Annales de gestis Caroli Magni

This is the stable version, checked on 5 Ianuarii 2022. 3 pending changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annales de gestis Caroli Magni
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Annales de gestis Caroli Magni (Poeta Saxo), J. P. Migne

Annales de gestis Caroli Magni

Unicum, qui modo superest, poetae nostri codicem, olim, inscriptione saeculi XII in prima pagina (0684)liber sancti adriani in lamespringe testante, ex monasterio ditionis Hildesheimensis bibliothecae Juliae illatum, (0685A)primus Helmstadii an. 1596 in-4º typis dedit Reinerus Reineccius. Praestitit id editione sua, ut textum nonnullis locis vitiatum emendaret, annorum numeros aliquoties omissos restitueret, librorum divisionem clarius efferret, quaeque in codice anno 781 perperam inserta essent, loco redderet suo. Reineccii auctoritatem Chesnius T. II p. 136; et Kulpis, T., IV, p. 3, secuti sunt, nec ante Leibnitium tuit, qui eum nonnunquam a vera codicis lectione aberrasse sentiret, quod quidem vir magnus, tomo I Scriptorum Brunsvicensium poetam denuo editurus, adhibito ipso codice expertus est. Veram igitur haud raro lectionem textui Reinecciano subjiciens, notas perpaucas addidit, quarum quae ad rem facere videbantur, auctoris nomine indicato retinui. Quinta Bouqueti editio eo caeteris praestat, quod in ea prolatae a Leibnitio codicis lectiones textui, ut par erat, insertae, versuumque numeri signati sunt. Nobis aliam quae Monumentis insereretur editionem meditatis, Ebertus noster solita sua humanitate codicem ipsum (0685B)transmisit, cujus igitur ad normam textum restituere visum est. Est membranaceus in quarto, et foliis quinquaginta quinque prioribus nostrum, reliquis passionem sancti Adalberti, et Juvenci presbyteri de Vita Christi libros, omnia eadem saeculi XI manu exarata, continet. Versus per paginam viginti quinque. Locis aliquot a scriptore ipso ( corr. 1), aliis secunda (2) quadam manu coaeva correctis, duplicem lectionem notavi, praeter, quod quando secunda manu melior ut saepius vocum divisio instituta esset, priorem lectionem sensu carentem minime adducendam existimavi. Glossas vel Latinas vel dialecto Saxoniae nostrae inferioris scriptas, quamvis paucas et ab editoribus neglectas, rerum harum studiosis non minus quam litteram antiquam d quater in vocibus adernam an. 778; ferdi an. 782; padarbrunnon an. 799; hludouicus lib. V, occurrentem acceptas fore judicavi. Et illae quidem secunda manu adspersae, hanc non errore aliquo inductam, sed veteris reliquias (0685C)autographi quisquis esse consentiat, cum vel in Ottonis II, Saxonici imperatoris, diplomatibus anno 986 editis, eamdem litteram nomini loci nordana scribendo adhibitam reperire liceat. In textu igitur constituendo in consilii secutus sum, ut codicis vestig a religiose legens, locis tamen paucis, eisque sine dubio scriptoris vitio corruptis, aut Reiaeccii Leibnitiive conjecturas amplecterer, aut propriis, si quae non absonae occurrerent, aliquid tribuendum censerem. Qua in re cum ut plurimum Einhardi Annales, quos noster fere ad amussim sequitur, una cum metrica ratione errorem praecluderent, eo tamen poetae saeculo indulgendum erat, ut non quaecunque antiquis regulis adversarentur, ea indistincte tollerem, sed aliorum e. g. Nigelli exemplo ductus, elisionem in littera h aliquoties non admittendam esse concederem. Notis non nisi paucis opus erat, (0686A)cum Einhardi Annales et Vita Caroli amplissimi commentarii molem gravitate sua longe superent. Caeterum magna illa libri secundi lacuna sine alterius ope codicis expleri vix poterit; quot tamen versus deessent, facili negotio indicavi. Jam enim Leibnitius, triginta versus, quos in editionibus anno 783 jure adscriptos legimus, in codice inter versum duodecimum anni 781 et versum primum anni 782, nulla annorum distinctione indicata, collocari animadverterat. Qui gravissimus error cum nonnisi folii, quo versus inscripti essent, permutatione committi potuerit, in codice autem modo superstite, cujus singula folia quinquaginta versibus constant, ligando non commissus sit, unumquodque autographi folium triginta versus exhibuisse necessario efficitur. Unde subito quidem prodit, e medio anni 782, qui nunc, superscriptione (ut codicis hujus lex vult) pro versu computata, nonnisi 89 versibus constat, jam versum unum excidisse; quonam vero in loco, cum, reliquis omnibus optime connexis, post versum trigesimum (0686B)quartum Woradi, tertii e ducibus Francorum de quibus poetae sermo est, nomen desideretur, non diu dubitaveris. Lacunas alias duas Leibnitius indicavit, nec est, qui, Einhardi Annalium ratione habita, post duodecimum anni 781 et ante primum anni 783 versum multos deesse negaverit, et illic quidem aut unum aut duo folia, hic vero unum excidisse conjicere liceat. Anno igitur 781 praeter duodecim qui exstant, triginta aut sexaginta versus alios tribui, anno autem 783 non triginta sed viginti septem cum, superscriptione pro vicesimo octavo computata, duo reliqui adhuc ad annum praecedentem pertineant, in quo poeta Annalium verba in hiberna concessit, ibique natalem Domini, ibi et Pascha more solito celebravit nondum expresserat. Hanc igitur quartam lacunam mihi deprehendisse videor.

De caeteris vix est quod moneam. Adverbia in fine saepius e caudato scribi, non magis inusitatum, quam litteras e, oe, ae, e, invicem permutari.

(0686C)Poetam Arnulfo imperante vixisse, versus libri V: Quaesumus, Arnulfus, etc., et Nunc tamen Arnulfo, etc., evincunt, Saxonem et clericum monachumve totum opus arguit; Padrabrunni vixisse, versibus anni 777, Quem Pathalbrunnon vocitant; etc: minime efficitur: multo minus iis adversarer, qui propter locum, ubi codex seculo XII servatus sit, Lamspringensibus eum annumerare velint; monasterium enim Lamspringa jam anno 872 fundatum, annoque sequenti a Ludovico rege confirmatum erat. Fides auctoris, paucissimis locis exceptis, quibus ipse, probus quidem et sincerus spectator, quae viderat audieratque refert, tota ex Einhardi Annalibus et Vita Caroli pendet; usus igitur ejus in historia imperatoris fere nullus, sed ut praeclarum nascentis apud Saxones rei litterariae monumentum, a nostratibus magni semper habebitur.

VITA CAROLI.

(0685D)Salvator mundi, postquam de Virgine nasci
Dignatus, nostri se corporis induit artus,
Evolvit septingentos rota temporis annos.
Et decies septem, sed et unus pene peractus
Insuper annus erat, cum iure monarchia regni
Francorum Carolo divinitus est data magno.
Nam Carolomannus frater decesserat eius
Presentis iam supremis prope partibus anni.
Et Carolus villam, quae Carbonata vocatur,
Adveniens, summos proceres omnesque potentes
Fraternae quondam partis susceperat illic,
(0686D)Haud retractantes domino se subdere tali;
Exceptis tantum paucis, quos forte prioris
Magnus amor domini cum coniuge fecerat eius
Et natis remanere, quibus comitata petivit
Italiam, sperans se degere posse quietam
Sub regis Desiderii munimine vitam.
Rex autem Carolus celebravit in Attiniaco
Natalem Domini, nec non paschalia festa.
Anno 722. Indict. 9.
Paulo Romane defuncto praesule sedis,
Suscepit post hunc Adrianus pontificatum.
(0687A)Et rex Wormatiam Carolus collegit in urbem
Francorum proceres ad concilium generale,
Cum quibus ut bello Saxones aggrederetur
Decrevit; quoniam Saxonum proxima Francis
Adiacet ad Boream tellus, vix limite certo
Divisi gentis fines utriusque cohaerent.
Que tum vicinae quo plus regione fuere,
Tanto seiunctas animis discordia fecit.
Finitimos sed enim per agros utrimque solebant
Assidue fieri cedes, incendia, praede.
Saxonum natura ferox et pectora dura,
Ferre iugum Christi nec dum dignata suave,
Demonico nimium fuerant errore subacta.
Christicolae vero iam longo tempore Franci
Catholicam tenuere fidem, multisque per orbem
(0687B)Iam dominabantur populis, quibus undique fulti,
Precipue virtute Dei, quem rite colebant,
Hanc unam poterant nimirum vincere gentem.
Que nec rege fuit saltem sociata sub uno,
Ut se militiae pariter defenderet usu,
Sed variis divisa modis plebs omnis, habebat
Quot pagos tot paene duces, velut unius artus
Corporis in diversa forent hinc inde revulsi.
Sed generalis habet populos divisio ternos,
Insignita quibus Saxonia floruit olim.
Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit.
Denique Westfalos vocitant in parte manentes
Occidua, quorum non longe terminus amne
A Rheno distat; regionem solis ad ortum
Inhabitabant Osterliudi, quos nomine quidam
(0687C)Ostvalos alio vocitant, confinia quorum
Infestant coniuncta suis gens perfida Sclavi.
Inter praedictos media regione morantur
Angarii, populus Saxonum tertius; horum
Patria Francorum terris sotiatur ab austro,
Oceanoque eadem coniungitur ex aquilone.
Hanc igitur Carolus statuit sibi subdere gentem.
Nec mora, cum totis Francorum viribus ipsam
Aggressus, late ferro vastavit et igni.
Castellum naturali munimine forte
Valde, manu quoque firmatum, quod barbara lingua
Nominat Eresburg, valido cum robore cepit.
Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabant
Irminsul, cuius similis factura columne
(0687D)Non operis parvi fuerat pariterque decoris.
Hoc rex evertens, mansit tribus ipse diebus
In castris iuxta positis, tum continuato
Aestatis fervore diu, caeloque sereno
Ardebant agri, nec in ipsis fontibus humor
Ullus erat, multo squalebant pulvere rivi.
Iamque fatigabat graviter regalia castra
Aucta calore sitis, sed vis dedit omnipotentis,
Cui placuit fani subversio iusta profani,
Ut mediante die subito per concava sicci
(0688A)Cuiusdam torrentis, erat qui proximus illis,
Sufficiens exercitui prorumperet unda.
His gestis cum rex Wisuram venisset ad amnem,
Obsidibus bis sex ipsa de gente receptis,
Ad patriam rediit magna cum prosperitate.

Anno 773. Indict. 10.
Missis legatis, Adrianus papa sacratus
Auxilium Caroli studuit deposcere magni
Adversus Langobardos, quorum fuit illo
Tempore rex Desiderius; nam valde premebat
Improba Romanos huius violentia gentis.
Et quia tunc illi pars maxima subdita regni
Italiae totius erat, terrasque per illas,
Scilicet hostiles, non quenquam mittere tute
Romanus praesul potuit, qui tramite recto
(0688B)Francorum terras peteret, conscendere navem
Fecit apud Romam legatum nomine Petrum,
Ut mare circuitu longo fluctusque pererrans
Susspectum vitaret itaer: sic sepe videtur
Tucior oceani fervor pelagique procella,
Quam mentes hominum, quas turbida commovet ira.
Hic igitur Petrus Roma directus ab urbe,
Per mare Massiliam petiit, longumque deinde
Preteriens iter, in villa Theodone vocata
Insignis Caroli pietatem regis adivit,
Orans devote satis, ut defendere vellet
Ecclesiam Petri, summus qui claviger aulae
Illi celestis dare praemia maxima posset.
Nec non pontificis succurreret anxietati,
Romanique simul populi mala plurima passi,
(0688C)Cui libertatis iam spes, vitaeque tenendae
Unica post Dominum, tantum restaret in illo.
Talibus auditis, causam rex protinus omnem
Sollicito volvens animo, satis affore iustum
Perpendit, gratumque Deo, defensor ut ipse
Sedis apostolicae totis pro viribus esset.
Atque suo statim regno collegit ab omni
Roboris inmensi variis ex gentibus agmen.
Quod secum ducens, Genuam pervenit in urbem,
Quam rapido cursu Rhodanus praeterfluit amnis;
Tum gemino Langobardos invadere bello
Decrevit, populumque suum divisit, et unam
Cum duce Bernhardo partem praeceperat ire
Per montem Iovis--id nomen vetus indidit error--
(0688D)At reliquam per Cinisium rex duxerat ipse.
Transcensis igitur horrendis Alpibus, instar
Turbinis Ausoniae duplex exercitus arva
Irruerat, late regnum vastans opulentum.
Iamque metus cunctos Francorum perculit ingens.
Nam Desiderium, primo qui bella parabat,
Se frustra Carolo sperans obsistere posse,
Congressu necdum facto, terrore fugavit,
Et clausum Ticino, cui nunc est Papia nomen,
Regius admotis exercitus undique castris
(0689A)Obsedit, variisque modis per plurima temptans
Temporis hiberni spatio molimina toto,
Non urbis poterat muros irrumpere ferro.

Anno 774. Indict. 11.
Tales Italicis dum res agerentur in horis,
Saxones sibi contiguos invadere fines
Ausi Francorum, pagum qui dicitur Hassi
Praedantur, flammisque simul populantur et armis.
Quos animavit ad hoc longinqua profectio regis,
Credentes ulciscendi sibi tunc fore tempus
Damna, prius per eum que maxima sustinuere.
Qui tamen usque locum qui Frideshlar vocitatur
Progressi, quandam cupierunt tradere flammis
Ecclesiam, quam sacravit Bonifacius illic
Martir et antistes Christo dilectus in aevum.
(0689B)Hoc frustra nisos facinus complere nefandum,
Invasit subito terror divinitus ingens,
Atque fuga turpi trepidos repedare coëgit
Ad patriam, quos non hostes, non arma fugarunt.
At rex, dispositis legionibus ad Ticinensum
Obsidione iugi populum belloque premendum,
Orandi causa Rome loca sancta petivit.
Illic supplicibus votis ex corde peractis,
Ad Ticinum rediit, que iam certamine longo
Fessa repugnandi vires amiserat omnes.
Dedita tum Francis haec urbs clarissima, cunctis
Exemplo fuerat reliquis; nam protinus omnes
Tradiderant Carolo sese concorditer urbes
Eiusdem regni, quod iam sibi iure subactum
Disposuit, quantum potuit pro tempore tali
(0689C)Ad sedes etenim cupiens remeare paternas,
Accelerabat iter, secum ducens memoratum
Italiae regem, noviter quem coeperat armis.
Hic humanarum videas ludibria rerum,
Quam vario cursu vitae rota volvitur huius:
Hesterno Desiderius diademate regni
Floruit, en hodie est pauper, captivus et exul.
Filius illius, cognomine dictus Adalgis,
Cum Langobardis in eo spes ampla maneret,
Diffidens rebus patriae, se contulit inde
Ad Constantinum, Grecorum sceptra regentem;
A quo patricius praeclaro munere factus,
Hoc in honore suae permansit ad ultima vitae.
Rex autem Carolus veniens, dum cognitus eius
(0689D)Velox adventus nec dum Saxonibus esset,
Fecerat, ut triplex exercitus in regiones
Illorum missus, multis affligeret ipsos
Cedibus ac praedis, loca denique plurima vastans
Hinc est cum spoliis victor regressus opimis

Anno 775. Indict. 12.
Rex hiemis tempus ducens in Carisiaco,
Nomine quo quedam regalis villa vocatur,
Illuc Francorum proceres totumque senatum
Convocat, ac multum tractans de rebus agendis,
Et variis, quibus indiguit res publica, curis,
Inprimis hoc consilium perhibetur inisse,
Ut iugiter bellum Saxonibus ingereretur,
(0690A)Quos expertus erat fidei vel foederis omnis
Immemores, nunquam sub pace quiescere velle.
Hinc statuit, requies illis ut nulla daretur,
Donec gentili ritu cultuque relicto,
Christicole fierent, aut delerentur in aevum
O pietas benedicta Dei, quae vult genus omne
Humanum fieri salvum, quia noverat huius
Non aliter gentis molliri pectora posse,
Disceret ut cervix reflectere dura rigorem
Ingenitum, mitique iugo se subdere Christi.
Ob hoc doctorem talem fideique magistrum,
Scilicet insignem Carolum donavit eisdem,
Qui bello premeret, quos non ratione domaret,
Sicque vel invitos salvari cogeret ipsos.
Hoc inspiratum cordi divinitus eius
(0690B)Utile consilium comitantur strenua facta.
Quippe duces omnisque simul delecta iuventus
Ad Duriam vicum properant: nam rege iubente
Illic conventus populi generalis habetur.
Atque dehinc grandi transmisso flumine Rheno,
Saxonum Carolus fines hostiliter intrat
Ac primo Sigiburg castellum coepit, et inde
Eresburg petiit, quam captam diximus urbem.
Sed ne praesidio Francis fore posset, eandem
Indigene destruxerunt: hanc denique rursus
Munivit, posuitque suas illic legiones;
Inde gradu celeri Wisuram pervenit ad amnem.
Cui iuxta montem qui Brunes-berg vocitatur,
Obvia magna fuit cupiens obsistere turba,
Ne fluvium transiret, et hoc conamine casso.
(0690C)Fugit enim primo statim certamine pulsa,
Innumerosque die ferrum prostraverat illo.
Inde movens Carolus regiones venit ad illas,
Quas Osterliudi retinent, seditque locatis
Ad fluvium castris, qui nunc Ovaccra vocatur.
Tunc illi quidam, qui de primoribus eius
Gentis erat, supplex occurrit nomine Hessi,
Partis et illius pariter plebs obvia tota
Venerat, obsidibusque datis quos iusserat ipse,
Se servare fidem regi per maxima spondent
Iuramenta. Quibus cunctis hoc ordine gestis,
In pagum rediit, quem dicunt nomine Bukki.
Illic occurrere duces simul Angariorum
Cum populo, similique modo regalibus omnes
Dum parent iussis, iuramentisque fideles
(0690D)Se fore confirmant, reditum parat ilico victor.
Interea iuxta Wisuram dimissa manebat
Pars exercituum regis, locus ipse vocatur
Hlidbeki, quo castris idem sedere locatis.
Sed male securos res prospera fecerat illos,
Qua rex usus erat, cum cunctis hostibus esset
Terrori, iam tunc audente resistere nullo.
Hinc erat in castris cautela remissior illis,
Ut possent nimia Saxonum fraude noceri.
Sol summo coeli pronus vergebat ab axe,
Et vespertinas iam tendere coepit ad horas;
Tunc ut equis quidam deferrent pabula longe,
(0691A)De castris prius egressi pariter redierunt.
His se Saxonum quoddam permiscuit agmen,
Fingentum semet socios animoque fideles.
Tum se quisque novo blande sociabat amico,
Hostis quo saevus latuit sub nomine tectus.
Adhibitumque fidem verbis fallacibus auget
Obsequium; cuncti simul in commune laborant,
Pars subvectat onus viridis simul utraque foeni.
Sic introgressi Francorum castra dolosi,
Quod vi non poterant, egerunt arte; sed olim
Est dictum « Dolus an virtus, quis in hoste requirat? »
Depressos somno Francos instanter adorti
Saxones, caedem nimiam fecere feroces,
Donec discusso tandem torpore soporis,
Quidam correptis obstare viriliter armis
(0691B)Coeperunt, pugnaque de hinc utcunque remota,
Scilicet ex pacto, quod tunc angustia talis
Dictabat, hostes celeri rediere recursu.
His rex auditis illuc properare sategit,
Atque satis velox fugientum terga secutus,
Prostravit multos auctores criminis huius.
Hinc ad Westfalhos venit, statimque receptis
Obsidibus, quos tradiderant, abscesserat inde:
Ac suscepit ovans redeuntem Francia regem.

Anno 776. Indict. 13.
Cumque domum rediens princeps iter acceleraret,
Comperit Ausoniis in partibus esse tirannum,
Nomine Hrodgaudum, nova qui molimina temptans,
Nec, quem rex illi dederat, contentus honore,
Italiae latum voluit sibi subdere regnum.
(0691C)Quippe ducem comitemque Foroiulensibus ipsum
Constituit Carolus, primo cum clara triumpho
De Langobardis victor vexilla revexit.
Huic nimis ingratus dono male sollicitabat
Urbibus ex multis populos, ac fecit ut ad se
Deficerent, iusto Caroli spreto dominatu.
Hos ut comprimeret motus, nil ipse moratus,
Strenua quam celeri raptim vocat agmina iussu,
Cum quibus Italiam properans, meritoque tyrannum
Interitu plectens, urbes servare receptas
Francorum comites, quos ipse locabat in illis,
Iussit, et ut venit, velox sic inde recessit.
Vix Alpinarum nivium iuga proxima caelo
Illi transgresso tristis fuit obvia fama,
Eresburg referens urbem, quam coeperat olim
(0691D)Militibusque suis mandaverat ipse tuendam,
Saxones expugnatam coepisse, suumque
Expulsum fore praesidium violenter ab illis.
Tum Sigiburg aliud multo conamine castrum
Oppugnare quidem studuit, nec vincere quivit
Gens eadem, cupiens ab ea regis legiones
Pellere; sed pugnae populus Saxonicus instans,
A tergo circumventus fuit atque fugatus,
Interius positis simul erumpentibus, atque
Incautos plaga facile sternentibus ampla.
(0692A)Hic rumor Caroli cum primum venit ad aures,
Conventum procerum fieri praecoepit in urbe
Wormacia, statuitque moras innectere nullas,
Quin lueret tanti sceleris gens perfida poenas.
Ergo suis exercitibus rex undique lectis,
Conatus celer hostiles praevertitur omnes,
Temptavere quibus primo defendere sese.
Nam fontes adiens, ubi Lyppia nascitur amnis,
Repperit ex ipsa numerosas gente catervas
Illic collectas, humiles veniamque precantes,
Quod non servassent anno promissa priori.
Cum vero Carolus clemens ignosceret illis,
Complures, domino se Christo credere velle
Spondentes simulacrorumque relinquere cultus,
Purgari iussit sacri baptismatis unda,
(0692B)Servandeque iterum fidei promissa recepit
Obsidibus firmata datis, quibus ipse volebat.
Eresburg iterum firmat munimine forti,
Et iuxta fluvium quem Lyppia diximus ante
Castellum condens aliud, complevit utrumque
Militibus lectis; tum Gallica rursus ad arva
Regrediens, hiemis tempus transegit in aula,
Nomen Heristalli dederat cui barbara lingua.

Anno 777. Indict. 14.
Aspirante novi placido cum tempore veris
Horrida iam transisset hiems, rex Noviomagum
Adveniens, celebravit ibi sollempnia paschae.
Tum quia Saxones suspectos semper habebat,
Haud dubitans, illos pro libertate tenenda
Artibus acturos variis quodcumque valerent,
(0692C)Et nisi continui premerentur pondere belli,
Foedera rupturos, secum condicta frequenter,
Rursus in illorum patriam fortissima ducit
Agmina: conventum placiti generalis habere
Cum ducibus se velle suis denunciat illic.
Tanto concilio locus est electus agendo,
Quem Pathalbrunnon vocitant, quo non habet ipsa
Gens alium naturali plus nobilitate
Insignem, qui praecipuae redimitus abundat
Fontibus et nitidis et pluribus, et trahit inde
Barbaricae nomen linguae sermone vetustum.
Tunc ibi villa fuit tantum, nunc pontificalis
Ecclesiae constructa nitet clarissima sedes.
Quo Carolus veniens, collectos repperit omnes
Paene duces, populumque simul, totumque senatum
(0692D)Saxonum, nisi quod quidam Widokindus abinde
Aufugit, regem veritus; nam conscius idem
Audacis sibimet facti multique reatus,
Sifridum petiit Danorum sceptra regentem.
Porro duces illic alii cum plebe gregati
Suppliciter cuncti veniam pacemque petentes,
Paruerant regi sub tali conditione,
Ut cuncta scelerum dimissa mole priorum,
Si post auderent eius violare statuta,
Libertate simul prisca patriaque carerent.
(0693A)Quorum tum Christo se credere velle professa
Magna salutiferum suscepit turba lavacrum.
Sed simulata fides versuto prodiit ore,
Quod notum multis fecere sequentia gesta.
Tunc Sarracenus quidam pervenerat illuc,
Nomine qui patrio dictus fuit Ibinalarbi.
Hic cum non paucis sociis ac civibus, ipsum
Qui comitabantur, fines regionis Hiberae
Linquentem, Carolo se dedidit, ac simul urbes,
Rex Sarracenus quibus hunc praefecerat olim.
Ob hoc Saxonum tandem regione relicta,
Gallica regna petit; post haec Aquitania regem
Insignem Carolum tenet ad paschalia festa.

Anno 778. Indict. 15.
Hortatu Sarraceni cum se memorati
(0693B)Hispanas urbes quasdam sibi subdere posse
Haud frustra speraret, eo sua maxima coepit
Agmina per celsos Wasconum ducere montes.
Qui cum prima Pyrenei iuga iam superasset,
Ad Pompelonem, quod fertur nobile castrum
Esse Navarrorum, veniens id coeperat armis;
Traiciensque vado famosum flumen Hiberum,
Cesaris Augusti quandam de nomine dictam
Urbem praecipuam terris penetravit in illis.
Acceptis tamen obsidibus, quos Ibinalarbi
Iam dictus pariterque sua de gente fideles
Illustresque viri dederant, sic inde recessit.
Ac Pompelonem rediens, deiecerat eius
Ad terram muros, fieret ne forte rebellis.
(0693C)Cumque Pyrenei regressus ad intima saltus,
Milite cum lasso calles transcenderet artos
Insidias eius summo sub vertice montis
Tendere Wascones ausi, nova praelia temptant.
Denique postremos populi regalis adorti,
Missilibus primo sternunt ex collibus altis,
Et Francos, quamvis armis animisque priores,
Impar fecit et angustus locus inferiores.
Rex iam praecessit, tardumque remanserat agmen.
Cura vehendarum quod rerum praepediebat.
Fit pavor hinc exercitibus, subitoque tumultu
Turbantur, victrix latronum turba nefanda
Ingentem rapuit praedam, pluresque necavit.
Namque palatini quidam cecidere ministri,
Commendata quibus regalis copia gazae,
(0693D)Predones illos spoliis ditavit opimis.
His gestis, hostes vasti per devia saltus
Fugerunt, celerant, fuerant quibus ardua montis
Abdita silvarum vallis loca nota profunde
Quos fuga dilapsos investigabilis et nox
Instans eripuit, sequeretur ut ultio nulla.
Ac facinus tantum quoniam permansit inultum,
Tristia regali subduxit nubila menti,
Prospera quam fecere prius complura serenam.
Aptum praeterea se tempus habere putantes
Saxones ulciscendi quam plurima dampna
A Francis illata sibi, quia rex erat absens,
(0694A)Infesto Rheni petierunt agmine litus.
Quem transire tamen nulla ratione valentes,
Francorum terras in eadem parte iacentes
Qua venere nimis vastare ferociter ausi,
A muris urbis, quae dicta Diutia nunc est,
Donec pervenias ubi Rhenus confluit idem,
Litoribusque ferens fontes Musella Liei.
Cunctas quas poterant villas invadere, flammis
Tradiderant, ipsis etiam non ira pepercit
Aecclesiis, nec erat hominum caedis modus ullus.
Non aliquod sexus, aetatis, condicionis
Ullius furor immitis discrimen agebat,
Omnia sed ferrum vel edax consumserat ignis.
Hinc non praedandi studio, sed ut ultio quaedam
In Francos fieret, hoc eos gessisse probatur.
(0694B)Hoc rex Hispanis didicit regressus ab horis.
Tunc orientales Francos nec non Alamannos
Obvia ferre iubet statim Saxonibus arma.
Quos cum iam patriam redeuntes insequerentur,
In Baddanfeldun--sic est locus ille vocatus--
Adernam iuxta fluvium constanter in ipsos
Irruerant, nutuque Dei quem crimina tanta
In populo commissa suo dampnare decebat,
Saxones tanta ceciderunt strage perempti,
Ut de praegrandi superessent agmine pauci.

Anno 779. Indict. 1.
Vere novo Carolus causa poscente peragrans
Gallorum quondam terras, ad Wirciniacum
Accessit vicum, quo tunc occurrit eidem
(0694C)Dux Spoletanus, Hildibrandus vocitatus.
Qui preciosa ferens insigni munera regi,
Ad sua cum magno satis dimissus honore.
At rex intente meditans invadere terras
Saxonum, citius Rhenum traiecerat amnem.
Cui se spe vana gens ipsa resistere posse
Confidens, pariter sumptis occurrerat armis,
In quodam collecta loco Bocholt vocitato.
Sed cum coepissent acie confligere, statim
Terga dedit, numero Francorum territa grandi.
Accepit tunc Westfalos in deditionem.
Progressusque dehinc, Wisuram pervenit ad amnem,
Atque dies aliquot mansit stacione locata.
Angarios sed et Ostfalhos ad se venientes
Promissam firmare fidem, qua semet eidem
(0694D)Subiectos fore spondebant, animoque fideles,
Obsidibusque datis sacramentisque coegit.
His gestis rex Wormaciam remeavit ad urbem.

Anno 780. Indict. 2.
Inde movens oportuno sua tempore castra,
Saxonum rursus properaverat in regionem.
Eresburg primo petiit, post haec ubi fontes
Lyppia flumen habet, perplurima dispositurus
In castris aliquot fertur mansisse diebus.
Hinc orientis iter sumens, ad flumen Ovacerum
Venit, et eiusdem gentis quam maxima turba
(0695A)Illuc praecepto parens occurrerat, atque
Credere se Christo simulans baptisma recepit.
Indeque festinus pergens, ibi castra locavit,
Albia qua grandis fluvius miscetur et Ora.
Nam res Saxonum voluit componere, nec non
Sclavorum, medius quos Albia dividit amnis.
Citra Saxones degunt, in litore vero
Sclavorum pagana manet gens ulteriori.
Dispositis sane rebus pro tempore cunctis,
Ad sedes tandem studuit remeare paternas.
Tum quia praecipuo semper flagrabat amore
(0696A)Petri, qui summe praeclarus apostolus extat,
Ipsius Romae decrevit limina sancta
Querere, vota precesque Deo persolvere curans.
Atque citus properans, assumpta coniuge secum
Et natis, urbem pervenerat ad Ticinensem,
In qua natalis Domini festum celebravit.
Hic igitur statui primae cum fine decadis
Annorum Caroli, postquam rex coeperat esse
Francorum solus, primum finire libellum,
Viribus ut parvis requies solatia praestet.

ANNALIUM DE GESTIS CAROLI MAGNI LIBER PRIMUS EXPLICIT. INCIPIT SECUNDUS.
(0695)
(0695B)Octonis decies septingentisque peractis
Annis, est genitus postquam de virgine Christus,
Hic primus sequitur, Carolus quo rex pius arces
Romanas adiit, Domino ducente secundo.
Tunc Adrianus eum, iamdudum commemoratus
Presul apostolicus, cum magno laetus honore
Suscepit, populusque simul Romanus ad ipsum,
Ut defensorem libertatisque datorem,
Unanimis concurrit ovans, gratesque rependens.
Illic cum praesens foret ad sollempnia paschae,
Fonte salutifero Pippinum nomine natum
Abluit ipsius praesul venerabilis idem.
. . . . . . . . . . . . . . .
( Desunt hic versus triginta aut sexaginta.) Anno 782. Indict. 4.
(0695C)Exoriens aestas ubi primum gramine pulcro
Vestierat terras, poteratque exercitus apte
Educi, quoniam molles animalibus herbae
Dultia praebuerant florentis pabula foeni,
Innumeris fultus populis et milite claro,
Saxonum rursus rex inclitus in regionem
Venit, et ad fontes fluvii cui Lyppia nomen,
Conventum fieri procerum iussit generalem.
Illic disponens complura negocia regni,
Danorum regis Sigifridi nomine missos,
Et quos Iugurgus pariterque Caganus ad ipsum,
Hunorum misere duces, pro pace petenda,
Audiit, absolvitque datis prudenter eisdem
Responsis. Posthaec Rhenum traiecerat amnem,
Gallica seque dehinc rex magnus in arva recepit.
(0695D)Interea patriae quondam Widukindus ab oris
Qui fuerat profugus Normanorumque petivit
Auxilium, rediens vana spe sollicitabat
Saxones, initum cum Francis rumpere foedus
(0696B)Ut conarentur, multosque vocavit in arma
E populo, fecitque novum consurgere bellum.
Gens quoque Sclavorum Sorabi cognomine dicta
Audacter sumtis subito praeruperat armis
Vicinas sibi Saxonum terras populando
Atque Thuringorum fecundos frugibus agros,
Qui medias Sorabi terras camposque iacentes
Inhabitant inter fluvios: hinc volvitur amnis,
Qui Sala nomen habet, fluit Albia latior inde.
Ast ubi Sclavorum Carolo sunt cognita gesta,
Protinus illorum reprimendos censuit ausus
Arcendosque sui regni de finibus hostes.
Unde palatinis ad se tribus ipse vocatis
Principibus, quorum fuerat camerarius unus
Regis Adalgisus, Geilo stabuli comes alter
(0696C). . . . . . . . . . . . . . .
Ductores exercituum fore iussit eosdem.
Quos orientali Francorum de regione
Collectos contra Sclavos praeceperat ire,
Nec non Saxones, sibi quos parere iubebat,
Auxilio fieri ducibus mandaverat ipsis.
Sed cum legati per eorum ducere terras
Agmina coepissent--nam sic invadere Sclavos
Tramite debuerant recto--fit protinus ipsis
Cognita iam dictae grandis defectio gentis.
Ob hoc iter coeptum flectunt, primo cupientes
Saxones, numero freti, prosternere bello.
Quod nimis incaute coeptum pariterque superbe,
Francorum misera fuerat cum clade peractum.
Namque duces ubi compererant, quod se Widukindus
(0696D)Ad pugnam multa stipatus plebe parasset,
Et iuxta montem Suntal sua castra locasset,
Illuc infestis properarunt ilico signis,
Ad praedam pocius quam pugnam semet ituros
(0697A)Sperantes, ipsam patriam rex ipse quotannis
Cum prius inpugnans vires exhauserit eius.
Immemores morum gentis simul ingeniique,
Quod tanto varia plus nititur arte doloque,
Quo premitur bellis, et victa quiescere nescit,
Vindictae rediviva parans conamina semper.
Ergo palatinis ducibus properantibus ad se,
Saxones, atie longo satis ordine structa,
Pro castris occurrerunt; ibi protinus atrox
Conseritur fundens ingentem pugna cruorem,
Francorumque truci proceres sunt cede necati,
Interfectus Adalgisus pariter quoque Geillo,
Regis legati, praeclari quattuor illic
Extincti comites, cum viginti venerandis
Nobilibusque viris aliis ac clade peremptis.
(0697B)At reliquus bello populus consumptus in illo,
Censeri numero nequid, altum denique montem
Qui vicinus erat fugiens paucissima turma
Expetiit, silvisque latens evaserat hostem.
Nuncius haec tristis narraverat omnia regi;
Ille suis exercitibus festinus in unum
Collectis, statim Saxonica venit harena.
Quem cum primores eiusdem gentis adissent,
Illud se certo non commisisse probantes,
Et rex auctores facti perquireret, una
Esse reum clamant Widukindum criminis huius,
Et quos hortatu proprio sibi consotiavit.
Nec potuit tradi, quia rursus contulerat se
Ad Northmannorum patriam post praelia gesta.
Tradita sunt sane reliquorum bis duo leto
(0697C)Milia quingentique viri, qui tam grave bellum
Illius contra Francos gessere suasu.
Hosque die cunctos rex decollaverat una
Iuxta Alaram fluvium, locus idem Ferdi vocatur.
Hac ibi vindicta regum clarissimus acta,
Ad propriam rediit villam Theodone vocatam.
. . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . .

Anno 783. Indict. 5.
. . . . . . . . . . . . . .

( Desunt hic versus viginti sex aut septem. )
Gloria, certabat, sibi ne consueta periret.
Alter iam nullam statuens sperare salutem,
In ferrum prisca pro libertate ruebat
Sed tandem Carolus divino munere victor,
(0697D)Caesis innumeris reliquos exinde fugavit.
Transierantque dies pauci, cum rursus eodem
Comperit in populo repetitum surgere bellum.
Scilicet in Westfalhorum regione gregatis
Pluribus in ripa fluvii, Hasa nomine, rursus
Audebant animi plus quam virtutis habentes,
Qui victi totiens, atie confligere aperta.
Pergere rex ad quos meditans sociosque recensens,
Repperit in pugna plures cecidisse priori,
(0698A)Aegros vulneribus multos ibi forte receptos.
Sed subito novus ex Francis exercitus illi
Advenit, cunctisque suis legionibus auctis,
Ad debellandos studuit properare rebelles.
Qua dux egregie prudens dum cuncta parasset,
Virtutem, sicut solet, est fortuna secuta.
Saxones iterum caesi longeque fugati,
Abductus captivorum numerus fuit ingens.
Inde plagas orientales rex victor adivit,
Omnia quam late ferro populatus et igni,
Donec ad fluvium qui dicitur Albia venit.
Post haec ad patriam rediit; tunc est sociata
Regali thalamo coniunx Fastrada vocata,
Filia Radolphi comitis, sata germine claro.
Hibernas in Eristalli tum duxerat horas,
(0698B)Atque dies, quibus hunc nascens moriensque redemptor
Salvavit mundum, voto celebraverat almo.

Anno 784. Indict. 6.
Relliquias belli tandem fortissimus heros
Consummare volens, tanto quod tempore gestum
Saxonum cum gente fuit, numerosa virorum
Milia lectorum terris induxit eorum.
Ac primum Rheni transgressus fluminis undam,
Vastabat pagos Westvalorum regionis,
Venit et ad Wisuram, locus est ubi dictus Uculbi.
Inde Thuringorum per agros iter aegerat atque
Saxonum campos, quos Albia vel Sala tangunt
Amnes vicini, lustrans villas ibi plures
Tradiderat flammis, donec pervenit ad illum,
(0698C)Qui veteri locus est Scannigi nomine dictus.
Hinc in Warmatiam rediens se contulit urbem.
Filius interea regis, qui par genitori
Indole mentis erat, tum nomine dictus eodem,
Cum patriis exercitibus quos ipse regebat
In Westvalorum pago cognomine Dreini,
Eiusdem populi turbas ad bella paratas
Offendens, statim certamine vicit equestri,
Victor et ad patrem iam dicta venit in urbe.
Qui valida comitante manu Saxonica statim
Arva petens, iuxta fluvium consederat Ambram,
Est ubi castellum quod Skideronburg vocitatur.
In castris ibidem votis sollempnibus actis
Natalis Domini, processit ad hostia Warnae,
Qua fluit in Wisuram. Nec iam fuit ulla facultas
(0698D)Longius ad boream sicut cupiebat eundi.
Temporis obstabat simul asperitas hiemalis,
Atque iugis pluviae cursus vehementer inundans;
Ob hoc in Eresburg residens se contulit urbem.

Anno 785. Indict. 7.
Cumque dies reliquos brumalis frigoris illic
Ipse manere suum decrevisset comitatum,
Accersivit eo propriam cum coniuge prolem.
Cum quibus, ut decuit, fido firmoque relicto
(0699A)Praesidio, iuvenes animis ac viribus acres
Assumpsit secum, lataeque vagatus in omnes
Illius regionis agros, sed et oppida quaeque,
Cuncta simul flammis, spoliis ac cede feroci
Miscuerat, cupiens animos quos sepe rebelles
Expertus fuerat, tali prosternere clade.
Haec lugubris hiems illi funestaque genti
Cum tandem finita foret, vernalis et aura
Iocundum spirans ornaret floribus arva,
Publicus in Padarbrunnon conventus habetur.
Quo rex insignis sollempni more peracto,
In pagum quendam, vocitat quem barbara lingua
Berdango, celeri studuit se tramite ferre.
Tunc ibi compererat Widokindum iam memoratum
Abbonemque simul, qui de maioribus eius
(0699B)Gentis erant, memores scelerum latitare suorum
Finibus in patriis, quos sepserat ad borealem
Albia lata plagam iuxta confinia terrae
Danorum, primo mittens de civibus ipsis
Legatos, ortatur eos, quo flectere tandem
Colla sibi, fideique suae se credere vellent,
Commissi veniam, necnon et praemia spondens.
Conscia sed magni dubitarunt corda reatus
His de promissis, donec firmata salutis
Spes est obsidibus missis quos expetierunt.
Quos ut Amulwinus quidam vernaculus aulae
Ipsius adduxit, properarunt protinus ambo
Ad regem, iam tunc fuerat qui forte reversus
Ad villam propriam que dicitur Attiniacus.
Hic idem proceres sacri baptismatis unda
(0699C)Perfusi, tandem regi mansere fideles,
Ipsaque gens aliquot requieverat inde per annos.
Interea quidam coniuravere maligni,
Ut dirum facinus scelerato corde patrarent,
Vel ferro regem, vel qualibet arte necando.
Criminis incentor Hardradus tunc comes huius
Extiterat, sed ut indicio delata fideli
Factio seva fuit, statim sedata quievit,
Ingens valde foret licet et nimis acriter orta.
Auctores eius privari lumine quosdam,
Exilio reliquos dampnari iusserat ipse
Rex summe prudens, cuius clementia nulli
Reddiderat dignam tanto pro crimine poenam.

Anno 786. Indict. 8.
(0699D)Magni decreto Caroli sacrique senatus
Missus in occiduas exercitus exiit horas,
Subdere Brettones, gentem tunc forte rebellem.
Insula cuius erat fecunda Britannia dudum
Patria; namque illic habitabat tempore multo,
Cumque novas Angli sedes sibi quaerere vellent,
Saxonesque simul hanc invasere feroces,
Expulsi statim veteres cessere coloni:
Maxima pars quorum fugiens mare transiit, atque
Gallia qua fines habet extremos, ibi tandem
Fluctibus oceani que proxima viderat arva
(0700A)Detinuit, quibus in terris huc usque moratur,
Indicium patriae solo dans nomine priscae.
Haec a principibus Francorum gens superata,
Solvere vectigal quamvis invita solebat.
Cum temptaret eo dominorum tempore iussa
Spernere, directus multis cum milibus illuc
Dux Audulfus eam celeri virtute repressit,
Et satis edomuit populi fera corda rebellis
Tum regis regum Christi pietate iuvante,
Disposito Carolus regno, placidaque per orbem
Undique pace data, statuit Romam proficisci,
Nec non Italiae reliquam sibi subdere partem,
Cuius erat victum caput et pars maxima, capto
Iam Desiderio, Langobardisque subactis.
Ducatus Beneventanae tantum regionis
Non illi subiectus erat, cui praefuit illo
(0700B)Tempore dux Aragisus. Eum tunc aggrediendi
Accensus studio, partesque profectus in illas,
Accelerabat iter, quem non tardare valebat
Vel glacialis hiems solitis iam mensibus instans,
Vel via terribiles visu scandenda per Alpes
Montibus in summis, ubi tectae nubibus atris
Ac nive perpetua rupes ad sidera surgunt,
Transcensis quibus Italicas intraverat urbes.
Ex quibus est quedam Florentia nomine dicta,
In qua virginei partus florem veneratus,
Christi sanctificum supplex celebraverat hortum.
Inde cito Romam cursu penetrare sategit.
Quo cum suscepti tractans molimina belli
Parvum transigeret tempus, cupiens Aragisus
(0700C)Hunc auro quem non potuit depellere ferro,
Per natum misit proprium quam maxima dona,
Suppliciter pacem rogitans. Sed rex sibi longe
De rebus ceptis aliter ratus esse gerendum,
Qua prebet latos Campania fertilis agros,
Illuc progressus, Capua consedit in urbe,
Gesturus statim bellum, nisi dux memoratus
Prudenti sibimet facto bene consuluisset.
Nam primo firma se clausit in urbe Salerno
Tum natos utrosque suos, quorum vocitatus
Rumoldus maior fuerat, Grimoldus et alter,
Missis legatis regi contradidit, ac se
Ipsius imperiis subiectum mente fideli
Mansurum populumque suum promiserat omnem.
Talibus oblatis, Caroli requieverat ardor,
(0700D)Precipuaeque Deum metuens, ne christicolarum
Sanguinis effusi posthaec reus ipse maneret,
Abstinuit bello, non iam curans latitantem
Expugnare ducem, nec non et filius ipsi
Concessus maior, minor est detentus, ut obses
Esset apud regem; Beneventanus quoque cunctus
Dedere se populus non distulit, obsidibusque
Undenis pro pace datis, hoc deditionis
Confirmans foedus, per sacramenta spopondit,
Ut Francis, rerum dominis, serviret in aevum.
Tunc Romam regressus ovans, ibi pectore laeto
Maxima pascalis celebravit gaudia festi.

(0701A)Anno 787. Indict. 9.
Adhuc Romulea dum rex mansisset in urbe,
Tassilo legatos Adrianum misit ad almum
Pontificem, quorum fuit Arnus episcopus unus,
Abbas alter erat Hunricus nomine dictus,
Obnixe rogitans, idem mediator ut esset
Inter se et Carolum pacis fideique sequester.
Hoc antistes apostolicus ratus esse decorum,
Ut Petri de sede sacra concordia pacis
Restaurata daret ducibus populisque quietem,
Instanter regem petiit deponere cunctas
Corde simultates. Ad que cum mente benigna
Annueret, ducis ab missis inquirere coepit,
Pactio quo praesens esset firmanda tenore.
Legati nihil iniunctum de re sibi tali,
(0701B)Sed domino responsa suo, quae rex daret et quae
Praesul apostolicus, tantum referenda fatentur.
Quapropter tamquam fallacia, fraudeque plena
Papa sacratus eos sprevit mandata ferentes,
Damnandos etiam statuens anathemate diro,
Promissae dudum fidei si rumpere foedus
Temptarent, quod cum Carolo papigere volentes.
Sicque relinquentes infecta negotia pacis,
Ad patriam rediere suam. Rex, his quoque gestis,
Francorum laetus remeaverat in regionem,
Conciliumque dehinc procerum generale suorum
Intra Wormaciae muros collegit, et illic
Decrevit, certo quo disceret experimento,
Utrumnam sibimet memoratus Tassilo vellet
Iuratam servare fidem subiectus et esse.
(0701C)Unde suo populos regno perduxit ad omnes
Fortia castra nimis, ternis in partibus ipsa
Disponens, Baioarii quo tanta paverent
Agmina; nam terrore magis, quam sanguine fuso
Christicolae voluit plebis superare tumorem.
Pippinus, regis natus, cum milite multo
Italicis illuc fultus legionibus ibat,
Perque Tredentinam sua duxerat agmina vallem.
Ast orientalis quos haec in proelia misit
Francia, Saxones etiam tum signa sequentes
Regia, sic iussi, quendam Pheringa vocatum
Armati petiere locum, prope litora magni
Danubii, prisco qui nomine dicitur Hister.
Ipse super Lecchum, certus qui terminus amnis
(0701D)Est inter Baioarios nec non Alamannos,
Urbis ad Augustae confinia castra locavit.
Stipatusque manu valida, cum Norica regna,
Tassilo quae tenuit, ferro prosternere vellet,
Undique dux idem circumsessum fore sese
Conspiciens, supplex adiit vestigia regis,
Devotis vitam precibus veniamque precatus.
Qui quia natura fuerat mitissimus, illi,
Quem penitus victum vidit humilemque, pepercit.
Foedera prisca tamen rursus Baioariorum
Firmantur, populo per sacramenta coacto
(0702A)Perpetuam spondere fidem seu subditionem.
Preterea regi duodenus traditur obses.
Regressusque dehinc, hiberno tempore toto
Mansit in Ingulenheim, sedes ubi regia fulget.

Anno 788. Indict. 10.
Cum rex in villa fieri iussisset eadem
Conventum procerum sollempni more suorum,
Cum reliquis etiam fuit illic Tassilo praesens.
Quem proprius quondam populus, cui praefuit ipse,
Criminibus magnis maiestatisque reatu
Accusans, regis merito commoverat iram,
Obiciens primo, quod foedere deditionis
Neglecto, quo subiectum seu pectore fidum
Se fore iuravit, donis crebroque rogatu
Instigans Hunos, Francis ita fecerat hostes,
(0702B)Ut vellent sumptis vastare ferociter armis
Illorum fines Carolumque lacessere bello.
Eius ut hoc faceret Leutberga suaserat uxor,
Quae Desiderii fuerat quia filia regis,
Post patris exilium Francis inimica manebat,
Foemineique gerens odii sub pectore flammas,
Mittere iam populos in summa pericula pravo
Consilio studuit, non curans, sanguine quanto
Humani generis fuso, quot utrimque perirent
Milia, dum tantum Francis inferre labores
Bellorum satagens nec non dispendia rerum,
Ulcisci patrem tali ratione valeret.
Praeterea dictis seu factis pluribus illi
Obiectis, quibus indicio clarebat aperto,
Quod violata fides esset, quod foedere spreto
(0702C)Tassilo molitus fuerit contraria regi,
Ipse nihil horum vel coeperat inficiari
Vel poterat, sed convictus noxae, capitali
Dampnatur poena. Merito sic evenit illi,
Consilium quisquis fuerit muliebre secutus.
At regis pietas dampnatum protinus illum
Absolvit, retrahens ipso de limine mortis,
Et factum monachum servare monasteriale
Propositum iussit. Iuvenis quoque natus ab illo,
Nomen habens Theodo, genitoris facta secutus,
Contemplativae susceperat otia vitae.
At vero Huni, studiis gens aspera belli,
Praefato promissa duci complere studentes.
Instructis exercitibus coepere duobus
(0702D)Francorum regni fines invadere quosdam.
Italiae partes unum penetraverat agmen,
Quaque Foro nomen dederas clarissime Iuli,
Urbis ad eiusdem confinia venerat hostis.
Invasit Baioarios exercitus alter,
Sed frustra: totus quoniam conatus inanis
Is fuerat, victique loco ceduntur utroque.
His quoque temporibus Grecorum nobile rexit
Imperium Constantinus, qui splendidus ortu
Debitus augustis patribus successerat heres.
Qui iam preterito missis oraverat anno
(0703A)Legatis, ut se generum dignantis habere
Susciperet natam Caroli sibi consociandam
Foedere coniugii: sed spes frustrata petentum
More leves solito Grecos commovit in iram.
Hinc dedit augusto pariter sua curia tale
Consilium, penitus quo non pateretur inultum,
Quod rex contempsit Carolus praestare petitos
Virginis amplexus illi, cui summa potestas
Mortalem vix esse parem permitteret ullum.
Ob hoc praefecto, cui procurare Sicanas
Officium fuerat regiones, nomine dicto
Theodoro, iunctis ducibus quoque pluribus illi,
Hoc opus edicto mandaverat imperiali,
Ut sibi contiguas vastaret protinus oras
Regni Francorum, sic incentiva moveri
(0703B)Disponens belli generalis suscipiendi.
Sed cum primores Grai sibi iussa secuti,
Hesperium litus forti cum classe petissent
Ut Beneventane villas regionis et urbes
Depopularentur ferro flammaque voraci,
Occurrere duces Caroli, quibus illa tueri
Cura fuit loca, praecipue Grimoldus, in ipso
Dux anno factus patre pro defuncto Aragiso,
Nec non Spoleti rector cum milite multo
Hildibrandus ad hoc bellum properabat agendum.
Cumque novos hostes opibus numeroque potentes
Ignotos lingua celebris iam fama referret
Adventasse, maris traiecto gurgite vasto,
Urbibus Italicis ex pluribus arma suasit
Obvia ferre viros coniunctis viribus omnes
(0703C)Ut sibi consulerent praedonibus inde repulsis,
Quo motu prorsus concussa Calabria tota
Vix umquam fertur similes spectata tumultus,
In qua conseritur pugne certamen utrimque.
Ingenti studio sumit pars iusta tropheum.
Cedit Achiva cohors, Danaum dant terga phalanges,
Grecorum quoniam semper gens strenua lingua,
Pigra manu, tantum facilis solet esse movendis,
Sed bene tractandis haud extat idonea bellis.
Victores igitur Caroli rediere fideles,
Hostibus innumeris caesis; praeda quoque multa
Et captivorum turba sua castra replentes,
Absque gravi dampno magnum cepere triumphum.
Tum Baioariam se contulit in regionem
Rex Carolus, cunctisque suis cum finibus ipsam
(0703D)Disponens commendavit rectoribus aptis.
Et rediens in Aquisgrani, quam condidit ipse
Aulam magnificam, sibimet gratissima festa
Natalis Domini, sanctum quoque pascha peregit.

Anno 789. Indict. 11.
Gens est Slavorum Wilti cognomine dicta,
Proxima litoribus que possidet arva supremis,
Iungit ubi oceano proprios Germania fines.
Haec Francis inimica nimis cum tempore multo
Esset, eis vel subiectos vel foedere iunctos
Sclavorum populos sibimet regione propinquos
Insectans odiis, bello quoque sepe premebat.
(0704A)Nec potuit tolerare diu hoc inclitus archos,
Sed populis secum variis legioneque multa
Assumpta, gentem studuit penetrare procacem.
Cui per Saxonum terras iter istud agenti
Albia traiciendus erat latissimus amnis.
Illic immensum, positis in littore castris,
Est opus aggressus, celeri quod fine peregit.
Nam gemino stravit quam maxima ponte fluenta,
Et caput ipsius vallo munivit utrumque,
Imponens et praesidium, ne forte regresso
Quis prohibere viam super alto flumine stratam,
Lignorum rupta fragili compage, valeret.
Exin Wiltorum terras invaserat amne
Transmisso, quas cum ferro vastaret et igni,
Barbaricum subito domuit terrore tumorem.
(0704B)Denique Francorum multis ubi castra referta
Conspiciunt populis Wilti, fortissima quamvis
Gens foret et numero pollens, certamina belli
Omnimodis fugiens se dedidit ilico regi,
Inprimis rex Dragawiti, quem nobile clarum
Prae reliquis fecit genus et maturior aetas.
Namque propinquaret cum rex illius ad urbem,
Obvius ipse suo pariter processerat omni
Cum populo, Caroli sese tradens dicioni.
Sic quoque cum ducibus gens et primoribus illa
Cuncta suis servituram se mente fideli
Francorum dominis dans iuramenta spopondit.
Tum rex obsidibus quos iusserat ipse receptis,
Et simul hoc populo tali ratione subacto,
Tramite quo venit memoratum rursus ad amnem
(0704C)Felici cursu rediit, cunctisque reductis
Per pontem propriis legionibus, ipse reversus
Wormatia tempus hiemis transegit in urbe.

Anno 790. Indict. 12.
Hic modo Musa novam Caroli deprome quietem.
Est hic primus enim postquam regnaverat annus,
Quo non cum propriis foret in longinqua profectus
Militibus, seu diversos ut sterneret hostes,
Aut aliis quoque pro causis ac rebus agendis.
Cui cum Wormatiae tandem residere liceret,
Illic Hunorum missos audivit, ad illos
Ipse suos etiam misit: nam maxima causa
Hos inter populos litem commovit atrocem,
Dum quo regnorum confinia certa suorum
Esse loco veteri deberent iure statuta,
(0704D)Ingenti studio disceptaretur utrimque.
Haec et origo fuit belli, quod posteriori
Tempore cum Hunis Franci gessisse probantur.
Sed rex nec spatium torpere per otia parvum
Dignatus, semper sed strenuus indole mentis,
Est aggressus iter Moinum navale per amnem,
Ascenditque per hunc, donec prope moenia venit
Magna palatinae sedis, Salt nomine dicta,
Nascenti vicina Salae; nam fluminis huius
Rivus adhuc modicus haec ipsa palatia cingit,
Vix raucum per saxa ciens resonantia murmur.
Dispositis ibi rebus, aqua redeundo secunda
(0705A)Wormatiam petiit, qua cum per tempora brumae
Mansisset, subito regales funditus aedes
Illic constructas noctu consumpserat ignis.
Ipse redemptoris nati passique sacrata
Festa gerens ibidem veris transegerat ortum,
Expectans vestita foret dum gramine tellus,
(0706A)Fronderent silvae, possent et sole sereno,
Et coelo, de diversis regionibus apte
Ad bellum gentes variae populique vocari.
Namque novum rursus voluit certamen inire,
Atque labore gravi modicam mutare quietem.

ANNALIUM DE GESTIS CAROLI MAGNI LIBER SECUNDUS EXPLICIT. INCIPIT TERTIUS.
(0705)
(0705A)Aurea siderei transcendere cornua Tauri
Fulgentesque polo iam sol intrare Laconas
Coeperat, et gelidis breviatae noctibus umbrae,
(0705B)Auraque productae spatio iucunda diei,
Florenti semper studiis animoque vigenti
Dant gratum Carolo tempus, quo viribus uti
Posset et ad bellum proprias educere turmas.
Qui post annorum centena volumina cursu
Septeno transacta, decem quoque circiter annis
Emensis novies, postquam Deus est homo natus,
Hoc fuit aggressus Hunos certamine primo.
Nec sibi cunctandum ratus est, quin redderet illis
Quam meruere vicem, veteris hoc denique causae
Poscebant odii. Nam gens dum floruit illa,
Innumeris dominans aliis, quas subdidit armis,
Tum Francis inferre malum persepe solebant.
Sic veteres memorare solent, quod funditus olim
(0705C)Illorum terras immani caede furentes
Vastarint, dederintque voracibus omnia flammis
Oppida, rura, domos, urbes, coenobia, villas
Nam furor hostilis voluit nec parcere sacris
Aedibus, et regno vix una remansit in illo
Mettenses intra muros constructa decenter
Ecclesia Stephani, martyr qui primus habetur
Denique continuis Francos compluribus annis
Sic impugnabant Huni, rex donec eorum
Attila, multorum totiens victor populorum,
Feminea, periit dextra sub tartara trusus.
Namque ferunt, quod eum vino somnoque gravatum,
Cum nox omnigenis animantibus alta quietem
Suggereret, coeptis crudelibus effera coniunx,
Ducens insomnes odiis stimulantibus umbras,
(0705D)Horrendo regem regina peremerit ausu.
Ulta necem proprii tamen est hoc crimine patris.
Hoc res Hunorum tristi velut omine lapsa,
Post rediit retro, nec prosperitate priori
Sunt posthaec usi. Prius oppressere profan
Christicolas Francos antiqui temporis aevo,
Castigante Deo caros sibi more benigno.
Ergo patrum cladis nota mansit inusta nepotum
Pectoribus, servans irae monimenta vetuste.
Tum nova praeterea de causis orta simultas
Iam dictis, animum Caroli commovit, ut illos
Francorum totis cum viribus aggrederetur.
(0706A)Protinus edicto producitur imperiali
Ex cunctis ingens populis exercitus illi
Subiectis, et cunctarum validissima rerum
(0706B)Copia, quas tanti belli instrumenta gerendi
Poscebant, vigili cura studioque paratur.
Sed numerosa nimis quoniam produxerat ex hoc
Agmina, per partes eadem seiunxerat, ac sic
Pannoniam, gens Hunorum quam seva tenebat,
Tramite distantem longo penetrare sategit.
Tunc unam populi partem comiti Theodrico
Atque Magenfrido, ducibus hoc tempore primis,
Committens, aquilonales per fluminis horas
Danubii praecepit eos iter accelerare.
Ipse per australis tendebat litoris agros,
Milibus innumeris stipatus et agmine forti.
In medio fluvius cunctis alimenta vehebat
Agminibus, regis speciosa classe repletus,
Quam Baioariis fuit ingens cura tueri.
(0706C)Ipsos in ratibus descendere quippe secunda
Iussit aqua. Sic ad fluvium rex venit Anesum,
Qui medius Baioarios seiungit et Hunos.
Hunc iuxta positis per prata virentia castris,
Communi voto ternis statuere diebus
Suppliciter celebrare preces, ac pectore toto
Auxilium regis regum deposcere Christi,
Ut coeptis pius annueret, quo cuncta darentur
Prospera, tot populis in tam longinqua profectis,
Munitis signo fidei, contraque nefandos
Gentiles felix fieret certamen agendum.
Atque dehinc motis memoratae proclia castris
Intulerat genti, cuius munimina statim
Pulsis praesidiis destruxerat, ex quibus unum
(0706D)Non operis parvi Cambus praeterfluit amnis,
Atque super dictum Cumberg munitio montem
Altera pregrandi fuerat circumdata vallo.
Destructis utrisque tamen cum robore forti,
Aequatisque solo, ferro vastabat et igni
Hostiles late terras, ad ostia donec
Perveniens Arrabonis, qua fertur in undas
Danubii, lassis ibidem statione locata
Militibus parvum dederat requiescere tempus.
Sic ubi Pannoniae fuerat pars maxima latae
Divitiis spoliata suis ac tradita flammis,
Incolumem victor populum rex inde reduxit,
(0707A)Cui fuit hostilis haec tota profectio plane
Prospera, res in ea nec contigit ulla moleste,
Excepto quod tanta lues eius legionis,
Quam rex duxit, aequos morbo consumpsit atroci,
Ut decimam partem vix de tot milibus huius
Expertem cladis tradant potuisse reduci.
Rex autem veniens Reginum, quam Reganesburg
Nunc vocitant, ibidem natalis gaudia Christi
Cordeque sacratum celebravit pascha fideli.
Anno 792. Indict. 14.
Celsa Pyrenaei supra iuga condita montis
Urbs est Orgellis, praesul cui nomine Felix
Prefuit. Hic haeresim molitus condere pravam,
Dogmata tradebat fidei contraria sanctae,
Affirmans, Christus dominus quia corpore sumpto
(0707B)Est homo dignatus fieri, non proprius ex hoc,
Sed quod adoptivus sit Filius omnipotentis.
Responsumque Toletano dedit hoc Helipando
Pontifice, de re tanta consultus ab ipso,
Atque suum scriptis defendere dogma libellis,
Omni quo potuit studio curavit et arte.
Hinc ad catholici deductus principis aulam--
Idem Regino nam tum hiemabat in urbe--
A multis ibi presulibus synodoque frequenti
Est auditus, et errorem docuisse nefandum
Convictus, posthaec Adriano mittitur almo,
Sedis apostolicae fuit hoc qui tempore praesul.
Quo praesente, Petri correctus in aede beati,
Pontificum coram sancto celebrique senatu,
Dampnavit Felix prius infeliciter a se
(0707C)Ortam perfidiae sectam, meruitque reverti
Ad propriae rursus retinendum sedis honorem.
At Baioaricis aestivum tempus in horis
Dum rex duxisset, suprema pericula poene
Incurrit, nisi quod pietas divina resistens
Ausibus humanis, saevas everterat iras.
Horror inest animis tales recolentibus ausus,
Quod fuerit rutilum Francorum tam prope lumen
Extinctum, facinus vel concepisse malignos
Tantum mente viros. Carolum nam tradere morti
Omnimodis satagunt: hinc coniuratio fertur
Inter Francorum proceres crudeliter acta.
Precipue regis materno sanguine cretus,
Sed plus nequitia morum, quam degener ortu,
(0707D)Auctorem sceleris demens se prebuit huius.
Non tamen hoc odium regem meruisse, vel ipse
Hostis iure queri poterat, regina sed atrox,
Ac saevum gestans animi Fastrada tumorem.
Insidiatores partim suspenderat illos
Informis leti laqueus, natoque pepercit
Rex tantum proprio, tonsumque monasteriali
Proposito purgare scelus iussit meditatum.
In Baioarica vero regione moratus,
Instabat princeps navalem condere pontem,
Qui per Danubium bello prodesset agendo,
(0708A)Quod contra saevos olim susceperat Hunos.
Hinc et natalem Domini celebraverat illic,
Ipsius et merito clarissima festa triumpho,
Quo pariter vicit mortem mortisque ministrum.

Anno 793. Indict. 15.
Cum rex ad coeptum statuisset conficiendum
Belli certamen Hunos invadere rursus,
Comperit extinctas, Theodricus dux legiones
Quas per Fresonum pagum Hriustri vocitatum
Ducebat: nam Saxonum periere dolosis
Insidiis, captae Wisurae prope litora pulchrae.
Dissimulans igitur tanti infortunia dampni.
Intermisit iter, quo disponebat adire
Pannonias, et cum Hunis committere pugnam.
(0708B)Interea suasere sibi, qui nota ferebant
Talia, quod fluvios inter, Radantia quorum
Unus habet nomen, sed et Alcmona dicitur alter,
Si fieret tantus fossa tellure paratus
Alveus, inductis ambos dum tangeret amnes
Gurgitibus, posset puppes ut ferre natantes,
In Rhenum de Danubio celer efficeretur,
Et facilis cursus ratibus. Radantia namque
Se Moino, Moinus Rheno miscere probatur;
Alcmona Danubii rabidis illabitur undis.
Consilium credens igitur sibi dantibus istud,
Ipse locum princeps operi quem credidit aptum
Expetiit tanto, multis quoque milibus illuc
Conductis operatorum, simul omnia poene
Autumni studio consumpsit tempora casso.
(0708C)At tamen in longum passus duo milia ducta
Fossa fuit, pedibus tercentum lata patebat,
Sed non perfectum poterat consistere prorsus
Hoc opus, assiduus quoniam nimis offuit imber,
Et naturalis terram dissoluerat humor,
Egestumque fuit quantum sudore diurno,
Rursus humi tantum rediit sub nocte relapsa.
Cumque lutum semper madidis incresceret arvis,
Alveus et firmo constaret litore nusquam,
Ima petens inmensa palus per lubrica fluxit,
Ac densum scrobibus caenum subsedit in altis.
Cum tamen in coepto persisteret ipse labore,
Hunc tristi tandem fama reuocante reliquit,
Est totius enim subito defectio gentis
Saxonum rursus bellum narrata mouentis.
(0708D)Preterea Sarraceni permaxima damna
Intulerant, quedam regni confinia ferro
Vastantes, ducibus Francorum denique caesis,
Cum spoliis laetoque nimis rediere trophaeo.
Tum rex aduersis commotus talibus, inde
Ad Francos rediit, natalis gaudia Christi
Deuote caelebrans Moini prope clara fluenta,
Qua locus insignis Kiliani martyris almi
Nomine seu meritis fulget: sanctum quoque pascha
Est in Franconoford magno veneratus honore.

(0709A)Anno 794. Indict. 1.
Dira venenifere conatus semina sectae,
Quae Felix infelici male sparserat ausu,
Vellere de sacro Domini radicitus agro,
Catholicus princeps, synodum celebrare vocatos
Undique pontifices iam dictam fecit ad aulam.
Nec non affuerat Stephanus cum Theophilacto:
Nam fuit antistes sedis legatus uterque
Romane, quos papa sacer mittens Adrianus,
Rite suam servare vicem mandaverat illic.
Tunc igitur cuncti cum decreto generali
Hanc condemnarunt haeresim, scriptusque libellus
Est illam contra, quem confirmaverat ille
Pontificum coetus, simul et subscripserat omnis.
(0709B)Annis praeterea synodum non pluribus ante
Constantinopoli celebrari fecit in urbe
Grecorum princeps, qui Constantinus habebat
Nomen, et eiusdem genetrix Herena vocata,
Et condixerunt, ut septima seu generalis
Appellaretur; sed eam non nomine tali
Dignam concilium pariter cognoverat istud,
Utque supervacuam spernendam censuit iste.
Tunc ibi regalis Fastrada migraverat uxor
Hac ex luce, diem tandem sortita supremum.
Cuius in Albani speciosa martyris aede,
Iuncta Mogontiacae fulget quae moenibus urbis,
Cum magno fecit sepeliri corpus honore.
Atque dehinc Carolus cunctis hoc ordine gestis,
Foedifragis rursum Saxonibus intulit arma.
(0709C)Ac geminis exercitibus decreverat ipsos.
Instructis terrore simul ferroque domare,
Ut cito gens bellis succumberet una duobus,
Ex quibus haud unum paenitus sufferre valeret.
Regis ab australi properabant agmina parte,
Saxonum miseras late vastantia terras;
Filius ipsius Carolus traiecerat undas
Rheni, quem comitabatur delecta iuventus,
Invadens ex occidua regione rebelles.
Quos statim terror merito pervaserat ingens:
Et magni quamvis campi per plana Sinothfeld
Collecti, pugnaque forent certare parati,
Hoc animi cecidere metu, nec spes erat illis
Ulla resistendi Francis, quos tot populorum
Agminibus fultos vinci non posse videbant.
(0709D)Protinus omisso sese certamine belli
Subiciunt regi, iuramentis quoque firmant
Obsidibusque datis haec foedera deditionis.
Ipse regressus Aquasgrani--sic regia sedes
Inclita nomen habet, nec non vocitatur Aquensis--
Illic more suo celebravit tempora sancta,
In quibus est unita Deo substantia nostra,
Morsque redemptoris mundum reparaverat omnem.

Anno 795. Indict. 2.
Cum nimium suspecta foret gens facta rebellis
Saxonum totiens, crebro quoque foedere rupto
Sub iusta regis ditione quiescere nolens,
Haud ullum respirandi dare censuit illi
(0710A)Atque rebellandi spacium fortissimus archos,
Sed rursum terram populans hostiliter ipsam,
Eius in extremo tandem prope limite castris
Consedit positis, vicus qua nobilis extat,
Nomine Bardonwich dictus, quo iusserat ad se
Pergere Sclavorum proceres sibi foedere iunctos.
Illic adventum quorum dum forte maneret
Operiens, ex his extinctum comperit unum.
Rex Abodritorum fuit is, cognomine Witzun,
Iussus et ut fuerat, regem dum vellet adire,
Incidit insidias, illi quas ante pararunt
Saxones, quoniam Francis novere fidelem.
Hinc irae stimulis animo commotus amaris,
Eiusdem regionis agros villasque feroci
Quam late ferro populari iussit et igni.
(0710B)Tunc ex Hunorum quidam primoribus illuc,
Tudun habens nomen, venit per longa viarum,
Velle fatebatur regi qui subdere sese,
Et Christo domino devota credere mente.
Hinc in Aquasgrani Carolus remeaverat aulam,
Ac memorata prius supplex ibi festa peregit.

Anno 796. Indict. 3.
Sedis apostolicae sublimis culmine praesul
Hoc Adrianus ab hac vita decesserat anno.
Post quem sortitus summum Leo pontificatum,
Confestim claves, quibus est confessio sancti.
Conservata Petri, vexillaque miserat urbis
Romuleae Carolo pariterque decentia dona.
Admonuitque piis precibus, quo mittere vellet
(0710C)Ex propriis aliquos primoribus, ac sibi plebem
Subdere Romanam, servandae foedera cogens
Hanc fidei sacramentis promittere magnis.
Missus ad hoc Angilbertus, qui corpore sancti
Richarii clare decoratam rexerat abbas
Ecclesiam, pariter regalia detulit illuc,
Devote sancto misit quae munera Petro.
Nam spoliata fuit Hunorum regia, Hringum
Quam vocitant. Hanc dux Erichus hoc ceperat anno,
Multimodos etiam regi devexerat inde
Thesauros, aevo quos collegere vetusto
Innumeris crebro spoliatis gentibus Huni.
Ex quibus est Romam tunc maxima copia missa,
De reliquo summos proceres aulaeque ministros
Multum larga manus ditavit principis omnes.
(0710D)His gestis iterum rex Saxonum regiones
Invadens late vastaverat, atque reversus
Victor Aquisgrani brumali tempore mansit.
At dux Italiae Pippinus, regia proles,
Adiunctis Baioaricis legionibus illi,
Hunis intulerat bellum, sic patre iubente.
Cum quibus eventu certamina prospera laeto
Trans fluvium Tizan gessit, cunctisque fugatis
Hostibus, a Francis Hunorum regia tota
Est aequata solo, quam Hringum diximus ante.
Cuius poene gazae gentis tunc funditus omnes,
Magnus erat quarum numerus, cunctaeque priorum
Diripiuntur opes regum, quas depopulantes
Plures in variis sacras regionibus aedes,
(0711A)Temporibus multis male congessisse feruntur.
Tunc quibus ablatis, tam clari iure triumphi
Ad patrem victor memorata venit in aula
Pippinus, regni cui thesauros spoliati
Attulit, exuviasque ducum, vexillaque capta.
Cum quo iam dictus Tudun quoque venerat illuc,
Promissisque fidem propriis adhibere sategit,
Cum toto comitum numero baptisma suorum
Percipiens etiam per sacramenta spopondit,
Se fore subiectum Francis fidumque per aevum.
Sed postquam rediit, mutans promissa fidemque,
Perfidiae luerat parvo post tempore poenas.
At rex sollempni voto celebraverat illic
Tempora, quae Christus nascens moriensque sacravit.

(0711B)Anno 797. Indict. 4.
Cum pulchro renitens ortu claresceret aestas.
Ad regem Sarracenus cognomine Zatus
Adveniens, a se pervasam reddidit urbem,
Barzinona cui nomen: nam limite structa
Constat in Hispano, vario cogenteque casu
Nunc Sarracenis fuerat, nunc subdita Francis,
Perque ducem tandem memoratum reddita, qui se
Sponte sua pariter Carolo permisit et urbem,
Francorum subiecta fuit posthaec ditioni.
Inde suum gnatum, Hludowicum nomine, regem
Tunc Aquitanorum, direxit ad obsidionem
Oscae nomen habet sic urbs Hispanica quedam.
Ipseque more suo rursum Saxonibus arma
Intulit, auderent duras ne forte levare
(0711C)Cervices iterum, quorum vastaverat omnes
Extremos etiam fines, quos Albia claudit,
Et qua diffuso miscent se gurgite salsis
Fluctibus oceani Wisurae praeclara fluenta.
Cumque rediret Aquisgrani, devotus adivit
Regis Abinmage Maurorum filius illum,
Abdelle cui nomen erat, quem rex ibi clemens
Cum suscipisset, collegerat inde senatum,
Et quo conficeret tandem Saxonica bella
Consilium prudens iniit, quo tempore toto
Instantis brumae regione maneret in ipsa.
Ergo suo secum comitatu protinus omni
Assumpto, Wisurae positis in litore castris
Sedit, Heristellique locum iussit vocitari,
Hactenus hoc et habet nomen, terramque per ipsam
(0711D)Adductos secum populos diviserat, atque
Indigenas licet invitos dare compulit ipsis
Hibernas sedes simul et stipendia cunctis.
Huc ex Italia venit Pippinus ad ipsum;
Hispanis etiam rediens Hludowicus ab horis,
Hunorum quoque legati, nec non Hadefonsi,
Asturiae regis, quam maxima dona ferentes,
Ex tam longinquis Carolum terris adierunt.
Hinc est in regnum proprium dimissus uterque
Regalis natus: misit quoque cum Hludowico
Abdellam, qui post patriam deductus, et illis
Est commissus, ad hoc quos tunc elegerat ipse,
Et quorum fidei se credere non dubitavit.
Rex autem residens in Saxonum regione,
(0712A)Prefatoque loco sanctissima festa peregit,
In quibus indutus processit corpore Christus,
Et posuit carnem moriens, sumpsitque resurgens.

Anno 798. Indict. 5.
Veris in initio facinus commiserat atrox
Saxonum populus quidam, quos claudit ab austro
Albia seiunctim positos aquilonis ad axem.
Nos Northalbingos patrio sermone vocamus.
Nam pro iustitia legali more gerenda
Cum rex legatos illuc transmitteret, ipsos
Impia foedifrage iugulavit factio gentis.
Cumque Godescalcus, regis legatus et ipse,
Ante dies missus paucos ad regna tenentem
Danorum, Sigifridus erat cui nomen, in ipso
Tempore regrediens foret interceptus ab Hunis,
Auctores huius fuerant qui seditionis,
(0712B)Pertulerat mortem pariter pro crimine nullo.
His rex commotus Wisuram properavit ad amnem,
Inque loco quem Munda vocant sua castra locavit,
Atque necis legatorum iustissimus ultor,
In desertores irae laxavit habenas,
Vastari late sparsis legionibus illam
Precipiens terram. Tum saevus ubique furebat
Miles, ubique cruor rivis madefecerat arva,
Omnibus atque locis increverat horrida clades,
Vulnera, mors, luctus, clamor, fuga, flamma, rapinae,
Omnia complebant, donec compescuit altis
Albia gurgitibus procedere longius arma.
At Northalbingi missos inpune peremptos
(0712C)A se cernentes Caroli--nam regia castra
Haud traiecerunt fluvium--superaddere magnos
Disponunt ausus, Abodritos denique, Francis
Qui tunc subiecti fuerant ac foedere iuncti,
Nisibus ex totis coepere lacescere bello.
Ast illis Abodritorum dux nomine Thasco,
Comperto tali motu, tulit obvia signa,
Consertaque loco pugna, quem Suentana dicunt,
Quattuor hostilis prostravit milia coetus,
Ac victos fecit nimia cum clade reverti.
Cumque regressus Aquisgrani rex esset in aula,
Constantinopoli missos suscepit ab urbe
Legatos, Augusta suis pro rebus ad ipsum
Quos misit Herena, preces ac dona ferentes
Nam Constantinus fuerat qui natus ab illa,
(0712D)Cum foret inmensa morum gravis improbitate,
A Grecis regni deiectus culmine, magnas
Nequitiae dederat privatus lumine poenas.
Unus erat missus Michael, et presbiter alter
Theophilus, quibus est tandem poscentibus actum,
Ut magna regis pietate Sisinnius, olim
In bello captus, patriam dimissus abiret.
Is germanus erat praefate praesulis urbis,
Que caput imperii Grecorum nobile fulget.
His quoque dimissis, Hadefonsi regis ab horis
Hispanis venere viri, qui munera magno
Attulerant Carolo, renovantes foedus avitum,
Semper amicitia reges quod iunxerat ipsos;
Magna quibus dederat susceptis dona benigne,
(0713A)Ac patriam tali laetos dimisit honore.
Insule invase Baleares esse feruntur
Hoc anno, quarum Maiorica dicitur una,
Altera nomen habet sermone Minorica prisco.
Has etenim Mauri devastavere pyrate.
At rex praefata tempus celebravit in aula,
Quo nasci voluit coeli terraeque creator,
Et quo mors mortis fuit infernumque momordit,
Reddidit et nobis vitam de morte resurgens.

Anno 799. Indict. 6.
O quam triste nefas mortalia pectora crebro
Concipiunt, quam praecipiti summersa profundo
Nequitiae, dum non leges, non iura verentur,
Horrificos nimium caeci labuntur in actus.
(0713B)Testis hic est annus, quo res indigna relatu
Crimine Romuleam saevo maculaverat urbem.
Nam sacer antistes, mundo venerabilis omni,
Civibus a propriis poenas Leo sumpsit atroces.
Credidimus tormenta quidem cessasse piorum,
Iamdudum saevis tortoribus igne gehenne
Damnatis, quos imperii dum sceptra tenentes
Fecerat elatos inmensa potentia secli.
Martyribus cesis implerunt sanguine Romam
Nunc in pace novi sceleratis ausibus orti
Carnifices ibidem, longe licet inferiores
Iure potestatis, simili sed mente feroces.
Temporibus tantum scelus admisere modernis,
Indicto cum iustitio, se publica vota
Cum precibus solvens plebs castigare fidelis
(0713C)Deberet, pariterque suos purgare reatus.
Tum celebrare volens Christi mysteria cunctis
Pro sibi commissis, sollempni more sacerdos
Vectus equo, Lateranensi processit ab aula,
Ad tua Laurenti pergens sacra limina martyr,
Qua decus ecclesiae lectus modo ferreus auget,
Virtutis monimenta tuae clarissima praebens,
Quod superimpositus prunis contempseris ignes,
Corporis ardescens Christi magis intus amore.
Sed neque tale tuum meritum sedare furores
Hostiles potuit, quin ad tua dum properaret
Antistes summus suffragia sancta petenda,
Insidias illi simul et tormenta pararent.
Cum celeraret iter, turba vallatus iniqua,
Crudelesque manus tolerans, amiserat ipsum
(0713D)Effossis oculis lumen, linguam quoque tortor
Praecidit, nudumque dehinc liquere iacentem
Seminecemque foris, foedatum sanguine multo,
Inque monasterium posthaec deductus Herasmi
Martyris--auctores facti sic nempe iubebant--
Curandi specie fuerat servatus in ipso.
Donec cognoscens Wingisus res ita gestas,
Dux Spoletanus, Romam festinus adivit,
Nocteque sublato per murum praesule sacro,
In sua cum iustis deduxit honoribus ipsum.
Qui miserante Deo transacto tempore pauco,
(0714A)Amissum recipit visum pariterque loquelam:
Seu quia festinans tortor trepidansque nefandis,
Dum concurrentes metuit non talia turbas
Passuras, sed velle suum defendere papam,
Non quantum voluit crudelia facta peregit:
Seu, quod credendum magis est, antiqua redemptor
Per meritum magni renovans miracula Petri,
Sanari successorem donaverat eius.
Haec Winigisus ut ad Caroli dux detulit aures,
Admonitus probitate viri summeque colendo
Ordine sedis apostolicae, rex iussit, ut ad se
Glorifico presul deductus honore veniret.
Egit iter tamen ipse suum, decrevit ut ante,
Saxonum terras adiens, ibidemque locatis
(0714B)Ad Padarbrunnon multo cum milite castris,
Opperiebatur non parvo tempore summi
Praesulis adventum. Carolus quoque, regia proles,
A patre missus ad eiusdem confinia gentis,
Perrexit lato qua profluit Albia cursu,
Disponenda forent dum forte negotia quaedam
Cum Wiltis et Abodritis, ac suscipiendi
Saxones aliqui, qui se de partibus illis
Iam delegerunt fidei committere regis.
Haec satis egregie peragens dum cuncta, moratus
Iunior esset in his Carolus, spectatque reversum
Dum videat natum patrio rex magnus amore,
Venit apostolicus, terrarum poene supremas
Iam penetrans horas. Illi via tanta peracta
Visa brevis fuerat, quia compensaverat omnes
(0714C)Intuitu Caroli quos pertulit ante labores,
A quo cunctorum solamina digna malorum
Danda sibi merito spe certa credidit olim.
Namque propinquantem cum primum noverat, illi
Obvius ipse loco de castrorum memorato
Stipatus multis populorum milibus ibat.
Pontificemque vicem Petri, cui claudere coelos
Et reserare licet verbo, sedemque tenentem
Suscepit cum magnifico reverenter honore.
Cumque dies aliquot laetos ibi duceret, idem
Insinuans praesul sua quaeque negotia regi,
Illius facilem cognovit ad omnia mentem
Concedenda, pie voluit quaecumque praecari
Inde reducendum digne primoribus illum
Francorum commendavit, qui iussa replentes
(0714D)Ingressi pariter Romam sua restituerunt
Omnia pontifici rursum, quo iura regendae
Sedis apostolicae iustosque teneret honores.
Et post discessum papae rex duxit eodem
Tempora pauca loco, subito cum tristis ad illum
Nuncius interitum procerum mortemque duorum
Detulit, insignes fecit quos maxima virtus.
Unus erat Baioariae comes, isque vocatus
Geroldus, qui cum populum defendere Christi
Conatus, bello saevis obsisteret Hunis,
Finivit vitam fragilem, sumpsitque perennem.
(0715A)Italici vero fuerat dux limitis alter,
Nomen habens Erichus, qui post bene plurima gesta
Praelia, post crebro sumptos ex hoste triumphos,
Oppugnare Liburnorum contenderat urbem
Tharsaticam, civesque loci quem robore semper
Invictum novere, dolis ac fraude necarunt.
At Carolus, quantum tempus permiserat illud,
Saxonum rebus certo moderamine cunctis
Dispositis, in Aquisgrani se contulit aulam.
Ad quem Wido comes, cui Brettonum regiones
Commissae fuerant, gentis quam sepe rebellis
Detulit arma ducum, proprio quae nomine quisque
Inscripto dederat: signum fore deditionis
Hoc statuere suae, Francis servire coacti.
Nam sociis comes ille suis cum pluribus ipsam
(0715B)Hoc anno penitus terram lustraverat omnem,
Corda domans belli terrore ferocia grandi.
Et iam perpetuo Brettones iure subacti
Parerent Francis, si non promissa fidemque
Perfida fallacis mutassent pectora plebis.
Tunc quoque Sarracenus, Azan cognomine dictus,
Direxit Carolo claves cui praefuit urbis
Oscae--sic illam vocitavit barbara lingua--
Magnaque dona simul mittens, hanc tradere sese
Promisit, si tempus ad hoc contingeret aptum.
Tunc Hierosolima monachus directus ab urbe,
Inmenso nimium spacio terraeque marisque
Transcurso, regi munus preciosius omni
Auro detulerat, mittente pio patriarcha
Pignera sancta loci, Christus quo carne sepultus
(0715C)Morte resurrexit victa, quo gaudia mundo
Angelus haec caeli missus narravit ab arce.
Rex quoque natalem Domini celebravit in aula
Iam dicta, monachumque dehinc remeare volentem
Absolvit, comitemque simul coniunxerat illi
Zachariam, regalis erat qui presbyter aulae.
Per quem magna locis misit donaria sanctis,
Atque viris inopem vitam ducentibus illic,
Et mala perpessis mundi sub nomine Christi.

Anno 800. Indict. 7.
Martia cum medios explessent tempora cursus,
Phebus et initium mundi totius et anni
Arietis aetherii gradiens in signa tonaret,
Florigerum rediit hiemis ver aspera pellens,
Frondibus exornans silvas, et prata virenti
(0715D)Gramine, dans avibus voces, augmenta diebus,
Tum decus egregium mundi, lux clara moderni
Temporis, ex aula Carolus progressus Aquensi,
Oceani litus, nomen cui Gallicus extat,
Lustrabat, classemque mari perfecit in ipso,
Infestum quod Northmanni fecere pyrate.
(0716A)Iam tunc Francorum nimium gens noxia regno.
Inque monasterio, sancti quo membra quiescunt
Richarii, celebravit ovans sollempnia paschae.
Tramite tum cepto properans pervenit ad urbem
Turonicam, Martine tuam sanctissime tumbam,
Qui confessor apostolica virtute choruscus
Effulges, adiit quaerens suffragia supplex.
Coniugis hic illum tristis valitudo morari
Compulit: extremas ibi vitae clauserat horas,
Moribus et vitae merito laudabilis omni,
Cui nomen Liudgardis erat. Tum funere digne
Illic curato, tumulique decore peracto,
Ipse Mogontiacum rediit, primisque suorum
Undique collectis, ibi conventum generalem
Fecerat Augusti circa primordia mensis.
(0716B)Tunc et in Italiam multis iter aggrediendum
Condixit populis, illuc quos pergere secum
Decrevit, quod distulerat non tempore longo;
Agmine delecto sed eô comitante profectus,
Moenia famosae petiit praeclara Ravennae.
Cumque dies esset septem non amplius illic,
Pippinum regem gentis cum milite multo
In Beneventanae direxerat oppida terrae,
Ipseque Romanas ibat devotus ad arces.
Obvius huic ad Nomentum Leo papa sacratus
Venerat, et gaudens multum veneransque recepit,
Quem defensorem solum sibi senserat olim.
Dulcibus alloquiis ibi tunc epulisque peractis,
Antistes summus regem praecessit ad urbem.
Postera cumque dies celebris, festivaque praebens
(0716C)Gaudia Romanis, qua suscipiendus ab illis
Rex tantus fuerat, solis fulgesceret ortu,
Pontifices clerumque suum collegerat omnem
Papa. Quibus secum sumptis, ad limina magnae
Basilice Petri qui summus apostolus extat
Venit, et in gradibus templi stipante sacrato
Constitit ipse choro: Carolum sic advenientem
Suscepit, laudum modulamina dulcia cantans,
Atque Deo grates ex toto corde rependens,
Quod moderatorem defensoremque dedisset
Ecclesiae talem, cui non ea noverat aetas
Mortalem similem, vel sic virtute valentem,
Omne bonum vel devota sic mente volentem.
Tantus honor, talis Francorum gloria regem
Magnaque Romanae comitantur gaudia plebis,
(0716D)Aecclesiam Petri puro cum pectore magni
Intraret, fusis lacrimis humilique precatu
Implorans tanti suffragia sancta patroni.
Iam quoque solstitii glacialis tempore crescens
Asperitas brumae tandem cogebat, ut illic
Militibus hiberna quies optata daretur.

INCIPIT LIBELLUS IIII ANNALIUM DE GESTIS CAROLI MAGNI IMPERATORIS.
(0715)
(0715D)Festa dies caelis, eadem celeberrima terris,
Virginei partus Christique refulserat ortus,
(0716D)Post octingentos ex quo processerat annos,
Tectus servilis Dominus velamine formae.
(0717A)Et iam natalis tanti cumulaverat omnem
Laeticiam Roma Caroli praesentia regis.
Hic, cum missarum sacro sollempnia ritu
Incipienda forent, magnam processit in aulam,
Quae corpus mundo venerandum continet omni
Petri, cui claves Christus dedit ipse polorum;
Eius et ante sacros artus cum mente fideli,
Effusis precibus, sese rex inde levaret,
Ipsius imposuit capiti Leo papa coronam.
Conclamat pariter populus, sacra personat aedes
Ingenti iubilo, vox fertur ad aethera plebis,
Romanae sic concordi simul ore canentis:
Augusto Carolo magno, pacemque ferenti,
Imperii merito Romani sceptra tenenti,
Gloria, prosperitas, regnum, pax, vita, triumphus!
Post laudes igitur dictas, et summus eundem
(0717B)Praesul adoravit, sicut mos debitus olim
Principibus fuit antiquis, ac nomine dempto
Patricii, quo dictus erat prius, inde vocari
Augustus meruit pius, imperii quoque princeps.
Tempore paucorum post haec abeunte dierum,
Ipse suum Carolus praeceperat ante tribunal
Duci, iudiciumque viros legale subire,
Per quos praeterito fuerat tot cladibus anno
Affectus sacer antistes, legemque secundum
Romanam maiestatis cogente reatu,
Dampnavit poena merito cunctos capitali.
Sed licet indignis, interveniente benigno
Praesule, concessit vitam, tamen esset inultum
Ne tantum scelus, exilio relegaverat omnes.
(0717C)Festaque transegit postquam paschalia Rome,
Egressus Spoletanam perrexit in urbem.
Augustus vero quo tempore manserat illic,
Aprilis horam cum nox extrema secundam
Obscuram nimium tenebris involveret atris,
Ingenti subito tellus exterrita motu
Contremuit, sonitusque graves nimis et metuendos
Ediderat, stabilem cui sustulit ira quietem
Caelestis, grandi sub mole latentia mundi
Intima concutiens impulsu viscera diro.
Cumque procellosus penetrasset turbo cavernas
Occultas, ac venarum loca tecta sub alto
Terrarum gremio, nec, qua prorumperet inde
Vis venti, patulos usquam reperiret hiatus,
Quassatis fluctus quosdam generavit in arvis.
(0717D)Tamque domi maior quam gurgite terror in ullo
Naufragii fuerat, tremulo sua culmine quisque
Dum fugeret subitam minitantia tecta ruinam.
Moenia cuncta simul tetro sonuere tumultu,
Pendula crispanti stridunt ut lintea flatu,
(0718A)Aut dum quae tenui squalebant pulvere vela,
Exagitant famuli certatim discutientes.
Haud aliter muros omnes tremuisse videres.
Hic tamen Italiam terror specialiter omnem
Perculerat, cuius plures subverterat urbes,
Avulsosque ruit montes radicibus imis.
Tum Romae cecidere trabes venerabilis aedis,
Pigneribus propriis quam Paulus apostolus ornat.
Gallia nec tantae fuit aut Germania cladis
Immunis, circa Rhenum loca denique motu
Plurima terrifico nimium concussa fuerunt.
Audiri quoque mugitus e montibus altis,
Et tetri sonitus reddi variique boatus,
Morborumque lues fieri permaxima coepit.
At Spoletanis Carolus regressus ab oris,
Ad Ticinum rediit, cui nunc est Papia nomen
(0718B)Italie linquens fines Augustus, Aquensem
Expetiit sedem, mansitque quietus hoc anno,
Perque sui partes regni direxerat omnes
Legatos, aequo legum moderamine mandans
Iusticias facere et varias componere lites,
Reddere ius civile bonis, terrere malignos:
Divinas mundique pias ex ordine leges
Tunc exerceri mandaverat et renovari.
Anno 802. Indict. 9.
Hoc de longinquis elephans regionibus anno
Primitus adductus, mira spectacula regno
Francorum; dederat Persarum denique princeps
Hunc Aaron: idem, fuerat cui subditus Indis
Exceptis oriens totus, curaverat ultro
Eius amicitiae se foedere iungere firmo,
(0718C)Ac dignum duxit pre cunctis regibus ipsum
Temporis illius solum, cui munera larga
Praecipui causa transmittere vellet honoris.
Nam gemmas, aurum, vestes et aromata crebro,
Ac reliquas orientis opes direxerat illi,
Ascribique locum sanctum Hierosolimorum
Concessit propriae Caroli semper dicioni.

Anno 803. Indict. 10.
Nobilis hic annus longi certamina belli
Tandem Saxones inter Francosque peracti
Firmo perpetuae conclusit foedere pacis.
Augustus pius ad sedem Salz nomine dictam
Venerat: huc omni Saxonum nobilitate
Collecta, simul has pacis leges inierunt,
(0718D)Ut toto penitus cultu rituque relicto
Gentili, quem daemonica prius arte colebant
Decepti, post haec fidei se subdere vellent
Catholicae, Christoque Deo servire per aevum.
At vero censum Francorum regibus ullum
(0719A)Solvere nec penitus deberent atque tributum,
Cunctorum pariter statuit sententia concors,
Sed tantum decimas divina lege statutas
Offerrent, ac presulibus parere studerent,
Ipsorumque simul clero, qui dogmata sacra,
Quique fidem Domino placitam vitamque doceret.
Tum sub iudicibus, quos rex inponerat ipsis,
Legatisque suis, permissi legibus uti
Saxones patriis et libertatis honore.
Hoc sunt postremo sociati foedere Francis,
Ut gens et populus fieret concorditer unus,
Ac semper regi parens aequaliter uni.
Si tamen hoc dubium cuiquam fortasse videtur,
De vita scriptum Caroli legat ipse libellum,
Quem Francos inter clarus veraxque relator
(0719B)Ac summe prudens, Einhardus nomine, scripsit.
Hac igitur pacis sub conditione fideles
Se Carolo, natisque suis, stirpique nepotum
Ipsius, iuraverunt per saecla futuros.
Quos per ter denos et tres tam duriter annos
Linquere protracti penitus conamina belli
Plus regis pietas et munificentia fecit,
Quam terror. Nam se quisquis commiserat eius
Egregiae fidei, ritus spernendo profanos,
Hunc opibus ditans ornabat honoribus amplis.
Copia pauperibus Saxonibus agnita primum
Tunc fuerat rerum, quas Gallia fert opulenta,
Praedia praestiterat cum rex cumpluribus illic,
Ex quibus acciperent preciosae tegmina vestis,
(0719C)Argenti cumolos, dulcisque fluenta Liei.
His ubi primores donis illexerat, omnes
Subiectos sibimet reliquos obtriverat armis,
Et multis experta modis innotuit eius
Tam dulcis pietas quam formidabilis ira,
Praefatum statuere fide servare perenni
Foedus, et ulterius non id mutasse probantur.

Anno 804. Indict. 11.
Praesul apostolicus Roma perrexit ab urbe,
Augusti Leo flagranti deductus amore,
Aecclesiae quoque pro causis, quibus imperiali
Esse videbat opus munimine, rursus adire
Francorum terras satagens per longa viarum.
Hic ubi terribiles primum transcenderat Alpes,
Adventasse virum tantum rumore volucri
(0719D)Indice compererat statim prope Gallia tota,
Protinus hoc etiam laetus cognovit, et illi
Obvius Augustus Remensem venit ad urbem,
Susceptumque satis digno veneratus honore
Duxerat ad sedem, cui nomen Carisiacus.
Natalis Domini festis ibi rite peractis,
Sedis Aquensis abhinc petierunt moenia pulchrae,
Glorificeque simul celebrato tempore sancto,
Quo stella monstrante Magi cognoscere veri
In terris nati meruerunt luminis ortum,
Colloquioque dehinc, pro quo praesul venerandus
Venerat, expleto, rex inclitus obtulit illi
(0720A)Munera, digna simul danti seu suscipienti,
Hic cum pontificum clarissimus, illeque regum
Temporis illius, nullo dubitante fuissent.
His gestis, propriam praesul remeavit ad urbem,
Seque viri seiunxerunt ibi corpore solo,
Mentis amore pio iuncti sine fine manentes.

Anno 805. Indict. 12.
Natio Sclavorum studio satis aspera belli,
Quos Behemos vocitant, in se levitate procaci
Irritans Francos, Caroli commoverat iram.
Quos contra missus multis cum milibus eius
Natus et aequivocus, bellum virtute sagaci
Commisit, celeri victor quod fine peregit.

Anno 806. Indict. 13.
(0720B)Cum pius Augustus Domini munimine fultus,
Legitimo cunctos tanti moderamine fines
Imperii servans, placidam daret undique pacem,
Sollerti meditabatur depellere causas
Mente simultatum, populo quas posse fideli
Tempore discidium vidit generare futuro.
Unde suos inter natos ne gignere posset
Post aliquam litem patrii divisio regni,
Certas ipse dedit partes ut cuique volebat.
Italico regi Baioariam simul omnem
Pippino addiderat; nec non Burgundia, quantum
Parte sub extrema celsas interiacet Alpes,
Cum paucis Alamannorum quoque finibus illi
Traditur. At Carolo reliquos donans Alamannos,
Saxones ac Fresones subiecit eidem,
(0720C)Cui simul ex magna fertur data Gallia parte,
Oceani donec vastis concluditur undis.
Hunc in Francorum sibimet succedere regnum
Disposuit, si non aliter Domino placuisset.
Subicitur vero sceptris Burgundia paene
Tota pii regis Hludowici, iure tenentis
Post haec imperium, nec non Aquitania cuncta,
Quae commissa prius fuerat, nunc traditur illi
In regnum proprium, stabili dicione regendum.
Hinc omnes obtestatus, multumque precatus,
Admonuit servare fidem, nec spernere pacem,
Ne proprio quisquam transgresso limite, causas
Rixarum bellique daret, fusique cruoris
Christicolae plebis merito reus esset in aevum,
Sed facerent inter sese, quo firma maneret
(0720D)Debita fraternas socians concordia mentes.
Ipse dehinc princeps in sede manebat Aquensi,
Nec post militiae solitos exercuit usus,
Aut aliquos ivit bellum gesturus in hostes.
Nam nec opus fuerat, nec eum permiserat aetas,
Iam quibus exsaciatus erat, renovare labores,
Cui gravis inrepens, et per momenta senectus
Singula succrescens, faceret decrescere vires.

Anno 807. Indict. 14.
Rex Sarracenae gentis nimium truculentae,
Atque gravis late mundo terraque marique,
(0721A)Muneribus tamen Augustum veneratur opimis,
Transmittens etiam quoddam mirabile donum
Denique tunc, inter tentoria qualibet arte
Facta dedit maius cunctis et pulcrius unum.
Fama solet veterum quicquam si dicere verum,
Mirandum, collecta forent ubi carbasa tanta,
Aut quibus orta seges lini tam fertilis agris,
Materies operi quae posset idonea tanto
Affore: non hominum tantam nisi milia molem
Erigerent. Spacium campi concluserat amplum
Textilis excelsis paries herendo columnis,
Nec summi culmen tecti superare volatu
Viribus impulsae magnis potuere sagittae.
Intus erant multi generis habitacula pulchra,
Quilibet egrediens ut non haec esse putaret
(0721B)Vela movenda loco, sed moenia nobilis aulae.
Interea Northmannorum dux, Alfdeni dictus,
Augusto magna sese comitante caterva
Subdidit, atque fidem studuit firmare perennem.

Anno 808. Indict. 15.
Sunt Sclavi quidam Lini cognomine dicti;
Hos contra, genitore suo mittente, profectus
Iunior est Carolus, cuius non Albia lata
Praepediebat iter, sed Francorum legiones,
Fluminis eiusdem traiecto gurgite, laetis
Auspiciis usus, memoratos duxit in hostes,
Signaque gaudenti retulit victricia patri.

Anno 809. Indict. 1.
Undique praesentis pax laetificaverat anni
(0721C)Cunctos imperii fines, sed tristia quaedam
Multis contigerant terris: nam sevior omni
Hoste nefanda lues pecudum genus omne peremit.
Nam cum pastores agerent armenta gregesque
Mane foras laetos in prata virentia, sero
Aegra domum rediit vix pars paucissima, dirae
Signa gerens pestis macie mortisque propinquae.
At maior numerus campi per plana iacebat,
Qua dulces animas virides efflavit ad herbas.
Iamque cadaveribus foetebant pascua stratis,
Extractis etiam, praesepia quaeque labore
Purgari multo poterant, tum qui moriturum
Cernentes animal magis id prosternere ferro
Eligerent, statim stillans e vulnere tabo
(0721D)Prodiderat toto concretum corpore virus.
Noricus ista sinus fertur specialiter esse
Perpessus cum vicinis regionibus illi.
Praeterea steriles hoc factae tempore vites,
Impenso sibimet nulla mercede labori
Respondent, spes est avidi frustrata coloni,
Dum vineta carere suo pubentia foetu
Conspicit, et vane silvescit inutilis arbor,
Palmite diffuso nullas dum pampinus uvas
Contegit, et fructu vacua stat vinea lata.
Partibus in multis regni sic omine tristi
Bachica non solito perierunt pocula damno.
Tempore nimirum tanto licet ante, per orbem,
Augusto, luctum, terris abeunte, futurum
Iam ostendebat casus tristissimus iste.

(0722A)Anno 810. Indict. 2.
Pippinus rex Italiae, lux inclita quondam
Francorum, nitido laetum cum duceret aevum,
Flore vigens simul aetatis mentisque decore,
Cui praeclara fuit virtus, cui gloria summa,
Omnia fallacis pariter cui prospera mundi
Tunc aderant, morbo vitam finivit acerbo.
Immaturus huic obitus iocundaque vita
Extitit, unde suo nimium de funere patri
Omnibus et Francis gemitum luctumque reliquit.

Anno 811. Indict. 3.
Rursus ut omnipotens caros sibi sepe flagellis
Erudit, aeternae det ut illis gaudia vitae,
Augusto vis iudicii veneranda superni
Omnem praeteriti luctum geminaverat anni,
(0722B)Ipsius assumens alium de corpore natum,
Mortalisque iubens vitae finire tumultus.
Hic patris equivocus fuerat, nec nomine solo,
Indole sed mentis clara probitateque morum,
Omnimodaque patrem virtutum dote referret,
Si rectore frui meruisset Francia tali.
Hoc quoque Bernhardo regnum concesserat anno
Italicum pius Augustus; nam filius idem
Pippini merito patri successerat heres.

Anno 812. Indict. 4.
Maxima longinquis terrarum venit ab horis
Grecorum de principibus legatio missa.
A quibus Augustus pacem donare rogatus,
Iure piis precibus, multum quas novit utrique
Proficuas regno, consenserat ilico clemens,
(0722C)Foedus et inter se fidei pacisque tenendae
Iurando partes firmarunt protinus ambae.

Anno 813. Indict. 5.
Iam gravis Augusto morbus simul atque senectus
Corpore sustulerant solitum marcente vigorem;
Curarumque, quibus res publica tanta regenda
Ac servanda fuit, non se sufferre valere
Immodicum pondus, placidae sed sola quietis
Otia, supremo labentis tempore vitae
Vidit amanda sibi, quo procurare migranti
Hinc animae requiem propriae veniamque studeret.
Unde duces ac primores sollempniter omnes
Atque magistratus ad concilium generale
Undique collegit, natoque suo Hludowico
Cunctorum cum consilio ius omne regendi
(0722D)Tradidit imperii, successoremque paterni
Imposito designavit diademate regni,
Consortemque sui factum totius honoris
Augustum pariter vocitari iusserat ipsum.
Quod cum magnifico satis accepere favore
Consilium cuncti, cum prorsus id utile regno
Multimodis intellegerent. Hinc aucta refulsit
Maiestas Caroli, concordia facta futuris
Hinc est temporibus, cum tot caput extitit unum,
Unanimi populis monstratum mente sequendum.
Hinc metus externis incussus gentibus ingens.
Nil sperare dedit Caroli de morte propinqua.
Quo minui posset status et rectissimus ordo
Regni Francorum, cuius non ante reliquid
(0723A)Tam clarus princeps regimen, quam sumpsit id alter,
Quem merito patri similem virtute putarent,
A quo non dubium, quin armis regna subacta
Cuncta simul miti regeret moderante sophia.
Ut quondam magnus pariter rex atque propheta,
Qui lyrico modulante melo caelestia doctus
Carmina divino completus pangere flatu,
Nunc cytharis David digitos fidibusque canoris,
Nunc capulis aptare manus armisque solebat,
Innumeras postquam gentes hostesque triumphis
Subdiderat propriis, meritis maturus et annis,
Se vivente, suus iussit quo filius omni
Haebrei Salomon regni frueretur honore.
Sic Carolus noster solitus tractare vicissim
(0723B)Proelia, daemonicos etiam subvertere cultus,
Catholicam firmare fidem, damnareque sectas
Perversas, ut doctrinae coelestis ubique
Cordae concordes in Christi laude sonarent,
Magnifice bellis regnum nimis amplificatum
Prudenti nato pacemque reliquit amanti,
Quique labore patris bona conquisita quietus
Sumeret, exercens divini dogmata cultus.
Haec ita dum fierent, passim permixta videres
Gaudia tristitiae. Nam res ex ordine gesta
Et ratione pia, multis cum iure placeret,
Amplius angebant cunctos tamen intus amari
Mestitiae stimuli, quod carni debitus omni
Ex oculis carum Carolum rapturus adesset
Terminus. Id valetudo simul cogebat et aetas.
(0723C)Utque solet fieri, quotiens ammittitur ulla
Res bona, tunc melius cogit dolor ipse videri,
Ipsius utilitas qualis preciumque fuisset:
(0724A)Sic morum probitas, animi sic maxima virtus,
Sic pietas Caroli cunctorum mentibus herens,
Tunc perspecta magis fuerat, cum principe tali
Sese cernebant carituros esse per aevum.
Multorumque graves sapientum pectora curae
Mordebant, in deterius iam iamque timentum
Lapsuras res Francorum, multas quoque clades
Post obitum tanti venturas principis esse.
Ut sub fine cadit cum longior umbra diei,
Et sol oceani properans se tinguere fluctu
Pergit in cubitum, tegit et ferrugine vultum
Lucigenum, mixto maculis pallore nigellis,
Signa procellose dat noctis abinde sequentis,
Quamvis succedens, dum tramite fertur eodem,
Orbe valet pleno sublustrem reddere luna.
(0724B)Haud aliter tum prudentes sensere futuras
Bellorum tempestates, meritoque gemendas
Regni Francorum Carolo moriente ruinas.
Solvitur interea populi conventus, et inde
Qui fuerant proceres redituri tramite longo
Ad sedes proprias, sibimet iam conicientes,
Cari conspectum domini hunc esse supremum,
Interni gemitus dederant animique dolentis
Pallenti signum facie meroreque pressa.
Composito plures vultu, dum fingere laetos
Se cupiunt, quo suspectum reperiret in illis
Nil novus augustus, tamen et ridere volentum
Ora madent lacrimis falsa inter gaudia veris.
Non aulam tunc more suo complebat Aquensem
Laeticiae sonus, auditur vox musica nusquam,
(0724C)Alloquitur socium vix saltem murmure tristi
Quisque suum, prodens tacitus quid pectore gestet,
Cum dolor imponit gemebunda silentia multis.

ANNALIUM DE GESTIS CAROLI MAGNI LIBER QUARTUS EXPLICIT; INCIPIT QUINTUS DE VITA ET OBITU EJUSDEM.
(0723)
(0723C)Pangite iam lacerae carmen lugubre Camene,
Dignus enim multis annus hic est lacrimis.
Ecce quater denis ternisque prioribus annis,
(0723D)Quid nisi prosperitas dicta fuit Caroli?
Annua cum variis ipsius gesta triumphis
Tum placuit laeto connumerare stilo.
At modo lugentes obitum nos admonet ordo
Et tempus tanti commemorare viri.
Hic veri plangunt elegi, nil fingere mestum
Est opus, affectus res habet ipsa suos.
Quis recolens, qualis fuerit, modo defore terris
Tale decus nimium non gemat et doleat?
Sed quia res consolatur haec sola fideles,
Caros forte suos mors quibus abstulerit,
Pro iustis ut eos feliciter actibus esse
Confidant regni participes superi:
Idcirco meritum, pro quo modo credimus illum
(0724C)Vivere cum Christo, iure libet canere.
Materiem tantam nimis audax barbara lingua
Ingenii tenuis viribus aggreditur;
(0724D)Sed me magnus amor, praesentis carminis auctor.
Ignarum fandi non reticere sinit.
Denique sum Carolo semper flagrantis amoris,
Sum quoque perpetui debitor obsequii;
Is gentem nostram fidei cognoscere lucem
Fecerat, abiectis perfidiae tenebris.
Quam bellando diu, quam multa pericula passus,
Quam sudore gravi, quam studio vigili?
Poene recordantur populi hoc hactenus omnes
Europae, tanti participes operis.
Nempe sui vires regni collegerat omnes,
Ut nos demonicis cultibus abstraheret.
Denique barbariem quisnam mollire ferocem
Posset adhortantis dogmatis alloquio?
(0725A)Ob hoc per Carolum clemens Deus est operatus,
Id quod tunc aliter non potuit fieri.
Usus enim gemina, Saxonum saxea corda,
Arte, suadebat subdere se Domino,
Nunc terrens bello, nunc donis alliciendo,
Illic magnanimus, hic quoque munificus.
Nec prius abstiterat, Saxonia quam simul omnis
Idola proiciens facta fidelis erat.
Quas igitur grates illi modo possumus omnes,
Vel quas quisque suo solvere pro modulo?
Si qua meam scripturarum scintillula mentem
Artis, et illustrat si qua scientiola,
Nonne dabit iuste Carolo praeconia laudum
Per quem nancisci tale bonum merui?
Nostri non solum fidei documenta parentes,
(0725B)Sed penitus cunctos nescierant apices;
Per Carolum nuper nobis est huius honestas,
Ac pariter vitae spes data perpetuae.
Ergo tibi primum dignas nos dicere laudes
Da Deus, omnimodi fons et origo boni;
Muneris inde tui quamcumque retexere partem
Nos in eo, nostri dux animi, tribue,
Quem pie Christe tuo multorum more saluti
Prospiciens, talem praestiteras fieri.
Nam nostrae miserans naturae conditionem,
Serpentis postquam fraus vitiavit eam,
Contuleras hominum generi solacia crebra
Per claros homines atque tibi placitos,
Efficiens fortes, per quos fragiles regerentur
(0725C)Doctos, qui reliquos instruerent stolidos.
Ut lux illorum tenebras depelleret horum,
Errantes revocans, restituensque viae,
Stantes ut erigerent lapsos, miserisque piorum
Virtus exemplo esset et auxilio.
Et tales semper dederas ab origine mundi,
Apti salvandis qui fuerant aliis.
Inprimis patriarcharum sacer ordo, deinde
Legifer, et vatum missus ad hoc chorus est.
Nec non in variis imitabile gentibus olim
Exemplar iusti, te quoque teste, dabant.
Sed quis per servos servis te consuluisse
Miretur; donum sit licet eximium?
Cum per te mundi dominus plus egeris, immo
Sis passus minimis maxima pro famulis.
(0725D)Pro quibus iniustis iustus, pro sontibus insons,
In mortem propriam tradideras animam.
Tanta redemptor erat nostrae tibi cura salutis.
Perdita ne fieret prorsus imago tui.
Unde tibi laudes modulentur cuncta creata,
Atque genu flectant inferus, arva, poli.
Nam neque dum complevit opus, tua gratia, tantum,
Cessavit, sine qua deperit omnis homo;
Sed post haec eadem lucrandis omnibus extat
Cura per electos gentibus exhibita.
Oris apostolici terram sonus ivit in omnem,
Verba per extremas intonuere plagas,
(0726A)Cui dedit, aetherea caeli demissus ab arce,
Flammantes linguas Spiritus omnipotens.
O quam multorum purgatas sorde reatus
Mentes ardentes fecit amore tuo!
Ordinis ejusdem nec non virtutis honore
Et studio plures post fuerant similes,
Qui simul exemplis animas et dogmate sacro
Multas caelesti reddiderant patriae.
Quid memorem, quanti pro te tormenta necemque
Passi, lucrati hinc alios fuerint?
Hos animus constans, illos miracula visa
Credere haec danti commonuere tibi.
Mille modis tua magna, Deus, clementia gentes
Salvat per sanctos egregiosque viros.
Nec reges facis expertes fore muneris huius,
(0726B)Dum per eos animas corrigis atque doces;
Temporibus Carolus rex, te donante, modernis
Quam multis summae causa salutis erat?
Credendi pulchre moderandis moribus aptus,
Et mutare pie perfida corda potens.
Cuius nunc insigne genus si pandere coner,
Compellor regum scribere catalogum.
Sed non est opus: excelsum quia non genus illi,
Sed summo generi addidit ipse decus.
De claris genitus fulsit praeclarior, atque
Patribus invictis fortior enituit.
Est quoque iam notum, vulgaria carmina magnis
Laudibus eius avos et proavos celebrant
Pippinos, Carolos, Hludowicos et Theodricos,
(0726C)Et Carlomannos Hlothariosque canunt.
At Tamen hic quanto plus fecerit omnibus illis,
Dicet praesentis sermo sequens operis.
Unum commemorem, tanto de germine parem
Quem sanctum Christi praedicat aecclesia,
Scilicet Arnulfum, Francorum qui fuit olim
Princeps, ac presul post satis egregius.
Ductus amore Dei qui spreverat omnia mundi,
Quae mulcent oculos, queque trahunt animos,
Malens divinas mundi quam tradere leges,
Esse Dei famulus quam populi dominus.
Nunc ovat in caelis, praebens miracula terris,
Sublimis meriti signa decora sui,
Indeque nostrorum totam seriem dominorum,
Stirpem nempe suam, protegit atque fovet.
(0726D)Prae cunctis igitur tibi cura nepotibus una,
Quaesumus, Arnulfus sit tuus omonimus.
Fac ut regnanti Christus sit previus auctor,
Quo nimis ipsius indiget aecclesia;
Qui modo iustificus rex est, defensor et unus
Inter tot clades, nunc quibus atteritur.
Ex illo nobis igitur tam principe sancto
Hactenus est dominans inclita progenies,
In quam descendit sancti benedictio Iacob,
Quam Iudae pandens ipse futura dedit,
Ut non deficeret de germine sceptriger eius,
Sed foret inde manens longa ducum series.
Sic electa Deo mansit iam tempore longo
(0727A)Haec stirps in regno, atque diu maneat,
De qua non quisquam fortem pietateque plenum
Miretur regem progenitum Carolum.
Cuius ut exterior virtus roburque parentes,
Sic satis ornabat religionis amor,
Et quo maior eis provenit gloria mundi,
Mens humilis tanto plus fuit ante Deum.
Sed huic naturae quicquid bene praestitit ortus,
Hoc exercitio auxerat assiduo,
Intentus semper rebus constanter agendis,
Et disponendis consilio stabili.
Unde nec in bellis quisquam felicior illo,
Tempore nec pacis plus moderatus erat;
Et quod suscepit florens et nobile regnum,
Reddiderat duplo latius et melius.
(0727B)Sicque suos, licet invictos, vicisse parentes
Noscitur, hac multo re magis egregius.
Nam plures unus terras populosque subegit,
Quam totus regum vicerit ordo prior.
Regnabant inter Rhenum Ligeremque priores,
Ad boream fuerat terminus oceanus,
Australemque dabant Balearica litora finem,
Alpes et tectae perpetuis nivibus,
Et Francos orientales, nec non Alamannos,
Ac Baioarios iam tenuere prius;
Fresones etiam, simul et rexere Thoringos:
Et regnum Caroli hoc habuere patres.
Pippino patre defuncto, cum fratre regebat
Id Carolomanno, sorte fruente sua.
Atque simultates illum rixasque moventem
(0727C)Hic semper multum pertulerat paciens,
Ut mirum multis fuerit, quod viderit ira
Commotum causis nemo licet gravibus.
Annis sic geminis decesserat ille peractis,
Et regnum soli iure datur Carolo.
Quod primo victis Aquitanis gentibus auxit,
Wasconumque simul subiciens populum.
Et iuga cuncta Pyrenei superavit, Hiberum
Donec ad fluvium tenderet imperium.
Italicasque dehinc regiones subdidit omnes,
Dicere quas certo quis valeat numero?
In longum decies centenis milibus atque
Amplius, ut fertur, tenditur Italia.
Tum, quibus est ex non modica Germania parte
(0727D)Subdita, Saxones addidit imperio.
Ex hac in latum duplo plus denique Francis,
In longum partem pene parem renitent.
Pannonias etiam victor subiecit utrasque
His cum vicinis urbibus innumeris.
Arva Liburnorum, vel que vocitantur ab Histro,
Nec non Dalmatiam subdidit et Daciam.
Sclavorum populos censum sibi solvere fecit
Plures, quam quisquam dinumerare queat.
Gesserit ista quibus bellis, signando priores
Quattuor annales iam retulere libri.
Nunc studium, mores, ususque domesticus, eius
(0728A)Corporis et habitus, que fuerint referam.
Que quicumque sciet iam non mirabitur, illi
Cur sic contigerint omnia laeta foris.
Nam quod scire decet hominis meminisseque cunctos,
Hic quoque lectorem commoneam breviter.
Audiat hoc omnis rector, vel praemia gestis
Pro laudabilibus quisquis habere cupit:
Interius radix operum latet exteriorum,
Mens moresque viri facta palam generant.
Qui solet esse domi constans prudensque decenter,
Perficit is crebro facta decora foris.
Intra se vitiis dominans, rationeque pollens
Exteriora sibi nulla nocere sinit,
Fortiter in cunctis facienti seu pacienti
(0728B)Pro meritis animi gloria proveniet;
At cui mens torpet, mores neque corrigit in se,
Illum iure manet dedecus exterius
Sic regnum terret cunctos extrinsecus hostes,
In se quod pacem iusticiamque tenet;
At contra si quod scelus et discordia foedat,
Raptores avidos clade sua faciat.
Ergo domi Carolum rationis iura secutum
Est comitata foris gloria magna satis.
Assuescens potuit virtutibus exuperare,
Ferreque consilio cuncta pericla sua.
Et quia iusticia pacatum reddidit intus,
Externis regnum cladibus eripuit.
Artibus ipse quidem cunctis instructus honestis,
Harum doctores magnifice coluit.
(0728C)A sene levita quodam cognomine Petro
Curavit primo discere grammaticam.
Artis rethoricae, seu cui dialectica nomen,
Sumpsit ab Alquini dogmate noticiam.
Hic etiam levita gradu multumque peritus,
Ex Anglis veniens Saxo fuit genere.
A quo precipue studuit totam rationem
Et legem cursus noscere siderei.
In causis iudex iustissimus, audiit ipsas
Sepius, et finem litibus imposuit.
In sermone satis dulcis, facundus, abundans,
Nec patrio tantum claruit eloquio,
Sed solitus lingua sepe est orare latina,
Nec graece prorsus nescius extiterat;
(0728D)Intellexit eam melius, quam proprietates
Illius posset voce sonare sua.
Legerat assiduae Scripturae dicta sacrate,
Quosque libros sancti composuere Patres;
Quos Augustinus caeli de civibus almis
Scripsit, amanter eos crebrius audierat.
Scribere temptabat: nam circumferre solebat
Secum cum parvis codicibus tabulas,
Ac ponens ipsas ad cervicalia lecti
Regalis, numquam fecit abesse sibi:
Inter tot curas, tantique negotia regni,
Rex exercuerat his animum studiis.
(0729A)Cuius ut ingenium multum resplenduit acre
Sic omnis motus optima temperies.
Non umquam nimium laetus, non valde remissus,
Non multum tristis atque severus erat;
Non lenis hominum vitiis, non turbidus ira.
Plectebat iusta cum ratione reos.
Quod terrore magis fieri quam morte volebat,
Ni cum dira rei cogeret impietas.
O qualis probitas, quam constantissimus ordo
In cunctis eius moribus enituit!
Fortis in adversis rebus, cautusque secundis,
Perpetuae tenuit sobrietatis iter.
Tantum cum natos sibi Pippinum Carolumque
Mors auferret, ob hoc ipse nimis doluit.
Nec non Rhuottrudis, reliquis quae filia natu
(0729B)Maior erat, flevit valde gemens obitum.
Hanc et Grecorum luxerunt ditia regna,
Quod non hac tali digna forent domina.
Sponsa fuit Constantini nam, sceptra regentis
Illius semper nobilis imperii.
Inclita Constantinopolis de germine nostri
Optabat Caroli nobilior fieri.
Tantum contigerant haec infortunia regi,
In his quae genuit pignora clara satis.
Tum concertabat constantia cum pietate,
In Carolo virtus utraque non modica.
Haec casus omnes iussit tolerare decenter,
Illaque dilectae commonuit sobolis;
Ista magnanimus fulsit virtute, sed illa
(0729C)Non minus ardebat plenus amore pio,
Quorcica vicit pietas in morte suorum,
Et regem largas compulit ad lacrimas.
Nec non Romani mortem sibi flevit amici
Pontificis, nomen huic Adrianus erat.
Nam velut in reliquis rebus, sic optimus eius
Laudatur merito mos in amicitiis;
Admittebat eas caute, sed firmiter immo
Ex se servavit foedere perpetuo.
Unde decus regni factis et nomen amicis
Auxerat externis regibus et populis.
Ex quibus unus erat Hadefonsus nomine dictus,
Qui rex Asturiae Galliciaeque fuit,
Qui dum legatos et munera mitteret illi,
Mandabat dici se proprium Caroli.
(0729D)Scottorum reges ipsum dominum vocitabant,
Ac se subiectos ipsius et famulos
Hoc apices ab eis missi testantur ad illum,
Quorum claret amor maximus alloquio.
Persarum princeps illi devinctus amore
Precipuo fuerat, nomen habens Aaron.
Gratia cui Caroli prae cunctis regibus atque
Illo principibus tempore cara fuit:
Augustis cum Grecorum poscentibus ultro
Dignatus pactum pacis inire fuit.
Unde suos ad eum legatos mittere crebro
Curavere Leo, Niciforus, Michahel.
Transgredimur moetas, dum designamus amicos,
Monstrandus magis est ipse stilo Carolus.
Hic se venatu nec non equitando frequentor
(0730A)Fecerat ignarum desidiae poenitus;
Vix illi glatialis hiemps auferre valebat
Usus castrenses gestaque militiae.
Praeterea solitus fuit exercere venatum,
Qua tunc arte magis nemo peritus erat;
Et naturali fontes fervore calentes
Illi praestabant grata lavacra nimis.
Unde locum sedis sibimet delegit Aquensis,
Plurima quo manat copia talis aquae,
Balnea qua multo condens iucunda decore,
Annis extremis mansit ibi iugiter.
Ac secum fecit natos proceresque lavari,
Quodque sui custos corporis agmen erat.
Eiusdem nam commoditas spetiosa lavacri
Centenos homines plusque valet capere.
(0730B)Corpore robusto fuit ipse decenter et amplo,
Incessu firmus, vividus atque agilis,
Egregie procerus, et hoc moderamine iusto,
Septem namque suis longus erat pedibus.
Ipse rotundus apex capitis, cervix et obesa,
Naris plus paulo quam mediocris erat;
Late fulgentes oculi, facies quoque laeta,
Et vox clara satis, pulcraque canities.
Usus vestitu patrio, semper peregrinum
Respuerat, quamvis pulcher et ipse foret.
Bis tantum Romae, summis rogitantibus ipsum
Praesulibus, longa usus erat tunica;
Tunc etiam clamidis speciosae sumpsit amictum,
Moreque Romano tegmina facta pedum;
Regalis habitus tantum gestabat honorem,
(0730C)Cum celebraretur valde sacrata dies,
Aut quotiens aderant missi mandata ferentes
Ex longe positis gentibus et ducibus.
Tunc auro textam nectebat fibula vestem
Aurea, comebat gemma pedes varia,
Distinctum viridi gessit diadema smaragdo,
Stellatus radiis iaspidis ensis erat.
Distabatque parum reliquis in veste diebus
A solito procerum vel populi habitu.
Felici semper valitudine laetus ad annos
Supraemos vitae poene suae fuerat,
Nam servavit eam victu sumens moderato,
Solum quod sensit esse salubre sibi.
Si tamen adversum leviter quicquam pateretur,
Quod iam crescenti contigerat senio,
(0730D)Non admittebat medicos, sibi nempe perosos,
Plus arbitratu cuncta suo faciens.
Cum reliquis vitiis specialiter oderat illud,
Quo vertunt mentis pocula multa statum;
Hinc vinum parce potum quoque sumpserat omnem,
Atque cibis paulo aegrius abstinuit.
Nam vix ferre suum poterat ieiunia corpus,
Quae sibi nonnumquam noxia questus erat.
Cum numero solitus hominum convivia grandi,
Sed tantum festis praecipuis, agere.
Porro quaterna iugem praebebant fercula caenam,
Praeter venantum que labor attulerat,
Assam qui verubus longis inferre solebant,
Illi gratus erat plus aliis cibus hic.
(0731A)Caenanti lector recitans non defuit umquam,
Perque vices aliquod audiit acroama:
Res antiquorum gestas regumque piorum
Ipse legi sibimet fecerat assidue.
Indulgere parum somno permiserat illum
Mens semper magnis dedita consiliis,
Et res magnificas iugiter meditatio volvens
Reddiderat curis multimodis vigilem.
Ob hoc nocte quater fertur vel sepius, omni
Somno depulso, membra levasse toro.
O quantum curis respublica creverat illis,
Quam conservatum floruit imperium!
Nam bene previdit, nec qua ratione pateret
In regnum variis hostibus introitus.
Gallica praestruxit nec non Germanica classe
(0731B)Litora, qua fluvios suscipit oceanus,
Atque quod Europam pelagus seiungit ab austris,
Et dirimit terras gurgitibus media,
Qua rapidos ex Gallorum regionibus amnes
Aut capit ex magnae partibus Italiae,
Hostia seu portus, positis stationibus, omnes
Fecit inaccessos hostibus omnimodis.
Hinc nec eo Mauri quicquam vivente nocebant,
Nec Northmannorum tunc metus ullus erat,
Ni Centumcellae--sic urbs Hetrusca vocatur--
Quod tunc a Mauris depopulata fuit,
Et quod Northmannis vastantibus, insula quaedam
Parvula Fresonum dampna tulit gravia.
Ve tibi, vae tali modo defensore carenti
Frantia, quam variis cladibus opprimeris?
(0731C)Gentibus ecce pates populantibus undique saevis,
Et quondam felix nunc nimis es misera;
Quippe tuis hilares exultant fletibus hostes,
Ditanturque tuis assidue spoliis,
Milia cesorum captivaque turba tuorum
Amplior est numero, quam sit harena maris.
Nam Carolo moriente, tuum decus et honor omnis
Ex illo sensim fugit et interiit.
Nunc tamen Arnulfo merito sub principe gaudes,
Qui similis tanto moribus est abavo,
Denique magnanimus, clemens, promptusque labore
Pervigili lapsum corrigit imperium,
Francorumque movet veteri virtute lacertos,
Atque vocat resides rursus in arma viros.
(0731D)Sed moles immensa, diu quae corruit ante,
Non restaurari se subito patitur.
Illi det vitam, qui virtutem dedit amplam,
Et magne nobis causa salutis erit.
Vos que de Carolo restant dicenda, Camenae,
Strictim veloci carmine concinite.
Cum fuerit regno tam clarus in amplificando,
Intentus bellis continuis animo,
Ornatus operum varios tamen, et decus ingens
Fecerat, et visu moenia pulcra nimis;
Ex quibus inprimis merito laudatur Aquensis
Sedis mirifice condita basilica,
Quam pie Christe tibi sanctaeque tuae genetrici
Ad laudem studuit perpetuam facere.
Ingylemhem dictus locus est, ubi condidit aulam,
(0732A)Aetas cui vidit nostra parem minime.
Quorum multiplicem si quis describere laudem
Curabit, longum texet opus nimium.
Ad quae marmoreas praestabat Roma columnas,
Quasdam praecipuas pulcra Ravenna dedit.
De tam longinqua potuit regione potestas
Illius ornatum Francia ferre tibi.
Preterea Rheni constravit ponte fluenta,
Commoda dans urbi tanta Mogontiace.
Est ibidem latus quingentis passibus amnis,
Ut pondus tanti scire queas operis.
Quodque magis stupeas, firmaverat ordine recto
Colles ingentes fluctibus in mediis;
Supposuit basibus haec fundamenta locandis,
Et supra celsam struxerat inde viam.
(0732B)Hoc opus extremis illius poene sub annis
Consumpsit subito flamma vorax poenitus.
Quod reparare volens, fieret quo saxeus illic
Pons, ubi constructus ligneus ante fuit,
Prô dolor est obitu praeventus, opusque remansit
Hoc imperfectum, sic quoque semper erit.
Virtutis monimenta manent tamen eius in aevum,
In vastis stantes gurgitibus tumuli.
Congestae saxis etenim tellureque moles
Parent elatis flumine verticibus,
Aggeribusque pari spacio distantibus ordo
Metitur lati terga decens pelagi.
Condidit et Domino perplurima templa dicanda,
Exornans eadem sumptibus ex propriis.
Neglectu dilapsa prius vel tempore longo
(0732C)In regno reparans cuncta suo noviter.
Religionis enim sanctae studiosus amator,
Sectatorque fuit catholicae fidei.
Tempore namque suo hereses extinxerat ortas,
Quod iam praemissis diximus ante libris.
Aecclesiam certis intraverat impiger horis,
Fundens devotas nocte dieque preces,
Eius et omne ministerium cum vestibus atque
Vasis ornatu composuit nimio.
Verus quippe Dei cultor praeponere sancto
Eius nil umquam servitio voluit.
Nam regnum terrestre tenens, caelestis amore
Plus multo flagrans extitit et cupidus.
Quod sibi, prae cunctis clemens, et largus egenis,
Curavit donis assiduis emere.
(0732D)Nemo peregrinos illo plus fertur amasse,
Nemo pari cura suscipiebat eos:
In quo paene modum pietas excesserat eius,
Si quid in hoc nimium quisque potest facere,
Cum non regali solum foret advena turba
Aulae, sed toto iam gravis imperio,
Ipse pius compensabat dispendia rerum,
Mercedis laeto perpetis intuitu.
Hac invitati fama cum partibus orbis
De cunctis ad eum confluerent inopes,
Non tamen in proprio satis exercere putabat
Regno gratuite largitionis opus,
Sed per legatos mittebat ad extera regna
Christicolis crebro munera pauperibus;
(0733A)Quos Aegyptus Alexandrique ex nomine dicta
Urbs inopes habuit, iuvit eos opibus.
Africa munificum Cartagoque senserat illum,
Est experta satis largifluum Syria.
Ad Hierosolimam seu cetera quae loca Christi
Gestis corporeis sanctificata manent,
Saepius indiguis donanda fidelibus auri
Misit et argenti pondera non modica.
Trans mare gentiles positos solum sibi reges
Ad hoc firmata iunxit amicitia,
Quatinus illorum, qui sub ditione fideles
Essent, perciperent inde refrigerium.
Praeque locis sanctis aliis, specialiter eius
Menti Romanae sedis inhaesit amor;
Nam sanctum venerans Petrum, qui claviger extat
(0733B)Caeli, quique chori primus apostolici,
Eius ad aecclesiam donaria maxima sepe
Mittens, thesauros contulit innumeros,
Atque sui magis in toto nil tempore regni
Curavit, maius non habuit studium,
Quam sedes Romana suo munimine fulta,
Ut veteri pollens nobilitate foret.
Et tamen ipse quater tantum pervenerat illo,
Vota precesque pia solvere mente volens,
Ultimus adventus hac causa contigit eius,
Quod turbatus erat tunc status ecclesiae,
Scilicet eiecto simul et tormenta Leone
Praesule perpesso civibus a propriis.
Hoc quasi naufragio suprema pericula passum
Vexatumque loci sedicione statum,
(0733C)Ad portum placidae statuit revocare quietis,
Illic per totam poene manens hiemem.
Tunc ibidem culmen susceperat imperiale,
Ordine quo quarto diximus ante libro.
Quod tamen invitus papa cogente recepit,
Et multis populi Romulei precibus.
Qui si consilium praescisset praesulis ante,
Tunc se subtraheret prorsus ab aecclesia,
Denique sic multis coram iuraverat ipse,
Quamvis illa dies valde foret celebris.
Videris hoc illi tantum cur displicuisset,
Quod mos est aliis regibus appetere.
Ipse decem posthaec et ternos circiter annos
Augusto laetus vixit in imperio.
In quibus antiquas leges correxit, in ipsis
(0733D)Uniri mandans dissona que fuerant.
Addidit his etiam noviter quae congrua duxit,
Pauca quidem numero valde sed utilia,
Cunctorumque sui regni leges populorum
Collegit, plures inde libros faciens.
Nec non quae veterum depromunt proelia regum,
Barbara mandavit carmina litterulis.
Coepit et ingenii totis cum viribus acris
In linguam propriam vertere grammaticam.
Ardua phylosophis etiam res haec foret, artem
Ad hanc sermonem cogere barbaricum.
Talibus a studiis non regni maxima cura,
Non aetas gravior tum revocavit eum.
Compotus annalis fuerat notissimus illi,
(0734A)Quem rimabatur mente satis vigili.
Sidereos ortus, cursus, obitusque notabat,
Nullus eum punctus zodiaci latuit.
Et ventis bis sex totidem quoque mensibus ipse
Francorum lingua nomina composuit.
Illi namque prius menses dixere latinis
Et partim linguae nominibus propriae;
Ventorum vero proferre vocabula tantum
Norant eloquio quattuor ante suo.
Nonne videns quantum sudarit in artibus istis,
Proelia vix ab eo quaelibet acta putes?
Rursus si numeres eiusdem bella, triumphos,
Armis tot regna subdita, tot populos,
Otia mireris, quando vel parva legendi,
Vel quid discendi contigerit spacium?
(0734B)Cum operis differs huius finire laborem,
Dum Caroli trepidas dicere mens obitum,
Sit licet hoc nobis mestum, sit triste, sed ordo
Exigit, idque nihil nos reticere iuvat.
Quin potius dulces lacrimae lugentibus esse,
Atque sui gemitus ipsa querela solet.
Ipsius ut regni Hludovicus filius heres
Et consors factus, patre iubente, fuit--
Namque hunc Augustum sumpto diademate dici,
Ut regeret secum iusserat imperium--
Ipse dehinc morbo pariter defessus et aevo,
Alterius vitae tendit ad introitum.
Venatum tamen ex aula perrexit Aquensi,
Autumni lapso tempore iam medio.
Hinc in praedictam rediens se contulit aulam,
(0734C)Disponens in eo tunc hiemare loco,
At mensis veniens Iani de nomine dictus
Acribus hunc subito febribus inplicuit.
Abstinuitque cibis, statim sic pellere morbos
Vel saltim levius ferre suos solitus.
Sed dolor accedens lateris, iam tempus adesse
Eius decessus fecerat haud dubium:
Cumque dies senos decumberet, inde secutus
Septimus huic vitae ultimus extiterat.
In quo percepto venerando corpore Christi,
Adiungi meruit civibus aethereis.
In templo situs est, ibidem quod condidit ipse,
Quali cum luctu nemo referre valet.
Post octingentos Christi nascentis ab ortu
Hic annus quartus extitit et decimus;
(0734D)Ipse die quinta decesserat ante Kalendas
Mensis, quo Numa rex Februa constituit.
Multa propinquantis fuerant praesagia finis,
Atque rei tantae congrua prodigia.
Denique defectus solis luneque frequenter
Annis continuis contigit ante tribus.
Septenis ater color est in sole diebus
Visus lucigenam commaculans faciem;
Porticus immensae molis collapsa, repente
Aulae iam dictae omne decus minuit;
Quemque decem Rheni pontem construxerat annis,
Horis consumpsit flamma tribus poenitus:
Nam nisi quae labens fluvius subtraxerat igni,
Astula nec saltem parva superfuerat.
(0735A)Ipseque Danorum contra regem Godefridum
Ultima disponens bella senex agere
Ibat per patriam cum milite nostram,
Exiit et castris exoriente die.
Nam tum pallenti spargebat luce serenum
Aëra sol superis partibus appropians.
Cernitur a cunctis subito delapsa ruisse
De coelo species sideris ignivomi,
Vibratamque facem longo traxisse volatu,
Donec in laevam decidit ipsa plagam.
Hoc admirantem sonipes, quo vectus abibat,
Elisit casu praecipiti graviter;
Denique regalis clamidis hinc fibula rupta,
Disruptusque simul balteus est gladii,
Excussumque manu telum, quod forte gerebat,
(0735B)Invitus longum iecerat in spacium.
Preterea tremor hoc aulae praedixit Aquensis,
Terrificans cunctos motibus insolitis,
Idque domus regis crepitu laquearia crebro
Tactaque signabat fulmine basilica,
In qua per gyrum lucens epygramma canebat,
Aedem quis tantam condiderit Domino,
Idcirco Carolus princeps ibi commemoratus
Extremi versus in serie fuerat;
Sed quibus est scriptum, PRINCEPS, mirabile dictu,
Sponte sua poenitus dispereunt apices,
Deletique sui vestigia nulla relinquunt,
Mensibus haud multis ipsius ante obitum.
Quod quia vis quaedam cunctis incognita fecit,
Tristiciam multis omen hoc intulerat.
(0735C)Iure more doluit signis exterritus orbis
Hunc, cui post similem non habiturus erat.
Sed nec in antiquis ducibus seu regibus illo
Omnimodis quisquam clarior enituit:
Romani multis ducibus multisque sub annis
Italiae populos vix sibi subdiderant,
Unus hic in spacio perpauci temporis omnem
Subiecit victor, disposuit dominus;
Adde tot Europae populos, quos ipse subegit,
Quorum Romani nomina nescierant:
Ob hoc mirificos Caroli qui legeris actus,
(0736A)Desine mirari historias veterum.
Non Decii, non Scipiadae, non ipse Camillus,
Non Cato, non Caesar maior eo fuerat;
Non Pompeius huic merito, vel gens Fabiorum
Praefertur, pariter mortua pro patria,
Terrea forsan iis fuerit par gloria, sed nunc
Caelestis Carolus culmen honoris habet.
Illic Daviticae pollet virtutis honore
Cum Constantino atque Theodosio;
Illic antiquum gaudet quod vicerit hostem
Eripiens multos ipsius a laqueis,
Illic congaudent illi salvata per ipsum
Munere Christe tuo milia spirituum.
Quis numeret, quantas animas, dum credere fecit
Saxonum populos, reddiderit Domino?
(0736B)Quot nunc aecclesiae fulgent, ubi fana colebant
Antiqui, quot sunt structa monasteria?
Quot laudes in eis, vel quot tibi vota fideles
Reddunt, tot Carolo praemia, Christe, dabis;
Iudiciique dies cum venerit ultima magni,
Qua reddes omni quod meruit homini,
O quam laetus erit, sibimet commissa talenta
Praesentans grandi multiplicata lucro?
Nullus apostolicis tunc iure propinquior illo,
Ut res ipsa docet, caetibus esse valet.
Nam cum ludaico processerit agmine Petrus
Stipatus, cuius dogmate crediderat,
Paulus totiusque, licet si dicere, mundi
Gentes salvatas duxerit ore suo:
Andreas populos post se producet Achivos,
(0736C)Iohannes Asiae proferet aecclesias:
Matheus Aethiopes niveos baptismate factos,
Indorum Thomas ducet ad astra greges:
Tum Carolum gaudens Saxonum turma sequetur,
Illi perpetuae gloria laeticiae.
O utinam vel cunctorum sequar ultimus horum,
Qui nostri salvi de populo fuerint!
O si Christe velis hoedum transferre sinistrum,
Me pius ut dextris consocies ovibus,
Quo non mortalis psallam tibi carminis odas,
Sed laudem valeam dicere perpetuam! Amen.