XXIV | XXVI |
POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXV
ICARDUS dux Glocestriae per eos illos dies quibus rex Edouardus eius frater excessit e vita in agro Eboracensi erat, ad quem Gulielmus Hastyngius regii cubiculi praepositus certos nuntios cum literis Londino datis celeriter mittit, qui eum de mote fratris certiorem faciant, suiusque verbis significent regem morientem ei soli uxorem, filios, opes, et denique omnia commisisse, propterea hortentur ut quamprimum velit ire ad Edouardum principem in Walliam, et cum eo Londinum venire ad rerum omnium curam suscipiendam. Haec ubi Ricardus intellexit, coepit statim incendi cupiditate regnandi, sed quia nulla existebat causa quae saltem specie conficiendi negotii honesta videretur, eam in praesens cogitationem in aliud tempus reiicit, interim dat ad Elizabeth reginam literas benevolentiae plenas, quibus eam, multis verbis consolatus, maria et montes, ut dicitur, de se pollicetur, ac ut fidem studii sui et charitatis ergo filios fratris maiorem faciat, convocatis undique nobilibus Eboracum, ibi cunctos in verba Edouardi principis iurare iubet, et ipse primus omnum dat iurisiurandum, quod paulo post ante alios violaturus erat, ita reliqui omnes conceptis verbis iurati sunt. His actis, ille non mediocri collecta armatorum manu suo tempore ad proficiscendum se parat. Princeps vero Edouardus id aetatis puer, cui pro suo iure vivere non licebat, agebat per idem quoque tempus in principatu suo ad Ludlollium, sub tutela Antonii comitis Riverii avunculi, Thomae Vuagham cubiculi praepositi, ac Ricardi Graii equitum. Hos Elizabetha regina ac Thomas marchio Dorcestriae eius filius ex Ioanne Graio priore viro, quo Londini erat, crebris nuntiis admonet ut confestim principem Londinum deducant, qui patris funere facto, rex more maiorum creetur. Illi reginae et marchionis imperata facientes haud multo post iter Londinum versus intendunt. Approperabat et Ricardus Londinum, cui ad Northanonum obviam fuit Henricus dux Buchyngamiae, cum quo bene longe habuit sermonem, adeo ut ipsum iam tum ei suum consilium occupandi regni aperuisse apud vulgus creditum sit, cum praesertim dux postea obsecundando, sive metu sive obsequio, cum eo steterit. Itaque Ricardus ex illo destinatum animo facinus sibi artificio tentandum, ac si minus quam sperabat commode caderet, tum demum voluntate non occulta obeundum statuit, cui nempe infelici non veniebat in mentem se peccare sine summo reipublicae detrimento atque suae domus interitu non posse. Sane sic consceleratis hominibus accidit ut sua illum fraus, suum facinus, suum scelus, sua perdita audacia de sanitate ac mente deturbet, qui alteri periculum intendit. Ita capto consilio. Ricardus ad principem convolat, qui praecedebat cum parvo comitatu, iamque Stonyngstratdfordiam (est id pagi nomen) pervenerat, cum ille una cum Henrico duce, militum caterva stipatus, eum assecutus in potestatem recepit. Antonium vero et Thomam Vuagham cum nonnullis aliis comprehendit, comprehensosque, quia suis consiliis minus assensuros esse suspicabatur, retro ad arcem Pontifractensem custodiendos misit.
2. At ubi fama tam importunae horriferae rei Londinum pervenit, cum admiratio tum pavor omnes occupavit, sed in primis exanimavit Elizabeth reginam, quae in fuga subito fuit. Nam iam tum nihil synceri esse rata, cum reliquis filiis, ut eos a praesenti periculo eriperet, et marchione in asylum ad Westmonasterium se abdidit. Fecerunt illud idem principes, qui cum ea salutis filiorum causa sentiebant. Hastyngius autem, qui secretas gerebat inimicitias cum marchione ac aliis qui reginae partium erant, et ob eam rem hortatus erat Ricardum ad suscipiendam curam principis, cum vidisset omnia iam spectare ad arma et multo secus cadere ac putarat, facti sui poenitens ad aedem divi Pauli amicos quibus magnae curae vitam, dignitatem, amplitudinem Edouardi principis esse sciebat, in unum convocat atque quid agendum sit cum eis disputat. Hic nonnulli quos recens Ricardi factum maxime pupugerat, mature Edouardum principem, quem iamiam pro oppresso habebant, in libertatem asserendum iudicabant, quo oriens incendium prius restingueretur quam latius manaret, affirmantes nullum posthac consilium a periculo vacuum fore, nisi nefarium incoeptum, quod testificibatur in Ricardi animo nihil boni insidere, subita vi averteretur. Reliqui omnes nil esse sentiebant quod armis vel vi uterentur, utque rem haudquaquam dirum aliquem exitum habituram suspicabantur. Quamobrem placuit expectare dum Ricardus veniret declararetque quid esset cur tutores in vincula coniecisset. Ex hoc demum cunctis probatum est consilium quod e republica esse constarent ut unusquisque principum, quatenus liceret, a contentione abesset. Adfuerunt non multo post Richardus et Henricus duces cum principe, diverteruntque ad aedes episcopi Londinensis, quae sunt iuxta templum divi Pauli, ubi principem usque eo esse voluerunt dum caetera expedirentur. 3. Tum Ricardus rerum omnium procurationem suscepit, sed maximo coepit angi dolore quod sine tumultu non liceret sibi alterum fratris filium Ricardum ducem Eboracensem in suam tutelam recipere, quem mater in asylo servabat. Nam nisi ambos fratres simul in sua potestate haberet, omnino desperabat se efficere posse quod curabat. In eum idcirco de sinu matris eripiendum spe et mente oculos defixit, itaque quod per vim non poterat, per artes, ut statuerat, perficere nititur, qui vocata ad se bona principum parte, “Ne vivam,” inquit, “si nepotum commodis non servio, quando eorum calamitatem cum republica iuxta atque mecum coniunctam scio. Igitur postquam Edouardus frater rex noster nuper moriens me regni gubernatorem constituit, nihil mihi prius fuit quam ut hoc venirem duceremque mecum Edouardum principem eius filium maiorem natu, ut mature omnia de consilii sententia gererentur, quia mihi decretum est nihil sine vestra autoritate agere, quos socios, adiutores, participes rerum omnium gerendarum mihi esse volo, ut vestro testimonio facile dicar, quicquid posthac in administratione regni egero, totum illud fide optima contulisse ad utilitatem reipublicae atque commodum Edouardi principis, cuius curam atque tutelam ea duntaxat de causa patrem eius mihi credidisse vobis exploratum esse existimamus. Verum ut ne id munus obirem, prout debebam, Antonius Riverius nuper impedimento fuit, quem propterea coacti fuimus in vincula cum aliis coniicere qui simul obstiterunt, ut eorum exemplo alii addiscerent nostra mandata non habere contemptui. Sed ecquid dicemus de malo consilio ab illis, qui me semper pessime oderunt, dato Elizabeth reginae? Quae nulla iusta de causa tam imprudenter metum simulans ausa est filios regis tanquam facinorosos, miseros, perditos, in asylum unicum in terris perfugium egestatis, aeris alieni, nequitiae rapere. perinde ac si nos iremus eos perditum, et iam omnia spectarent ad violentiam. Quae res tametsi nobis et regno longe maximo dedecori est, tamen danda est venia sexui, a quo eiusmodi furores facile proficisci solent. Nos autem huic morbo muliebri in republicam nostram pessimo utique exemplo serpenti primo quoque die mederi debemus. Quale equidem putatis futurum spectaculum eius diei, quo novus rex corona decorabitur, si dum pompa peragetur, eius mater, frater atque sorores in asylo permanserunt? Qualis populi concursus illuc fiet, cuius authoritate rex creandus est? Quos ille suo principe plausus tristitiae potius quam laetitiae plenos dabit? Profecto nemo est quisquam unus e populo quo non iure sibi timere debeat, putetque omnem iam legum maiestatem esse violatam, si regina ac filii in asylo diutius fuerint. Igitur collibeat ut aliqui vestrum ipsam reginam adeant, curentque eam cum filiis quamprimum in regiam reducere, quae si forte ut depravata ab inimicis qui in me invidiam concitare, culpam derivare student, de sententia nulla potuerit ratione deduci, tum agant ut saltem, data publica fide, Ricardum alterium filium in vestram permittat potestatem, qui cum aliis principibus intersit cum frater rex creabitur. Iam animi mei sententiam habetis, nunc quod ex republica esse ducitis facite, qui a me omnia praeclara expectare et potestis et debetis.” His ab eo dictis, visum est omnibus, qui nihil fraudis subesse suspicabantur, tam iustum quam honestum quod Ricardus suadebat. Itaque placuit ut Thomas Cantuariensis archiepiscopus, Henricus dux Buchyngamiae, Ioannes Hawardus, ac plerique alii viri graves id negotii gererent, qui ad asylum profecti coeperunt multis cum verbis tum rationibus reginam hortari ut in regiam cum filiis rediret, cui tam privatam publicam fidem dederunt. Sed mulier, quodammodo providens animo quod mox contigit, nullis potuit flecti rationibus quo se Ricardi fidei committeret. Quod illi animadvertentes postremo Ricardum eius filium tantummodo sibi tradi petiere, quod etiam aegre post multas pollicitationes obtinuerunt. Ac ita innocens puer a complexu matris divellitur. 4. Richardus per hunc modum id quod ei in optatis erat prope consecutus, nepotes ex episcopi aedibus ad turrim duxit. Non tulit attamen ea res suspitionem cuipiam, quod illinc pompa cum rex corona redimiendus est ad Westmonasterium produci soleat. Quo facto, Ricardus, cuius animus partim cupiditate occupandi regni ardebat, partim tanti sceleris edendi conscientia torquebatur (conscientia autem facit ut poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint), nihil prius postea habuit quam multitudinem largitionibus lenire, adversarios muneribus, praemiis, promissis devincire, deinde in turri ubi ipse cum nepotibus morabatur nova quotidie de rebus quae instabant agendis consilia subdole ac astute cum princibus inire, conferre, capere. Haec erat ars, ut dum populo expectatio faciebat novae pompae desiderium, sensim consultando exploraret principum voluntates, simulans semper non se summam potestatem affectare, sed referre omnia ad regni utilitatem. Ita communis utilitatis nomine aliquot dies suam cupiditatem tegendo velandoque adeo distraxit optimatum animos ut illi omnes, extra paucos quos iam inde ab initio quod esset acturus minime celaverat, nullo pacto perspicerent quare cunctaretur, quorsumve eius consilia essent evasura, tam multa toties proponebat tam pauca explicabat, ut mens non conscia recti vacillare solet. Sed interim ubi animadvertit Gulielmum Hastyngium maxime omnium instare urgereque ut Edouardo principi debitus tandem honor deferretur, qui unus inter omnes heroes, ut gratiosus et liberalis plebi multum acceptus erat, plurimumque apud omnium ordinum viros, honestosque homines autoritatis habebat, sive eius potentiam veritus sive desperans posse eum in sententiam suam trahere, statuit hominem prius de medio tollere quam reliquis, quibus nondum plane confidebat, suum consilium patefieret. Quare furore incredibili ardens efficiendi quod destinarat insidias eiusmodi ei facit. In cubiculo proximo illi in quo cum principibus conventum frequentem agebat, clam nonnullos manu promptos collocat, mandatque eis ut, accepto signo, repente prodeuntes circumveniant omnes qui secum consederint et in primis manus iniiciant Gulielmo Hastyngio atque ilico obtruncent. Sic, composito dolo, circiter pridie Idus Iunii accersiri iubet in turrim speciatim Thomam Rotheramum archiepiscopum Eboracensem, Ioannem Mortonum Elyensem episcopum, Henricum ducem Buchyngamiae, Thomam Stanleium, Gulielmum Hastyngium, Ioannem Hawardum compluresque alios, quos aut metu vel beneficio sibi fidelis fore confidebat, reliquos vero optimates cum Ioanne Russello Lincolniensi episcopo Angliae cancellario, quos nolebat in tam diro foedoque interesse spectaculo, iussit illo ipso die esse in curia ad Westmonasterium cum magistratibus, ut simul edicerent populo diem quo Edouardus princeps regio esset honestandus honore. At principes vocati bene mane conveniunt omnes in turrim frequentes tanquam de toto negotio deliberaturi. Hic clausis foribus, soli quasi teste tantum Deo, dum inter se de rebus gravioribus agere volunt, Ricardus, qui nihil nisi atrox et saevum cogitabat, sic eos alloquitur, “Vos huc hodierno die principes arcessendos ea duntaxat de causa curavi, ut vobis ostenderem in quanto mortis periculo verser. Ego enim abhinc paucos dies neque noctu neque interdiu quiescere, neque bibere aut cibum capere queo, quare sensim me sanguis, me vires, me spiritus deficit, supraque modum omnia iam membra, ut videtis (brachium enim ostendebat) exiliora fiunt. Quod utique malum in me proficiscitur ab illa malefica muliere Elizabeth regina, quae suis veneficiis me infecit, quibus laesus paulatim dissolvor.” His dictis, ut parum ad rem facientibus, cum nemo responsum daret, Gulielmus Hastyngius, qui Ricardum non oderat, ac libere omnia cum eo loqui solebat, respondit reginam esse magna pariter infamiae nota atque poena dignam, si magicis artibus usam ei nocuisse constaret. Ad ea Ricardus subdit, “Ego, inquam, huiusce mulieris veneficiis pereo.” Cui Gulielmus idem quod antea respondit. Tum Ricardus, ut signum daret illis invadendi cui in insidiis erant, clariore voce inquit, “Quid igitur, Gulielme, sic tuis rationibus ducar ad interitum?” Vix ea fatus erat cum illi quibus datum erat negotium prodiere ac, facto undique impetu, comprehenderunt ipsum Gulielmum, utrunque antistitem, Eboracensem et Elyensem, ac Stanleium. Isti tres diversi in carcerem ibidem coniiciuntur. Guilielmo vero vix dato confitendi peccata spatio, caput cervicibus abscinditur. Ita Hastyngius suo ad extremum periculo didicit illam naturae legem secundum evangelium verbum, omnia quae vultis, ut vobis faciant homines, sic et vos facite illis, impune violari non posse. Is unus fuit ex percussoribus Edouardi principis Sexti Henrici filii, qui demum pari est affectus caede. Utinam eiusmodi exempla essent tandem aliquando documento iis qui quod lubet, id sibi licere putant. Nunc ad rem redeo. 5. Quo facto, per totam turrim est exclamatum “proditio, proditio.” Quae vox ubi per urbem pervasit, cives et universus populus pro veris ea primo dicta accipientes, simul ignari quae intus gesta essent, eandem vocem geminare coeperunt. Postea vero quam rem, prout gesta erat, rumoribus terrificis dissipatis intellexerunt, tum pro se quisque a domesticis hostibus sibi timere, foedissimamque mortem aut miserabilem fugam cogitare coepit, cuncto generatim populo gemente ob extinctum hominem tum quo cum ipsi, tum optimates qui Edouardi filios amabant, spes suas positas haberent. Neque illos praeteribat nemini iam Ricardum esse parsurum quo sibi regnum obtineret, regnique autoritatem in tyrannidem verteret. Ricardus post haec, contentus caede Gulielmi Hastyngii, Thomam Stanleium demisit incolumem, veritus ne, si eum iniuria affecisset, Georgius regulus Strangius eius filius aliquem in se populi tumultum uspiam non concitaret. Ioannem Mortonum Elyensem episcopum, qui facile omnes prudentia ac gravitate antecedebat, custodiendum tradidit duci Buchyngamiae, quem dux protinus misit in Walliam ad arcem suam quae ad Brechonocum oppidum est. Thomam vero Rotheramum Eboracensem archiepiscopum commisit custodiae Iacobo Terello equiti. Voluit eos antistes, quibus haudquaquam sua consilia probatum iri putabat, eatenus in custodia retineri quoad rerum potitus neminem timeret. 6. Quibus rebus actis, Ricardus, iam certo sciens nihil esse quod amplius dissimularet, per literas mandat praefecto arcis Pontifractensis ut Antonium Riverium, Ricardum Graium, ac Thomam Vaugham securi quamprimum percutiat, id quod brevi post factum est. Interim ipse Londini, iam omnia pertimescens, primum omnium sese armatorum caterva stipat, deinde maximos quosque ex nobilibus viros largiendo atque pollicendo sibi conciliandos summa ope curat, quorum bonam partem magis terrore quam spe beneficiorum adductam in suam traxit amicitiam. Mox, eorum potentia fultus, aliam sibi aggrediendam viam statuit. Siquidem desperabat posse se plebem ita muneribus vincire ut illa aequo animo suum ferret imperium, quam non ignorabat libertatis tuendae ac conservandi iura regni causa facile ad arma concitari, idcirco eam timebat. Cui proinde multa cogitanti res postremo in mentem venit qua ipsa plebs specie quadam honestatis decepta minus abhorreret ea quae ipse esset acturus. Itaque homo, regnandi aviditate caecus, quem nulla iam turpitudo retardare poterat, postquam sanguini suae domus minime parcere constituerat, etiam honori non parcendum ratus, rem eiusmodi excogitat et comminiscitur. Sermonem habet secretum cum Radulpho Shao theologo id temporis magni apud populum nominis, eique exponit haereditatem paternam iure sibi venire, ut aetate maiori omnibus filiis quos Ricardus pater dux Eboracensis ex Cecilia uxore suscepisset, cum satis constaret Edouardum, qui ante regnaverat, nothum fuisset, id est, non ex iusta legitimaque uxore natum, idque per argumenta non ignota, et rogat ut velit de Paulino suggesto de ea re concionando populum docere quo ille tandem aliquando suum verum agnoscat principem, ac illud ait se magnopere petere, quod existimet praestare ut potius matris posthabeat decus ac honestatem quam patiatur tali regum stirpe tam nobile regnum diutius turpificari. Rodolphus, sive metu perculsus sive amentia arreptus, recipit se ei morem gesturum. Atque ubi dies adfuit, Ricardus, qui nomine aliena fungendi vice suas opes iam firmaverat, stipatus agmine armatorum more regio, ad templum divi Pauli venit, ibique concioni arrectis auribus interest. Quo audiente, Rodolphus, vir doctus, dedita opera nactus occasionem loquendi non de re divina sed de tragica coepit multis rationibus docere Edouardum non fuisse a Ricardo Eboracensi duce creatum, sed ex quodam alio, qui matris notitiam furtim habuisset, et id certis argumentis dilucere, quod Edouardus neque effigie neque corporis forma Ricardo patri similis fuisset, cum ille statura magnus, hic pusillus, ille facie ampla, hic brevi et compacta esset, sed neminem hominem posse dubitare, si talia considerentur, quin Ricardus foret verus ducis filius, qui iure regnum patri debitum possidere deberet, et proinde hortari principes, cum in praesentia rege carerent, vellent Ricardum, veram regiam prolem, regem facere, repudiatis aliis qui turpi essent genere orti. Haec ubi populus audivit, mirabilem in modum ea in visceribus haeserunt, quippe qui rei indignitate permotus omnibus precibus execratus est concionatoris pariter temeritatem, audaciam, insulsitatem, atque Ricardi nefariae mentis errorem, qui non videret quanta familiae suae et totius regni esset turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, damnare in publico matrem, pudicissimam foeminam, adulterii, inurere optimo fratri de se bene merito perpetuam infamiae notam, infligere innocentissimis nepotibus probrum aeternum. Quapropter uno momento vidisses alios novitate miraculoque rei attonitos more amentium stare, alios flagitii atrocitate perterritos sibi timere quod regiorum puerorum amici essent, alios demum vicem ipsorum puerorum, de quibus iam actum esse iudicabant, dolere. At fama in vulgus est filios Edouardi in ea concione nothos appellatos fuisse, non Edouardum, quod omnino a veritate vacuum est, quoniam Cecilia mater Edouardi, ut dictum est, adulterii falso insimulata passim postea apud bene multos principes, quorum aliqui adhunc vivunt, tantam iniuriam a Ricardo filio sibi factam questa est. Caeterum Ricardus, ita matre ut adultera publice vituperata, et Edouardo fratri ignominia aspersa, non pudore, uti debuerat, sed laetitia editae in apertum rei, per quam curabat sibi regnum deberi, omnibus planum fieri, affectus, in turrim perinde quasi a patribus rex iam renuntiatus cum regio comitatu rediit. Verum Rodolphum Shaum tantae rei turpitudinis praeconem, qui non multo post ab amicis ob eius infamiam verecundantibus graviter castigatus ad sanitatem rediit, adeo facti sui poenituit ut moerore animi brevi consumptus meritas suae levitatis poenas dederit. 7. Iam per haec Ricardus et dominatum consecutus videbatur, et illud ubique quamvis metu magis quam hominum consensu praedicabatur, cum ipse timoris causa periculorum undique impendentium necessario sibi cunctandum constituit. Tametsi amici urgebant ut id quod latebat erumperet, et quod reliquum erat mature perficeretur, tamen ut ne factum suum facile improbaretur, voluit etiam atque etiam populum monitum et rem omnem ad iudices referri, qui eam terminarent. Itaque circiter xiij Calendas Iunias iussit iudices ac civitatis magistratus Robertum Bylles praetorem et Thomam Norland ac Gulielmum Martyn vicecomites cum senatoribus in curiam ipsius praetoris frequentes convenire, ad eosque misit ducem Buchyngamiae cum nonnullis aliis principibus quos in consilio habebat, ut suam agerent causam suisque verbis rogarent ut illi, auditis negotii peragendi rationibus, vellent id decernere quod ad patriae, quod ad omnium salutem pertineret. Dux in primis longa oratione mandata Ricardi exposuit, et ex eius parte demonstravit pro causa aliud nihil nisi ius, nihil fidem, nihi constantiam, nihi honestatem, nihil aequitatem pugnare cum ille regnum sibi repeteret quo antea per fratrem Edouardum fraudatus fuisset, et propterea vellent sua autoritate de tanto negotio agitare ac constituere, quo per favorem populi, qui eorum iudicio regeretur, ei liceret regnum suum tandem aliquando obtinere, quod reipublicae commodo foret, cum Ricardus ea prudentia et modestia esset ut ab eo omnia aequa cuncta sperare possent. Ea fuit ducis postulatio, simulque sententia contra quam, quia ius inter arma silet, nemo ire ausus est. At Ricardus, perinde quasi territi iudices secundum eum iudicassent, postridie eius diei regali amictus vestitu ac firmo armatorum praesidio constipatus ex turri per mediam urbem ad Westmonasterium progreditur, ibi in sede regia sedens regem tum primum se gerit. Alia enim decernit, de aliis acturum se nuntiat, magistratibus praecipit ut omnia deinceps suo agent nomine, item diem praefinit quo populus cum principibus adsit paratus in ipsius verba iurare. Haec ubi per omnes partes regni fama divulgavit, varie accepta sunt. Illi enim qui Edouardi ac eius Eboracensis domus partium erant detestabantur Ricardi audaciam tanquam pestem, eam demum familiam ad internecionem consumpturam. Contra qui Henrici Sexti regis fidem secuti erant illa omnia sibi utilia fore iudicabant, quod brevi tempore ita usu veniret ut Ricardi regnum nemini homini tolerabile esset, et principes illius funditus evellendi causa, antequam radices altius ageret, facile sua officia conferrent in Henricum Richemondiae comitem, ipsius Henrici ex fratre nepotem, ad regnumque evocarent. Ricardus interim, haud secus ac eius violentia posceret, veritus est ut ne quam multi reginae amici essent qui populum ad arma vocarent cum cernerent imperium praeripi Edouardo principi, igitur primo quoque tempore quinque millia armatorum ex Eboracensi agro (fidebat illis ante alios) collecta, duce Ricardo Rateclyffo, ad se mitti iussit, praecepitque nonnulla Ricardo in itinere curanda. Is ea multitudine vallatus ad Pontifractum constitit, ibique iussit praefectum arcis supplicium sumere de Anthonio Riverio, Ricardo Graio, et Thoma Vuagham, sicut Glocestrensis praeceperat, quemadmodum supra scripsi, ut ipso praesente tam dirum facinus sine tumultu conficeretur. Quo facto, Londinum contendit. Ricardus ea fidelium hominum caterva munitus confidenter ad caetera exequenda aggreditur. Itaque, coacto principum concilio, ad Westmonasterium pridie Nonarum Iulii rex creatur coronaque honestatur una cum Anna uxore, populo magis ob metum non repugnante quam approbante, dictusque est Ricardus Tertius. Fït ille annus humanae salutis 7. 8. Ita Ricardus iniussu populi, per potentiam voluntate quorundam principum faventium, contra quam ius fasque esset, regni potitus est, qui non multo post, rebus Londini ex sententia constitutis, Eboracum iter habet, rectaque Glocestriam proficiscitur. Dum hic morabatur, ad singula temporis puncta ita scelerum conscientia mordebatur ut perpetuo in timore esset, quem ut ab se omni modo depelleret, nepotes ad mortem ei constituti sunt, quod illis salvis sine periculo esse nullo pacto liceret. Quocirca per literas Roberto Brachyngburio praefecto turris Londinensis mandat ut aliquo honesto modo nepotes ipsos quamprimum necandos curet, atque inde Eboracum discedit, libentissimis animis a civibus acceptus, qui ob eius adventum aliquot dies gaudium publice celebrarunt. Sed Ricardus, ut copiam sui omnibus etiam ruri habitantibus faceret, plausus captandi cupidus, edixit diem quo supplicationem archiepiscopus Eboracensis eius rogatu decrevit, in cuius pompa ipse cum regina redimitus corona incederet. Duxit secum Ricardus Edouardum comitem Varvici ex Georgio fratre duce Clarentiae nepotem, per quem ut ne sibi aliquid periculi procrearetur, misit eum custodiendum ad arcem, quam vocant Schereshuton. Caeterum praefectus turris Londinensis, ubi regis horribile mandatum accepit, rei atrocitate attonitus ac veritus si obediret ne sibi aliquando fraudi foret, illud non continuo confecit, sperans regem sanguini aut aetati parsurum, vel triste consilium commutaturum. Veruntamen tantum abfuit ut alterum sit consecutum, cum mens immota maneret, ut Ricardus statim atque accepit praefectum differre quod praecepisset, alteri, id est Iacobo Terello, dederit negotium caedis maturandae. Ille imperata facere compulsus dolenter Londinum proficiscitur ac regios pueros exemplo in omni memoria prope inaudito necavit. Ita Edouardus princeps cum Ricardo fratre interiit, sed quo genere mortis miselli pueri affecti fuerint non plane liquet. Ricardus vero per id factum cura et metu relevatus non diu celavit caedem, sed paucis post diebus rumorem mortis puerorum in vulgus exire permisit, ut, sicuti credere par est, postquam populus cognovisset nullam iam ex Edouardo superstitem esse virilem prolem, ipsius dominationem aequiore animo ferret. Verum ubi eius insignis facinoris fama per regnum pervasit, tantus generatim omnium animis inhaesit dolor ut, eo cunctum iam metum vincente, passim lachrymarent, et post consumptas lachrymas gemerent vociferantes, “ecquisquam certe omnium est tam Dei, sacrorum, religionumque tam hominum hostis, qui a tanto occisionis scelere non abhorruisset?” Sed speciatim amici reginae et puerorum inclamabant, “Quid his faciet aliis, cum suos crudeliter nullo eorum in se merito iugularit?” pro certo habentes tyrannidem saevissimam iam invasisse rempublicam. Sed matri puerorum infelici, quae adhuc in asylo erat, ille rumor instar mortis fuit. Ut enim de nece filiorum cognovit, ad primum nuntium rei immanitate exterrita metu repente corruit, iacuitque exanimata aliquandiu, post ad se reversa flet, ululat, implet clamoribus aedes, percutit pectus, scindit comam, denique tanto victa dolore mortem sibi quoque precatur, sua identidem charissima pignora vocans, seque ipsam insaniae condemnans, quod alterum filium ex asylo insidiosis delusa promissis inimico ad necem tradidisset, quae secundum Deum et filios se maxime omnium violatam sentiebat. Sed post longam lamentationem, cum aliter ulcisci nequeat, Deum invocat perfidiae ultorem, quasi certum habens eum id aliquando facturum. Quotus est quisque qui si ad eiusmodi pueros indigna morte mactatos aspiciat non terreatur, cum tale quid soleat interdum propter peccata maiorum accidere, et illorum noxa ad posteritatem redundare? Illud fortasse istis duobus innocentibus pueris contigit, quod Edouardus eorum pater neglectae religionis crimen subiisset per sanctissimum iurisiurandum, qui, ut superiore libro ostendimus, ad portas urbis Eboraci aliud mente, aliud verbis promissum fecit ut illud ilico diluxit, et postea per ducis Clarentiae fratris necem magna se suosque poena apud Deum obligasset. 9. Dum haec alibi geruntur, iam supplicationum dies venit, quo die Eboracum multi mortales convenerant studio novi regis videndi. Tum in supplicationibus magno apparatu a sacerdotibus constitutis, rex insigni redimitus diademate interfuit, magna heroum comitante caterva. Sequebatur et regina coronam ferens, quae manu ducebat Edouardum filium etiam coronatum, tanto civium honore, laetitia, gratulatione, ut Ricardum in coelum plausibus ferrent. Peracta supplicationum pompa, rex haud ita multo post concilium habuit in quo, posteaquam de statu illius provinciae mature constitutum est, filius regis unicus Eduardus annos natus circiter decem, princeps Walliae, ac Ioannes Hawardus, vir consilii magni et scientiae in bello, dux Northfolchiae, et eius filius Thomas, florens et illustris adolescens, comes Surriae factus est. Item ex principum eius regionis numero augetur regius domesticus senatus, quod Ricardus in illorum fide summam spem poneret, uti supra demonstravimus. Postremo, quia nihil erat mali, nihil adversi, quod mens regis tot delictis conscia non metueret, placuit providere ne Henricus Richemondiae comes ab inimicis studio turbandi omnia in Angliam revocaretur. Itaque Thomas Huttonus, vir solers, ad ducem Britanniae legatus designatur, qui summa orationis et pecuniae vi ageret ut dux in perpetua saltem custodia comitem retineret, prout rogatu Edouardi eius fratris hactenus fecisset, qui protinus in Britanniam transmisit. Quibus actis rebus, rex Londinum revertitur, cui tota civitas officii causa obviam prodiit. Ita Ricardus novo quodam genere immanitatis in summam gloriam venerat, vulgique admiratione beatus dicebatur, cum aliquanto post de suo statu paulatim se demigrare sensit, nec in eo se ullo consilio retinere potuit. Enimvero post necem filiorum Eduoardi, quoties aliqua non bona tempestas in praesens tempus aut in posterum impendere apparebat, subito populus ex recenti facinorum regis memoria eam soli Ricardo assignabat, vociferans Deum expiare in miseros Anglos scelera regis, quem idcirco criminabatur, detestabatur, ac denique ad summum vocabat supplicium. Cum ita Ricardus male ab omnibus audiret, et quamvis non eum fugeret a quibus illae voces in primis emitterentur, nec tamen auderet manu vindicare iniuriam, ratus errantis esse interdum monitorem officii non repudiare, incidit rursus ex tanta felicitate in timorem animique tristitiam, et quia praeterita corrigere non poterat, statuit infamiae notam nomini suo inustam omnibus officiis delendam, ac de se talem spem faciendam ut deinceps nulla amplius calamitas sua culpa reipublicae accidere putaretur, quanquam difficile est mutare animum, et quod moribus insitum sit subito evellere. Itaque, sive ob eam causam sive quia, ut tunc vulgi opinio ferebat, malorum actuum iam poenitebat, coepit deinde alterius vitae quoddam initium ordiri, nomenque boni viri praetendere, quo iustior, mitior, popularior ac liberalior praesertim adversus inopes haberetur, atque sic primum apud Deum veniam commissorum mereretur, deinde apud homines invidiam levaret ac se in gratia poneret. Inchoavit multa opera tam publica quam privata, quae immatura morte praereptus non perfecit. Instituit Eboraci collegium centum sacerdotum. Item eius aures amicorum bonis monitis iam patere incipiebant, cum statim post satis luculenter apparuit timorem, qui raro est diuturni magister officii, non iustitiam, fecisse ad punctum temporis Ricardum meliorum, quandoquidem hominis bonitas quae fucosa erat cito refrixit. Ex quo eius cuncta consilia ad nihilum subito cadere coeperunt. Nam Edouardum filium unicum primo amisit, tertio post mense quam princeps Walliae factus fuerat, deinde, authore Henrico duce Buchyngamiae, facta est contra eum coniuratio, quam etsi prius quam coalesceret indicio detectam comprimere conatus est. 10. Quoniam aut hunc locum pervenimus, opus est altius repetere quaedam perapposite, quibus explicare possimus initium ortae discordiae inter regem et ducem. Humfredus enim olim comes Herefordiae, de cuius interitu supra libro decimooctavo meminimus, duas ex se genitas reliquit filias, easque fecit haeredes, hoc est, Mariam, quae nupsit Henrico comiti Derbiensi, filio maiori natu Ioannis ducis Lancastriae, qui postea adeptus regnum Quartus Henricus dictus est, et Aleonoram, quam in matrimonium duxit Thomas Vodestochus dux Glocestriae et comes Buchyngamiae. Ex Thoma et Aleonora una filia nomine Anna orta superstes sola fuit, cui, publicatis bonis patris a Ricardo Secundo rege, primo desponsa est Thomae Staffordio, sed, illo prius quam puellam deduceret vita privato, deinde locata fuit Edmundo ipsius Thomae fratri comiti Staffordiae. Is creat Humfredum ducem Buchyngamiae, et Humfredus Henricum. Atque ita per Annae et Mariae nuptias divisa est haereditas comitis Herefordiae, ac pars una familiae Lancastriae, et altera venit genti Staffordiensi, unde duces Buchyngamiae originem ducunt. Post aliquot autem annos omne genus Henrici Quarti regis defecit in Eduoardo principe filio Henrici Sexti, qua extincta domo Henricus Buchyngamiae iure sibi optimo putavit repetendam illam partem patrimonii comitis Herefordensis quae nomine dotis Mariae familiae Lancastriae venisset, quam tunc Ricardus rex iure regio cum reliquis gentis Lancastriae bonis possidebat. Igitur dux paucis post diebus nactus idoneam de re sermonis habendi occasionem repetiit a Ricardo illam partem patrimonii Herefordensis comitis iure haereditario sibi debitam. Ad ea Ricardus, qui eius rei causam iam mortuam putarat, protinus ira accensus respondisse fertur, “Num, Henrice dux, vis tibi id ius Henrici Quarti vindicare, quo ille perperam regnum occuparat, atque ita ad illud viam patefacere.” Quod Ricardi responsum in pectus ducis alte descendit, qui ex eo tempore ira et indignatione agitatus coepit cogitare quonam pacto hominem ingratum de regno deturbaret, cuius causa, multa contra quam fas esset, persaepe invitus fecisset. Dux ita animatus haud multo post Ricardum Eboracum proficiscentem usque Glocestriam comitatus est, et inde eo non negante, in Walliam se contulit, ubi bonam patrimonii partem habebat. Hic dum moratur, partim recenti acceptae iniuriae memoria stimulatus, partim poenitens quod hactenus per se non modo non obstitisset Ricardo male agenti, sed plurimum favisset, statuit se ab eo disiungere, id licet ab initio factum oportuisset, ac quod animo antea agitaverat perficere. Itaque consilium suum Ioanni episcopo Elyensis, quem, ut supra memoravi, captivum apud se in Brechonocensi arce habebat, aperire incipit. Elyensis fraudem suspicatus primum quaerit quatenus id moliatur, oratque ne sibi noceat. Postea, ubi novit iustum odium eius et Ricardo diu debitum, non negat de coniuratione loqui. Tum dux omnia explicat Elyensi, totumque se patefacit, indicans excogitasse modum quo et Edouardi et Henrici Sexti genus quod supererat per affinitatem coniunctum in regnum utrique stirpi debitum restitueretur. Nam Ricardum non fratrem sed hostem Edouardi appellabat. Modus iste erat ut Henricum comitem Richemondiae, quem fama erat post cognitam mortem Edouardi regis apud Franciscum Britannum ducem liberatum esse custodia, quamprimum arcessendum curarent, opibusque iuvarent dummodo ille prius iureiurando promisisset se post adeptum regnum ducturum in matrimoniam Elizabeth filiam Edouardi natu maiorem. Probavit Elyensis episcopus tam consilium ducis quam modum rei peragendae, curavitque ut Reginaldus Braius minister Margaritae matris Henrici, quae nupta erat Thomae Stanleio, venerit ad ducem in Walliam at, cognita eius sententia, ad Margaritam propere iam redierit, feceritque eam certiorem de omnibus quae inter ipsum ac ducem ad communem salutem agitata essent. Hoc nimirum fuit quamobrem dissensio orta sit inter regem et ducem, et coniuratio contra ipsum regem facta. Veruntamen vulgus aliter praedicabat. Dicebant enim ducem a principio eo consilio minus dehortatum fuisse Ricardum per tot facinora regnum occupare ut ille deinde iuxta Deo ac hominibus invisus regno pelleretur, atque ipse ad illud, ad quod modis omnibus aspiraret, a populo vocaretur, ac propterea arma in Ricardum ad extremum movisse. Sed ad incoeptum redeamus. 11. Iam antequam dux irae plenus alieno coepisset in Ricardum esse animo, novae conspirationis fundamentum inter Elizabeth reginam uxorem Edouardi et Margaritam matrem Henrici Londini iactum fuerat sic. Margareta invaletudinis causa utebatur medico nomine Ludovico natione Wallo, et quia vir gravis erat ac non minimi usus, saepe cum eo solebat libere loqui et familiariter suspirare. Ea autem post cognitam caedem filiorum Edouardi prudens mulier coepit bene sperare de fortuna filii, rata id factum facile posse reipublicae bono esse, si contingeret, ut Henrici Sexti et Edouardi sanguis per affinitatem misceretur, atque duae longe perniciosissimae factiones simul per unam colligationem utruisque generis tollerentur. Quare statim opportunitatem tantam non aspernata inter conferendum exponit Ludovico iam advenisse tempus, cum filia Edouardi maior natu dari in matrimonium Henrico filio, et Ricardus rex inimicus patriae ab omnibus habitus facile omni honore deiici ac regno spoliari possit, et propterea orat ut cum regina de tali negotio secreto agat. Nam regina eius quoque opera utebatur, quod esset medicus artis peritissimus. Ludovicus nihil cunctatus reginam convenit, quae adhuc se asylo tenebat, ac rem non ut mandatam sibi sed tanquam a se excogitatam narrat. Placuit consilium adeo reginae ut iusserit Ludovicum ad Margaritam adire, quae Londini in aedibus viri sui morabatur, atque suis verbis promittere se daturam operam quo omnes amici Edouardi viri sui, partes Henrici eius filii sequerentur, si modo ille iuratus esset se post adeptum regnum ducturum in matrimonium Elizabeth filiam aut Ceciliam aetate minorem, si illa prius moreretur quam ipse potiretur regno. Ludovicus actutum officio functus inter mulieres facile negotium confecit, qui ex eo quod medicus erat sine suspitione aliqua internuntius ac socius est illis novae conspirationis in Ricardum adiunctus. Ita Margarita in bonam spem adducta constituit Reginaldum Braium ministrum suum, hominem longe fidelissimum, coniurationis caput, eique praecipit ut quam secretissime potest ex nobilibus aliquos in quibus ingenium, fides, diligentia sit, in partem suam trahat, qui auxilio esse possint. Reginaldus intra paucos dies, exacto antea a singulis iureiurando, in coniurationis societatem convocavit Aegidium Dabeneium equitem, Ricardum Gilfordium, Thomam Ranmeium, Ioannem Chenium compluresque alios. Regina item suos amicos consilii ac negotii maturandi participes facit. Margarita vero interim Christopherum Ursuychum sacerdotem probatum, spectatum, ac officii plenum in familiam recepit, datoque ab eo iureiurando, consilia omnia illi aperit, idque tuto se facere confidit quod Christopherus Henrici Sexti regis semper studiosus a Ludovico medico apud ipsam in gratia positus esset. Itaque mater, salutis ac gloriae filii studiosa, dat negotium Christophero proficiscendi in Britanniam ad Henricum, illique significandi omnia quae cum regina acta essent. Sed antequam ille iter facere inciperet, ecce, subito facta est certior de eodem consilio atque ipsa ceperat a duce Buchyngamiae inito, quemadmodum supra commemoravimus. Quod ubi cognovit, commutato consilio Christophorum apud se retinet, ac Hugonem Coneveium in Britanniam mittit cum bene magna pecuniae summa ad Henricum filium, mandatque ei cuncta exponat atque hortatur ad reditum, et in primis admoneat ut in Walliam accedat, ubi loci loci paratum auxilium inveniret. Mittit et post illum Ricardus Gilfordius ex Cantio Thomam Ranmeium cum eiusdem mandatis. Ii celeriter eo vecti per idem fere tempus perveniunt ad Henricum, quem supra dixmus apud ducem Britanniae, post mortem Edouardi, sui iam fuisse iuris. Henricus, accepto nuncio, gratias Deo agit, ratus id quod tota mente poscebat non potuisse sine nutu divino accidere, atque ob id mirabiliter laetatus omnia cum duce confert, indicatque se in certam potiundi Angliae regni spem ingressum, et idcirco orat ut illud eius pariter auxilio atque voluntate fiat, quando cum licuerit, parem referret gratiam. Dux, etsi paulo ante a Ricardo rege per Thomam Huttonum eius oratorem, quem supra dixi eo legatum fuisse, pecunia et precibus solicitatis fuerat ut Henricum comitem in custodiam denuo traderet, promisit tamen auxilium, deditque perlibenter. Tum Henricus, praemissis in Angliam Hugone Coneveio et Thoma Ranmeio qui eius adventum nuntiarent, quo caetera quae consilio provideri possent ab amicis caverentur, ibi usque eo esse voluit dum quae ad navigandum opus esset pararentur. Interea in Anglia principes conspirationis multa simul moliebantur, alii opportuna loca armatis hominibus firmata tenebant, alii occulte ad tumultus plebem sollicitabant, alii alibi intenti paratique erant, ut statim, cognito Henrici accessu, belli initium facerent, alii vero, inter quos Ioannes Mortonus Elyensis antistes primatus erat, per secretos nuntios invitabant ad novam coniurationem omnes quibus certo sciebant odium in Ricardum secum commune esse. 12. Inter haec indicatur Ricardo de coniuratione principum, qui ancipiti malo permotus, quod neque exercitum paratum haberet neque, si bellum subito compararet, satis constaret ubi loci occurrendum aut manendum, quove eundum esset, statuit aliquantum rem dissimulare donec exercitum cogeret, ac ex rumoribus vulgi exploratorumque diligentia, omnia adversariorum consilia investigata, comprehensa, illustrata, patefacta essent, aut per artificium eiusmodi aliquem coniuratorum caperet, quando non sunt occultiores insidiae quam hae quae latent in dissimulatione intelligentiae, vel in aliquo humanitatis nomine. Et quia ducem Buchyngamiae sciebat coniuratorum esse caput, sibi illud primum omnium clam aut vi amputandum iudicavit. Itaque longe humanissimis literis ducem ad se accersit, praecipitque nuntio qui literas defert ut multa suis verbis promissa illi faciat, bonoque modo persuadeat redire in regiam. Dux stomachi valetudinem excusans respondet nuntio se in praesentia non posse venire. Ricardus excusationem non accipit, sed eum rursus ad se minaciter evocat. Tum dux aperte negat se ad inimicum iturum, atque simul bellum parat, persuadetque consilii sui sociis primo quoque tempore alii alibi tumultus conflent. Ita uno fere momento ac tempore Thomas marchio Dorcestriae de asylo egressus ac ab omni periculo opera Thomae Rovelli servatus, in agro Eboracensis, Edouardus Corteneius cum Petro fratre episcopo Exoniensi in Devonia, in Cantio Ricardus Gilfordius cum aliquot nobilibus agros passim incolentes ad arma concitat, initiumque belli facit. At Ricardus interim, contracta ingenti armatorum manu, ne vires suas dissiparet dum vellet singulos insectari coniuratos, decrevit, caeteris omissis, in caput, id est in ducem, arma vertere, qui Londino se movens Sarisberiam versus iter ingressus est, ut de via in ducem iret si uspiam exploratum haberet eum se castris tenere. Iamque vix bidui ab urbe aberat cum dux magno cum militum Wallorum robore, quos invitos et a pugnando pro eo abhorrentes, ut homo acer magis imperio quam pretio armaverat, quod defectionis causa fuit, obviam illi ire contendit, verum subito in itinere a maiore parte suorum militum destitutus in fugam se necessario coniecit, qui dum fugiebat ob subitam fortunae commutationem valde territus, et cum non satis constitutum haberet quod sibi capiendum consilium esset, compegit se in domum cuiusdam familiaris sui nomine Humfredi Banaster, quem, quia a puero bonum virum habuerat, idcirco sibi fidissimum fore confidebat, seque eius fidei commisit, apud eum usque eo in occulto mansurus dum aut sibi reparandum exercitum aut eundem in Britanniam ad Henricum comitem deliberaret. At ubi socii qui in belli iam ingresssi erant cognoverunt ducem a suis desertum fugisse et nusquam comparere, subito timore perculsi, cum pro se quisque in pedes se daret ac de salute desperaret, aut asyla aut solitudines petunt, fugamve per mare tentant, quorum bona pars paucis post dies incolumis in Britanniam pervenit. In iis fuit Petrus Corteneius Exoniensis episcopus cum Eduoardo suo fratre comite Devoniae, Thomas marchio Dorcestriae cum Thoma filio admodum puero, Ioannes Burscherius, Ioannes Welles, Edouardus Udevylla, vir bello strenus, frater Elizabeth reginae, Robertus Wyllugby, Aegidius Dabeneius, Thomas Harundellius, Ioannes Chenius cum duobus suis fratribus, Gulielmus Barcheleius, Gulielmus Brandonus cum Thoma fratre, Ricardus Heggecombius, et hi fere omnes equestris ordinis viri. Item Ioannes Haluellius, Edouardus Ponyngus summus copiarum dux, ac Christopherus Ursuychus, Ioannes Mortonus Elyensis episcopus per idem quoque tempus, cum plerisque aliis nobilibus viris in Flandriam traiecit. 13. Atqui Ricardus, horribili vigilantia ac celeritate plenus, qui iam Sarisberiam pervenerat, ubi de fuga ducis ac aliorum coniuratorum cognovit, eos sibi persequendos constituens primo ad omnes vicinos portus milites dimittit qui maritimos exitus occupent, claudant, teneant, transituque prohibeant fugientes, deinde si quis indicasset de duce, decernit praemia, servo liberatem, libero impunitatem ac mille libras. Item quoniam a Thoma Huttono dudum ex Britannia acceperat tantum abesse ut Franciscus dux vellet sua causa tenere in custodiam Henricum, ut etiam eum adversus se paratus esset opibus enixe iuvare, pariter aliquot naves rebus omnibus instructas per oram maritimam quae ad Britanniam vergit disposuit, ut si Henricus forte veniret, aut interciperetur aut litoribus arceretur. Praeterea, ut mirifice ubique essent custodiae, milites alios locis opportunis locavit qui vias, qui calles, qui aditus omnes obsiderent, alios autem quaquaversum misit qui quaererent si uspiam ducem vel aliquem sociorum invenire et comprehendere possent. Iis passum cuncta rimantibus, Humfredus Banaster, dubium est metu an pretio ductus, Henricum ducem hospitem suum prodidit, qui eum confestim Sarisburiam ad Ricardum duxerunt. Dux diligenter examinatur et, interrogatus quae sciebat, sine quaestione indicat, sperans quia ingenue fateretur futurum ut sibi liceret Ricardum alloqui, quod summe rogabat. Sed postquam de crimine fassus est protinus securi percutitur. Hanc mortem dux passus est a Ricardo rege, quem ultra aras, ut dicitur, iuverat, qui cum societatem periculi verius quam imperii, per hunc modum coiverat. Hinc profecto animadvertamus licet illum operam perdere et vitam suam magno obligare scelere, qui homini improbo auxilio est, quando cum ab eo pro beneficio ut plurimum maleficium recipit, tum a Deo meritam ad ultimum poenam semper habet. 14. Dum haec in Anglia fiebant, Henrico Richemondiae comiti parato exercitu ad quinque millia Britannorum, ac classe quindecim navium instructa, iam dies decessionis obrepserat, qui ad sextum Idus Octobris anno salutis MCCCCLXXXIIII et secundo cum regnare coepit Ricardus, vento non adverso navigare coepit, sed sub vesperum, orta subito tempestate, ita afflictatur ut naves aliae alio, vi saevi venti impellente, cursum flectere compulsae sint, nonnullae in Normaniam reflatu delatae, aliae in Britanniam. Navis in qua Henricus erat cum una altera navi totam noctem iactata fluctibus, bene mane tandem deponentibus ventis, circa australem insulae oram contra portum quem Polam vocant pervenit. Hinc Henricus prospiciens omne litus a militibus obsessum esse, quos, uti diximus, Ricardus passim disposuerat, edicit ne quisquam omnium descendat prius in terram quam reliquae naves conveniant, quas dum expectat unam mittit scapham exploratum an amici sint qui eodem loci praestolentur. Tum qui missi sunt magnopere a militibus de terra rogantur ut quamprimum descendant, clamantibus se a duce Buchyngamiae missos ut praesto essent qui Henricum tuto ad castra comitarentur, quae ipse in proximo cum florentissimo exercitu haberet, quo ambo iunctis copiis Ricardum fugientem persequerentur. Henricus, id quod erat, fraudem suspicatus, postquam vidit nullam suarum navium in conspectum existere, sublatis velis, usus secundo vento, in Normaniam venit, quasi flatu ipso venti eum a periculo retrudente. Hic ad litus sui ac suorum ex labore recreandorum causa triduum moratus, statuit cum parte comitatus redire in Britanniam pedibus, ac interim misit legatos petitum a Carolo Octavo Francorum rege, qui Ludovico patri paulo ante mortuo successerat, iter per Normaniam. Rex, Henrici miseratus fortunam, non modo iter libenter, verumetiam pecuniam in itineris sumptus dedit. Sed ipse regis humanitate fretus iam antea naves domum praemiserat, et iter facere aggressus parum tamen processerat cum legati rediere, qui eo beneficio valde laetatus ac bonae spei plenus in Britanniam revertit, aliud inde consilium capiendum ratus. At ubi in Britannia fuit, ab amicis accepit, duce Buchyngamiae in Angliae capite mulctato, marchionem Dorcestriae cum bene magno Anglorum principum numero illuc paulo ante se quaesitum advenisse, atque apud Venetos esse. Quibus cognitis rebus, vehementer doluit primos amicorum principum conatus male cecidisse, attamen ex altera parte gavisus quod tot egregios duces socios belli haberet, iam tum omnes rationes suas consolidatas, at rem suam salvam opinione prope certa concipiens, celeritate sibi utendum iudicavit. Qui in Rhedones profectus misit statim aliquot ex suis qui marchionem cum reliquis optimatibus ad se ducerent. Illi ubi cognoverunt Henricum post longam aberrationem incolumem rediise in Britanniam, miro affecti gaudio (cum enim nescirent ubi terrarum esset, timebant ne incidisset in manus Ricardi), sine mora ad eum convolarunt. Hic multa invicem gratulatione facta, posteaquam de rebus agendis aliquot per dies inter se agitarunt, iam advenit Christi dies natalis, quo una in templum convenientes caetera fide ac foedere sanciunt, et Henricus primum dato iureiurando promittit se simul atque regno potitus fuerit ducturum in matrimoniam Elizabeth Edouardi regis filiam, deinde illi in Henrici perinde ac si iam rex creatus esset verba iurant, pollicentes se prius vitam, nedum res, amissuros quam Ricardum apud suos regnare patiantur, ferant, sinant. Quo facto, Henricus confert omnia cum Francisco duce, etiam atque etiam rogat ut se maioribus copiis iuvare velit quo protinus in patriam cupidam sui reverti queat, et in primis mutuam pecuniam dare, quod quam accepisset ab amicis ea iam abiisset in sumptus in priorem belli apparatum factos, et quam daret, se fideliter redditurum, eiusque singularem in se beneficentiam omni studio, cura, opera, plena manu aliquando compensaturum recepit. Dux auxilium promittit, quo ille fretus, suscepta rursus navalis apparatus cura, ad navigandum se expedit, ut nihil sit quod excludatur tempore. 15. Interea Ricardus Londinum reversus aliquot coniurationis participes diversis in locis comprehensos, et ex iis Georgium Brunum, Rogerium Clyffordium, Thomam Selengerium equites, item Thomam Ranmeium, Robertum Clyffordium nonnullosque alios etiam ex eius familia supplicio affici iussit. Postea concilium coegit, in quo primum exules omnes senatus decreto hostes patriae iudicandos, dein illorum bona publicanda, ac non contentus ea praeda quamvis opulenta, postremo magnam pecuniae summam populo imperandam curavit. Nam sui purgandi gratiaeque a plebe ineundae causa tantas iampridem largitiones fecerat ut iam egere inciperet. Sed nihil ferme propius factum fuit quam ut Thomas Stanleius in numero quoque hostium haberetur, propter operationem Margaritae uxoris, Henrici comitis matris, quae vulgo coniurationis caput diceretur. Verum cum mulieris studium nullius esse momenti iudicaretur, senatus censuit ac iussit ut Thomas, qui in se nihil culpae esse probavit, uxorem omnibus ministris nudatam sic apud se custodiret ut nullum deinceps, neque ad filium neque ad amicos, internuntium mittere, nec moliri in regem quicquid posset, quod et factum est. Item eiusdem concilii autoritate cum Scotis, qui paulo ante circa fines excursiones fecerant, pax confecta est. Quibus rebus ita actis, videbatur omnis coniuratio pene iam extincta, sublato duce ac caeteris eius sociis partim quoque morte affectis, partim longe gentium exulantibus, cum adhuc Ricardum dubitantem magis quam fidentem suis rebus metus fere perpetuus reversionis Henricis comitis et eius sociorum divexaret, torqueret, excruciaret, quapropter vitam miseram habebat. Qui ut ne diutius in ea molestia esset, statuit tandem aliquando omnem timoris ac tumultus materiam evellere, idque dolo vel vi conficere. Itaque nihil post eiusmodi captum consilium putavit opportunius antiquiusque quam ut iterum pecunia, precibus, praemio sollicitare ducem Britanniae, quod in eius manu esset ut a periculo cuncto vacuus redderetur, qui idcirco confestim misit certos nuntios ad ducem qui ei, praeter ingentia munera quae secum tulissent, promitterent ipsum in singulos annos daturum omnia vectigalia praediorum Henrici ac reliquorum Anglicorum principum qui cum eo essent, si illos deinceps apud se in custodia retineret. Nuntii cum iustiusmodi mandatis profecti non potuere rem cum duce agere, ex eo quod ille ex gravi diuturnoque morbo infirmus factus, coepisset mentis errore affici. Quamobrem Petrus Landosus eius quaestor, homo cum sagacis ingenii tum magnae authoritatis, suo arbitrio res omnes gerebat, qui ob id Britannorum principum invidiam graviter in se concitarat. Hunc Anglicani legati conveniunt, expositisque mandatis vehementer rogant ut ipse, cui omnia facere integrum esset, velit Ricardi desiderium diuturnum explere. Petrus, qui in magna apud suos offensa erat, arbitrans si Ricardo satisfaceret se fore potentiorem adversus adversarios, respondit se facturum quod Ricardus petebat, si modo fidem non falleret, et id quidem domesticarum inimicitiarum causa. Nam Henricum non oderat, quem, ut superiore libro ostendi, antea ad Fanum Maclovii a periculo liberarat. Sic cum causa semper peccamus. Atqui reipublicae Anglicae fortuna obstitit quo minus funesta pactio conficeretur. Nam dum ultro citroque negotii agendae causa frequentes nuntii crebraeque literae inter Petrum et regem volabant, Ioannes Elyensis episcopus, qui in Flandria agebat, ex Anglia a suis necessariis de insidiis certior factus, per Christophorum Ursuychum, qui ad eum per eos ipsos die ex Britannia venerat, confestim Henrico de composito dolo indicavit, admonuitque ut quamprimum cum aliis principibus ex Britannia ad Francos se conferret. Erat tunc Henricus apud Venetos quando de fraude cognovit, qui, nulla interposita mora, Christophorum ad regem Carolum legavit rogatum ut sibi in Franciam tuto ire liceret. Qua re facile impetrata, legatus celeriter rediit ad principem suum. 16. Tum comes Henricus, rebus suis mature providendum ratus, cum paucis suorum communicat consilium, exploratisque itineribus praemittit principes omnes Anglos, simulans se illos rei familiaris causa allegare ad ducem, qui tunc haud procul a Gallorum finibus animi gratia morabatur, ac secreto comitem Penbruchensem legationis principem admonet ut, cum fuerint ad confines Britannici agri, subito via recta omissa in Franciam se recipiant. Illi quod praescriptum erat facientes, nullo temporis puncto intermisso, itinere Andegavenses petunt. Ipse vero biduo post ex Venetis digrediens ac quinque duntaxat comitatus ministris ad amicum, qui in proximo villam habebat, se ire simulat, et quia ingens Anglorum multitudo in urbe relinquebatur, eius profectio nulli suspecta erat. At ubi quinque prope milliaria progressus est, de via recta in proximam sylvam se proripit, vesteque servili sumpta, unum ex ministris itineris ducem tanquam dominum ut servus sequitur, qui tanta celeritate nullo tamen certo itinere profectus est ut non prius uspiam nisi equos reficiendi causa moram fecerit quam intra Andegavensium fines ad suos se recepisset. Porro post quartum diem quam Henricus fuga evaserat Petrus educturus erat copias descriptas cum certis ducibus, quos ad conficiendum quod statuerat delectos habebat, ut eas traderet Henrico perinde quasi eum in patriam redeuntem comitaturas, sed revera imprudentem ac minime opinantem cum reliquis principibus Anglicis derepente in vincula ducturas, ut per id facinus Ricardo pro vectigali promisso satisfaceret. At Petrus quaestor, cui non deerat astus, ubi accepit Henricum discessisse, id quod erat, animo cernens subito quocunque equites dimisit qui eum sequerentur et, si consequi possent, comprehenderent, comprehensumque ad se adducerent. Equites tanta celeritate usi sunt ut nihil factum fuerit propius quam ut eum assequerentur. Nam vix comes ante unam horam fines Gallicos attigerat, quam illi eo pervenerint. Anglos vero circiter trecentos numero, qui apud Venetos remanserant, cognita Henrici fuga quia eius consilii ignari erant, tanta invasit trepidatio ut iam salutem suam desperarent. Veruntamen secus accidit atque pertimescendum sibi putarant. Dux enim iniquo animo ferens comitem tam inhumaniter acceptum ut fuerit coactus ex eius fugere regno, et ob id valde Petro iratus, cui, tametsi omnis fraudis nesciens erat, eam culpam assignabat, vocavit ad se Edouardum Ponyngum ac alterum Edouardum Udevylla, et rogata pecunia in itineris sumptus, iussit ducere omnes Anglos ad comitem. Ita Henricus, omni sua cohorte accepta, mirum in modum gavisus est, qui, ut ne ingratus haberetur, remisit nonnullos ad ducem ut suis verbis diceret se cum sociis, eius beneficio conservatum, habere in praesens gratiam, sed in posterum tempus aliquando relaturum. Ipse vero paucis post diebus adivit ad Carolum regem, qui ad oppidum erat quod ad Ligerim situm Angeum vocant, cui postquam pro beneficiis acceptis gratias egit, sui adventus causam primo exposuit, deinde auxilium rogavit quo eius immortali beneficio ad suos principes tuto redire posset, a quibus generatim ad regnum vocaretur, Ricardi tyrannidem abhorrentibus. Promisit Carolus auxilium, iussitque bono animo esse quod libenti animo suam ei praestaret benevolentiam, qui statim post Montargeum discessit, duxit secum Henricum cum omni euis nobilium comitatu. Dum hic Henricus moratur, Ioannes comes Oxoniensis, quem supra ab Edouardo diximus in arce Hammo custodia teneri, una cum Iacobo Bluntio loci praefecto et Ioanne Fortescuto equite, qui opidi Caleti portas custodiebat, ab ipso subornatis, ad illum venit. Sed Iacobus praefectus, quia in arce uxorem relinquebat, eam prius novo praesidio firmavit quam inde abiret. Henricus, viso comite, incredibilem cepit laetitiam quod homo magnae nobilitatis scientiaeque in bello, et integerrimae fidei, suarum partium studiosissimus tandum vinculis, Dei nutu, solutus in tempore tam opportuno sibi venisset subsidio, in quo tutius quam in quocumque alio spes suas ponere, atque ipse acquiescere posset. Nanque alios qui Edouardi partium fuissent non utique eum fugiebat pro mala temporum conditione in suam fidem venisse, hunc autem, qui toties pro Henrico Sexto pugnasset, putabat coelesti ope ea custodia liberatum, ut haberet hominem suae factionis, cui toto omnia crederet, ac idcirco ob adventum Oxoniensis immortaliter gavisus coepit de rebus suis melius sperare. Non multo post Carolus Lutetiam proficiscitur, quem Henricus secutus ibi rem suam peragendam curat, qui rursus Carolum orat ut se totum tuendum suscipiat, quo si ipse et socii salvi essent, similiter etiam salutem suam ei omnes possint acceptam referre. Interim illius amicitiae et fortunae bene multi Angli, qui vel ex Anglia continenter confluebant, vel ibidem bonas artes studebant, sese dabant devovebantque. In iis fuit Ricardus Fox sacerdos, vir summo ingenio, homoque doctus, quem Henricus statim in secretorum familiaritatem recepit, ad summosque brevi tempore perduxit honores, qui nunc Vintoniensis est episcopus. 17. Ricardus interea certior factus quas socii coniurationis in Britannia inter se pactiones fecissent, et quemadmodum duce Henrico omnes in Franciam evasissent, quamvis magna de spe deiectus quod dolus non processisset, tamen alia via occurrendum statuit, ut ne Henricus per connubium Elizabeth neptis ad regnum aspiraret. Et quia prae iis quae antea regnandi cupiditate caecus obivisset facinoribus, caetera omnia, ut monet proverbium taurum tollet qui vitulum sustulerit, parvi momenti ducebat quae deinde facturus esset, venit ei in mentem res post hominum memoriam tam iniquissima dictu quam factu longe teterrimae. Dum enim secum agitabat quanti mali moles instans esset, si Henricus per nuptias neptis augeretur, cuius rei rumore esse nonnullos audiebat, qui iamiam eius rebus studere viderentur, constituit Elizabeth reginam modis omnibus sibi reconciliandam, quo illa et se et filias in suam ipsius fidem permitteret, ac eo pacto Henricus affinitate neptis fraudaretur et, si aliter instantibus malis mederi non posset et forte usu veniret, ut Anna uxor e vita excederet, tum ipse neptem in matrimonium potius duceret quam per eam affinitatem regnum periclitaretur, perinde quasi, eo cadente, regni ruinam edi necesse esset. Itaque frequentes nuntios ad reginam in asylum mittit qui eius factum apud eam expurgent, et ei pariter atque Thomae marchioni eius filio omnia pollicendo summa spe mulierem onerent. Nuntii, viri graves, licet primo refricando memoriam caedis filiorum aliquid reginae animum vulnerarint, eiusque dolor vix consolabilis videretur, tot tamen eam rationibus atque promissis aggressi sunt ut parvo negotio lenire coeperint (sic enim illius sexus animal mutabile est), adeo ut mulier non surdis auribus audiret, et demum in fidem regis se venturam diceret, quae haud ita multo post, oblita iniuriarum, immemor datae fidei Margaritae Henrici matri, primo filias in Ricardi potestatem tradit, deinde secretis nuntiis marchionem filium, qui Lutetiae erat, admonet ut, relicto Henrico, quamprimum in Angliam redeat, a rege ad magnos vocatus honores. Ricardus, ita placata Elizabeth regina, filias omnes fratis ex asylo in regiam recepit. Restabat tantum ut domus nuptiis vacua fieret, quod omnimodo sibi faciendum iudicabat, sed nonnihil ferum animum deterrebat a tanto flagito, quod se antea, ut supra memoravimus, simularat virum bonum, et propterea verebatur ne non immatura uxoris morte offenderet opinionem quam populum de se bonam animo imbibisse credebat. Vicit tamen in ingenio iampridem a recto averso pravum consilium. Nam primo se a coniugali toro abstinere, ac simul cum multis optimatibus de uxoris infelicitate queri coepit, quod non gigneret, et id praesertim deploravit apud Thomam Rotheramum Eboracensem archiepiscopum, quod vir esset gravis et probus, quem paulo ante e custodia dimiserat, qui ex illo existimavit futurum ut regina haud diu superstes foret, idque quibusdam amicis suis praedixit, deinde rumorem divulgandum, autore incerto, de morte reginae uxoris curavit, ut vel mulier ex fama rei dolore affecta in morbum incideret, pariterque vel periculum faceret, si id postea accideret, an populus sibi crimini daret. At regina ubi audivit tam horrificum rumorem suae mortis in vulgus exisse, de se actum esse rata virum adivit tristis, ac multis cum lachrymis interrogavit ecquid esset quamobrem se interficiendam iudicaret. Ad ea rex, ut ne ferreus videretur si nullum daret uxori amoris signum, osculando blande respondit, consolatusque iam, iussit bonum animum haberet. Sed regina, sive dolore seu veneno confecta, paucis post diebus occidit, sepultaque est ad Westmonasterium. Haec est illa Anna altera filia Ricardi comitis Varvici, quae olim Edouardo principi Henrici Sexti filio pacata fuerat. Rex, sic coniugali vinculo solutus, iam adiicere oculos Elizabeth nepti, eiusque nuptias concupiscere coepit. Sed quia tantum nefas, puella reclamante, omnes abhorrebant, statuit nihil non cunctanter agendum, cum praesertim curis undique urgentibus premeretur, quod quotidie nobiles alii ad Henricum transirent, alii sociis coniurationis occulte faverent. In iis in primis erat Thomas Stanleius, Gulielmus eius frater, Gilbertus Talbotus, ac sexcenti alii, quorum studia tametsi Ricardus ignorabat, nemini tamen uni confidebat, et multo minus Thomae Stanleio, quod in matrimonio haberet Henrici matrem, prout res ipsa declaravit. Nam cum is per eos die vellet se ad sua praedia conferre animi causa, ut aiebat, sed revera quo praesto esset ut Henricum venientem amice exciperet, rex vetuit, nec prius abire permisit quam reliquerit in regia Georgium Strangium regulum filium nomine obsidis. 18. Dum ita futuri motus in tanta perturbatione et rerum conversione Ricardus versatur, ecce tibi, iam illum erupisse audivit, certior factus Hammum arcem stare pro Henrico Oxoniensis comitis opera, et eum cum Iacobo Blunto loci praefecto ad ipsum Henricum advolasse. Quare principio obstandum iudicans confestim bonam partem praesidii quod Caleti erat ad recuperandam arcem misit. Qui in arce erant, ubi viderunt adversarios appropinquare, se celeriter ad defensionem muniunt, ac protinus nuntios ad comitem Henricum rogatum mittunt auxilium. Henricus sine mora comitem Oxoniensem cum electis militibus suos ad iuvandos ire iubet. In primo accessu positis non longe ab arce castris, dum hostes intentos ex ea parte tenent, Thomas Brandonus cum triginta valentibus viris per paludem quae loco adiacet in arcem intrat. Tum qui intus erant, accepto novo subsidio, acrius solito ex muris hostem urgent, Oxoniensis etiam a tergo non minus instabat. Quo factum est ut hostes ultro fecerint inclusis potestatem abeundi cum fortunis. Quam conditionem Oxoniensis, qui idcirco venerat ut liberaret amicos a periculo, et cum primis uxorem Iacobi praefecti, non aspernatus, relicta arce, cum suis omnibus incolumis Lutetiam ad Henricum rediit. Ricardus post haec ab exploratoribus intellexit Henricum apud Francos tempore exclusum defatigari, continenter de auxilio supplicando, ac nihil proficere, nihilque ei procedere, sed cuncta quae diligentissime cogitata essent haud belle cadere. Quae cum ita esse crederet, perinde quasi totius belli victor ac omni metu liberatus, nihil esse ducens quod vigilaret in re tuta, revocavit a stationibus suis naves, ac cunctos milites quos antea disposuerat ad arcendos hostes. Sed, ne imparatus offenderetur, mandavit nobiles oram maritimam habitantes, et praesertim Wallos vicissim more patrio vigiliarum munus obire, ut ne adversarii expeditum ad litus receptum haberent in terramque descenderent. Nam belli praesertim tempore qui oceanum accolunt in vicinis tumulis lucernas pilis affixas locant, ac ubi ex hostium adventu maior illustriorque res accidit, subito lucernas accendunt, clamorque per agros et regiones significant. Hinc alii deinceps excipiunt, proximisque eodem modo signum edunt, atque sic celeriter ad omnes vicos et urbes fama perfertur, et agrestes civesque sese adversus hostes armant. Ac ita Ricardus, paulisper molestia levatus, solutiore coepit esse animo, ut ne diligentia omen averteret quod supra caput erat. Ea nanque vis divinae iustitiae est, ut quis minus cernat, minus provideat, minus caveat, cum vicinus est ad malorum facinorum poenas dedendas. 19. Id temporis quo Henricus comes apud Francos auxilii impetrandi causa morabatur, permulti principes propter Caroli regis aetatem, regni rectores, erant inter se parum consentientes. Cuius simultatis princeps caput erat Ludovicus Aurelianensium dux, qui cum in matrimonio haberet Ioannam Caroli sororem, primas in republica administranda partes tenere nitebatur. Quibus rebus fiebat ut neminem unum imperii summa deferretur, et Henricus comes, qui dies noctesque nullum locum praetermittebat itineris in patriam maturandi, cogeretur sigillatim omnes adire, rogare, obsecrare. Ita res extrahebatur, cum Thomas Dorcestriae marchio, quem supra diximus a matre domum vocari, partim ob id, de secessu Henrici desperans, partim Ricardi promissis surbornatus, clam et noctu Lutetia discessit, magnisque itineribus in Flandriam contendebat. Quod simul atque comes et alii Anglici principes cognoverunt, valde commoti a Carolo petiverunt ut per eius mandatum liceret sibi hominem suorum consiliorum conscium ubicunque inveniretur remorari, eaque re facile impetrata, per omnes vias discurrere coeperunt. Sed Humfredus Chenius vestigia antecedentis sagacius odorando recta via secutus marchionem ad Compendium oppidum consecutus est, atque ita ei persuasit ut aliquanto post ad socios reversus sit. Comes Henricus, ea molestia liberatus, ut ne dubitando et dies prolatando magnas opportunitates amitteret, neve amicorum qui ipsum praestolabantur mentes amplius expectatio cruciaret, statuit sibi non cunctandum, sed atque adeo maxima utendum celeritate. Itaque, impetrato a Carolo levi praesidio, ac tam ab eo quam a privatis amicis pecuniam mutuatus, pro qua marchionem sponsorem vel potius obsidem una cum Ioanne Burscherio reliquerat, Rothomagum proficiscitur. Dum hic moratur et ad ostium Sequanae classem parat, ad eius aures rumor detulit Ricardum regem, mortua uxore, statuisse in matrimonium ducere Elizabeth filiam Edouardi fratris ac Ceciliam aliam ipsius Edouardi filiam nupsisse cuidam filio terrae, viro minus se digno. Coepit ea res haud parvi omnino momenti, quippe quae spem omnem capti consiliii exequendi sociis praecidebat, Henricum graviter mordere, quod per id iam videret sibi non licere ullius Edouardi filiarum nuptias expectare, quamobrem pertimescendum putabat ne illius amici se desererent. Igitur, re ad paucorum consilium delata, placuit eam profectioni anteverti, quo tentaretur si alia adiungi auxilia possent, atque ex usu visum est trahere in societatem belli per affinitatem Gualterum Harbertum, veteris hominem inter Wallos potentiae, qui sororem nubilem domi haberet, et ad id procurandum nuntii missi ad Henricum Northumbriae comitem, qui aliam Gualteri sororem in matrimonio habebat, ut ille id negotii gereret. Sed viae adeo obsessae erant ut nullus illorum ad eum penetrare quiverit. Atqui melior nuntius venit a Ioanne Morgano iurisconsulto, qui eodem tempore significavit Ricardum cognomento Thomam, virum magni usus ac strenuum, et Ioannem Savagium rebus Henrici summe studere, ac Reginaldum Braium non mediocrem pecuniae summam in stipendium militum confecisse, et propterea monebat ut primo quoque tempore Valliam recta peterent. 20. Tum Henricus, maturato opus esse ratus, ut amici inter spem metumque haud quaquam amplius suspensi tenerentur, postquam Deum precatus est ut felix faustumque esset, cum duobus tantum armatorum millibus ac paucis navibus Calendis Augusti ex Sequanae ostio solvit, qui Austro lenissimo, coelo sereno, septimo post die sub solis occasum Walliam attigit, in portum delatus quem Mylfordium vocant, ac confestim in terram egressus primum occupavit locum cui Dalla nomen est, ubi aliquot adversariorum cohortes sui arcendi causa praeterita hyeme stativa habuisse audierat. Inde prima luce discedens Haverfordium, quod est oppidum minus decem millia passuum procul a Dalla, profectus est, summa omnium voluntate receptus, idque adeo celeriter fecit ut simul adesse et venire nuntiatum sit. Hic intelligit Ricardum Thomam et Ioannem Savagium, contra atque in Normania factus fuerat certior, suis et suorum optibus Ricardum enixe iuvare. Caeterum Penbruchenses omnium animos perturbatos eodem tempore confirmarunt, qui per Arnoldum Bottelreium, hominem fortem, petita praeteritorum commissorum venia, se suo Gaspari comiti opem dare paratos esse significarunt. Henricus, aucto sic exercitu, Haverfordio discedit, ac milla passuum quinque Caediganiam versus progreditur. Dum hic milites se reficiunt, profertur repente per castra incerto autore rumor Gualterum Harbertum et qui ad Charmardinum oppidum castra habebant cum ingenti armatorum manu non longe abesse. Ex qua re orto statim tumultu, pro se quisque expedire arma atque tela tentare intendereque incipiebat, simul aliquantus timor omnes occupabat, cum equites ab Henrico exploratum praemissi omnia, uti erant, quieta esse, ac nullum viae incommodum impendere renuntiarunt. Sed longe maxima omnes laetitia affecit Grifinus, vir summa nobilitate, qui quanquam se antea cum Gualtero Harberto et Ricardo coniunxerat, tamen eodem pene temporis puncto ad Henricum cum suis etsi paucis militibus defecit. Illo ipso quoque die Ioannes Morganus ad ipsum Henricum venit. Procedebat Henricus, nullo fere loco moratus, qui, ut expeditius iter faceret, nonnulla loca adversariorum praesidiis munita agressus nullo fere negotio expugnavit, et cum secundum haec per speculatores intellexisset Harbertum ac Ricardum ante in armis esse, statuit in eos contendere et, illis aut fugatis vel in fidem receptis, adversus Ricardum regem properare. Sed ut amicos rerum omnium certiores faceret, allegavit ad Margaritam matrem, ad Stanleios, ad Talbotum, ad alios ex suis fidissimos quosque cum mandatis. Erat autem haec summa mandatorum, se amicorum fretum auxilio decrevisse Sabrinam transire et per agrum Salopiensem Londinum petere, propterea illos rogare ut sibi obviam essent, cum quibus et loco et tempore opportuno de suis consiliis plura communicaret. Ita cum his mandatis abeuntibus nuntiis, ipse Salopiam ire pergit, cui in itinere fit obviam Ricardus Thomas cum bene magno militum numero, seque accepta atque date fide in eius potestatem tradit. Biduo ante Henricus promiserat Ricardo Thomae praefecturam perpetuam Walliae si in suam fidem veniret, quam postea regni potitus dedit liberaliter. Nuntii missi interea diligenter mandata executi, et pecunia quam acceperant a singulis ad quos missi fuerant onusti, rediere ad Henricum eo ipso die quo ille Salopiam pervenerat, significaruntque amicos paratos in tempore ad officium praestandum. Hoc nuntio in bonam spem Henricus adductus iter initum ire contendit, ac ad pagum quem incolae Newportum appellant pervenit, positisque in proximo colle castris, illic pernoctat. Venit ad eum ad vesperum Gilbertus Talbotus cum quingentis et amplius armatis. Deinde Staffordiam progreditur, ad quem dum ibi moratur accessit Gulielmus Stanleius paucis comitatus, qui, habito brevi cum eo colloquio, ad suos milites, quos cogebat, reversus est. Inde digressus Lichefildiam petit, atque extra moenia eam noctem manet, postero die multo mane in urbem introit, honorifice accipitur. Nudiustertius fuerat ad eum locum Thomas Stanleius paulo minus quinque millibus armatorum stipatus, qui, cognito Henrici adventu, sine mora ad vicum quam Aderstonam vocant praecessit, illic dum Henricus accederet expectaturus. Hoc avertendae suspitionis causa fecit, veritus, si priusquam ad manus veniretur se cum Henrico stare et sentire palam ostenderet, ne Richardus, qui adhuc eius fidei nequaquam penitus diffidebat, Georgium filium morte non afficeret, quem supra diximus apud illum in custodia teneri loco obsidis. 21. At Ricardus interim, quippe per idem tempus Nothyngamiae erat, factus est certior Henricum cum caeteris exulibus qui illum sequebantur in Walliam pervenisse, ac eius imparata et infirma omnia contra suos paratissimos, quos ad custodiam provinciae disposuisset. Is rumor sic illius animum inflavit ut primum id non magnopere curandum existimarit, arbitrans Hernicum propter paucitatem suorum temere progressum, malum utique habiturum exitum cum eo pervenisset ubi aut invitus dimicare cogeretur aut vivus caperetur per Gualterum Harbertum et Ricardum Thomam, qui Walliam pari prope imperio obtinerent. Veruntamen postea secum reputans, rem interdum parvam in bello magnum facere motum, ac prudentiae esse non contemnere hostium vires, quamvis modicas, casibus futuris mature providendum iudicavit. Itaque Henricum Northumbriae comitem ac alios amicos principes, quos opibus suis ipsius salutem anteposituros sperabat, iussit habere protinus delectum militum, atque cum instructis copiis ad se propere venire. Item crebris nuntiis atque literis praecepit Roberto Brachyngburio praefecto turris Londinensis ut ad se quamprimum accederet duceretque secum tanque belli socios Thomam Burscherium, Gualterum Hungerfordium, compluresque alios equestris ordinis viros quos ipse suspectos habebat. Inter haec vero auditum est Henricum sine ullo accepto incommodo Salopiam pervenisse. Quo rex nuntio commotus, ardere dolore, scelusque suorum qui fidem fefellissent maximae clamare, simulque aliis minus confidere coepit, adeo ut sibi primo quoque die occurrendum adversariis statuens subito praemiserit exploratores qui specularentur quam viam tenerent hostes. Illi diligenter officio functi non multo post revertuntur, indicantque Henricum ad Lichefildiam castra habere. Quod ubi cognovit, quia iam armatorum numerus ingens convenerat, continuo, militibus in ordines deductis, iubet acies quadrato agmine incedere per eam viam qua intellexerat hostes venturos esse, cunctis in medium coactis impedimentis, ipse cum suis stipatoribus sequitur, alis utrinque discurrentibus equitum. Ita servatis ordinibus Lecestriam sub solis occasum pervenerunt, cum interea Henricus Lichefildia se movens ad proximum vicum, quem Thomworth dicunt, ire contendebat, cum in itinere obvii fuere Gualterus Hungerfordius, Thomas Burscherius, ac plerique alii qui se in eius fidem permiserunt. Ii enim advertentes se Ricardo suspectos esse, ut ne ad inimicum inviti ducerentur, parum ultra Stonyngstratfordiam Robertum Brachyngburium ducem deserentes nocturnis itineribus ad Henricum transierunt. Confluebant passim et alii nobiles ad eum, qui Ricardum in dies singulos peius omnibus mortalibus oderant. 22. Accidit in itinere casus Henrico memorabilis. Is enim, licet magno esset animo et eius copiae passim augurentur, tamen in timore non parvo erat quod nihil certi videretur sibi polliceri posse de Thoma Stanleio, qui, uti demonstravi, propterea quod a Ricardo periculum filio metuebat, neutro adhuc inclinabat, et de Ricardi rebus, longe aliter ac amici significarant, nuntiaretur nihil firmius esse, nihil paratius. Quocirca cum eius timor non de nihilo esset, ipse viginti tantum comitatus armatis substitit in itinere incertus consilii, ut deliberaturus quidnam faceret. Accedebat ad hoc quod audierat Ricardum cum innumerabili exercitu appropinquare. Dum ita subtristis a longe sequebatur, omnis exercitus Thomworth pervenit, et cum interventu noctis ipse praecedentium vestigia videre nequiret, postquam diu errabundus suos non invenisset, ad quendam viculum a quo castra aberant plus tria milliaria venit, plenus timoris. Qui ne in insidias incideret, nihil a quoquam sciscitari ausus, mansit illa nocte ibidem, non magis ob praesens quam ob futurum periculum territus. Porro verebatur ut id alicuius futurae plagae prodigium foret. Neque minus exercitus ob subitam ducis absentiam moestus erat, cum Henricus postridie, albescente coelo, ad exercitum rediit, excusans se id non errore sed de industria fecisse, quod esset extra castra, gratum nuntium a quibusdam occultis amicis accepturus. Deinde Aderstonam clam proficiscitur, ubi Thomas Stanleius et Gulielmus fratres stativa habebant. Hic Henricus cum Thoma et Gulielmo congreditur, iunctis dextris ac credita mutuo salute de communi statu inter se gratulantur, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Post haec consilium faciendi praelii cum Ricardo, si ad manus veniret, quem haud procul abesse audiebant, inter se conferunt. Sub vesperum eius die Ioannes Savagius, Briannus Sanfordius, Simon Dygby compluresque alii a Ricardo deficientes ad Henricum cum electa armatorum manu veniunt. Quae res et viribus auxit et bona spe Henricum magnopere implevit. 23. Interea Ricardus, audiens hostem adventare, prior ad locum pugnae parum ultra Lecestriam, Bosworth (id pagi nomen est) accedit, ibique positis castris suos ea nocte a laboribus recreat, hortaturque multis verbis ad futurum praelium. Fertur eadem nocte fuisse Ricardo terribile somnium. Visus est enim per quietem videre circa se obversari imagines quasi malorum daemonum horrifica, et illas non sinere se quiescere. Quae equidem visio non tam subito pavore eius pectus perculit quam anxiis implevit curis. Nanque statim post, animo aeger, ex ea re gravem pugnae futurae eventum praesagiebat, ac non ea animi aut vultus alacritate qua ante ad certamen accedebat, qui ut ne hostium metu territus diceretur eam prae se ferre tristitiam, multis mane somnium suum recitavit. Verum id, credo, non fuit somnium, sed conscientia scelerum, conscientia, inquam, eo gravior quo culpa maior, quae si alias nunquam, at extremo vitae die solet nobis commissorum nostrorum memoriam repraesentare, ac illorum simul impendentes poenas monstrare, ut merito ad id temporis punctum male actae vitae poenitentes hinc tristes migrare cogamur. Iam ad propositum redeo. Postero die Ricardus, rebus omnibus paratissimis, cuncto exercitu ex castris educto, aciem dirigit mirabili longitudine productam, ac peditibus equitibusque confectam, ut procul aspicientibus terrorem ob multitudinem armatorum praebeat, et in fronte sagittarios locat instar munitissimi valli. His sagittariis praeficitur Ioannes dux Northfolciae. Post eam longam aciem sequebatur ipse rex cum electo militum robore. Interim Henricus a colloquio amicorum digressus animo iam erectiore esse incipit, qui, nulla facta mora, propius hostes castra ponit ibique pernoctat, bene autem mane militem se ad arma expedire iubet, simulque mittit ad Thomam Stanleium, qui iam, ut medius loco pugnae appropinquarat, cum suis copiis accedat ad milites ordinandos. Is respondet ut ille suos in aciem ducat dum ipse instructo exercitu adsit. Quo responso Henricus, contra atque opinabatur, temporisque opportunitas ac magnitudo rei postulabat, dato, quamvis nonnihil anxius reddatur pendereque animi incipiebat, tamen nihil cunctatus necessario ita suos ordinat. Aciem instruit simplicem propter suorum paucitatem, sagittarios ante aciem constituit, quibus praeficit Ioannem comitem Oxoniensem, in dextero cornu aciei locat Gilbertum Talbotum qui id tueatur, in sinistro vero ponit Ioannem Savagium. Ipse autem, fretus auxilio Thomae Stanlei, cum una equitum turma paucisque peditibus sequebatur. Nam omnium militum eius omnino numerus vix erat quinque millia absque Stanaleianis, quorum tria circiter millia, duce Gulielmo, pugnae interfuerunt. Regiarum vero copiarum bis alterum tantum fuit. 24. Ita, utrinque instructa acie, ubi procul inter se milites conspicere sese galeis armant atque ad pugnam parant, expectantes arrectis auribus invadendi signum. Inter untrinque exercitum intercedebat palus quam Henricus de industria ad dextram dimisit, ut suis instar munitionis esset. Simul etiam id faciendo solem a tergo reliquit. At rex, ubi vidit hostes praeterisse paludem, suos impetum in eos facere iubet. Illi subito sublato clamore primum sagittis hostem petunt, qui pugnam nihil retardans, ferociter et ipse sagittis ferire incipit, sed ubi cominus ventum est, gladiis deinde res agitur. Oxoniensis comes interim, veritus ne sui praeliando a multitudine circumvenirentur, edixit per ordines ne quis miles a signis plus decem pedes procederet. Quo cognito mandato, cum sese cuncti spisse coegissent et parum a certamine cessassent, adversarii, ut territi ob eam rem aliquid fraudis suspicati, ipse quoque parumper pugnam intermiserunt, et id quidem multi non gravitate, qui malebant regem perditum, quam salvum, ac ideo minus fortiter pugnabant. Tum Oxoniensis, una in parte confertis manipulis, in hostes impetum renovat, et alii in parte altera, facto cuneo, una urgentes integrant pugnam. Dum ita inter primas acies utrinque dimicatur, Ricardus primo a speculatoribus procul Henricum paucis stiptatum armatis esse intelligit, deinde iam propius accedentem certius ex signis Henricum cognoscit, qui tum inflammatus ira concitat calcaribus equum atque in eum ex altero latere ultra acies incurrit. Sensit contra se Henricus Ricardum ire, et, quia omnis spes salutis in armis erat, se certamini avide offert. Ricardus primo impetu, aliquot interfectis et vexillo Henrici deiecto una cum Gulielmo Brandono vexillario, congreditur cum Ioanne Chenio, homine longe fortissimo, qui se venienti obtulit, quem magna vi in terram trudit, viam sibi ferro ubique faciens. Sustinuit tamen Henricus impetum diutius quam etiam eius milites putarant, qui victoriam iam pene desperabant, cum ecce, Gulielmus Stanleius cum tribus armatorum millibus subsidio venit, Tum vero temporis puncto, reliquis in fugam se dantibus, Ricardus inter confertissimos hostes praelians interficitur. Interea Oxoniensis post breve certamen caeteros etiam, qui in prima acie pugnabant, in fugam quamprimum coniecit, quorum bene magnus numerus in ipsa fuga cecidit. Sed multo plures non inviti, qui Ricardum metu, non item voluntate, secuti erant, se praelio abstinuerunt, atque nullo accepto detrimento abierunt, quippe qui non salutem sed exitium principi quem oderant expetebant. Caesi sunt mille circiter homines, et in iis ex nobilibus Ioannes dux Northfolchiae, Gualterus Ferrysus regulus, Robertus Brachyngburius, Richardus Ratteclyffus compluresque alii. Biduo post Lecestriae Gulielmus Chatysby leguleius cum paucis suis sociis supplicio afficitur. Ex illis autem qui se in pedes dederant Franciscus Lovellus regulus, Humfredus Staffordius cum Thoma fratre ac multis comitibus confugerunt in asylum divi Ioannis, quod est ad Colcestriam oppidum Essexiae maritimum. Captivorum vero numerus maximus fuit, quoniam occiso Ricardo cuncti evestigio, proiectis armis, in Henrici potestatem ultro se tradiderunt, quorum maior pars id a principio fecisset si per Ricardi exploratores ultro citroque volitantes licuisset. In iis principes fuere Henricus Northumbriae et Thomas Surriae comites, hic in custodiam traditur, ubi diu fuit, ille ut voluntarius amicus in gratiam recipitur. Amisit Henricus in ea pugna vix centum milites, inter quos unus princeps fuit Gulielmus Brandonus, qui Henrici militare signum ferebat. Pugnatum est ad xj Kalendas Septembris anno salutis humanae MCCCLXXXVI, duravitque dimicatio ampius duas horas. 25. Ricardus potuit, ut fama est, salutem fuga quaerere. Nam qui circa eum erant, ubi videretur militem iam inde ab initio certaminis languide ac segniter arma movere, atque alios clam praelio excedere, fraudem suspicati, hortati sunt eum ad fugam, et cum iam manifeste res inclinata esset, equum velocem adduxerunt. Ille vero, quem non fugiebat populum sibi infestum esse, spe deposita omnis posthac futuri eventus, fertur respondisse se eo die aut bellorum aut vitae finam facturum, adeo magna ferocia magnaque vis animi in eo fuit. Qui propterea sciens certo illum diem vel regnum sibi deinceps pacatum redditurum vel perpetuo adempturum, corona regia redimitus in certamen descendit, ut aut initium finemve regnandi ex illo faceret. Ita miser subito similem exitum habuit atque iis accidere solet qui ius, qui fas, qui honestum pro eo habent ac voluntatem, impietatem, improbitatem. Sane ista sunt exempla longe hominum vocibus vehementiora ad deterrendum eos qui nullam horam vacuam a scelere, crudelitate, flagitio praeterire patiuntur. Henricus adeptam statim victoriam Deo optimo maximo multis precibus acceptam retulit, dein incredibili laetitia perfusus in proximum collem se recepit, ubi postquam collaudavit milites iussitque curari vulneratos atque occisos sepeliri, immortales omnibus principibus gratias egit, pollicitus se memorem beneficiorum fore, milite interea eum magno clamore regem salutante, plaususque libentissimo animo dante. Quo viso, Thomas Stanleius coronam Ricardi inter spolia repertam capiti protinus imposuit, perinde ac si iam populi iussu rex fuisset more maiorum renuntiatus, atque id primum fuit felicitatis omen. Post haec Henricus, collectis omnibus sarcinis, cum victore exercitu Lecestriam ad vesperam perrexit, ubi reficiendi a labore militis itinerisque Londinum versus parandi causa duos moratur dies. Interim Ricardi corpus, cuncto nudatum vestitu ac dorso equi impositum, capite et brachiis ac cruribus utrinque pendentibus, Lecestriam ad coenobium Franciscanorum monachorum deportatur, spectaculum mehercule miserabile sed hominis vita dignum, ibique sine ullo funere honore biduo post terra humatur. Regnavit annos duos et totidem menses, plusque die uno. Statura fuit pusilla, corpore deformi, altero humero eminentiore, facie brevi ac truculenta, quae olere malitiam et dolum ac fraudem clamitare videretur. Dum in cogitatione aliqua versabatur, inferius labrum assidue mordebat quasi ita fera in eo corpusculo natura in seipsam furente. Simul pugionem quem semper gestabat dextra manu ex vagina dimidio tenus pariter recondendo atque condendo. Ingenium vero habuit acutum, sagax, versutum, ad simulandum atque dissimulandum aptum. Animum autem elatum ac ferocem, qui eum etiam non defecit in morte, quam destitutus a suis maluit per ferrum capere quam per turpem fugam, incertae ac fortasse post paulo morbo vel supplicio interiturae vitae parcere.
Perge ad Librum XXVI