EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annotationes in Iob
(ed. Migne) XXXIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34

AugHip.AnInJo 34 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Annotationes in Job


[Job cap. I.] Et opera magna erant ei super terram: quia operabatur de ipsis operibus. Faciebant convivium quotidie, donec eorum numerus impleretur. Signum est charitatis. Et offerebat pro eis victimas, secundum eorum numerum. Intelligendum, alias esse peculiares confessiones, quasi singulas victimas; aliud vero sacrificium pro omnium et pro omnibus peccatis, quod significat dicens: Ne forte peccaverint filii mei, et maledixerint Deo in cordibus suis. Bene additur, Ne forte; quia in corde eos maledixisse suspicabatur. Et ecce venerunt Angeli Dei, ut starent coram Deo. Affectio animae ad veritatem non potuit aliter narrari, nisi temporaliter et localiter quodam modo diceretur. Et venit equidem diabolus cum eis. Utrum quia non potuit, nisi per eos audire, dictum est, cum eis. Et dixit Dominus diabolo: Unde ades? Collatio praeteritae actionis cum eo, unde permittitur aliquid deinceps agere, responsio ad interrogationem est: ipsa vero interrogatio vis divina est, in qua non permittitur agere quod libet. In cogitationibus enim impii interrogatio erit (Sap. I, 9), ad manifestandum eum nobis. Sed mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: da potestatem. Nisi in faciem tuam benedixerit tibi. Pendens locutio, id est, Si non tibi in faciem benedicet tactis rebus suis, quasi subaudiretur, quid jubes? Et discessit diabolus a facie Domini: a consultatione ad actionem. Et venerunt hostes et ceperunt eos. Secundum illud, Qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), etiam istos excitavit. Notandum autem quomodo in hominibus habuerit potestatem, et in elementis, sed tamen datam a Deo. Nudus exii de utero matris meae. Notandum quam consolatorie loquatur, quamvis secundum consuetudinem luctum fecerit.

[Ib. II.] Ecce trado illum tibi; tantum animam ejus custodi: ne vitam eripere posse praesumeret. Et tulit sibi testam, ut raderet saniem. Per passionem Domini significat radi peccata confitentium.

[Ib. III.] Et nox in qua dixerunt, Conceptus est homo. Aliquae superiores potestates, quae hoc scire potuerunt. Nox illa sint tenebrae: ne patiatur jam quae passus est. Nox illa sint tenebrae; id est, sit oblivioni. Neque requirat eam Dominus desuper. Non reparetur per immortalitatem; id est, pereat mortalitas. Nec veniat in eam lumen: lumen memoriae. Sed excipiant illam tenebrae et umbra mortis: vita ista, quae umbra est futurae poenae; ut sit sensus, Justus qui lumen est, non eam videat, sed tenebrae, hoc est peccatores et carnales tribulationes de vita ista. Et conturbent eam, quasi amaritudines diei: praecepta bonae vitae, vel dies judicii, quibus perturbantur carnales. Et noctem illam accipiant tenebrae: perpetuae. Non sit in diebus anni: justis spiritualibus qui sole fruuntur, et majores sunt. Sed nox illa sit dolor: quia dolorem facit diligentibus se. Neque numeretur in diebus mensium. Justi in Ecclesia propter lunam tanquam minorem: ad quos dicitur, Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus (I Cor. III, 1); ut ipse Paulus sit de diebus anni. Sed maledicat illam maledicens illi diei: Dominus, qui maledicet amantes carnalia. Tenebrescant sidera noctis illius: eminentes in peccatis. Permaneat, et in lucem non veniat. Quia non convertentur, dicit per prophetiam. Quia non conclusit portas ventris matris meae: civitatem terrenam, quam significat Babylon. Concluderentur enim portae, si non laudaretur peccator in desideriis animae suae (Psal. IX, 2, 4). Quare enim in ventre non obii? antequam eminerem tibi per aliquam actionem. Conceptus enim ad spem pertinet. Ex utero exii, et non protinus perii? Hujus ergo figura intelligenda est in his verbis, qui in talibus concupiscentiis fuerat inveteratus. Et utquid constiterunt mihi genua: ut ibi confirmarer? Quare ubera suxi? doctrinae nutrientes ad nequitiam. Nunc utique dormiens quiescerem: moriendo huic mundo. Cum regibus honoratis terrae: in Ecclesia. Qui gloriabantur in gladiis. Unde est, Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Aut cum principibus, quibus multum fuit aurum: sapientia. Qui compleverunt domos suas argento: eloquio Domini. Aut tanquam abortivum prolapsum de vulva matris: ut nunquam emineret. Aut tanquam infantes qui non viderunt lucem: ad nobilitatem aliquam non pervenerunt. Ibi impii deposuerunt furorem suum: in morte ab hoc mundo. Ibi requieverunt fatigati corpore: aut fatigati corpore non animo, aut finem corporalium consecuti. Non audierunt vocem exactoris. Judex tradet te exactori (Luc. XII, 58), inde est; hoc est, donata illis esse peccata: de impiis quippe dicebat. Pusillus et magnus ibi est. De uno dictum puto bene intelligi, secundum illud quod qui se humiliat, exaltabitur (Id. XIV, 11). Et servus non timens Dominum suum. Sive secundum illud, Vis non timere potestatem? Bonum fac (Rom. XIII, 3); sive secundum illud, Consummata dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Utquid enim datur eis qui in amaritudine sunt, lux? peccatorum honor. Et vita animabus quae sunt in doloribus? in dolorum materia, hoc est in peccatis. Quae desiderant mortem, et non contingit illis: adeptionem fructus peccati. Mors viro requies, cujus vita abscondita est: vel quia coram Deo vel quia paucis nota. De ea vero jam morte accipiendum, per quam morimur mundo. In illa enim non est requies. Conclusit enim Deus adversus eum: non eum dando in desideria cordis sui. Ante escas quippe meas gemitus adest: ante gaudium ciborum Dei tribulationes praecedere. Et fleo coarctatus timore: videns quia evitare non possum quae timui. Timor enim quem verebar, venit mihi: adversa quae de misericordia Dei ad correptionem fiunt. Neque in pace, neque in silentio, neque in requie. Falsa enim fuerunt, propter quae timebat. Venit enim mihi ira; vindicta, secundum quam justus vix salvus fit (I Petr. IV, 18).

[Ib. IV.] Verba Eliphaz. Pondus autem verborum tuorum quis sustinebit? Hic ergo dicit se cogi ad loquendum, quia non sustinet dicta ejus. Nonne timor tuus stultus est? Paratus enim ad haec esse debueras, si aliis veraciter suadebas. Nec talia bene timuisti; cum diceres, Timor enim quem verebar, venit mihi (Job III, 25). Et spes tua et simplicitas vitae tuae quasi stultitia: qua ista bona putantur. Fremitus leonis et vox leaenae: ipse diabolus, et superbiae civitas, quae saepe etiam bestiae more a Prophetis ponitur. Et gaudium draconum exstinctum est: superborum et insidiosorum. Myrmicoleon periit, eo quod non haberet escam. Quia in novissimo non erunt, quos inducens comedat. Separabuntur enim pii ab impiis. Hic autem errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata, de Job intelligebat. Myrmicoleon vero accipiendus est, vel quia utrumque in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, quae sublato oculo facit non germinare; vel quia avaris et in terra thesaurizantibus dominatur; vel quia justos persequitur, quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, quibus non pascetur, cum boni ab impiis fuerint separati. Et catuli leonum divisi sunt ab invicem. Conspiratio principum civitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa societatis civitate et diabolo; vel quia se invicem vastaverunt. Inde est, Exsurget gens contra gentem (Marc. XIII, 8). Nihil horum tibi accidisset: vel illa damna et orbitas et plaga vulneris; vel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris, si aliis ex corde dixisses, Numquid non capit auris mea ab eo magnifica? Quia ista quae dicit, ex revelatione se dicit dicere. Et spiritus in faciem mihi occurrit. Quasi flatum sensisse vult intelligi: nam negat in consequentibus fuisse figuram. Reminiscendum ita etiam Spiritum in Apostolos descendisse. Quid enim? numquid homo coram Domino mundus erit? Aut haec audisse se dicit; aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram Domino; aut ideo sic vidisse, quia nemo coram Deo ita mundus est, ut Deum ut est videat. Modo mundus secundum perfectionem accipiendus, ut quod superius negat mundum hominem perire, secundum quemdam modum intelligamus. Si contra servos suos non credit. Quod evenit cum diceret Elias, Domine, Prophetas tuos occiderunt: et dicit illi, Reliqui mihi septem millia virorum (III Reg. XIX, 14, 18). Non enim inde septem millia virorum jam munda erant. Nam angeli dicti sunt et Prophetae. Et adversus Angelos suos pravum quid reperit. Vel quod adversus eos dicitur, vel quod ipsi dicunt. Hoc tamen potest etiam de veris Angelis accipi. Habitantes autem domos luteas: quorum conversatio non est in coelis. Percussit illos tanquam tinea. Aut aliqua corruptio percussit eos tanquam tinea, aut Deus eos percussit: vel hac tinea, vel sicut percutit tinea, hoc est, latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus luteis. Et a mane usque ad vesperam ultra non sunt. Aut ultra saeculum hoc non sunt, aut a prosperis rebus usque ad tribulationem: poenam enim consecuti sunt. Eo quod non possent sibi ipsis subvenire, perierunt: cum in se habent spem. Interierunt, quia non habebant sapientiam: non in se sperandi.

[Ib. V.] Invoca autem, si quis tibi respondeat. Illis enim respondetur, qui mundi sunt coram Deo. Etenim stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, tanquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque adeo se immundum esse coram Deo, ut invocanti non Angeli respondere, aut se demonstrare dignati sint. Qui enim hoc non cogitat, stultus est, et ira irrationabili interimitur. Aut idcirco Angelos non audire, non videre potest stultus, quia ira interemptus est, et a zelo occisus. Errantem autem occidit zelus: ad imitandum peccatores. Ego autem vidi stultos, radicem mittentes. Stultos nunc impios accipiendum, ut e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus dicitur. Et conterantur super januas infirmorum: humilium, cum recepti fuerint in cubiculum a sponso, et stulti foris remanserint (Matth. XXV)? Quae enim illi congregaverunt, justi comedent. Et de Judaeis potest intelligi, congregantibus prophetias, quas Gentiles potius comederunt; et de his qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. Ipsi vero de malis non liberabuntur: quamvis praedicent non esse facienda. Exhauriatur fortitudo eorum: qua superbiunt adversus infirmos. Exhauriatur autem, ut jam incipiat laborare. Non enim prodiet de terra labor: id est de creatura non conquerantur, sed de se. Sed homo in labore nascitur. Secundum id dictum est, nascitur, secundum quod in laboriosam vitam ex quieta quisque convertitur. Pulli autem vulturis altissime volitant. Vultur bene intelligitur Dominus, quia altitudine prophetiae vidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, convertens nos in corpus suum. Pulli ergo vulturis, filii sponsi dicti sunt: altissime autem volitantes, conversationem in coelis habentes (Philipp. III, 20), ut a labore liberentur in quo homo nascitur. Secuti sunt quippe vocem dicentis, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Possunt et pulli vulturis in malo intelligi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur. Quoniam hujusmodi praevaricatores angeli non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam, in qua homo nascitur, valde illi superbiunt, hoc est altissime volitant. Qui dat pluviam super faciem terrae: tanquam confitentibus faciat misericordiam. Ut non faciat manus eorum veritatem. Non faciant quod promittunt, minantes dominari infirmis. In die occurrent illis tenebrae: ut Judaeis, qui Dominum non cognoverunt quis esset. Aut tanquam in nocte palpabunt in meridie: sicut videntes signa, tamen dubitant dicentes, Propheta est; alii, Seducit populum (Joan. VII, 40 12): quando nec ad lucernam videre voluerunt. Et pereant in bello: in tentationibus. Et egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. Sit autem infirmo spes. Illi enim fortes rem hic quaerunt. Beatus autem vir quem arguit Dominus. In hoc enim errat, quia videtur sibi Job, quia iniquitatibus suis haec patiatur, cum ex hoc beatus sit, quia in hac vita cum arguitur, habet corrigendi possibilitatem. Et in septimo non te tanget malum. Sacramentum sabbati. In fame te liberabit a morte. Verbo enim alit, et facit firmum ad tentationes. In praelio vero de manu ferri solvet te: de potestate vinculorum. A flagello linguae abscondet te: ne sentias contumelias; non ne patiaris. Injustos et iniquos deridebis: ut sapientia perditionem iniquorum irridebit (Prov. I, 26). Et feroces bestias non timebis: id est, Judaeos non timebis; quia tibi Gentes obaudient. Haec autem de Domino accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Job intelligenda, quae ei revelata sunt, cum totum Domino competat. Quia cum lapidibus agri habebis foedus. Lapides agri, quia in Gentibus nulla ordinatio Legis fuit, ut quasi de aedificio lapides essent. Bestiae enim ferae pacatae erunt tibi. Sive de Judaeis, sive de Gentibus. Deinde scies quod in pace erit domus tua: id est, Ecclesia. Et filii tui erunt tanquam omnis herba in campo: sine ariditate. Et venies in sepulcrum tanquam frumentum maturum: post passionem. Ecce haec ita exquisivimus. Hic auctoritas hujus prophetiae confirmatur. Tu vero scito temetipsum, quid egeris. Non enim injuste haec tibi Deus permisit accidere.

[Ib. VI.] Verba Job. Sed ut videtur, verba sunt mala. Non enim verba Job de impatientia sunt flagellorum, cum significent dolorem, non peculiarem Job, sed quem habuit de omni genere humano. Sagittae enim Domini in corpore meo sunt. Verba Dei, quibus anima transfigitur, cum cogitur ad confessionem. Quarum furor bibit sanguinem meum. Tollunt enim peccatum. Cum enim incipio loqui, stimulant me. Quod enim loquor, illae cogunt. Quid enim? numquid frustra onager clamabit, nisi escam requirens? ut inde famem patiatur, quia liber esse voluit. Aut bos mugiet, cum habeat in praesepi cibos? Asino cibaria labore bovis praeparantur, sicut Gentibus labore Prophetarum et Apostolorum, qui utique Judaei fuerunt. Itaque haec verba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non impatientis ad dolorem. Numquid potest sine sale edi panis? Quasi ei diceretur, Cur sic ea per figuras dicis? respondet, quia si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. Aut est sapor in sermonibus vanis? Vanos sermones hominum dicit; quia panis verba Dei sunt, sed panis coelestis. Sic nec anima mea potest cessare. Quomodo non potest sine sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo verbo Dei; propter illud, Quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Fetidas enim escas meas video sicut est odor leonis. Nam verba mea fetida sunt sicut leo: vel propter superbiam, per quam jactantes putent; vel propter quod amplexantes carnalia, fetorem leonis habent, qui propriis verbis gaudent. Quod si det, et veniat postulatio mea. Postulationem dicit, rem quam petebat. Et spem meam det Dominus Sic enim confidens ob spem post tribulationem venturae consolationis, opportune tentatur. Bene autem spem dicit; quia cum res venerit, jam tentatio non erit necessaria, Sit mihi civitas sepulcrum, super cujus muros saliebam. Societatem illam Babyloniae vult sibi sepulcrum: non ut eum obruat, sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de cujus tanquam firmamento et munimine superbiebat. Non parcam. Non enim mentitus sum: verba sunt sancta Dei mei. Quia non alia dixit quam audivit a Deo. Id est de homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. Quae est enim virtus mea, ut sufferam? Quod significabat vulnus ejus. Aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? Quia imminente morte terrentur homines, ut convertantur, et confiteantur Deo putredinem peccatorum, cujus consideratione se dicit cogi ad confessionem. Numquid virtus lapidum virtus mea? Duros et impenetrabiles jaculis verborum Dei, qui non moventur ad confitendum. Aut non in ipso confidebam, cum mihi bene esset: id est, cum essem immortalis ad imaginem Dei. Sed adjutorium a me recessit. Factus mortalis volens in me confidere. Et visitatio Domini me despexit. Secundum quod dictum est, Aut filius hominis, quoniam visitas eum (Psal. VIII, 5). Propinqui mei non respexerunt me. Horrui Angelis. Tanquam torrens deficiens. Misericordia enim aliquando inundavit me; et siccavi, et non fui mihi fons. Aut sicut fluctus transierunt me: tanquam sint consolationes potus. Qui me metuebant, nunc irruerunt super me: diabolus cum angelis suis. Perii, et exsul de domo mea factus sum: aut de habitatione coelesti, aut de conscientia. Idcirco foras extra domum suam sedebat. Vias Themanorum videte, semitas Sabaeorum intuemini. Illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, id est, hominem quem significat, dicit non praesumere. Nunc autem et vos insurrexistis in me sine misericordia: putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent. Quia insultabant, potius quam compatiebantur. Sed videntes vulnus meum, timete. Intelligentes quid significet, timete futuras poenas. Quid enim? numquid aliquid vos petii? aut fortitudine vestra indigeo? Quia coram eo infirmus est, qui eum potest salvare. Docete me, et ego obmutescam. Idcirco enim patientes debuerunt esse ad doctrinam ejus, quia ipsi eum docere non poterant. Sed, ut video, parva veri hominis verba dicitis. Eum dicit verum hominem, qui personam significat agentis poenitentiam, conversione ad Deum, cujus parva verba dicebant. Non enim a vobis auxilium peto. Verus enim homo a Deo petit auxilium. Ille enim verus est qui confitetur. Unde est, Qui facit veritatem, venit ad lucem (Joan. III, 21). Neque enim elocutionem sermonis vestri sustinebo. Dei enim se locutionem dixit sustinere, qua instruatur. Verumtamen super pupillum irruistis. Quod ad vos pertinet, insultare mihi voluistis, quamvis non intellexeritis quid significet. Quia neque Job, quem videbant, insultare debuerant; ideo, Verumtamen. Nunc autem inspicientes vacate mihi: non habentes quod me doceatis. Et rursum justitiae adestote. Quia primo videbantur sibi justitia cogi ad loquendum. Non est enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne sapientiam meditabantur? Dicit se non Deum accusasse, sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut superius sermo ejus intellectus est. Hanc dicit meditationem sapientiae.

[Ib. VII.] Numquid non tentatio est vita humana super terram? Hic jam apertius ostendit ex cujus significatione superius loqueretur. Tentationem vero dicit tanquam stadium certaminis, ubi vincit homo, vel vincitur. Et sicut quotidiani mercenarii vita ejus: temporalem mercedem exspectantis, ut jam eorum qui justitiae suae fructum in futurum exspectant, non sit vita super terram. Aut tanquam servus metuens dominum suum, et consecutus umbram. Quod significat absconditio Adae a facie Domini, et tectio foliorum de quibus umbra fit, quam relicto Deo consecutus est homo. Aut tanquam mercenarius qui exspectat mercedem operis sui. Iste a superiori hoc differt, quod superior habuit, hic autem habere desiderat ipsa temporalia. Sic et ego exspectavi menses vanos. Jam ad umbram dixit vanos, id est temporalia bona. Et noctes dolorum datae sunt mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae, et materies est poenarum. Si dormiero, dico, Quando dies? et si surrexero, rursum, Quando vesper? Quando cupiditatem negotii patitur homo in otio, et otii in negotio. Repleor autem doloribus a vespere usque ad mane: quo occidit a Deo. Unde et ad vesperam deambulans Deus eos dimisit (Gen. III, 7, 8): quod significat dolentes, quibus nulla exspectatio est remedii, nisi mane. De quo dicitur, Mane astabo tibi (Psal. V, 5); id est, quando post judicium mane Deus revelabitur justis. Unde et Dominus vespere sepelitur, et mane resurgit (Joan. XIX et XX). Hanc ergo vitam tanquam lucifero potest comparare. Et concrescit corpus meum putredine vermium: vermium multitudine. Infundo glebas terrae, radens saniem. Expressio cupiditatum vel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui; quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per poenitentiam confitentur: unde sunt canes, qui Lazari vulnera lingebant (Luc. XVI, 21). Et vita mea exilior est quam loquela. Minus enim facio quam loquor. Recordare ergo quia spiritus est vita mea: id est, in fame spirituali. Et non revertar ad visibilia. Non me cognoscet oculus videntis: quia mutabor; ut videntem hic, diabolum accipiamus invidentem. Oculi tui in me, et non subsisto. Interficis enim in me vitam carnalem in qua fuit. Tanquam nubes expurgata de coelo: aut per coelum purgata; quomodo dicimus de ferro purgata: ut hic significaverit auxilium sibi fuisse de coelo, ut purgaretur: aut certe ut jam non sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tanquam radiis solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in coelo. Non enim caro et sanguis regnum Dei possidebunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 50, 53, 54). Si enim homo descenderit ad inferos, ultra non ascendet. Ad hoc ergo recordare, ut non descendas. Et non revertetur amplius in domum suam: id est, ad requiem suam. Propterea itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, cum tempus est. Utrumne mare sum ego, aut draco? Non enim sicut impios aut diabolum repulisti. Quia statuisti super me custodiam: ut non me moveam ad perturbationem, ut sunt maris termini. Quia dixi, Consolabitur me lectus meus: carnalia, in quibus requiescebat. Et referam ad meipsum consolationem in toro meo. Ad te enim debeo referre consolationem meam. Exterres me per somnia, et per visionem me obstupefacis: per tribulationes vitae hujus, quae ita somnia sunt, quomodo et bona vitae hujus somnia. Absolves a spiritu meo animam meam: propter visibiles terrores, a quibus liberabitur anima metuens venire ad eos. Et a morte ossa mea repuli. Nam ierant in mortem ossa mea, nisi his exterritus fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas. Non enim in sempiternum vivam, ut patienter feram. Brevitate vitae, et metu mortis me correxi. Unde inconvertibilis diabolus, quia non moritur, sed damnatur. Initium sapientiae timor (Eccli. I, 16), inde est. Discede a me; vana est enim vita mea: quia non suffero tentationes. Aut quia sensu tuo intendisti in eum: propter quod rationalis est. Unde illud, Nos autem sensum Domini habemus (I Cor. II, 16). Rationis vero munus dicit extensionem intellectus. Et in requie judicabis eum: dignum requie. Usquequo me non dimittis? vinctum tribulationibus. Neque deseris, donec deglutiam salivam meam? in dolore ac flagellis contineam et absorbeam voluptatum fluxus, per tribulationes admonitus. Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Sensus hic est, Si peccavi, nihil possum tibi facere. An forte loquendo molesti tibi sunt homines? Tu ergo qui scis sensum, quare constituisti hominem, ut loqueretur adversus te, ut esset tibi oneri? Si autem peccatum hominis, nec facto nec dicto tibi nocet, quare non oblivisceris peccatum ejus, sed purgas illud potius; nisi quia illa quae supra dicta sunt, ad bonitatem tuam referuntur? Quid est enim homo, quod exaltasti eum? Quae non intelligentes amici ejus, putaverunt ab eo Deum reprehendi. Si enim non propterea facis mihi tentationes ut cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas; quae alia causa est ut corripias hominem? Non enim nocere tibi potest quia peccat; aut sentis quasi adversitatem loquelae ejus, cum scias sensum humanum, et utique posses quod tibi adversarium est non constituere. Et quare non es oblitus iniquitatis meae: si non ea causa ut mihi prodessent tentationes istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? Nunc autem in terram ibo. Cum enim purges peccatum meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem corporalem. Nam evigilabo, et ultra non ero: in hac terra.

[Ib. VIII.] Verba Baldad Sauchitis. Misit in manu iniquitates eorum. In manu misit, aut in vindicta, aut supputatione debitores eos, id est peccatores demonstravit. Et restituet tibi vitam justitiae: quae debetur justitiae, id est beatam. Et erunt priora tua minima: in comparatione posteriorum, quae infinita erunt. Aut numquid non hi docebunt te, et referent tibi? Quoniam nonnullorum major est auctoritas. Jam et hic de Christo dicturus audita narrat, quomodo Eliphaz narravit revelationem. Numquid viret scirpus sine aqua? Ita ergo et impii arescent sine misericordia Dei. Adhuc in sua radice consistit, et non metetur: si aquam non habeat. Antequam bibat omnis herba, nonne are scit? nisi bibat: non enim aliquando viruit impius. Atque araneis complebitur tabernaculum ejus: opera inutilia. Jam vero de Judaeis et Domino videtur dicere. Quod si et suffulserit domum suam, non stabit: aut Scripturis sanctis, aut spe promissionis Domini, aut regnum ipsum. Et cum coeperit, non permanebit: sequi Deum; quod Judaeis evenit, qui secuti non sunt incipientes. Humidus enim est ante solem: carnalium fluxu putrescentes. Ante solem vero, sub tribulationibus, ut ante, sub significet, sicut dicimus, Ante me fac. Et de putredine ejus germen ejus ascendet. Nisi enim illi tam mali essent, non per passionem exaltaretur Dominus, qui de illis secundum carnem natus est (Rom. IX, 5). In congregationibus lapidum dormit. Majores enim illum crucifigent. Et in medio lapillorum vivet: humilium, de quibus fuerunt Apostoli. Si deglutietur, locus mentietur eum. Si absconderit quod Filius Dei sit, dicetur quia non est Filius Dei. Opus est ergo ut ipse sese indicet: in hoc enim loco non possunt divina cognosci. De terra autem alterum germinabit: vel Dominus resurgendo, vel alterum genus piorum, id est Christianorum. Dominus enim non probabit innocentem. An, non reprobabit? vel illud, Impium non probabit innocentem? Nec ullum munus: id est, sacrificia quae habebant Judaei. Veracium autem os implebit risu: confitentium. Et tabernaculum impii non permanebit: vel ipsum templum, vel regnum.

[Ib. IX.] Verba Job. Vere scio qui ita est; id est, quia secundum iniquitates meas haec mihi restituit: sed non sicut vos arbitramini; sed quia nemo est in conspectu ejus justus. Non respondebunt ei unum de mille. In omnibus quippe convincet. Qui in vetustatem perducit montes, et nesciunt: id est ad infirmitatem; ut est, Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Qui vertit eos in ira. Irascendo eos vertit, id est, ut aliud inveniant quam appetierant, cum qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Qui commovet orbem a fundamentis: per vocationem, quae facta est, per quam commoti sunt excellentes in mundo. Et columnae ejus movebuntur. Qui praecipit soli, et non oritur: ut aut sapientia non intelligatur, aut qui scripserunt; ut est, Signa librum (Dan. XII, 4). Qui extendit coelum solus: Ecclesiam, quae proprie Dei sedes est, quam extendit per totum orbem; solus, ad significandam unitatem Trinitatis. Nam utique per Filium in Spiritu sancto omnia facta sunt. Et ambulat super mare tanquam super terram. Super terram, id est, firmiter confirmans Ecclesiam in saeculo, vel subjiciendo sibi peccatores, in quibus non mergitur, non cedendo tentationibus eorum. Si transgressus me fuerit, non videbo. Si altior me fuerit, aut celeritate perstrinxerit me, non eum agnoscam. Opus est ergo ut et congruat infirmitati meae, et non me deserat. Si enim morti tradiderit, quis avertet? Morti enim tradit, cum vel transgreditur, vel transit ut nesciatur. Haec est mors animae, ut Deum nesciat. Ipsius enim inavertibilis ira. Aliorum enim potest averti a potentiore. Ab ipso subdita sunt caetera sub coelo: excepto ipso coelo, id est rationali creatura; quia si ipsa sibi caetera subdidisset, nunquam per ea, quae sibi subdiderat, puniretur: quia vero Deus ei illa subdidit, punitur per ea, quando offenderit eum qui subdidit. Quod si etiam justus fuero, non exaudiet me: rogans eum, praesumens de mea justitia. Comparans enim ea his quae apud se sunt incommutabilibus et perpetuis, tanquam injustum me non exaudiet. Ergo ejus mihi misericordia necessaria est. Judicium ejus rogabo: quia ego judicare non possum me justum esse. Unde est, Sed neque meipsum judico; qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4). Si vero invocavero, et non exaudierit; non credam quoniam exaudivit vocem meam. Cum judicium ejus rogo, si non exaudierit, non credam quod vel aliquando exaudierit me: occultis enim causis me audivit, non merito deprecationis meae. Aut certe, non credam non me exauditum nunc: aliquando enim exauditus sum. Aut ita, Quia si exaudierit quod peto, credam etiam exauditum me: nam si non credidero, quamvis fiat quod peto, tamen non exauditus sum; ut signum exauditionis credulitas postulantis sit. Ne forte in turbine me conterat. Propterea quaero judicium ejus, ne in turbine me conterat. Multas enim tribulationes meas fecit sine causa: quorum causa me latuit. Aut certe confitentis vox est, flagellis Dei confitentis non se esse correctum, et idcirco posse turbine conteri, quasi majori supplicio. Non enim sinit me respirare: tam multae sunt tribulationes meae. Etenim quia potest, obtinet. Vincit, ut voluntatem ejus faciam, non meam. Quod etsi fuero justus, os meum impia loquetur: si me justum putavero. Verumtamen auferetur vita mea. Quamvis nesciam si impie egi, tamen auferetur vita mea, ut patiar quae nolo, aut non faciam quae volo. Unum est quod dixi, magnum et potentem disperdit ira. Id est, propter hoc unum fiunt tribulationes hominibus, ut magnus sibi potensque nemo videatur, praesumens de viribus suis. Quia nequam homines in magna morte erunt: non in mediocri, in qua sunt etiam justi, cum tribulantur, et ab eis deridentur. Terra tradita est in manus impii: aut corpus justorum, non anima, cum eos persequuntur, aut quando impius dominari permittitur. Potest et accipi homo peccator in manus diaboli secundum mortalitatem suam. Faciens judicium ejus operit: aut ipsius impii judicium, aut justi; in hoc enim tempore opertum est. Aut certe hoc ipso facit judicium ejus, id est, eo illum punit, quo occultat ei providentiam suam: ut est, Prae magnitudine irae suae non requiret (Psal. II, 25). Vel eo justum vindicat, quo occultat persecutori ejus judicium suum, id est providentiam suam, ut arctius peccatorum laqueis per impunitatem capiatur. Quod si non est, quis ergo est? Potest hoc de Domino intelligi, qui et derisus est, et cujus terra, hoc est, corpus traditum est in manus Judaeorum, et cujus judicium faciens occultavit majestatem ipsius. Quod si ipse non est, quis ergo est, qui majora faciat, quam fecit ipse? Vel sic, Quod si non facit Deus judicium justi vel impii, quis potest facere? Vita autem mea levior est cursore. Tanquam fugitivos dicit homines a justitia discedentes; ut ille filius minor profectus in regionem longinquam (Luc. XV, 13). Aut quasi aquilae volantis, et quaerentis escam. De superioribus, in quibus naturaliter animae rationales beatae sunt, id est operibus justitiae, inclinaverunt se ad terrenas voluptates. Quod si et locutus fuero, obliviscor dum loquor. Locutio; quemadmodum affectum habuit ad exteriora, sic anima dum progreditur ad ea quae foris sunt, cupiditate fruendi creatura, obliviscitur interiorem Creatorem. Declinans in faciem ingemiscam. Illam enim declinationem dolores sequuntur. Commoveor omnibus membris: timor, quo incipit recurrere. Et quia sum impius, quare non sum mortuus, et laboro? Scio, subaudis. Aut dicit se laborare, quia impietati mortuus non est. Et mundatus fuero mundis manibus: aut Dei manibus, aut suis; id est, bonis operibus per regenerationem. Satis in sorde me tinxisti: in istam mortalitatem perductum. Et exsecratum me est vestimentum meum: immortalitas, qua cupimus supervestiri (II Cor. V, 4); sed quia non possumus in hac corruptione, ideo dicit, Exsecratum me est vestimentum meum. Non es enim homo, sicut et ego, cui contradicam. Homini enim possem demonstrare justitiam meam; in tuo autem judicio invenior injustus. Utinam esset nobis arbiter! Videtur blasphemare, nisi illum Mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5) optare intelligatur, ut per eum alleget preces suas. Hoc modo enim ille audit inter utrumque positus, et arguit hominem. Filio enim omne judicium Pater dedit (Joan. V, 22). Et qui argueret, et qui audiret inter utrumque. Avertat a me virgam suam. Transeat timor Legis, ut adoptionis libertate et charitate illi conjungar. Non enim sum mecum: quia his haereo quae foris sunt.

[Ib. X.] Proferam contra me sermones. Haec confitentis sunt. Et dicam ad Dominun, Noli me docere impium esse. Noli me tentare ultra quam possum ferre, nec mihi sinas accidere, quibus mihi impietas persuadeatur. Aut bonum est tibi, si inique egero? Non est autem tibi bonum, si inique egero: non ergo injuste me ita constituisti. Quia despicis opus quod manus tuae fecerunt? Si quod despicis opus manuum tuarum. Ad consilium impiorum animadvertisti? sed non ejus impietatis quae hominibus apparet. Et, Ad consilium impiorum animadvertisti? non quia placet illi ut inique agant. Aut sicut homo perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis; ideo in consilio impiorum animadvertisti. Est enim impietas quam tu solus vides, et ab hominibus non videtur. Aut humana est vita tua? id est, brevis, ut non possis de perpetuitate judicare. Et peccata mea investigasti. Non enim latere te potuerunt quae latent homines. Scis enim me nihil impie fecisse. Nam quantum ad homines, nihil impie feci. Sed quis est qui de manibus tuis eripiat? judicantis. Sicut Deus judicas, cum vides etiam eas impietates quas homo non videt. Postea vero mutatus percussisti me: se scilicet mutato, non Deo; quia mutatus homo mutatum Deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi mutatum solem sentiunt. Memor esto quia de luto finxisti me. Tua ergo misericordia indigeo. In terram me iterum convertes: morte, quae poena est peccati. Nonne tanquam lac mulsisti me? Quia etiam jam mortalibus praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi primordio formavit. Haec ergo cum in te sint, scio quia omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque substantiam operentur. Quod si et peccavero, custodies me: aut ut me non perdas, aut ne lateat peccatum meum. Et si justus fuero, non possum respirare: in conspectu hominum. Nam tu vides peccata quae homines latent. Plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. Et capior sicut leo ad occisionem. Est superbiae peccatum quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit obrepere. Iterum autem commutatus saevissime crucias me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. Secundum has dicit tribulationes, quas in hac vita homines patiuntur; quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae turbant quietem ipsius vitae mortalis, cum in salute est, vel in securitate rerum quamvis temporalium, quam misericordiae Dei deputavit. Instaurans in me tormenta mea. Quia jam ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. Quare ergo de ventre eduxisti me? de obscuritate ad notitiam, quae sola majoris miseriae est materia, cum subvertitur: hanc generationem superius etiam commemoravit. Et essem tanquam non fuissem: penitus ignotus. Unde est, Vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt (Rom. IV, 17), id est, secundum ignobilitatem. Aut numquid non est tempus parvum vitae meae? Non enim propter longitudinem vitae meae mortuus non sum; cum utique parvum sit quod vivo. Patere me, donec requiescam pusillum. Post misericordiam qua de limo fecisti me, et mutatum mortalitate percussisti me, et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde exercuisti me tribulationibus. Patere ergo me, ut requiescam in te: Antequam eam in poenas unde reverti non licet. Ab his enim quas supra commemoravit, licet reverti, si se homo ad Deum converterit. Vult autem requiescere antequam eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. Quemadmodum si dicamus alicui, Corrige te, antequam damneris: non enim cum se correxerit, damnabitur. Ubi non est lux, nec est videre vitam hominum. Illa est enim vita hominum, ubi est lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9). Alia est terra viventium, alia terra morientium.

[Ib. XI.] Verba Sophar Minaei. Aut numquid videbitur eloquens justus esse? Putat enim, Job verbis magis quam operibus abundare. Beatus natus homo, brevis vitae. Sententiam suam illi replicat, quam vult intelligi loquaciter dictam et inaniter. Cum nemo sit qui contradicat tibi. Quia quando dicebat, nemo ei contradixit. Sed quomodo Dominus loquatur ad te. Ea loquere potius, quibus misereatur tui Deus. Quia duplex erit super te: corripiendo, et consolando. Et tunc scies quia digne reddita sint tibi a Domino quae peccasti: post correctionem sequente illuminatione. Aut vestigium Domini invenies: ut velis Deum reprehendere. Sublime est coelum, et quid facies? ut invenias sacramenta coeli. Non enim debes eum reprehendere, cujus opera non comprehendis. Quis dicet illi, Quid fecisti? Et hoc enim recte erit factum, si Deus hoc fecerit: quia facere aliquid ille nisi recte non potest. Ipse enim novit opera hominum iniquorum. Non iniqui operis est. Unde vult intelligi quia stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit Deum: sic enim eum loqui existimavit. Homo vero aliter nutat sermonibus. Modo illi placet Deus, modo illi displicet; cum apud Deum sit firmitas. Et vir natus mulieris tanquam onager erit in deserto: cupiditate libertatis, impatiens dominatoris atque domitoris. Et extendens ad eum manus tuas: ut acceptet opera tua. Si iniquum quid est in manu tua. Ipsa duo repetivit, sed ordine mutato. Et iniquitas in domo tua non maneat. Hoc dixit cor. Sic enim fulgebit facies tua tanquam aqua: pura conscientia. Tanquam fluctum qui non praeterit, et non terreris: nisi omnes tangat in hac vita. Et oratio tua tanquam lucifer erit: ante illuminationem praeibit; quasi et ista ad prophetiam sanctae civitatis vel ad populum Dei pertinentia, audita, vel revelata dicuntur, sicut a superioribus amicis ejus dicta sunt. Et rogabunt faciem tuam multi. Omnia ista de Ecclesia.

[Ib. XII.] Verba Job. Sed justus vir et sine crimine venit in derisum. De Domino intelligendus est. Sensus: Non ergo mirum si et ego vobis in derisum veni. Et domus ejus ut devastaretur ab iniquis: Ecclesia a persecutoribus. Imo vero nullus confidat, cum sit nequam, se impunitum futurum: quia judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17). Tanquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. Sed tamen interroga quadrupedia, si tibi respondeant. Ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus potuerunt cognoscere Creatorem, et colere debuerunt. Non enim creaturarum responsione doceri debuerant; cum acceperint rationem qua ista cognoscerent. Si non in manu ejus est anima omnium viventium. Hinc ergo scitur, quia ipse omnia creavit, quia anima omnium viventium in manu ejus. Et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis humanae, id est rationalis anima. Auris enim sermones dijudicat. Quemadmodum sensus sensibilia dijudicat, ita spiritualia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu Domini est, opera Domini. In multo tempore sapientia est. Non utique in multo tempore; sed apud Dominum, a quo petenda est. Si destruxerit, quis aedificabit? propter virtutem destruxerit, et propter sapientiam clauserit, ut ad eam non perveniat. Si prohibuerit aquam, siccabit terram: sapientiam ipsam, terram vero hominem. Quod si et emiserit, perdet evertens terram. Multis enim sapientibus factis turbabuntur peccatores. Qui ducit consultores captivos. Subjugat enim sibi eos qui se consulunt. Judices autem terrae in pavorem misit: aut Judaeos, aut Pilatum, aut sensu terreno judicantes. Qui collocat reges super sedes: id est, Apostolos. Et circumdedit balteo lumbos eorum: id est, continentia. Qui emittit sacerdotes captivos: ut ab hominibus ducantur; et significantur Judaei. Qui permutat labia fidelium. Permutat in bonum, ut non de justitia sua, sed de gratia ejus praesumant. Et intelligentiam senum cognovit. Cui placet intelligentia senum. Unde est, Cogniti estis a Deo (Galat. IV, 9): cui adversarium est, Non novi vos (Matth. XXV, 12). Et bene coepit a fide, et pervenit ad intelligentiae canos. Qui revelat profunda de tenebris: aperiendo prophetias. Et produxit in lucem umbram mortis: id est, fecit ut cognosceretur vita ista, quia umbra mortis est. Decipiens gentes, et perdens eas: putantes quod nocerent Ecclesiae Dei, cum sibi nocerent; quod de impiis intelligendum est. Sternens gentes, et in viam ducens eas: ad humilitatem, tanquam illum asinum. Reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians vel Judaeos vel reges terrae, qui primo persequebantur Ecclesiam. Seduxit autem eos in viam quam non noverant: subruendo Legis opera, ut simpliciter intelligerentur; hinc eis visus est peccator. Quo errore tenebrati sunt tanquam ebrius.

[Ib. XIII.] Et arguam in conspectu ejus, si voluerit: ut arguat seipsum; quod est confessionis. Et curatores malorum omnes vos. Bonos enim non potestis consolatione curare. Audite ergo objurgationem oris mei: in vos. Et ante conspectum ejus profertis dolum: cum vultis vos videri justos, quod non estis. An subtrahitis vos ipsos judices fieri? Numquid potestis dissimulare, et non judicare, quia de vobis verum dico? Si enim omnia facietis, adjiciemini ei: id est, etiamsi omnia praecepta faciatis, inveniet in vobis quod arguat. Nemo enim justus in conspectu ejus. Quod si et occulte personas mirati fueritis: suas, seipsos justificando, non solum ad homines, sed etiam ad seipsos. Corpus autem luteum: ut fragilitatis saltem vestrae consideratione timeatis. Apprehendens meas carnes dentibus meis. Non mihi parcam, ut non solum vos arguam, sed etiam me. Et animam meam ponam in manu: inspiciendam, ut nihil celem, sive ut computem peccata mea. Licet occidat me ille qui potens est, qui et coepit: quamvis occidat peccata mea. Tamen loquar, et coram eo arguam me: non me justificabo, abscondens peccata mea. Ecce ego appropinquo judicio meo: ut judicem de me; quasi ipsa sit hominis justitia, in confessione sibi non parcere. Tunc a facie tua non abscondar: quemadmodum absconduntur peccatores. Manum aufer a me: ut nihil in me sit castigandum, et sit in me charitas. Et timor tuus non me terreat. Quot sunt iniquitates meae? Hinc potest videri illud dixisse, Animam meam ponam in manu mea: ad computandum. Aut putas me esse contrarium tibi? Cum utique infirmus sum, et quasi hoc metuis, ne si justificatus fuero, par tibi sim; cum folium sim. Ergo est aliqua latens causa, quando haec non est. Et imposuisti mihi peccata juven tutis. Ut haec sit causa, quare dicat abscondi a se peccata sua, quia superbierit, quod est peccatum juventutis. Et posuisti in compede pedem meum: in vinculo mortalitatis. Et radices pedum meorum contemplatus es: cupiditates meas. Qui veterasco sicut uter: ut vinum novum portare non possim: aut (ut panno novo consui) velut vestimentum quod a tineis comestum est.

[Ib. XIV.] Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae: poenae. Et hunc fecisti venire in judicium coram te. Quamvis ita mortalis sit, et ipse habet tamen unde rationem reddat: exigitur enim de illo quod potest, quamvis perparum possit. Dinumerati enim sunt menses ejus apud te. Eo enim quod temporalis est, de peccato convincitur: nam aeternum illum tu feceras. Discede ab eo; sine, requiescat: secundum opinionem carnalis et animalis hominis, cui totum bonum haec vita est. Et ideo sibi vult parci, ut fruatur hac vita. Est enim arbori spes. Irridenter haec pronuntianda. Utique enim magis est spes homini: quod carnales nolunt credere. Vir vero cum mortuus fuerit, abiit. Et hic ironicè. Tempore enim minuetur mare; nam post impletur. Dicit autem de his locis, ubi accessus et recessus fit, vel quod omnia littora latenter minuuntur et augentur, horis lunaribus scilicet, cum oritur luna, vel nobis vel aliis usque ad medium coelum crescit, et inde minuitur. Usquequo coelum est, non consuetur: ad novum, id est ipsi coelo. Atque utinam apud inferos me custodisses. Usque adeo est spes resurrectionis, ut jam et his carerem vitae incertis. Et abscondisses me, donec requiesceret ira tua. Hinc est, Abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20); id est, donec transeat ista mortalitas, et ad resurrectionem veniatur. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Nam haec non est vita. Consummatis diebus vitae suae: tunc vivet. Deinde vocabis, et ego respondebo tibi: obediens tibi, sine impedimento mortalitatis. Signasti in sacculo iniquitates meas: ut redderes mihi. Annotasti si quid invitus erravi: etiam hoc annotasti. Invitum autem errare poena peccati est. Et quidem mons cadens defluit. Ita et homo ex altitudine et firmitate sua cecidit. Et petra veterascit in loco suo: ut homo in genere suo et conditione sua. Et alluvione frequentium gurgitum: quasi et homo ita ad exilitatem perductus sit, cum crebris cupiditatum alluvionibus atteritur. Spem vero hominis perdidisti. Gradus fecit de monte ad petram, a petra ad lapides, a lapidibus ad arenam; quia has minutiones carnales patiuntur. Et bene jam perdidisti dixit. Impulisti enim in finem: in consumptionem. Ut pereat spes ista qua carnales gaudent. Mutasti faciem ejus, dimisisti eum: cum imago Dei in eo exterminata est. Et cum multi fuerunt filii ejus, nescit: quia moritur, quamvis propagetur soboles. Sed carnes ejus super eum doluerunt: id est, talem conditionem suam homo carnaliter dolet, et animaliter luget. Spiritualis enim novit, quia etsi exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): quia hoc fieri sentit in seipso.

[Ib. XV.] Verba Eliphaz Themanitis. Et implevit dolore ventrem. Spiritus enim scientiae per consolationem sanat potius a doloribus: tu autem qui imples ventrem dolore, non spiritu scientiae respondes. Nonne tu repulisti timorem? Deum non timuisti, in eum talia dicens. Et elegisti linguam malorum: qua homines maledicunt. Quid enim? numquid primus homo natus es? quia tantum superbis. Aut ante colles concretus es? Etiam montes nomine collium accipiendos, id est, ante omnes virtutes, spiritus potentes. Sed et senex et decrepitus in nobis est. Qui sciat etiam quae nos nescimus, est inter nos, Quid ausum fuit cor tuum? et quid sustinuerunt oculi tui? speraverunt. Quid enim est homo ut sit sine crimine? quod et tu dixisti. Si in sanctis ejus non est fides: propter incerta temporum, quibus plerumque falluntur, ut multa dicant, et non faciant. Et coelum non est mundum ante eum: pro his qui habitant in coelo; aut certe coelum pro ipsis sanctis ponitur, quia in his habitat Deus. Quae sapientes dixerunt, et non celaverunt parentes suos. Quia etiam Judaeis Apostoli praedicaverunt. Ipsis solis data est terra: inhabitanda. Nec supervenit illis quisquam extraneus: nec sanctus homo vel angelus; id est, in securitate possidebunt. Cum putaverint se esse jam in pace. Ita dicit, quasi hoc putet ipsi Job evenisse. Non credit converti a tenebris: non credit ut convertatur a peccatis. Et decretus est in escam vulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. Sicut dux in prima acie decidet. Audax est, et non fert tribulationes. Qua elevavit manus contra Deum. An, quia elevavit? Et cucurrit contra eum contumeliose: adversaria faciendo quam praecepit. In crassa cervice scuti sui: praesumens de protectione sua. Quia operuit faciem ejus in adipe suo. Per adipem, id est, per exaltationem superbiae suae abscondit a se Deum. Et fecit capistrum super femora: ut libidinibus suis colligaretur, quo vinculo duceretur ad mortem. Quae enim illi paraverunt, alii auferunt: ipsum etiam regnum terrenum, vel quamcumque spem temporalem, quam cum toto mundo justi accipient. Et non ditabitur, nec permanebit substantia ejus: impii scilicet. Non immittet super terram umbram: id est, non viret. Sed stirpem ejus arefaciet ventus: tentatio. Praecisio ejus ante horam corrumpetur: priusquam sperat. Decidat tanquam flos olivae. Decidat a pace, vel quia meliora hos sequuntur, quemadmodum florem fructus. Testimonium enim impii, mors: signum. Et ignis comburet domus eorum qui munera accipiunt. Hi sunt enim impii qui munera temporalia praeponunt justitiae. Concipiet et in ventre gemitus. Ea quae sperat, in poenam illi proficiunt.

[Ib. XVI.] Verba Job. Audivi talia multa: non solum quae vos dicitis. Consolatores malorum omnes. Malos potestis consolari, quia ipsi vos imitantur, non bonos: et est vocativus. A nullo enim vestrum audivi aliquid boni. Quid enim? numquid ordo in sermonibus est spiritus? superbiae. Aut in quo molestum tibi erit? quamvis non ames quod dicas. Et ego secundum vos loquor: quomodo digni estis. Si subjecta esset anima vestra pro mea. Si vos pateremini quod ego; loquerer sermonibus, non factis: ita nihil est loqui quod non facitis. Si enim loquar, non dolebo vulnere. Ostendistis vos neque in loquendo, neque in tacendo prudentes esse. Nam sapientes et cum loquuntur, in consolationibus condolescunt; vel in confessione sua loquentes, dolent vulnus suum; vel cum tacent, prudenter tacent. Nunc autem lassavit me, et fecit stultum, et putrem: ut non contra vos loquar, Deus fregit superbiam; ut stultus factus sapiens fiam. Apprehendisti me, et in testimonium factus sum. Convicisti me de peccatis meis, et adversum me ego sum testis. Et surrexit super me mendacium meum: cum mihi justus videbar. Contra faciem meam respondi. Hinc est, Statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Iracundia usus dejecit me. Benedixit, usus iracundia; non enim eam patitur: dejecit autem tanquam superbum. Fremuit super me dentibus. Objurgavit me; ut dentes pro verbis intelligantur. Sagittae piratarum ejus super me deciderunt. Aerias potestates quibus utitur Deus, et eis permittit ut aut exerceantur boni, aut puniantur mali. Piratae autem, quia in hoc mari navigantibus insidiantur. Acie oculorum irruit. Non dissimulavit a peccatis meis, tanquam innuit ut punirer. Ipse enim tanquam lumen est, punitoribus ostendens puniendos. Ruina mihi fuit aspectio ejus. Aut ita: Fecit ut viderem peccatum meum; ante enim non sic mihi ad sensum perductum fuit. Acriter percussit me in genibus, et simul concurrerunt in me. Deo enim percutiente, illi concurrerunt angeli satanae. In pace cum essem, discerpsit me. Ab ipsa pace aut a memetipso discerpsit, ut ab adversariis et sibi adversantibus dilacerarer. Et tenens comam meam divulsit: per peccata mea me adversum me divisit. Statuit me sicut signum: in quem jacularentur, ut solet signum poni jaculantibus, quo jacula dirigant. Circumdederunt me lanceis, emittentes in renes meos; non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi impacta dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. Effuderunt in terra felmeum: ut terrena bona zelarer in iis qui his abundant. Dejecerunt me prostratione magna: ne carnalem prostrationem intelligeremus. Cilicium assuerunt corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur se fuisse in bonis. Et super palpebras meas umbra mortis. Volo videre, et impedit me consuetudo carnalis. Terra ne operiat super sanguinem carnis meae: id est, ne si immunda fuerit oratio mea optando terrena, accedat cumulus terrae super vinculum mortalitatis meae; quod significavit nomine sanguinis: id est, ne cupiditate terrena majoribus calamitatibus voluntarii peccati operiar, quod est illud naturale peccatum de conditione mortali, Nec sit locus clamori meo. Intercludatur meritum orationis meae. Et nunc ecce in coelis est testis meus. De Domino videtur dicere, quia nondum in terram descenderat. Et conscius meus in excelsis: propter participationem mortalitatis. Dijudicetur vir cum Domino. Veniat Dominus, ut cum eo vir judicetur, tanquam Joannes cum Christo. In quorum dijudicatione intelligitur quid distet inter hominem perfectum, et Deum hominem factum. Sicut filius hominis ad proximum suum: Dominus homine suscepto, ad eum qui inciderat in latrones (Luc. X, 30). Anni enim dinumerati venerunt mihi: quod mihi per Christum subveniatur plenitudine temporum (Galat. IV, 4). Et viam per quam non revertar, ingrediar: viam renuntiandi saeculo.

[Ib. XVII.] Defeci agitatus spiritu: ordo, Defeci spiritu, laboribus concussus. Oro ut sepeliar, et non contingit mihi: ut absorbeatur mortale a vita. Ingemiscimus enim gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri (II Cor. V, 4); id est, mutemur potius quam moriamur. Quod utique, quamvis hoc homo cupiat, non contingit. Debet enim mortem condemnatione peccati. Preces adhibebo cum labore, et quid feci: nonnihil feci impetrans. Furati sunt externi bona mea. Ipsam immortalitatem, qua spoliatur, significat, qui semivivus a latronibus est relictus. Quis et iste? qui mihi subventurus est, Dominum significans. Sed ideo dicit, Quis est? quia inter homines futurus erat, ut vix ab eis discerneretur. Ad manum meam ligetur: vinculo charitatis, ut custodiat me, et ducat quo vult. Quia cor eorum abscondisti a prudentia. Qui eum non cognoverunt abscondisti. Propter hoc non exaltabis eos, Quia humiles non fuerunt, ideo caecati sunt, et non potuerunt humilitate Christi exaltari. Parti annuntientur mala. Quod caecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25), sive quia eis mala videbantur quae Christus annuntiabat, ut dicerent, Seducit turbas (Joan. VII, 12); sive per Prophetas quae annuntiata sunt de caecitate Israel, non utique toti, sed parti acciderunt. Et oculi super filios eorum tabuerunt: admiratione miraculorum, quibus dictum est, Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth. XII, 27)? Posuisti autem me in loquelam nationibus: hominem quem redemisti, id est, Ecclesiam de qua loquerentur nationes, sive quae loqueretur nationibus. Et in risum illis deveni: aut nationibus, cum ei detraherent; aut Judaeis, qui loquebantur nationibus. Obscurati sunt ob iram oculi mei. Obscurati sunt oculi Ecclesiae, id est Apostoli, cum intellecti non sunt ab iis qui hac poena erant puniendi. Et expugnatus sum valde ab omnibus. Tam Judaei enim quam Gentes expugnaverunt Ecclesiam. Et mirati sunt super hoc veraces: vel quare potestas data sit impiis in Ecclesiam, vel quare ab impiis Evangelium agnitum non sit. Justus autem super inimicum consurgat: qui temporaliter cadit persecutionibus, ut postea infidelibus dominetur. Et purus manibus sumat audaciam: spei audaciam, ut confiteatur Christum et in persecutione. Non enim invenit in vos veritatem. Omnibus enim tam Judaeis quam aliis gratia necessaria est. Et convulsae sunt compages cordis mei: ut non celem peccata mea. Noctem in diem posuerunt: impii. Unde est, Vae illis qui dicunt quod bonum est malum, et malum bonum; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras (Isai. V, 20). Si sustinuero, inferi domus mea erunt: pertulero peccata mea, ut non confitear. Interitum appellavi patrem meum. Non ero filius vitae. Appellavit autem Deus. Matrem meam et sororem tabem. Ex eo quod inseparabiliter haereant, tanquam cognati. Quae est enim mihi jam spes? subauditur. Si sustinuero. Aut bona mea videbo? quibus seductus converti noluit, et sustinuit peccatorem.

[Ib. XVIII.] Verba Baldad Sauchitis. Et lumen impiorum exstinguetur. Noli ergo mirari si et tuum tanquam impii lumen exstinctum est. Lux ejus fuerunt tenebrae in domo: claritas domus ejus; id est, aut diabolus aut Antichristus. Et lucerna super eum exstinguetur: exiguum et terrenum lumen. Accipiant infimi substantiam ejus. Quae habere ille voluit, habeant humiles. Immissus est enim pes ejus in laqueum. Ipse enim captus est, Dominum persequendo. Confortavit super eum sitiens: ut vincant eum esurientes et sitientes justitiam. Absconditus est super terram funiculus ejus: quo capiatur, hoc est, ea quae illi quasi conceduntur. Et captio ejus in semita: qua transit. Per circuitum perdant eum dolores: undique. Et multi circa pedes ejus veniant in angustia famis: multi qui eum sequuntur, vel qui ei obsequuntur. Comedantur rami pedum ejus: doctrinarum ejus, id est, qua it. Rumpatur de habitaculo ejus sanitas: tranquillitas hujus vitae. Et teneat eum necessitas causae regalis: opportunitas punitionis ejus, quae valebit ad gloriam Dei, propter quod modo illi permittitur cupiditas sua. Causam regalem dicit, quia se Christum jactabit. Habitet in tabernaculo ejus in nocte ejus. Necessitas causae regalis cruciet conscientiam ejus; appetitio tyrannidis: in nocte, in supplicio caecitatis ejus, quando damnatur. Aspergentur speciosa ejus sulphure: quibus placebat, igne fetido concrementur. Et de sursum irruet messio ejus: a Deo. Et non sit nomen ejus in facie platearum ubi erat: tollatur de memoria populi. Et non sit cognoscibilis in populo suo. Ad tantam dejectionem veniat, ut a suis non agnoscatur. Nec resalvetur sub coelo domus ejus. Aliqui enim resalvabuntur. Sed in populo ejus vivant alteri. Aliis subjugetur populus ejus.

[Ib. XIX.] Verba Job. Et destruitis me verbis. Infirmatis me, qui me consolari debuistis. Scitote tantum quia Deus fecit mihi sic: apud quem possum de peccato convinci, non apud homines. Et vallum suum circa me circumdedit. Fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. Ecce rideo opprobria, et non loquor. Utilitatem dicit confessionis; quia si vellet ridere peccatum suum, et non illud proloqui, clamaret, et non exaudiretur. In vultu meo tenebras posuit. Illuminationem vultus mei abstulit a me; quod contingit aversis. Et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritualem, quam dat sapientia. Et disrupit me undique, et abii. Omnia tenebam, et abstulit illa a me: adversus illud quod acceperat virtutem continendi omnia. Et arbitratus est me tanquam inimicum. Sic me judicavit, quasi ei nocerem, si ei par essem. Et circumdederunt tabernaculum meum; cor et conscientiam. Fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt: quamvis primo correctionem meam aspernati sint; et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. Et amici mei immisericordes facti sunt: in malis spiritualibus, qui non condolent proximis suis, sed potius eos irrident; quos non irriderent in malis carnalibus constitutos. Et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. Vicini domus, et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur Deo: ipsi enim dicuntur ancillari. Servum meum vocavi, et non respondit: aut corpus, aut eos qui ei ad mala serviebant. Os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tanquam dicens, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me (Psal. XLI, 12)? id est, cupiens ut ei consentiat, Invocavi blandiens filios uteri mei: quos genuerat, persuadens eis spem saeculi. Et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa vita. In cute computruerunt carnes meae. Amore eorum quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. Nam utique leve est, si ad litteram accipiamus, tanquam scabiem habuerit. Et ossa mea in dentibus meis sunt. Firmitas et fortitudo mea in verbis est, non in factis. Miseremini mei, miseremini mei, o amici. Angelos videtur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos ut pro poenitente orent. Manus enim Domini est quae tetigit me. Manu Domini se tactum dicit, ut doleret vulnus suum, quod sine sensu ei fuit. Quare me persequimini, sicut et Dominus? detestamini et horretis sicut Dominus; vel objurgatis, cum jam confitear. De carnibus meis non satiamini. Non gaudetis, si carnaliter vivam. Stilo ferreo et plumbo: ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. Aut in testimonium in petris sculpantur: ut illi ea discant, qui firmi sunt ad evangelizandum. Scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. Quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. Quae oculus meus vidit, et non alius. Hoc est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo videt, in conscientia. Quod si et dixeritis, Quid dicemus contra eum? Secundum quod dictum est etiam spiritualibus, Intendens teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Et radicem sermonis inveniemus in eo: ut de ipsius eum convincamus. Ira enim super iniquos veniet. Qui se extollunt super peccatores, et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.

[Ib. XX.] Verba Sophar Minaei. Non enim intelligitis magis quam ego. Ad alios se convertit, qui cum eo Job consolabantur. Eruditionem confusionis meae audiam. Oblique vult ut Job audiat eruditionem confusionis suae: tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. Haec autem locutio solemnis est, cum dicimus, Bonum est mihi ut caveam, nam male mihi erit; cum volumus ut alius caveat. Numquid haec nosti a saeculis? Ex quo sunt saecula, scis haec. Et haec putat quod Job ignoret tanquam impius. Oculus videbit, et non adjiciet. Non enim videbitur. Filios ejus disperdat impius: sive imitatores ejus, sive seductos ab eo. Et manus ejus succendantur doloribus: operibus ejus crucientur. Ossa ejus impleta sunt juventute ejus. Superbit de firmitate sua. Abscondet eam sub lingua sua. Non illam demonstrabit tanquam dolosus, ut tacite illa utatur. Parcet ei, et non relinquet eam. Amans eam, et nolens ea carere, non eam persequetur: aut, parcet ei Dominus, et hac impunitate non eam relinquet. Et tenebit eam in medio gutture suo: tanquam quod eum delectat. Et non poterit subvenire sibi. Non ideo se liberabit. Fel aspidis in ventre ejus: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. Divitiae inique congregatae evomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. De domo ejus protrahet eum angelus. Quandocumque manifestabuntur occulta ejus per tribulationes. Et furore draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furore draconum fulgeat jam palam. Interficiat illum lingua colubri. Seducat eum diabolus. Et non videat mulctram pecorum: fructus ovium, id est, justitiae opera non faciat, ut se inde intelligat posse redimi. Neque pabula mellis et butyri: opera bona cum charitate et hilaritate cordis, et largitate praebentis. Butyrum enim lac pingue est. In vanum et frustra laboravit: quia non intelligit haec de his operando, quae ad misericordiam pertinent. Unde et Dominus butyrum et mel dicitur manducare (Isai. VII, 15), quia haec illi in humilibus ejus praebentur. Quae egerunt ut durum quid: quod mandi non potest, nec glutiri. Durum nescio quid est, puto, iniquitas vel superbia. In desiderio suo non salvabitur: quia iniqua desideravit. Non erunt reliquiae de cibis ejus. Transierunt cupiditates ejus. Cum putaverit se repletum esse, coarctabitur. Non tam satietas est de plenitudine cupiditatum, quam pressura. Si quo modo impleat ventrem suum. Talis necessitas ei veniet, ut dubitet utrum impleat ventrem suum; cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. Hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. Et emittet super eum furorem iracundiae: quia non vidit facere opera bona. Vulneret eum sagitta aerea: perpetua. Pertranseat corpus ejus jaculum. Penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat, et de his quae relinquit, vulneretur, tanquam a pectore per tergum trajectus. Fulgura in tabernaculis ejus: terrores repentini in cogitationibus ejus. Laedat advena domum ejus: diabolus, qui adventitius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. Et detegat coelum iniquitates ejus: coeleste judicium. Et possessio bonorum ejus ab episcopo. Haec illi largietur Deus.

[Ib. XXI.] Verba Job. Et non sit mihi a vobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et impiis; et si quando quis iniquus esset, hinc in eum vindicari: cum Job dicat usque ad sepulcrum permanere bona ista impiis, et non in eos per ea vindicari. Quid enim? numquid humana est castigatio mea? A Deo est mihi castigatio. Itaque et ipse potest consolari, non vos. Aut quare non irascar? Nolite ergo me ita consolari: nam impiorum utique felicitatem video. Respicite ad me, et admiramini: tanquam inania dicentem. Si enim recorder, perturbor. Indignitates humanae vitae, rediens ad affectum praeteritum ab isto in quo nunc est, confitetur. Et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. Quare impii vivunt? Quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in impios vindicari. Et permanent, sicut vetustate, oves eorum: quo modo possunt vetustate perseverare; non enim semper erunt. Erant autem in manibus eorum bona. Non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. Imo vero, impiorum lucerna exstinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intelligebant. Deficiant filii ejus bona ejus: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut Antichristi, aut diaboli. Videant oculi ejus necem suam. Significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent: in futuro autem ad sensum etiam impiorum perducetur. Quia nulla voluntas ejus in domo sua post eum: quia in conscientia sua Dominum non consecuti sunt in tribulationibus. Licet numerus mensium ejus dimidiatus sit: quamvis praesentem coluerit Deum, tamen quia non et futura speravit, quod est plenus mensium numerus. Ipse enim homicidia judicat. Quia impii cum persuaserint impietatem per dilectionem carnalium impietatum, futuro saeculo utique occidunt. Non tamen talia homicidia judicant homines, sed solus Deus. Hic morietur in robore simplicitatis suae. Videtur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum, et alium avarum; quia homines abundantes, et largi putantur et boni. Intestina ejus plena sunt adipe: habet laetitiam. Et medulla eorum diffunditur: intestinorum; quia non tenet intra se bona sua, sed impendit illa vel in se, vel in aliis, Itaque scio vos audacter mihi insistere. Non enim considerate dicitis. Quia dicitis, Ubi est domus principis? vel impiorum vel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his vitam finierint per ea puniendi. Et ubi est velamen in tabernaculis impiorum? honor. Interrogate eos qui transeunt per viam: qui non delectantur via, sed transeunt per eam. Et signa eorum non ignorabitis: vel impiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit; vel a quibus cognoscantur impii. Quis annuntiabit coram eo viam ejus? Coram impio viam suam nemo, nisi Dominus annuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. Et tamen et ipse Dominus in sepulcrum deductus est. Ita merces pietatis non hic speranda est. Et super acervum vigilavit. Ante enim ipse resurrexit, quam acervus resurgeret resurgentium. Dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subvertit, id est discipulos suos. Et post eum omnis homo sequitur, et ante eum innumerabiles. Aut post eum omnis homo, id est, unus homo: et ante eum innumerabiles, qui nunc in numero hominum deputati sunt. Aut post eum turba credentium, et ante eum Patriarchae et Prophetae. Quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona vel mala suadentes.

[Ib. XXII.] Verba Eliphaz Themanitis. Nonne Dominus est qui aocet sensum et scientiam? Quasi dixerit Job non eum recte judicare; cum utique reprehendi Deus non possit, nisi per intelligentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. Et veniet tecum in judicium? ut compareris ei. Lumen tuum in tenebras conversum est: dignitas. Et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. An per nebulam dijudicat? quasi per nebulam videre non possit. Nubes latibulum ejus, et non videbitur. Latent eum quae in terra sunt. Et ambitum coeli percurrit: figuram, non et terram. Ergone semitam saeculi custodis? Quasi Job putarit a Deo res humanas non curari. Quia capti sunt immaturi: secundum se immaturi. Putabant enim se in perpetuum permansuros. Aut certe antequam pervenirent ad sapientiam: sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici Job. Et cogitatio impii longe est ab eo, et implet domos eorum bonis. Est longe ab eo cogitatio impii, quia non sic facit sicut sperat impius; id est, aut quia placet ei impietas, aut non videt eam. Videntes justiores erunt: intelligentes; quamvis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur impiis. Et inculpabilis subsannabit eos: impios. Esto durus, si sustinueris patiens: hoc est, dura. Procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conversationem vel vitam tuam; quamvis haec isti carnaliter dicant. Et ponens illud super aggerem in petram: adversus id quod dixit, Flumen decurrens fundamenta eorum. Quia humiliavit semetipsum: ipsum lumen. Et dices, Elatus est in superbiam: adversus superbos. Erue innocentem, et salvaberis munditia manuum tuarum. Noli deficere in bonis operibus, quia curat Deus humana.

[Ib. XXIII.] Verba Job. Et quidem scio quia de manu mea est increpatioL: de peccatis meis. Et manus mea gravis facta est super gemitum meum. Ideo me percussisti, ut doleam. Et venire usque ad solium ejus. Ut sim tam sanctus, ut perveniam ad eorum numerum, qui sedes ejus sunt. Tunc enim possum dicere vera, et audire: unde et coeli dicuntur sancti. Et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia juste judicare demonstrat. Et sentiam quae annuntiat mihi: jam proximus ei. An in multa virtute dijudicabitur mecum: ut per potentiam resistat mihi? Nequaquam. Tamen in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. Caeterum cum ad eum venero: in illa libertate qua ego annumerabor solio ejus, omnia amabo, et non mihi resistet virtus ejus; quamvis modo possit me abuti, utpote peccatore: id est, faciat de me quod vult, etiam cum poena mea, juste tamen. Veritas enim et increpatio est ab eo: id est, non injuste increpat. Educit in finem judicium meum. Etiam si modo corripit, postea manifestabit. Nam si primus ambulavero, postea non ero. Non arroganter sperem, non infideliter desperem: hoc est, non declinare dextra aut sinistra. Inde est, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8). Quis me inde potest pellere? etc. A laeva quid aget, non apprehendam. Superiora repetit. A laeva autem dicit non se apprehensurum deditum temporalibus. Convertetur ad dexteram, et non videbo. Ideo non debeo esse a laeva. Convertetur autem dixit, quia ipse in spiritualibus est, unde ego me averto, si a laeva fuero. Scit ipse viam meam: ut etiamsi per tribulationes me duxerit, sequar. Probavit me sicut aurum: in tribulationibus. Egrediar in praeceptis ejus. De tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis ejus. Si autem ipse judicavit sic: ut per tribulationes me tanquam aurum probet. Propterea ad eum festinavi: quia me tribulavit, ideo relictis temporalibus ad eum festinavi. Et commonitus sollicitus fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia devitarem. Idcirco a facie ejus turbabor. Modo turbabor, ut caveam cogitans futurum judicium, ubi erit ejus manifestatio. Et Dominus mollivit cor meum. Et ipsum timere, quo cavet futuras poenas, misericordiae Dei deputat. Non enim sciret superventuras poenas et tenebras malis, nisi Dominus molliret cor ejus praesentibus tribulationibus: adversus illud, quod indurat Deus cor Pharaonis (Exod. VII, 3).

[Ib. XXIV.] Quare Dominum non latuerunt horae: Quamobrem, vel, Itaque. Finem transgressi sunt: Christum. Et inclinaverunt pauperes a via justa: ut vel imitarentur eos, vel inde arbitrarentur non esse divinum judicium, quia impunitam videbant malitiam qua eis nocebant relinquentes justitiam. Simul absconditi sunt mites terrae: cum his qui declinaverunt a via justa, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. Nam tria sunt genera hominum in Ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Job. Et irruerunt asini feri in agro super me. Stulti et indomiti, et ob hoc superbi, irruerunt super me confitentem, scilicet Ecclesiam. Et exeuntes ad opus suum. Hoc enim opus est eorum. ut in me irruant, id est, ad hoc deputati sunt a Deo. Suavis factus est ei panis in adolescentes. Impio et persecutori suavem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adolescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus voluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt; aut pro eis qui tantum in Ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum pervenerint ad robur illud virile, quo etiam persecutor contemnitur. Agrum ante tempus non suum demessuerunt. Aut genera dicit persecutionum, ut aliquem agri damno terrerent: aut pro agro Ecclesia intelligenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere voluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis separarentur (Matth. XIII, 29, 30). De stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. Rapuerunt ab ubere pupillum. Pupilli et viduae plerumque ex persona Ecclesiae accipiendi: est populus sub tormento. Et eum qui ceciderat, humiliaverunt: desertum vel auxilio Dei, vel alicujus; quod est magnae saevitiae, non talibus parcere. In angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. De civitate et de domibus ejiciebantur. Ab eis ejiciebantur alii. Anima vero parvulorum in gemitu valde: fuit. Ipse autem Deus eorum curam non habuit: impiorum, quia modo curam eorum non habendo, fecit eos desperare de judicio Dei; quia impune mala faciebant. Et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae judicii Dei. Et repente ut fur: eos occupabit dies ille. Oculus adulteri observat tenebras. Ostendere vult in quas tenebras tradantur impii per impunitatem: non enim eas quas captant adulteri, et caeteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. Suffodit in tenebris domos. Alia mala facta commemorat. Per diem obsignaverunt semetipsos: occultaverunt. Non cognoverunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. Levis est super faciem aquae: ad comparationem terrae, splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago levitatis; et ideo levis est super eos umbra mortis. Nam et ipsi portant eam per conditionem carnis. Vel, Levis est super faciem aquae dixit, super eos qui in Baptismo confitentur. Maledicatur pars eorum super terram. Sterile sit quod delegerunt. De sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum verbum, per malam suasionem. Deinde rememoratum est peccatum ejus: quod putabat in oblivionem venire. Conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. Sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. Consurgens ergo non credit contra vitam suam: non credit adversus vitam suam; debuit enim credere malam se habere vitam, et eo ipso consurgere. Cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. Sed cadit in languorem. Tales enim impius consolationes quaerit in rebus adversis, quibus infirmior fiat. Emarcuit sicut malva in aestu altitudo ejus: quia non tulit aestum tribulationis; malva autem, propter infirmitatem. Aut sicut de stipula spica decidens sponte ejus. Quia mane erat in culmine ipsius. Ipse enim sibi elegit tales consolationes quibus pejus infirmetur. Alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.

[Ib. XXV.] Verba Baldad Sauchitis. Quid enim exordium quam timor ab eo? Ista subjunctio videtur illis verbis consentire, quibus dicit Job, Idcirco a facie ejus turbabor, considerabo, et timebo ab eo (Job XXIII, 15). Nemo putet esse moram piratis. Sine mora secundum permissum ejus tentant. In quem enim non venient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. Insidias autem dicit tentationes. Aut quomodo erit homo justus coram Domino? Ergo juste eum tentari permittit. Vel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a Deo mundatus fuerit, immundus est. Si lunae praecipit, et non lucet. Quoniam si exigant rationes et orde providentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet ut non luceat, et non lucebit. Sed quare? Utrum inde vult videri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intelligibilis est lumen illud verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9)? Et quoniam tanto magis luna lucet terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole; cum autem propinquat soli, interimitur terris: intelligamus animae divinitus praecipi, ut superata nativitate terrena atque mortali, qua splendor ejus apparet terreno sensu videntibus, appareat et propinquet, subjugeturque sapientiae, quo ejus luce secretissime exsultans, caveat facere justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis (Matth. VI, 1), sed cum gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quia et cum apparet hominibus, dono Creatoris apparet, Nec stellae sunt mundae apud eum: in comparatione ejus.

[Ib. XXVI.] Verba Job. Cui ades: vel quem adjuturus es? cum indignans tanquam injustitiae eorum, putaret eos a Deo puniendos. Verum sibi ipse loquens seipsum revocat, ut Deo potius dimittat judicium eorum, ne aut adesse Deo videatur, aut adjuvare eum velle, quasi invalidum, ad coercendos vel corrigendos homines; aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum, tanquam assecuturus causam quare dolosos homines esse et vivere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem virtute incomprehensibili; aut quasi annuntiare illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo et spiramen, cum aliquid enuntiat. Numquid gigantes redigentur in nihilum? Non ergo mirandum si istis Deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilum. Et ne diceretur, Sed ad inferos detrusi sunt; subjecit quia infernum videt Deus: et tamen cos ibi ordinavit ubi esse meruerunt; sicut justos sive nunc sicut sunt, sive postea sicut erunt, quamvis eos nunquam removeat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo; ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. Subter aquam et proximi eorum. An Subter aquam, subaudiendum, tenentur, vel aliquid tale? Et non est velamen perditioni. Etiam perditio eum non latet. Extendens aquilonem super nihilum. Potest aquilo diabolum significare, et terra peccatorem; quoniam et illi et illi inanis est spes. Suspendens terram super nihilum: in aerem. Ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. Et non est scissa nubes sub eo: sub veritate quam habuit nubes, quae non scinditur Scripturas intelligentibus: non enim adversaria dicuntur, sicuti putant non intelligentes. Qui tenet faciem solis ne agnosceretur ab impiis sol justitiae. Et extendit super eum nubem suam: carnem quam Dominus suscepit. Praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. Usque ad consummationem lucis: hujus vitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est, perficiantur homines, quibus dictum est, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Columnae coeli contremuerunt, et obstupuerunt ab increpatione ejus: quod contigit Petro per Paulum (Galat. II, 11). Virtute sua sedavit mare: placavit saeculum, a quo persecutionem patiebatur Ecclesia. Unde etiam columnas coeli contremuisse ab increpatione ejus, potest hoc modo intelligi, ut robustissimi Ecclesiae contremuerint pro infirmis, ab increpatione Domini permittentis tentationes persecutionis. Columna enim clamat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Prudentia ejus vulneratus est cetus. Vulneratum dicit diabolum dolore, quo ei justi non cedebant. Et claustra coeli metuunt eum: vel Angeli, vel qui acceperunt claves regni coelorum. Praecepto autem peremit draconem desertorem. Eumdem dixit et cetum. Sed nunc ostendit quomodo sit vulneratus, cum acceperunt praeceptum, qui ei renuntiaverunt. Ecce hae partes viae ejus: qua ad Deum venitur. Virtutem autem tonitrus ejus quis sciet, quando faciet? Tonitrum dicit evidentissimam vocem manifestationis ejus: aut illam forte vocem, quam dedit per filium tonitrus, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): ut sit ordo, Quando faciet, utrum quis sciet virtutem tonitrus ejus?

[Ib. XXVII.] Et spriritus divinus in naribus meis. Hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit, et prophetice cognoscere quia isti consolatores ejus dolo pleni sunt. Absit a me justos vos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad mortem persequamini me, quia vos libere reprehendo. Nec enim separabo innocentem: ne vos autem. Nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse. Illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid verum objici. Quae enim spes est impio? Quia exspectat. Ne quis putaret male cum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. Impietatem quippe illorum vult everti, et perire superbiam: quod fit cum solvitur ab impietate anima quae tenebatur rea; solvitur autem per confessionem poenitentis hominis, et gratiam ignoscentis Dei. Ergo, Quae enim est spes impio? interrogatio: et responsio, Quia exspectat, et confidit in Domino, si forte solvatur, aut preces ejus exaudiat Dominus. Potest quidem et alius sensus occurrere in his verbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat impius: cum adversus hoc scriptum sit, Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Et ideo quod sequitur, gratia Domini dicere intelligitur. Aut si evenerit ei necessitas: ideo debemus exspectare gratiam solventis. Numquid enim in necessitate, id est in tentatione, habuit fiduciam, meritorum in conspectu Dei? Aut si invocaverit exaudiet eum? si tanquam fiducia operum suorum invocat, quae nulla sunt. Quapropter annuntiabo vobis quid sit in manu Domini: quid disponat Deus. Ecce omnes nostis quia vane vana loquimini: ob hoc gratia jam exspectanda est. Quomodo enim allegavit merita operum suorum vane vana loquens? Possessio vero potentium veniet ab Omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est, diabolus et angeli ejus. Potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes vanitatem, ut in eos illi praevaleant duces et principes vanitatis: quomodo et Dominus fortem eum appellat (Luc. XI, 21), non ob aliud nisi quia tenet invalidos. Quod si multi fuerint filii ejus, in occisionem erunt. Filios ejus dicit, qui eum ad seducendum imitantur, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. Si autem juvenes facti fuerint, indigebunt: id est, si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiavit vanitas. Et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. Et viduis eorum non miserebitur: plebibus quas seduxit cum eis, viri morte desertis, quasi fidem illis conjugalem in erroris promissione servaverit. Quod si et collegerit ut terram argentum: id est, si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint; postea correcti et cognoscentes ad justos convertentur. Erunt enim domus eorum sicut tineae et araneae, quae servavit: cor, vel conscientiam. Aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, verum astuta et latebrosa, sed invalidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit, et araneae caverna, in quam se recipiendo cooperit, et claudit eam. Quae servavit autem, intelligitur se ipsa in illa caverna; quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis, et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in domo servavit sibi impius. Dives dormiet, et non adjiciet: quia post mortem non adjiciet ad ipsas impietates divitias. Oculos suos aperuit, et non est. In resurrectione enim non inveniet seipsum divitem, quod putaverat. Tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris, tribulatio saeculi; aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. Et ventilabit eum de loco suo: aut de spe sua; aut Deus eum ventilabit de loco suo, ut non sit in loco Dei, hoc est, in populo quem inhabitavit Deus. Et projiciet super eum, et non parcet: tanquam aggerem poenarum. Plaudet super manibus suis: sicut dictum est, Et ego perditioni eorum superridebo (Prov. I, 26): non enim superlugebit perditionem impiorum.

[Ib. XXVIII.] Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. Locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. Ferrum enim de terra fit. Haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamvis ferrum possint fortes intelligi. Revera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. Aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur: ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni, et per illos purgantur tanquam metalla operi vel aedificio necessaria; cum ipsa terra opus habeant eliquari ac formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut impii per damnationem pro meritis suis. Et omnem finem ipse invenit: quid quo perduceret. Invenit autem dixit, instituit. Lapis tenebrae et umbra mortis. Lapis, id est, Vetus Testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamvis ab uno Deo haec exspectarent: unde superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. Et facta est discissio torrentis a cinere: hoc est, a confitente peccata sua, et non superbiente de meritis operum: quod factum est per gratiam Novi Testamenti. Discissio torrentis a cinere: ab hominibus. Et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante Deo, ab ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. Terra de qua egressus est panis: subaudiendum, Ipsos dico commotos de quibus, tanquam de terra, panis Domini exiit. Et eam incensurus est: infidelem coelesti judicio Dominus. Locus sapphiri lapides ejus: ordo, locus sapphiri, id est, pretiosi et necessarii aedificio civitatis coelestis. Et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. Semitam quam non cognovit avis: humilitatem Domini. Nec vidit eam oculus vulturis: diaboli. Non transit super eam leo: per fortitudinem superbiens. In durissimo lapide extendit manum suam. Potens est enim Deus de lapidibus excitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et ripas fluminum disrupit: ut totum irrigaret. Flumina enim dicit praedicatores verbi. Voluerunt quippe ripis suis contineri, ut tantum circumcisioni praedicarent. Omne vero pretiosum vidit oculus meus: humanus, per Verbum carnem factum. Altitudinem fluminum revelavit. Virtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec persecutionis tentatione revelentur. Ostenditque virtutem suam in lumine: in eis quibus dixit, Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Per quos etiam pars Judaeorum non parva conversa est. Abyssus dixit, Non est in me. Ideo in abysso constituti homines eam invenire non poterunt, quia in ea non est. Non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. Non erit deterior auro Ophir: tanquam si diceret, Vel sic eam quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. Non aequabitur ei aurum et vitrum. Aut intelligendum aliquod vitrum speciosum; aut quia sunt homines qui vitrum plus diligant quam sapientiam. Et commutatio ejus vasa aurea: non sunt, subaudis. Et excelsa et Gabis non erunt in memoria: oblivioni erunt in comparatione ejus. Aut excelsa et Gabis, tanquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. Sapientia unde inventa est? dicit, quia non potuit eam invenire homo nisi per gratiam, ideo ad Deum convertendum esse cor. Latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. Perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis vivunt. Dominus commendavit viam ejus: humilitatem, quae abscondita est a volucribus coeli. Et ipse novit locum ejus. Locus sapientiae quis, nisi Pater est? Cum enim dicitur, Ego in illo, et ille in me (Joan. X, 38); invicem sibi quasi loca sunt. Ipse enim omne quod est sub coelo, perspicit. Hoc modo ea novit, quo fecit, et non sensibiliter. Ventorum libramenta atque mensuras. Tota creatura per partem significatur. Et bene, pondere, mensura, et numero omnia dixit facta (Sap. XI, 21), in quibus intelligitur Creator. Quando fecit, sicut vidit, enumeravit. Non extra vidit ut faceret; sed in semetipso, sicut artifex. Et viam tempestatum vocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem, pro his qui tentantur: quomodo dicerentur voces naufragii, pro vocibus naufragorum. Tunc vidit eam, et exposuit eam. In praedestinatione Dominus vidit viam qua se converterent tentati. Paravit et investigavit: in praedestinatione, non in actione.

[Ib. XXIX.] Quisnam me restituet in menses priorum dierum? Haec ex persona dici videntur Ecclesiae simul cum capite Christo, tanquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tanquam his diebus, de quibus Dominus dicit: Venient dies quando optabitis videre unum de diebus istis, et non videbitis (Luc. XVII, 22). Eo enim tempore quo Dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamvis adhuc populo parvo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem apparere dignatus est, sicut Apostolus dicit (I Cor. XV, 6). Nulla ergo tunc erat sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur Ecclesia, aut haeresum vel schismatum laniaretur insidiis. Nam nec ipsas corporales persecutiones passa est; non aliquas pertulit vel intrinsecus vel extrinsecus adversitates. Loquitur itaque Job ex persona hominis, hoc est, populi ad Novum Testamentum pertinentis, desiderantis illos dies, sicut praedixerat Dominus. Et fortasse ideo menses appellavit, non annos, quia ex quo elegit Dominus discipulos, usque ad passionem, non anni, sed menses fuerunt. Cum lucebat lucerna ejus super caput meum: vel carnem Domini visibiliter praesentem, vel verbum ex ore praesentis corporaliter. Cum verbum Domini inspiceret domum meam ad diligentiam custodiendi conversationem. Et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria administrantes. Cum flueret per vias meas butyrum: per mores meos exsultationem fidei et bonorum operum. Cum montes mei abundarent lacte: Prophetae bene parvulis exponerentur. Cum exirem matutinus in civitate: aut cum jam claritas lucesceret, transactis tenebris timoris; aut in exordio Ecclesiae, ut non satis occultus, non satis manifestus. Et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. Videntes me adolescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. Senes autem assurgebant: prudentes. Et potentes cessaverunt loqui: superbientes de doctrinis suis. Quia auris audivit, et beatificavit me. Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Et oculus videns me declinavit: Judaeorum non credentium. Et os viduae benedixit me: ejus animae quae diaboli conjugio renuntiavit. Ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat vidua (Luc. VII, 12). Et vestiebar judicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritualibus, carnalibus, nesciat sinistra quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3), id est, qua intentione operetur: operta enim sinistra, dextra exserta est in vestitu chlamydis; quod facit, qui recte judicat quo sit referendum quod operatur. Judicium quod non noveram exquisivi. Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid nobis erit (Id. XIX, 27)? Dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro judicio. Confregi molas iniquorum: ut jam non devorarent plebem de cibo panis. Aetas mea senescet; sicut arbor palmae, multo vivam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno, et celsitudine, et rectitudine. Et ros morabitur in messe mea. Ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. Gloria mea nova mecum: id est, Novi Testamenti. Et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. Et in sermone meo non adjecerunt. Perfectionem Evangelii significat: nam sermo Synagogae datus indiguit adjectione. Sed gavisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens charitatem. Quod si et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intelligeretur; non tamen sicut verba sonare videbantur, vana dicere putaretur. Hic est risus Sarae (Gen. XVIII, 10), qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. Elegi eorum viam, et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem, aut cum publicanis et peccatoribus convivando, sed ita ut princeps eis essem ad salutem. Et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. Quasi consolans tristes. Eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti vita erant tristes. Beati lugentes (Matth. V, 5), ut dictum est; et, Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10): qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est, Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19).

[Ib. XXX.] Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in Ecclesia tales, et non proficiunt plurimum. Monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt. Quorum spernebam parentes. Parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Id. XXIII, 13). Et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent Dominum. In eo peribat omnis vita: quia non se vel in fine correxerunt. Egestate et fame instabiles: a variis desideriis insatiabilibus. Qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem Legis, quam non simpliciter intelligebant; et quia in deserto acceperant, fugientes in desertum heri. Sicut enim hodie pertinet ad Novum Testamentum, sic ad Vetus heri: de Novo enim dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8); et, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Qui rodebant cortices arborum: quia figuras Legis, quibus vina tegebantur, pro cibo habebant. Quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter jussi erant celebrare, tanquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intelligentiae fructus surgeret, et supra terram in libertatem ferretur, quo illi pervenire non poterant. Inhonorati, et abjecti, et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant, et regnum coelorum non tenent. Qui radices lignorum manducabant, propter magnam famem. Quod de radicibus herbacum dictum est, propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intelligendum est, propter fructum vini et olei. Nam omnes istos spirituales fructus accepit Ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Judaei observare cogebantur, sabbatum, circumcisionem, et victimas, et caetera hujusmodi spiritualium ciborum. Insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui justorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias pervenerunt. Quorum domus erant cavernae petrarum: qui concupiscentias suas defendebant, et tegebant quibusdam obscuritatibus divinorum Librorum. Et inter arbores clamabant. Manifesta erant peccata eorum, quamvis ea Scripturarum obscuritate, quasi umbris arborum, tegere conarentur. Hinc est, Clamor Sodomorum ascendit ad me (Gen. XVIII, 20). Et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit Scriptura: ut verbum sit quidquid corde concipitur; clamor, cum procedit in factum. Qui sub stirpibus terrae manebant. Non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intelligi, qui vel carnaliter praecepta custodiunt. Stirpes enim sunt non jam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae, vel arborum, vel herbarum: si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. Filii stultorum et ignobilium: Judaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub Dei nomine ambulant, quem non colunt. Stultos autem et ignobiles dicit Judaeos, qui e contrario, non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse jactabant nobiles. Sed cum audiunt, Caeci sunt, duces caecorum (Matth. XV, 14); stulti demonstrantur: et cum audiunt, Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39); degenerando demonstrantur ignobiles. Nomen et honor exstinctus a terra. Erat enim, sed exstinctum est. Nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. Et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamvis me et narrent, et audiant. Abominati sunt me, discedentes procul: longe facti a justitia peccando, et praecepta justitiae malis moribus exsecrando. Nec in faciem meam pepercerunt spuere. Exsecranda facies namque Christi est his, qui praecepta ejus cum contemptu exhorrent. Vel, male me innotescere fecerunt morum suorum pravitate. Aperiens enim pharetram suam afflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. Et frenum in faciem meam miserunt: ut eis invitus consentirem, portans eos ducentes quo vellent, ad ima sua. Et a dextris germinantes consurrexerunt: et favendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. Pedes meos vinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. Contritae sunt semitae meae: ut non apparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi (Philipp. II, 20). Exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praevalente. Et jaculis suis vulneravit me: praeceptis, quibus video mala, et quia coercere non possum, crucior. Abusus est me sicut voluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad justitiam suam Deus, sicut voluit. Doloribus involutus sum: et in me, et in aliis patior. Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Quis infirmatur, et ego non infirmor (Id. XI, 29)? Et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus, spes mea. Quasi inane aliquid conversi ad spem temporalium, habentes quod promitto. Et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam, amore praesentis salutis. Et nunc super me effundetur anima mea: precando. Nocte vero ossa mea confracta sunt: firmitatem quam habuit, dixit sibi ereptam. Et nervi mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. In multa virtute apprehendit stolam meam: ad demonstrandam virtutem suam, modo affligendo, et postea reparando. Et quasi ora vestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. In terra et cinere pars mea: in poenitentia, quia extremum. Steterunt et consideraverunt me: et me jacente, superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. Et projecisti me a salute. Illos dolet, qui spem reparationis amiserunt. Domus enim est omni mortali terra. Ideo se dicit mortem metuere, quia conversatio ejus non sit in coelo (Philipp. III, 20), secundum plures qui mali sunt in Ecclesia, et terrene vivunt. Atque utinam possem meipsum interficere: ut morerer saeculo. Aut rogarem alium, et faceret mihi hoc: vel angelum meliorem, vel Deum per quem corrigerer. Ego bona praestolabar. Dolet, quia repente sibi ista evenerunt. Venter meus efferbuit, et non tacebit: interiora, vel memoria qua recordatur quid fuerit primo, et quomodo afflicta est in gemitibus. Et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. Cutis mea innigrata est valde: ex his quae forinsecus patiebatur. Versa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat Deum gaudens.

[Ib. XXXI.] Testamentum feci oculis meis. Numquid coepi sperare visibilia? Ut non cogitem de virgine: ut subaudiatur, absit. Hinc jam incipit merita Ecclesiae commemorare, in his qui perseverant in fine in tentationibus magnis, abundante iniquitate, et refrigescente charitate multorum (Matth. XXIV, 12, 13). Et non cogitabo de virgine: incorruptione sapientiae, vel justitiae. Et quae est alia pars Dei desuper? subauditur, non cogitabo. Aut ita: Et quae est, nisi illa? Si incessi cum irrisoribus. Jam bonis qui sunt in Ecclesia difficile est non talibus sociari. Vel si festinavit ad dolum pes meus: hypocrisis. Seram et alii fructus meos edant: quomodo Judaeis contigit, id est, ea dicere quae alii faciant, magis quam ipsi. Sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. Ille enim in terra tanquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. Si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo Dei, potius quam Dei, cui uni jure debetur. Aut si obsedi januas ejus: insidiose captavi desideria plebis ejus, vel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius serviret quam Deo. Placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus Deo. Ille enim malis nostris gaudet. Et filii mei humilientur: facta, vel imitatores mei. Furor enim animae meae est indomitus, commaculare viri uxorem: mihi eam vindicando. Quod si et despexi judicium famuli mei aut ancillae, cum judicarentur apud me: secundum quod dictum est, Saecularia igitur judicia si habueritis (I Cor. VI, 4). Famulos autem dixit, laicos adhuc saecularibus deditos. Quod si et visitationem, quod responsum dabo? in tribulatione, quam conscientiam habeo, quia ista despexi? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi? in Sacramentis. Eadem enim omnibus praedicantur, eadem credunt. Et fuimus similiter in ventre? Non enim ille aliter renuntiat, quam ille, qui plene serviturus est Deo. Et de ventre matris meae dux eis fui. Ab initio enim sui haec operatur Ecclesia. Aut si despexi nudum pereuntem, et non operui. Si non fide remissionis peccatorum, tanquam tunicam non habentem, velavi a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem. Jam enim desperat multitudine peccatorum. Et hinc est, Et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe immortalitatis, tanquam pallio desuper cooperti. Ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere, et inciperent sperare temporalia, bene adjecit: De tonsura ovium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei terrenae, illorum vindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem posuerunt, exemplo gregis detonsarum (Cant. IV, 2). Si levavi super pupillum manum meam: qui non inveniendo patrem, poterat creaturam vel hominem sequi. Fidens, quia mihi est adjutorium multum: volens eis dominari. Discedat humerus meus a jugulo meo: quod his contingit, qui se ab Ecclesia separant, dum volunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. Per humerum autem aut brachium, significantur actiones. Timor enim continuit me: ne levaret manum super pupillum. Et a pondere ejus non sustinebo: si hoc velim ut pupillum opprimam. Posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia Dei? Quod si et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. Si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de meo; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Si et in innumerabilibus posui animam meam (Subaudiendum ad omnia, Discedat ab humero meo brachium meum ): quod amarer a multis Et deceptum est clam cor meum: ordo, Si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. Quod si et osculatus sum manum meam, ponens ad os meum: gavisus sum tanquam de operibus meis. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei: Ecclesiae, ut sunt persecutores Ecclesiae. Audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. Opprobrio sim in populo meo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tanquam illusus. Quod si saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. Quis det nobis ut carnibus ejus satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. Non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. Foris non madebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. Quod si et sponte peccans, abscondi peccatum meum. Voluntarie enim peccantibus nobis, postquam accepimus scientiam veritatis (Hebr. X, 26). Aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire januam meam: ut ideo exierit januam, quia sinu vacuo fuit. Quis mihi tribuat auditorem? Quis mihi praestet ut audiar? Manum Domini si non timui: qua scripsit, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15). Conscriptionem si quam habeo: ordo, Conscriptionem si quam habeo. Et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus legam super humeros meos levans: et coronatus publice legam, id est, adversus faciem meam. Statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quia populi corona confundar; quia non feci mandatum Domini, quod me fecisse jam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae mihi postea objicitur. Si super me unquam terra gemuit: stipendiarii Ecclesiae, quod malus sum. Aut sulci ejus ploraverunt simul: quo semina recipiuntur, et unde fructus dantur; quia et malus sum, et mala semina seminabam: ideo simul. Aut si et virtutem ejus comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui catechizatur (Galat. VI, 6); hoc est, solus, non retribuens ei qui daret. Aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: non me dignum exhibens passioni ejus qui pro me animam fudit. Nolite constristare Spiritum sanctum in vos (Ephes. IV, 30). Pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritualibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (I Tim. VI, 5). Et pro hordeo spina: pro carnalibus obedientibus peccatores et resistentes. Erat enim Job in conspectu suo justus; in conscientia sua.

[Ib. XXXII.] Verba Eliu Buzitis. Deus abjecit eum, et non vir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. Et sermonibus vestris non respondebo ei. Ego enim talia dicam, ut mihi, quemadmodum vobis, respondere non possit. Quia ergo exspectavi, et non sunt locuti: quasi ad Job conversus dicit. Venter meus sicut uter musto plenus. Commendat hunc Scriptura, quia in prophetia locuturus sit. Et veluti follis aerarii disruptus: ad duritiam solvendam, de vi loquor; inde et iratus dicitur. Non enim opus esset ut ego loquerer, si vos ei responderitis. Alioquin et me tineae edent: aut sicut vos aut sicut omnes qui mirantur personas.

[Ib. XXXIII.] Mundum est cor meum in verbis: non duplex. Spiritus divinus qui me fecit: subaudis, est; ut sit, Spiritus divinus est qui me fecit. Quomodo ergo dicis, Justus sum, et non exaudivit me? quasi adversario dixerit Job. Semel enim loquitur Dominus: quasi vocationem omnium justorum semel fecit Dominus, et temporaliter circa singulos hoc agit divina providentia. Per somnium, aut in visitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. Aut sicut incidit saevus timor in homines, cum dormiunt in cubiculis: securi. Et corpus ejus a ruina eruat: translate sicut ossa. Et pepercit animae ejus a morte: cum eum converterit, parcet ei. Quia venturum est bellum, et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conversionem jam probat, ne de se praesumat. Et multitudo ossium ejus emarcuit: fiducia de se. Omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. Et renovabit corpus suum, sicut litura in pariete: mutationem vitae: et hic translate, propter aedificium, id est, in societatem. Et molliet carnes suas sicut parvuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu videtur, tentatur Job humilis per innovationem. Et intravit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. Salva animam meam, ne veniam in corruptionem: hic tentatio mortis. Vices tres cum viro: conversionis, probationis, mortis. Sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat, Ut anima mea in lumine collaudet eum. Jam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.

[Ib. XXXIV.] Respondens autem Eliu, dixit. Quomodo dicitur, Et adjecit. Et qui habetis scientiam, auribus percipite: spiritualibus. Quia auris sermones probat: ista carnalis. Quid est bonum, quia dixit Job, Justus sum? Quid boni dixit quia dixit? Et in judicio meo mentitus est. Hinc est, Ego bona praestolabar (Job XXX 26): ideo praeter spem, quod est, mentitus est. Quis est vir ut Job? Adhuc verba Job sunt. Dixit enim, Non visitabitur qui ambulaverit cum Deo. Hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit: aut certe, quod in bonum non putat visitari eum qui ambulaverit cum Domino. Absit a Domino impietas: aut ut non visitet in bono, qui cum eo ambulaverit; aut etiam si visitaverit in tentatione, impie et injuste agat. Impius est qui dicit regi, Injuste agis. Tu autem non debes illud dicere, qui non es impius. Bene, qui dicit; non, qui dixerit, ne jam etiam ob hoc esset: quomodo dicitur, Factum est, qui hoc facit. Impiissime, principibus: tanquam Angelis dicat, Nisi Michael princeps vester, impiissime agitis. Aut si ita impiissime dicitur principibus, quanto magis regi? Abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi. Male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea visione, qua videntur omnia divinitus ordinatissime ordinari et administrari. In eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, Deum ista non curare: ex hoc enim illis vane veniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum Deum rogare debuerunt. Neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. Non ad hoc est umbra mortis ut latitent: ut est, Non senes habent sapientiam (Id. XXXII, 9); quia non senectus est causa sapientiae: et, Haereticum ne salutes (Tit. III, 10), ne inde, qua haereticus est. Et evertet noctem, et humiliabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat; id est, premat eos quod subditum illis erat. Et exstinxit impios; lucere sibi videbantur. Et justitias ejus non cognoverunt. Dicit quid boni Deus fecerit de iniquitate eorum: ut perferatur ad eum clamor pauperis. Ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? Non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur. Si Deus justificat, quis est qui condemnet (Rom. VIII, 33, 34)? Et contra hominem simul: adversus Gentiles et Judaeos. Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi: cui dicitur, Qui ergo doces alium, teipsum non doces (Id. II, 21). Absque me videbo; tu ostende mihi: te reprehendens, meipsum forte reprehendendum esse non video? Interroganter pronuntiandum. Si iniquitatem operatus sum, non adjiciam: correptus a te. Numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. Et vir sapiens audiet verbum meum: Deum omnia curare. Job autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique divinitus acciderit.

[Ib. XXXV.] Quare hoc existimasti in judicio? quare hoc judicasti? Tu quis es, qui dixisti, Justus sum, ante conspectum Domini? Ante conspectum Domini dixisti, Justus sum. Utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur, aut falsum sit justum eum esse, etiam secundum humanam justitiam; alterum autem, quia nunquam vere dici ab homine potest, quod ante conspectum Dei sit justus, cui comparatus quilibet iniquus est. Aut dicis, Quid prodest tibi, aut quid faciam, si peccavi? Hoc enim ei videtur Job dixisse Deo, quasi aut Deo prosit peccatum ejus, ut isto dolore ad impietatem cogatur, ubi ait, Nolite me docere impium esse: aut bonum est tibi si inique egero (Job X, 2, 3)? aut Deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur Deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. Nam hoc etiam dixerat, Si ego peccavi, quid possum tibi facere (Id. VII, 20)? Ad utrumque ergo Eliu respondit, consequentibus verbis. Ego dabo tibi responsum, et tribus amicis meis. Aspice in coelum, et vide; respice in nubes quam altae sint a te. Si peccasti, quid agis? Confirmat quod ab eo dictum est, Si ego peccavi, quid possum tibi facere. Aut si multa injusta fecisti, quid poteris facere? Plus est, multa injusta fecisti, quam quod superius dixit, peccasti. Sed tamen quid poteris facere Deo; quando ne nubes quidem potes laedere? Et si justus es, quid dabis ei? E contrario, quomodo justitia tua nihil ei prodest, sic injustitia nihil nocet. Aut quid de manu tua accipiat? etiamsi dare velis; propter sacrificia, quae stulti putant Deum sumere velut eis indigentem. Viro simili tui impietas tua, et filio hominis justitia tua: vel illa nocet, vel haec prodest. Sed his versibus confirmavit potius, quam refellit sententiam quam dixit Job, Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac vita homines affliguntur injuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps injuriarum et iniquitatum omnium. Cum enim Deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate affligendos malis? et exponit deinceps, dicens, A multitudine clamabunt, vociferabuntur a brachio multorum. Et non dixit, Ubi est Deus qui fecit me? Ad hoc enim patiuntur haec, ut Deum quaerant, non ut inaniter vociferentur. Quod autem ait, fecit me, pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. Qui distribuit custodias nocturnas: tempora hujus saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. Qui separat me a quadrupedibus terrae, et a volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Sic enim quaerendus est Dominus in afflictionibus vitae hujus, ut non ab eo terrena bona desideremus; quia jam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. Ibi clamabunt; et non audies. Ibi, dixit, in multitudine, in afflictione clamantium, et a brachio multorum: aut certe, Ibi, propter hoc; sicut est, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 13). Et non audies quod dixit, de eo dixit. Ab injuriis malorum: subaudiendum, clamabunt. Vana enim non vult Dominus videre. Non vult subvenire vana petentibus, et non ideo vociferantibus in afflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae, et sapientiores facti volatilibus coeli: sed vociferantur, quia non sunt in hujus saeculi iniquitate felices. Ipse enim Omnipotens perspicit eos qui faciunt justitiam, et salvum me faciet. Sicut ipse videt facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute salvos facit, quam ipse videt in occulto. Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ideo etiamsi perturbetur vana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione Pater, qui videt in abscondito (Matth. VI, 4). Judicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est. Hoc enim visus est Job dicere, cum ait, Utinam esset nobis arbiter (Job IX, 33)! Et nunc quia non est visitans iram suam, nec cognovit delicta vehementer. Cognovit ad vindictam. Unde est, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et in eodem loco, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 5, 11). Cognovit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationes in hoc saeculo: sed non vehementer, quia partibus corrigens dat locum poenitentiae. Et Job vane aperuit os suum; in ignorantia sua verba multiplicat.

[Ib. XXXVI.] Sustine me pusillum, ut te doceam: adhuc enim in me sunt sermones: suscipiens scientiam meam de longe. Quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6) Operibus autem meis quae justa sunt, loquar. Ne dicatur ei, quod peccatori dicit Deus, Quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti eruditionem (Psal. XLIX, 16, 17)? Ergo hic operibus loquendum est: nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII, 12); et non jam de longe erit, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). In veritate, et non injusta verba injuste intelliges. Ea ipsa quae patiebatur Job, verba Dei dicit esse in veritate, et non injusta: sed ab isto injuste intelligi existimat, quem putat conqueri se immerito pati, cum etiam de justorum tribulatione dictum sit, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini (I Petr. IV, 17). Et scito quia Dominus non abjiciet innocentem: quamvis corripiat quem diligit, et flagellet omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Fortis robore cordis, non vivificat impium: quamvis ad tempus ei parcere videatur. Et bene, Fortis robore cordis, quia tunc eum non vivificabit, quando serae poenitentiae locum quaeret cum lacrymis, et non inveniet, nec flectet ad misericordiam fortiter judicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. Et judicium pauperibus dabit: quo judicent eos a quibus patiuntur iniquitatem. Et bene pauperum, ut superius impium divitem intelligas, id est superbum. Non auferet a justo oculos ejus. Etiam cum eum velut in fornace probat tentatione tribulationis (Eccli. XXVII, 6), non ei auferet intelligentiam, qua cognoscitur et colitur Deus. Ex quo satis ostendit impiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum videtur eis parci. Et cum regibus in solio: subauditur, sedere eos fecit, hoc est, justos. Reges autem dicit qui carnem suam regunt; unde est illud, Quis est rex qui vadit committere bellum cum alio rege (Luc. XIV, 31), etc. Et sedere eos fecit in perpetuum, et exaltabuntur. Et hic subauditur quod supra dixit, cum regibus in solio. Exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. Et qui compediti sunt compedibus. A quo vinculo dicit Apostolus sibi bonum esse dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); id est, retinacula hujus vitae, in qua corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Capientur in funibus paupertatis. Convincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis vita sustentatur et agitur. Et annuntiantur eis opera eorum. Non utique bona, sive ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur, Scio quia non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18); quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad obediendum eis, non tamen desunt: sive quibus ad haec venire homo meruit ex traduce peccati. Et delicta, cum fuerint roborati. Ipsa sunt opera quae supra dixit. Non enim infirmis facile possunt annuntiari, id est manifestari; sed iis qui jam ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae vulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. Sed justum exaudiet: eum scilicet qui ex fide vivit (Habac. II, 4), ut gratiae Dei deputet, non meritis suis, non solum quod secundum vitae istius modum justificatus est, sed etiam quod restat, ut ab universo delictorum malo liberetur: quae annuntiat veritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. Et dixit, quia convertentur ab iniquitate. Et dixit, subaudiendum est, Deus. Si audierint, et servierint, complebunt dies suos in bonis, et annos suos in gloria. Tunc vero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est, indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum jam dicetur, Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 55)? Impios vero non faciet salvos; eo quod noluerunt scire Dominum. Hoc ad Gentes magis videtur pertinere. Et cum monerentur, inobedientes erant. Hoc ad Judaeos, et omnes qui eis per inobedientiam similes sunt, etiam in Ecclesia. Et hypocritae corde ponent furorem: quo Dominum crucifixerunt. Non clamabunt, quia ligavit eos: honore nominis super omnes gentes. Moriatur ergo in juventute anima eorum: in superbia, qua se extollebant veluti de meritis operum suorum. Et vita eorum vulneretur ab angelis. Commodius accipitur a nuntiis veritatis, quorum aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Quod tribulaverint infirmum et invalidum: illud infirmum Dei, quod fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Judicium vero mansuetorum statuet: ipse Dominus, exemplo mansuetudinis suae differens etiam vindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. Et quia decepit te ab ore inimici abyssus. Decepit, sicut visum est persecutoribus ejus, profunditas hujus saeculi Christum ab ore falsi testis: ad ipsum enim Dominum convertit sermonem. Effusi subter eam: subaudiendum, deceperuntte; gravati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. Et descendit mensa tua plena pinguedine: Sacramentum corporis et sanguinis ejus, panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 50). Non deficiet justos judicium. Quamvis edant pauperes, et saturentur, ad imitandas passiones Domini, parati de plenitudine charitatis; non tamen ideo non facit judicium ipsorum cito. Et ira super impios erit, propter impietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus. Omnia munera dicit, quaecumque commoda temporalia, propter quae commoda iniquitates fiunt. Non te avertat voluntas animi. Domino dicitur, non monentis auctoritate aut jubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperativum modum futura praedicentis; sicuti est, Accingere gladium tuum super femur potentissime (Psal. XLIV, 4). A precibus infirmorum: cum in necessitate fuerint, clamantium, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis, et suam justitiam volentes constituere (Id. X, 3). Noli extrahere per noctem. Manifestum sit quod eos a populo tuo secernis, sive illos superbos qui de oliva fracti sunt, sive sarmenta de vite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. Ut ascendant populi pro eis; ut inserantur infirma hujus mundi, confusis fortibus (I Cor. I, 27). Quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Sed cura ne quid facias indecens: ne nomen Domini Dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum judicium justum est, Faciamus mala ut veniant bona (Rom. III, 8). Hoc enim elegisti super inopiam. Non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc vitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. Ecce Deus consolabitur, vel, roborabitur in fortitudine sua. Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quis enim est sicut ille potens? vel quis est qui discutiat opera ejus? tanquam judicans de illo, cum ipse sit judex vivorum et mortuorum. Aut quis est qui dicat, Egit inique? Memento quia magna sunt opera ejus, quae laudaverunt viri: Evangelistae atque omnes praedicatores verbi, ministerio suo vita congruentes. Omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. Quicumque compunguntur homines: poenitentia peccatorum, homines sunt. Ecce Deus multus, et nesciemus. Multus, quia sicut abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium intraret (Id. XI, 25). Numerus annorum ejus infinitus: propter aeternitatem positum est. Ei autem numerabiles stillae pluviae. Hoc enim, quod homines praedicatores implevit Evangelium, numerabile est usque consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et veniat quod perfectum est, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Effundetur imber per semitas suas. Non enim viae malorum capient eum. Fluent nubes, et tenebrascent super homines plurimos. Quia etsi obvelatum est Evangelium, in his qui pereunt est obvelatum. Horam constituit jumentis, et sciunt cubilis ordinem. Quoniam cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). In his omnibus non obstupescit animus ejus. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Nec mutatur cor tuum a corpore: ut elevatum a terra sursum habeatur ad Dominum. Si cogitaverit extendere nebulam: ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Aeque ut per tabernaculum expandit eam. In carne quippe mortali tanquam tabernaculo habitans, per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit, et eam extendit atque expandit in cruce. Ecce: fundit super omnia lucem suam, quam absconderat, cum caecitas ex parte in Israel fieret, effundit super omnes gentes. Et radices maris contexit. Cupiditatem saeculi redarguit. Non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. In eis enim judicavit populos, ostendendo illis peccata eorum per lucem veritatis. Dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur peccata sua, et esurientibus ac sitientibus justitiam. In manibus contexit lumen. Si ab eo quod sunt immanes; his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a Deo dimitti velint: si autem ab eo quod sunt manus; his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur, seipsos justificantes. Contexit enim lumen, ad hoc dixit, ne videatur ab eis; quia excaecatum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Et mandavit de eo in contrarium: ut qui faciunt veritatem, vel dimittendo ut dimittatur eis, vel confitendo mala sua ut gratiae Dei subdantur, ipsi veniant ad lucem ut manifestentur opera eorum, quoniam in Deo sunt operata (Joan. III, 21), non in ipsis. Contrarius est enim et immani misericors, et superbo humilis. Ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est, de illo quod contexit, ut absconderet immani et ingrato; ut id annuntiaret, id est, aperiret, non jam servo sub Lege, sed reconciliato per gratiam; aut amico suo, imitatori suo: quia et filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. Ipsis enim annuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere; quia cum ascenderint, non opus erit annuntiatore facie ad faciem videntibus. Contra eum vero quod ait, ascendere nituntur, non quasi adversantes, sed obviam euntes; sicut Apostolus dicit, In obviam Christo (I Thess. IV, 16).

[Ib. XXXVII.] Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. Et evulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad Dominum. Audite sonitum terroris et vocis ejus. Hinc eum apparet ista in spiritu dicere. Nam incipit dicere cur evulsum sit cor ejus de loco suo, auctoritate scilicet Evangelii per totum orbem terribiliter sonantis, Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt, in delectationibus rerum visibilium. Subter universum coelum circuit, et lumen ejus in finibus terrae: dum Ecclesia per omnes gentes diffunditur. Post eum fremet vox. Post primum adventum ejus novissima tuba secundi adventus ejus in claritate tonabit (I Cor. XV, 52, et I Thess. IV, 15). In sonitu superbiae suae. Superbiam pro celsitudine posuit; quia primus adventus in humilitate fuit. Et non poterit investigari, cum audita fuerit vox ejus. Nunc ergo quaeratur Dominus, dum inveniri potest (Isai. LV, 6), hoc est, comprehendi ad salutem per fidem non fictam. Tunc enim non poterit, cum venerit judicare, et audita fuerit vox ejus dicentis, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quoniam sera tunc erit, et infructuosa infidelium poenitentia. Tonabit fortis in voce sua mirabiliter. Quia non fortitudinis ejus, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis vox illa fuit primi adventus ejus, de quo dictum est, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Fecit enim magna quae nesciebamus. Haec in primo adventu; et ideo postea ad exigenda quae dedit, judex venturus est. Quae nesciebamus autem, dictum est ex persona eorum quos latuit divinitas Domini, in infirmitatem carnis intuentes. Praecipiens nubi, Esto super terram: carni suae, ut per Sacramentum accipiatur, in memoria ejus (Luc. XXII, 19, 20), ad imitationem humilitatis et informationem charitatis. Et tempestas pluviae, et tempestas imbrium potestatis ejus. Est enim nubes quidem super terram: sed quando exprimatur ad irriganda corda per pluviam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelliguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est. In manu omnis hominis signat. Significat ei per opera ejus quam reus sit, ut sciat omnis homo infirmitatem suam, et clamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Introierunt autem bestiae sub protectione, et quieverunt in cubili. Introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae, et quieverunt in conscientia, remissis peccatis. De promptuariis supervenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. Et de promptuariis frigus: de secretis judicium in eos qui non perseverant; ut refrigescat eorum charitas ex abundantia iniquitatis (Matth. XXIV, 12, 13). Merito enim contingit eis, dum spem suam non in Deo, sed in hominibus ponunt. Et ab spiritu Dei dabitur glacies. Non solum ex abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus; sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus Dei, durescunt quidam quasi glacie livoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Et ad haec quis idoneus, ut intelligat quoniam recte ac juste ab spiritu Dei dabitur glacies? Sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex hominum iniquitate frigescere desperando; ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum justitia durescere invidendo. Gubernat autem aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super unam civitatem, et super aliam non pluat (Amos IV, 7); quod ad imbrem attinet spiritualem, pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. Et frumentum irrigavit nubes. Simus ergo frumentum, si cupimus irrigari. Disseminavit nubem lucem suam: Evangelium incarnationis suae. Et ipsa per circuitum vertitur per orbem terrae ipsa tractatur. In gubernaculis ad operandum omnia quae mandaverit eis. Gubernacula in quibus illa nubes per circuitum vertitur, praedicatores sunt verbi, per quos Ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata Dei. Haec constituta sunt ab eo super terram: a Domino nostro Jesu Christo. Sive in tribu, sive in terra sua. Sive in tribu Juda, unde secundum carnem natus est, et passus, et resurrexit, et ascendit in coelum: ex hac enim geniti erant Apostoli, et multi fratres prope inventi et salvi facti; sive ante passionem ejus per ipsum vocati, sive post ascensionem per Apostolos in ipsa Jerusalem, atque in Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus, propter veritatem Dei, ad confirmandas patrum promissiones. Sive in misericordia inveniri voluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia voluerit inveniri a credentibus Gentibus. Hoc enim sequitur, Gentes autem super misericordiam glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Auribus percipe haec, Job. Quasi renovat intentionem, dicturus de vocatione Gentium. Sta, et commovere virtutem Domini. Noli moveri mente, aliquid tibi tribuendo. Scimus quia Deus posuit opera sua: reprobans utique gloriantes de operibus suis. Cum faceret lucem de tenebris: cum justificaret impios. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Scit differentiam nubium: Evangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. Et ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea poeniteret, et baptizarentur in eo; sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseveranter etiam postea persequentes Ecclesiam: horum enim non parvi, sed ingentes lapsus sunt. Tua vero stola est valida: dignitas superba; tanquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. Quiescente terra ab austro, firmabis cum eo coelos, qui aequaliter ad videndum fusi sunt? Ab austro terram congruenter intelligimus eos qui de Judaeis crediderunt in Christum. Sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem vicinior; ita quos prope inventos dicit Apostolus luci Evangelistarum (Ephes. II, 17), non absurde accipiuntur terra ab austro. Sicut autem coelos Evangelistas solemus accipere, ut est, Coeli enarrant gloriam Dei; de his enim dictum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5): ita terras recte accipimus plebes, quibus evangelizatum est. Et quoniam plebes quae de Judaea crediderunt, posteaquam quieverunt exeuntes de hac terra (nunc enim hic non sunt), firmata est tamen auctoritas Evangelistarum in Ecclesiis quae sunt ex Gentibus, firmata autem misericordia Dei, non jam opitulante auctoritate Ecclesiarum Judaeae, quae in Christum est; propterea sensus hic est, ut per interrogationem pronuntietur: Numquid tu quiescente terra ab austro; id est, jam non existente in hac vita plebe ulla christiana ex Judaeis, firmabis cum eo Evangelistas, et divinarum Scripturarum libros, qui per misericordiam Dei non solis Judaeis, sed etiam Gentibus aequaliter ad videndum fusi sunt? Gratiam quippe Dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Judaeorum erat superbia. Quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes. Quia non est quod ei dicant convicti, nullum se habere meritum per seipsos, sed ejus indigere misericordia Numquid liber aut scriba assistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? Quare ergo non dicis, si habes quod dicas? Non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloquimur. Omnibus autem non est visibile lumen, quod refulget in nubibus. Redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et illuminationis gratiae per misericordiam Dei: refulget enim lumen in nubibus. Non tamen ipsarum nubium proprium est; illuminantur enim. Aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget illustratum. Sed non est omnibus visibile. Multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. Unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 22). Et spiritus transit, et mundabit eas. Hic spiritum dixit, de quo dictum est, Ab increpatione spiritus irae tuae (Psal. XVII, 16); et, A spiritu tuo quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 22), ut illius lumine illustrari velint, illi dantes honorem, non sibi; atque ita deposita superbia, mundentur a delicto magno: nam Spiritus sanctificationis non transit, sed manet. Ab aquilone nubes coloris aurei. Ab sceleratissima impietate, et a Deo longe remota, veniunt tamen mundati atque conversi, et illuminati sapientia: unde, nisi per gratiam, qua non merita attenduntur, sed peccata dimittuntur? Unde ille cum sibi vellet ignosci, Doceam, inquit, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15): tanquam nubes ab oriente vel aquilone jam coloris aurei, illuminatis tenebris suis. In his est magna gloria et honor Omnipotentis. Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Quoniam potest et impium justificare qui est omnipotens. Et non invenimus alium similem virtuti ejus. Solus enim hic peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Solus enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11): unde vicit, cum judicaretur, Deus homo factus. Qui juste judicat, non putas exaudire eum? Non itaque homo de venia desperando, addat peccata peccatis, tanquam addictus jam damnationi, quia certus est de justitia Dei, sub qua non potest esse impunitus. Ita enim Deus juste judicat, ut etiam exaudiat veniam deprecantes; et tanto magis, quanto magis juste judicat. Non enim justi judicii est, poenitentes supplices miscere cum iis qui recusant humilitatem et satisfactionem poenitentiae. Propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint, confitendo peccata sua; quia adhuc homines sunt, quibus dicitur, Nonne homines estis? Timebunt quoque eum et sapientes corde: ne sibi tribuendo quod acceperunt, et dicendo se esse sapientes, stulti fiant. Potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. Quapropter et sapientes quamvis cordis illuminatione, non linguae jactatione sapientes sint et reges, spiritualiter judicantes terram, ipsi autem a nemine judicentur (I Cor. II, 15), serviant tamen Domino in timore, et exsultent cum tremore, ne pereant de via recta (Psal. II, 11, 12). Deus est enim, qui operatur in eis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

[Ib. XXXVIII.] Et posteaquam quievit Eliu loqui, dixit Dominus ad Job per turbinem nubis. Etiam si hoc modo vox ista facta est, quo modo ad Moysen, vel quo modo cum se Dominus tribus discipulis in monte ostendisset (Matth. XVII, 1-5); tamen quod non dictum est simpliciter, per nubem, sed, per turbinem nubis, hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc est, tentatus est Job, sed per tribulationem perturbationemque carnis. Quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat dare? Nemo est ergo qui se immeritum pati aliquid asperum dicat; quia si non factis, saltem verbis peccatur; et si non verbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde, vel sermonibus cogitationum: et quoniam Deum non latent, nemo flagellatus dicat indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non sit, quo per illam proficiat. Sciendum est enim, sic in principio libri hujus diabolo laudatum Job testimonio Dei, et in fine tribus amicis ejus, ut tamen nosset Deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles secundum hanc vitam viros, et Deo jam placentes, paterna flagella perducunt; quae noluit ab Apostolo removere, dicens, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Accingere tanquam vir lumbum tuum. Significat ad hoc pati dura et amara Dei servos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a terrenarum delectationum fluxu colligant, atque constringant. Interrogabo te; tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem terram? Hinc jam commendare incipit eminentiam Domini nostri Jesu Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum venenata suasione serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. Ille enim Deus, non sicut dictum est, Dii estis, et filii Altissimi (Psal. LXXXI, 6); sed cui rapina non sit esse aequalem Patri (Philipp. II, 6): et filius hominis, non sicut filii hominum in quibus non est salus (Psal. CXLV, 3); sed prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Non enim justus tantum, sicut Job, sicut Paulus, sicut Ecclesia; sed etiam justificans tanquam unigenitus a Patre, plenus gratia et veritate (Joan. I, 14). Ad insinuandam ergo differentiam divinae humanitatis ejus, in quo princeps hujus mundi nihil invenit (Id. XIV, 30), quia in passione, quae non rapuit, tunc exsolvebat (Psal. LXVIII, 5), et justificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus ejus Ecclesia, cujus et particula est Job secundum historiam quia justificatus, et figura universae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. Ubi eras cum fundarem terram? Utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum Filium? et terram istam, an ipsam Ecclesiam? ipsa enim accepit lapidem angularem (Ephes. II, 20), de quo mox dicturus est. Indica mihi, si nosti scientiam. Haec enim quae a Domino pro nobis temporaliter gesta sunt, ad scientiam pertinent. Quis posuit mensuras ejus si nosti? secundum distributionem donorum spiritualium. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Id. IV, 7, 8). Quia si totum corpus oculus, ubi auditus (I Cor. XII, 17)? Secundum mensuram quippe uniuscujusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 16). Aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret haereditatem suam, distinguens ab eis quibus dicit, Non novi vos (Matth. VII, 23). Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Aut super quo circuli ejus fixi sunt? Quia constringunt eam, ne dissolvatur, divini Libri fixi super Dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari voluerit, fluitet atque erret necesse est. Quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII, 22). Quando facta sunt sidera simul: simul baptizata tot millia verbo vitae, inter peccatores tanquam in tenebris fulgentia. Laudaverunt me voce magna omnes Angeli mei: Evangelistae. Conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum. Sed quare portis? An forte ut non solum modum haberet exercendi justos persecutionibus, sed etiam ut liceret justis inde egredi? Cum fremeret ex utero matris suae, volens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae civitatis, fornicantis amore hujus saeculi, volens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos de quibus dictum est, Non peto ut tollas eos de saeculo, sed ut tollas eos a malo (Joan. XVII, 15). Circumposui illi nubem operimentum. Non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque hujus saeculi, Sacramento corporis Christi subjecti sunt: cujus auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. Et nebula obvolvi illud: ignorantia, qua terrenam inde exspectant felicitatem, terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset, persequerentur. Non enim solum dictum est, Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum; sed etiam dictum est, Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae (Psal. XXI, 27, 30). Et posui illi terminos, imponens claustra et portas: terminos quibus saevitia cohibeatur, non ut nihil affligat, sed quo usque exerceat; claustra, ut injusti non progrediantur; portas, ut ab eis justi egrediantur. Et dixi, Huc usque venies, et non transibis. Sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Job; ita illud mare quo usque persequeretur Ecclesiam. Sed in temetipso comminuentur fluctus tui: alterna vastatione discordiarum atque bellorum. Aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est, cum consilio tuo tempus resurrectionis praedestinavi? Aut cognovit lucifer ordinem suum? subaudiendum est, Numquid tecum? Dominum autem luciferum dicit, propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. Non enim de alio dici potuit, Et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Ipse agnovit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium, primogenitus a mortuis (I Cor. XV, 20), caput Ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. Apprehendere pennas terrae: dictum est, Si recipiam pennas meas in directum (Psal. CXXXVIII, 9); virtutes utique spirituales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur illecebris. Excutere impios ex ea. Ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret, atque per ipsas pennas Ecclesiae ubique praedicatus, ministerio circumvolantium nuntiorum, juste apprehendat eas in opus judicandi duodecim tribus Israel, cum venerit excutere impios ex Ecclesia, qui nunc ante judicium permixti tolerantur. Et tu sumens terrae lutum figurasti animal? sive ipsum Adam commemoret, sive quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tanquam de luto terrae, homo factus est secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. I, 27, et II, 7). Non utique hoc fecit Ecclesia, sed in hoc potius facta est per Verbum opportuno tempore incarnatum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Et famosum eum posuisti super terram? Magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent caeteri homines, per quos diffamaretur: nisi forte, quia nunc ita innotuit. Et abstulisti ab impiis lucem? sicut ille qui venit, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX, 39). Aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Aut venisti ad fontem maris? sicut ille, cui venienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus impiorum, qui credendo in eum justificati sunt. Nam quem fontem maris melius accipimus, nisi secretum unde erumpit omnis haec amarissima impietas, quae ingentes fluctus jam manifestorum malorum operum concitat, quae vident homines in apertis factis, qui fontem ipsum videre non possunt? Aut in vestigiis abyssi ambulas? Abyssus hic recte intelligitur vita saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est, cum venerit peccator contemnet (Prov. XVIII, 3). Quia ipsi quoque desperatissimi, subjecti gratiae per remissionem peccatorum salvi facti emerserunt, et receperunt Christum: non in abyssum quo premebantur; sed in locum ejus, ut ubi ambulabat calcans eos, ambulet inhabitans eos Christus; in vestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt (Luc. VII, 41-47). Aut tibi aperiuntur metu portae mortis? Omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. Aut certe aperiuntur ad resurgendum. Aut janitores inferni videntes te, timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi invenit, quem tam cito dimiserunt, quem inviti admiserunt. Inferi autem janitores, aliquae inferiores potestates morti praepositae intelligendae sunt. Aut cognovisti latitudinem sub coelo? sicut cognovit qui per illam diffudit Ecclesiam. Narra ergo mihi quanta quaeque sint. Quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? Aut in qua terra habitat lux? Ille enim docet, quia manifestatio verborum ejus illuminat, et intelligere facit infantes (Psal. CXVIII, 130). Aut quis tenebrarum locus? Hoc quoque ille docet, qui dicit, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal XXXIII, 6). Hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt dum nolunt esse infantes. Initium enim superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Inde qui non glorificaverunt Deum, aut gratias egerunt, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21), et facti sunt tenebrarum locus. Nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseverantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem vere nullus hominum novit. Similiter et terra, in qua habitat lux, potest intelligi terra illa viventium, id est, beatitudo exceptura perseverantes in fide et spe et charitate, qui fuerunt aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Si duces me in fines eorum? quo usque perveniunt qui tales sunt. Quid est enim ubi non sit sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Cui utique nullus hominum comparandus est. Quod si et nosti semitas eorum; numquid scis quia tunc natus es, et numerus annorum tuorum multus? Quod si et nosti semitas impiorum, qui vel tenebrae sunt vel tenebrarum locus; quia omnes etiam qui jam ad Deum conversi sunt, in ipsis semitis ambulaverunt, antequam acciperent a Deo gratiam, qua justificat impium: numquid scis tamen quia tunc tibi exstitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi omnium hominum parentes, qui praevaricatione impii manibus et verbis accersierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur? Non enim ex quo quisque in hac vita apparuit, computandus est numerus annorum ejus tam parvus, sed ex quo facta est prima mortalis nativitas. Cum enim, verbi gratia, natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. Numerus ergo annorum unicuique multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis impiorum. Quis autem meminit fuisse se, aut cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris sui? Quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in seipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod jam erat, et vivebat, et sentiebat. Omnia autem scit illa Sapientia quae format omnia, non tantum illa super coelestia, sed etiam ista mortalia. Et quia Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia (I Cor. I, 24), scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est, non conditione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. Aut venisti in thesauris nivis? id est, ad eam cognitionem pervenisti, sicut ille sciebat etiam opportunas causas imminentium scandalorum secretas atque abditas? Nam inde appellat thesauros, ad probanda et exercenda spiritualium corda, cum exclamaret: Vae mundo a scandalis! oportet enim venire scandala; vae autem illi homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Per superbiam quippe elati in alto, more nivis congelascunt, et cadunt; ex quorum iniquitate abundante refrigescit charitas multorum: qui autem sustinent Dominum viriliter agentes (Psal. XXVI, 14), et spiritu ferventes (Rom. XII, 11), perseverent usque in finem, et salvi erunt (Matth. XXIV, 13). Aut thesauros grandinis vidisti? Grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum fervorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo vel irruendo contundunt. Quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum, et in diem pugna et belli? Vel hinc quis non videat cujus personam in prophetia gestet Job? Non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum, et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo Dei. Tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat, tanto magis adversus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne charitas perseverantium refrigescat. Unde autem procedit pruina? Quis hoc novit, nisi quia haec ut initia parturitionum sunt? Pruina quippe minutissima grando est. Et dispergitur auster sub coelo? Austrum, quamvis mortalibus carnibus gravis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis Libris mali aliquid significare, sicut aquilonem nunquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret; istum, quia ex ea unde lux est remotior. Dispergitur ergo auster sub coelo, ut adversus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intelligatur Dei, quamdiu nondum in coelo, sed sub coelo sumus. Quis praeparavit flumen validae pluviae, et viam vocibus tempestatis? Vide quemadmodum tria illa breviter complexa sint, quae Dominus in tentationibus ponit contemnenda his qui aedificant super petram, et perniciosa his qui aedificant super arenam (Id. VII, 24-27). Pluviam commemoravit, et flumen, et voces tempestatis, ubi ventos intelligimus. Pluvia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine Scripturarum divinarum peccandi occasionem prave intelligendo accipit: tanquam si audiens, Cui modicum dimittitur, modicum diligit (Luc. VII, 42, 43), dicat sibi, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); et permaneat in peccato, ut gratia abundet (Id. V, 20): et multa hujusmodi, quibus se homines sermonem divinum male interpretando subvertunt, impunitatem sibi promittentes, quando misericordia Dei in divinis Libris commendatur. Flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt, tentatur: flumen enim nunc dicit illud quod de pluvia colligitur, et torrens vocatur, cum ait, Quis praeparavit validae pluviae flumen? quod impleat, et qua currat. Sicut sunt vasa irae perfecta ad perditionem (Id. IX, 22), quae illo modo quo dixi, Scripturas accipiunt. Per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt; et tanto majore impetu impellit, et dejicit, et trahit quod instabile invenerit, quanto videtur de auctoritate divina suscepta. Ventis vero tentatur, quem perflant inanes suasiones hominum superborum, id est, ex propria auctoritate verba vana jactantium. Qui ergo judicio Dei praeparatur ad perditionem, non obtemperando verbis ejus, quod est super arenam aedificare, non resistit ventis talibus, et cadendo fit via vocibus tempestatis. Validae autem pluviae dictum arbitror, difficilis ad capiendum, id est, ad intelligendum. Ut pluat super terram ubi non est vir: subaudiendum est, Quis praeparavit? Per virum autem videtur Legem significare, quae data est Judaeis. Ergo super Gentes intelligimus imbrem Evangelii. In deserto, ubi non est homo: in ipsis Gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis Deum. Ut satiet invium et inhabitabile, et ut germinet herbae viror. Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). In omnibus autem his quatuor versibus, subaudiendum est, Quis praeparavit? Quis est pluviae pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni coelorum irrigare terram. Et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. Sic enim ait glebas roris, quomodo dicuntur vasa vini ad hoc facta, ut vinum suscipiant. De cujus utero procedit glacies? Utrum glacies in bono accipienda est, propter stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit, De cujus utero procedit glacies, quemadmodum illud, Quis est pluviae pater? An uterus pro secreto positus est, ut de ejus utero procedat glacies, sicut dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28)? An potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo impietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore charitatis? quis enim hunc novit, sicut ille, qui ait duris et resistentibus Evangelio, Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44)? Aut pruinam in coelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen. Quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. Nec tamen frustra est additum, in coelo, ut ex ipsis qui praesunt, intelligatur, imitantibus sane bonos nuntios veritatis, qui transfigurant se sicut ministri justitiae (II Cor. XI, 15). Quo pertinet, quod adjunctum est, quae descendit sicut aquae flumen. Aut faciem impii quis tabefecit? id est, confudit: quis, nisi ille qui quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30)? Aut intellexisti nexus Pleiadis, et septum Orionis aperuisti? An aperies Mazuroth in tempore suo, et vesperum super aedificationem ejus induces? Num et astrologia perscrutanda est, ad cognoscendum proprietates istorum siderum, ut hunc locum intelligere possimus? Miror si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est: transimus ergo ad alia. An quibusdam sideribus nominatis, figura locutionis qua intelligitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? (Si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca lingua invenimus: nam hebraeum esse nomen, satis apparet.) Ita enim a parte totum intelligitur et quod scriptum est, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non enim Lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante Luciferum, ante omnem creaturam dictum videatur: sed per Luciferum omnia sidera, quod est a parte totum; et per omnia sidera omnia tempora intelliguntur (de sideribus enim scriptum est, Et sint in signis et in temporibus [Gen. I, 14] ); ut Dominus natus ante omnia tempora, non utique natus in tempore, et ob hoc Patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo, et Orionis, et Mazuroth, et Vesperi commemoratio, cuncta sidera intelligenda de compendio persuadet. Si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam caetera accipi per hujusmodi locutionem licet? Cur ergo alibi dictum est, intellexisti nexus; alibi, aperuisti; alibi, aperiens in tempore suo; et alibi, super aedificationem ejus induces? Propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum? An recte dici posset etiam, Septum Pleiadis aperuisti, et intellexisti nexus Orionis? Atque ita et alia duo commutari possunt: sicut illud in Psalmo, Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4), nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur, Qui habitat in coelis subsannabit eos, et Dominus irridebit eos. Sicut enim qui habitat in coelis, ipse est Dominus; ita, sive Pleiadis nomen, sive Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelliguntur. Omnium itaque siderum nomine, omnes in Ecclesia tales intelligendi sunt, qui conversationem habent in coelis (Philipp. III, 20). Nexus eorum intelliguntur, quibus et invicem sibi et Deo connectuntur ne cadant. Charitas autem nunquam cadit (I Cor. XIII, 8). Quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34); et, Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Id. XIV, 21)? Septum eorum est quo sepiuntur divina Scriptura quam non transgrediuntur. Quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur velamen? Tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum veniet Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc erit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Solus enim ipse hoc faciet in tempore suo: quia cum ipse apparuerit vita nostra, et nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III, 4). Inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificaverint. Si cujus enim opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet (I Cor. III, 14). Scis commutationes coeli. Utrum in deterius, sicut ii qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt? Noluerunt enim esse sedes Dei; ac per hoc mutati sunt, cum evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). An in melius? Quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur, manifestum est, cum ait, Et nos immutabimur (I Cor. XV, 51, 52). Cum enim justi immutabuntur, coelum immutabitur; quia thronus Dei coelum est (Matth. V, 34), et sapientia Verbum Dei, et Deus erat Verbum, et thronus sapientiae anima justi. An utrumque potius? Non enim commutationem coeli, sed commutationes dixit. Aut omnia quae sub coelo pariter fiunt. Sicut enim hujus mutationes afficiunt ea quae sub coelo sunt, ita et cum mutantur justi, sive in deterius, sive in melius, afficiunt carnales ad utrumque. Vocabis nubem voce: aut interiore; aut illa qua dictum est, Sequere me (Joan. XXI, 19); aut illa qua dictum est, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et in tremore aquae validae obedient tibi: populi potentes, cum audiunt, In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Mittes vi flumina, et ibunt. Flumina, inquit, de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Vi autem dicit, fiducia, qua persecutores non timuerunt; quia et qui vim faciunt, diripiunt regnum coelorum (Matth. XI, 12). Aut dicent tibi, quid est? id est, numquid abs te quaerent vel voluntatem jussionis tuae, sicut Saulus ait, Quid me jubes facere (Act. IX, 6)? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt, Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27)? Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Texit et apud Salomonem mulier vestimenta viro suo (Prov. XXXI, 10-24). Opera ergo intelligenda sunt Ecclesiarum, quibus honoratur Deus. Nam et ipsa textura, id est, infirmos fratres, tanquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritualium, quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est Ecclesiarum. Et varietatum scientia ad id valet, ut, tanquam in polymito ea est varietas colorum, qua non turbetur decus unitatis; sic in fratribus ita sint dona diversa, ut nulla invidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Aut quis est qui numeret nubes sapientia? Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): quis autem hoc hominum, inquit, novit? Et organa coeli in terram declinavit? Angelos coelestes, per quos divinae voces enuntiari solent. Non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu obedientiae declinati sunt in terram; maxime cum et ipse Dominus esset in terra. Nam evangelista inquit, Et Angeli ministrabant ei (Matth. IV, 11). Diffusus est autem sicut terra cinis, et agglutinavit eum sicut lapidibus cibum. Diffusa est late atque abundanter humilitas poenitentiae, ad hoc ut Dominus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Pet. V, 5), cohaereret eis tanquam glutine charitatis, homo hominibus; ut mediator esset Dei et hominum (I Tim. II, 5), seipsum illis dans cibum per Sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tanquam lapides eligens, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Angelis enim cibus est in quantum est Verbum Dei apud Deum: lapidibus autem ut cibus esset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ergo agglutinabitur hominibus, praecedente poenitentia, tanquam cinis diffundatur faciens ei viam. Hinc ille qui dicebat, Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne dixeritis vobis, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8, 9): quibus lapidibus eum tanquam cibum agglutinandum esse nuntiabat. Si autem non praecedit humilitas poenitendi, non agglutinabitur, quia excelsa a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Aut capies leoni escas, aut animas draconum replebis? De diabolo dictum est, Et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13): propter insidias et iram. Omnes ergo angeli ejus leonibus et draconibus comparantur. Ille autem capit eis escas, et animas eorum replet, qui de impietate convictos tradit in ejus potestatem. Volunt enim latere impietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum ejus, quibus consenserunt. Pavidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. Nam si pavidi non essent, quis subsisteret? Pavent autem illius imperium, sub quo exclamarunt, Quid venisti ante tempus perdere nos? Et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent (Marc. I, 24, et V, 11-13), sic intelligendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos: permitti autem justitia, qua reguntur omnia, sive probationis causa, sive vindictae, vel ad damnationem, vel ad correctionem irrogatae. Et sedent in silvis insidiantes. Non enim quiescit in eis voluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. Observant autem in insidiis in tam silvosa densitate occasionum carnalium quis capiatur divinis legibus, id est, convincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. Quis autem praeparavit corvo escam? pulli enim ejus ad Dominum clamantes, et errantes, et escam quaerentes: ut est in Psalmo, Et pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9). Cui sententiae est locus iste simillimus. Nec in malo possunt intelligi, quia invocant eum. Significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. Sed ideo pulli, quia jam humiles: ideo errantes, quia nondum cognoverunt veritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad Dominum clamant. Praeparari autem corvo esca potest, propter ejus praescientiam, qui novit etiam nondum humilem quemque conversum iri: sed tamen pulli, hoc est, humiles ad Dominum clamant.

[Ib. XXXIX.] Si cognovisti tempus pariendi tragelaphorum petras? τράγος hircus est, ἔλαφος cervus: tragelaphus ergo compositum ex hirco et cervo animal. Significat igitur mentem servientem legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 22, 23). Peperit autem talibus petras opportuno tempore, ille qui firmamenta solida exemplorum in Scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, donec vivacitate cervi serpentinis suasionibus superatis spiritu vivant, et spiritum sectentur, (Galat. V, 17, 18), ne regnet peccatum (unde similitudo hirci ducitur) in eorum mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Aut partus cervarum custodisti? Ecclesiarum in numero spiritualium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus jam nihil possunt serpentinae opiniones nocere: tamen et tales custodiuntur non de se, sed de Deo praesumentes. Et numerasti menses partus earum? Non enim pariunt nisi per Evangelium, quod a baptismo suo Dominus usque ad passionem et ascensionem suam certis mensibus magisterii sui auctoritate praedicavit. Et dolores earum solvisti? Non enim sine dolo re dicebatur, Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Solvuntur autem isti dolores cum fuerit partus editus, id est, veritas persuasa eis pro quibus ita ingemiscitur, id agente in interioribus conscientiae verbo Dei. Et nutristi hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos. Non enim acceperunt spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Partus earum emittes: in libertatem uberioris pascuae spiritualis. Abrumpent filii earum: vincula concupiscentiarum saecularium. Multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae, post nutrimenta lactis. Exibunt, et non revertentur eis. Exibunt, tanquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; et non revertentur matribus suis, non jam opus habentes lacte, nec doctoribus hominibus indigentes. Sane isti tres versus non per interrogationem pronuntiandi sunt. Quis autem est qui dimisit onagrum liberum? Mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi Deo serviunt. Et vincula ejus quis resolvit? affectionum carnalium atque popularium. Posui enim habitaculum desertum et tabernacula ejus salsuginem: unde clamet, Sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2). Irridens multitudinem civitatis: quam Babyloniam Scriptura dicit; perambulantem per latam viam, quae ducit ad perditionem (Matth. VII, 13). Et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. Consideravit montes pascuae suae: magnitudinem revelationum. Et post omne viride quaerit: omne sempiternum. Volet autem monoceros servire tibi? superbus dignitate hujus saeculi; quia et tales subjugavit Christus, et ministros Ecclesiae constituit: μονόκερως enim unicornis est, quod superbiam significat. Aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus (Luc. II, 7). requiescitur securitate veniae peccatorum, et oblivione curarum malae conscientiae. Et alligabit in loris jugum suum? jugum lene portans alligatum loris, hoc est, in auctoritatibus eorum qui carnem mortificaverunt atque domuerunt. Unde et Joannes zona pellicea cingebatur (Matth. III, 4), non asperis restibus peccatorum. Aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis obedientis ad obtinendum regnum Dei. Confidis autem in eo, quia mutata est virtus ejus? ut non vanitatem humanae laudis et honoris etiam in Ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. Aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit Apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari Deo. (II Cor. V, 20). Et credes ei, quia reddet tibi sementem? Nihil ex eo suo dominatui vindicabit. Sementem quippe dicit opus seminandi. Et in aream tuam inferet? Ut sit inter illos, quibus ipse Dominus praecipit rogandum Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Luc. X, 2): non autem ut sibi velit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum, et quicumque non Dei gloriam quaerunt, sed suam. Difficillimum est enim ut velit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18), consilia destruens, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivans omnem intellectum ad obedientiam suam (II Cor. X, 4, 5). Penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris. Tardis ingenio, quos significant struthiones, quia volare non possunt, donatum esse per ejus gratiam qui stulta mundi elegit (I Cor. I, 27), ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per alias aves quas commemoravit significantur, per hunc versum intelligendum est. Et reliquit in terra ova sua. Jam incipit de struthione dicere, id est de his quos per hoc animal significat. Non enim miscerentur pennae eorum tardae alis velocium avium ad pariter volandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per ova significat. Et in pulvere calefiunt. Quia etsi id quod sperabat in saeculo non attenderit, plerumque faventibus amatoribus saeculi, qui pulveri comparantur, provenit. Et oblita est quia pes disperdet ea, et bestia agri conculcabit ea. Quod si et adversa cujusquam cupiditas et iniqui hujus mundi perturbent, et obterant spem ejus talem, tanquam ova ejus quae relinquit in terra; ita non curat, ut tanquam oblita non sentiat. Obduruit contra filios suos, ne sint ejus: etiamsi jam non spes sit sicut ova, sed res ipsa, sicut filii jam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit eam, nolens eam suam esse felicitatem; quia illam veram desiderat. Frustra laboravit absque ullo timore. Hoc antequam convertatur: laborat enim spe saeculi sine fructu, et quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. Quia despexit eam Deus in sapientia, et non distribuit ei intellectum. Quid enim stultius, quam fidere in vanitate, et laborare ad acquirenda peritura sine ullo timore amittendi? Concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi provenit, praesertim si ab avis et atavis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. Et quia magni solent apparere in terra, non tamen pennis virtutum coelesti conversatione frui, recte struthionibus comparantur. Sed attende quod sequitur: Cum tempus fuerit, in altum evolabit, et irridebit equitem et ascensorem. Posteaquam venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4), ut praeciperetur divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (I Tim. VI, 17), coeperunt sursum cor habere ad Dominum, et deridere superbos persecutores, quos Dominus projecit in mare: tunc enim penna struthionis mixta velocibus avibus, coelum petit, et caetera quae de hoc animali supra dicta sunt, fiunt. An tu circumdedisti equo virtutem? Martyrem videtur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen virtute propria, sed qua eum circumdedit Dominus. Et inseruisti collo ejus hinnitum? Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo (Ephes. VI, 11). Et gloriae pectoris ejus audacia. Haec est audacia qua Isaias audet et dicit (Isai. LXV, 1; Rom. X, 20). Gloria vero pectoris est conscientia (II Cor. I, 12) opus hominis probans, ut in semetipso habeat quisque gloriam et non in altero (Galat. VI, 4). Prodiens in campo luxuriat. In lucem libertatis exiens, facilitate boni operis in latitudine charitatis exsultat. Et procedit in praelium cum virtute: adversus tentationes adversitatum. Occurrensque jaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici jacula exstinguuntur (Ephes. VI, 16). Nec se avertit a ferro: vel a morte visibili, vel qui sunt et duri ad non consentiendum veritati, et acuti ad persequendum a quibus se non avertit, quia ipsos etiam ut diligat jubetur. Super ipsum enim gaudet arcus et gladius. Per confessionem quippe ejus asseritur et comminatio Dei, quae invisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio verbi, qua omnes tanquam cominus errores debellat. Aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tanquam arcu tela intendere; aliud tanquam manu ad manum gladio verbi praesentes debellare cupiditates. Lanceae hastaeque tremore. Quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? An quia nisi et ipse tremat, hoc est, timeat futuram mortem, quam jaculatur divina justitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem, et praedicet cum fiducia veritatem, cui non possint inimici resistere: atque ita super eum gaudeat, hoc est, per ipsum libere asseratur doctrina Dei, per quam minatur impiis futurum interitum, et interficit praesentem iniquitatem? Nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis negligens esset ipsa securitas et superba praesumptio; neque in Psalmo nobis diceretur, Exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Et iracundia evertit terram. Apud semetipsum irascens, ad evertendas in se terrenas concupiscentias et timores carnales, quibus quisque a tolerantia passionis avertitur. In hac sententia forte dictum est, Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere, dicens, Utquid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deum, quia confitebor illi. Quia enim ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), statim sequitur, Salutare vultus mei Deus meus (Psal. XLI, 6, 7). Nec credet, donec clamaverit tuba. Ante tempus quippe tentationis, etiamsi eversa est terrena trepidatio, non apparet, nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. Cum autem tuba cecinerit, dicet, Euge. Cum tempus tentationis venerit, tunc vero placebit ei anima ejus, si gloriatur in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem (Rom. V, 3, 4): ut jam non dicat animae suae irascens, Utquid conturbas me? sed glorians dicat, Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 2). Et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui videntur, sed procul, hoc est, longe ab oculis; sciens quia non est ei colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12), hoc est procul. Apte autem dictum est, odoratur, propter principem potestatis aeris hujus. Odores quippe olfactu sentiuntur, sive boni, sive mali. Odoratur ergo pugnam, qui intelligit principem potestatis aeris hujus operari in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut adversus spiritualia nequitiae spiritualibus armis dimi cet, non corporalibus adversus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis videt. Tonitrum ducum et clamorem: subaudiendum est, odoratur. Tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quo clausa spiritualia nequitiae versantur. Non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia coelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit Apostolus. Etenim ne ita intelligeretur, subjecit statim quid dixerit rectores mundi; tenebrarum harum, inquit, hoc est impiorum: quibus ad Dominum conversis dixit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). In voluntate enim cujusque est, utrum tenebrae sit, an lux: sed cum tenebrae, in seipso, hoc est, peccatis quae ipsius sunt propria; cum autem lux, non in seipso sed in Domino, a quo illuminatur, ut quemadmodum dixit Isaias, tenebrae ejus sint velut meridies (Isai. LVIII, 10). Dicitur et in Psalmis, Illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quos ergo dicit Apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc versu dicti sunt duces. Ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est impii, ut persequantur pios, id est, eos qui persecutionem patiuntur propter justitiam, non eos qui patiuntur propter impietates et iniquitates suas. Ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem: non quia sonitus aliquis inde auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli ejus adversus Dei servos machinentur: unde ait Apostolus, Non enim ignoramus astutiam ejus (II Cor. II, 11). Adversus quem clamorem ducum, surdae utique sunt aures infidelium. Numquid in sapientia tua plumescit accipiter? sicut in sapientia Dei, quae est Christus, novus homo paulatim innovatur, conversationem habiturus in coelestibus. Expansis pennis immobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni impedimento saeculari virtutibus geminae dilectionis, permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de seipso praesumens, sed sperans in Deum, et in illum revocans intentionem, a quo ipse charitatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat (Psal. LVIII, 10), dicens, Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum, etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut ejus praecepto, qui ait, Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Pro nobis enim moriturus, et corpus resurrectione levaturus in coelum: Ubi fuerit, inquit, cadaver, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28). Satiavit enim in bonis coelestibus desiderium ejus, cujus sicut aquilae juventus renovabitur (Psal. CII, 5). Potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait Apostolus, Sive enim mente excessimus Deo; ut versus qui etiam ibi sequitur de vulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur, Sive temperantes sumus, vobis. Sequitur enim, Aut vultur super nidum suum in petra sedens morabitur, quia ex affectu dictum videtur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus consulendi per temperantiam qua humanis rebus congruitur; ut impii qui pro mortuis habentur, justificati per verbum, hoc est, quasi ore devorati convertantur in corpus Ecclesiae. Vultur enim de mortuis pascitur; et ideo super nidum suum, ubi tanquam fetus ponit opera huic vitae necessaria. Ideo autem in petra, quia cum dixisset Apostolus, Sive temperantes sumus, vobis; continuo subjunxit, Charitas enim Christi compellit nos (II Cor. V, 13, 14): petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Et bene sedens morabitur, secundum id quod dictum est, Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad vulturem vero sedentem in nido, et morantem, Manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Et quia petra etiam tota Ecclesia bene intelligitur, propter etiam Simonem, qui ob hoc a Domino petrus appellatus est (Marc. III, 16), summitas petrae est caput Ecclesiae. Ad hoc additur versus qui sequitur: In summitate petrae et in caverna. Summitas enim refertur ad id quod est caput, caverna vero ad id quod vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro, Macta, et manduca (Act. XI, 7), ut incorporaret Ecclesiae credituros ex Gentibus. Longe oculi ejus respiciunt; et pulli ejus volutantur in sanguine. Spe futurae immortalitatis in vitam aeternam intentionem suam longe porrigit: quamvis opera ejus in carnis infirmitate volutentur, id est, dubiis motibus jactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex iis quae misericorditer facit, quid cui prosit ad Deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera charitate dispensat. Sed cum invenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo, jam mortui sint huic saeculo; sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere sermonis, quo eos in corpus Ecclesiae jam paratissimos trajiciat: et ideo sequitur, Ubicumque fuerint cadavera, confestim reperiuntur.

Respondit Dominus, et dixit. Quod nunc Dominus tanquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intelligitur Job ad ea quae dicta sunt, obstupuisse in silentio, et quievisse, ut nihil amplius dicere auderet. Ergo duobus qui sequuntur versibus exhortatur eum Dominus ad respondendum. Numquid qui disputat cum Omnipotente, quiescit? hoc est, Quare tu quiescis eum Omnipotente disputans? Arguens Deum respondebit ita? subaudiendum est, numquid; ut sit sensus, Numquid arguit Deum qui disputans respondebit? Quaerendo enim cum Omnipotente disputatur, non convincendo aut refellendo. Non ergo quia Omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. Neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tanquam ab ipsa veritate requiritur. Potest et sic intelligi, Numquid qui disputat cum Domino, quiescit? id est, quia non quiescit qui cum Omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. Solet enim disputans contradicere: qui autem contradicit Deo, quiescere non potest, hoc est, non invenit quietem, nisi in ejus voluntate sine ulla contradictione consentiat. Arguens enim Deum respondebit ita; id est, cum disputando respondet Deo, arguit Deum, et propterea non pervenit ad quietem. Unde dictum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Sed quid tale fecerat Job? Non enim Deus sic illum accipit tanquam contradicentem sibi, sicut amici ejus non intelligentes; cum tale testimonium illi perhibeat, et in capite libri, et in fine. An propter personam quam Job gestabat dictum est, hoc est, corporis Domini, quod est Ecclesia, in qua multa infirmorum pars est, non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in provectu suo periclitantium, quibus pene commoventur pedes, et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus, pacem peccatorum intuentes? Qui dicunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas, et fui flagellatus tota die, et arguitio mea in matutinum (Psal. LXXII, 2-14). Nam hinc potius Job ipse videtur respondere sequentibus versibus.

Respondens autem Job dixit: Quid ergo judicer commonitus et increpatus a Domino, audiens talia, cum nihil sim? id est, quid ergo mihi judicium comparo, cum me commonet et arguit Dominus, si ei contradicam; audiens talia, id est, intelligens quanta justitia et misericordia mecum sic agatur, cum per meipsum utique nihil sim? Quod responsum dabo? id est, quid potero contradicere veritati? Manum ponam ad os meum, id est, tenebo et cohibebo loquacitatem meam. Semel locutus sum; iterum non adjiciam. Nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Job, qui toties locutus est? Aut quomodo iterum non adjiciet, post paululum locuturus? Sed locutio hic intelligenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit Deum, et ei resistit. Unde major iste progressus, etiam clamor in Scriptura appellatur, cum dicit Deus clamorem Sodomorum ad se pervenisse (Gen. XVIII, 20). Cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium, de quo dicitur, Et silebit sine timore ab omni malignitate. Bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota vita veteris hominis, cum esset spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Nunc autem manum imponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adjicere iterum, ne recedat a Deo. Amen.