Antonio Verantio Tranquillus Andronicus, Tragurii, 25. Februarii 1550

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Antonio Verantio Tranquillus Andronicus, Tragurii, 1550. febr. 25
1550.

editio: ex Verancsics Antal összes munkái [The Complete Works of Antal Verancsics], ed. László Szalay and Gusztáv Wenzel, vol. 7 (Budapest, 1865), Nr. 24, pp. 42--43
fons: incognitus

Reverende domine et amice honorandissime, salve.

Ex tuis et illustrissimi domini et patroni mei, domini Nadasdini, litteris intellexi te apud istum virum magnanimum impraesentiarum agere illique praecipue ob tuam virtutem acceptum esse; quae sane res delectavit me plurimum, quod forte oblata est illi occasio exercendae suae solitae liberalitatis in hominem conjunctione studiorum mihi perquam charum. Nam quam amans hujusmodi hominum sit, quanta cura provehat bona studia, nemo est, ad quem fama nominis ejus pervenit, qui nesciat. Etsi ego non sum tantae dementiae ut me inter doctos connumerem, tamen nescio qua opinione vel litterarum vel meae virtutis semper posteaquam in notitiam ejus perveni sic complexus est tot me beneficiis vel absentem ornavit ut si vel paulum esse gratus velim, illius viri principis tam amantis tamque benefici salutem anteponam meae. Idque tibi pro nostra amicitia consulo, qui nunc primum ingressus es in ipsius amicitiam, ut eam constanter omnibus rationibus tueare.

Litteras tuas extemplo ut accepi curavi reddendas fratri tuo[1] a quo exspectabaris hac aestate summo cum desiderio. Si aliis in rebus putabis me tibi gratificari posse, significes velim: non fallam, ut spero, tuam de me exspectationem.

Bene vale. Tragurii 25. Februarii 1550.

Tui dilectissimus Tranquillus.

  1. fratri tuo: Michaeli Verantio Tragurino.