Annales veteres (PL 098)

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annales veteres
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98

Annales veteres (Auctor incertus), J. P. Migne

OBSERVATIO PRAEVIA.

(1409)Quos hic sistimus veteres annales Francorum nobis exhibuit codex antiquus olim monasterii Rivipullensis, deinde Stephani Baluzii, a quo regiam in bibliothecam transiit. Eorum auctor anonvmus Caroli Magni (1411)avorumque ejus praeclara facinora ab anno 670 ad 813 describere sibi proposuit, simplici quidem stylo, pro more illorum temporum, sed ad persuadendum accommodato: cum ea praesertim narret quae aut a probatissimis auctoribus acceperat, aut suis viderat oculis. Aetatem suam prodit ipsemet, cum Caroli Magni res praeclare gestas prosecuturus, excusat sese, quod de ejus nativitate, infantia atque etiam pueritia nihil sit dicturus. Quia, inquit, neque quisquam modo superesse invenitur, qui horum se dicat habere notitiam. Quibus ex verbis duo maxime licet inferre: unum, auctorem hos ad scribendos Annales statim a Caroli Magni obitu calamo manum admovisse, cum jam superesset nullus ex his qui infantem aut puerum viderant, perplures vero viverent qui adolescentem et virum; alterum, ineptum judicasse ea quorum notitiam certam ab oculatis testibus non accepisset, referre.

Porro cum magnam hi Annales affinitatem habeant cum Chronico Moissiacensis monasterii, ab Andrea Chesnio tomo III Hist. Francorum vulgato, ejusque passim verba referant, dubii aliquandiu haesimus an eos prelo committeremus. Verum re mature discussa, atque utroque opere inter se diligenter collato, primo invenimus, plura in codice Moissiacensis Chronici, ipso fatente Chesnio, desiderari folia, quae tertiam aut quartam hujus operis partem conficere possunt. Secundo, plures in nostro codice articulos a Moissiacensi omnino diversos contineri; tandem ea ipsa de quibus intereos codices convenit, saepe inter se discrepare, adeo ut quod in nostro clarum et apertum est, id sit in Moissiacensi perobscurum. Quibus adducti rationibus novum nec spernendum opus judicavimus eruditis viris non invidendum. Quae vero ab anno 813 ad 840 sequuntur, ab aliquo Anianensi monacho addita censemus.

INCIPIT GENEALOGIA, ORTUS, VEL ACTUS SIVE VITA CAROLI GLORIOSI ATQUE PIISSIMI IMPERATORIS.

(1411) (1411A)In temporibus illis, anno ab incarnatione Domini 670, decedentibus regibus de Gallia, Pipinus et Martinus potentissimi duces dominabantur in Austria. Hi duces in odium versi contra Ebroinum praefectum Galliae aciem dirigunt, contra quos Theodericus rex Francorum et Ebroinus praefectus cum hoste cucurrerunt loco nuncupante Locustio, simulque conjuncti se invicem caede magna prosternunt, corruitque ibi infinita turba populi. Austrasii victi in fugam versi, Ebroinus eos caede crudelissima insecutus, maxima parte ex illa regione vastata. Martinus per fugam elapsus, Lauduno ingressus, illic se reclusit: Pipinus vero altrinsecus evasit. Ebroinus itaque, patrata victoria, reversus est, veniens cum exercitu Herciaco villa, ad Martinum nuntios misit, et data sacramenta, ut cum fiducia ad regem Theodericum veniret, hoc dolose ac fallaciter super capsas vacuas se jurante. Martinus eos credens, Herciaco villa veniens, ibique cum sociis suis interfectus est. Ebroinus itaque magis ac magis Francos opprimens, dum (1411B)Ermefredo Franco insidias pararet, Ermefredus quoque clam super eum consurgens atrociter, praefatum Ebroinum interfecit, ad Pipinum in Austria fugiens evasit. Franci quoque consilio accepto Warathonem virum illustrem in loco Ebroini cum jussione regis majorem domus constituunt. Accepit ipse Waratho inter haec obsides a praedicto Pipino, et pacem cum eo iniit. Erat enim eidem Warathoni filius efficax industriusque, feroci animo et acerbis moribus, insidiator patris sui, eumque ab honore supplantans. Eratque nomen ei Gislamaris, cui beatus Audoenus Rothomagensis episcopus prohibuit ne hanc nequitiam contra patrem suum inferret: quod ille audire contempsit. Fueruntque inter ipsum Gislamarem et Pipinum bella civilia et multa discordia: qui ob injuriam patris et alia crudelia peccata a Deo percussus, iniquissimum spiritum exhalavit, juxta quod sanctus Audoenus ei praedixerat. Illoque defuncto, Waratho iterum honore pristino nanctus est. (1411C)In his diebus beatus Audoenus Rothomagensis episcopus plenus dierum ac virtutibus praeclarus, Chilpiaco villa regali in suburbano Parisiorum civitate migravit ad Dominum. Succedente quippe curriculo (1412A)temporum praedictus Waratho defunctus est.

Franci in diversa oberrantes, Berthcarium in majorem dominatum constituunt. In illis diebus Pipinus ab Austria consurgens cum exercitu contra Theodericum regem Francorum et Berthcarium aciem dirigit, convenientibus ad praelium in loco nuncupato Textritio, illisque inter se belligerantibus, Theodericus et Berthcarius terga verterunt. Pipinus quoque victor exstitit. Succedente itaque tempore Berthcarius ab adulatoribus suis occiditur.

Post haec Pipinus sub Theoderico rege coepit esse principali regimine majordomus. Thesauris acceptis, Nordverto quodam de suis cum rege relicto, ipse in Austria meavit. Erat quippe Pipino principi nobilissima uxor et sapiens nomine Plectrudis. Ex ipsa genuit filios duos. Nomen majoris Drochus et nomen minoris Grimaldus. Drochus ducatum Campaniae cepit.

Eo tempore Theodericus rex obiit regnavitque annis 19. Chlodoveus filius ejus puer regalem sedem (1412B)suscepit, regnavitque annos duos; post quem Childebertus frater ejus in regno statutus est. Grimaldus filius Pipini junior in aula regis Childeberti majordomus effectus est. Grimaldus quoque genuit filium ex concubina Theodaldo nomine. Eo tempore Drochus filius Pipini defunctus est, habensque Pipinus praefatus princeps filium ex alia conjuge, nomine Alpaigde, Carolum nomine, virum elegantem, egregium atque utilem.

ORTUS CAROLI VETULI.

Pipinus princeps multa bella gessit contra gentes plurimas.

Anno Incarnationis Dominicae 710 Pipinus migravit in Allamannia.

Anno 711 aquae inundaverunt valde. Tunc enim bonae memoriae gloriosus Childebertus justus migravit ad Dominum anno 12 regni sui, regnavitque Dagobertus filius ejus pro eo anno 713.

(1412C)Igitur Grimaldus habebat uxorem nomine Thusinda, filia Rathbodis ducis gentilis. Aegrotante quippe Pipino principe, dum ad eum visitandum ipse accessisset, in basilica sancti Lamberti Leodico (1413A)peremptus est a Raganario gentile. Theodaldus vero filius ejus, jubente avo suo, in aula regis honore patris sublimatur.

Anno 814 Pipinus febre valida correptus obiit. Obtinuerat principatum annis 27. Plectrudis relicta Pipini cum nepote suo Theodaldo vel Dagoberto rege cuncta gubernat sub discreto regimine.

Anno 815 Franci denuo in Cotia silva contra Theodaldum vel Austrasios irruerunt, ac sese mutuo durissima caede prosternunt. Theodaldus autem per fugam lapsus ereptus est. Ipsoque fugato, Raganfredum majorem domus elegerunt. Qui commoto a rege Dagoberto exercitu, Carbonariam silvam transeuntes usque Mosam fluvium terram silvasque vastantes succenderunt, cum Radhbode duce gentili amicitias feriunt. Carolus vero filius Pipini his diebus a Plectrude sub custodia tenebatur, sed auxiliante Domino, vix evasit.

Eo tempore Dagobertus rex aegrotans, mortuus (1413B)est anno 6 regni sui. Franci vero Danielem quondam clericum, caesarie capitis crescente, in regem stabiliunt, atque Chilpericum nuncupant. Sema rex Saracenorum post IX anno quam in Spania ingressi sunt Saraceni, Narbonam obsidet, obsessamque capit, virosque civitatis illius gladio perimi jussit. Mulieres vero vel parvulos captivos in Spaniam ducunt, et in ipso anno mense tertio ad obsidendam Tolosam pergunt: quam dum obsiderent, exiit obviam eis Eudo princeps Aquitaniae cum exercitu Aquitanorum vel Francorum, et commisit cum eis praelium, et dum praeliare coepissent, terga versus est exercitus Saracenorum, maximaque pars ibi cecidit gladio. Ambisa rex Saracenorum cum ingenti exercitu post V anno Gallias aggreditur, Carcassonam expugnat, et capit, et usque Nemauso pace conquisivit, et obsides eorum Barchinona transmittit.

Anno 716 Franci exercitum movent, usque fluvium Mosam contra Carolum dirigunt, et ex alia parte Frisiones cum Rathbode duce consurgunt. Carolus (1413C)quoque super Frisiones irruens, maximumque dispendium de exercitu suo perpessus, atque per fugam dilapsus abscessit.

Anno 717 iterum Chilpericus cum Raganfredo vel Francis hoste commoto, Ardinnam silvam ingressus, usque Rhenum fluvium vel Colonia civitate pervenerunt, vastantes terras. Thesauro multo a Plectrude matrona accepto, reversi sunt. Sed in loco qui dicitur Amblava, Carolo in eos irruente, maximum dispendium perpessi sunt.

Eodem tempore praedictus vir Carolus exercitu commoto, iterum contra Chilpericum et Raganfredum consurgens, contra quem illi hostem colligunt, bellum praeparantes accelerant; sed pacem Carolus postulat: illisque contradicentibus, ad praelium egressi sunt in loco qui dicitur Vitiaco, Dominica die illucescente, XII Kalendas Aprilis: illisque fortiter bellantibus Chilpericus cum Raganfredo terga vertit. Carolus victor exstitit, regiones illas vastatas atque (1413D)captivatas. Itemque cum multa praeda in Austria reversus, Colonia civitate veniens, ibique seditionem movit, cum Plectrude matrona disceptavit, et thesauros patris sui sagaciter recepit, regemque ibi statuit nomine Clotarium. Chilpericus itaque vel Raganfredus Eudonem ducem expetunt in auxilium, qui movens exercitum contra Carolum perrexit. At ille constanter occurrit ei intrepidus. Sed Eudo fugiens, Parisius civitate regressus, Chilpericum regem cum thesauris regalibus sublatum ultra Ligerim recessit. Carolus enim persecutus non reperit eum. Clotarius quidem memoratus rex eo anno obiit. Interea Radbodus rex moritur, annoque insequente Carolus legationem (1414A)ad Eudonem dirigens, amicitiasque cum eo faciens: ille vero Chilpericum regem cum multis muneribus reddidit. Mortuus quidem est Novicino civitate, regnavitque annis 5. Franci vero Theodosium filium Dagoberti regis junioris super se statuunt in regem.

Anno 725 Saraceni Augustudunum civitatem destruxerunt IV feria, XI Kalendas Septembris, thesaurumque civitatis illius capientes, cum praeda magna Spania redeunt.

Anno 731 Carolus vastavit duas vices ultra Ligerim, et Raganfredus moritur.

Anno 732 Abderamam rex Spaniae cum exercitu magno Saracenorum per Pampelonam et montes Pyrenaeos transiens, Burdigalem civitatem obsidet. Tunc Eudo princeps Aquitaniae, collecto exercitu, obviam eis exiit in praelium super Garonna fluvium. Sed initio praelio, Saraceni victores existunt, Eudo vero fugiens, maximam partem exercitus sui perdidit, (1414B)et ita demum Saraceni Aquitaniam depraedare coeperunt. Eudo vero ad Carolum Francorum principem veniens postulavit ei auxilium. Tunc Carolus, collecto magno exercitu, exiit eis obviam, et inito praelio in suburbio Pictavensi, debellati sunt Saraceni a Francis, ibique rex Abderama cecidit cum exercitu suo in praelium, et qui remanserunt ex eis per fugam reversi sunt in Spania. Carolus vero spolia accepta, cum triumpho gloriae reversus est in Francia.

Anno 734 Carolus ingressus est in Frisia cum exercitu magno, delevit eam usque ad internecionem, ac suo subjugavit imperio. His temporibus Phibin filius Abderama Narbona perficitur [ Forte, proficiscitur]. Alio anno Rodanum fluvium transiit. Arelato civitate pace ingreditur, thesaurosque civitatis invadit, et per quatuor annos totam Arelatensem provinciam depopulat atque depraedat. His diebus papa Gregorius minor Romanae Ecclesiae episcopus (1414C)claves venerandi sepulcri Petri apostoli et vincula ejusdem, cum magnis muneribus, legatione ad Carolum principem Francorum misit: quod antea nullo Francorum principi a quolibet Romanae urbis praesule missum fuerat. Epistolam quoque et decreta Romanorum principum praedictus papa Gregorius cum legatione etiam munera misit. Quo pacto patrato, sese populus Romanus, relicto imperatore Graecorum et dominatione, ad praedicti principis defensionem, et invictam ejus clementiam convertere cum voluissent, ipse vero pro his omnibus cum gaudio et gratiarum actione Domino repensis, ipsam legationem cum magnis muneribus Romam remisit. Post haec elegit ex suis fidelibus Grimonem, scilicet Corbeiensis monasterii abbatem, et Sigibertum reclusum basilicae sancti Dionysii martyris, et cum magnis muneribus ad limina beati Petri principis apostolorum misit, ac per eos omnia in responsis, quae sibi et populo Francorum jussa [ Forte, visa] fuerunt, praesuli scriptum remandavit. Post haec praefatus princeps (1414D)audiens quod Saraceni provinciam Arelatensem vel caeteras civitates in circuitu depopularent, collecto magno exercitu Francorum, vel Burgundionum, vel caeterarum in circuitu nationum, quae ditionis illius erant, Avinionem civitatem bellando irrupit, Saracenos quos ibi invenit interemit, et transito Rodano, ad obsidendam civitatem Narbonam properat; quam dum obsideret, Ocupa rex Saracenorum ex Spania Amoribinailet cum exercitu magno Saracenorum ad praesidium Narbona transmittit. Tunc Carolus partem exercitus sui ad obsidendam civitatem reliquit, reliquam vero partem sumpta, Saracenis obviam exivit in praelio super Berre fluvio, et dum (1415A)praeliare coepissent, debellati sunt Saraceni a Francis caede magna, maximaque pars ipsorum cecidit in gladio, et experti sunt Saraceni Francorum praelio, qui ex Syria egressi sunt, Carolum fortissimum in omnibus repererunt. Ipse vero Carolus spolia collecta et copiosam praedam cum reverteretur, Magdalonam destrui praecepit. Nemauso vero, arenam civitatis illius atque portas cremari jussit, atque obsidibus acceptis reversus est in Franciam.

ORTUS PIPINI.

Anno DCC . . . Carolus princeps obiit, regnavit annis 23 et menses 6. Obiit XI Kalendas Novembris, filiique ejus Pipinus et Carlomannus principatum patris inter se dividunt. Carlomannus Austria, Alamannia, atque Turingia sortitur. Pipinus vero Burgundiam atque Provinciam accepit. Zacharias natione Graecus S. R. E. papa sedit Romae. Hujus temporibus Carlomannus rex Francorum, filius praedicti principis Caroli, frater Pipini, divino amore et desiderio coelestis (1415B)patriae compunctus, sponte regnum reliquit, filiosque suos Pipino fratri commendavit: ipse vero Romam pergens, ad limina beati Petri apostoli cum plurimis suis optimatibus et donis innumerabilibus pervenit, et ante sepulcrum beati Petri posuit, capitisque coma deposita, habitum clericalem, ordinante beato Zacharia papa, assumpsit, aliquantoque tempore ibidem mansit. Consilio vero accepto ejusdem pontificis, ad Casinum montem et coenobium sancti Benedicti perrexit, ibique obedientiam regularem Optato abbati promittens, monachicam professionem spopondit. Pipinus vero regnum patris totum sibi vindicat, et per auctoritatem Romani pontificis ex praefecto palatii rex constitutus. Post obitum Zachariae pontificis Stephanus natione Graecus sedit in pontificatu. Hic molestia Langobardorum et superbia Haistulphi regis non sufferens, ad defensionem Pipini regis Francorum quaerendam, partibus Franciae pergit. Quod cum nuntiatum fuisset regi Pipino, magno repletus est (1415C)gaudio, filiumque suum primogenitum Carolum, qui post eum regnaturus erat, obviam ei abire praecepit, ipsumque cum honore ad praesentiam ejus in villa quae dicitur Pons Hugonis adducere; ibique veniens praedictus papa, a Pipino rege honorifice susceptus est. Sequenti die una cum clero suo aspersus cinere et indutus cilicio in terram prostratus, per misericordiam Dei omnipotentis et merita beatorum apostolorum Petri et Pauli Pipinum regem obsecrans, ut se et populum Romanum de manu Longobardorum et superbi regis Haistulphi servitio liberaret, nec antea de terra surgere voluit, quam sibi rex praedictus Pipinus cum filiis suis et optimatibus Francorum manum porrigerent, et ipsum pro indicio suffragii futuri et liberationis de terra levarent. Tunc rex Pipinus omnem pontificis voluntatem adimplens, direxit eum ad monasterium sancti Dionysii martyris, eumque ibi summo honore et diligentia hiemare praecepit. Porro Pipinus rex legationem ad Haistulphum (1415D)regem Langobardorum misit, hortans eum ut propter reverentiam apostolorum Petri et Pauli Romanas urbes non affligeret, et superstitiose has impias praesumptiones contra pontificem Romanae urbis non moveret. Sed iidem legati super his omnibus quae princeps Pipinus mandaverat, nihil aliud ab illo superbo tyranno nisi plena superbia responsa et contumacia verba audire meruerunt. Stephanus autem papa ipsum piissimum principem Pipinum regem Francorum ac patricium Romanorum oleo unctionis perunxit secundum morem majorum unctione sacra, filiosque ejus duos felici successione Carolum et Carlomannum eodem coronavit honore. Pipinus vero rex non poterat ea quae Romano praesuli promiserat, nisi toto affectu cum Dei auxilio adimpleret. Pipinus itaque Alpes transiens, legatos suos ad Haistulphum mittens, postulavit ut sanctam Romanam Ecclesiam, cujus ille defensor per ordinationem divinam fuerat, non affligeret, sed omnem justitiam de rebus ablatis (1416A)faceret. Haistulfus vero in superbia elatus, convicia etiam in praefatum pontificem per inepta verba imponens, nihil ei se facere promittens, nisi viam se praebere quatenus ad propria remearet. Illi vero missi promittebant, non aliter dominum Pipinum a finibus Langobardiae esse profecturum, nisi prius Haistulfus justitiam sancto Petro faceret. Haistulfus autem requisivit quae illa justitia esset; cui legati responderunt: Ut ei reddas Pentapolim, Narnias, et Cecanum, et omnia unde populus Romanus de tua iniquitate conqueritur. Et hoc tibi mandat Pipinus, quod si justitiam sancto Petro reddere vis, dabit tibi duodecim millia solidorum. Haistulfus, his omnibus spretis, legatos absque ullis pacificis verbis absolvit. Pipinus igitur iter coeptum peragens ad Clusas Langobardorum pervenit, illisque dirutis, et Haistulfum cum Langobardis in fugam expulsis, Papiam civitatem obsedit annum unum et menses tres, in qua Haistulfum includens, ita per Dei adjutorium illum coarctavit, ut omnes justitias sancti Petri se redditurum (1416B)repromitteret. His minis Haistulfus tyrannus territus, per manus Pentapolim, Narnias, Cecanum, et reliqua debita quae sancto Petro debuerat, missis domini Pipini regis per vadium reddidit, et triginta millia solidorum Pipino regi tribuit, spopondens singulis annis in tributum, id est V millia solidorum partibus Francorum se redditurum. Haec omnia jurejurando Haistulphus cum suis optimatibus et omnibus nobilibus Langobardorum se adimpleturum esse spopondit, et firmitatis causa dedit regi Pipino de nobilibus Langobardorum XL obsides.

Pipinus vero accepta benedictione domni apostolici in pace eum abire permisit, tradens ei Ravennam, Pentapolim, Narnias, Cecanum, et quidquid in illis partibus continebatur. His omnibus peractis, Pipinus victor ad propria remeavit. Quo revertente in Francia, Haistulfus perfidus rex omnia quaecunque promiserat contumaciter postposuit, et Stephanum papam cum armis a finibus suis (1416C)expulit.

Eodem anno bonae memoriae Carlomannus monachus migravit ad Dominum, et Bonifacius archiepiscopus in Frisia verbum Dei nuntians coronatur. Tunc Haistulfus rex Langobardorum fidem quam Pipino promiserat fefellit, cum exercitu Romanas fines invadens, etiam ipsam Urbem obsedit. Haec audiens Pipinus rex, exercitum congregans et per Burgundiam iter faciens, usque ad Mauriennam urbem pervenit. Haec cum audisset, Langobardis clusas firmare atque Francis jussit resistere Haistulfus. Pipinus interea transactis Alpibus cum robore exercitus sui, ipsum vallum vel firmitatem quam Langobardi firmarant, destruxit, exercitum eorum in fugam convertit, inde ad Ticinum urbem pervenit, totam illam regionem devastans, illam munitissimam civitatem obsedit. Hoc Haistulfus cernens, nullamque spem evadendi habens, per supplicationem sacerdotum veniam a praecellentissimo rege Pipino postulavit, (1416D)et ea quae contra jus vel sacramenta perpetraverat, secundum judicium optimatum Francorum se plenissima voluntate emendare spopondit. Rex vero Pipinus solito more misericordia motus, regnum et vitam concessit. Haistulfus autem per judicium Francorum thesaurum quod in Ticino erat tertiam partem Pipino tradidit, sacramenta iterum renovans, obsidesque tribuens, promisit se semper esse fidelem, et annuale tributum quod Francis tribuerat per missos suos annis singulis esse transmissurum, et ea quae sancto Petro vel Stephano papae annis praeteritis promiserat, cuncta reddidit. Pipinus autem victor incolumem exercitum gaudens ad propria remeavit, thesauris et obsidibus secum adductis; Haistulfus vero rex dum venationem in quadam silva exerceret, divina ultione percussus, de equo in quo sedebat in terra projectus, tertia die vitam amisit. Post haec Stephanus papa obiit. His temporibus Jussiphibin Abderamen tyrannide assumpto (1417A)super Saracenos in Spania regnat. Dira fames tunc Spaniam domuit. Waifarius princeps Aquitaniae Narbonam depraedat.

Anno 752 Ansemundus Gothus Nemauso civitatem, Magdalonam, Agathen, Biterris Pipino regi Francorum tradidit. Ex eo die Franci Narbonam infestant. Waifarium principem Aquitaniae Pipinus prosequitur, eo quod nollet se ditioni illius dare, sicut Eudo fecerat Carolo patri ejus.

Anno 759 Franci Narbonam obsident, datoque sacramento Gothis qui ibi erant, ut si civitatem partibus traderent Pipini regis Francorum, permitterent eos legem suam habere. Quo facto Gothi Saracenos qui in praesidio illius erant, occidunt, ipsamque civitatem partibus Francorum tradunt.

Anno 762 gelu magnum Gallias, Illyricum et Thraciam deprimit, et multae arbores olivarum et ficulnearum decoctae gelu aruerunt; sed et germen messium aruit, et superveniente anno praedictas regiones (1417B)gravius depressit fames, ita ut multi homines penuria panis perirent. Pipinus rex Narbonam veniens, Tolosa, Albigis et Ruthenis illi traditae sunt, et non post multum tempus Waifarius princeps obiit mense Junio. Pipinus vero rex principatu illius adepto, post dies centum mense Septembrio vitam finivit, regnavitque annis 27 cum per annos 15 aut eo amplius solis Francis imperaret: finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium ducem Aquitaniae per continuos novem annos gerebatur, apud Parisios morbo aquae intercutis diem obiit.

EXORDIUM CAROLI MAGNI QUO REGNARE COEPIT.

Regnumque illius filii sui Carolus et Carlomannus inter se dividunt, sed Carlomannus brevi tempore regno potitus obiit, totumque regnum patris Carolus occupavit.

Anno 3 Caroli regis abiit Berta regina mater Caroli (1417C)in Italia ad placitum contra Desiderium regem, et redditae sunt civitates plurimae ad partem sancti Petri, et Berta adduxit filiam Desiderii in Francia, et insequenti anno Carlus-mannus mortuus est. Carolus autem, fratre defuncto, consensu omnium Francorum rex constituitur.

De nativitate Caroli Magni atque infantia vel etiam pueritia, quia neque scriptis usquam aliquid declaratum est, neque quisquam modo superesse invenitur qui horum se dicat habere notitiam, scribere ineptum judicans; sed actus et mores, caeterasque vitae illius partes explicandas et demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui: ita tamen ut primo res gestas et domi et foris, deinde mores et studia ejus, tunc de regni administratione et fine narrando, nihilque cognitu vel digna vel necessaria praetermittam omnium bellorum quae gessit. Primo Aquitanicum a patre inchoatum, sed non finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo, etiam et auxilium ferre rogato suscepit. Nam et (1417D)Unaldum, cui post Waifarii mortem Aquitaniam relinquere et Wasconiam petere coegit; quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garumna, Lupo Wasconum duci per legatos mandat ut perfugam reddat, quod ni festinato faciat, bello secum expostulaturum. Sed Lupus saniori usus consilio, non solum Unaldum reddit, sed etiam seipsum cum provincia cui praeerat ejus potestati permisit. Adrianus papa urbis Romae legatos suos ob defensionem Romanae Ecclesiae ad Carolum regem Francorum misit, quia valde affligebatur a rege Langobardorum Desiderio, qui Haistulfo successerat, ac per donationem Pipini regis Francorum regnum tenebat Langobardorum. Eratque tunc Carolus rex in loco qui dicitur Teudonis-villa. Veniens ibi domni apostolici missus Adriani, nomine Petrus, precibus apostolici ipsum ad defendendam sanctam Ecclesiam postulavit, ut ipsum Romanum populum superbi regis Desiderii liberaret: adjungens quod ipse legitimus (1418A)tutor et defensor esset illius plebis, quoniam illum praedecessor suus beatae memoriae Stephanus papa unctione sacra liniens, hunc regem ac patricium Romanorum ordinarat. Carolus igitur rex per consilium optimatum suorum voluntatem domni apostolici se adimpleturum esse cum Dei auxilio devota mente spopondit. Eodem anno synodum tenuit in Jenua civitate, in quo conventu exercitum divisit, partem secum retinens, ut per Cenisium montem transiret, partem vero reliquam, cui praefecit Bernardum avunculum suum cum caeteris fidelibus per Jovis montem in Italia intrare praecepit. Desiderius vero rex immemor beneficiorum Pipini regis, per cujus donationem regnum Langobardorum sortitus est, clausas fortiter contra Carolum exercitumque ejus firmare praecepit. Castrametatus est itaque praedictus rex Carolus e regione clusarum et valli quod Langobardi defenderant; misit autem per difficilem ascensum montis legionem ex probatissimis pugnatoribus, qui [per] (1418B)transcensum montis Langobardos cum Desiderio rege eorum et Oggerio in fugam converterunt. Carolus vero rex cum exercitu suo super apertas clusas, auxiliante Domino et sancto Petro in Italiam intravit, ad Papiam civitatem usque pervenit: in qua Desiderio incluso ipsam civitatem obsedit, et vallo firmissimo circumdedit. Celebravit autem in iisdem castris Natale Domini, et Pascha Romae. Revertente autem cum Dei auxilio, intercedentibus apostolis Petro et Paulo, glorioso rege Carolo, a Romana urbe ad Papiam venit, ibique venientes undique Langobardi de singulis civitatibus Italiae subdiderunt se dominio et regimini gloriosi regis Caroli. Adalgisus vero filius Desiderii fugiens navem intravit, ad Constantinopolim perrexit. Carolus vero Papiam civitatem X annos obsedit, et ita mense Junio capta est civitas a Francis. Porro gloriosus rex Carolus cuncta Italia sibi subjugata vel ordinata, custodias Francorum in Papia civitate dimissas, trusoque in exsilium Desiderio rege, et Oggerio, et uxore, et filia, (1418C)ipse cum magno triumpho, auxiliante Domino, in Francia reversus est. Sic regnum Langobardorum finivit. Regnaverunt Langobardi annis 214.

Anno 772, anno scilicet 5 Caroli regis, Carolus rex hostiliter ingressus est in Saxonia, et destruxit fanum eorum quod vocabatur Hirminsul, inchoatumque cum eis bellum vix unus annus exactus sic quod non ab eis hujuscemodi facta sit permutatio. Sed magnanimitas regis ac perpetua tam in adversis quam in prosperis mentis constantia, mutabilitate non vinci poterat, vel ab his quae agere coeperat defatigari. Nam nunquam eos hujuscemodi aliquid perpetrantes impune ferre passus est, quin aut ipse de se ducto, aut per comites suos misso exercitu, perfidiam ulcisceretur, et dignam ab eis poenam exigeret, usque dum omnibus qui resistere solebant profligatis, et in sua potestate redactis; decem millia namque hominum ex his qui utrasque ripas Alvis fluminis incolebant, cum uxoribus et parvulis sublatos (1418D)transtulit, et huc atque illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit, eaque conditione a rege proposita, et ab illis suscepta, tractum per tot annos bellum constat esse finitum, et abjecto daemonum cultu, et relictis patriis caeremoniis, Christianae fidei atque religionis sacramenta susciperent, et a Francis adunati unus cum eis populus efficeretur. Hoc bello licet per multum temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit, semel juxta montem qui Os Neggi dicitur in loco Teotmelli nominato; et iterum apud Asa fluvium, et hoc uno mense, paucis quoque interpositis diebus. His duobus praeliis hostes adeo profligati sunt ac devicti, ut ulterius regem neque provocare, neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum, quam Saxonum, et functi summis honoribus consumpti sunt, tandemque anno 33 finitum est.

(1419A)Anno 771 abiit Carolus rex hostiliter in Saxonia et vastavit eam, fecitque ibi caedem magnam hominum et comprehendit ibi duos castellos, Heresburgii et Sigisburgii, posuitque ibi custodias, et in sequenti anno abiit iterum rex Carolus in Italia, et recepit illa castella quae residua erant, et Rotganius interfectus est, et inde revertens ingressus est in Saxonia, et maximam partem Saxonum accepit, et conversi sunt Saxones ad fidem Christi, et multi eorum baptizati sunt, et in alio anno habuit Carolus rex conventum magnum Francorum, id est Magis campum in Saxonia ad Partesbrunna, et ibi paganorum Saxonum multitudo baptizata est.

Anno 778 congregans Carolus rex exercitum magnum, ingressus est in Spania, et conquisivit civitatem Pampelonam, et ibi Taurus Saracenorum rex venit ad eum, et tradidit ei civitates quas habuit, et dedit ei obsides, fratrem suum et filium, et inde perrexit usque Caesaraugustam, et dum in illis partibus (1419B)moraretur, commissum est bellum fortissimum die Dominica, et ceciderunt Saraceni multa millia. Et de hora nona factus est sol hora secunda. Et iterum Saxones perfida gens mentiens fidem, egressi de finibus suis venerunt usque ad Rhenum fluvium, succendendo omnia atque vastando; et cum reverterentur cum praeda magna, pervenit nuntius ad Carolum regem adhuc in Spania degentem. [ Cum enim assiduo et pene continuo cum Saxonibus bello certaretur, dispositis per congrua confiniorum loca praesidiis, tunc Yspaniam, quam maximo poterat belli apparatu aggreditur, saltuque Pyrenaei superato, omnibus quae adierat oppidis atque castellis in deditionem acceptis, salvo et incolumi exercitu revertitur, praeter quod in ipso Pyrenaei jugo Wasconicam perfidiam parumper in redeundo contigit experiri. Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Wascones in summi montis vertice positis insidiis (est enim locus ex opacitate silvarum, quarum ibi (1419C)maxima est copia, insidiis ponendis opportunus), extremam impedimentorum partem, et eos qui novissimi agminis incedentes subsidio, praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subjectam vallem dejiciunt, consertoque cum eis praelio, usque ad unum omnes interficiunt, ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae jam instabat, protecti, summa cum celeritate in diversa disperguntur. Adjuvabat in hoc facto Wascones levitas armorum, et loci in quo res gerebatur, situs: e contra Francos et armorum gravitas et loci iniquitas per omnia Wasconibus reddidit impares. In quo praelio Eggiardus regiae mensae praepositus, Anselmus comes palatii cum aliis compluribus interficiuntur. Carolus quoque reversus cum suo exercitu,] Franci vero conglobati in unum persecuti sunt Saxones usque ad flumen, cui nomen est Calerna. Quod cum comperissent Saxones, conversi sunt ad eos in praelio, et ceciderunt ex parte Saxonum plurimi, caeteri vero fugerunt et (1419D)acceperunt spolia eorum. Et in alio anno perrexit iterum Carolus rex cum exercitu in Spania, et venit usque ad civitatem Medinacoeli. Et Saraceni pacificati de trans flumen obsides dederunt. In Spania vero fames magna et mortalitas facta est, et rex sedit in civitate Lionae. Et insequenti anno congregans exercitum magnum, ingressus est in Spania super Navarros, et pervenit usque ad flumen Gaalz, et ipsi Navarri tradiderunt se illi omnes, et accepit obsides tam ingenuos quam et lidos, et divisit ipsam patriam inter episcopos et presbyteros et abbates, ut in ea baptizarent et praedicarent, necnon et Inmidorum [ Forte, Winidorum] seu Bascanorum vel paganorum magna multitudo baptizata est. Inde revertens (1420A)abiit in Italia et dereliquit filios suos in Wormatia Pipinum et Carolum.

Anno 781 Caroli vero anno 13, abiit rex Carolus cum exercitu et ingressus est Italiam, et pervenit usque Romam, et baptizatus est ibi filius ejus qui vocabatur Carlomannus, quem Adrianus papa mutato nomine vocavit Pipinum, et unxit in regem super Italiam, et fratrem ejus Ludovicum super Aquitaniam, et ibi desponsata est Ruotrudis filia regis Caroli Constantino imperatori. Post hoc Carolus rex Roma egressus, iter agens Capuam Campaniae urbem accessit, atque ibi positis castris, bellum Beneventanis, ni dederentur, comminatus est. Praevenit hoc dux gentis Aragisus, filios suos Romaldum et Grimoaldum cum magna pecunia obviam regi mittens. Rogat ut filios suos obsides suscipiat, seque cum gente imperata facturum pollicetur, praeter hoc solum si ipse ad conspectum venire non cogeretur. Rex utilitate gentis magis quam animi ejus obstinatione (1420B)considerata, et oblatos sibi obsides suscepit, eique ut ad conspectum venire non cogeretur pro magno munere concessit, unoque ex filiis qui minor erat, obsidionis gratia retento, majorem patri remisit, legatisque ob sacramenta fidelitatis a Beneventanis exigenda atque suscipienda cum Aragiso dimissis, Romam rediit. Consumptisque ibi in sanctorum veneratione locorum aliquot diebus, in Gallias revertitur, et habuit colloquium cum Tassilone duce Bajoarico et magno Francorum conventu, id est Magiscampum apud Warmatia habuit civitatem.

Anno 782, anno 14 Caroli regis Benedictus abbas, qui vocatur Vitiche, in loco qui dicitur Anianum ex praecepto supradicti regis Caroli monasterium aedificavit, in quo postea trecentos sub regimine suo monachos habuit, et per ipsius exemplum per totam Gotiam et Aquitaniam monasteria construuntur. In anno supradicto habuit rex conventum magnum exercitus sui in Saxonia ad Lipebrunem, et constituit super eam comites ex nobilissimo genere Saxonum, (1420C)et cum eos iterum cognovisset a fide dilapsos, et ad debellandum esse adunatos, et quod nonnulli suorum in hac seditione interiissent, rursum abiit in Saxonia, et vastavit eam et ingentem Saxonum turbam atroci confodit gladio.

Anno 783 perrexit rex Carolus in Saxonia cum exercitu magno, et rebellantibus illis commissum est bellum, et ceciderunt ex parte Saxonum multa millia, et iterum bellum commissum est, et pugnaverunt Franci cum Saxonibus, et ceciderunt de parte Saxonum etiam multa millia quam antea, et victor reversus est Carolus in Francia, et in ipso anno fuit aestus tam vehemens, ita ut plurimi homines de ipso calore exspirarent, et insequenti anno Carolus rex perrexit iterum in Saxonia per duas vices.

Anno 785. Carolus rex demoratus est in Saxonia ad Heresburg a Natale Domini usque in mense Junio, et aedificavit eam a novo, sed et basilicam ipsam construxit, placitumque habuit ad Partesbrunnam (1420D)cum Francis et Saxonibus, et tunc demum perrexit trans fluvium Wissara et pervenit ad Barduwic. Cumque Saxones se illi dedissent, Christianitatem, quam pridem respuerant, iterum recipiunt, nulloque rebellante, postea rex rediit in domum suam. Widuchint tot malorum auctor ac perfidiae incentor, venit cum sociis suis ad Adiniaco palatio, et ibidem baptizatus est, et rex suscepit eum a fonte, ac donis magnificis honoravit. Eodem anno Gerundenses homines Gerundam civitatem Carolo regi tradiderunt.

Anno 787 rebellare conati sunt quidam comites, nonnulli etiam nobiles ex partibus Austriae, ac conjurantes invicem coegerunt quos potuerunt, ut contra (1421A)regem insurgerent. Quod factum multos exterruit. Cumque perspicerent quod opus nefandum implere non possent, neque opportunum tempus adesset, exterriti latebras undique quaesivere. Quo comperto, rex jussit eos ad se venire. Praecedenti tempore in mense Aprilio in Warmatia synodum episcoporum ac conventum coadunare fecit, ubi decernens quod hi potissime qui in hac conjuratione devicti sunt honore simul ac liminibus privarentur, eos tamen qui innoxii in hac conjuratione seducti sunt, clementer absolvit. Ex hoc anno mense Septembrio apparuerunt acies terribiles in coelo, quales nunquam nostris temporibus nec antea apparuerunt, necnon et signa crucis apparuerunt in vestimentis hominum, et nonnulli sanguinem dixerunt se videre pluere, unde pavor ingens et metus in populo irruit, ac mortalitas magna secuta est.

Anno 787 eclipsin solis facta est hora secunda VI Kalendas Octobris, die Dominico. Et in eodem anno (1421B)venit Carolus rex usque ad terminos Bajoariorum cum exercitu, et introivit in ipsam patriam: quod bellum et repente ortum, et celeri fine completum est: quod superbia simul et socordia Tassilonis ducis excitavit, qui hortatu uxoris, quae filia Desiderii regis erat, ac patris exsilium per maritum ulcisci posse putabat, juncto foedere cum Hunis, qui Bajoarii sunt contermini ab oriente, non solum imperata non facere, sed bello regem provocare tentabat: cujus contumacia quia nimia videbatur, animositas regis ferre nequiverat, ac proinde copiis undique contractis, Bajoariam petiturus, ipse ad Lechum amnem cum maximo venit exercitu. Hic fluvius Bajoarios ab Alamannis dividit, cujus in ripa castris collocatis, priusquam provinciam intraret, animum ducis per legatos statuit experiri: sed nec ille pertinaciter agere, vel [quod] sibi vel genti utile erat, supplex se regi permisit, obsides qui imperabantur dedit, inter quos et filium suum Theudonem, data insuper fide cum juramento, quo ab illius potestate (1421C)ad defensionem, nullo suadente, assentire deberet, sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur, celerrimus est finis impositus. Et in alio anno venit Tassilo ad Carolum regem ad Ingolumhain, et factum est ibi conventum Francorum caeterarumque nationum, quae sub dominatione ejus erant. Et recordantes Franci de pessimis consiliis et machinationibus quas ipse Tassilo et conjux illius cum omnes gentes quae in circuitu Francorum erant, tam Christiani quam pagani, faciebant contra Francos; sed et consiliarii Tassilonis et legatarii ipsius in praesenti adfuerunt, et coram eo ipsum consilium dicebant, et ille nullatenus potuit denegare. Tunc judicaverunt eum morti dignum. Rex autem misericordia motus, noluit eum occidere; sed cum ipsius petitionibus clericum eum fecit, et retrusit in monasterio. Et perrexit rex in Bajoaria ad Raganesburg, et ibi venerunt ad eum Bajoarii, et dati sunt regi obsides, et ordinata ipsa patria per comites ac regi commissa, (1421D)reversus est in Francia. Et insequenti anno Carolus rex per Saxoniam pervenit usque ad Sclavos, qui dicuntur Vulsi, proprie vero, id est sua locutione Vuelatabi dicuntur, et venerunt reges terrae illius cum rege eorum Tranuito ei obviam, et petita pace, tradiderunt terras illas universas sub dominatione ejus, et seipsis traditis, rex reversus est in Francia, et in alio anno habuit rex conventum in Wormatia, non tamen Magis campum. Et ipso anno transiit sine hoste.

Anno 791 abiit rex in Wormatia et ibi celebravit Pascha. Et revertente anno, eo tempore quo solent (1422A)reges ad bella procedere, movit exercitum innumerabilem, et abiit contra superbissimam gentem Avarorum, divisitque exercitum in tres partes, et introivit ipse per Bajoriam in fines Hunorum ex meridiana parte Danubii, et de alia parte Danubii alius exercitus introivit Rubuariorum et Fresionum et Saxonum cum Toringis; sed et navales hostes per Danubium, ut ex utraque parte rex potestatem potuisset habere cum exercitu suo, et sic introivit in terram illam, isti hinc et illi inde. Medius autem exercitus navalis, et exterruit eos Dominus in conspectu ejus, ita ut nullus ei resistere auderet. Sed ubique aut fossatum aut aliquam firmitatem, sive in montibus, aut in flumina, aut in silvis factum habuerunt, statim ut ipse aut exercitus ejus advenit, continuo ad se tradiderunt, aut occisi sunt, aut per fugam dilapsi. Sed et ille alius exercitus, quem Pipinus filius ejus in Italia transmisit, introivit Illyricum, et fecerunt ibi similiter, vastantes et incendentes terram illam, sicut (1422B)rex fecit cum exercitu suo ubi ipse erat. Cum autem vidisset rex Carolus quod nullus ei de parte Avarorum resistere ausus esset aut suis, circuivit terram illam per dies quinquaginta duos, incendendo et vastando terram illam: sed et praedam sine mensura et numero, et captivos viros, et mulieres, et parvulos, innumerabilem multitudinem exinde tulerunt. Et Carolus rex rediit in Bajoaria, ibique hiemavit Philopia. Maximum omnium, quae ab illo gesta sunt bellorum, praeter Saxonicum, huic bello successit. Illud videlicet quod contra Avaros sive Hunos susceptum est: quod ille et animosius quam caetera, et longe majori apparatu administravit. Unam tamen per se in Pannonia, nam hanc provinciam ea gens tunc incolebat, expeditionem, caetera filio suo Pipino ac praefectis provinciarum, comitibus etiam atque legatis perficienda commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset administratum, octavo tandem anno completum est. Quot praelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore (1422C)Pannonia, et locus in quo regia Kacani erat ita desertus, ut ne vestigium quidem in eo humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello nobilitas Hunorum periit, tota gloria decidit, omnis pecunia, et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt. Neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati et opibus aucti sunt: quippe cum usque in id temporis pene pauperes viderentur, tantum auri et argenti in regia aula repertum, tot spolia pretiosa in praeliis sublata, ut merito credi possit, hoc Francos Hunis juste eripuisse, quod Huni prius aliis gentibus injuste eripuerunt. Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello perierunt, Erigus dux Forjuliensis in Liburnia juxta Tarsaticam maritimam civitatem insidiis oppidanorum interceptus, et Geroldus Bajoariae praefectus in Pannonia, cum contra Hunos praeliaturus aciem strueret, incertum a quo, cum duobus tantum, qui eum obequitantem ac singulos hortantem (1422D)comitabantur, interfectus est. Caeterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit, et prosperum exitum habuit, tametsi diutius sui magnitudine traheretur. Post quod et Saxonicum suae prolixitati convenientem finem accepit.

Anno 792 resedit Carolus rex in Bajoaria, et apud Raganesburg celebravit Pascha; sed appropinquante aestivo tempore Saxones aestimantes quod Avarorum gens se vindicare voluisset, hoc quod in corde eorum dudum latebat, manifestissime ostenditur, quasi canis qui revertitur ad vomitum suum, sic reversi sunt ad paganismum suum, quem pridem respuerant, (1423A)relinquentes iterum Christianitatem, conjungentes se cum paganis qui in circuitu eorum erant. Sed et legatos ad Avaros transmittentes, conati sunt rebellare in primis contra Deum, deinde contra regem, ecclesiasque quae in finibus eorum erant incendentes vastabant, rejicientes episcopos et presbyteros qui supererant [ Forte, super eos erant], et aliquos ex eis comprehensos occiderunt, et plenissime ad culturam idolorum conversi sunt. Et in ipso anno ventum est consilium pessimum, quod Pippinus filius regis ex concubina Hilmitrude nomine genitus, contra regis vitam et filiorum ejus qui ex legitima geniti sunt, voluit regem et ipsos occidere, et ipse pro eo quasi Abimelech in diebus Judicum Israel regnare, qui occidit fratres suos LXX viros super unam petram, et regnavit pro Gedeone patre suo, cum malitia tamen et odio. Sed cum cognovisset rex consilium Pipini et eorum qui cum ipsis erant, coadunavit conventum Francorum, et aliorum fidelium suorum ad Raganesburg, ibique universus populus qui cum rege (1423B)erant, judicaverunt ipsum Pipinum et eos qui ei consenserant, ut simul haereditate et vita privarentur, et ita de aliquibus adimpletum est. Nam de Pipino filio suo, quia noluit rex ut occideretur, judicaverunt ut ad servitium inclinari debuisset; quod ita factum est, et misit eum jam clericum in monasterio, et ibidem iterum moratus est.

Anno 793, ipsa hieme, iterum fecit rex Carolus conventum apud Raganesburg; et cum cognovisset fideles suos episcopos, abbates et comites, qui cum ipso ibi aderant et reliquum populum fidelem, qui cum Pipino in ipso consilio pessimo non fuissent, multipliciter eos honoravit in auro et argento, et serico, et donis plurimis; et in ipsa hieme transmisit rex Carolus duos filios suos Pipinum et Ludovicum cum exercitu magno in terra Beneventana, et facta est ibi fames valida super populum et super exercitum qui advenerat, ita ut aliquanti nec ipsa quadragesima se ab esu carnium abstinere potuissent. Sed (1423C)et fames validissima in Italia et Burgundia, et per aliqua loca in Francia incumbebat, necnon in Gotia, et in Provincia talis, ut multi ex ipsa fame mortui essent. Rex vero Carolus cum apud Raganesburg iterum celebrasset Pascha, et in aestivo tempore voluisset cum navibus venire in Francia, jussit fossatum magnum facere inter duo flumina, id est inter Alimonia et Ratanza, ibique multum demoratus est. His temporibus regnabat in Spania Exam filius Abderaman Abinmavia. Iste Abinmavia debellavit Jussefibin, et occidit eum et filios ejus, regnavitque pro eo in Spania annis 33 et menses 4. Hic crudelior omnibus regibus Saracenorum fuit, qui ante eum fuerunt in Spania. Diversis cruciatibus interemit innumerabiles Saracenos et Mauros. Filium quoque patris sui fratrem suum, truncatis manibus et pedibus, igni cremari jussit. Christianos in Spania et Judaeos in tantum tributa exigendo oppressit, ut filios suos et filias suas venderent, et pauci relicti penuria afficerentur, et per pressuram ipsius tota Spania conturbata (1423D)et depopulata est. Mortuus est autem Abinmavia, et regnavit Exam filius ejus pro eo, fecitque malum sicut pater ejus. Iste audiens quod rex Carolus partibus Auvarorum perrexisset, et aestimans quod Auvari contra regem fortiter dimicassent, et ob hanc causam in Franciam reverti non licuisset, misit Abdelmec unum ex principibus suis cum exercitu magno Saracenorum ad vastandum Gallias; qui venientes Narbonam, suburbia ejus igne succenderunt multosque Christianos, ac praeda magna capta, ad urbem Carcassonam pergere volentes, obviam eis exiit Willelmus quondam comes, aliique comites Francorum cum eo, commiseruntque praelim super fluvium Oliveio, ingravatumque est praelium nimis, ceciditque maxima pars in illa die ex (1424A)populo Christiano. Willelmus autem pugnavit fortiter in die illa: videns vero quod sufferre eos non posset, quia socii ejus dimiserunt eum fugientes, divertit ab eis. Saraceni vero collecta spolia, reversi sunt in Spaniam. Rex autem Carolus, Christo adjuvante, de eodem loco ubi fossatum fieri jussit, navigio pervenit ad Francofurt, et ibi ipsa hieme resedit.

Anno 794 rex Carolus apud villam Francofurt celebravit Pascha. Anno autem 26 regni sui pervenit ad aures piissimi principis ac orthodoxi Caroli quod Helefantus Toletanae sedis episcopus cum alio episcopo sedis Orgelletanae, Felice nomine seu infelice in dictis; qui uterque asserebant dicentes, quod Dominus noster Jesus Christus, in quantum ex Patre est ineffabiliter ante saecula genitus, vere sit Filius Dei, et in quantum ex Maria semper virgine carnem assumere dignatus est, non verus, sed adoptivus filius, perverso ausi sunt ore proferre. Quo audito, jam dictus princeps ad sedem apostolicam, Adrianoque (1424B)papae urbis Romae missos dirigit, ac super praefatam haeresim praedictum pontificem consulens, ex omni imperio suo vel regno per diversas provincias regni sui subjectas, zelo fidei succensus, summa cum celeritate praecurrentia multitudo antistitum, sacris obtemperando praeceptis, in uno collegio aggregando convenit apud villam, quae dicitur Francofurt, ubi universali synodo congregata, cum missis domni apostolici Adriani papae, seu patriarcha Aquileiensi Paulo archiepiscopo, seu Petro Mediolanensi archiepiscopo, seu etiam Italiae, Galliae, Gotiae, Aquitaniae, Galleciae, sicut supra dictum est, episcopis, abbatibus, monachis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, inter quos etiam venerabilis ac sanctissimus abbas Benedictus qui vocatur Vitiza, monasterii Anianensis a partibus Gotiae, et religiosos monachos, Bede, Ardo qui et Smaragdus, seu cunctis fratribus suis discipulis. Hi sunt Ingeila, Aimo, Rabanus, Georgius cum caeteris fratribus cunctoque clero devotoque (1424C)populo pariter aggregato. (Hoc tempore floruit Ardo magister qui et Smaragdus.) Quadam die residentibus cunctis in aula palatii, assistentibus in modum coronae presbyteris et diaconibus, necnon et universo clero, in praesentia praedicti principis allata est epistola missa ab Helefanto, auctore negotii in urbe, Toletanae sedis antistite, Spalensis finitimi, adjuncto ei socio Felice Orgelletanae sedis praesule. Cumque jubente rege publica voce recitata fuisset, statim surgens venerabilis princeps de sella regia, stetit supra gradum; allocutus est de causa fidei prolixo sermone, et adjecit: Quid vobis videtur? ab anno prorsus praeterito, et ex quo coepit hujus pestis insania, tumescente perfidia, sulcus ebullire, non parvus in his regionibus, licet in extremis finibus regni nostri, error inolevit, quem censura fidei necesse est omnibus resecare. Cum imprecata et concessa esset morosa oblatio per dies aliquot, placuit ejus mansuetudini ut unusquisque quidquid ingenii captus rectius sentire potuisset, per sacras syllabas die statuto (1424D)ejus clementiae oblatum sui pectoris fidei munus ferculo mentis vivacitatem deferret, ubi post multum diutinumque tractatum, Novoque ac Veteri Testamento perlecto, ac orthodoxorum Patrum dogma percurrentes, earumque doctrinam sequentes, omnes suprascripti sanctissimi Patres atque universalis synodus impiam haeresim una voce respuerunt atque contradixerunt, hancque haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt, dicentes: Dei Filius hominis factus est filius, natus est secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut veritas geniti non adoptionem, non appellationem, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo, unus Filius proprius (1425A)ex utraque natura, non adoptivus; quia impium et profanum est Deo Patri aeterno, Filium coaeternum et proprium dici et adoptivum, sed verum et proprium, sicut supra dictum est, ex utraque natura et credi et praedicari debere. Omnium autem haereticorum perversa dogmata cum auctoribus et sequacibus eorum aeterno anathemate percelli judicaverunt, Helefantum vero et Felicem novos hostes Ecclesiae se veternosa fece polluentes, nisi ab hac stultitia resipiscant, et perfectae fidei satisfactione, lamentis sese abluant poenitentiae, se indignos et ingratos una cum eorum sequacibus a consortio catholicorum perpetua animadversione et admirare [ Forte, abjuratione] decernunt, et a gremio orthodoxae Ecclesiae censuerunt alienos.

Allata est etiam in eadem synodo quaestio de nova Graecorum synodo, quam de adorandis sanctorum imaginibus Constantinopolim fecerant, in qua scriptum habebatur. Ut qui imaginibus sanctorum ita (1425B)ut deificae Trinitati servitia aut adorationem non impenderent, anathema judicarentur. Quae perlecta in praedicto consilio, omnes supradicti sanctissimi Patres universali concilio et servitutem renuerunt et contempserunt atque consentientes condemnaverunt. Placuit etiam universali concilio ut ob reverentiam sancti apostolici Adriani papae urbis Romae, scripta mitterentur, per omnia juris privilegio reservato summo pontifici, ut dudum sancti Patres beato Silvestro papae urbis Romae ex Nicaeno concilio post damnationem Arii vel omnium haereticorum scripta miserant. Qui praefatus papa, iterum concilio congregato episcoporum totius Ecclesiae Romanorum, Helefantum et Felicem totius perfidiae arches et sequaces eorum, ut supra sanctum concilium, pari modo condemnant, et hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicare judicant. Misit etiam epistolam omnibus episcopis vel Ecclesiis partibus Hispaniae sive Galliciae consolatoriam, quam qui legerit et crediderit, ad fidei tramitem peragendum ex Novo et (1425C)Veteri Testamento per omnia inveniet sufficienter refertam. Et rex Carolus inde iterum perrexit in Saxonia, et Saxones venerunt ei obviam ad Heresburg, promittentes iterum Christianitatem, et jurantes, quod saepe fecerunt, et dedit eis presbyteros, et ipse rediit in Francia, et sedit apud Aquis palatium.

Anno 795 rex Carolus apud Aquis palatium celebravit Pascha, et infidelitas unde consueverat a parte Saxonorum exorta est, quia dominus rex super alias gentes venire volens, nec ipsi ad eum pleniter venerunt, nec ei solatium, ut eis ipse jusserat, transmiserunt. Tunc iterum cognita infidelitate eorum, rex cum exercitu suo veniens, alii pacifici ei obviam venientes ex parte Saxonorum, et cum eo in solatio suo ipsum iter expleverunt, et cum ipse cum exercitu suo ad Albia pervenisset, alii circa Paludes, et in Vuacmodingas ad eum pleniter non venerunt. Dominus rex tamen recedens apud Bardunuil tantam (1425D)multitudinem obsidum inde tulit, quantum nunquam diebus suis aut in diebus patris, aut in diebus regum Francorum inde aliquando tulerunt. Sed et tunc omnes ad eum venientes, excepto his quos supra commemoravimus, et hi qui trans Albiam erant, ipsi ad eum pleniter non venerunt, eo quod vassum domini regis Viudin regem Adotritarum occiderunt. Ideo non credebant quod in gratia ejus pervenire potuissent. Caeteri autem omnes pacifici venerunt (1426A)et jussionem suam promittentes implere, et ita dominus rex iterum credens eis nullumque interficiens, fidem suam servando. Tunc ad Aquis palatium de terra Auvarorum regulus quidam Thodanus ad dominum regem veniens cum comitibus suis. Quem rex honorifice suscepit, et baptizari jussit, et eos qui cum ipso venerunt; cum magno honore et donis eum remeare fecit ad propria. Et in eo anno a parte Auvarorum venerunt thesauri magna multitudo, pro quibus rex omnipotens regi gratias agens, distribuitque ipsum thesaurum inter ecclesias et episcopos, seu abbates et comites, necnon et universos fideles suos de eodem thesauro mirifice honoravit, et in ipsa hieme, id est VIII Kal. Januarii sanctae memoriae dominus Adrianus summus pontifex Romanae Ecclesiae obiit, pro quo rex piissimus Carolus orationes per universum populum Christianum infra terminos suos fieri rogavit, et eleemosyna sua pro eo multipliciter transmisit. Et epitaphium aureis litteris in (1426B)marmore conscriptum jussit in Francia fieri, ut eum partibus Romae transmitteret, ad sepulcrum summi pontificis Adriani.

Anno 796, aestatis tempore, misit filium suum Pippinum rex Carolus cum suis, quos in Italia habebat Francos, Langobardos et Bagoarios, cum aliqua parte Alamannorum in finibus Auvarorum. Et venit Pippinus cum exercitu suo, vel cum omnibus illis quos pater ejus miserat ei in auxilium; et transito Danubio fluvio, pervenit ad locum ubi reges Auvarorum cum principibus suis sedere consueti sunt, quem in nostra lingua Rinno nominant: et inde tulit thesauros Auvarorum, et cum multis captis pervenit in Francia, et in ipsa aestate rex Carolus demoratus est in Saxonia cum duobus filiis suis Carolo et Ludovico, et circuivit terram Saxonorum ubi rebelles fuerunt, incendendo et vastando omnia, et praedam innumerabilem, viros et mulieres, et parvulos captivos duxit secum in Francia. Tertium vero exercitum in eadem aestate transmisit, filiosque suos (1426C)in Spania in fines Saracenorum cum principibus suis, qui et ipsi fecerunt similiter, vastaverunt terram illam et redierunt cum pace ad regem Carolum Aquis palatium. Nam ibi firmaverat sedem suam atque aedificavit ecclesiam suam mirae magnitudinis in honore sanctae Mariae perpetuae virginis genitricis Dei, cujus portas et cancella fecit aerea, et cum magna diligentia et honore, ut decebat, in caeteris ornamentis ipsam basilicam composuit, auroque et argento et luminaribus adornavit. Ad cujus structuram cum columnas et marmora aliunde habere non poterat, Roma atque Ravenna devehenda curavit. Fecit autem ibi et palatium quod nominavit Lateranis, et collectis thesauris suis de regnis singulis, in Aquis adduci praecepit. Fecit autem et opera multa et magna in eodem loco.

Anno 797, anno 30 Caroli regis, introivit rex praefatus cum exercitu suo in Saxonia, et pervenit ad pagum qui dicitur Vudmodi, ubi firmitas eorum (1426D)facta erat, et ipsa firmitate interrupta, introivit cum exercitu suo in pagum illum, vastavitque et incendit eum, et tunc denuo venerunt ad eum Saxones de universis finibus et angulis ubi habitabant, et tulit inde obsides quos voluit, et de Frisionibus similiter, et sic reversus est in Francia. Et post aliquantas hebdomadas iterum introivit in Saxonia, et ibi habitavit ipsa hieme, et fecit sedem suam juxta locum ubi Timella fuit in hujus saraca, quae etiam Heristelli (1427A)appellavit, eo quod ab exercitu suo fuerunt constructae ipsae mansiones ubi habitabant. Et in ipsa hieme resedit, et ibi celebravit Pascha; et in ipsa aestate pervenit cum exercitu suo ad Bardunhuinc, et illi omnes se tradiderunt in manu ejus, et tulit inde obsides quos voluit, et interim congregati sunt Sclavi nostri qui dicuntur Abodriti cum missis domini regis ad illos Saxones, congregaverunt se in unum et commiserunt praelium, cecideruntque ex parte Saxonum ipsa die duo millia DCCC; et inde rex remeavit in Francia ad Aquis palatium sedem suam, et ibi hiemavit.

Anno 799 rex Carolus apud Aquis palatium celebravit Pascha. Post obitum vero Adriani papae successit Leo in apostolatum, natus Romae ex patre Asupio, matre Helisabeth, qui sedit annos 22 et menses 3. Hic fuit amator ecclesiarum et acris ingenii homo. Hunc Romani voluerunt occidere, et in ipsa Litania majore quod est VII Kalendas Madii insiluerunt in eo subito, captumque linguam ejus absciderunt, (1427B)et conati sunt oculos ejus abstrahere, et in custodia miserunt, inde per fugam nocte lapsus ad missos gloriosi praefati principis Caroli, qui tunc apud basilicam beati Petri erant, Hunerondum scilicet abbatem, et Hivinegisum Spolitanum ducem pervenit, qui ab eis Spolicium deductus est. Carolus autem rex tunc erat apud Saxoniam in loco qui appellatur ad Partesburna, ibique ad eum Leo praedictus papa urbis Romae deductus est, quem rex cum summo honore suscepit, et multis donis eum honoravit, et postea cum pace et honore magno ipsum papam remisit ad propriam sedem, et missi regis deduxerunt eum honorifice et eos qui mortis ejus consiliarii fuerant transmiserunt ad regem. Rex autem misit eos in exsilio.

Anno 800 Carolus rex congregavit optimates suos, et synodum habuit apud Maguntiam cum conventu episcoporum vel abbatum, et cum cognovisset per omnes fines suos habere pacem, recordatus est de (1427C)injuria quam Romani apostolico Leoni fecerant, et erexit faciem suam ut iret partibus Romae; quod ita et fecit. Cum autem Romae propinquaret, occurrit ei Leo papa et Romani principes cum eo apud Numentum, duodecimo ab Urbe lapide. Cum pervenisset autem Romam rex praedictus VIII Kalendas Decembris, post octo vero dies, concione cum Romanis habita, causam adventus sui omnibus patefecit, fecitque conventum maximum episcoporum seu abbatum cum presbyteris et diaconibus, et comitibus, seu reliquo populo Christiano: et ibi venerunt in praesentia qui ipsum apostolicum condemnare voluerunt. Qui postquam nullus probator criminum inventus est, praefatus papa nullo judicante, sed sua spontanea voluntate coram omni populo in basilica beati Petri apostoli Evangelium portans, ambonem conscendens, invocatoque sanctae Trinitatis nomine, cum jurejurando ab objectis criminibus se purgavit, et ipsa sacramenta (1427D)expleta, omnes episcopi cum universo clero seu praefato rege devotoque populo Christiano hymnum Te Deum laudamus decantaverunt. Quo expleto, ipse rex cum universo populo laudes Deo dabant, quia apostolicum Leonem sanum in corpore et in anima custoditum habere meruerunt.

Anno 801, cum apud Romam moraretur rex Carolus, Zacharias presbyter, quem antea rex cum multis donariis ad sepulcrum Dominicum vel per alia loca sancta miserat illis partibus, duobus monachis de Hierosolyma a patriarcha directis ad regem, Romam venerunt: qui benedictionis causa claves sepulcri Dominici ac loci Calvaria, claves etiam civitatis et montis Sion, cum vexillo crucis detulerunt. Quo rex accepto, Dominum benedixit, ac remuneratos multis muneribus Hierosolymam remisit. Ipse (1428A)vero rex die sacratissima natalis Domini cum ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione consurgeret, Leo papa cum consilio omnium episcoporum sive sacerdotum, seu senatu Francorum, necnon et Romanorum, coronam auream capiti ejus imposuit, adjuncto etiam Romano populo, acclamant: CAROLO AUGUSTO A DEO CORONATO, MAGNO ET PACIFICO IMPERATORI ROMANORUM, VITA ET VICTORIA. Post laudes vero a plebe decantatas et ab apostolico, more antiquorum principum, adoratus est. Nam et hoc nutu Dei factum est; cum enim apud Romam tunc praefatus imperator moraretur, delati quidam sunt ad eum, dicentes quod apud Graecos nomen imperatoris cessasset, et finem apud eos nomen imperii teneret. Herena nomine, quae filium suum imperatorem fraude captum, oculos eruit, et sibi nomen imperii usurpavit, ut Atalia in libro Regum legitur fecisse. Audito Leo papa et omnis conventus episcoporum et sacerdotum seu abbatum, et senatus Francorum, (1428B)et omnes majores natu Romanorum, cum reliquo Christiano populo consilium habuerunt ut ipsum Carolum regem Francorum imperatorem nominare deberent, qui Romam matrem imperii tenebat, ubi semper Caesares et imperatores sedere soliti fuerant, et ne pagani insultarent Christianis, si imperatoris nomen apud Christianos cessasset. Ideo justum visum est omnibus ut praedictus rex cum Dei adjutorio, et universo Christiano populo petente, ipsum nomen imperatoris haberet: quorum petitionem ipse rex Carolus negare noluit, sed cum omni humilitate subjectus Deo, et petitione sacerdotum universalique populo Christiano in ipsa nativitate Domini nostri Jesu Christi cum consecratione domini Leonis papae suscepit, sicut supradictum est, et in primis omnium postquam imperator exstitit, studuit ut ipsam Romanam Ecclesiam de ea discordia quam habuerant Romani cum apostolico Leone, ad pacem et concordiam revocaret. Deinde reversus est in Francia ad Aquis sedem regiam. Magnificatus est (1428C)autem imperator Carolus super omnes reges Francorum qui ante eum fuerunt, divitiis et gloria, honore et nomine. Iste primus ex genere Francorum imperator exstitit.

Anno 802 recordatus est piissimus Carolus imperator misericordiae suae, de pauperibus qui in universo imperio erant, et justitias pleniter habere non poterant. Noluit de infra palatio pauperibus vassos suos trasmittere, ad justitias faciendum propter munera; sed elegit in regno suo archiepiscopos, et reliquos episcopos, et abbates, cum ducibus et comitibus, qui opus non habebant super innocentes munera accipere, et ipsos misit per universum regnum, ut ecclesiis, viduis, orphanis, et pauperibus, et cuncto populo justitiam facerent, et mense Octobrio congregavit universam synodum in Aquis, et ibi fecit episcopis cum presbyteris seu diaconibus relegi universos canones, quos sancta synodus praecepit, et decreta pontificum, et pleniter jussit eos tradi coram (1428D)omnibus episcopis presbyteris, et diaconibus. Similiter in sancta synodo congregavit universos abbates et monachos qui ibi aderant, et ipsi inter se conventum fecerunt, et legerunt regulam sancti Patris Benedicti, et tradiderunt eam sapientes in conspectu abbatum et monachorum; et tunc jussio generaliter super omnes episcopos, abbates, presbyteros, diacones, seu universo choro clericorum facta est, ut unusquisque in loco suo juxta constitutionem sanctorum Patrum sive in episcopatibus sive in monasteriis, aut per universas ecclesias, ita ut canonici juxta canones viverent, et quidquid in clero aut in populo de culpis aut negligentiis apparuerit, juxta canonum auctoritatem emendassent, et quidquid in monasteriis seu in monachis contra regulam sancti Benedicti factum fuisset, hoc juxta regulam ejusdem emendare fecissent. (1429A)Mandavit autem ut unusquisque episcopus in omni regno vel imperio suo, ipsi cum presbyteris suis officium, sicut psallit Ecclesia Romana, facerent. Nam et scholas suas cantorum in loca congrua construi praecepit. Similiter et in monasteriis sancti Benedicti servantibus regulam, ut officium ipsius facerent, sicut regula docet. Ipse vero imperator interim ut ipsum synodum factum est, congregavit duces, comites reliquumque populum Christianum cum legislatoribus, et fecit omnes leges regni sui tradere et emendare, et emendandam legem ubicunque necesse fuerit, scribere. Judices vero per scriptum judicassent, et munera non accepissent; sed omnes homines pauperes et divites in regno suo justitiam haberent.

Anno 803 Carolus imperator celebravit Pascha apud Aquis palatium, et conventum habuit apud Maguntiam, et ipso anno sine hoste stetit. His diebus in Spania super Saracenos regnavit Abulaz filius (1429B)Axam. Mortuo enim Axa, hic Abulaz filius ejus suscepit regnum, fecitque malum sicut fecerat pater ejus et avus. Eo regnante in Spania, misit Carolus imperator Ludovicum filium suum regem Aquitaniae, ad obsidendam et capiendam civitatem Barchinonam. Qui congregato exercitu ex Aquitania, Wasconia, necnon de Burgundia, Provincia et Gotia, misit eos ante se ad obsidionem civitatis. Qui abeuntes, circumdedit exercitus civitatem, et obsederunt mensibus septem, capieruntque regem civitatis illius nomine Sathon. Cumque panes defecissent in civitate, et jam capienda esset civitas, miserunt ad Ludovicum regem, ut veniret Barchinonam, quia jam capienda erat civitas, ut cum capta fuisset, nomini ejus ascriberetur victoria. Venit autem praefatus Ludovicus ad civitatem, et tradita est civitas in manu ejus, constituitque illic custodia et armamenta, regem vero civitatis illius Sathon vinctum compedibus misit ad patrem suum Carolum imperatorem in Francia. Ipse vero in pace et triumpho reversus est ad propria.

(1429C)Anno 805 Carolus imperator misit filium suum Carolum regem cum exercitu magno ad Euhuvidines, et alium exercitum cum Aulfo et Vuerinario, id est cum Bajoariis. Tertium vero transmisit cum Saxonibus super Huvernofelda et de Melchion, et ibi pugnaverunt contra regem eorum nomine Semela et vicerunt eum, et ille dedit duos filios pro fidelitate, et tunc perrexerunt super Fergunna, et venerunt ad fluvium qui vocatur Araga illi tres hostes insimul. Et inde venerunt ad Camburg, qui et vastaverunt regionem illam in circuitu Albiae. Et postea cum victoria reversus est Carolus rex ad patrem suum in Francia. Quartus vero exercitus cum classe magna navium perrexit in Albia, et pervenit ad Magedoburg, et ibi vastaverunt regionem Genevara. Postea reversi sunt in patriam suam.

Anno 806. In isto anno Willelmus quondam comes ad Anianum monasterium, qui est constructus in honore Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi et gloriosae (1429D)matris ejus semper virginis, pervenit, cum omnibus muneribus auri argentique, ac pretiosarum vestium. Illo se tradidit Christo omni vitae suae tempore serviturum. Nec mora in deponendo comam fieri passus est, quin potius die natalis apostolorum Petri et Pauli, auro textis depositis vestibus, Christicolarum habuit habitum, seseque Christicolarum adscisci numero quantocius congaudens efficitur. Et in eodem anno Carolus imperator celebravit Pascha ad Neumaga, et misit filium suum Carolum regem super Duringa ad locum qui vocatur Walada, ibique habuit conventum magnum, et inde (1430A)misit scarras suas ultra Albiam. Ipse vero movit exercitum suum ultra Sala super Huverenaveldo, et tum fuit interfectus Melito rex superbus, qui regnabat in Siurbis, et postea remeavit Albia, et vastavit regiones illas, et civitates eorum destruxit. Et caeteri reges ipsorum venerunt ad eum, et promiserunt se servituri domno et pio imperatori, tradideruntque obsides sicut ille volebat. Et mandavit eis rex Carolus aedificare civitates duas, unam ad aquilonem partem Albiae contra Magadaburg, alteram vero in orientalem partem Sala, ad locum qui vocatur Balla; deinde reversus est ad patrem suum in Francia. His diebus Albinus qui et Alcuinus diaconus in Francia claruit.

Anno 807 Carolus imperator perrexit ad Ingelanheim palatium, et ibi habuit conventum cum episcopis et comitibus vel aliis fidelibus, et mandavit eis ut justitias facerent in regno ejus. Postea dedit eis licentiam ad propria remeare, et quietos sedere, et (1430B)ut Deo gratias agerent ad pacem et concordiam ipsorum, et illum annum stetit sine hoste.

Anno 808 Carolus imperator misit filium suum Carolum in Saxonia ultra Albia, ad illos Sclavos qui vocantur Linai, et vastavit maximam partem regionis ipsius; sed et aliqui ex nostra parte ibidem ceciderunt. Ultimum contra Nordomannos qui Dani vocantur, primo piraticam exercentes, deinde majori classe littora Galliae atque Germaniae vastantes, bellum susceptum est; quorum rex Godofridus, adeo vana spe inflatus erat, ut sibi totius Germaniae promitteret potestatem, Frisiam quoque atque Saxoniam haud aliter atque suas provincias aestimabat. Jam Abodritos vicinos suos in suam ditionem redegerat, jam eos sibi vectigales fecerat; jactabat etiam se bene Aquisgrani, ubi regis comitatus erat, cum maximis copiis adventurum, nec dictis ejus quam vanissimis omnino fides abnuebatur: quin potius putaretur tale aliquid inchoaturus, nisi festinata morte praeventus fuisset, nam a proprio satellite interfectus (1430C)et suae vitae et belli a se inchoati finem acceleravit.

Anno 809 Carolus imperator sedit apud Aquis palatium, et in illa aestate misit scarras suas ad marchias, et aliqui de illis Saxones venerunt ultra Albiam, et fregerunt unam civitatem cum nostris Huninidis qui appellantur Semeldinc, Connoburg.

Anno 810, aestatis tempore Carolus imperator cum filio suo Carolo rege, ultra Rhenum fluvium super Saxoniam perrexit ad locum qui vocatur Ferdia, et in ipsa aestate mortuus est Pipinus rex Langobardorum, filius Caroli imperatoris; Carolus autem constituit Bernardum, filium Pipini, regem super Italiam in loco patris sui.

Anno 811 misit Carolus imperator exercitum Francorum et Saxonorum ultra Albiam ad illos Sclavos qui nominantur Lanai et Bethenzr, et vastaverunt regiones illas, et aedificaverunt castellum qui dicitur Abochi. Fuit quoque occisio magna Normannorum. Eodem anno obiit Carolus rex, filius Caroli Magni (1430D)imperatoris.

Anno 812 misit Carolus imperator tres scarras ad illos Sclavos qui dicuntur Huvilti. Unus exercitus venit cum eis super Abodoritos, et duo venerunt obviam ei ad illa marchia. Sed et illi Wilti dextras dederunt, et obsides obtulerunt, et promiserunt se dare partibus imperatoris Caroli, et postea reversus est populus ad propria.

Hactenus primus auctor; quae vero sequuntur addita videntur ab aliquo monacho Anianensi, qui hoc opus continuavit, ac primo amplissimum excerptum subjicit ex Vita Caroli Magni auctore Eginardo, quae (1431A)edita est a Chesnio tom. II, p. 99 ab his scilicet verbis: Haec sunt bella quae rex potentissimus per annos 47, etc., usque ad paginam 103. Paginae tamen 100 lin. 17, post haec verba: Tali monitione prohibuit, haec inseruntur: Fecit idem a parte meridiana prope littore maris in comitatu Magdalonense [ecclesiam] in honore Domini nostri Jesu Christi, seu perpetuae virginis genitricis Dei Mariae, cujus basilicas composuit, auroque et argento adornavit, ad cujus structuram cum columnas et marmora habere non posset, Nemauso civitate cum magna diligentia adduci praecepit, et collectis thesauris suis de regnis singulis, in Aniano monasterio adduci praecepit, necnon lignis tres cruces Dominicas, et opera multa et magna in eodem loco composuit.

Anno 813 ab incarnatione Domini, Caroli autem imperatoris anno 46, sedit piissimus imperator apud Aquis palatium, et habuit ibi concilium magnum cum Francis episcopis, et abbatibus, ac sacerdotibus, et decrevit quatuor synodos fieri, id est ad Moguntiam (1431B)civitatem unum, alterum in Rhemis, tertium Turonis, quartum Arelato civitate, mandavitque ut quidquid in unumquemque synodum definissent, ad placitum constitutum imprimi nuntiassent: quod ita factum est. Et in ipso anno mense Februario, jam dictus imperator Carolus fecit conventum magnum populi apud Aquis palatium. De omni regno et imperio suo convenerunt episcopi, abbates, comites presbyteri, diacones, et senatus Francorum ad imperatorem in Aquis, et ibidem constituerunt capitula quadraginta sex de causis quae necessaria erant Ecclesiae Dei et populo Christiano. Extremo autem vitae suae tempore, cum jam et morbo et senectute premeretur, evocatum ad se Ludovicum filium suum Aquitaniae regem, qui solus filiorum Hildegardae supererat, congregatis solemniter de toto regno Francorum vel de universo imperio suo primoribus cunctorum, comitibus, principibus, ducibus, episcopis, abbatibus, monachis, sacerdotibus, diaconibus, (1431C)et cuncto senatu Francorum, cum cunctorum consilio, consortem sibi totius regni et imperialis nominis sui haeredem constituit, ac per coronam auream tradidit illi imperium, populis acclamantibus: VIVAT IMPERATOR LUDOVICUS; impositoque capiti ejus diademate, imperatorem et Augustum jussit appellari. Susceptum est hoc ejus consilium [ab his] qui aderant magno cum favore et laetitia. Nam et ipse imperator Carolus benedixit dicens: Benedictus es, Domine Deus meus, qui dedisti hodie sedentem in solio meo, ex semine meo filium, videntibus oculis meis. Docuit autem eum pater, ut in omnibus praeceptum Domini custodiret, tradiditque ei regnum, commendavitque ei filios suos Drogonem, Theodericum et Hugonem, et cum omnia perfecisset, dimisit unumquemque ut abiret in locum suum. Ipse autem Carolus imperator resedit in Aquis palatium. Nam hoc divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum, auxitque majestatem ejus hoc factum, et (1431D)exteris nationibus non minimum terroris incussit. Dimisso deinde in Aquitaniam filio, ipse more solito, quamvis senectute confectus, non longe a regia Aquensi venatum proficiscitur.

Anno 814 ab incarnatione Domini, Caroli vero imperatoris anno 47 ex quo regnare coeperat, exierunt Nortmanni cum navibus in Frisia, et fecerunt ibi grande malum, capieruntque viros et mulieres et praedam magnam. In ipso anno exacto hujuscemodi negotio, quod reliquum erat autumni, etc., ut apud Eginardum in Vita Caroli Magni, pag. 104, lin. 9, usque in finem. Sed in divisione quae facta est a Carolo imperatore anno 811, post haec verba: vel usum ejus sibi necessarium judicaret, in nostro manuscripto codice additur: Unam vero partem sibi reservavit, quam dedit Benedicto abbati sancti Salvatoris (1432A)Anianensis archisterii, videlicet crucis Dominicae cum gemmis, bratheas aureas contextas cum gemmis, baltheos aureos similiter gemmatos, calices aurcos sive argenteos, vel offertoria cum patenulis et offertoriis cum auro et gemmis ornatos. Inter alia dona dedit ei capsulam auream ubi pignora sunt omnium apostolorum. Inter ea dedit ei sceptrum regale ex ebore valde mirificum, et multa alia dona quod dinumerare longum est. Ardoni quoque qui et Smaragdo religioso monacho, dedit tabulam lapideam tinnientem sicut aes. Post obitum vero suum aut voluntariam, etc. ubi advertendum quod pro illis verbis, pag. 106. Et altera quae forma rotunda Romanae urbis effigie insignita est, episcopo Ravennatis ecclesiae conferatur, in coaice manuscripto haec leguntur: altera quae forma rotunda Romanae urbis effigie figurata est, Salvatorem Jesum Christum Dominum in Anianense monasterium conferatur. Hujus autem inter divisionis testes, primus abbatum (1432B)nominatur Benedictus, et post Hirminonem, Georgius, Theobaldus, Adalelmus, Lautfredus.

Anno 814 Ludovicus piissimus imperator post mortem patris sui Caroli gloriosissimi imperatoris, sedit super thronum ejus apud Aquis palatium et ibi celebravit Pascha, et acceptis thesauris patris sui, fecit eleemosynam magnam pro patre, divisitque inter ecclesias, et monasteria, et pauperes, sicut ipse ordinaverat. Hoc anno suprascripto imperator Ludovicus, id est primo anno imperii sui, Benedictum abbatem de Aniano monasterio tulit propter famam vitae ejus et sanctitatem, et prope Aquis sedem regiam in Ardenna silva habitare fecit. Ipse vero supradictus abbas, antequam abiret in Francia, ordinavit in loco suo in monasterio Aniano abbatem nomine Smaragdum; et in ipso anno venerunt ad imperatorem episcopi, abbates, comites, duces, et mulieres, ac viduas, et locutus est cum eis de causis necessariis, et de utilitate sanctae Ecclesiae; et in ipso loco mandavit ut mulieres in (1432C)servitutem redactas non fuissent, et acciperent libertatem. Et venit ad eum Bernardus filius Pipini rex Langobardorum, suscepitque eum benigniter domnus imperator Ludovicus, ac remunerato remisit ad propria. Disposuit autem et marchas undique. Nam et praesidia posuit in littore maris ubi necesse fuit, et ipso anno in Aquis hiemavit.

Anno 816 Ludovicus imperator apud Aquis palatium celebravit Pascha; et in ipsa aestate collecto magno exercitu Francorum et Burgundionum, Alamannorum et Bajoariorum, introivit in Saxoniam, et venit ad Partesbrunnam, et ibi venit ad eum Bernardus rex Langobardorum cum exercitu, et habuit imperator ibi placitum magnum, et misit scarras suas ubi necesse fuit per marchas, et praesidia, et per littora maris, et post haec reversus est in Franciam ad Aquis palatium, et tertio calendas Augusti habuit consilium magnum in Aquis, et constituit duos filios reges Pipinum et Clotarium; Pipinum (1432D)super Aquitaniam et Wasconiam, Clotarium super Bajoariam. Et decrevit in ipso synodo domnus imperator Ludovicus, ut in universo regno suo monachi regulariter viverent secundum regulam sancti Benedicti, et canonici secundum canonum auctoritatem. Mandavit etiam missis et comitibus suis ut justitias facerent in regno ipsius; et si aliqui homines injuste privati fuissent de haereditate parentum per cupiditatem comitum aut divitum, ut reddere facerent: necnon et si aliqui homines injuste in civitate redacti erant, ut iterum acciperent libertatem. Eodem anno Wascones rebellaverint contra imperatorem.

Anno 818 piissimus imperator Ludovicus apud Aquis palatium celebravit Pascha, et aestatis tempore venit ad eum Bernardus rex Langobardorum. His (1433A)diebus domnus apostolicus Leo urbis Romae migravit a saeculo, successitque ei in sacerdotium domnus Stephanus. Ipso anno papa Stephanus venit ad imperatorem Ludovicum in Francia, invenitque eum apud Rhemis civitatem, attulit illi coronam auream, suscepitque eum imperator cum magno honore, benedixitque ipsum imperatorem, et imposuit coronam auream super caput ejus, remuneravitque eum domnus imperator muneribus multis, et sic rediit Romae ad sedem suam. Imperator vero piissimus Ludovicus de Rhemis abiit ad Compendio palatio, et habuit consilium cum episcopis, abbatibus et comitibus suis. Deinde reversus ad Aquis palatium sedem regiam, ibique hiemavit. Praefatus autem Stephanus papa cum rediisset Romam, in ipso anno migravit a saeculo. Wascones autem rebelles Garsiam Muci super se in principem eligunt; sed in secundo anno vitam cum principatu amisit, quem fraude usurpatum tenebat.

(1433B)Anno 821 Ludovicus imperator apud Aquis palatium Pascha celebravit. Ipso anno obiit beatae memoriae Benedictus Witiza abbas religiosus monasterii Anianensis III Idus Februarii, anno 9 regnante Ludovico imperatore. Et in ipsa aestate jussit congregari conventum magnum populorum de omni regno et imperio suo apud Aquis sedem regiam, episcopos, abbates, comites, et majores natu Francorum, et manifestavit eis mysterium consilii sui quod cogitaverat, ut constitueret unum ex filiis suis imperatorem. Habebat enim tres filios ex uxore Ermengarda regina, nomen uni Clotarius, nomen secundi Pipinus, tertii vero Ludovicus. Tunc omni populo placuit ut ipse, se vivente, constitueret unum ex filiis suis imperatorem, sicut Carolus pater ejus fecerat ipsum. Tunc tribus diebus jejunatum est ab omni populo et letania facta. Post haec jam dictus imperator Clotarium, qui erat major natu, imperatorem elegit, et coronam auream tradidit illi, populis acclamantibus et dicentibus: VIVAT IMPERATOR CLOTARIUS. (1433C)Facta est autem laetitia magna in populo in die illo, et ipse imperator benedixit Dominum dicens: Benedictus Dominus Deus meus, qui dedit hodie in solio meo sedentem videntibus oculis meis. Quartum filium habuit ex concubina nomine Arnulfum, cui pater Senonas civitatem in comitatu dedit. Audiens autem Bernardus rex Italiae quod factum erat, cogitavit consilium pessimum voluitque in imperatorem (1434A)et in filio ejus insurgere, et per tyrannidem imperium usurpare. Quo comperto, imperator jussit [ Forte, misit] confestim nuntios per universum regnum et imperium suum, ut pariter conglobati occuparent omnes aditus Italiae, quod ita factum est. Bernardus autem cum haec audiisset, terruit eum Dominus, et omnes qui ei consenserant, et comprehensi sunt ab exercitu, quod imperator miserat ante faciem suam, et comprehensos cum ipso rege adduxerunt ad imperatorem, qui erat apud Cavalonem, quae est super Sagonna flumen. Tunc sub custodia missus est praefatus rex cum Achiteo comite, qui auctor consilii maligni fuerat, et cum aliis qui illi consenserant, et ducti sunt Aquis. Post haec fecit imperator conventum magnum Francorum, et retulit eis hanc causam, ut videret quid judicarent fideles sui de eo, vel de his qui consenserant, ut insurgerent contra imperatorem. Tunc pariter judicaverunt eos omnes dignos ad mortem, sed piissimus (1434B)imperator pepercit vitae illorum, jussitque ipsi regi Bernardo oculos erui, sed cum factum fuisset, die tertio mortuus est. Achiteo vero similiter oculos erui, et ceteris sociis suis. Teulfum vero episcopum Aurelianensem, qui et ipse auctor maligni consilii fuit, synodo facta episcoporum vel abbatum, necnon aliorum sacerdotum, judicaverunt, tam ipsum, quam omnes episcopos et abbates vel ceteri clerici, qui de hoc maligno consilio socii fuerant, a proprio deciderent gradu: quod ita factum est; nonnulli etiam in exilio missi sunt. Fratres vero suos ex concubinis natos, id est Drogonem, Theodericum et Hugonem quos ei pater commendaverat, clericos fieri jussit, et per singula misit monasteria, et regnum quievit ab ira.

Anno 838, Ludovicus imperator apud Aquis celebravit Pascha, et aestivo tempore introivit cum exercitu magno in Britannia, et occiso rege illius terrae, venerunt majores natu Britannorum, tradiderunt se (1434C)illi, et acceptos obsides reversus est ipse cum triumpho victoriae ad propria. Nam exercitus ejus quem miserat partibus Orientis, cum triumpho reversus est ad imperatorem.

Anno 840, imperii vero praefati imperatoris anno 27, obiit Ludovicus piissimus imperator XII Kal. Julii, indictione 3, regnaveruntque filii sui post eum in magna gloria. Amen.