Paginam XII. | Paginam XIV. |
[13a] [b1123 1101] Anus m ci . hugo co{mes crassus} vrbis legionum obiit Gronou f(ilius) cadugan obiit . henricus rex duxit filiam regis scotis [b1124 1102] Anus m cii . sedicio orta est inter Robertum de belleem et henricum regem . Iorwert filius bledint . maredut fratrem suum cepit regi tradid(it) . [b1125 1103] Anus m c iii Iorward filius bledint apud saresberiam a rege henrico iniuste capitur . Discordia inter regem h(enricum). et A(nselmum) archiepiscopum eo quod nollet consecrare eos quibus rex dederat ecclesias speciales . [b1126 1104] Anus .m c iiii . Owinus .f(ilius). edwini obiit hoelus .f(ilius). gronou . a ricardo .f(ilio). baldewini expulsus predas fecit . [b1127 1105] Anus .m cv . hoelus f(ilius) gronou a francis Ritcors et a gogan .f(ilio). meuruc dolose occisus est . Robertus comes a fratre suo henrico in bello captus est . meuruc et grifinus filii traharn ab owino f(ilio) cadugaun . sunt occisi . [b1128 1106] Anus m cvi . maredut f(ilius) bledint de carcere euasit . Constitutus est ordo canonicorum in ecclesia sancte marie de suwerke . Rex .h(enricus). subiugauit sibi totam normanniam . capto fratre suo et multis viris illustribus . [b1129 1107] Anus .m.c vii Flandrenses ad ros venerunt . Geraldus dapifer castellum chenarth bechan . facto conuentu omnium fere magnatum anglie apud londoniam . Rex h(enricus). concescit ut nunquam per donacionem baculi pastoralis uel anuli quisquam de episcopatu uel abbatia per regem uel quamlibus laicam manum in angliam inuestiretur . [b1130 1108] Anus .mcviii . Kalendis Iulii fundata est abbatia de firmitate . [b1131 1109] Anus m.c ix. Incipit ordo premonstratensis . [b1132 1110] Anus m.c.x. Castellum chenarth wechan ab owino f(ilio) cadugaun combustum est pro quo facto . ipse owinus ad hiberniam pulsus rediit . [b1133 1111] Anus m cxi . Iorwert .f(ilius). bledint de carcere rediit . owinus et madocus filii Ririt combusserunt meirionnith . owinus diuertens ad keredigeaun . irrup |
[13b] [b1134 1112] Anus mcxii . Iorwarth a madoco nep{ote} suo occisus est . owinus de hibernia rediens terram suam a rege accepit . mortalitas hominum maxima . [b1135 1113] Anus m.cxiii . Robertus de belleem a rege captus est . Ingreditur sanctus bernardus Cistercium . Owinus priuat oculis madocum filium ririt. [b1136 1114] Anus m.cxiiii . h(enricus). rex excercitum in walliam mouens ad inde ca(s)tellum venit . et pacificatus rediit . [b1137 1115] Anus m.cxv . Wilfre meneuensis episcopus obiit . cui successit bernardus episcopus (.) Grifinus filius Resi ad Grufet filium conani in Norwalliam iuit qui ibidem inclusus inquadam ecclesia multis de suis occisis uix euasit et ad stratewy rediens irrupciones in flandrenses fecit . durauit gelu cum niue .xi. ebdomadis . fundata est albatia (recte abbatia) clareuallis . et morimundi . [b1138 1116] Anus .m.cxvi . Grifinus filius Resi owinum f(ilium) cadugaun in kairmerdin uilla combusta occidit . Ecclesia sancti albani dedicata est . rege h(enrico) presente et coronam ibi gestante . [b1139 1117] Anus .m c.xvii . Gilbertus filius ricardi obiit . [b1140 1118] Anus .m.cxviii . bellum maismain cemro in quo lewarch filius owini cecidit hoelus vero ythail wlnus accepit quo tandem interiit . obiit Matilda secunda anglorum regina . [b1141 1119] Anus .m .cxviiii . murchach maximus rex hibernie . obiit . [b1142 1120] Anus .m.c.xx . [b1143 1121] Anus .m cxxi . henricus rex in powisenses mouit excercitum at ipsi datis .x. milibus pecorum cum eo pacificati sunt . [b1144 1122] Anus .m.cxxii . Grifinus filius sulhairn occisus est . [b1145 1123] Annus .m.cxxiii . Eynan .f(ilius). cadugaun obiit . Ithail .f(ilius). Ririt a car |
[13c] [b1146 1124] Anus m.c.xxiiii . Grifinus f(ilius) me{redut} occisus est . Ithail filium ririt consobrinum suum . Catwallaun filius grifini occidit .iiiior . awnculos suos .s(cilicet). owinum . Gronou . Ririt . meiler . et morganus .f(ilius). cadugaun occidit fratrem suum . [b1147 1125] Anus .m.cxxv. [b1148 1126] Anus .m.cxxvi. [b1149 1127] Anus .m.cxxvii . Grifinus resi filius cogente hiberniam petit . [b1150 1128] Anus .m.cxxviii Grifinus .f(ilius). maredut . obiit . Lewelin filius owini captus est a meredut traditusque Iohannis filio s(cilicet). pain . morganus f(ilius) cadugaun propter fratricidium . Ierosolimam petiit et inde rediens in insula cipro obiit [b1151 1129] Anus m cxxix . maredut filius liwarth consobrinum suum filium meuruc occidit . alios duos consobrinos suos . filios grifini oculis priuauit . duos quoque fratres suos baldewino cecandos tradidit . Ipse vero a Iowan filio owini de patria expulsus occisus est . madauc filius liwarth a meuruc consobrino suo occisus est . [b1152 1130] Anus .m.cxxx . Iorwerth .f(ilius). liwarch a lewelino filio owini in powis occisus est . lewelin filius owini a meredut filio bledint oculis testiculis priuatus est . Iowan a consobrinis suis filiis liwarch occisus est . madauc .f(ilius). liwarch a meuruc consobrino suo occisus est . fundata est abbatia de Neth . eodem anno fundata est albatia (recte abbatia) de furneis . [b1153 1131] Anus .m.c.xxxi . meuric filius meuric oculis et testibus priuatus est . dedicatio meneuensis ecclesie . fundata est tinterna . [b1154 1132] Anus .m.cxxxii . Iorwerth filius owini occisus est . Catwalaun . filius grifini a consobrino suo cadugaun filio Goronou et einaun . filius owini in nanneudui occisus est . maredut filius bledint dux powisorum obiit . [b1155 1133] Anus .m.cxxxiii |