Apologeticus (Julianus)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologeticus
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Apologeticus (Julianus Toletanus), J. P. Migne

Apologeticus

1. (0525A)Post hujus igitur piae confessionis prolatam devotis vocibus regulam, ad illa nos illico convertimus contuenda capitula, pro quibus muniendis ante hoc biennium beatae memoriae Romanus papa Benedictus nos litterarum suarum significatione monuerat. Quae tamen non in scriptis suis annotare curavit, sed homini nostro verbo renotanda injunxit: ad quod illi jam eodem anno sufficienter congrueque responsum est. Nos tamen nunc eamdem renotationem hominis nostri studiosius relegentes, invenimus, quod in libro illo Responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum jam dicto papae incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam (0526A)essentiam diximus, Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam. Quod vir ille incuriosa lectionis transcursione praeteriens, existimavit haec ipsa nomina, id est, relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse. Et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere jussus est, dicens: « Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas. Et converti non possunt, ut dicatur, quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate. » Et ex ista comparatione visum est Romano pontifici voluntatem ex voluntate non posse dici. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum (0527A)essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse, quod velle; hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est in homine id quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex natura est; et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere. Quapropter qui potest capere, voluntatem ex voluntate secundum essentiam nos dixisse, non de hujusmodi laborabit proposita quaestione. Quod etiam in jam dicto Responsionis et fidei nostrae opusculo sollicite legentibus et intelligentibus claret, ubi et apposita illic beati Athanasii sententia idipsum nos debere sentire pronuntiat dicens: « Hanc de Deo religiosae opinationis sententiam retinemus, ut (0527B)non aliud ejus voluntatem, aliud credamus esse naturam. » Si enim secundum quod hic doctor dicit, id debemus sentire ut non aliud Dei voluntatem, aliud credamus ejus esse naturam; hoc ergo est ejus voluntas quod et natura, hoc natura quod substantia vel essentia.

2. Filius igitur Dei de essentia Patris natus est, essentia de essentia, sicut natura de natura, et substantia de substantia: et tamen nec duae essentiae, nec duae naturae, nec duae substantiae possunt dici, sed una essentia, natura atque substantia. Sicut et lumen de lumine, non duo lumina, sed unum lumen; sicut essentia de essentia, non duae essentiae, sed una essentia; sicut natura de natura, non duae naturae, sed una natura; sic et voluntas de voluntate, (0527C)non duae voluntates, sed una voluntas; quia non est aliud Dei voluntas, aliud ejus natura, quod jam superius Athanasio doctore firmatum est. Ac proinde quidquid de Deo secundum essentiam dicitur, communiter in singulis personis convenire videtur, sicut sapientia et fortitudo, vel caetera: quia et Pater sapientia, et Filius sapientia potest dici. Fortitudo quoque et Pater potest, et Filius appellari. Quod secundum illam comparationem humanae mentis nullo modo potest dici: quia, verbi gratia, mens si in persona Patris ponatur, Verbum jam ex mente prodiens, Filius intelligitur, et voluntas procedens ex mente et verbo Spiritus sanctus significatur. Nec (0528A)tamen recurrit, ut possit dici, ut aut mens, quae in significatione Patris est posita, Filio, vel Spiritui sancto conveniat, aut Verbum, quod solum Filius intelligitur, Patri vel Spiritui sancto comparetur, aut voluntas, quae in persona Spiritus sancti accipitur, aut Patris, aut Filii personae convenire dicatur; sed sic singula singulis secundum comparationem humanae mentis conveniunt, ut unumquodque, quod ex eis unus dicitur, alius penitus non dicatur; sicut et relativo vocabulo Pater nominatus, non est ipse qui Filius, vel Filius quum dicitur, non est ipse qui Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus ipse est qui Pater, aut Filius. Ac per hoc illa nomina, quae comparative ex homine assumuntur, ideo secundum comparationem humanae mentis dicuntur, ut quoquo (0528B)modo ad contuendum illud divinae Trinitatis ineffabile sacramentum humana infirmitas excitetur.

3. Secundum hanc igitur comparationem putati sumus dixisse, voluntas ex voluntate, quod utique dici vel sentiri absurdissimum est. Ac proinde longe alia est regula, qua de Deo aliquid secundum essentiam dicitur, aliud cum secundum comparationem humanae mentis aliquid de illo pronuntiatur. Nos proinde consentientes, et sequentes doctoris egregii Augustini sententiam, diximus secundum divinae Trinitatis essentiam, voluntas de voluntate, sicut et ipse in quinto decimo libro Trinitatis Dei pronuntiat, ita dicens (Cap. 20, num. 38): « Melius, quantum existimo, dicitur consilium de consilio, et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia. » (0528C)Hic jam quisquis sapiens manifeste intelligit, non nos hic errasse, sed illos forsitan incuriosae lectionis intuitu fefellisse; quia quod a nobis est secundum essentiam dictum, illi secundum comparationem humanae mentis positum putaverunt.

4. Ad secundum quoque retractandum capitulum transeuntes, quo idem papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri; sicut nos non pudebit quae sunt vera defendere, ita forsitan quosdam pudebit quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat, unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? De quibus Apostolus specialiter loquitur, dicens: Et si (0529A)exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Sicut et ille sitiens Deum clamabat in psalmo: Sitit te, inquit, anima mea, quam multipliciter et caro mea (Psal. LXII, 2). Necnon et alia multa, quae hominem duabus substantiis constare pronuntiant.

5. Contra quam regulam invenimus item in Scripturis, aut carne plerumque nominata totum hominem posse intelligi, aut anima sola interdum nominata totius hominis perfectionem agnosci. Quapropter natura divina humanae sociata naturae, possunt et tres proprie, et duae tropice appellari substantiae. Sed aliud est cum per proprietatem totus homo exprimitur, aliud cum a parte totus intelligitur. Etenim quidam modus locutionis, qui frequenter in scripturis (0529B)divinis positus invenitur, quo significatur a parte totum, hic etiam tropus apud grammaticos synecdoche dicitur. Scribitur enim in libro Genesis secundum istam tropicam locutionem significantem a parte totum: Factus est homo in animam viventem (Genes. II, 7); cum homo non solum ex anima, sed ex carne constet. Item similiter a parte totum, ubi omissa substantia animae, sola carnis substantia nominatur, sicut in psalmo scribitur: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); cum omnis homo non solum ex carne, sed ex anima constet. Et tamen sola carne nominata, totus homo intelligitur, sicut et sola anima nominata, totus homo accipitur. Nam in Exodo volens similiter Scriptura hominem a parte totum intelligi, sic dicit: Septuaginta animae ingressae sunt (0529C)cum Jacob in Aegyptum (Exod. I, 5); cum ipsae septuaginta animae non sine suis corporibus illic ingressae fuissent. Ex carnis quoque nomine totum hominem intelligi voluit, qui dixit: Et in carne mea videbo Deum (Job. XIX, 26); cum non sine animabus suis resurgenda sint corpora.(0530A)

6. Ecce per consuetudinem Scripturae sacrae probavimus, et proprie hominem ipsis quibus constat substantiis appellari, et tropice a parte totum hominem posse intelligi. Si quaeras culpam, nec ille errasse dicendus est, qui hominem a parte totum nominavit, nec iste culpandus est, qui totum hominem carne et anima nominata expressit: quia utrumque inculpabiliter dici Scriptura divina convincit. Et tamen cum jam probatum teneamus, nec illam, nec istam partem esse culpandam, quaerendem est, quae pars plus possit esse ad totum hominem intelligendum facilior, atque etiam repulsa omni obscuritate lucidior; utrum ea quae solam carnem nominans, et animam tacite ibi vult intelligi an ea quae et animam et carnem exprimens totum dicit.

7. (0530B)Quod ut manifestius innotescat, quaedam exempla ponenda sunt. Ecce juxta superiorem tropicae locutionis modum, qui synecdoche dicitur, quo aut pars a toto, aut totum a parte intelligitur, scriptum invenimus de flagellatione Aegypti in psalmis: Immisit in eis muscam caninam (Psal. LXXVII, 45). Necnon et illud: Dixit, et venit locusta et bruchus (Psal. CIV, 34). Volens Scriptura isto genere locutionis non singularitatem, sed pluralitatem muscarum et locustarum intelligi. Non enim musca, vel locusta, sed multitudo muscarum et locustarum repleverunt Aegyptum. At nunc si aliquis nostrorum modo dicat: Misit Deus in Aegyptum muscas, et locustas, et bruchos, pluralem numerum proferens, quod et utique verum est; nunquid in parte ista, (0530C)quae pluralitatem confitetur, potest calumnia cadere, ut dicatur non esse verum, quod utique verum est, de multitudine locustarum quae repleverunt Aegyptum? Tale quippe et illud est, ubi populus ad Moysen clamavit dicens: Ora ad Dominum, ut auferat a nobis serpentem (Num. XXI, 7), cum non unius serpentis, (0531A)sed multorum serpentum molestias ille populus pateretur. Hoc etiam more et Apostolus loquitur in illo loco ubi ait: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20): ac si diceret, omnis homo, a parte carnis totum hominem intelligi volens. Sic ergo et de Domino nostro Jesu Christo, cum scriptum sit de illo in Evangelio, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); caro sola est nominata, ut illic tacite intelligeretur et anima secundum supradictum locutionis modum, quo homo a parte totus accipitur. Quae locutionis regula plerumque et a Patribus est servata.

8. Sic enim ex hoc beatus Cyrillus in libro qui vocatur Scholia (cap. 24, edit. Paris. 1573), dicit: « Quomodo igitur Verbum caro sit factum, videre necesse (0531B)est. Primum quidem divina Scriptura carnem plerumque nominat, et quasi ex parte animalis totius significationem facit: necnon etiam a sola anima interdum tantumdem agit. Scriptum est enim quod videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Et ipse divinus Paulus: Non consensi, inquit, carni et sanguini (Gal. I, 16). Allocutus est autem eos qui sunt ex Israel pontifex Moyses: In septuaginta quinque animabus descenderunt patres tui in Aegyptum (Exod. I, 5, sec. LXX). Sed non idcirco dixeris quod nudae et sine carne animae in Aegyptum descenderunt: nec porro, quod inanibus corporibus, et solis carnibus, salutare suum Deus indulserit. Quoties igitur audimus carnem factum esse Verbum, hominem intelligimus ex anima et corpore factum. »(0531C)

9. Item et sanctus Augustinus in libro Quaestionum contra Apollinaristas sic dicit (Quaest. 80): « Si ubicunque caro fuerit nominata, et anima tacita, sic intelligendum est, ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebant animam, de quibus dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Et illud in psalmo: Exaudi preces meas, ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3). Et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne (0532A)quod dedisti ei non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. XVII, 2). Unde et intelligitur solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi, ut quod dictum est: Verbum caro factum est. (Joan. I, 14), nihil dictum sit, nisi Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque, nominata sola anima, homo intelligitur, sicut est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 27; Exod. I, 5), sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne, homo intelligitur. »

10. Item ipse in libro Enchiridion (Cap. 34) dicit: « Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem quippe hic hominem debemus accipere, a parte totum (0532B)significante locutione, sicut dictum est: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20), id est, omnis homo. » Quapropter haec est Patrum plena, Scripturarum more, libata sententia, ut cum a parte totum unaquaelibet hominis assumpti in Christo substantia nominatur, illic statim et altera intelligatur. Nam etsi una secundum hunc tropum taceatur, et alia dicatur, duae tamen nihilominus intelliguntur. Nemo ergo jam dicat, cum audit totum hominem a parte posse intelligi, non debere tres in Christo substantias profiteri, cum isto genere locutionis aliud ex altero cogatur intelligi. Nihil ergo diversitatis est, sive tropice una, sive proprie gemina hominis nominata substantia; cum utraque locutio hominem a Deo assumptum, nonnisi in (0532C)duabus substantiis nos intelligere et confiteri permittat. Ac per hoc tres in Christo substantias profiteri ille non dubitabit, qui hanc rationem plena cognitione didicerit. Caeterum ubi non tropice, sed proprie hi Patres hominem totum a Christo susceptum esse fatentur, sic in suis tractatibus posuerunt.

11. Beatus enim Cyrillus in superiori libro, qui vocatur Scholia (cap. 10) dicit, ubi veritatem trium substantiarum Christi figura veteris testimonii aperte (0533A)convincit. Sic enim ait: « Quod adunato Deo Verbo vere humanitati, inconfusae tamen substantiae permanserunt, erectum est secundum Dei voluntatem sanctum tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel. Ait igitur Deus omnipotens ad divinum Moysen: Et facies arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubitorum et dimidii longitudinem, et cubiti et dimidii latitudinem, et cubiti et dimidii altitudinem, et inaurabis eam auro puro: extra et intra inaurabis eam (Exod. XXV, 10, 11). Sed lignum quidem imputribile sit figura corporis incorrupti (imputribilis enim cedrus), aurum vero, quasi materies aliis pretiosior, divinae nobis indicat substantiae majestatem. Attende igitur, cum arca tota inaurata sit auro puro extra et intra, adunatum quidem (0533B)fuerit sanctae carni Deus Verbum: et id est, ut opinor, arcam fuisse extra inauratam. Quod vero et animam rationalem, quae corpori inerat, propriam fecerit, ex hoc apparet, quod et intra arcam praeceperit inaurari. Quod autem naturae sive substantiae inconfusae manserunt, hinc scimus: aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat; et ornabatur quidem lignum auri decore, tamen lignum esse non desiit. » Item sanctus Augustinus in libro Trinitatis Dei idipsum exprimens dicit (Lib. XIII, cap. 17): « Sic Deo conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam ex tribus, Deo, anima et carne. »

12. Haec igitur sanctis Patribus nos docentibus, et utramque locutionis regulam nobis insinuantibus, (0533C)videant jam tandem et sentiant qui sine favore partium judicant, quae pars plus potest esse tutissima, licet in neutram partem possit cadere culpa: utrumne illa quae in Christo Dei Filio unam Verbi, alteram hominis a parte totum substantiam profitetur, an ista quae proprie totum hominem in duabus substantiis Verbo Dei adunatum fuisse fatetur. In illa enim parte, quae a parte totum hominem intelligi volet, potest haereticorum dolus latere, ut unamquamlibet ex his substantiam nominans, aliam supprimat; sicque quod ore non profitetur, nec corde confiteatur, sicut Apollinaris, qui negat Dominum Jesum humanam naturam habuisse, vel Manichaeus negans in Christo assumpti corporis veritatem. In hac vero nostra professione, ubi praemissa Verbi substantia, specialiter (0533D)duas hominis in una Christi persona substantias profitemur, nullus potest accidere vel suspicari fraudulentiae dolus, quando evidenter in Deo assumptus (0534A)praedicetur homo totus. Tutior ergo pars est quae totum dicit, quam quae aliquid supprimit: et plus claret quod proprie dicitur, quam quod arcta tropice locutione firmatur. Sed forte nos soli hoc dicimus, quod majorum sententia non probamus?

13. Judicem jam ergo Augustinum, si complacet, advocemus, ut quam partem contra haereticos munitiorem esse pronuntiet, audiamus. Sic enim in tractatu Symboli dicit (num. 8): « Temporali dispensationi Dominicae multis modis insidiantur haeretici; sed quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est, corpus, animam, et spiritum, satis contra illos munitus est. » Ecce spiritualis spiritualiter utraque considerans, judicium protulit, sententiam (0534B)fixit, munitiorem et tutiorem partem illam esse pronuntians, quae contra haereticos totum hominem a Verbo Dei susceptum in duabus substantiis carnis animaeque defenderit.

14. Sed forte aliquis dicat, jam hic tria quaedam hominis nominata, id est, corpus, anima, et spiritus, tria quidem dicuntur, sed duo sunt: sicut ab eodem Doctore in praedicto Symboli (num. 23) tractatu convincitur. « Tria sunt, ait, quibus homo constat, spiritus, anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur: pars enim quaedam ejusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur. » Quod etiam in epistola ad Petrum dilucida manifestatione exsequitur, quod spiritus et anima utrumque sint unum, et (0534C)unius esse substantiae sentiantur. Dicit enim (Epist. de anima et ejus orig. lib. II, c. 2): « Duo quaedam esse animam et spiritum, secundum id quod scriptum est: Absolvisti, ab spiritu meo animam meam (Job VII, 15, sec. LXX), et utramque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus, anima, et corpus; sed aliquando duo ista simul nomine nuncupari animae, quale est illud: Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7): ibi quippe et spiritus intelligitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est: Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). » Ubi et anima necesse est intelligatur, et utrumque unum et unius esse substantiae: ac per hoc anima et spiritus, et anima et corpus duae speciales hominis substantiae sunt, quae et diversae dicuntur.(0534D)

15. Nos proinde in jam dicto Fidei nostrae opusculo Apollinaristarum haeresi respondentes, tres in Christo substantias diximus, quod et majores nostros (0535A)docuisse monstravimus; honorantes videlicet et sequentes sententiam doctoris egregii Hispalensis sedis episcopi, quam in libris suis de Differentia naturae Christi vel nostrae disseruit, ubi ait (Lib. II, num. 8, in edit. reg. anni 1599): « Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis videlicet atque animae: ille ex tribus, Verbi, corporis, atque animae. Inde est, quod perfectus homo, perfectus praedicatur et Deus. » Haec igitur perpauca de Patribus exempla libavimus, ut in brevi ea quae competunt monstraremus. Caeterum qui haec adhuc intentius legendo quaesierit, plurima colligere poterit.

16. Jam vero si impudorata quis fronte nec his Patribus cedat, et unde ea libaverint, insolens scrutator exquirat, Evangelicis saltem vocibus credat, (0535B)quibus has tres substantias sibi inesse Christus pronuntiat. Interrogatus enim a Judaeis: Tu quis es? Respondit: Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ecce habes unam substantiam deitatis. Restant duae substantiae hominis: ut enim veram carnem hominis suscepisse monstraret, palpandum se discipulis praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Ecce expressa est substantia carnis humanae. Item ut animae humanae substantiam suscepisse monstraret, dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

17. Ecce tres in una Christi persona substantias inconfuse et inseparabiliter adunatas, deitatis videlicet, (0535C)atque humanitatis, Evangelicis oraculis approbantes, omnes uno ore fatemur, et praefixa sententia praedicamus; confitentes videlicet secundum Chalcedonense concilium ( Act. V, in retract. Symb. Nicaen. et Constantinop. ), eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, perfectum in divinitate, perfectum eumdem in humanitate; Deum verum, et hominem verum eumdem ex anima rationali et corpore; secundum divinitatem unius cum Patre naturae; secundum (0536A)humanitatem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato: ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem; in novissimis diebus vero eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum, in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise et inseparabiliter cognoscendum: in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona, unoque statu concurrente, non in duabus personis partiendum vel dividendum; sed unum eumdemque Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum Jesum Christum. Jam vero si quis contra haec ulterius non (0536B)instruendum, sed contrarium se huic redditae rationi praebuerit, damnationem praefati concilii sustinebit.

18. Tertium sane, quartumque capitulum contuentes, non solum sensum, sed et ipsa pene verba ex libris beatorum Ambrosii atque Fulgentii nos praelibasse monstravimus, quibus ea praedictos viros dogmatizasse scimus. Quos quia celebres in toto orbe doctores feriata Ecclesiarum Dei vota percenseant, non illis est succensendum, sed potius succumbendum: quia omne quod contra illos sapitur, a rectae fidei regula abhorrere sentitur. Has sane quatuor specialitates capitulorum, quae ut a nobis solida efficerentur, hortati sunt, quid a quo fuerit doctore prolatum, congesto in uno responsionis nostrae libro, (0536C)catholicorum dogmate Patrum ante hoc biennium parti illi porreximus dignoscendum. Jam vero si post haec, et ab ipsis dogmatibus Patrum, quibus haec prolata sunt, in quocunque dissentiant, non jam cum illis est amplius contendendum, sed majorum directo calle inhaerentes vestigiis, erit per divinum judicium amatoribus veritatis responsio nostra sublimis, etiamsi ab ignorantibus aemulis censeatur indocilis.