Quinte, narrantur nisi falsa, sunt qui
dignitatis uix memores honestae,
quae patent nondum sibi praeterire
rsse negarint;
his tamen magna pietate moti
esse respondent alibi futura
(uerba nos firmant ceterum legentes
Herodotorum).
tertii foran miseri supersunt;
uatibus parent, eademque credunt
falsa per sese, simul et secundum
quid fore uera.
‘ueritas non est inimical falsi!’
dictitant quidam: ‘dialecticorum
dirigunt sanctas acies amicae
rite chororum!”
me sed infirmum neque mens perita
in loca eniti iubet altiora
passibus claudis, neque amore magno
spiritus urget.
si quis errabit per agros deorum
carpet et fructus amaranthianos,
nonne egestatem mihi roly-poly
cocta leuabit?
dum Iouis nectar sapientiores
indicum uel soma bibunt beati,
me iuuant testae rubidi Falerni,
somnus et aufert.
gaudiis tantis alii fruantur
quae creant grandes animi Platonum;
sat placet cenis mihi poculisque
sumere uitam.