Sermo I | Sermo III |
Themata sermonis
recensere
Secundum Evangelium in Sexagesima: Exiit qui seminat. Introitus missae: Exurge, quare obdormis, Domine? Epistola: Libenter suffertis. Historia de Noe et ipsius arca.
In primis sermo ad praedicatores. De summo praedicatore, ibi: Sevit Isaac in terra Gerarae.
Item sermo de fabricatione arcae Noe et quid significet, ibi: Fac tibi arcam.
Item sermo contra luxuriosos, ibi: Et dum seminat aliud cecidit secus viam.
Item sermo contra falsos religiosos, ibi: Et aliud cecidit supra petram.
Item sermo contra avaros et usurarios, ibi: Et aliud cecidit inter spinas.
Item sermo ad activos et contemplativos, ibi: Et aliud cecidit in terram bonam.
Exordium. Sermo ad praedicatores
recensere1. Exiit qui seminat, seminare semen suum (Lc 8, 5).
Praedicatoribus loquitur Isaias: Beati, qui seminatis super aquas (Is 32, 20). Aquae, ut dicit Ioannes in Apocalypsi, sunt populi (Cf. Apoc 17, 15), de quibus Salomon in Parabolis: Omnia flumina exeunt a mari, et in mare revertuntur (Cf. Eccle 1, 7). Nota quod duplex est amaritudo, originalis scilicet culpae et mortis corporalis. Omnia ergo flumina, idest omnes populi, a mari, idest amaritudine culpae originalis, exeunt - unde David: Ecce in iniquitatibus conceptus sum etc. (Ps 50, 7), et Apostolus: Omnes nati sumus filii irae (Cf. Eph 2, 3) - et in mare, idest amaritudinem mortis corporalis, revertuntur. Unde Ecclesiasticus: Quam grave iugum super filios Adam, a die exitus de matre eorum (Cf. Eccli 40, 1); et iterum: O mors, quam amara est memoria tua (Eccli 41, 1). De his duobus dicit Dominus peccatori: Terra es, per immunditiam conceptionis, et in terram ibis (Cf. Gen 3, 19), per incinerationem tui corporis. Beati ergo, qui seminatis super aquas.
Semen, ut dicit Deus in hodierno Evangelio, est verbum Dei (Lc 8, 11). Ut ergo inter beatos benedici merear, seminabo super vos in nomine Iesu Christi, qui exiit a sinu Patris et venit in mundum seminare semen suum, quia unus et idem est Deus Novi et Veteris Testamenti, Iesus Christus, Dei Filius. Unde dicit in Isaia: Ego ipse qui loquebar, ecce adsum: qui loquebar patribus in prophetis, adsum veritate Incarnationis. Ideo utrumque Testamentum, ad unius Dei honorem et audientium utilitatem, secundum quod ipse dabit mihi, concordemus. Dicamus ergo: Exiit qui seminat etc.
2. In hac praesenti dominica legitur in Ecclesia Evangelium de seminatore et semine, et recitatur et cantatur historia de Noe et ipsius arcae fabricatione; et in introitu missae cantatur: Exurge, quare obdormis, Domine? et legitur epistola beati Pauli ad Corinthios: Libenter suffertis insipientes etc. In nomine Domini ergo haec omnia concordemus.
Exiit etc. In hoc Evangelio sex valde notabilia sunt notanda: seminator et semen, via, petra, spinae et bona terra; et in historia praesentis diei similiter sex: Noe, arca, quae habuit quinque cameras: prima fuit stercoraria, secunda apothecaria, tertia immitium, idest ferocium animalium, quarta mitium, quinta hominum et volucrum. Sed attende diligentissime, quod quarta et quinta pro una tantum camera in ista concordantia accipitur. Dicatur ergo: Exiit qui seminat etc.
De arca Noe et Ecclesia Christi
recensere3. Seminator est Christus vel praedicator ipsius; semen, verbum Dei; via, luxuriosi; petra, falsi religiosi; spinae, avari et usurarii; bona terra, poenitentes et iusti. Et quod hoc sit verum auctoritatibus approbemus.
Seminator est Christus. Unde habes in Genesi: Sevit, vel seminavit, Isaac in terra Gerarae et in ipso anno invenit centuplum (Gen 26, 12). Isaac interpretatur gaudium et significat Christum, qui est gaudium sanctorum, qui, ut dicit Isaias, gaudium et laetitiam obtinebunt (Is 35, 10): gaudium de glorificata Christi humanitate, laetitiam de totius Trinitatis visione. Hic noster Isaac sevit in terra Gerarae, quae interpretatur incolatus, et significat hunc mundum, de quo Propheta: Heu mihi, quia incolatus meus, idest peregrinatio mea, prolongatus est! (Ps 119, 5). In terra Gerarae ergo, idest in hoc mundo, seminavit tria genera seminum: laudabilis vitae sanctitatem, caelestis regni praedicationem, miraculorum operationem.
Et in ipso anno invenit centuplum. Nota quod tota vita Christi dicitur annus remissionis et benignitatis. Sicut enim in anno quattuor sunt tempora: hiems, ver, aestas et autumnus, sic in vita Christi fuit hiems herodianae persecutionis, ob quam fugit in Aegyptum; ver praedicationis, tunc enim apparuerunt flores (Cant 2, 12), idest vitae aeteraae promissiones, et vox turturis, idest Filii Dei audita est in terra nostra (Cant l.c.): Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum (Mt 4, 17); aestas Passionis, de qua Isaias: Meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus (Is 27, 8). Christus per diem aestus, idest suae Passionis, in spiritu suo duro, idest inflexibili ad sustinendam Passionem, meditatus est, dum penderet in cruce, qualiter diabolum damnaret, humanum genus de eius potestate eriperet, et peccatoribus obstinatis poenam aeternam infligeret. Unde iterum dicebat in eodem Propheta: Dies ultionis in corde meo (Is 63, 4). Autumnus suae Resurrectionis, in qua, exsufflatis paleis poenalitatis et pulvere mortalitatis, illa humanitas, unita Verbo, gloriosa et immortalis, reposita fuit in cellario, idest in dextera Dei Patris. Bene ergo dicitur: Et in ipso anno invenit centuplum, idest elegit apostolos, quibus dictum est: Centuplum accipietis etc. (Cf. Mt 19, 29). Vel, centuplum, idest centesimam ovem, idest humanum genus, quod ad consortium novem ordinum angelorum, propriis humeris, cruci affixis, gaudens asportavit. Habes ergo aperte quod seminator est Christus.
4. Hic est Noe, cui dixit Pater: Fac tibi arcam de lignis levigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius (Gen 6, 14-15). Noe interpretatur requies 'et significat Iesum Christum, qui dicit in Evangelio: Venite ad me omnes qui laboratis in Aegypto, in luto luxuriae et latere avaritiae, et onerati estis iugo superbiae, et ego (Mt 11, 28) requiescere vos faciam. Hic, ut dicitur in Genesi, consolatus est nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Deus (Gen 5, 29). Huic dixit Pater: Fac tibi arcam. Arca est Ecclesia. Exiit ergo Christus seminare semen suum; exiit et fabricare Ecclesiam suam, de lignis scilicet levigatis, idest sanctis puris et perfectis; et linivit bitumine misericordiae et caritatfe, intrinsecus, in affectu, et extrinsecus, in operum effectu; cuius longitudo tercentorum cubitorum est propter tres ordines, qui sunt in ea, scilicet Noe, Daniel et Iob, idest praelati, continentes et coniugati. Latitudo quinquaginta cubitorum ad poenitentes ipsius Ecclesiae refertur. In quinquagesimo enim die a Pascha, per Spiritum Sanctum collata est apostolis gratiae infusio; et in quinquagesimo psalmo, scilicet Miserere mei, Deus, poenitentibus promittitur peccatorum remissio. Altitudo triginta cubitorum ad ipsius Ecclesiae fideles refertur, propter fidem sanctae Trinitatis. Exiit ergo Christus a sinu Patris et venit in mundum, ut seminaret et Ecclesiam suam fabricaret, in qua semen non corruptibile, sed permanens in saeculum saeculi, conservaretur.
5. Sequitur de semine. Semen est verbum Dei (Lc 8, 11), de quo Salomon in Parabolis: Mane semina semen tuum (Eccle 11, 6). Mane, idest in tempore gratiae, quae expellit tenebras peccati, o praedicator, semina semen verbi, tuum, idest tibi creditum. Et vide quam congrue verbum Dei dicitur semen. Sicut enim semen in terra seminatum germinat et crescit - primo enim, ut dicit Dominus in Marco, facit herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica (Mc 4, 28) -, sic verbum Dei, in corde peccatoris seminatum, primo facit herbam contritionis, de qua in Genesi: Germinet terra, idest mens peccatoris, herbam virentem (Gen 1, 11), scilicet contritionis; deinde spicam confessionis, quae se in altum erigit per spem remissionis; deinde plenum frumentum satisfactionis, de quo Propheta: Valles, idest humiles poenitentes, abundabunt frumento plenae satisfactionis, ut poena respondeat culpae. Bene ergo dicitur: Exiit qui seminat, seminare semen suum.
6. Sed quia non omnium est fides et omnes non obediunt evangelio (Rom 10, 16), ideo sequitur: Et dum seminat, aliud cecidit secus viam et concultatwn est, et volucres caeli comederunt illud (Lc 8, 5). Et prima camera in arca Noe fuit stercoraria. Via ergo conculcata et camera stercoraria luxuriosos significant. Unde Salomon in Parabolis: Mulier fornicaria quasi stercus in via (Eccli 9, 10), et Isaias improperat luxurioso:-Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus (Is 51, 23), idest daemonibus, qui dum transeunt conculcant semen, ne germinet. Unde iterum dicit Isaias: Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim (Is 28, 3). Ephraim interpretatur frugifer, et significat abundantiam temporalium; ebrii sunt luxuriosi, inebriati calice aureo Babylonis, idest abundantiae temporalis; corona superbiae in capite est elata cogitatio in polluta mente. Haec pedibus daemonum conculcatur, dum de pollutae mentis cogitatione pervenit ad ebrietatem luxuriae; et sic in terra maledicta semen Domini non potest germinare.
Ipsi etiam daemones dicuntur volucres propter superbiam, caeli, idest aeris, in quo habitant; hi comedunt et rapiunt semen de corde luxuriosi, ne fructificet. Unde Osee: Alieni, idest daemones, comederunt robur eius (Os 7, 9), idest virtutem verbi divini. Et nota quod non in via, sed secus viam semen dicitur cecidisse, quia luxuriosus non intra aurem cordis verbum recipit, sed secus aurem corporis, tamquam quidam sonus, leviter transit. Hi sunt camera stercoraria, qui computruerunt ut iumenta in stercore suo (Ioel 1, 17), de quibus dicit Psalmus: Disperierunt in Endor, qui interpretatur ignis generationis, idest in ardore luxuriae, facti sunt ut stercus terrae (Ps 82, 11). Et nota quod de hoc stercore quattuor vermes generantur, qui sunt simplex fornicatio, adulterium, incestus, peccatum contra naturam. Simplex fornicatio, utpote solutus cum soluta, est mortale peccatum; et dicitur fornicatio, idest formae necatio, idest mors animae, ad similitudinem Dei formatae. Adulterium dicitur, quasi ad alterius torum accessio. Incestus est consanguinearum vel affinium [abusus]. Peccatum contra naturam est quocumque modo semen effunditur, praeterquam in monetam conceptionis, idest vasculum mulieris. Omnes isti sunt via a daemonibus conculcata et camera stercoraria. Et ideo verbi divini semen in eis deperit, et quod seminatum fuerat diabolus rapit.
7. Sequitur: Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem (Lc 8,6). Et secunda camera in arca Noe fuit apothecaria. Petra et camera apothecaria falsos religiosos significant: petra, quia gloriantur de excellentia suae religionis, camera apothecaria, quia vendunt suae vitae mercimonia pro denario humanae laudis. Dicatur ergo: Et aliud cecidit supra petram, de qua loquitur Abdias propheta, improperans superbo religioso: Superbia, inquit, cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae (Abd 1, 3). Superbia dicitur a super et eo, is, quasi super se iens. Superbia ergo, o religiose, cordis tui extulit, idest extra te tulit, te, ut inaniter ires super te, habitantem in scissuris petrae. Petra est quaelibet Ecclesiae religio, de qua dicit Ieremias: Numquam deficiet nix de petra agri (Cf. Ier 18, 14). Ager est Ecclesia; petra agri, religio super petram fidei fundata; nix est munditia mentis et corporis, quae numquam debet deficere de religione. Sed, heu! heu! quantae scissurae, quanta schismata, quantae divisiones et dissensiones sunt in petra, idest in religione! Super quam si ceciderit verbi divini semen, non fructificat, quia non habet humorem gratiae Sancti Spiritus, qui non in scissuris discordiae, sed in unitatis habitat mansione. Erat, inquit Lucas, illis anima una et cor unum (Act 4, 32). Vere ibi scissurae, quia lis in capitulo, dissolutio in choro, murmuratio in claustro, gastrimargia in refectorio, carnis petulantia in dormitorio. Bene ergo dicit Dominus: Et aliud cecidit supra petram et natum aruit, quia, ut dicit Matthaeus, non habebat radicem (Mt 13, 6), idest humilitatem, quae est radix omnium virtutum. Ecce aperte habes quod ex superbia cordis fit scissura religionis, quae non potest facere fructum, quia non habet in se radicem humilitatis.
Talis religio est camera apothecaria; postquam enim dissident interius, laudes quaerunt exterius. In foro enim communi, tamquam quidam apothecarii, falsi religiosi sophisticas species vendunt: sub habitu enim religionis et umbra falsi nominis laudari appetunt, quoddam personale figmentum perfectionis apud homines induunt, sancti videri volunt, sed esse nolunt. Proh dolor! Religio, quae deberet conservare species virtutum, aromata morum, destruitur et efficitur forensis apotheca. Unde Ioel deplorat, dicens: Demolita sunt horrea, idest claustra canonicorum, dissipatae sunt apothecae, idest abbatiae monachorum, quoniam confusum est triticum (Ioel 1, 17). In tritico, quod albet interius et rubet exterius, notatur caritas, quae munditiam ad se, amorem conservat ad proximum. Hoc triticum ideo confusum est, quia cecidit supra petram et natum aruit, quia non habebat radicem humilitatis nec humorem gratiae septiformis. Ecce habes quod ex confusione tritici, idest defectu caritatis, destruitur apotheca totius religionis.
8. Sequitur: Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae suffocaverunt illud (Lc 8, 7). Et tertia camera in arca Noe fuit immitium, idest ferocium, animalium. Vide quam bene spinae et ferocia animalia concordant, quae avaros et usurarios significant. Spinae, quia avaritia capit, pungit et sanguinem elicit; animalia ferocia, quia usura rapit et transglutit. Dicat ergo Dominus: Et aliud cecidit inter spinas, quae, ut ipse glossat, sunt divitiae, quae capiunt hominem et retardant. Quibus ne Petrus captus retardaretur, inquit Domino: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Mt 19, 27). Ibi dicit beatus BERNARDUS: Recte, Petre, fecisti, non enim currentem sequi poteras oneratus.
Spinae etiam pungunt. Unde Ieremias: Vitula elegans et formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei (Ier 46, 20). Aegyptus, quae interpretatur tenebrae, est avarus, tenebris ignorantiae circumdatus. Hic dicitur vitula propter duo, carnis scilicet lasciviam et mentis instabilitatem; elegans propter filiorum et propinquorum constipationem; formosa propter aedificiorum possessionem et vestium pulchritudinem. Huic vitulae venit stimulator, idest diabolus, ab aquilone, a quo, ut dicit Ieremias, pandetur omne malum (Ier 1, 14); et stimulo avaritiae stimulat ipsam, ut currat et discurrat ad congregandas spinas, idest divitias, de quibus dicit Isaias: Spinae congregatae igne comburentur (Is 33, 12).
Spina ergo pungit et pungendo sanguinem elicit: Omnis anima, inquit Moyses, est vel vivit in sanguine (Cf. Lev 17, 14); sanguis animae est virtus, in qua anima vivit. Animae ergo vitam, idest virtutem, avarus perdit dum divitias congregare cupit. Unde Ecclesiasticus: Nihil est iniquius quam amare pecuniam (Eccli 10, 10). Hic proicit intima sua, idest virtutes, in vita sua.
De his subdit Dominus: Et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Unde Osee: Lappa et tribulus super aras eorum (Os 10, 8). Lappa est herba, quae adhaeret vestimento; tribulus dicitur a tribulo tribulas, eo quod tribulationem ingerit, dum pungit. Lappa ergo et tribulus sunt divitiae, homini dum transit adhaerentes et ipsum tribulantes. Hae crescunt super aras eorum, idest corda avarorum, in quibus sacrificium Deo, scilicet spiritus contribulatus, debet offerri, et suffocant semen verbi Dei et sacrificium spiritus contribulati.
9. His spinis animalia ferocia concordant, per quae, ut diximus, perfidos usurarios intelligimus. De quibus dicit Propheta: Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla cwn magnis. Illic naves pertransibunt (Ps 103, 25- 26). Nota verba: Hoc mare, idest hic mundus, amaritudine plenus, est magnus divitiis, spatiosus deliciis, quia spatiosa est via quae ducit ad mortem (Cf. Mt 7, 13). Sed quibus? Non Christi pauperibus, qui intrant per angustam portam, sed usurariorum manibus, qui totum mundum iam ceperunt. Propter eorum usuras ecclesiae depauperantur, bonis suis monasteria denudantur; et ideo de eis conqueritur Dominus in Ioele: Gens, inquit, ascendet super terram meam, fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, molares eius ut catuli leonum. Posuit desertam vineam meam, et ficum meam decorticavit; denudans spoliavit eam; albi facti sunt rami eius (Ioel 1, 6-7).
Gens maledicta usurariorum, fortis et innumerabilis, crevit super terram, cuius dentes sunt ut dentes leonis. Nota duo in leone: inflexibile collum, in quo non habet nisi unum ossum, et foetorem dentium. Sic usurarius inflexibilis est, quia Deum non reveretur, nec hominem timet (Lc 18, 2); eius dentes foetent, quia humus pecuniae et stercus usurae semper in eius ore sunt. Cuius molares sunt ut catuli leonum, quia bona pauperum, pupillorum et viduarum rapit, molit et transglutit. Hic ponit vineam, idest Ecclesiam Domini, desertam, cum eius possessiones pro usuris retinet; et ficum Domini, idest domum alicuius congregationis, decorticat et denudans spoliat, cum bona ipsi congregationi a fidelibus collata sibi appropriat pro usuris. Et ideo albi facti sunt rami eius, idest ipsius professionis monachi vel canonici fame et siti sunt afflicti. Ecce manus quales faciunt eleemosynas, in quibus inventus est sanguis pauperum; de quibus adhuc in Psalmo subditur: Illic, idest in mundo, reptilia quorum non est numerus etc.
Nota hic tria genera usurariorum. Sunt enim quidam qui private faciunt usuras: isti sunt reptilia, idest latenter repentia, quorum non est numerus. Sunt alii qui aperte faciunt, sed non in magna quantitate, ut misericordes videantur: et isti sunt animalia pusilla. Alii sunt perfidi, desperati et apertissime usurarii, qui ab omnibus palam quasi in foro usuras recipiunt et faciunt: et isti sunt animalia magna, ceteris crudeliora, a venatore diabolo capienda et securi mortis aeternae interficienda, nisi male ablata restituant et postmodum poenitentiam agant. Et, ut ipsam valeant agere, illic, idest per medium ipsorum, naves, idest praedicatores Ecclesiae, debent pertransire et semen verbi Dei seminare. Sed, peccatis nostris exigentibus, spinae divitiarum et ferocia animalia usurarum suffocant verbum tam assidue seminatum, et ideo poenitentiae non faciunt fructum.
10. Sequitur: Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum (Lc 8, 8), aliud trigesimum, aliud sexagesimum, et aliud centesimum (Mt 13, 8). Et quarta camera in arca Noe fuit mitium animalium, et quinta hominum et volucrum. Videte, carissimi, quod in tribus supradictis, via scilicet luxuriosorum, qui sunt camera stercoraria, petra superborum religiosorum, qui sunt camera apothecaria, spinis avarorum et usurariorum, qui sunt ferocia animalia, semen verbi Dei non potuit fructificare; et ideo sanctae Ecclesiae fideles in introitu hodiernae missae clamant ad Dominum: Exurge, quare obdormis (Ps 43, 23) etc.
Nota quod ter dicunt exurge, propter ista tria: via, petra et spinae. Exurge ergo, o Domine, contra luxuriosos, qui sunt via diaboli, qui, quia in peccatis dormiunt, te obdormire credunt. Exurge contra falsos religiosos, qui sunt quasi petra sine humore gratiae. Exurge contra usurarios, qui sunt quasi spinae pungentes, et adiuva nos et libera nos (Ps 43, 26) de manibus eorum. In his tribus semen verbi tui, o Domine, non potuit fructificare; sed cum cecidit in terram bonam fecit fructum.
11. Et vide quam bene concordant bona terra, mitia animalia, homines et volucres, quae significant iustos et poenitentes, activos et contemplativos. Bona terra, cui benedixit Dominus, est mens iusti, de qua dicit Psalmus: Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo (Ps 65, 4). Et nota quod omnis terra est orientalis, occidentalis, aquilonaris et australis. Mens siquidem iusti debet esse terra orientalis per considerationem sui ortus, occidentalis per recordationem sui exitus, aquilonaris considerando tentationes et miserias huius mundi, australis per speculationem aeternae beatitudinis. Omnis ergo terra, idest mens iusti bona, adoret te, Deus, in spiritu et veritate et cordis contritione: hic est fructus trigesimus; et psallat tibi, in tui nominis confessione et sui criminis accusatione: hic est fructus sexagesimus: in his duobus, sex diebus vitae laboriosae, debemus Deo psallere; et psalmum dicat nomini tuo, in operis satisfactione et finali perseverantia: et hic est centenarius et perfectus.
12. --- Vel aliter. Bona terra est sancta Ecclesia, Noe arca, quae in se continet mitia animalia, homines et volucres. Mitia animalia significant fideles coniugatos, qui poenitentiae operibus intendunt, sua pauperibus tribuunt, neminem laedunt. De his dicit Apostolus in hodierna epistola: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, idest rapit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit (2 Cor 11, 19-20): hi faciunt fructum trigesimum. Homines significant continentes et activos, qui vere sunt homines, idest ratione utentes. Hi vitae activae labori se submittunt, pro proximo periculo se exponunt, verbo et exemplo vitam aeternam praedicant, sibi et suis subditis invigilant. Isti, sicut subdit Apostolus, sunt in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis tnultis, in frigore et nuditate etc. (2 Cor 11, 27): et hi faciunt fructum sexagesimum. Volucres in superiori parte arcae significant virgines et contemplativos, qui, pennis virtutum in aera elevati, contemplantur regem in decore suo (Is 33, 17). Isti, non dico in corpore sed mente, rapiuntur in contemplatione usque ad tertium caelum (Cf. 2 Cor 12, 2), Trinitatis gloriam spiritus subtilitate contemplantes, ubi audiunt aure cordis ea quae verbis non possunt exprimere, nec etiam mente comprehendere: et hi sunt qui afferunt fructum centesimum.
Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut nos facias terram bonam, quae semen tuae gratiae suscipere et fructificare valeat fructum dignum poenitentiae (Mt 3, 8), ut vivere aeternaliter mereamur in tua gloria, te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Sermo I | Sermo III |