua conentur quantocius erui: ne in ea usque ad mortem manendo fiant stipula diaboli; nam quicunque de Deo, de religione, de communi statu sanctae Ecclesiae aliter credit quam Christus docuit, aut sub sanctis apostolis catholica Ecclesia tenuit, suisque successoribus tenendum tradidit, non catholicus vel fidelis, sed plane haereticus existit. Siquidem omnes haereses ita 139.0462C| persecuti sunt patres nostri, ut primitus, fide exposita, explorarent in suis conciliis ne quis sentiret aliquid contrarium ipsis apostolis, qui repertus absque ulla dilatione aut ad corpus totius Ecclesiae est reductus, aut usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate, catholica privatus est communione, nec magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus, ne cum eis saltem oremus: nam sub Marciano principe apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis ducentis, et, ut quibusdam placet, mille ducentis, quibus omnibus pius princeps ex suorum rerum copia sumptus abundanter praebuit 139.0462D| quoad omnes haereticos a se repellerent, id est eos qui in verbo vel opere aliter quam sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum puritas fidei pio placuit principi, ut eam ipse cum sua conjuge sub chirographo hoc publice profiteretur coram illo magno concilio, cujus piam religionem imitamini, domini nostri, Hugo et Rotberte, clarissimi reges, si in terra viventium Christo vultis esse haeredes et cohaeredes, 139.0463A| et de regno vestro omnem haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat in aeterna pace. Sciendum quippe est quod sacerdos quotidie inter missarum solemnia non pro haereticis vel schismaticis, sed pro orthodoxis tantum atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus Deo supplicans intercedit, a qua nimirum supplicatione alienus existit qui in verbo vel opere se ab eorum unanimitate superbiendo dividit; qui vero se peccatis obnoxium vel fide dubium humiliter confitetur, portandus et corrigendus est non ut extraneus, sed ut frater, quia nec dum partem suam posuit cum hypocritis, praesertim cum et Petrus princeps Ecclesiae Deum negaverit, et Thomas in fide dubitaverit; siquidem ex utroque sexu fidelium tres ordines, ac si tres gradus, in 139.0463B| sancta et universali Ecclesia esse novimus; quorum licet nullus sine peccato sit, tamen primus est bonus, secundus melior, tertius est optimus. Et primus quidem ordo est in utroque sexu conjugatorum; secundus continentium, vel viduarum; tertius virginum vel sanctimonialium. Virorum tantum similiter tres sunt gradus vel ordines, quorum primus est laicorum, secundus clericorum, tertius monachorum. Sed quoniam horum graduum differentias proposui, et alium alio meliorem seu sanctiorem dicere ratum duxi, qualiter singuli in suo proposito exspectant praemium aeternae retributionis, vel qualiter sanctorum Patrum auctoritate de suo gradu in alterum promoveri possint, breviter expediendum credidi.
Et conjugii quidem ratio sola indulgentia permittitur, 139.0463C| ne fragilitate carnis in deterius aetas proclivior delabatur. Nulli enim conjugium interdicitur, nisi ei qui ob promerenda supernae patriae gaudia sponte sua delegit jugem continentiam, quam et si minus exhibuit, devotione secretius irrita, secretiori facinus delendum est poenitentia: ita tamen ut in eo gradu permaneat, in quo malum se perpetrasse deplorat; sin vero sacerdotum Testamenti Veteris hanc sibi defendere voluerit, proprio gradu decidens, fletibus culpam diluit. Ecce ratio: si inter eos sit quibus licet, nulla poena mulctatur, sed etiam digna praemio habetur, eo quod obediendo, castitate contenta sit quam Apostolus docuit; propterea autem adjectum est si inter eos sit quibus licitum est, quia sunt in utroque sexu qui se voto obligant 139.0463D| ut, si virgines sunt, in virginitate permaneant; et, si virgines non sunt, spreta carnis copula in caelibatu perpetualiter vivant; est etiam cognatio vel propinquitas generis, a cujus carnali commistione prohibentur omnes qui sunt sub catholica fide. Porro inter eos qui se voto obligant, vel inter eos qui nec dum transierunt septimam generis lineam, detestatabile connubium ita sub poenitentiae remedio solvendum est illico, sicut illud quod poenitentia non indiget, quia ex auctoritate licet, nunquam solvendum est, nisi aut alterius conjugum morte, aut utriusque caelibatus professione.
Hinc transitur ad continentium vel viduarum excellentiorem ordinem, in quo, secundum Apostolum, 139.0464A| si permanserint, tanto majorem aeternae remunerationis merebuntur coronam, quanto de experta carnis voluptate graviorem sustinent poenam. His quoque per discretionem secundas nuptias indulsit, dicens quod melius esset nubere quam uri (I Cor. VII, 9). De tertiis vero vel quartis nec non et pluribus nuptiis, non me legisse memini utrum a catholicis debeant celebrari; sed hoc absque ullo scrupulo occurrit: quod si hoc facinus grave est in feminis, multo gravius est si contingat in viris.
Virginum quanta sit gloria, nullus ignorat. Quis scit hoc appetere hominem ex gratiae praerogativa, quod habet angelus ex natura? quae virtus virginitatis cum in humilitate solidatur, singularis meriti recompensatione donabitur, quia Deus repromittit 139.0464B| virginibus quod sequantur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4); hac virtute sanctimonialium decoratur venerabile collegium, hanc se gaudent multi per omnes viriles ordines promeruisse in gremio suae matris Ecclesiae.
Sed his posthabitis, primo de virorum ordine, id est de laicis, dicendum est, quod alii sunt agricolae, alii agonistae: et agricolae quidem insudant agriculturae et diversis artibus in opere rustico, unde sustentatur totius Ecclesiae multitudo; agonistae vero, contenti stipendiis militiae, non se collidunt in utero matris suae, verum omni sagacite expugnant adversarios sanctae Dei Ecclesiae.
Sequitur clericorum ordo, qui in tribus gradibus specialiter distinguitur, hoc est, diaconorum, presbyterorum 139.0464C| et episcoporum: nam omnes qui sunt inferioris gradus per abusionem clerici vocantur, dum eis sicut et laicis ex indulgentia permittitur sociari conjugibus. Constat sane ab apostolis et eorum successoribus esse prohibitum clericos, id est diaconos, presbyteros et episcopos esse uxorios. Κλῆρος etenim Graece, Latine dicitur sors, unde clerici ad sacrificandum vel ad ministrandum in sortem Dei adsciti studeant non carnaliter sed spiritualiter filios gignere, ut semper sint memores sortis sanctorum in lumine; nam ipsi quotidiana sollicitudine omnium Ecclesiarum suscepta (II Cor. II, 28) in activa vita laborant cum Martha quae turbatur erga plurima (Luc. X, 41). Porro illud unum quod est necessarium in contemplativa vita adepti monachi, cum Maria 139.0464D| tanto magis delectantur pedes Jesu lacrymis rigare et capillis tergere (Luc. VII, 38), quanto remotiores sunt ab omnium negotiorum saeculi inquietudine: siquidem clericorum ordo inter laicos et monachos medius, quantum est superior inferiore, tantum inferior superiore, quandoquidem quo discrepat ab utroque ordinum jungitur ad alterutrum. Illi namque sunt conjugibus colligati, rei familiaris curae dediti, saeculi actibus occupati: isti a saeculi actibus alieni, propriae voluntati abrenuntiando, Patris spiritualis imperiis obsequendo, qui et eleemosyna bonorum virorum et labore manuum suarum vivunt, et possunt dicere cum Petro: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Denique clericorum 139.0465A| vita irreprehensibilis speculum est totius Ecclesiae, sicut monachorum habitus et professio firma exemplum est totius summae poenitentiae; et quamvis clerici reprehensione digni, ne tractent sancta profani, degradentur certis ex causis, monachi tamen nisi causa superbiae nunquam privantur ex toto fratrum suorum communione, cum et criminosos laicos vel clericos suscipiant, et se in crimine deprehensos regulari disciplina corripiant. Denique ex monachis presbyter ordinatus, vel ex clerico monachus factus sciat se non clericorum more ecclesiasticis officiis deservire, sed Gregoriani privilegii institutione missas celebret in congregatione. Verum quia de singulis ordinibus quae videbantur dicta sunt, qualiter alterius in alterum promotio fiat tacendum non 139.0465B| est. Promoventur namque ex laicis vel clericis ad monachatum, promoventur ex laicis vel monachis ad clericatum, quod quando vel quomodo fieri debeat sanctorum Patrum auctoritas liquido manifestat, quam qui secuti non sunt extra Ecclesiam catholicam a fide aberraverunt. Quamobrem in canone, dum orant pro orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus, cavendum illis summopere est, quod papa Gregorius in suo synodo refert: Una est, inquiens, fides, unum baptisma, una Ecclesia catholica, in qua sola possint relaxari peccata. Si enim extra eam remissio peccatorum non est, haereticus vel schismaticus ut quid jejunat? ut quid decimas dat? ut quid Deum supplex adorat? Nam sicut fuit multitudinis credentium unum cor et anima una (Act. 139.0465C| IV, 32), ita, per totum orbem terrarum, eorum omnium qui, secundum doctrinam apostolorum, unum in Deo sapiant, una est Ecclesia, quae de Graeco in Latinum convocatio interpretatur, quia ad unam fidem et ad unum baptisma omnes vocamur. Quapropter unaquaeque domus ubi erecto altari populus ad Deum supplicandum convenit, dum habeat nomen ecclesiae, veneratione et summo honore digna est in omni gente, quoniam in ea renascimur ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 5), in ea divina celebrantur mysteria, in ea fit confessio et remissio peccatorum. Caveat igitur quicunque vult salvus esse eam alicujus, nisi solius Dei, possessionem credere; unde Petro apostolorum principi dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. 139.0465D| XVI, 18). Meam inquit, non tuam; et Christus alibi: Domus mea, domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13). Psalmista quoque: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCII, 5). Si ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? aut successores Petri audebunt potestatem sibi vindicare, quam non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi principes, nec catholice vivimus, nec catholice loquimur, quando ego illam ecclesiam dico esse meam, ille alteram dicit esse suam, ac veluti quaedam jumenta comparati jumentis insipientibus utrasque aliquando venales proponimus, propositasque ab aliis emere non formidamus.
Est etiam alius error gravissimus, quo fertur 139.0466A| altare esse episcopi, et ecclesia alterius cujuslibet domini, cum ex domo consecrata et altari unum quiddam fiat quod dicitur ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit cupiditas, dum refrigescit charitas (Matth. XXIV, 12); ex donis omnipotentis Dei, quae gratis accipiuntur, mercatores efficimur, et vendere conamur quod profecto non possidemus. Nihil enim pene ad Ecclesiam, quae est solius Dei, pertinere videtur quod ad pretium non largiatur, scilicet episcopatus, presbyteratus, diaconatus, et reliqui minores gradus, archidiaconatus quoque, decania, praepositura, thesauri custodia, baptisterium, sepultura, et si qua sunt similia. Et hujusmodi negotiatores subdola responsione solent 139.0466B| astruere non se emere benedictionem qua percipitur gratia Spiritus sancti, sed res Ecclesiarum, vel possessiones episcopi, cum certum sit quod in catholica Ecclesia alterum altero carere non possit. An aliquis usus est igne sine ea, qua nutritur, fomenti materia? aut ignem aliquando tenuit, et calore caruit? Quis mel sine dulcedine? quis absinthium sine amaritudine deprehendit? Attamen eamdem aquam diverso tenore dulcem et amaram est inveniri possibile; quod, quia ex contingenti fit, aliquando nostram opinionem fallit, ut, quae creditur dulcis, amara existat. Sic quoque talis negotiatio bona aestimatur, cum pro certo mala sit, quia turpis lucri gratia contingit: de qua re adeo consuetudo inolevit, ut hoc jam credatur sine peccato 139.0466C| fieri. Verum Spiritus sanctus per os beati papae Gregorii dicit: Quia benedictio illi in maledictionem vertitur qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur, a qua maledictione nullus extraneus habetur, qui lucri cupiditate se ministerium ecclesiasticum invasisse laetatur (L. VII, Epist. 3). Unde vero processerit usus ut laici vendant episcopatus, satis demiror, cum beatus Ambrosius in sermone pastorali, flendo, potius quam ridendo, post multa subjungat: « Videas, inquiens, in Ecclesia passim quos non merita, sed pecuniae, ad episcopatus ordinem provexerunt: nugacem populum et indoctum, qui talem sibi adsciverunt sacerdotem. Quos si percontari fideliter velis quis eos praefecerit sacerdotes, respondebunt mox, et dicent: Ab archiepiscopo sum nuper ordinatus, centumque 139.0466D| ei solidos dedi, ut episcopalem gratiam consequi meruissem; quos si minime dedissem, hodie episcopus non essem: unde melius mihi est aurum de sacello invehere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum comparavi; quos tamen solidos, si vivo, recepturum me illico non diffido. Ordino presbyteros, consecro diaconos, et accipio aurum; nam et de aliis ordinibus nihilominus pecuniae quaestum profligare confido. Ecce et aurum, quod dedi, in meo sacello recepi; episcopatum igitur gratis accepi. Nempe hoc est quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit: nam propter pecunias specialiter leprosum ordinavit: Pecunia, inquit, tecum sit in perditionem 139.0467A| (Act. VIII, 20), quia donum sancti Spiritus gratiae pretio comparasti, et commercium miserabile in animarum exitium peregisti (Lib. De dignitate sacerdotali, cap. 5). » Haec sanctus vir quo animo dixerit, ex praecedentibus et consequentibus facile datur intelligi.
Quod vero illi qui dicuntur Simoniaci laicos suae immiscuerunt maledictioni, exemplo factum est sacerdotum, qui ad ministerium Dominicae passionis adjunxerunt sibi Pilatum et Herodem principes suae gentis. Nec illud nos latet quod pro hujuscemodi episcopis, qui non pro vitae merito vel sapientiae doctrina, sed magis eliguntur pro pecuniarum summa maxima, discordiarum semen et detrimentum regno accrescat, teste Gregorio, in 139.0467B| Epistola ad Theodebertum et Theodericum reges scripta: « Fertur, inquit, Simoniacam haeresim, quae prima contra Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari; cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita. » Et post pauca: « Hinc non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infigitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum episcoporum culpa, quorum intercessionibus juvari debuerat, praegravatur. » Ac deinde: « Major ergo metuenda est locis illis fore calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam provocent, quam per semetipsos populis placare debuerant. Nec hoc quoque 139.0467C| malum sollicitudo nostra patitur negligenter omittere, quod quidam, instinctu gloriae inanis illecti ex laico repente habitu sacerdotii honorem arripiunt, et, quod dicere pudet et grave tacere est, regendi rectores, et qui docendi sunt doctores, nec erubescant videri, nec metuant (l. IX, Epist. 110). » Huc usque S. Gregorius. Cumque hujusmodi praelati avaritiae intenti ecclesias funditus dirui sinant, mores subjectorum suo exemplo perdant, quos corrigere debuerant, restat ut defensores ecclesiarum ac fundatores earum haeredesque fundatorum se subtrahant eorum communioni, ne participes sint maledictionis. Verumtamen si catholica sit pontificialis sublimitas et regalis majestas, aequa lance pensat utriusque auctoritas, 139.0467D| ut prosint Ecclesiae quam Christus redemit suo sanguine; nam illius sublimitas lege Domini spiritaliter populis pronuntiat, quam istius majestas, si necesse sit, armorum defensione commendat: quapropter cavendum est ne ab invicem resiliant, quorum adinvicem ministeria concordant. Sed concordia eorum in diversis officiis tanto sibi consulit, quanto unanimiter consulendo de communi utilitate sentit. Ob hoc antiquorum conciliorum paginis praefiguntur nomina imperatorum vel consulum quorum favore magnorum habita sunt consulta episcoporum, qui semper prius diligenter discusserunt de fidei puritate, quos concilio dignos reperirent ex ordine. Quamobrem, piissimi, more 139.0468A| praedecessorum vestrorum regum illis assensum praebete conciliis quibus per reconciliationem res publica melioratur et crescit; quia, si quocunque conciliabulo alterius praedia vel possessiunculas alter privatis negotiis velit sibi adscribere, ac ideo, fratris damno, pecuniam per arcas et loculos aggregando, sitim suae avaritiae exstinguere, non observata tricennali lege quae emanavit ex constitutione principum seu auctoritate canonum, sciatis procul dubio quod ad vos hoc malum respicit, qui idcirco regni apicem tenetis, ut justum judicium omnibus faciatis. Pro vobis nimirum dominis nostris unusquisque subjectorum ad Deum clamat et dicit: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: judicare populum tuum in justitia, 139.0468B| et pauperes tuos in judicio (Psal. LXXI, 1, 2). Quorum versuum sensus quamvis referri possit ad Deum Patrem omnium Filiumque ejus unigenitum, tamen nihil obest intelligi de terreno rege precari, ut judicet populum non suo sed Dei judicio, cui rationem redditurus est etiam de otioso verbo.
Nec me vestro aliorumque sapientium examini subduco: qui contra canones sensisse suspicor, in episcopos monachorum manum movisse accusor, vestram benevolentiam proprio episcopo abstulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse criminor. Sed esto. Cui sententiae canonum contradixi, qui nullo concilio vix apertum librum videre potui? aut quod concilium illud fuit, ubi conciliati venerunt et disconciliati recesserunt, cum 139.0468C| ibi discordes reconciliari debuerint, aut canonica districtione mulctari? quid in me singulariter commiserunt episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim; praesertim cum non inimicum, sed fide et opere amicissimum graviora pericula pertulisse contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior (Gal. I, 20), quia, audita insequentium conclamatione, ultra quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae et beneficiorum tanti viri, cujus nix capitis reverendum ostendit, excepta primatis praerogativa et sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut vestram benevolentiam optimis auferretis, male meritis conferretis? Num ego Deus sum qui mutat mentes, mutat regna et tempora? Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum 139.0468D| artium didicisse. Unde ille qui de hac re contra me queritur, neminem praeter vos incusare videtur, qui, relicto tramite aequitatis, beneficiorum ejus vicissitudinem rependere neglexistis. Aut fortasse regiae majestatis auctoritatem contemno! Quantulumcunque vos exacerbavit, exacerbando irritavit, irritando offendit, offendendo placare distulit, et pro talibus beneficiis miratur sibi impendi munuscula justae recompensationis; nec sibi imputat quod promeruit, sed crimen transferre nititur in perniciem insontis: si enim nihil vos nocuisse putavit, dum nostra tulit, profecto nec dominos nostrarum rerum esse, nec defensores credidit; si autem credidit, vos mecum laesit, nec 139.0469A| se laesisse ignoravit. Cur igitur me declamatorie accusat? cur mihi soli imputat quod illum gravat? An scire potero, quoties legatos misi, quoties de pace rogavi, quoties me supplicem obtuli? Testis mihi est Deus quod, salvo jure nostri monasterii, ad omnia quae regulariter injunxisset obtemperare paratus fui, et, si aliquid mali commerui, manente rerum copia inconcussa, episcoporum justa jaculetur in me sententia; quia ipse solus, ut debuerat, nunquam justo amplius, nisi clandestina exsecutione, in me desaeviet. Novi enim quam austerus in Letaldo Miciacensi monacho fuerit, quem oblitus reverentiae sacerdotalis injuriose et sine ullis legibus tractavit; qui si epistolam Gregorii ad Lupum abbatem legisset, profecto nunquam tantum facinus 139.0469B| perpetrasset: « Quoniam multae, inquit, occasiones in deceptatione religiosarum personarum a pravis illic, ut dicitur, hominibus exquiruntur, presbyterum praedictae Ecclesiae nullomodo privandum deponendumque censemus, nisi causa specialiter criminis exigente; unde necesse est ut, si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis causam examinet, sed adhibitis sibi coepiscopis suis subtili investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire aut innocentem possit absolvere. » Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit, ejus exemplo utique feci, qui filios Belial nocturno latrocinio in meam necem grassantes recepit, postquam eos anathematizaverat 139.0469C| suus archiepiscopus singularis meriti Siguinus; et Odo Carnotensium episcopus, nec non et alii magnae vitae et religiosi viri. Hoc sane palam omnibus, sicut magnae auctoritatis est, asseruit quod nemo possit eum excommunicare, qui emendationi et satisfactioni intendit, praesertim cum usque ad satisfactionem congruam suam ipse et alii episcopi praetendant maledictionis sententiam. Porro qui vel quot interesse debeant reorum obligationi, qui vel quot eorum absolutioni, nusquam me legisse memini, nisi in degradatione sacerdotis. Tantum evangelicus sermo prodit quod si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te non audierit, dic 139.0469D| Ecclesiae; quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 17). Ecce divinae miserationis regula, qua jubemur reorum alios audientes pia correctione secretius arguere, alios non audientes publica invectione objurgare usque ad aures Ecclesiae. Sed nunquid publica invectio secretam indulgentiam sustulit, aut secreta invectio publicam indulgentiam ademit? An publica invectio publicam indulgentiam, et secreta invectio secretam indulgentiam requirit? Porro qui offert munus suum ad altare, non ibi reconciliabitur mihi pro scelere, quia proditus est Ecclesiae? (Matth. V, 23.) O tempora! o mores: Certe qui volunt exsequi 139.0470A| in fabrateria mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere leges novas: sed Apostolus nobis consulens eis occurrit: Si quis vobis, inquiens, aliud annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal., I, 9). Quod anathema quantum cavendum sit, liber Judicum ostendit, ubi legitur: Anathema in medio tui est, Israel, non poteris stare coram inimicis tuis (Josue VII, 13). Nam quod leviter excommunicandum non sit, et quod membrum Christi a corpore cum gravi dolore resecandum sit, manifestum in concilio Africano caput est: « Quandiu, inquit, excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis convincere non 139.0470B| potest. » Siquidem quidquid in Ecclesia fit, nisi auctoritate Patrum fulciatur, simulatio, non veritas judicatur; et scimus si qua simulatores et callidi provocant iram Dei, an presbyter vel episcopus habebitur, qui contra auctoritatem canonum ordinatur? Aut sine authentica degradatione presbyter vel episcopus cessabit ab officii sui munere? Nunquid credemus excommunicatum quem non remordet conscientia criminis pro quo debeat communione privari? Tunc enim justa est excommunicatio pastoris, quando canonica vocatio in reum praecessit, et ille reatum suum sub judicio Ecclesiae corrigere noluit, eoque modo elatione tumidum a sanis ovibus segregat, quem divino judicio segregandum non ignorat; et quia in suum pastorem excommunicatus peccaverat, 139.0470C| eum alter absolvere nec debuit nec potuit. Porro quicunque fratri meo in me peccanti excommunicationem intorserit, non ille ei peccatum dimittit, sed ego in quem peccavit, a quo excommunicationis malo regnum vestrum purgate, serenissimi principes, quia vix est in eo aliquis hominum qui saltem idcirco excommunicatus non sit, quoniam in convivio vel pacis osculo excommunicato adhaesit. Praeterea dominos meos cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum animos, scio, contra me concito, juxta illud Comici: Obsequium amicos, veritas odium parit. (TERENTIUS in Andria, Act. I, scen. v. 1.) De quorum animositate non multum moveor, dulce decus meum, Rodberte, quem atavis regibus editum 139.0470D| divina pietas perduxit ad regni fastigium, si post Deum et sanctos ejus vestro specialiter sustenter auxilio et consilio, cujus mentionem in quotidianis orationibus meis nunquam praetereo, tandem capitulatim subtexam huic indiculo quae maxime sunt corrigenda in vestro imperio, nec tamen haec verbis meis, sed authenticis sanctorum dictis, ut postmodum episcopos moveatis haec canonice emendare in suis conciliis.
Primitus de fide dicendum credidi, quam alternantibus choris et in Francia et apud Anglorum Ecclesiam variari audivi. Alii dicunt, ut arbitror, secundum Athanasium, « Spiritus sanctus a Patre et 139.0471A| Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens: » alii vero tantum, « Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus, sed procedens, » qui dum, id quod est, nec genitus subtrahunt, synodicam domni Gregorii se sequi credunt, ubi ita est scriptum: « Spiritus sanctus nec genitus est, nec ingenitus, sed tantum procedens. » De fine quoque mundi coram populo sermonem in Ecclesia Parisiorum adolescentulus audivi, quod statim finito mille annorum numero Antichristus adveniret, et non longo post tempore universale judicium succederet: cui praedicationi ex Evangeliis ac Apocalypsi et libro Danielis, qua potui virtute, restiti. Denique et errorem qui de fine mundi inolevit abbas meus beatae memoriae Richardus sagaci animo propulit, postquam 139.0472A| litteras a Lothariensibus accepit, quibus me respondere jussit; nam fama pene totum mundum impleverat, quod, quando Annuntiatio Dominica in Parasceve contigisset absque ullo scrupulo finis saeculi esset. De initio etiam Adventus qui ante Nativitatem Domini per singulos annos agitur, aliquando error gravissimus exstitit, aliis inchoantibus post V Kalend. Decembris, aliis ante, cum nunquam plus quatuor hebdomadas, saltem unam diem Adventus habeat; cumque de hujusmodi diversitate soleant contentiones in Ecclesia crescere, concilio determinandum est, ut omnes qui in ea vivimus unum sapiamus, quod vestra industria concedat, qui nos unanimes vult habere in domo sua.