Apologetica responsa ad reprehensores libri de synodis

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologetica responsa ad reprehensores libri de synodis
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.ApReAdR 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Apologetica responsa ad reprehensores libri de synodis

I. In haec num. 3: Et licet non sine aliquo aurium scandalo . . . . restiterint Orientales Anomoeis.

Si diligenter sententia haec expensa esset, forte totius tractatus mei ratio non fuisset suspiciosa. Non enim tacui esse illic, quod non nisi cum scandalo esset audiendum.

II. Initio num. 13, post recitationem primi decreti Ancyranae synodi. Expositiones omnes ( Ancyranae synodi, quae hoc libro describuntur ), si quid habent criminis, intra se habent; caeterum non habere in publica facie existimantur. Sed quia scirem ea sola Sirmium esse delata ( f. eas solas delatas).

III. Respicit ista num. 77: Exposita similis substantiae, quae homoeusion appellatur, fideli ac pia intelligentia. Non puto quemquam admonendum, in hoc loco ut expendat, quare dixerim SIMILIS SUBSTANTIAE PIAM INTELLIGENTIAM, nisi quia intelligerem et impiam: et idcirco similem, non solum aequalem, sed etiam eamdem dixisse, ut neque similitudinem, quam tu, frater Lucifer, praedicari volueras, improbarem; et tamen solam piam esse similitudinis intelligentiam admonerem, quae unitatem substantiae praedicaret.

IV. In mss. cum superiori uno tenore continuatum pertinet ad hoc num. 78: O studiosi tandem apostolicae atque evangelicae doctrinae viri . . . . quantam spem revocandae verae fidei attulistis? In eo vero, quod laudans eos in invidiam deducor a quibusdam; parum intellectus sum. Non enim eos veram fidem, sed SPEM REVOCANDAE VERAE FIDEI attulisse dixi: ut sicut illi auditi sunt, ita et nos ex hoc contra Valentem et Ursacium possemus audiri, et coaptandus ad eos allocutionis sermo blandus nihil aliud, quam procacium conviciorum effugeret foeditatem; cum amarius atque etiam probrosius in consequentibus (praesertim num. 91), occulta expositionum essem scandala proditurus.

V. Aptatur his num. 80: Oro autem vos, sanctissimi viri, ut cum bona venia sollicitudines meas aestimetis. Pro prudentia vestra expendite, quid sit a sanctissimis viris poscere, ut cum bona venia audiant dicentem; et an ejusdem sit adulari, et objurgare. Hoc ideo ita dictum est, quia quae ad praesens tacita ab his ( Legatis Sirmium missis ) fuissent, eram proditurus (num. 90 et 91); non tamen in his, quae possent tamquam excusabilia defendi, viderer calumniari.

VI. Attinet ad haec num. 87: Et ego invitus licet, respondebo, etc. Satis absolute, Domine frater Lucifer, cognosci potuit, invitum me homoeusii mentionem habere. Sed quia tu similitudinem Filii ad Patrem praedicabas, demonstratio ejus a me fuit exponenda sine vitio.

VII. His subnectitur num. 88: Synodo Samosatenae subscribendum putas.. Subscribamus et Nicaeae synodo. Numquid et hic de homoeusione legentem, admonui, non aliter ostendens suscipi oportere, nisi ad unitatem substantiae referretur?

VIII. Reprehensorum oculis exponit hoc num. 89: Et me movet (cum scandalo) homoeusii nuditas, etc. Anne quisquam me existimare poterit homoeusion velle suscipere, de quo ista tractavi?

IX. Huic affine, adducitur post allata exempla eorum quae externa similitudine fallunt. Numquid et hic similitudinis negligens fui?

523-524 X. Convenit his num. 90: Parcens enim adhuc de his nihil dico, quae Ancyrae cum scandalo decreta sunt.

Anne existimor suspicionem ab his adimere, vel ea laudare quibus parco? Parcere enim, et cum dilatione ad hoc parcere, nihil improbi est et remissi.

XI. In mss. decimo continuatum cadit in illa n. 91: Ut probari possit homoeusion, non improbemus homousion; item et in ista ejusdem numeri: Impium est quod audetis, etc. An hic similem substantiam aliud patior esse nisi unam? quae si non una sit antea confitenda, jam postea impie sit similis praedicanda.

XII. Subjicitur post haec num. 91: Homoeusion nescio nec intelligo, nisi tantum ab similis essentiae confessione, etc. Numquid videor quod nescivi probare potuisse ( accipiendo homoeusion pro similitudine non substantiali )? Non utique. Sed quia fides catholica non debeat nisi per unitatem similitudinem credere; ut similitudinem tantum ad excludendam unionem commemoret, non ad discidium unitatis: idcirco me dixi, cum nomina homousii atque homoeusii nescissem, tamen per unitatem similitudinem recepisse. Hoc ipsum statim sequens sententia absolvit.