Annales Floriacenses (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annales Floriacenses
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a




Annales Floriacenses

1

Annales Floriacenses (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.AnnFlo, cc_idno: 9763

  
139.0581D| Regnante Karolo, Ludovici filio, duo filii illius moriuntur, Hlotharius abbas, et Karolus rex Aquitaniorum. Avunculus quoque ejus Leodelodus Floriacensis monasterii fundator obiit.

  Anno VIII Karoli regis, XII Kal. Martii exstitit terraemotus quasi decima hora noctis.

  Adalbertus, bonae memoriae monachus, XI Kal. Jan. obiit.

  Cometes apparuit circa Kalendas Maias per viginti dies.

  139.0582D| Johannes papa in Gallias venit, et apud civitatem Trecas diu moratus est. Eodem anno Rhodulfus, consiliarius primasque palatii, hominem exit. Necnon et Rhodulfus archiepiscopus Aquitaniorum. Et duo principes Aquitanici, Landricus et Imino, inter se dimicantes, semet interimunt. Rhothbertus quoque atque Ramnulfus viri mirae potentiae, armisque strenui, et inter primos ipsi priores, Northmannorum gladio necantur.

  Karolus Ludowici filius II Non. Octobr. obiit, et Ludowicus filius eius VI Id. Decembris regnum suscepit.

  139.0583A| Hoc anno mediante Maio, V Feria apparuit stella circa ipsum septentrionem a parte circii emittens radium magnum versus euroaustrum quasi longissimam hastam inter Leonem et Geminos trans zodiacum, et visa Idib. Octobr. eclipsis lunae fuit cum esset quartadecima, et eclipsis solis secuta est eodem mense IV Kal. Novemb. luna vicesima octava, utroque sidere in quindecim diebus deficiente.

  Hludovicus rex IV Id. Aprilis obiit.

  Hludovicus et Karlomannus apud Ambianas regnum suscipiunt, et dividunt mense Martio.

  Hludovicus Karlomanni frater obiit.

  139.0583B| Hoc anno IV Nonas septembris luna versa est in sanguinem. Eodem quoque anno mense Junio signum mirabile in coelo apparuit, draco est ita fere 23 diebus.

  Memorabile bellum apud Suessones, in quo Rothbertus rex occubuit, licet exercitus ejus victoriam adeptus sit; eodemque anno Rodulfus regno sublimatur.

  Gloriosus Francorum rex Rodulfus obiit. Prima in totam Galliam Ungarorum irruptio.

  Hoc anno Ugo dux Burgundionum, et Alanus Brittonum obiere.

  Ludowicus Francorum rex obiit, et filius eius Hlotharius in regem nobiliter Remis elevatus est.

  139.0853C| * magnus scilicet, et sine capite. Secuta est statim mors HUGONIS magni principis Francorum, Burgundionum, Brittonum, atque Nortmannorum. Eclipsis solis factus est XI Kal. Januar. et stellae apparuerunt a prima hora usque terciam.

  Ipso anno coenobium sancti Benedicti Floriacense combustum est. Sed Dei providentia procurante, in brevi trium spatio annorum in meliorem statum est restauratum, domno abbate Richardo ordinatore. Octavas sancti crematum est Laurentii.

  aut 970. Lotharius Francorum rex obiit.

  Ludovicus a Francis Conpendii rex est elevatus.

  139.0583D| Et qualitas hiemis longior solito, pluviarumque inundatio exstitit gravior, atque diversis in regionibus flumina suos ultra modum praeterierunt terminos. Prae caeteris vero Liger in tantum suas praeteriit metas, ut cuncta circum circa posita periculo mortis tremefaceret, valla penetrando, casas una cum hominibus eruendo, pontes firmos sepesque eradicando.

  Ludovicus Francorum rex obiit. Eodem anno Hugo dux rex Francorum est elevatus Noviomi, 139.0584A| qui secum Rotbertum filium suum regem Aurelianis elevat.

  139.0583| Hugo (?).

  Hugo rex moritur. Et alia manu: Hugo rex obiit, et filius ejus Rotbertus pro eo regnat.

  139.0584B| 1059 aut 1060. Heinricus rex Francorum * boves cum bubulcis, ovilia cum ovibus et pueris demergendo, ita ut diluvium esse crederetur. Quo etiam anno propter Aurelianensem urbem in loco qui dicitur Porcaria, multis ut ferunt est visa civitas phantasmate constructa, ab hora diei tertia usque in nonam horam, pratis aquisque cum molendinis vallata, militibus necessariisque rebus adplene referta. Infantem quoque fama vulgante audivimus natum fuisse, omnium animalium pedes habentem, soloque capite unoque pede et manu hominem simulantem. Quem parentes dolore et rubore confusi bis terque terra occulentes, dum nequeunt eum perdere, 139.0584C| consilio accepto in fluvio demerserunt. Cujus casum tantus vocum fragor secutus est, ut tota regio ejulasse crederetur. Eodem quoque anno Girbertus papa obiit. Sequenti anno ( alia manu ). Abbo abba martyrio coronatus est.

  Abbo abbas obiit.

  Rotbertus rex filium suum Hugonem consortem regni facit, apud Compendium.

  Iterum sub Gauzilino abbate Floriacense coenobium conflagratum est, sed biennio restauratum cum omnibus officiis, et ecclesia S. Petri.


  Obiit Gauzlinus abbas.

139.0584D|
  ANNO INCARNATIONIS DOMINI. obiit. Philippus regni monarchiam suscepit.

  • NOTA. Ascripti sunt codici cyclorum decennovennalium Dionysii annos 532-1063 complexo, et jam in Bibliotheca regia Parisiensi sub n. 5443 asservato. Est membranaceus in-4º, saeculo IX exaratus, et adnotationes post annum 854 diversis coaetaneorum manibus adjectas exhibet, quas hic post Chesnium (t. III, p. 355-357) denuo ex autographo a me correctas auctasque sisto, omissis tamen fere omnibus quae annum istum antecedunt, quippe quae ex Pauli Diaconi Historia miscella, Annalibus S. Columbae et Annalibus S. Amandi sint desumpta.

p. 0853C