Annum proximo

This is the stable version, checked on 26 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annum proximo
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1910 p. 54

PIUS PP. X

EPISTOLA

ANNUM PROXIMO*

DILECTIS FILIIS P. CALON PRAESIDI CETERISQUE VIRIS E SUPREMO CONSILIO PIAE SOCIETATIS SANCTI VINCENTII A PAULO, DE PROGRESSU SOCIETATIS


Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. —

Annum proximo superiorem fuisse, divino munere, faustum ac prosperum Societati Vincentianae, perlibenter discimus ex eo rationum libro, quem vos, de more editum, Nobis obtulistis: ex quo quidem constat et ad numerum vestrorum coetuum in pluribus gentibus multas accessiones factas esse, et tantum collaticiae pecuniae erogatum esse in solatia egenorum, quantum numquam antea licuerit. Est sane quod vobis, dilecti filii, gratulemur: idque facimus ex animo. Nec vero vos hortamur, ut in opere tam Ecclesiae sanctae frugifero constanter perseveretis: neque enim hortatione indiget alacritas atque industria vestra, sed ope tantum divinae benignitatis. Hanc Nos, etiam ut pro collecta stipe quam misistis, referamus gratias, vobis imploramus; eiusque sit auspex apostolica benedictio, quam vobis, dilecti filii, et universae Societati Vincentianae peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIV Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), n. 2, p. 54.