Anglica Historia/XXIII

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XXII

 XXII XXIV 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XXIII

 

ORTE Henricis, quanquam res Anglicae infirmiores videbantur, principes tamen nihilo secius magno animo bellum instaurandum, et domi pariter atque foris omnia curanda quae ex usu essent statuunt. Nam primo quoque tempore Humfredus Glocestrensis dux in Angliam revertitur, convocatoque principum concilio exponit quae Henricus rex eius frater moriens mandasset, atque quo in statu res Gallicanae essent. Posteaquam omnes principes intellexerunt, placuit ut ipsi Glocestrensi ex Henrici mandato summa imperii traderetur. Is obivit munus et, ne suorum factorum consiliorumve aliquando poeniteret, ut memor aliorum, oblitus sui, summa cum laude se tractare, cuncta quae ad regni dignitatem utilitatemque publicam pertineret providere, constituere, parare coepit, et illud a primo curae habuit ut Henricus nepos bonis institueretur moribus, quem Catharinae matri, quam secum in Angliam paulo ante deduxerat et omnibus officiis complectebatur, commendandum curavit. Sicque rebus domesticis constitutis, deinde alia parare quae ad usum belli necessaria erant pari diligentia instituit. Itaque, habito confestim militum delectu, quos in Anglia in Galliave ad bellum gerendum idoneos iudicavit, eos rebus omnibus paratos esse iussit, quibus centuriones et duces dedit qui militaris disciplinae scientes essent, ut cum res posceret praesto essent. Post haec ex senatus decreto pecuniae summam confecit quae ad explicandos rei militaris sumptus opus erat, ut nihil esset quod retardaret bellum.

  1. Haec dum apud Anglos a Glocestrensi fiunt, in Galliis Ioannes Bedfordiae dux, quem ut caput rerum omnum gerendarum Franciae regentem appellabant, cum Philippo Burgundione duce, pari studio omnibus quae erant necessaria providebat, sed in primis Carolum delphinum in potestatem redigere, ut Henricus facere destinarat, nitebatur, cum Carolus rex e vita migravit, ob cuius mortem magna accidit rerum commutatio, quae adeo delphinianis rebus opportuna fuit ut de earum conservatione visum sit Deo cum primis curae fuisse. Porro bene multi ex Francis principibus, qui ante id tempus partim Anglicanarum opum timentes, partim veriti ne sibi fraudi essent si ab officio discederent, cum Carolo steterant, ubi de morte regis cognoverunt nihil amplius quicquam pensi habent quibus modos patriam pulsis Anglis recuperent ad suosque se adiungant, itaque uno momento ad delphinum transeunt, seque ac omnia sua in eius fidem permittunt. Quod animadvertentes Bedfordiensis regens et Burgundio, uno tempore ad loca opportuna, dispositis praesidiis coactoque in unum exercitu, principes suos ad se evocarunt ac apud eos regens concionem habuit, admonuitque ut ne fidem datam fallerent, neve aut autores essent vel paterentur Henricum puerum avito regno fraudari per perfidissimorum hominum odia, vel inimicitias inter Francum et Anglum iampridem extinctas rursus renovari, atque quemadmodum deberent recordari regnum Franciae et Angliae, Dei beneficio unum ex duobus post hominum memoriam pulcherrimum, foedere aeterno et animis esse iunctum ac nuper ita stabilitum ut nulla humana vis ei resistere posset, et quamvis bellando detrimentum acciperent, illud tamen brevi in bonum verterent, si Henricum regem suum colerent, observarent, amarent, ac eius hostes persequendos statuerant, ac ita praestaret ut darent operam suo principi fortiter fideliterque. Hac habita concione, Henricum communi omnium consensu regem Angliae et Franciae dicunt, principesque qui aderant in eius verba iurare iubent, reliquosque ex toto regno ad id iusiurandum adigunt. His actis, copias ex omni parte accersunt, seque ad instaurandum bellum omnibus rebus parant. In Anglia itidem Henricus Sextus rex renuntiatur eiusque nomine cuncta geruntur, ut ita per populos maiestatis regiae decus pervaderet.
  2. Delphinus vero per eos dies in Pictonibus erat, qui, cognita morte patris, animum statim tristitia ac gaudio permistum habuit, nempe de obitu patris dolebat, gaudebat autem quod res ad se pervenisset, quam regali nomine auctus facilius posse se defensitare sperebat. Qui, convocatis suae factionis principibus, se regem Carolum Septimum pronuntiat, edictoque sic appellari iubet, et ita spe tandem certa vacuam faciendi patriam hostibus erectus maiore animo bellum comparat. Sunt statim ab initio tumultuosa praelia ab utrisque facta, quoties casus tulit ut alteri alteros de improviso invadere potuerint, sed aliquanto post, conflato utrinque exercitu, more iusti belli coepere inter se rem gerere. Carolus secundis ventis, prout vulgo dicitur, navigans, ut nullas amplius interponat moras, quibus fortasse ipse infirmari, hostis fortior fieri possit, exercitum paucis diebus magnum facit ac Meulanum Normaniae oppidum ad Sequanam positum subito accessu oppugnare aggreditur, ad punctumque temporis capit ac omnes Anglos qui in praesidio erant ad unum interficit. Quod ubi Bedfordiensis accepit. Thomam Montacutum Sarisburiensem comitem, virum animi altitudine ac virtute magis cum veteribus Romanis quam cum eius seculi hominibus comparandum, et Ioannem Lucenburgensem, qui Burgundionis ducis magister equitum erat, cum electa militum manu Meulanum recuperatum mittit. Hi oppidum circunsident, et quia Carolus modicum praesidium illic reliquerat, brevi expugnant ac in Francum militem ita saevitiam adhibent, ut ne quisquam omnium evaserit. Qua re feliciter confecta, Sarisberiensis in Campaniam, in qua praeerat, cum parte copiarum proficiscitur, ac paucis post diebus Sedanam oppidum Briae (est Bria hodie pars illa quam Campaniae finitimam duo sepiunt flumina Sequana et Matrona) obsidet ac expugnat, interfectis omnibus qui collocati in praesidio fuerant, et in iis Gulielmo Marino eorum praefecto. Parisii interea cum animadverterent Carolum in dies singulos augeri viribus, quamobrem brevi futurum sperarent ut in eius ditionem redirent, quod maxime cupiebant, ne eatenus quoad ex animi sententia id accideret, sua fides in dubium Anglis veniret, legatos in Angliam ad Henricum regem miserunt rogatum auxilium, quibus post actas pro officio gratias responsum est ut in fide permanerent, quandoquidem nullum eorum civitati auxilium atque praesidium defuturum esset, si ipsi modo sibi non deessent, hostisque fidem non sequerentur.
  3. Item illo ipso anno, qui fuit humanae salutis MCCCCXXIII, et primus cum regnare coepit Henricus, Humfredus Glocestrensis dux Iacobinam principem Bavariae in matrimonium duxit, quae nupta erat Ioanni duci Brabantino adhuc superstiti. Quae res magnam hominibus admirationem praebuit, quod Glocestrensis, contra quam ius fasque erat, alterius viri uxorem in matrimonio habere vellet. Sed pluris ipsi Glocestrensi erat mulieris divitis copulatio, colligatio quam hominum admiratio aut sermo. At Ioannes Bedfordiae, Philippus Burgundiae, et Ioannes Britanniae duces Ambianum convenere, ibique inter se foedus renovarunt, his additis conditionibus, ut alius alium ac simul omnes Henricum regem armis defenderent ab iniuriaque prohiberent, idque foedus nova affinitate corroboratur, locata Anna Burgundionis sorore Bedfordiensi, qui id tempus coelebs erat, quam ille, demisso conventu, Trecas secum duxit ibique fecit splendidissimas nuptias, atque inde Lutetiam rediit. Interea nonnulli cives qui inviti Anglorum imperio parebant, cum viderent Bedfordiensem procul esse, statuerunt Carolum urbe recipere, atque non praetereundum tantum commodum existimantes Carolum de consilio admonent, diemque statuunt quo ad portas sit veniendum. Atque dolus non processit, sed autoribus exitio fuit. Venit Bedfordiensis per tempus et celerius coniuratorum opinione, qui de coniuratione certior factus quos reperit delicti affines poena affecit. Secundum haec, ex ea re cognito civium animo, dux solerter accurateque instituit urbem munire, custodias passim disponere, insidias Francorum antevenire, nihil apud se remissum volens, nihil apud illos tutum ducens. Inter haec Carolus Cravantum obsedit, quo confestim concurrit Sarisberiensis et Gulielmus Pola Suthfolchiae comes cum quatuor armatorum millibus, commissoque praelio Francos caedunt, fundunt, profligant, duobus millibus ex illis occisis et quadringentis captis, quo in numero fuit Bucanus equitum magister, qui statim post se pretio redemit, ad militiamque rediit. Hac re prospere gesta, cum Sarisberiensis intellexisset aliquot arces in agro Laudunensi a Francis interim occupatas, eo celeriter contendit, parique fortuna loca omnia recepit. Contra Franci eodem tempore Compendio, et in Morinis Croteio oppidis per deditionem oppidanorum potiuntur, quae Angli mox primo adventu, territis eorum animis qui in praesidio erant, cito recuperarunt. Dum haec in Gallis aguntur. Glocestrensis, habito in Anglia militum delectu, decem armatorum millia ad Bedfordiensem Lutetiam misit, quibus ille praefecit Sarisberiensem et Robertum Wyllugby, hominem summo loco natum multumque providentem, ac Gulielmum Polam. Ipse vero secum habebat mille et octingentos equites ac peditum millia octo. Cum iis copiis Bedfordiensis ex Parisiis se movens in Normaniam proficiscitur tentaturus si uspiam possit Carolum ad aequum certamen allicere, quippe qui, eo non victo, putabat res suas nunquam perbono fore loco. Sed cum hostis nusquam compareret, Hyueram arcem in Normaniae finibus longe munitissimam obsedit. Erat intus magna electorum militum manus, qui se fortiter defendebant, quos Anglus circundare vallo et aggere, atque operibus oppugnare adortus, post paucos dies quam obsidere coeperat ad deditionem faciendam subegit.
  4. Carolus, qui id temporis in Turonibus morabatur, iam inde a principio de ea re certior factus, non magnopere curare negotium est visus, qui interim partim loci natura, partim suorum viribus fretus, copias tantummodo cogebat quibus ex aequo posset cum hoste acie confligere. Itaque, ubi exercitum numero ampliorem contraxit, Ioannem Alenconii ducem suis subsidio mittit, iubetque ut, si ita res postulet, non refugiat certamen. Dux celeriter profectus, antequam ad locum appropinquat, de arcis deditione cognoscit, atque tum iter necessario commutans Vernolium petit atque expugnat, occisa bona parte ex Anglico praesidio. Quo magnis munito operibus, mox a Carolo donatur, quod id suae ditionis esse debere iampridem contendisset. Quod ubi Bedfordiensi nuntiatum est, nihil cunctatus cum instructo exercitu Vernolium contendit, eoque modo ad castra hostium procedit. Franci ex improviso hostium adventu aliquantulum territi quid facere expediat inter se agitant. Placebat fere omnibus ut in castris expectarent dum quid ipsi hostes molirentur facilius cognoscerent. Nam memores se antea saepius victos fuisse quotiens in certamen cum Anglis descendisset non inviti ad manum conserendam contabantur. Sed ubi aciem hostium magis magis appropinquare viderunt, sublatis animis cum variis ululatibus cantuque more suo arma capiunt ac pro castris consistunt. Praelium missilibus initur, sed statim, illis missis, pedes conseruntur, nudatisque utrinque gladiis magno clamore concurritur, Pugnatur nervose et constanter, atque adeo aequo Marte ut utro se victoria inclinaret nequam facile internosceretur, multis passim utrinque cadentibus. Fremitus aequalis, tenorque idem pugnae. Ubi plus periculi impendebat, ibi pro se quisque acrius resistere ac propulsare nitebatur, itaque amplius horas quatuor extractum erat certamen cum etiam tum eventus incertus esset. Dux Alenconii interea non desistebat simul orare, simul hortari milites ne deficerent, neve paterentur hostes iamiam fugientes vincere. At Bedfordiensis ipse quoque circumire, hortari, renovare praelium ubique, qui ad extremum cum animadverteret Francos labore et aestu languidos (ea enim est natura Francorum, ut diutius praeliando laborem nequeant tolerare, quod terroris incutiendi causa plus ab initio virium animose effundant quam dein in certamine retineant) minus solito instare, tum denique totis viribus in hostem fertur, quem sui sequentes tanto impetu invaserunt, ut primum hostem loco moverint, inde praecipitem egerint. Ceciderunt in ea pugna ex Francis quinque millia hominum, et in primis Bucanus equitum magister atque Ioannes Stuartus homo Scotus, quem supra ostendimus venisse ad subveniendum Carolo, ac amplius decem ordinum duces homines Franci. Capti sunt circiter ducenti, et in iis Ioannes dux Alenconii. Sed fama est occisos captosque fuisse ad quindecim millia. Ex Anglis duo millia desiderata sunt, partim peditum, partim equitum. Accepta est haec plaga a Francis eo anno qui fuit salutis humanae MCCCCXXV, et cum regnare coepit Henricus iij.
  5. Bedfordiensis postquam tanta est victoria potitus, evestigio genu nixus et ad coelum tendens manus, gratias Deo immortales pro tanto beneficio egit, aliquandiuque prae gaudio lachrymans suppliciter oravit. Deinde, facta potestate Francis abeundi, Vernolium recepit, impositoque praesidio in Parisios rediit. Sarisberiensis vero Cenomanorum urbem opibus et armis opulentissimam oppugnatum pergit. Cives, quanquam cum subito hostis adventu, tum Sarisburiensis nomine apud hostes pariter atque socios celeberrimo territantur, tamen se magno studio ad defendendum parant, quod intus redundarent fortissimorum militum multitudine. Anglus, quam proxime potuit sine suorum incommodo positis castris, moenia tormentis aeneis quas bombardas Itali vocant, et quorum usus, qui esse coepit anno MCCLXXX, ut libro De Inventione Rerum II capite xj demonstratur, non antea Gallis perinde erat cognitus, tanta ruina quassare coepit ut intra paucos dies bona murorum parte urbem nudaverit. Quo viso, Cenomani, etiam desperato subsidio, quod ad eum diem frustra expectarant, impetrata militum qui in praesidio erant incolumitate, deditionem fecerunt. Firmata praesidio urbe, cui Gulielmus Suthfolchiae comes, vir fortis, praeficitur, ad Fanum Susannae oppidum eiusdem regionis celebre exercitus ductus. Erat in oppido Ambrosius Delorus, vir militari gloria illustris, cum magna armatorum manu. Sarisberiensis, ubi situm naturamque loci speculatus est, ad eam partem ubi oppidum minus munitum videbatur oppugnare aggreditur. Scalae admotae et clamore primo impetuque ad murorum summa pene perventum erat, cum oppidani cum Franco praesidio, qui in pugnam extra oppidum descendere non audebant, vim hostium ab se arcentes magno animo resistere coeperunt. Certatum est eo die ac deinde saepius, multis utrinque convulneratis atque interfectis, sed oppidani nihilo minus in bellum intenti erant. Quod ubi Sarisberiensis vidit, atque simul animadvertit se nihil eiusmodi levibus pugnis proficere, reductis in castra copiis vallo primum fossaque moenia circundat, deinde iubet milites quibus id negotium datum erat locis minus munitis tormenta admovere, ac ita moenia ipsa dies noctes verberare. Quod sine mora factum est, ita ut muri in magnam longitudinem paucis diebus deiecti sint. qua re Delorus territus deditionem fecit, duobus aureorum millibus pro sua suorumque incolumitate solutis, ut tantum inermes cum singulis vestimentis abirent. Exin Sarisberiensis Mena arce ac oppidis nonnullis partim vi, partim pactionibus potitus. Interim fama eiusmodi rerum per Gallias perlata aliis timorem, aliis moestitiam afferebat, cum in Anglia, acceptis victricibus literis quas Bedfordiensis frequentes dabat, cuncti mortales gaudio exultarent, quod sui duces singulari praelio hostem vicissent, totque uno tempore oppida recepissent. Quare senatus cum Henrico Chicheleio Cantuariensi archiepiscopi egit ut ille supplicationes confestim decreverit, quo eas victorias Deo potius quam suorum virtutibus acceptas referre videretur. Carolus interea tot uno tempore incommodis affectus, nihil de rerum suarum studio remittendum ratus, undecunque militem colligit, et in primis Iacobum regem Scotiae auxilium poscit, quod ille non modo non negavit, sed statim Robertum Patillocum, virum strenuum, cum valida armatorum manu in Galliam misit, qui se cum Archibaldo coniungeret, quanquam Glocestrensi Angliae procuratore reclamante, ac per legatos agente cum Iacobo ut ne contra faceret quam iuberent iura foederis quod paulo ante cum Henrico rege fecisset. Sed plus amicitia quam iustitia apud Scotum valuit.
  6. Dum ita res in Gallis feliciter ab Anglis geruntur, dux Glocestrensis cum Iacobina uxore transmittit oceanum et Montem, quod est Annoniae oppidum percelebre, et quicquid locorum Ioannes Brabantiae dux nomine dotis uxoris Iacobinae tenebat, de eo capit. Quod factum Philippus Burgundiae dux, qui Brabantini causam tuebatur, moleste tulit, et non dubitans quin quod honestius id duci pro suo in eum amore futurum esset antiquius, per literas Glocestrensem admonuit ut ab illo negotio desisteret, palam testatus tam ei turpe esse aliena loca occupare quam alienum violare torum. Verum tantum abfuit ut Glocestrensis salutaria amici monita audienda duxerit, ut etiam, sive amore sive avaritia captus, armis quae de Brabantino cepisset se defensurum iactaverit. Qui cum paucis post diebus ob res graves quotidie impendentes necessario in Angliam revocaretur, Iacobinam cum magno militum Anglorum numero in Annonia reliquit, quae se et possessiones suas ab iniuria ducis Brabantini defenderet. Caeterum ubi Glocestrensis ex finibus excessit, ecce tibi, Brabantinus bellum mulieri intulit, quo ambo aliquandu conflictati sunt, cum ad extremum res ad Martinum Quintum Romanum pontificem delata est. Is, cognita causa, secundum nuptias Iacobinae cum Brabantino iudicavit, suaque authoritate matrimonium quod Iacobinae cum Glocestrensi intercedebat irritum decrevit. Atque ita re peracta, Iacobina ad priorem adhaesit virum, Glocestrensi non invito, utpote quem ius aeque rexerat ac mulieris importunitas supra modum iam fastidire coeperat.
  7. Per idem tempus Edmundus dux Somerseti, qui Normaniae praeerat, Fanum Iamae dirutum olim oppidum, quod Britannis finitimum est, reparavit, validoque praesidio firmavit. Is Edmundus successit in principatum Ioanni suo fratri primo duci Somerseti qui deinde moriens unicam tantum filiam nomine Margaritam reliquit, quae, ut alibi dicetur, ex Edmundo comite Richemondiae genuit Henricum Septimum regem. Ioannem autem et Edmundum fratres creavit Ioannes comes Somerseti, quem, ut supra est demonstratum, Ricardus Secundus fecit marchionem Dorcestriae, quod ille Ioanne duce Lancastrio eius patruo ortus esset, genitus ex Catharina tertia eius uxore. Illud belle admonendum duxi nihil iniuriae factum fuisse Margaritae, quod Ioanni patri in Somersetensem principatum non successerit, siquidem ex veteri instituto apud Anglos duces et comites titulos dignitatis a comitatibus habent in quibus saepe nihil opum, nihil ditionis illis est, sed eorum opes in agris ac caeteris possessionibus consistunt. Quocirca parum refert quis in eos titulos successerit, quos rex suo arbitratu illis distribuit, quos duces aut comites facit, uti supra libro XIX idem planius feci. Iam satis divertimus.
  8. Cum ita sortem belli fortuna variaret, venit in mentem Ioanni Britanniae duci praeteriti temporis, quo Angli tentarent in terra Britannia imperium obtinere, et in praesentia pertimiscendum existimabat ne, Francis victis, oculum suo principatui adiicerent, qui talem morbum lateri iamiam adhaerentem, quemadmodum ille falso suspicabatur, depellendum statuens, ad Carolum defecit. Confirmavit ea res maiorem in modum animum Caroli, quo ob res paulo ante male gestas in terrore erat. Quapropter ducis causa Arthurum eius fratrem, quem Angli Richemondiae comitatu donaverant, et cum fratre defecerat, magistrum equitum dicit, quod munus obiverat Bucanus in Vernoliana pugna interemptus. Dux vero haud diu post superstes fuit, qui tris reliquit filios, Franciscum, Petrum, et Aegidium. Francisus patri successit. Ad Arthurum redeo. Is gloriae appetentior per novum magistratum factus, putavit apprime se facturum Franco gratum si Fanum Iamae, deiecto Anglico praesidio, in potestatem redigeret. Itaque, coactis in unum prope viginti hominum millibus, oppidum circundat, fortiterque oppugnare aggreditur. Tale quid haud opinantes Angli re subita perturbantur, ac vix portas tuentur, sed paulatim collectis animis captoque consilio, resistere incipiunt, cum interim pars per portam arcis quae ad moenia pertinet egressa, et altera ex oppido sese eiecti ac, facto cuneo, ante et a tergo prorupit. Tum Franci, subito hostium impetu circunfusi, desperata oppugnatione, partim fugiunt, partim interficiuntur aut in lacu oppidum proximo submerguntur. Ita omissa obsidione, Arthurus in castra quae in propinquo erant revertit, quo etiam ex fuga multi suorum antea se receperant. Nocte autem insequenti, indignati inter se Franci ob rem male gestam, cum alii aliis culpam adscriberent, nanque res bellicae ita sese habent ut in victoria ignavi etiam glorientur, in rebus vero adversis optimis quibusque militibus simul dedecus assignetur, orto repente tumultu, omnes desertis castris abierunt, etsi Arthurus maxime reclamabat, praesertim quod tormenta hostibus relinquerentur. Sed Arthurus, dolens tantum conatum male cecidisse, ut suorum fugae turpitudinem virtute deleret, in Andegavenses inde advolavit, quacunque ivit omnia vastavit, diripuit, abstulit, ac unum vel alterum oppidum cepit.
  9. Quo facto, omnis resedit subito ardor et impetus, cum dux Bedfordiae in Angliam discessit, partim curandi nonnullas simultates inter principes regni ex invidia ortas quamprimum deponendas, partim novi militum delectus habendi causa. Is confestim convocat concilium, de controversiis diligenter cognoscitur, et ad quos eius mali labem pertinere constat, iustissimo honestissimoque omnium convitio castigantur, quod tempore belli per suas privatas inimicitias populum ad seditionem, ad arma vocarent, quo potissimum deberet omnibus iuxta una esse voluntas. Ille postea hortatur ut dignitatem et existimationem Henrici regis, cuius auspiciis id temporis Gallia sub imperium Anglicum pene redacta esset, omnibus officiis defendere velint. Haec ita principes movere, qui odiis mutuis agitabantur, ut statim alii cum aliis inter se in gratiam redierint, ac de senatus decreto ingens militum numerus conscriptus fuerit. Quibus rebus ex animi sententia confectis, statuque reipublicae ex re, ex tempore, constituto meliore, dux eadem prope atque venerat celeritate in Galliam revertitur cum electa militum manu cui praeerat Ioannes Talbotus, vir inter viros et nobilitate generis et animi virtute amplissimus clarissimusque, qui tot deinceps bellorum victor fuit ut eius nomen tam maxime formidabile Francis, quam apud omnes gentes plurimum celebre extiterit, vel etiam nunc. Secutus est ducem et Henricus Vintoniensis episcopus ac divi Eusebii cardinalis Ioanne duce Lancastrio et Catharina eius tertia uxore natus, a loco natali, cognomento Bedfordius, vir multo frugalissimus, qui res Anglicas saepe afflictas consilio et opibus iuvandas maxime omnium curavit. Bedfordiensis paucis post diebus quam in Galliam revertit fit per exploratores certior Montargeum, quod est Aurelianensis agri oppidum, a praesidio esse vacuum, adeo ut nullo fere negotio capi posset. Quo audito, partem copiarum ex Pariis, supplementumque quod ex Anglia adduxerat, duce Ricardo Varvicensi comite, eo mittit. Ille quam maximis potuit itineribus pervenit ad oppidum, quod animadvertens validiore firmatum esse praesidio quam fama erat, non adoritur sed castra prope ponit atque obsidione cingit. Celeriter haec fama ac nuntiis ad Arthurum Francorum equitum magistrum perferuntur. Qui cum videret rem requirere diligentiam, et ipse tempore exclusus nequiret esse oppidanis auxilio, misit confestim Stephanum Hyrum Francum equitem cum bona exercitus parte, qui hostem ab obsidione arceret. Postquam eo ventum est, Franci sua multitudine freti, qua maxime praestabant, castra hostium invadunt, primoque impetu effractis munitionibus post magnam effectam caedem Anglos in fugam coniiciunt. Apud quosdam autores invenio mille et quingentos Anglos vel ferro caesos vel in proximo amne qui in Ionam influit, fracto ob transeuntium impetum ponte, demersos fuisse. Atqui id temporis videtur nihil Francis laetum quin illud idem tristia admistum esset contingere potuisse. Nam per eos ipsos dies Nicolaus Borthus a Somerseti duce missus ad vexandos hostes in fines Britannorum, qui paulo ante, ut supra ostendimus, se Francorum amicitiae dederant, exivit, dimissis in omnes partes equitibus, quibus quaquaversum excursiones sine impedimento facientibus omnes passim vici, omnia aedificia incenduntur, praedia ex omnibus locis agitur, oppida minus munita capiuntur, oppidanis interfectis aut captivis abductis ut se redimerent. Tali modo finibus populatis, Nicolaus in Normaniam sine suorum vulnere, cum ingenti praeda ad exercitum rediit. Haec igitur sociorum clades non immerito Francorum animos ob victoriam sublatos nonnihil depressit infirmavitque, quos vicissim plurimum confirmavit Ioannis ducis Alenconii reditus. Is superiore anno in Vernoliana pugna captus, datis pro redemptione coronatorum numum millibus centum, ab Anglo per eos quoque dies dimittitur.
  10. Dum haec alibi geruntur, Cenomanorum defectio tentata est. Nonnulli enim principes civitatis, qui iam ante se populi Anglici imperio subiectos dolebant, cum intellexissent Britannos, repudiata ipsorum Anglorum amicitia, Caroli fidem esse secutos, rati eam partem brevi tempore superiorem fore, Francum urbe recipiendum statuunt. Itaque ratione rei conficiendae inita, tempore constituto, per secretissimos nuntios sua clandestina consilia Francarum copiarum praefectis, qui in propinquo stationes habebant, patefaciunt. Illi tantam occasionem nacti, collauditis civibus, respondent se in tempore adfuturos, ac simul omnibus pollicitationibus atque praemiis eos solicitant ut quod destinassent naviter maturent. Ubi is dies venit, praefecti nocturnis itineribus accedunt, factaque per ignem adventus significatione, urbi appropinquant. Cives qui in muris eorum adventum observabant, viso a longe igne, idem signum reddunt. Extinctae deinde utrinque flammae, et Franci silentio ad portam pergunt. Coniurati intus ex improviso ad portam sopitos vigiles in cubilibus obtruncant portamque aperiunt. Franci cum peditatu ingrediuntur, equites ad portam subsistere iubent, ut quo res postularet occurrere libero campo possint. Tum suos passim dimittunt qui Anglos caedant. Tumultus erat, clamorque qualis esse in capta urbe solet, sed quid rei esset nemo omnium extra paucos coniuratos satis pro certo habebat. Reliqui cives Anglos ad diripiendam urbem credebant coortos. Anglis videbatur seditio aliqua cum fraude ab oppidanis facta. Gulielmus Suthfolchiae comes loci praefectus primo excitatus tumultu, ubi ex clamore suorum, qui passim per urbem ex stationibus ea nocte forte dilapsi trucidabantur, cognovit Francos intromissos esse cum suo praesidio in turrim quae ad porta sita est, quam divi Vincentii portam vulgo vocant, propere confugit atque inde celeres nuntios ad Ioanem Talbotum, qui Alenconii erat, cum literis mittit, qui petant atque orent ut sibi subveniat. Literis perlectis, Talbotus cum expedito exercitu in Cenomanos contendit, praemittitque nuntium ad praefectum qui ei dicat se celeriter subsidio venturum, horteturque omnes ne animo deficiant. Interim Franci capta dominabantur in urbe, ac nihil formidantes perinde sese otio inertiaeque dabant, ac si nullum ab hoste immineret periculum, quippe qui se a tantis laboribus quos sustinuerant reficientes arbitrabantur Anglos velut in ea turri in quam se recepissent inclusos nihil hostile molituros, sed iamiam de sua salute secum acturos. Adfuit protinus Talbotus maximis itineribus profectus, et a suis per eam portam receptis, quam ipsi occuparant, urbem ingreditur, et, id quod rebatur, soluta omnia, rebus ut sit secundis, invenit, nullam stationem ante portas, et ipsas patentes, victorem vagum, ac tantummodo civium libertate et hostium clade gratulantem. Iterum igitur urbs ab Anglo capitur, ac victores Franci passim trucidantur, neque se cogendi aut arma capiendi spatium datur. Quapropter pro se quisque ad portas tendit, et quia eas ab hoste occupatas invenit, subito de fuga desperans vitam deprecari iam incipiebat, cum Talbotus per praecones iussit arma deponi et inermi parci, nec praeter armatos quenquam violari. Spe vitae per hunc modum facta, Franci arma iactant seque hosti dederunt. Eorum pars necata, pars vero in custodias divisa. Quo negotio prospere confecto, Talbotus Pontosonem petit ac capit. Gulielmus vero praefectus de Cenomanorum coniuratione quaestionem habere instituit, et de illis qui eius consilii principes fuerant supplicium sumpsit.
  11. Anglicae res ea tempestate cum sic ubique prosperae essent, haud temere spem dederunt Thomae Montacuto Sarisberiensi comiti Aureliani potiundi. Est ea urbs potentissima, quam olim Genebum vocabant, ad Ligerim posita in ea parte Galliae quam Celticam appellant. Verum quia situs loci suapte natura longe munitissimus erat, et idcirco expugnatio non videbatur opus esse unius dei, placuit rem tanti momenti in consilium deferri, tametsi ipse solus erat cuius virtute populus Anglicus Francis longe terribilior ubique gentium existebat, cui suo arbitratu multa decernere, multa facere licebat, in quo, ut postea, morte obita, facilius apparuit omnis reipublicae Anglicae salus consistebat, quod nempe is homo esset semper multo paratissimus, multo expeditissimus, cui plurimum fortitudinis ad pericula adeunda plurimumque consilii inter ipsa pericula. Nullo labore eius corpus fatigari aut animus vinci posset, ex quo milites non alio duce plus confidere aut audere solerent. Postquam in consilio de tanto negotio aliquandiu disputatum est, placuit omnibus Sarisberiensis sententiam probari, quamvis opus arduum ac difficilimum factu iudicarent, quod ipse tamen rem gerendam suis tum animi tum corporis viribus metiendo facilimum ducebat. Itaque ille, plenus spei bonae atque animi, comparatis omnibus quae ad urbem oppugnandum opus esset, cum Gulielmo comite Suthfolchiae ac Talboto Aurelianum versus exercitum ducit, atque non longuis mille fere passibus castra ponit, tum ex propinquo contemplatur situm urbis, moeniaque et quae pars tutissima moenibus vel flumine quaeve custodiis maxime esse videatur. Quibus rebus bene perspectis, quia nulli extra portas milites in agro apparebant, usque ad muros accedit. Hic ex loci natura Sarisberiensis consilium capit. Erat pons in Ligeri, per quem commeatus ex agris continenter inferebantur, item oppida vicina ad ipsum flumen pertinentia, quae pariter rerum copiam subministrabant. Ista primum in potestatem redigit, praesidiisque firmat, pontemque custodiis tenet, ac longo circuitu propugnacula facit communitque. Deinde ex munitione in munitionem perducta fossa urbem circumvallare ac, tormentis locis opportunis locatis, vexare instituit. Aurelianenses contra sub hostis adventum omnia ad defensionem necessaria parant, aedificia suburbana incendunt, agrum ex omni parte commeatu et pabulo spoliant, eaque in urbem ferunt. Sed ubi hostem cinxisse moenia viderunt, tum tormenta adversus illius tormenta ponunt, interiore spatio perpetuas munitiones efficiunt ne, quo loco fractis forte aliqua muris, Anglus introire possit. Armatorum numerum parant, qui satis sit ad ipsa moenia tuenda, quibus praeficiunt Stephanum Hyrum et Ioannem filium nothum Caroli ducis sui, qui paucis ante annis in Dagincurtensi praelio captus adhuc apud Anglos in custodia erat. Accessit itaque ad muros Anglus atque summa vi oppugnare coepit. Quotidie levia fiebant praelia, modo civibus erumpentibus, modo in propugnaculis certantibus. Angli suis locis sic sagittarios, quorum magnum habebant numerum, locabant ut bene multi ex oppidanis vulnerarentur, magnusque incideret timor sagittarum. Dum ita utrobique certatur, Carolus mittit Aurelianensibus subsidio Ludovicum Borboniensium ducem cum expedita militum manus. Is in itinere factus certior aliquot Anglicas cohortes magnam commeatus copiam ex Parisiis in castra ferre, eas ex improviso invadendas statuit atque, commutato itinere, ad eas pergit. Cognovit adventum eius Ioannes Fastolus, qui cohortibus praeerat, ab equitibus antecedentibus, et in vestigio currus consistere, ac, iis circunductis, coronam fieri iussit. Quo facto, dimissis equis, advenientis hostis impetum tanto animo excepere, talemque stragem facere coeperunt ut Borboniensis, amplius ducentis ex suis amissis, sponte pedem retulerit, qui Aurelianum profectus aegre cum paucis est ingressus. Fastolus vero suo itinere usus cum cibis sine impedimento ad castra pervenit. Res per nuntios delata in Angliam gaudium publicum duplicavit, quod per eos dies, circiter octavum Idus Novembris, Henricus puer multa caerimonia, more maiorum, corona redimitus est, annum agens aetatis octavum, qui fuit salutis humanae MCCCCXXIX.
  12. Iam maiorem partem hyemis duraverat Aurelianensis obsidio plena periculi, plena vulnerum, plena mortis. Nanque Angli acerrime oppugnando multos passim ex hostibus aut interficiebant aut vulnerabant, contra oppidani strenue se defendendo par pari referebant, cum inter haec ita casus tulit ut Sarisberiensis, haudquaquam morae patiens ac potiundae urbis cupidus, ex quadem fenestra aedium quas in edito loco habebat oriente sole, subiectam urbem contemplari rursus diligentius solito inspicere coepit, ut locum observaret idoneum ad novam oppugnationem, quam omnibus viribus tentandam statuerat, ut qui urbem expugnatam aut deditam volebat. Dum ita faciebat et sexagesimum iam diem vehementius cives divexabat, ecce tibi, pila ferrea sive lapidea magna vi tormenti aenei e regione domus missa alterum fenestrae latus percussit fregitque, ac illius aliquot fragmenta in faciem eius iecit, quibus ita saucius interiit biduo post. Reliquit Aliciam effigiem morum suorum, probitatis, honestatis unicam filiam quam, uti deinde dicetur, Ricardus Nevyllus in matrimonium duxit. Caeterum quantum damni immaturo Sarisberiensis interitu respublica fecerit iam tum perspicue apparuit. Nimirum inde dubio procul coepit transmarinarum rerum Anglicarum infirmitas, quam etsi ipsi Angli ut longe valentissimum corpus primum non sensere, postea tamen eam tanquam pestem et morbum vires intrinsecus paulatim corrumpentem perpessi sunt. Nam statim post huius viri mortem fortuna belli mutata est, uti infra perapposite declarabitur. Fuit proinde comitis mors aeque omnibus ducibus longe maximo dolori, qui postquam ei iusta quae mortuo debebantur rite fecere, nihilo secius obsidioni student, quaeruntque, quod Sarisberiensis facere decreverat, quo pacto per vim urbem capiant, vel saltem cives ad deditionem compellant. Cum primis huic rei magna cum cura vacabat Gulielmus Nevyllus, vir impiger et peritus militiae, is continenter hostes divexabat, et suos diligentius noctu vigilias ducere atque interdiu praelium continuare hortando, pugnando, magno animo incommoda omnia patiendo, cogebat. Reliqui etiam duces nihil praetermittebant quod ad debellandos hostes opportunum putarent. Quibus denique rebus factum est ut Aurelianenses, spe subsidii pene lapsi, de deditione facienda inter se agitare coeperint. Post varias dictas propulsandi periculi sententias, pluresque in summi dedecoris, ultimique urbis excidii loco ponebant ducebantque se Anglis Franci generis parum amicis subiicere. Ex altera parte timebant hostium victoriam, quod ex ea cum multa mala, tum certe tyrannis interdum existere soleat, qui propterea arbitrabantur tam imprudentium esse non ista cavere quam non nisi servire volentum illa velle posseve pati. Sed cum viderent rem in discrimen adductam, ad ignominiam similiter atque miseram sortem declinandam, unum rebus suis consentaneum iudicabant, ut Philippi Burgundionis ducis fidei se ac omnia sua committerent, quod ille antiquissima regum Francorum stirpe ortus esset et omnium opinione perciperetur ita usu venturum ut tandem aliquando Anglorum amicitiam repudiaret. Probata hac sententia, et cognito per secretiores nuntios de ea re Burgundionis consilio, qui responderat se id aequis conditionibus admissurum, si modo Bedfordiensi factum probaretur, legatos Lutetiam ad Bedfordiensem mittunt. Ille autem, auditis legatis, senatum convocat, exponitque quas Aurelianenses cives pacis conditiones offerrent. Erant qui censerent eas deditionis leges esse admittendas, quo tam magna civitas et opulenta per hunc modum ab amicitia Caroli averteretur. Bedfordiensis vero et bona concilii pars turpe ac nefarium exemplum fore iudicabat, si urbs tam longa obsidione pressa, et auspiciis Henrici regis pene capta, in alterius ad extremum quam in ipsius regis potestem veniret, quid alii scilicet populi Aurelianenses facile sequerentur, atque idcirco eiusmodi conditiones minime concedendas. Vicit haec senentia, et legatis responsum est bellum Henrici regis nomine geri, et eius imperio subiici oportere. Atque his mandatis Bedfordiensis legatos ab se dimisit. Sed parvo casu magna crebro fit rerum commutatio. Duplex enim inde malum accidit. Burgundionis animus primum offensus est, qui, arbitrans Anglos suae gloriae invidere, iam tum de iis malam animo opinionem accepit, deinde Angli obsidionem Aurelianensem relinquere coacti sunt.
  13. Dum pacificatoriis legationibus Aurelianenses cum hoste agunt, Carolus copias undique arcessendas, principes Francos ab Anglorum amicitia omnibus pollicitationibus alienandos curabat. Item commeatum quem ad obsessos Aurelianenses mitteret studio parabat, cum ad eum puella quaedam nomine Ioanna, viginti circiter annos nata ducitur. Haec ob servatam virginitatem Puella dicta, et singulari praedita animo ac fatidica, cum ad Carolum adivisset, eum sese familiari veste ostendentem, ne posset agnosci, ita salutasse fertur: “ Bono, rex, animo es, atque mitte timorem. Vinces enim et, me duce, patriamque tandem in libertatem pristinam vindicabis, si non maiestate indignum arbitrabere foeminae opera uti.” Carolus, qui rebus suis iam affectis valde timebat, facile dictis credidit, in spem bonam omnino ingressus, ut qui iam tum aliquid divinitatis in mente Puellae sibi persuadebat inesse, ex eo quod cum non esset ornatu regio insignis ab ea fuisset rex salutatus. Sed aliud fuit quamobrem in eam spem venerit. Puella enim petiit gladium quem divinitus, uti aiebat, erat facta certior in templo divae Catharinae in Turonibus inter antiqua donaria pendere. Miratus Carolus gladium inquiri, ec inventum protinus Puellae afferri iussit, et periculi potius eius virtutis faciundi causa quam quod magnopere confideret facinus aliquod egregium a foemina edi posse, armatorum manum cum parte commeatus attribuit, ut obsessos sublevatum iret. Puella ita armata dux agminis Aurelianum proficiscitur, ac, sive frustrata custodes sive numine divino tecta, noctis silentio inter tela hostium in urbem intravit cibariaque intulit sine ullo suorum incommodo. Angli interea, qui certum habebant cives ob rei frumentariae inopiam non posse diutius obsidionem ferre, remissius solito urgebant negligentius excubias agebant. Sed ubi cognoverunt Ioannam Puellam commeatum supportasse, etsi contemptui habebant foeminam quae militaria munera obiret, tamen ob missum subsidium ira accensi acrius multo hostem premendum statuunt. Itaque, duces suos cohortati ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae caperent, iis qui primi in murum ascendissent praemia proponunt. Qua re pronuntiata, subito ex omnibus partibus evolant murumque complent simul tormentis cuiusque generis, simul telis hostes a defensione murorum arcentes idque sine intermissione faciunt. Hostes, quamvis re nova perterriti, sese tamen non deserebant nec animos dimittebant, cum Ioannes Nothus per nuntios celeriter Carolo significavit civitatem inopia rei frumentariae premi, ac usque eo hostem urgere ut non possent vires cuiusquam satis esse, atque rem denique in tali periculo versari ut brevi male casura esset, et ne id accideret positum in eius diligentia atque virtute. Quibus rebus cognitis, Carolus quam celerrime potuit et subsidium et commeatus copiam misit. Exercitus Aurelianum ductus, ac castra prope ad millia passuum duo posita. Tum Franci de suo adventu Puellam, quae Aureliani erat, admonent, rogantque ut postero die cum electa suorum manu obviam veniat, seque tuto intromittendos curet. Quod ubi per Anglum fieri licuit, qui ex usu suo fore ducebant si quamplurimi in urbe essent, in qua iam fames dominaretur, postridie eius diei omnes uno momento contendentes de urbe erumpunt proximumque propugnaculum continenti impetu petunt, quod post multam factam utrinque stragem capiunt atque incendunt, deinde maioribus animis aliud longe maius oppugnant. Hic quia bene magna defensorum manus erat, vehementius depugnatur. Francus, qui numero praestabat, facta corona undique urgebat. Anglus vitio munitionis, quae iam frangi coeperat, omnibus rebus premebatur aegreque sustinebat, cui ita laboranti ne Talbotus quidem, qui in propinquo erat et tertium tenebat propugnaculum, subsidio ire poterat, veritus ne, se absente, ea quoque munitio amitteretur. His igitur difficultatibus Angli aliquandiu pressi ad ultimum loco summoventur, qui, facto repente cuneo, ad Talbotum in tertium propugnaculum se receperunt. Talbotus, nulla facta mora, cum expedito exercitu adversus multitudinem contendit, qui non mediocri terrore illato et suos firmavit, ut se ex magno timore colligerent et hostes compressit, adeo ut protinus se intra moenia coniecerint. Caedes ab Anglo minor facta, quod munitio minus firma fuerat, in qua primum erumpentium impetum excipit. Haud ita multo post Talbotus, convocato consilio, causas quam multas docet quamobrem obsidionem urbis diu oppressae, et perinde quasi ope divina defensae, aut modis omnibus relinquendam aut in aliud tempus reiiciendam existimet, cum meliore omine id opus tentari licuerit, ut ne tempus teratur quo, hyeme iam confecta, ad bellum magis necessarium eatur. Probata non tam libenter quam necessario generatim a cunctis sententia et, dato profectionis signo, Magdunum pergunt. Discessu Anglorum omnia repente apud Aurelianenses laetitia et congratulatione plena sunt, quod tantum periculum vitassent, quare id beneficii Deo acceptum referentes, in plures dies supplicationibus decretis, orarunt ad cuncta divorum templa, communem victoriam exposcentes. Hinc profecto videamus licet illum aliquoties minus consequi qui plus nimio poscit. Equidem Angli vincere potuerunt, sed, existimantes suae dignitatis non esse admittere Aurelianensium deditionem aliter atque petebant factam, neglexere victoriam, perinde quasi in manu esset. Verum tamen post abfuit ut Aureliani potiti sint ut eos necessitas ab incoepto averterit. Franci autem ob pulsum hostem gloriantes reliqui negotii gerendi facultatem nequaquam dimittendam statuunt, qui continuo per omnem agrum Aurelianensem percurrunt, oppida quae hostis praesidiis tenebat recuperandi causa, et primum Gergeum petunt paucisque post diebus capiunt, amplius ducentis Anglis interfectis et quadraginta captis. Ex suos vero militibus trecentos desiderarunt.
  14. At Talbotus, quem ostendimus, relicta Aurelianensi obsidione, Magdunum se contulisse, postquam oppidum praesidio firmavit, Lavallum concessit, iuxtaque murum castra posuit, ac, perspecto loci situ, suos cohortatus tanto impetu oppugnare coepit ut post tertium diem quam eo pervenerat oppidum cum arce coeperit, at oppidanos, quorum pertinaciam poena afficiendam iudicabat, graviter mulctavit. Franci post receptum Gergeum omnibus copiis, duce Puella, Magdunum proficiscuntur, atque sub moenibus consistunt. Qua re nuntiata, Talbotus et Ioannes Fastolus cum instructo agmine suis protinus auxilium ferre maturant. Quod ubi Arthurus Francorum equitum magister per speculatores cognovit, haud mora, accita ad se Puella et Ioanne Alenconii duce, cum omnibus copiis ad impediendum iter profectus ad Pataium oppidum, quo hostes venturus esse iudicabat, castra fecit atque equites pro castris instructos locavit, qui in venientem hostem praecurrerent, praelio exciperent. Angli dum coeptum inter faciunt, viso a longe hostium equitatu, insidias sibi cavendas rati consistunt, peditesque suos vallum palis more suo circunducere iubent. Caeterum tanta celeritate equites Franci in eos delati sunt ut, nullo sui colligendi dato spatio, equestrem pugnam commitere coacti sint. Hoc loco cum esset amplius tris horas pugnatum, equitatus Anglicus multitudine pressus in fugam vertitur. Peditatus vero, omnibus fere telis consumptis, gladiis districtis confertus pergit, et parte equitum adiutus ad suos incolumes Magdunum pervenit. Angli in primo congressu circiter mille cecidere, captivorum numerus centum, et in iis Ioannes Talbotus. Ex Francis interficiuntur milites amplius sexcenti. At ubi fama per Gallias pervasit Talbotum esse captum, confestim omnium opinione res Anglicae inferiores iudicantur, adeo ut multa oppida uno momento ad Francos defecerint. Nempe omnes generatim incensi rapiebantur ad libertatem recuperandam, sperabant tum demum optima, confidebant Deum velle rempublicam Francam, quae iamiam exurgere videbatur, salvam, quod soleat precibus placatus afflictos sublevare.
  15. Carolus de parta victoria certior factus iam tandem sibi rem restitutam opinione certa mente concepit, qui ea animi praestantia hactenus fuerat ut rebus adversis pressus nunquam se deseruerit, ita nunc, Sarisburiensi comite sublato et Talboto capto, duobus excellentissimis adversariorum ducibus, eadem virtute auctus maiore conari coepit, atque ita primum omnium Rhemos petendos statuit ut, ea potitus urbe, ibi more maiorum et solita caerimonia consecraretur, quo cunctis constaret se perinde rite, ut iure, sicut praedicabat, regem esse ac appellari. Itaque cum ingenti exercitu, duce Puella, quam ut oraculum de rebus agundis consulebat, iter per Campaniam faciens Altisiodorum contendit, quo ubi appropinquavit, legati ex civitate obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur, si modo, datis in aliquot dies induciis, eius voluntate liceret, officii gratia, prius cognoscere an ab Anglo subsidium esset expectandum necne. Carolus, ne gratos in se civium animos iniuria laederet, inducias dedit et, castris haud longe ab urbe communitis ac praesidio firmatis, ne oppidani fidem fallerent, Trecas reliquas copias duxit. Hanc urbem, quae caput est Campaniae, bis intra paucos dies obsidere aggressus est, quam demum per deditionem recepit, facta Anglis qui in praesidiis collocati erant abeundi potestate. Itidem Cathalanenses fecerunt. Ibi proposito praesidio, Matronam amnem transgressus Rhemos armis adortus est, quos nullo fere negotio recepit. Etenim cives quo Anglorum imperia gravius ferebant hoc obsidionem minus tolerarunt. Sed ne proditionis crimine notarentur, Anglis qui loco praesidio erant incolumitatem a Carolo impetrarunt. Carolus, recepta urbe, more maiorum consecratur, ad quem totius eius factionis legati principes civitatum protinus gratulatum convenere, praedicantes intelligere se iam tandem aliquando Deum optimum maximum Franciae labores miseratum reddidisse sibi liberatem quam a suis olim accepisset maioribus. Altisiodorenses quoque, finitis per eos dies induciis et nullo ab Anglis misso subsidio, in eius potestatem venere.
  16. Bedfordiensis interea, qui intentis oculis cunctas regni partes intuebatur, animadvertens famam capti Talboti rebus suis sic nocere ut aliquot civitates ab omni metu vacuae non dubitarint alienationem facere, et complures in dies singulos ad defectionem spectare, periculo occurrendi causa modis omnibus manum cum Carolo conserendam statuit, ut ipse eventus victoriae, quam Deo iuvante suis promittebat, reliquos populos in officio et metu contineret. Itaque Lutetia profectus in Carolum contendit, qui paulo ante a Rhemis discesserat Dammartum, et in itinere aliquot occupatis nobilibus oppidis, collocatoque praesidio, eo loci manebat ut Parisios pecunia vel promissis solicitaret. Accersit Bedfordiensis, et, castris loco natura edito positis, equites misit qui hostem ad certamen provocarent, irritarent, ferroque et verbis lacesserent. Carolus tum quoque sibi dubitandum non putavit quin productis copiis praelio dimicaret, sed cum per speculatores cognovisset Anglum et numero et viribus parem esse, statuit potius sine periculo abstinendum quam cum periculo praelium tentandum, ne cursum rerum suarum, quae iam prosperae esse coepissent, temeritate interrumperet impellaretque. Factae sunt sunt igitur leves pugnae tantummodo inter equites in medio spatio quod inter utraque castra intercedebat. Caeterum Carolus cum cerneret Anglorum studium et alacritatem pugnandi, suspicatus ne morando non committeret ut aut invitus decertare cogeretur aut magna cum infamia se castris continere, de media nocte, castris sublatis, pedem referre coepit. Qua re multo mane comperta, Bedfordiensis suos aegre retinuit ne hostem insequerentur, quod consulto fecit ut ne fortunam temere tentaret, qui ita desperans Francum ad pugnam tum elici posse, Lutetiam revertitur animo augendi exercitus, ut cum in posterum facultas daretur maioribus viribus Carolum aggrederetur.
  17. His temporibus Boemi, qui aliam sectam habent ac caeteri Christiani, propterea quod Romano pontifici non parent, partim suae haereseos tuendae causa, partim, ut fit, odio in externos conciti coepere finitimos vexare bello. Quod ubi notum factum est Martino Quinto Romano pontifici, ille primo quoque tempore legatos in Germaniam misit qui pios principes adversus  Boemos tanquam Christianae religionis hostes ad arma concitarent. Item Henricum divi Eusebii Cardinalem Vintoniensem episcopum legatum fecit, qui ad id bellum gerendum ex Anglia cum aliqua armatorum manu proficisceretur, cui simul iussit ut religionis iuvandae gratia sua authoritate decimam sacerdotium imperaret sacerdotibus. Henricus, communicatis pontificis mandatis cum senatu regio, et illo nihil quiquam huic re praevertendum decernente, pecuniam pariter exegit ac non mediocrem militum numerum confecit, quamvis non sine patriae incommodo tot quotidie tributa conferrentur totque delectus haberentur, atque ita rebus paratissimus per Germaniam iter propediem suscepturus iam ad litus pervenerat, milesque naves conscendere coeperat, cum a Bedfordiensi literae ad Glocestrensem allatae sunt, quibus novum militum supplementum petebat. Glocestrensis magna affectus est solicitudine hoc nuntio, quod neque ullum paratum haberet exercitum quem trans mare mitteret, neque spatium esset in eo articulo temporis quo causa belli gerendi in Boemos novus habitus erat militum delectus, ad contrahendas novas copias, cum praesertim res in celeritate posita esse videretur, qui propterea necessario, nulla interposita dubitatione, Henricum Vintoniensem magnopere rogavit ut primum cum exercitu quem ducebat ad Bedfordiensem se conferret iuvaretque suos in praelio, quod Bedfordiensis cum hoste propediem facturus erat, et inde, eo confecto feliciter negotio, prout fore confidebat, in Boemos pergeret. Henricus, etsi permoleste ferebat suum iter impediri, tamen ne suis deesset transgressus oceanum Lutetiam ad Bedfordiensem concessit.
  18. Interea Carolus, factus ab equitibus quos in omnes partes ad cognoscendos populorum animos instigandosque ad defectionem dimiserat certior, Compendienses Bellovacosque grato in se esse animo ac maxime cupere ab Anglorum dominatione liberari, et propterea paratos esse sibi venienti aperire portas, si modo id sine capitis periculo fieri liceret, cum expedito exercitu Compendium petiit. Qua re cognita, Bedfordiensis, maioribus copiis quas Henricus duxerat auctus, obviam hosti perrexit, ut tandem ad aequum certamen eum traheret, qui vix in Sylvanectensem agrum pervenerat cum Carolus ad Montem Piliolum, qui inter Compendium et Sylvanectum est, iter avertit, ubi idoneum locum nactus copias collocavit, suos ex castris non facile ducturus. Haec ad Bedfordiensem per speculatores statim deferuntur, qui actutum, adducto in aciem exercitu, propius hostem accedit pugnaeque potestatem facit. Franci Monte Piliolo se continent, et cum hoste aliquot tumultuariis tantummodo ab equitibus pro castris factis praeliis, nil amplius tenant. Considerabat enim Carolus quantum in bello fortuna, hoc est, subitus atque inopinatus rei etiam minimae accidentis eventus posset, cui detrimenta prius crebro accepta pro disciplina et documento erant. Item cum per exploratores cognovisset multas ac amplas Galliae civitates gravate Anglorum perferre imperium, ac paratas esse quamprimum tentare defectionem, sperabat sine certamine ipsos Anglos omnino tota Gallia brevi tempore expulsum iri, et illud esse iudicabat quamobrem Bedfordiensis, ut vir prudens ac suorum vulnerum minus expers, de summa rei uno praelio decertare tantopere cuperet. Quibus rebus edoctus, in animum induxerat nullo loco nisi quantum necessitas cogeret se fortunae committere, idque in rem suam fore maxime iudicabat. Bedfordiensis, qui Parisios cum primis suspectos habebat, quod quicquid civitati imperatum esset, ita ille facerent ut invitis imperatum facile appararet, nec multum Burgundioni confidebat, cuius rei causa post perapposite dicetur, ubi animadverteret hostem consulto certamen extrahere Lutetiam revertit. Tum Henricus cardinalis legatus Romani pontificis, sumpto secum exercitu quem ex Anglia antea traduxerat, post quintum et quadragesimum diem quam in Galliam venerat iter suum in Boemos processit. Quo ubi pervenit cum omna flagrare bello reperisset, rem Christianam pro virili parte fortiter iuvare coepit, mansit in Boemis aliquot per menses usque eo dum cum aliis legatis revocatus est a pontifice, misso cum maioribus copiis ad id bellum Iuliano Caesarino sancti Angeli cardinale. Ac ita Henricus post egregiam sacro bello enavatam operam domum incolumis rediit.
  19. Carolus post Bedfordiensis discessum Compendium, Bellovacos et Sylvanectum, oppidanis ultro in suam potestatem venientibus recepit, qui licet ita favente fortuna gauderet, non sperabat tamen prius posse se Anglos patria exterminare quam eorum et Burgundionis consocietatem disiunxisset, quod tandem aliquando usu venturum confidebat. Itaque crebris nuntiis ipsi Burgundioni se primum expurgatum voluit de eius patris interitu, atque eum monitum nihil esse alienius ab omni iustitia et pietate, aut quod minus deceat, quam contra cives, contra patriam facere, quam vel ob privatas iniurias cum perpetuis hostibus consentire; deinde de pacificatione agitare, offerre conditiones minime negligendas, polliceri plura quam praestare posset, tanto coepit studio ut eius consilium Bedfordiensi facile non latuerit. Quocirca ille maioribus curis anxius, cum videret Anglicanas res valde infirmari, statuit quodcunque adversi incideret primum omnium maximopere curandum ut, si loca omnia quae Henricus rex eius frater in Galliis recuperasset, non posset retineri, conservari, defendi, saltem Normania a maioribus perdiu possessa non amitteretur, perinde ac ipse Henricus in extremo spiritu faciundum mandasset. Quapropter, dato imperio civitatis Lutetiae Ludovico Lucemburgensi Morinorum episcopi ac Franciae cancellario, et praesidio non modico relicto, in Normaniam proficiscitur, quo ubi pervenit principes civitatum speciatim ad se evocat, quibus primum commemorat beneficia omni tempore a suis maioribus in Normanos collata, iura et leges redditas, simul antiquam Normanorum ducum stirpem, qua Angli reges orti essent. Deinde singulos nominatim hortatur ut animo pariter atque viribus velint incumbere in negotium pacis servandae, fideique non fallendae, idque si faciant iam posse eos affirmat omnia praeclara et magna ab Henrico suo rege merito sperare. Dum haec agit Bedfordiensis, fit certior nonnullos †legum† metuentes de oppidis, de agris demigrare. Qua re permotus convocat consilium, ad idque adhibet omnium ordinum duces, quos rogat de populo Normanico in officio continendo sententias dicere. Cuncti partiendum exercitum in plures locos iudicant. Itaque pars una ad oram maritimam tuendam Ricardo Eboracensium duci datur, altera in oppidorum praesidiis collocantur, tertia Rothomagum ducenda Edmundo Somersetensi duci attribuitur. Sic rebus constitutis copiisque distributis, Bedfordiensis Lutetiam redit.
  20. Dum haec apud Anglos in Normania geruntur, Carolus Fanum Dionysii per proditionem occupat praesidiisque vincire maturat, ac exin Ioannem Alenconii ducem et puellam praemittit qui Lutetiam usque percurrant, civium animos ad defectionem tentandi causa, et, si ex re esse videant, urbem oppugnare aggrediantur. Illi agmine quadrato cum scutatis militibus proficiscuntur, urbique appropinquantes cum magna suorum caede repelluntur ab Anglico praesidio. Quibus rebus auditis, Bedfordiensis celeriter ad urbem pervenit, collaudatisque civibus gratias egit quod Dionysianos secuti non essent. Tum Carolus, quem spes frustrata est, aliam rem aggreditur. Misit enim Ambrosium Delorum Latiniacum, quod est ad Matronam flumen situm, cui venienti oppidum traditur. Haud multo post Carolus eo discessit, imposuitque praesidium quod loco per se munito plurimum confidebat. Qui in Andegavensis iter habebat, cum Angli ex altera parte Fanum Dionysii armis adorti recuperarunt. Tentarunt et Latiniacum recipere, sed cum puella in praesidio esset, quae acriter resistebat, defensum egregie oppidum est. Per eos ipsos quoque dies aliquot Anglicanae cohortes quae stativa habebant Rothomagi, duce Thoma Terello viro strenuo, per hostium agros populabundae cursitantes Claromontem oppidum, quid levi praesidio teneri audierant, primo impetu capiant. Sed quia locum custodiis, propter suorum paucitatem, munire non poterant, primum murorum parte nudant, inde diripiunt, ac praeda omnis generis refertae redeunt unde venerant. Alia ex parte Burgundiones, duce Ioanne Lucemburgensi, cum bene magna Anglorum manu Compendium petunt, valloque circundant. Sed neque oppugnatione facile capi poterat oppidum munitum, neque in obsidione vis magna inesse videbatur, quia frumentum satis antea convectum fuerat, attamen aut longo certamine expugnandi aut ad deditionem cogendi spe adducti ad moenia subeunt, bifariam diviso exercitu, et dies et noctes alii telis, tormentisque, alii cuniculis ad muros adactis, alii prope continenti oppidanos vexant, in idque potissimum incumbebant, ut deditio maturius fieret, cum subito Ioanna puella Dei vates, uti vulgo appellabatur, ac suae omnino sortis nescia, subsidio venit ac in oppidum fortiter se recepit, sed paulo post cum oppido egressa in hostes temere erumperet, a Lucumburgensi capitur, Rothomagumque ad ducem Somerseti mittitur.
  21. Haec puella cum ultra foeminae vires, sine ulla fere peritia militaris disciplinae, quam nunquam didicerat, multa facinora, et illa quidem egregia, faceret, apud vulgus in suspitionem venit ut diceretur magicis artibus ea omnia agere. Quamobrem in veneficii crimen vocata primo, iubente duce Somersetensi, diligenter examinata est an bene sentiret de religione Christiana. Deinde, quia virili usa est vestitu, et omnino venefica habebatur, severe damnatur atque comburitur. Sed puella infelix priusquam ea poena affecta sit, memor humanitatis quae unicuique innata est, simulavit se gravidam esse, quo aut hostes misericordia frangeret aut faceret ut mitius supplicium statuerent. Verum postquam ob eam causam novem menses est servata ad partum et res vana apparuit, nihilominus crematur. Visa est ea profecto sententia in puellam lata longe post homines natos durissima, quae neque molliri neque mitigari tempore potuit. Sane foemina pro patria ad virilia decora excitata digna favore videbatur, cum praesertim permulta extarent parcendi exempla, et illud potissimum a Porsenna Hetruscorum rege editum. Is enim, composita cum Romanis pace, cum obsides accepisset et in iis Cloeliam virgine, et illa dux agminis aliarum virginum frustrata custodes inter tela hostium Tyberim tranasset ad suosque confugisset, ac inde ex foedere restituta fuisset, non affecit virginem poena, sed collaudatam et parte obsidium donavit et domum remisit. Ad rem redeo. Hunc exitum Ioanna puella habuit, magicis, uti vulgi opinio ferebat, artibus quam bello gerendo aptior. Franci tamen illam etiam nunc ad pellendum patria hostem ex coelo dimissam ferunt, quippe quam virginem interiisse praedicant. Post puellae casum Franci non se deseruerunt, qui hostes cum assiduis ex oppido eruptionibus tum in campo saepius pugnando tot incommodis affecerunt ut illi, desperata expugnatione, sua sponte recesserint.
  22. Res Anglicae per hunc modum in dies magis magisque in terra Gallia infirmiores erant, quod varie afficiebat principes, quorum pars, occupatis aegritudine animis, horum temporum malum prae illo quod impendere prospiciebat leve admodum ducebat. Pars quod acciderat gravissimum existimabat, quia videbat hostis vires per id auctas, et suas plurimum debilitatas, ac ita tacitis incensus curis pro se quisque animo versabat ecquid remedii ad res prope affectas adhiberi posset, cum ad extremum omnibus visum est in rem praesentem maxime esse ut Henricus rex cum novo exercitu primo quoque tempore Gallias peteret, partim suos confirmandi, partim Francorum animos aut metu aut gratia, quam puer id aetatis plurimum prae se ferebat, in officio continendi causa. Quocirca, conscriptis copiis quae satis viderentur ad iter faciendum, et pecunia in sumptus necessarios eroganda ex tributo cum sacerdotibus tum reliquo populo indicto conflata, Henricus duce Henrico cardinale ex Anglia profectus primum Rothomagum, inde Lutetiam venit. Fit illi obvia tota civitas, adolescentem optimae indolis faustis plausibus regem salutat, etsi permulti fortasse erant qui id officii simulate praestarent. Attamen dies ille adventus regis cunctis aeque laete actus est, populusque pro concione collaudatus pecunia, frumento, vino donatur. Bedfordiensis post haec, convocato principum conventu, sic locutus fertur: “Ecce, principes, humanarum rerum successus. Henricus Quintus cum iure tum ex foedere rex vester futurus erat, sed ante ferme aetatis maturitatem vita privatus reliquit filium qui succederet ac avitum regnum possideret. Is apud nos est, eaque de causa in praesentia huc accessit ut more maiorum rex vester declararetur, suumque Francum populum cognosceret, ab eoque una cognosceretur qui unus omnium ex veteri instituo solet regem suum loco Dei, ut ita dicam, habere et colere, ac fideliter ac vigilanter dicto esse ei audiens. Et quamvis sint qui Carolum sequantur, id tamen errore non perfidia fieri constat. Quare qui ad officium redierint sine fraude erunt. Igitur tantum superest ut vos vestra fidem, quamadmodum hactenus naviter fecistis, velitis deinceps dare operam ut populus in officio permaneat, quo sane beneficio tantum de vestro rege bene merebimini ut quicquid vobis utile ac honorificum fuerit, haud frustra ab eo desideraveritis, cuius animum erga vos fore gratum ex vestra tantum conscientia metiamini licet.” Dimisso conventu, Henricus decimum agens aetatis annum in aede deiparae virginis solita caerimonia ab Henrico cardinale consecratur, eique corona imponitur. Facta re divina, principes Franci in Henrici verba iurant, dein per praeconem editur omnes sine noxa fore qui intra certum diem in Henrici ditionem redierint. Fuit annus salutis humanae MCCCCXXXII.
  23. Dum haec Lutetiae aguntur Meledunum, Corbolium, cum nonnullis aliis locis partim proditione, partim vi a Carolo recipiuntur. Sed alibi alio eventu res gestae sunt. Erat bene magnum Francorum praesidium apud Bellovacos, hos Thomas comes Harundellius sperans ad pugnam elici posse, positis procul castris, loco idoneo et occulto prope ipsam urbem pedites equitesque simul collocat, deinde aliquot equites levis armaturae praemittit qui hostes ad eruptionem lacessant. Illi quod mandatum erat sedulo facientes usque ad portas progressi, ubi Francos ad insequendum paratos conspiciunt, simulantes fugam in insidias ducunt se temere sequentes. Franci in insidias intrantes passim occiduntur una cum oppidanis, qui simul in hostem concurrerant. Nonnulli, cognito ex fremitu equorum dolo, in urbem ad suos se aegre receperunt, reliqui interiere. Non ponitur, quod sciam, ab aliquo autore occisorum numerus, qui omnino non mediocris fuisse creditur. Item Ricardus comes Varvicensis apud Gorneum eodem tempore cum hoste pari fortuna congressus complures interfecit et sexaginta equites cepit. Similem fortunae vim Rhenatus dux Barri, qui Carolum opibus maxime iuvabat, per eos illos dies passus est. Rhenatus enim, qui veteres inimicitias cum Antonio Vallimontis comite habebat, contracto magno exercitu, Vallimontem oppidum oppressum contendit, quem ubi comes appropinquare audivit, ne ab hoste intercluderetur, relictis militibus quos secum habebat praesidio oppidanis, ad Bedfordiensem et Burgundionem, quorum partes sequebatur, rogatum auxilium advolavit et, eo impetrato, ipse et Antonius Tolongonius praefectus Burgundionum cum valida armatorum manu suos quos hostis aspere premebat protinus subsidio venerunt. Quod ubi Rhenatus cognovit, veritus si hostes appropinquarent muris, idque oppidani sentirent ut uno tempore et ex oppido eruptio fieret et a tergo a comite invaderetur, relicta obsidione, suos in venientes hostes convertit, impessionemque facere iubet. Pugnatur aliquantisper inter equites, qui primi impetum exceperunt donec peditatus accessit, qui tanto impetu in certamen venit ut Franci non modo sustinere non potuerint, sed confestim in fugam coniecti sint. Capitur Rhenatus cum ducentis militibus. Occisa sunt tria circiter millia. Non minor per idem temporis occasio bene gerendae rei alia in parte Anglis oblata est, si eam imprudenter non omisissent. Robertus enim Wyllugby et Matthaeus Gogthus, homo Wallus, vir strenuus, Fani Selerini arcem natura loci munitam obsident, instantque per vim capere. Contra praesidium quod intus erat impigre locum tuebatur. Quo cognito a Carolo, celeriter Ambrosium Delorum cum nonnullis aliis ducibus suis subsidio mittit. Ille, quia praefectus arcis erat, et a praesidio quod ipse ibi collocaret defendebatur, cupidus subveniendi suis prior iter facere coepit, sed mox, veritus ne non circumveniretur, constitit ad Bellimontem, expectaturus dum eo reliqui duces cum suis copiis pervenirent, quo inde omnes simul in hostes irent. Dum ad eum locum conveniunt Franci, interim Angli, qui in obsidione arcis erant, id quod hostis agebat per speculatores edocti, occurrendum statuunt antequam alteri ad alteros perveniant. Itaque bona pars de media nocte sine ullo tumultu egressa castra hostium adeo neglecta reperit ut mille circiter hominum prius in vallum intraverit quam quisquam pene sentiret. Sed caedes in ipso vallo facto excitavit hostes, quos id quod accidit minus opinantes tantus terror pavorque repente occupavit ut nemo aut arma capere aut castris pellere hostem satis conaretur. At ubi illuxit Angli praedae studentes hostem atque huc atque illuc fugientem non persequuntur, sed contenti tanta praeda eam dum abducere laborant, ecce, accidit ut ex improviso Franci qui in itinere erant, exaudito clamore pugnantium, sese concitantes supervenerint atque hostem praeda praepeditum magno invaserint animo. Accurrunt etiam reliqui Franci ex fuga reversi ad suos. Committitur utrinque atrox praelium, diuque aequo Marte certatur, sed ad ultimum, superante multitudine, Angli pedem retulerunt. Eorum nonnulli capti, et in iis fuit Matthaeus Gogthus. Ex Francis multi cecidere, sed complures capti, quorum in numero Ambrosius Delorus fuit. Robertus obsidionem postea reliquit. Adeo imperatori victoria curanda, praeterea nihil, quae ita difficilis quaesitu, ita fugax est, ut qui eam putat in manu esse anteaquam teneat falli semper et damnum incurrere possit, aut qui eam habet, nisi retinendam curet, cum incommodo facile amittat. Angli dum quasi victores praedae studuerunt, partam victoriam perdiderunt.
  24. Dum autem ita Angli Francique de potentatu, de principatu, de vita denique certant, in terra Gallia per bellorum licentiam mortalium omnium facultates rapiuntur, thesauri sacri spoliantur, homines passim occiduntur aut convulnerantur, cruciatu et supplicio afficiuntur, matronae constuprantur, virginum raptus fiunt ex complexu parentum, quotidie oppida capiuntur, quotidie diripiuntur atque oppidanorum opes alio exportantur, aedificia vicique incenduntur, ac nulla denique crudelitas in miseros Francos non exercentur, mitto sexcenta alia calamitatum genera quibus pariter premebantur. Ad hoc accedebat quod res interea ubivis gentium publica sine legibus, quae inter arma silent quam maxima, sine iure, sine iudiciis iacere cogebatur. Nec Anglia eiusmodi iniuriarum expers est, quae in singulos dies suorum funera, caedes, vulnera ac tributis assiduis opes suas diminui videbat, ita ut communia prope mala essent, ploratibusque utrisque gentis totus occidens sonaret, ac fama tristitiae plenissima in omnes orbis partes pervaderet. Quapropter non erat qui non miraretur quomodo hi duo populi ad patiendum satis essent, ac maxime miseretur. Et cum primis id faciebat Eugenius Quartus Romanus pontifex, qui, cupidus ineundae rationis qua importunissimi belli finis fieret, Nicolaum cardinalem sanctae Crucis in Gallias misit ad conciliandam pacem inter reges. Is ubi eo pervenit ad Carolum primum adit, eique exponit mandata pontificis, inde eadem Bedfordiensi hortatur pacem, demonstrat, declarat, argumentatur eam semper honestiorem esse quam bellum in Christianis principibus, qui suorum commodis servire, qui iustitiam servare, qui se ratione regere, qui remittere semper aliquid de ira, de iniuria deberent, quae per bella fieri non liceret. Ista in animos principum inducere conanti legato uterque respondit se paratum ad omnia descendere. Atqui cum res coepta est agi, tantum abfuit ut honestis conditionibus essent contenti ut etiam magis atque magis in pertinacia permanerent. Id cardinalis animadvertens, desperata pace, ut ne frustra tantum laboris subiisse diceretur, inducias sex annorum confecit quas ut aegre ambo principes rogatu cardinalis concesserunt, ita post eius discessum subito fregerunt. Non nemo ex recentioribus autoribus tradit Francos priores illas violasse, qui passim Anglorum Burgundionumque amicos mulctarint. Quo factum est ut, irritatis utrinque animis, acrius solito ad arma itum fuit. Fuit ille annus salutis humanae MCCCCXXXIII.
  25. Caeterum ad Henricum regem revertamur. Henricus post aliquot dies quam est Lutetiae maiestate regiae coronae decoratus, Rothomagum concessit, ubi dum moratur Henricus cardinalis in Angliam revocatur ad sedandum tumultum per quosdam perditissimos factum, qui specie perfundendi hominum animos nova religione quietem regni turbandam statuentes coniurarunt. Sed, Gulielmo Mandevillensi eius maleficii autore capto ac poena affecto, caeteri mortem deprecantes confestim ad sanitatem rediere. Cardinalis cum Glocestrensi de transmarinarum rerum statu communicat, id quod rebatur docet se suspicari, inducias per Francos brevi violatum iri, et propterea praestare ut supplementum militum cum pecunia ad usum belli necessaria pararetur. Quibus rebus cognitis, Glocestrensis concilium convocat, de cuius decreto delectus habetur pecuniaque imperatur. Dum haec aguntur, Iacobus rex Scotiae ad Glocestrensem de pace legatos misit. Glocestrensis, quia rex aberat, de ea re ad concilium retulit. Post longam disputationem pax conceditur, quod spes esset longae concordiae, ex quo quod Iacobus domesticis laboraret seditionibus, et inter ipsum Anglum et Francum sex annorum induciae intercederent. Dimisso concilio, cardinalis cum copiis coactis et bene magna pecuniae summa confecta Rothomagum ad regem revertitur. Accessit etiam illuc Bedfordiensis ex Parisiis, de rationibus rerum gerendarum agendi causa. Hic rem omnem ad consilium deferunt, magnaque inter eos extitit disputatio. Aliqui suspicabantur Francos haudquaquam in conditione atque pacto mansuros cum satis constaret illis fere omnibus magnum inustum esse dolorem quod Normania, Lutetia ac tot egregia oppida sub Anglicum imperium redacta essent, et propterea persuadere nitebantur ut nihil de bello remitteretur, ne, violatis repente induciis, cogerentur in summo periculo de summis rebus subitum consilium capere, imparati cum a miltibus tum a pecunia. Contra ea nonnulli affirmabant non posse continuari bellum tam longo spatio induciarum sine illarum violatione, cum perdifficile esset militis manum a maleficio abstinere, qui quotidie ob metum hostis in armis esset, et ideo sibi videri, firmatis praesidio locis magis opportunis, debere militem domum mitti donec induciae maneret. Hac in utranque partem habita disputatione priorem sententiam Bedfordiensis, Somersetensis et Eboracensis duces secuti, quod ad bellum opus esset parandum, militi stipendium dandum, et ad omnem casum maiorem exercitum conflandum deliberant.
  26. Tali capto consilio, Henricus rex Caletum primum, ac inde in Angliam revertit. Bedfordiensis comitatus regem usque Caletum, illic aliquot dies est moratus, cum interim nonnulli milites pristinae licentiae militaris memores coeperint passim rapinis facere. Quod postquam ille cognovit, hanc parvulam puniendi causam nactus eius maleficii autores comprehendendos ac supplicio mactandos curavit, quo deterreret alios ut ab alieno facilius manibus abstinerent. Atque in Bedfordiensis oppidum facinorosis hominibus purgatum novis praesidiis firmavit, qui Lutetiam iter habebat, cum aliud interim negotium venit in mentem. Etenim paucis ante mensibus amiserat Annam uxorem Burgundionis sororem, cuius mors effecit ut facilius Burgundionis animus ab Anglorum amicitia sit postea alienatus, qui, ut supra diximus, aliis etiam de causis ad id solicitatus fuerat. Quare statuit in matrimonium ducere Iacobam filiam Petri Lucemburgensis comitis divi Pauli, viri illustris, ut ob eam novam affinitatem vetus hospitium quod sibi cum illa nobili familia intercedere gaudebat, arctiore benevolentiae vinculo firmaret. Ita Caleto profectus iter Morinum versus, ubi comitis erat sedes, contulit, quem ipse comes multa congratulatione accepit, et id quod petebat, filiam Iacobam ei locavit. Ita Bedfordiensis sui optati compos post factas splendidissime nuptias cum uxore Lutetiam venit. Tulit iniquo animo id factum Burgundio, qui cum in animo haberet Caroli fidem sequi, dolebat Anglum auctum esse affinitate Lucemburgensis familiae veteris ac praepotentis, quae ei maximo ubique usui esse posset. Per idem tempus Ioannes Talbotus, quem supra ostendimus ad Pataium oppidum a Francis captum fuisse, soluto grandi auri pondere ac restituto in liberatem Ambrosio Deloro paucis ante mensibus capto, missus factus ab hoste in Angliam revertitur.
  27. Dum alia alibi fiunt, Franci milites cum stipendio carerent et inter eos bene magna esset hominum multitudo quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et quotidiano labore revocarat, coeperunt primo furtim modo Anglos, modo Burgundiones, ut occasio offerebat, capere, eosque pro facultatibus mulctare, et quamvis per inducias minime licitum esset, idem tamen palam deinde facere haud veriti. Qua iniuria Angli affecti arma post sextum mensem quam induciae factae erant rursus caprere coguntur. Atque ad hunc modum bellum renovatum est, quod bellum iam confectum vel ad longius tempus exclusum populi passim arbitrabantur et concupiebant. Atqui Franci induciarum ruptores nihil cunctati ad arma concurrunt ac Fanum Valerii oppidum in Normaniae finibus ad ostium Sommae situm capiunt. Altera eorum manus, Ambrosio Deloro duce, excursiones in agrum Cadomensem eodem illo momento facit. Contra Angli, duce Bedfordiensi, Latiniacum oppidum ad Matronam, quemadmodum supra diximus, positum, parvum quidem sed operibus munitionibusque alte septum, magnis viribus oppugnant, quod quia primo impetu expugnare non possunt, munimentis castra firmant occupatoque ponte tutandi causa castellum superimponunt, ac undique tormentis verberant. Contra oppidani viriliter se defendunt et interdum, duce Ioanne Notho Aurelianensi, qui loco praeerat, erumpunt, non sine sua tamen caede. Ibi per aliquot dies ita certando, stativa habita, cum re longe maioris momenti urgente, Bedfordiensis alio revocatur, qui, omissa obsidione, Lutetiam rediit ne per suam absentiam civibus, qui male sanis erant mentibus, tentandi aliquid in ipsum facultas interea daretur. Quo ubi pervenit, nulla facta mora, Petrum Lucemburgensem socerum comitem divi Pauli et Robertum Wyllugby cum parte copiarum ad recuperandum Fanum Valerii misit. Ii, cum omnium animi ad ulciscendum arderent, celeriter profecti oppidum circumsident et oppugnare acriter aggrediuntur. Franci qui intus erant, postquam aliquod dies resistendo consumpserunt, desperato ad extremum subsidio, paciscuntur incolumitatem cum hoste atque oppidum dedunt. Exin Lucemburgensis et Wyllugby, praesidio eo loci collocato, ad Bedfordiensem eius belli victores rediere, quod oppidum sive ob gravitatem coeli sive ob cibaria diu servata minus salubria, quibus miles vescebatur, coepit pestilentia pervadere, ut (credo) infelix oppidum post tot acceptas clades, qualis iam bis ab obsidentibus Francis primum, ab Anglis deinde passum erat, etiam mortifero tentaretur morbo. Item Franci paulo ante Burgundionum quoque fines vexarant, aliquot oppidis et arcibus aut captis aut solo aequatis. Haec loca dum Burgundiones recipere nituntur, Bedfordiensis Wyllugby et Thomam Terrellum cum aliquot cohortibus amicis propere ad opem ferendam mittit. Illi cito profecti ubi in Laudunensem agrum pervenere, forte obviam habuerunt magnam hostium manum, et cum ea congressi subito fuderunt, interfectis centum et sexaginta militibus ac captis aliquot quos postea necarunt. Angli post haec incoepto itinere euntes se cum Burgundionibus coniungunt, qui ita iunctis armis brevi loca omni recepere.
  28. Interim Talbotus, habito in Anglia miltum delectu, magnum armatorum numerum in Gallias transportavit, Rothomagumque venit, ubi postquam militem refecerat Lutetiam ad Bedfordiensem profectus est, cuius adventus mirum dictu est quantum spei suis, quantumque metus hostibus attulerit. Optimus porro dux belli habebatur, et eius recte cognita bellando virtus merito Francis formidolosa, suis vero plena fiduciae erat. Talbotus simul atque de rebus agendis a Bedfordiensi satis edoctus est, cum expedito exercitu Bellimontem oppidum oppugnatum contendit, quod puncto temporis expugnat, vicinas similiter arces pari successu in potestatem redigit. Inter haec comes Harundellius obsidebat arcem Fani Selerini, qua post tertium mensem quam oppugnare coeperat potitur, interfecto praesidio quod intus erat. Exin Sillum oppidum munitissimum petit atque obsidet. Oppidani ob recentem stragem ad Fanum Selerini facta territi, datis subito obsidibus, promiserunt intra trigesimum diem se oppidum dedituros nisi sibi a Carolo subveniretur, atque statim certos homines ad Carolum miserunt. Carolus de ea re certior factus Arthurum cum aliquot ordinum ducibus Sillensibus confestim subsidio ire iussit. Postquam illi in conspectu fuerunt, Harundellius obsides oppidanis restituit, et Francis potestatem pugnae fecit loco haud longe a castris ad id idoneo, quem sub adventum hostis elegerat. Arthurus, etsi dimicare optabat, tamen cum videret Anglum locum tenere, qui suae multitudini minime commodus fueret, noluit adversus prodire, sed nocte insequenti, oppidanis commeatu ac praesidio mediocriter adiutis, unde venerat abiit. Post hostis discessum Harundellius oppidum expugnavit ac in Normanniam discessit, populatis quaquaversum qua iter fecerat agris, atque nonnullis Cenomanorum Andegavensiumque castellis in potestem redactis. Eo etiam rediere Wyllugby et Terellus ex Burgundia victores, uti supra memoravimus, qui in itinere Louverium oppidum munitissimum occuparunt, militumque custodia firmarunt.
  29. His temporibus ingens agrestium Normanorum qui oceanum attingunt manus, sive a Francis solicitata sive mutationis rerum cupida, quod vulgus plurimum avet, passim arma sumit, deiectisque per vim praesidiis, loca aliquot occupat, ac solum Anglum persequendum ubique vociferatur. Hinc nimirum cognoscere licet prius Aethiopem posse mutare pellem, uti dicitur, quam qui terram incolunt Galliam valde multum diligere Anglos. Quippe Normanus diu paruit Anglo bene acceptus, qui nunc oblitus officii, non oblitus odii, non dubitavit venire contra suos principes. Ea turba ita concitata, Cadomum versus iter tendit ut ibi, aucto armatorum numero, de summa rei consilium capiat. Interim Somersetensis et Eboracensis duces, audito agrestium tumultu ac de eorum itinere certiores facti, nulla interposita mora, Harundellium comitem et Wyllugby cum sex millibus sagittariorum ac mille trecentis equitibus levis armaturae immittunt, qui eos omnibus modis remorentur atque impediant ut ne egrediantur progredianturve. Harundellius itinere diverso profectus Wyllugby cum parte equitum ac duobus millibus sagittariorum praemittit, qui uspiam prope viam insidias venienti multitudini ponat. Ille ita facere iussus in insidiis se locat atque per nuntios docet Harundellium de loco insidiarum, quo intelligat quando invadendi signum sit dandum. Quo cognito, Harundellius a tergo antecedentem multitudinem sequitur quasi cervorum agmen in retia urgens, qui ubi ignavam turbam loco insidiarum appropinquare conspexit, edito repente signo, Wyllugby ante coortus et post ipse eam uno momento adoritur, quae subito casu territa manus tendere et, proiectis armis, mortem deprecari coepit. Quibus precibus motus Harundellius militem a caede subito revocat, comprehensis speciatim illis quorum operatione plebem concitatam existimabat, reliquos domum dimisit incolumes. Fuerunt tamen prius mille homines interfecti illo primo impetu quam miles ad signa reduci potuisset. Ita sedato tumulto et frenis subito tanto furori iniectis, quaestio acerbe habita et omnes in quibus culpa erat damnati necatique sunt. Franci interim, duce Petro Rupisfortensi, Dieppam et quaedam alia oppida minus communita de hoste capiunt. At Harundellius post tot egregia facinora aliud non multo post tentavit, quod eius ultimum extitit opus. Erat Gerberoia arx in Bellovacis loco munito posita, sed sive humana vi sive temporis vetustate pene tota complanata. Hanc, quia locus peropportunus ad arcendos repentinos hostium incursus erat, Carolus Stephano Hyro negotium reficiendi dat. Hyrus, magno munitus militum numero, ad locum proficiscitur, parataque materia atque adhibita fabrorum diligentia, arcem impigre extruendum curat. Quod ubi Harundellius cognovit, continuo ex Normannia in Bellovacos operis interpellandi causa cum modica admodum armatorum manu contendit. Franci, repentino hostium adventu permoti, locum fabris dant ac arma corripiunt, seque foras eiiciunt. Fit eorum ingens in venientes impetus, quem illi paulisper sustinent. Sed cum Harundellius, gravi vulnere accepto, ex equo cecidisset, tum, facto cuneo paulatimque omisso certamine, pedem necessario retulerunt. Harundellius vero ita saucius paulo post moritur, vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, cuius interitus in tantis rerum fluctibus maxime suorum animos perturbavit. Franci post discessum hostis inchoatum opus perficiunt. Incidit Thomae comitis Harundelii mors in eum annum qui fuit salutus humanae MCCCCXXXIIII, et cum regnare coepit Henricus xij.
  30. Ipso illo anno Fanum Dionysii bis est captum, semel a Franco per proditionem, et rursus ab Anglo per deditionem. Item Corbolium, Vicennas, et Meulanum Francus in potestatem redegit. Adeo enim oppida maiore ex parte muris nudata habebantur praedae, ut oppidani qui nihil fide praestare poterant primis semper oppugnatoribus quoties per praesidia licebat se dederent ut ne extrema omnia paterentur. Quo fiebat ut nil Gallia perturbatius, nil spoliatius, nil egentius esset. Sed neque cum milite melius agebatur, qui tametsi gaudebat praeda, interim tamen trucidabatur passim dum uterque rex civitates suae factiones principes in fide retinere studeret. Igitur iam caedium satietas utrunque populum ceperat, iamque tot damna utrinque illata erant, ut quisque generatim se oppressum, laceratum, perditum ingemisceret doloreque summo angeretur, disrumperetur, cruciaretur, ac per id animi quamvis obstinantissimi ad pacem inclinarentur. Simul urgebat ad hoc rerum omnium inopia. Passim enim agri devastati inculti manebant, cum praesertim homines pro vita tuenda non arva colere, sed bello servire necessario cogerentur. Ita, tot urgentibus malis, neuter a pace abhorrebat, sed alter ab altero eam aut petere vel admittere turpe putabat. Quare necesse fuit ut Eugenius pontifex tantae compositionis autor arbiterque esset, qui tandem extorqueret sua autoritate, consilio, hortatione, arma de manibus iam invictissimorum imperatorum aliorumque belligeratorum, qui nunquam receptui signum dare, nunquam revocationem a bello audire vellent. Qui in bonam spem pacificationis in primis adducebatur, quod fama esset Philippum Burgundiae ducem iam sui facti poenitere. Is etenim a principio cupidus cum paternae caedis vindicandae, tum retinendi imperii dignitatisque, Anglum omni obsequio complexus est, cogitans nec sibi iuncto cum ipso Anglo fore necesse peccare in rempublicam quam suo iure et arbitratu tunc regebat, nec cum Anglo consentienti de statu dignitatis recedendum esse. At cum secus at putarat postea contigisset, quod Anglus iure haereditario iam imperio uti, ac omnia iudicia, leges, paces, bella penes se esse voluisset, et id paulo ante cognitum fuisset cum de deditione Aurelianensium ageretur, quam negatum est eius nomine fieri, postremo decrevit redire in viam de qua aberrasset, et stare et sentire cum suis cum primum specie aliqua honestatis liceret, ut ne se novis sceleribus obligare, neve ea in Anglicum populum concipere diceretur.
  31. Eugenius proinde Romanus pontifex certior factus de eiusmodi hominum mentium motibus, quasi pro certo habens pacem conventuram, primo quoque tempore Nicolaum cardinalem rursus in Gallias misit, qui ubi eo pervenit conventum ad Atrebatium urbem indixit, quo convenere Henrici regis legati Henricus Vintoniensis cardinalis, Henricus Eboracensis antistes, Gulielmus Suthfolchiae et Ioannes Huntyngtonae comites eius legationis principes. Item Franci legati Rhemorum archiepiscopus, dux Borboniensis, Arthurus comes Richemondiae, ac honesti equites nonnulli. Burgundio etiam suos misit, Leodiensem, Cameracensem et Atrebatensem episcopos cum plerisque heroibus viris honoratis. In hoc frequenti conventu post longam disputationem Nicolaus cardinalis, homo spectatus in iudicandis rebus, fit omnium consensu rei disceptator. Is rursus singulos sententiam rogavit quo secundum iustitiam iudicaret. Petebant Angli ut Carolus declararetur Henrici beneficiarius. Contra Franci alterius factionis Carolo imperium liberum, non precarium esse volebant. Nicolaus, his auditis, nihil de possessione tunc decernendum iudicans, leges foederis in publico proposuit, quas pro praesenti rerum statu utrinque dandas et accipiendas iure censebat. Has tamen uterque respuit. Atque ita, negotio infecto, a conventu discessum est. Ea res fecit ut Burgundiones et Franci coeperint deinde ad pactiones venire inter seque de concordia agere, quam multis de causis, ut supra planum fecimus, ipse Philippus Burgundio diu antea optarat. Convenit itaque pax eiusmodi conditionibus, ut Carolus Burgundioni praeter nonnulla loca Burgundiae finitima, quae eius maiorum ditionis fuissent, Arthesio et oppidis Ambriano, Corbia, Perona, Fano Quintini, Abbatisvilla, ac Pontivi et Bononiae comitibus cederet. Multa alia promisit Francus, quae postea praestare nequivit. Nanque ipse nihl ex postulatis Burgundionis detrahere ausus est, utpoti qui putabat se repente beatum fore si cum tali adversario non honestam et quam optasset, at necessariam et ad praesentem fortunam longe commodissimam pacem habere posset. Quae ei postea bono fuit, quod iam tum fore perspexit. Porro cum paucis post diebus accideret ut congrederentur, ferunt Carolum ita resalutasse ducem: “Sis tu quoque felix, nunc tandem aliquando ab omne me metu vacuum, molestiisque ingentibus relaxatum sentio, quod tu quem Francia secundum regem habet principem potentissimum, plurisque facit omnium hominum neminem, ad tuos optato te retulisti. Inhaerebat nempe menti meae semper illud evangelicum verbum, omne regum contra se divisum desolabitur. Quam pertimescebam, ne non id per nostras fieret discordias! Nunc proinde salva res est, cum una mecum Anglos communes hostes ex finibus Galliae exterminandos quamprimum curabis. Curabis autem, sicut confido. A me vero omnia tibi ampla expectato.” Ad ea Burgundio respondit se daturum operam ut ne suae desiderarentur partes.
  32. Facto ita foedere, Burgundioni nihil potius fuit quam celeriter mittere legatos ad Henricum regem in Angliam, qui dicerent se longo fessum bello ac querimoniis suorum, qui in dies singulos maiora a Franco acciperent detrimenta, qui ingemiscerent, qui palam quererentur quod ipse solus Anglos in gentem suam aluisset, auxisset, armasset, et illorum in terra Gallia retinendorum, quam Caroli regis consanguinei restituendi studiosior esset. Ad extremum coactum fuisse cum Carolo pacem facere, et quoniam longe honestiores pacis conditiones a Carolo offerebantur, idcirco hortarentur eum suis verbis ad id foedus. Caeterum Burgundio, cui res omnino insigni infamia videbatur, magis fugiendae culpae causa legatos misit ut videlicet turpis facti notam deleret, quod diceretur per proditionem ab Anglorum amicitia discessisse quam quod ipse magnopere cuperet rebus Anglicis bene consuli. Audita legatione, omnes quo aderant rei indignitate accensi, neque ita iram cohibere in eaque sibi temperare, neque linguae moderari potuerunt quin Burgundionem proditorem, perfidum, ac fallacem appellarint. Sed ubi rumor violate fidei in vulgus exivit, a verbis ad verbera ventum est. Etenim populus tam ingrato nuntio concitatus in omnes Flandrici generis mortales qui Londini erant furenter invadere usque eo coepit ut multi prius vulnerati caesique fuerint quam publico regis edicto plebs cohiberi potuisset. Voluit princeps suos ab innocentium caede abstinere manus, cum ipse placide legatis repondit ut suo nomine ducem commonefacerent ne sine causa hostis populi Anglici fieret, sed magis veterem amicitiam coleret, quae novo bello potior esset, neve deberet tanquam improvidus pro incertis certa mutare, proinde sibi consuleret, neu res suas florentes cum Caroli pene perditis misceret, ac ita ab erecta fortuna ad inclinatam temere descisceret. His mandatis legatum dimissi, cum interim rex negotium aliquod duci exhibendum statuit, quo implicatus minus posset Francum suis iuvare opibus. Itaque nuntios secretos continuo in Flandriam misit qui principes civitatum pecunia solicitarent ad res novandas, ad quas suopte ingenio intenti esse solerent. Nuntii officium fecerunt, et Gandavenses cum primis pro veteri hospitio tentarunt, sed nihil profecere quod illi populi iam opinione certa perceperant res Anglicas transmarinas in dies infirmiores fore. Fuit hic annus cum haec gesta sunt humanae salutis MCCCCXXXV, nobilis morte Ioannis ducis Bedford , viri tam pace optimi quam bello fortissimi, qui Lutetiae alienissimo reipublicae tempore morbo extinctus est. Corpus Rothomagum delatum in principe aede ad sepulturam datur.
  33. Post mortem Bedfordiensis Franciae regentis, ad nihilum omnia cadere coeperunt, ut omnino viderentur regente carere. Nam tum Franci populi metu pene soluti non modo deficere, sed palam arma in Anglos capere ausi sunt. Ita puncto temporis magna rerum Anglicarum commutatio accidit. Veruntamen Angli non se deserunt, sed omnium consensu summa imperii Edmundo Somerseti et Ricardo Eboracensium ducibus traditur, in quibus positas omnes suas spes habebant. Illi statim Robertum Wyllugby Lutetiam mittunt qui urbi praesidio sit. Carolus autem eiusmodi secundis rebus sublatus, postquam auxiliares copias a Burgundione missas accepit, Arthurum equitum magistrum cum bona exercitus parte ad Fanum Dionysii oppugnandum mittit, quod, eo oppido recepto, urbem Parisiorum se in potestem redacturum confidebat. Arthurus ut imperatum est facit, celeriter ad Fanum Dionysii pergit, atque paucis diebus expugnat, quo feliciter expedito negotio Lutetiam petit, quem ubi cives accedere cognoverunt, rati tempus esse quo tuto alienationem facere possent, subito in Anglos irruunt, ac uno tempore viri per vicos et compita Anglos armis insectantur, et ex fenestris ac tectis foeminae saxa et aquam calidam in eos demittunt. Erat intus Robertus cum praesidio, sicut supra ostendimus, qui aliquandiu conatus inimicum compescere populum, ubi videt se non posse resistere, in turrim quae e regione aedis divi Antonii est confugit. Interim Arthurus, cognito tumultu in urbe orto, portis appropinquat, illisque multo mane e civibus patefactis ingreditur, ac protinus locum quo se Angli tenebant summa vi oppugnare aggreditur. Defenderunt se Angli aliquot per dies fortiter, quod sperarent subsidium a Somersetensi et Eboracensi ducibus venturum. Sed duces, ignorantes in id loci suos se recepisse, quod obsessis ab hoste itineribus, certum nuntium in tempore accipere non potuerant, auxilium nullum tulerunt, qui, rumore defectionis percrebescente, omnino existimabant Wyllughby cum toto praesidio aut captum aut in tanto populi tumulto esse occisum. Igitur Wyllugby ad ultimum desperans de subsidio, facta deditione, incolumis cum suis Rothomagum se contulit. Atque ita Lutetia longe princeps totius Galliae urbs post quindecim annos quam in Anglorum ditionem venerat a Francis recepta est. Qui fuit annus salutis humanae MCCCCXXXVI.
  34. At ubi fama amissae Lutetiae per Galliam pervasit, tum generatim cuncti pene populi Anglorum transmarina oppida pro derelicto habent, item nullam eis certam sedem quo concurrant, nullum amplius animum, nullum consilium, nullum firmum exercitum fore ducunt, existimant, pro certo habent. Quae hercle opinio ante omnes in Philippi Burgundionis ducis animo insederat. Is enim id temporis permotus quod Henricus rex paulo ante solicitasset Gandavenes ac reliquos Flandros ad seditionem, cum infesto exercitu ad vastandos Anglorum fines proficiscitur, Caletumque venit ac obsidet, totisque viribus expugnare conatur, eodemque tempore partitis copiis Guinas proximum oppidum aggreditur. Caeterum oppidani adversus hostem muniti non moenibus modo et armis et viris, verum multo magis locorum natura magno animo se defendunt. Quibus rebus cognitis, Burgundio longe alia ratione oppidanos ad deditionem esse compellendos existimans, atque a principio tentarat, uni rei studendum curat, ut illi omni commeatu intercludantur atque subsidio prohibeantur, quo fame domiti manus tendere cogantur. Itaque, disposito passim milite in stationibus omne litus occupat, tormentis, telis, sagittis hostem dies noctesque vexat ut nemo homo de muro suos offendat repugnetve. Dum ita Burgundio obsidionem continuat, dux Glocestriae cunctis copiis refertus suis ex Anglia subsidio venire maturat, quem ubi ad alterum litus traiiciendi causa horribili celeritate pervenisse rumor divulgavit, Burgundo, spe oppidi potiundi lapsus, silentio noctis, relicta obsidione, domum pedem statim refert. Adfuit bene mane ad Caletum Glocestrensis, qui ad stationes hostium egressus plurima praeda potitur, quia hostes trepide stativa deserentes partem impedimentorum necessario reliquerant. Deinde expedito agmine ad populando hostium fines contendit, eosque ingressus omnia ferro igneque vastat, praedas passim capit, nec solum agrum diripit, sed castella et vicos incendit, ac praeda invitatus longius procedit atque oppida, in quae timor agrestium turbam compegerat, levibus oppugnationibus vexat. Ita demum usque ad Fanum Odomari, nullis obviam factis, grassatus cum multa abacta praeda Caletum primo et inde in Angliam revertitur. Post haec, amicorum persuasu, inter Henricum regem et Burgundionem induciae in paucos annos agitatae, ad extremum cum uxore, quam id temporis Philippus in matrimonio habebat, habuit autem tris, et ultima nomine Isabella Carolum filium susceptum reliquit, pactae sunt. Eius nomine cuncta deinceps inter Anglum et Burgundionem gesta tradunt. Quo ideo factum videri potest, aut ne diceretur Anglus Burgundioni cedere, quem paulo ante foedifragum esse novisset, aut ne Franco tantum suspitionis oriretur, cum intelligeret inducias cum uxore, non cum duce, factas, quas vir nullo iure servare teneretur.
  35. Per idem tempus mortem obiit Henricus Eboracensis archiepiscopus, cui successit Ioannes Chempius, ordine antistitum quinquagesimus. Item e vita excessit Catharina mater Henrici regis, quae ad Westmonasterium maiorum sepulchro illata est. Haec mulier, mortuo Henrico Quinto eius viro, cum id aetatis puella esset ut minus sciret animo decernere quid deceret, occulte nupsit cuidam Ouino Tyderio homine Wallo, nobile genere ac multis virtutibus mirabili, cui genus suum ad Cadoualladrum ultimum Britannorum regem referebat, ex quo genuit tris filios mares, Edmundum, Gasparem, et tertium qui monachus ordinis divi Benedicti effectus non diu post susperstes fuit, ac unam filiam, quae monacha quoque facta est. Postea Henricus rex Edmundum Richemondiae et Gasparem Penbruchi comites fecit, quod ex matre Catharina sibi fratres essent. Ouinus vero post Catharinae mortem, iussu ducis Glocestrensis, bis in carcerem coniectus est quod ausus fuisset per Catharinae puellae connubium miscere sanguine suum cum regum stirpe nobilissima, qui ad ultimum securi percutitur. Is Edmundus Richemondiae comes ex Margarita filia Ioannis ducis Somerseti sustulit filium nomine Henricum, qui, ut alibi perapposite scribemus, regnum adeptus Septimus Henricus est dictus. Illis iisdem temporibus Richardus Varvicensis comes Rothomagi e vita migravit, corpus eius in Angliam inde delatum in novo tempo quod Varvici est sepelitur. Iacobus item rex Scotiae iunxit affinitatem cum Carolo, qui Margaritam filiam Ludovico eius filio nuptum collocavit, eumque sibi enixe iuvandum constituit. Itaque Iacobus, immemor foederis quod paucis ante annis cum Henrico rege fecisset, primo quoque tempore exercitui suorum qui adhuc apud Carolum militabant supplementum scripsit, eratque bellum simul Anglo facturus, cum repente e medio est sublatus, quippe Gualterus eius patruus Atholiae comes, homo seditiosus et regni affectans, facta cum quibusdam perditissimis hominibus coniuratione, principem ex opinato ad Fanum Ioannis occidendum curavit. Quod Anglis incommodo non fuit, quia cum Iacobus vir esset longe fortissimus, nactus occasionem, quae postea accidit, haud dubie res Anglicas Henrici et Edouardi factionibus turbatas mirum in modum afflixisset. Succesit patri Iacobus filius eo nomine Secundus, qui a principo domesticis seditionibus irritatus potius suis quam Anglis infestus fuit, quod alibi abunde ac accommodate disseremus. Decimus septimus annus iam Henrico a gubernatione regni sui aderat, qui fuit humanae salutis MCCCCXXXIX, cum Londinum ad Westmonasterium concilium convocavit, causa rerum pariter domi ac militae recte et opportune constituendarum. In quo concilio multa quae belli necessitas, ac non parum multa quae regni status requirebat, agitata, provisa statuta sunt, et illud quoque, ut non amplius liceret mercatoribus externi generis suas merces in regnum importatas vendere aliis quibusvis hominibus nisi Anglis, ut ne monopolia inter se instituerent. Quae nempe lex, ut reipublicae commoda, etiam nunc servatur.
  36. Interea Carolus post Parisiorum urbem multaque loca alia biennio ante in potestem redacta, iam in certam prope spem venit posse se nullo negotio Normaniam recipere, quod illinc quaedam tumultuosiora nuntiabantur. Itaque Arthurum et cum eo Ioannem ducem Alenconii cum validissimo exercitu misit in Normaniam. Ii celeriter profecti Obruncas petunt, protinusque obsident. Est ea urbs in colle posita ad eam regionis partem quae ad oceanum Britannicum pertinet, altis moenibus munita, quam magnum etiam tuebatur praesidium. Iam hostis per multos dies in obsidione fuerat, parumque profecerat, cum ecce tibi, subito Talbotus et Thomas Dorcestriensi comes cum instructis copiis adfuerunt atque quam proxime potuerunt hostium castris castra admoverunt ut pugnandi facultas daretur. Franci, oblata facultate certandi, tantum abfuit ut voluerint ad manus venire, ut etiam sese magis castris continuerint muniverintque. Quod ubi Angli cognoverunt, paulum ex eo loco circiter ad secundum milliarium digressi locum minus idoneum pro se ad pugnandum ceperunt, ut timorem adversariis minuerent. Sed cum nec eo quidem modo Francum ad certamen elici posse animadverterent, sublatis castris in conspectu hostium, Obruncas intrarunt atque, eruptione inde facta, Francos, remoto iam metu latius licentiusque effusos, sese fugae dare cogerent, interclusoque itinere bene multos exceperunt, exceptosque interfecere. Eodem tempore altera Francorum manus temere usque ad Rothomagi muros populando dilapsa a Thoma Terello profligatur. Inter ista Carolus post tot acceptas calamitates, cum iter rerum suarum secundarum non dubitaret amplius interruptum iri, imo in dies singulos plus consolationis expectaret, ecce procella ingens impendere coepit, qua nil miserius, nil perditius, nil foedius accidere poterat. Siquidem Ludovicus Caroli filius, adolescens natura immani moribusque acerbis, cupidus ante tempus sui esse iuris, cum suis aequalibus adversus patrem coniurat, quorum capita erant Ioannes Alenconii et alter Ioannes qui Ludovico patri paucis ante annis successerat, Borboniensium duces, ac exercitum facit curamque regni suscipiendam seque rerum omnium non ad patris praescriptum sed suo arbitrio moderatorem faciendum statuit. Qua re cognita, Carolus, etsi magno statim dolore intercluditur, seque ad miseriam natum inclamat quod, quasi parum sit tot annos in patrio solo cum externis, cum civibus de dignitate pugnare, ut etiam cum filio de imperio certare cogatur, attamen, ut vir consilii magni et virtutis, ac malis iampridem assuetus, non concidit animo, sed principio obstandum putans antequam in se impetus fiat, suos quibus fidebat ad se principes vocat, de tantoque evitando periculo cum eis communicat. Bona pars sentit non armis, at consilio et lenitate id mali avertendum. Quapropter primum literis pro parte Caroli, quocunque ad civitates scriptis praecipitur, ut nemo homo sit Ludovici dicto audiens, deinde coniuratis impunitas promittitur, ac postremo per principes, viros graves, cum Ludovico ac ducibus de reconcilianda pace summe agitur, demonstraturque nihil aliud esse in praesentia, tempore haud alias magis turbulento, de imperio certare, nisi patriam perditum ire, quae hostium armis pene confecta esset. His consiliis et rationibus factum est ut coniurati, depositis armis, confestim in gratiam cum Carolo redierint. Atque ita magna labes quae republicam obrutura videbatur prius est restincta quam fieri coepisset.
  37. Angli interim, audita hostium domestica seditione, maioribus animis bellum instaurant, atque aliquot arces in Normani paulo ante amissas recuperant, et Lutetiam oppugnatum ire iam maturabant, cum de reditu Lodovici in gratiam cum patre rumore pervulgato, nuntiatum est Carolum Pontisaram oppugnare. Id oppidum Ioannes Clyffordus, vir militari arte egregius, bene magnae armatorum manus praesidio tuebatur. Quibus rebus compertis, dux Eboracensis et Talbotus cum electo militum robore Pontisaram proficiscuntur, positisque prope hostes castris, Carolo dimicandi copiam faciunt. Ille autem sine pugna atque periculo rem confici posse confidens certamen omnino abnuit, sed, relicta parte exercitus ad oppidum oppugnandum, castra movit. Qua re cognita, Eboracensis, certior factus praesidium quod in oppido erat satis idoneum esse ad defendendum se, et idcirco nihil esse quod illic stativa diutius haberet ratus, hostem sequitur praemittitque Talbotum cum equitibus, qui, explorato loco, eum quovis modo ad pugnam lacessendo trahat, sed Carolum neque ibi in certamen traxit. Ita dux, multa abacta praeda, Rothomagum rediit. Inter hos bellorum fluctus, crebro literis a pontifice Romano ad reges commeantibus, pax rursus Caleti a legatis utriusque populi tractatur, quae cum fieri non potuisset, in aliud tempus id negotium reiectum est. Ductus fuit per eos dies Carolus Aurelianensis dux Caletum, ut eius pacificationis autor esset, qui boni viri officio functus, cum per eum non stetisset quin pax conveniret, tandem dimittitur post annum vigesimum sextum quam pugna Dagincurtensi captus fuerat. Fuit ille tandiu apud hostem captivus quod solvendo non esset, cum ad ultimum etiam non fuisset sine pretio liberatus.
  38. Initio anni insequentis duces Eboracensis et Somersetensis, qui nullo neque studio neque labore aut cura rebus deerant, belli consilia conferentes statuerunt diversis in locis hostes armis invadendos, ut cum illi contra singulos duces in se venientes stare cogerentur, omnis vis belli a Normaniae, cui timebant, usque eo fines averteretur, dum casus aliquis fortunam belli mutaret, quae sane consilia pro temporibus non incauta valde reliquis omnibus probata sunt. Itaque, ineunte vere, Robertum Wyllugby cum magno militum numero in Ambianos ad populandum agrum proficisci iubent. Ioannem Talbotum cum parte copiarum mittunt qui Dieppam circunsideat, ipsi vero Andegavorum fines medio tempore vexare parant. Profectus Wyllugby cum fines Ambianorum attigit, ut ne aliquod incursionis signum detur quod incendio aedificiorum in primis intelligi solet, interdicit ignem iniici in vicos. Quo accidit ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent, multis hominum millibus captis. Franci qui vicinis oppidis praesidio erant clamore agrestium excitati obviam hostibus fiunt, praelium cum iis faciunt. Pugnatur strenue aliquantum donec Franci, caede suorum qui primi in certamen descenderant territi, terga verterint. Quos fugientis partim Angli consecuti interfecerunt, partim Petrus divi Pauli comes, qui Anglis adiumento erat, in via spoliavit. Amplius sexcenti milites Franci occisione occisi. Wyllugby, re feliciter gesta, ingenti praeda onustus Rothomagum rediit. Dux itidem Somersetensis magnam praedam ex Armoricis civitatibus abegit. Talbotus interim Dieppam fortiter oppugnabat, ubi quotidiana committebantur utrinque praelia, qui posuit castra prope oppidum in loco edito, quibus praefecit Gulielmum Poyntum, hominem attentum, ipse munitiones tuebatur. Obsidio in multos iam dies extracta erat cum Carolus misit Ludovicum filium cum valido militum robore qui oppidanis auxilio foret. Is ubi eo pervenit munitiones oppugnare aggreditur, ubi atrox pugna facta est. Cecidere in primo congressu multi utrinque, ac simul multi vulnerati sunt. Concursabant pro se quisque ex ultra parte huc illuc signa transferens, dum alteri intra munitiones alteros cohibere, et alteros alteri procul arcere conniterentur. Ad ultimum ad manus ventum est. Fuit circum munitiones ingens certamen, e quibus denique Angli eiecti in castra se receperunt atque inde, spe potiundi oppidi amissa, obsidionem reliquentes Rothomagum concesserunt. Carolus interea Fanum Selerini per vim expugnare frustra tentavit a praesidio Anglico statim repulsus. Dum haec alibi fiunt, Philippus dux Burgundiae bellum Petro Lucemburgensi comiti divi Pauli intulit, quod ille adhuc staret sentiretque cum Anglo, cum haud magno labore victum coegit, contra quam fides Bedfordiensi data poscebat, Carolum quoque sequi, quod opes Anglicanas nonnihil debilitavit. Cum per haec res Anglicae parum laetae essent, et Francorum successus ipsis Francis caedes, vulnera, variaque detrimenta afferrent, iterum inter reges de pacis negotio gestum est, quae cum coagmentari non potuerit, induciae tantum decem et octo mensium factae sunt.
  39. Sic refrixerat aliquantisper belli furor, cum rex Henricus in matrimonium duxit Margaritam Rhenati Andegavensium ducis ac regis Siciliae filiam, puellam tam ultra alias foeminas pulchram quam prudentem, ac animo praeter naturam sexus praeditam ingenti, quod eius res gestae quas suo ordine memorabimus perspicue declararunt. Angli aliquot ordinum duces interim in Angliam redierunt studio visendi patriam, liberos, uxores, necnon parandi supplementi quod veteri exercitui scribendum ducebant. Itaque rex Henricus non multo post concilium habuit in quo belli comparandi multa ac varia consilia inita sunt, ad extremum nemo unus id faciendum negavit, cum satis constaret huic rei Francum pariter studere, ut, finitis induciis, ad arma iretur. Quocirca primum pecunia imperata, deinde militum delectu habendo decretum est. Sed interim, ut populo gratum aliquid fieret, privilegium irrogetur ut cum quarterius (est mensurae genus) tritici non venditur amplius sex solidis et octo denariis et siliginis quatuor, hordeique tribus solidis, tum unicuique liceat emere et exportare eas fruges ad alias transmarinas partes dummodo ad hostes Anglorum non deferantur. Hanc postea legem Edouardus Quartus ad commoditatem populi approbandum putavit. His constitutis rebus, regni status talis collocatur quo rex deinceps utilitati communi plus quam unius alicuius aut suae consulere videatur. Postremo senatus nonnullos principes honoribus augendos pro regis voluntate sanxit, quos fuisse invenio Humfredum Staffordiae et Henricum Ricardi, de cuius exitu supra meminimus, filium Varvici comites, quorum alteri sui Varvici comitatus, alter Buchyngamiae dux creatus est. Item Thomam Dorcestriae et Gulielmum Suthfolchiae comites, et ambos marchiones factos. Sed Gulielmus haud multo post ex marchione dux est creatus, ac Ioannem Huntyngtonae comitem, qui Exoniensis dux factus fuit. Reperio praeterea Ioannem Talbotum de patria optime meritum Salopiae comitem factum. In eo conventu Glocestrensis qui iam animo cernebat rerum mutationem usu venturam, quae hominum animos plurimum languefaceret, multis verbis egit ut omnes republicae tuendae fideliter studerent, quod certo sciret hostes et tempus et occasionem fraudis et doli quaerere, ac idcirco non expectandum censebat dum induciarum finis obreperet. Haec dux auribus audientium instillavit, magis audaciae quorundam comprimendae causa quos eius, opinor, coniectura ferebat sine fine suo capiti insidiaturos, quam quod Francorum fidei diffideret, quos caedium quoque satietate iam defessos similis belli molestia iam pridem ceperat atque Anglum tenebat. Sed nihil profuere bona monita animis malis pravisque. Fuit ille annus nostrae salutis MCCCCXLV, quo Henricus Chicheleius Cantuariensis antistes mortuus est post annum quam sedere coeperat nonum et vigesimum. Is longe sapientissimus pater, animadvertens hominum ingenia ad percipiendam colendamque virtutem literis in primis adiuvari, nihil antiquius habuit quam curare ut sui Angli quam doctissimi evaderent, qui Oxonii binas aedificavit aedes in quibus duos collocavit discipulorum doctrinae studiosissimorum collegia deditque possessiones ad victum eorum qui ad literarum studia se conferrent, et alterum omnium mortuorum animarum memoriae, alterum divo Bernardo dedicavit, velut duas omnium virtutum aras, quarum sane opus in iis coenobiis etiam nunc maxime fervet, sic ut nullus autoris neque labor neque impensa perierit. Successit Henrico Ioannes Staffordius episcopus Bathoniensis et Wellensis, ordine antistitum alter et sexagesimus. Sed iam ad civiles discordias veniamus.
  40. Dum manebant inducia, ut nihil deesset domi quamobrem mortalium animi continenter solicitarentur, initium turbandi omnia a foemina factum est. Erat Henricus rex vir miti simplicique ingenio, qui pacem bello, qui requietem solicitudini, qui honestum utili et otium curis anteponebat, et quo demum nihil castius, nihil probius, nihil sanctius. In eo pudor, modestia, integritas, patientia summa, qui humanos casus, aerumnas, omnia id genus vitae tormenta perinde aequo animo ferebat ac si ipsius culpa contracta essent. Continebat se ut facile quibus praeerat contineret, non inhiabat opes, non sitiebat honores, at animae tantum saluti studebat, qua sola sapienter quidem bona eiusque amissione mala metiebatur et definiebat. Contra Margarita uxor, foemina satis provida, gloriae appetens, rationis, consilii, officii, virilium operum plena, in qua multum ingenii apparebat, multum diligentiae, multum vigilantiae, multum curae, sed non expers muliebris naturae, quae vehemens ac propensa in mutationem esse solet. Haec cum animadverteret Henricum virum non ad suum sed ad Humfredi ducis Glocestrensis praescriptum regnare, et eundem non magnopere in gerendis bellis diligentiam cogitationemve ponere, statuit sibi curam rerum suscipiendam, ac ducem omni paulatim autoritate quam maxime pollebat privandum, ut ne diceretur ipsa nihil quoque sapere, quae pateretur maritum aetate iam provectum sub tutela esse aliena. Itaque Margarita quod decreverat aliquanto post efficere nititur. At ubi mulier id sua sponte tentavit, subito nonnulli ad seditionem parati, ad vim prompti, ad facinus et caedem accommodati extiterunt qui invidiam in Glocestrensem quaerentes eam stimularent, hortarentur, ac suaderent ut res domesticas respiceret, ad calculos duceret, per quos tandem comperiret Glocestrensem non tam publicam rem hactenus quam suam privatam gessisse. Nonnihil etiam rex Siciliae Margaritam filiam instigabat ut ipsa cum viro regnum gubernaret. His persuasionibus mulier accensa rempublicam cum Henrico viro capessit, et quamvis illud aliud nihil esse diceretur nisi arare bove at asino, ut aiunt, tamen illa munia omnia magno animo obire coepit, quae primum omnium non solum Glocestrensem e rebus publicis exclusit, sed dein ab inimicorum iniuria ne quidem prohibendum putavit. Conspirarunt enim haud ita multo post nonnulli principes in ducem, eumque in bene multorum delictorum crimen vocarunt, sed in primis quod scelerum convictos gravioribus poenis affecisset quam lex Anglica iuberet. Porro dux, vir severus, cum esset iuris quod civile vocatur peritus, et nocentes graviter plectendos curaret, convertit in se scelestorum hominum digna factis timentium odium. Quid quod etiam nunc legulei cum volunt ius civile, quod hoc peius oderunt quo magis ignorant, more suo detestari istuc severitatis exemplum adducunt, perinde quasi non debeat ad reipublicae utilitatem referri, si animadversio aspera sit, et non maiorem poenam maior culpa poscat? Dux, quanquam non sine sua magna laude, obiectis criminibus respondit, tamen quia iam ad necem destinatus erat, nihil causam suam iuvit nisi quod ea animi molestia se liberavit ut nequem damnationem nec horam mortis noverit. Nam coniurati, veriti ne non tumultus fieret si homo popularis palam mactaretur supplicio, eum non opinantem opprimendum statuerunt. Itaque ex autoritate regis concilium ad Buriensi coenobium convocatur quo ad diem dictum principes convenere, et cum iis Glocestrensis, qui subito comprehensus nocte insequenti, exemplo post hominum memoriam pessimo, strangulatur, omni eius cohorte eodem momento coniecta in vincula. Sed eo necato nemo ex cohorte periit, tantummodo nonnulli ignominiae causa ad supplicium tracti, vita mox donantur. Corpus ducis ad coenobium divi Albani deportatum, eo loci humatur. Atque tali procella ab inimicis immissa dux repente obrutus est, post quinque et viginti annos quam regnum gubernare coeperat. Ita illis qui praesunt nullus, ut verissime ait Cicero, locus neque curia summum omnium auxilium, deque domus commune praesidium, neque denique lectus ad quietem datus vacuus a mortis periculo est. Atqui videtur illud Glocestrense nomen honoris causa comitibus ducibusque datum fatale fuisse, ad eorum perniciem quibus illud fuerit, cum ante Humfredum Hugo Spenserius et Thomas Vodestocus Edouardi Tertii regis filius ille comes, hic dux Glocestriae, miserabili supplico vitam amiserint, et post illos Ricardus Teritus rex Glocestriae dux civili bello trucidatus est, ita ut nomen eius perinde in proverbium de calamitosis hominibus verti posset, ac olim equus Seianus venerat.  Ad rem redeo. Ubi de nece ducis fama per vulgus manavit, multi subito metu corruere, multos horror perfudit, adeo summa visa est omnibus immanitas. At respublica ob mortem ipsius ducis magnum nempe damnum fecit, cum nemo unus id temporis esset quo magis innisa staret, quod eventus rei docuit. Equidem post indignam Glocestrensis necem boni sibi timentes sua sponte ex aula se removerunt, in quorum locum successere plerique qui et ipsi sibi imperium optantes facile viam patefecerunt novis factionibus.
  41. Anno qui secutus est, qui fuit salutis humanae MCCCXLVII, e vita excessit Henricus cardinalis Vintoniensis episcopus, qui unus omnium erat cuius et consilio et opibus quibus valebat ita Henricus iuvari potuisset ut, depulso animi periculo, facile in perpetua pace domi fuisset. Quanquam eam gravem iacturam, quam Henricus rex in eius morte fecerat, sarcire posse visus est Gulielmus Wanfletus, qui illi in episcopatum Vintoniensem successit. Is etenim homo propter iustitiam prudentiamque diu Angliae cancellarius fuit, et cum permulta egregia opera fecisset, illud unum in primis praeclarum extitit. Nam ut patria eruditissimis hominibus in dies magis magisque afflueret, Oxonii collegium posuit loco opportuno et amplissimo iis viri qui literis nati essent, et possessiones quoque dedit, ex quarum vectigalibus sumptus necessarii ad illorum convictum suppeditarentur, et opus divae Mariae Magdalenae dedicavit, ut quemadmodum bona foemina pedes Christi suavi olim refecerat unguento, ita illa loci praeside, bona ingenia ibidem perenni doctrinae nectare pascerentur, id quod ab eis sedulo fit. In concilio autem quod admittendae fraudis causa indictum fuerat post edictum scelus nihil memorabile agitatum est, excepto quod Gulielmus Suthfolchiae marchio factus est dux, quippe qui eo quod eius nefarii consilii princeps fuisset, uti postea diluxit, ut Glocestrensis necaretur, dignitate auctus est. Quo etiam autore, ingens populo tributum est indictum, omnibus potius invitis quam negantibus, quo illinc ubi tantum facinoris erat factum citius abire liceret. Etenim cum bonae principum parti videretur iam potestas libere decernendi esse erepta, cuncti statim partim dolore affecti, partim quod machinati fuerant iam executi, domum discesserunt. Ac ita conventus est dimissus.
  42. Dum haec in Anglia fiunt, Franciscus Aragonensis Normanus eques singulari virtute et homo officiosus, qui semper Anglorum partes secutus erat, Fulgeras oppidum Normaniae finitimum ac veterum fortunis opulentum de Francisco Britannorum duce ex improviso capit bonisque spoliat. Quo detrimento accepto, dux per nuntios docet Carolum de iniuria sibi facta, et quia induciae erant, rogant ut velit ab Anglo repetere quod, contra quam fas esset, Aragonensis rapuisset, qui illius fidem sequeretur. Carolus, auditis queremoniis ducis, legatos protinus ad Somersetensem ducem misit qui repeterent Fulgeras cum rebus induciarum tempore raptis. Somersetensis, audita legatione, respondit sibi non probari facinus, quod suo pariter atque regis Henrici iniussu commissum esset. Sed si Carolus mitteret legatos Louverium, eode se missurum aliquot viros graves qui simul de repetundis agerent. Convenere legati ad locum et una facientes iudicarunt Fulgeras cum bonis esse restituendas, ac damna compensanda, quod Franciscus facere negabat, multisque rationibus factum suum tuebatur. Ad ultimum cum Francus res sociorum repeteret ab Anglo, et Anglus affirmaret non esse sibi in sua manu ut id redderetur quod alter possideret, ac culpae vitandae gratia promitteret, si Francus bona ablata armis a Francisco reposceret, se eum non esse defensurum, re infecta a colloquio discessum est. Interea Franci, qui, ut natura sunt vehementiores, non magis de repetendis rebus a socio ablatis quam de modo iniurias iniuriis ulciscendi cogitabant, Larcham per proditionem occupant, dimissis Anglis qui nihl tale timentes subito oppressi sunt. Atque ita induciae violatae sunt, et ad arma iterum concursum est. Et quia res speciem iniuriae magis quam doli prae se ferebat, Somersetensis non armis, sed per legatos Larcham a Franco repetere coepit. Ille autem se redditurum oppidum respondit, si Fulgerae Britanno duce restituerentur. Caeterum dilucere deinde brevi Caroli consilum coepit, qui cum intelligeret rem Anglicam post Glocestrensem extinctum orbatam consilio et seditione ardere, cernebat animo facultatem sibi recuperandae Normaniae brevi datum iri, quare statuit nihil ex fortuna secunda remittendum, sed tempori serviendum. Itaque copiis tripartito uno tempore dimissis, et ad victoriam fama rei prius gestae iuvante, intra paucos dies per defectionem redegit in potestatem Mantenses et Lexovium, etsi haudquaquam incruento suo milite. Quibus rebus ex voluntate confectis, Carolus animo et viribus auctus Vernonem ingenti ardore militum expugnare adoritur. Oppidani, quamvis re repentina territi, tamen freti praesidio et spe subsidii, sese invicem cohortantes per dies complures fortiter restiterunt. Sed postquam tardius desiderio et opinione omnium auxilium differebatur, coacti sunt cum hoste pacisci, ut si intra certum diem sibi non subveniretur, dimisso Anglico praesidio incolumi cum suis fortunis deditionem facerent. Adfuit eodem momento Somersetensis dux. Quo cognito, Carolus obsidionem reliquit.
  43. Ita bellum ante finem induciarum subito ortum, quo nihil incommodius cadere potuerat, cum satis per seipsum duces Anglicos solicitos haberet, accessit ut repentes populorum defectiones impedirent quo minus illi res suas affectas sublevare possent. Sane dum uni opem ferre civitati parabant, tres quatuorve fortunam sequentes ad hostes deficiebant. Cuius rei causa potissimum erat quod fama per omnem Galliam iam pervaserat post interitum Glocestrensis populum Anglicum per principes factionum in diversa trahi studia, et Gulielmum nuper ex marchione ducem Suthfolchiae factum cum nonnulli aliis qui, sicut postea liquido patuit, necandi Glocestrensis patris patriae autores fuerant, ita ipsum populum conficiendae pecuniae causa divexare, premere, sexcentis afficere incommodis, ut animi hominum non ad bellum intenti, sed de propulsandis domesticis iniuriis in maxima versarentur cogitatione, et eas ob res non stipendium militi, non supplementum exercitui, ut facto opus erat, parari. Quae mala cum rex non magnopere respiceret, nec Margaritae eius uxoris, quam penes etsi totius regni gubernatio erat, esset ea depellere, inde proculdubio factum ut, ubi cognitum est quo in casu res Anglica esset, et hostibus animus creverit, et Normanis Aquitanisque diminutus usque eo sit ut, omni subsidio desperato, ad Francum certatim deinde deficerent. Igitur post paucos dies quam fama tantae infirmitatis per Gallias divulgata est, Franci haud ullo fere negotio potiti sunt Constantia, Gisortio, Castrogaliardo, Fano Landi, Fecano, Alenconio, Novocastro, et in Vasconibus Maulissone, cum eiusmodi locorum arcibus deditis ad extremum ab ipsis Anglis qui repentinis populorum defectionibus compulsi in eas se receperant. Item pari evento Rothomagum occuparunt. Hanc urbem Somersetensis, Talbotus, et caeteri belli duces aliquandiu viriliter ac constanter defenderunt, defendissentque haud dubie a praesenti periculo, si plus negotii non habuissent in continendo populo in fide quam in resistendo hosti, qui tamen sine fine tempus doli quaeritans, ubi est facundae fraudis occasionem nactus, nullo pacto coerceri potuit quin Francum intra muros receperit. Qua re cognita, duces cum praesidio in arcem confugerunt. Hic per aliquot dies se tenuerunt, identidem urbem missilibus divexantes. Postremo, spe subsidii ac cibo deficiente, necessario pacta cum hoste incolumitate, Cadomum se receperunt, quod David Hallus loci praefectus, vir bellicosus et solers, firmis tenebat custodiis. Franci post haec sequentes victoriam et rerum gestarum fama freti Hareflorum contendunt atque oppugnare adoriuntur. Erat oppidi praefectus Thomas Cursonus, vir animo magno, qui, accepto tristi de re Rothomagensi nuntio, ne quicquam deterritus primo congressu hostem magna clade affecit, qui temere muros scalis capere tentavit. Factus deinde suo periculo cautior, Francus munitiones fecit et, admotis tormentis, dies noctesque verberare coepit. Ita in multos dies oppugnatio extracta, cum Cursonus nihil videret subsidii a suis submitti, oppidum Franco reliquit. Adfuit non multo post Carolus et Harfleum, alterum oppidum maritimum cis Sequanam, adortus etiam per deditionem recepit. Adeo fortuna immodica est, quae vehementissime aut favet vel persequitur. Dum haec alibi geruntur, Thomas Terrellus, accepta nova sed omnino mediocri militum manu ex Anglia, Lexovium oppidum oppugnare aggreditur, cuius brevi potitur, impositoque praesidio Cadomum raptim contendit ut se cum Matthaeo Gogtho, qui, ut supra ostendimus, in obsidione arcis Fani Selerini captus fuerat ac paulo ante se redemerat, coniungeret, atque simul hostem, quem fama erat Cadomum petere, prius uspiam adorirentur quam eo perveniret. Sed in itinere ipse solus illo ipso die cum parte hostium quam forte obviam habuit ausus venire in certamen, post magnam utrinque factam caedem profligatur. Francorum altera pars iam Cadomum pervenerat, quod quia Terelli casus omnem civibus spem subsidii praeciderat, paucis post diebus per deditionem recepit, data Somersetensi, qui in arce erat, cum reliquis Anglis libere abeundi facultate. Simili quoque conditione Baiocensium urbem et Fallesiam recipiunt, sed in deditione Fallesiana praeter incolumitatem Anglis concessam, Talboto et aliis qui intus erant datum etiam est ut fortunas omnes secum ferent, quandoquidem Franci pro suo veteri instituto non in auro sed in orbis terrarum imperio potiundo gloria se et praedicatione efferunt. Quibus rebus Normani invitati, omni iam dubitatione depulsa, se per legatos in Caroli potestem permittunt, ita ut sola Chereburgi arx maritima retineretur ab Anglis. Ad eam postremo Franci accesserunt, factisque circa locum parvulis praeliis, etiam per deditionem potiuntur. Duces autem Somerseti et Eboracensis cum reliquo exercitu in Aquitaniam proficiscuntur, rem ibidem quoque cadentem iuvandi causa. Tali modo Henricus rex perdidit Normaniam post annos triginta quam Henricus Quintus eius pater illam armis recuperaverat. Qui fuit annus salutis humanae MCCCCLI, et cum ipse regnare coepit xxix. Circiter exitum eiusdem anni migravit e vita Franciscus Britanniae dux sine liberis, cuius operatione, ut etiam nunc fama est, Aegidius eius frater, homo clarissimus, neci datus est. Petrus in fratris opes successit sed, eo brevi vita privato, Arthurus eius patruus dux creatur et, vix biennio exacto, morbo interiit sine liberis. Ex quo haereditas venit Francisco secundo ex Ricardo eius fratre nepoti.
  44. Devicta Normania, Carolus nullum bellandi tempus intermittit, optime gnarus variam ac mutabilem saepe esse belli fortunam, qui primo quoque tempore in Aquitanos exercitum ducit, quod non multo labore in potestatem redigit. Ubi enim fama amissae Rothomagensium urbis ad eos pervenit, iam tum rebus Anglicis diffidentes videre visi sunt futurum esse ut in Francorum ditionem redire cogerentur. Quanquam duces postquam eo pervenerunt non desistebant loca communire, copias debilitatas augere, populum hortari ut in fide, ut in officio permaneret, item crebris pariter literis atque nuntiis Henricum regem de periculo amittendae provinciae docere, rogareque auxilium, at nullum tamen ex Anglia comparavit. Quo factum est ut Aquitani cum postea ob oculos habuerint hostem tam ad occupandam quam ad vastandam provinciam paratam, dum pro se quisque nihil prorsus aliud nisi agros, nisi villas, nisi rem familiarem tutandam curaret, negligentius timidiusque bellum pararint, quo ne resistendo amplius damnum facerent. Angli tamen, qui suapte natura ne in morte quodem animo concidere solent, totis viribus connixi sunt adversam avertere fortunam, qui postquam nonnulli populi ad Francos descivere, et iam Burdegalenses tumultuari coeperunt, venientibus hostibus obviam facti, haud procul ab urbe praelium faciunt, pugnatum est valentissime, sed ad ultimum, superante multitudine, Angli funduntur, multi quidem caesi sed aliquot etiam capti. Ex Francis qui numero bis altero tanto praestabant, amplius decem millia desiderata tradunt, qui idcirco hostem minus persecuti sunt, contenti ea victoria tametsi admodum cruenta, per quam postremo in Aquitania rerum potiti sunt, nam haec clades ita demum Anglicas opes afflixit ut, ubi ad vicinas civitates perlata est, evestigio legatos de deditione ad Francos miserunt, atque non multo post veram deditionem fecerint. Post Burdegalam receptam. Baiona, ultima Aquitaniae civitatum, in Francorum potestatem venit. Angli, tantis calamitatibus devicti, qui ex illis caedibus fuerant, ducibus Somersetensi et Eboracensi ad classem se recipiunt. Hic, nihil urgente aut impediente hoste, qui eorum discessu gaudebat, ad iter se parant, et postquam suos captivos ab hoste redemerunt, naves conscendunt at solvunt ilico, secundoque vento in Angliam redeunt. Atque ita Aquitania amissa est post annos circiter ccxcix quam Henricus Secundus illam nomine dotis Aleonorae uxoris, uti supra libro xij diximus, possidendam acceperat, qui fuit annus salutis MCLIII, et post annos ccxxjj quam Henricus Tertius eandem a Philippo Augusto Francorum rege, Ioanni eius patri paulo ante ademptam, receperat. Fuit is annus salutis humanae quo ab Anglo in Aquitania desitum est regnari MCCCCLII. Has autem victorias fortiter a Carolo adeptas non tam Francorum armis quam animis assignandas manifesto constat. Sane non usque eo Anglorum opes id temporis diminutae erant, quin bello gerendo satis essent, verum perpetuae populorum qui in eam gentem male animati erant defectiones fecerunt, ut vis nulla valuerit. Equidem cum iam inde ab initio fuerint qui dicerent aliam rationem esse civium, aliam reliquorum, et per id affirmarent nullam externorum habendam, factum est ut communis humani generis societas dirempta ac naturale quoddam odium gentibus mutuum sua sponte innatum sit. Hoc igitur venenum iampridem multos infecit populos, adeo ut (de aliis tacemus) fieri quodam modo non possit ut quispiam in terra Gallia natus multum diligat Anglum, vel e contrario Anglus diligat Francum, eo odio ex contentione potentiae et imperio orto ac, ut supra demonstravimus, in multos annos per caedes et strages utrinque factas aucto. Haec igitur labis causa fuit quae transmarinis Anglorum rebus tanta venit. Caeterum Carolus Francorum decus et lumen ac imperator fortissimus unus fuit qui suis pugnando restituerit rem atque iure belli auxerit.
  45. Finito externo bello, discordia domestica reviviscere coepit. Porro bona pars principum ab res male et infeliciter gestas fremebat, et alii in alios culpam conferebant, ac universi unum omnium Gulielmum Suthfolchiae ducem tanquam pestem et pernicem patriae omnibus precibus detestabantur, quid pecuniam publicam dilapidasset, quod exercitui stipendium non dedisset, quod supplementum mittendum non curasset, quod aulam bonis consiliariis vacuam fecisset quo suo arbitratu cuncta ageret. His vocibus factum est ut multitudo concitata ducem cum eius clientibus parricidii peculatusque accusarit ac publice ad supplicium petiverit. Quo viso regina, metuens seditiones, agit cum rege ut multitudinis leniendae causa ducem in carcerem coniiciat, quod factum est. At paucis post diebus regina, rata plebem eiusmodi ignominia qua Gulielmus affectus esset satiatam esse, eum custodia liberari iussit, ac apud regem in pristina gratia posuit. Ad ea multitudo magis quam antea agitata coepit vociferari indignum esse facinus hominem tot maleficiorum convictum in regia manere ac in honore haberi. Quae postquam rex audivit, tum demum animadvertens nihil esse quod amplius dissimularetur, primo clientes ducis culpae socios supplicio affecit, dein ipsum ducem in exilium ire iussit eo consilio ut inde, sopita multitudinis ira, ad se evocaret, eo quod in reginae oculis habitaret. Atque homo flagitiosus ac capitalis nullis potuit servari modis, qui cum navem conscendisset et Galliam peteret, subito ab adversariis comprehensus interficitur. Atque ita Gulielmus a Deo, ut par est credere, meritas habuit poenas, qui absque multis aliis facinoribus, dictus est necem Glocestrensi esse machinatus, quo sic hominis innocentis sanguis tandem eius caede lueretur.
  46. Sed, extincto Gulielmo Suthfolchiae duce, frui pace per intestina mala non licuit, quorum causa atque initium, ut dictum est, ex certamine factionum est ortum, quae fuerunt semper eruntque populis magis exitio quam bella externa, quam fames morbive. Quibus in primis delectabantur Cantiani populi tam iniuriarum intoleranter patientes quam novarum rerum semper cupidi. Ii enim aut a Ricardo Eboracensi duce solicitati, qui cupiditate regni adductus novis rebus studebat, cuius consilium eo pertinebat ut per discordiam populi sibi autoritatem faceret caputque factionis esse inciperet, aut avidi ulciscendi iniurias a quaestoribus regis sibi speciatim factas arma capiunt, Ioannem quendam cognomento Caddum ducem sibi constituunt atque, coacto agmine, Londinum contendunt, qui ubi prope accesserunt, in proximo colle castra faciunt. Hic, inito mature consilio, eligunt qui sua postulata plena queremoniis ad regem deferant exponantque se communis libertatis causa arma sumpsisse adversus nonnullos eius consiliarios, qui per acerbissimas pecuniarum exactiones populum vexassent atque, si de illis meritum supplicium sumeretur, paratos esse arma deponere. Rex, non audiendos perfidiosorum hominum legatos existimans, ut concitato populo furoris ocyus frenos iniiciat Humfredum Staffordium equitem cum electa militum manu adversus Cantianos protinus mittit. Cantiani venientem Humfredum armis invadunt primoque congressu profligant, eaque re feliciter gesta multitudinem cum urbanam tum agrestem undique ad spem praedae evocant, atque una urbem infestis armis petunt, in quam primo sine ullo maleficio intrant, deinde vero cupiditate adducti quorundam civium domos magis opulentas spoliant et, ne praedae studere dicerentur, se iniurias adversus eos cives ulcisci praedicabant. Sed ea res ad ultimum illis damno fuit. Nanque plures optimates, quos is tumultus occulte delectabant, ut qui in spe erant alicuius reipublicae correctionis, ubi animadverterunt Cantianos ad diripiendam urbem se convertere, sibi timentes non ultra expectandum iudicarunt quorsum ille furor evaderet. Verum dum ita Cantiani in cives saevitiam exercent furientium more, nulli prius illis resistere conantur quam Ioannem Sayum principem Angliae quaestorem cum plerisque nobilibus viris securi percusserint. Tunc Thomas Chaltonus urbis praetor et vicecomites Thomas Canyngius ac Gulielmus Hulynus, tanto malo quovis modo obviam eundem statuentes, magnam militum manum propere comparant, et quia Ioannes ductor multitudinis cis Thamesim ad suburbanum vicum divi Georgii suos continebat, eoque in singulas noctes recipiebat, duce Matthae Gogtho, de media nocte in multitudinem impetum faciunt, pontemque, interfectis custodiis cum praesidio, occupant. Sed non imparatos offenderunt Cantianos. Illi enim, qui ex metu in armis quocunque diei noctis tempore erant, ubi ex clamore suorum cognoverunt cives pontem tenere, extemplo in eos irruunt. Fit praelium puncto temporis atrox. Matthaeus ubi vidit, contra atque ratus erat, magna vi resistere Cantianos, protinus suos cohortatus non ultra procedit, sed locum pugnae tantisper tenere nititur donec illucescat, ut reliqui cives ex clamore exciti certio sciant ubi loco suis laborantibus succurrendum sit. Verum tanto impetu multitudo urgere coepit ut paulatim cives pedem referre, deinde passim cadentes pontem relinquere coacti sint. At Cantiani celeriter subeuntes ubi pontem tenuerunt utrinque in domunculas quae super pontem constructae erant ignem iniiciunt. Tum vero lugubre spectaculum cerneres. Nam alii ignem fugientes in adversos gladios morituri praecipitanter ruebant, alii in subiectum flumen se eiiciebant, alii demum vociferantes ab ipsis flammis suffocabantur. Multi praeterea adversis vulneribus in ipsa pugna conciderunt, et in iis Matthaeus Gogthus, vir summa virtute, pietate in patriam, gloria militari, qui amplius annis vigenti cum magna laude in exercito transmarino fuerat, sed ad extremum ita usu venit ut qui toties cum externo hoste pugnarat invictus evaserat, a suis demum mortis praemio muneratus sit. At rex, ubi vidit Cantianos armis superari non posse, eos lenitate compescendos putans publico edicto omnibus qui in eo tumultu fuissent impunitatem concedit praeterquam Ioanni Caddo ductori, cui id facinus ut sceleris capiti, fraudi esse omnimodo voluit. Quo audito, plebs, ut sui optati compos, domum cum civium spoliis confestim properat, relicto suo duce, qui aliquanto post captus poenas capite solvit.
  47. Hoc ita sedato Cantianorum tumultu, alter mox valde perniciosus derepente ortus est, qui multo gravius reipublicae vires labefactavit. Nam ut corpus acerbius aegrotare solet is morbo levatum rursus aegrotare coeperit, sic res ipsa publica, finitis transmarinis bellis et Cantiano tumultu, cum inciderit denuo in bellum hoc civile vehementius afflictata est. Etenim Ricardus dux Eboracensium, qui eo iure quo supra in vita Ricardi Secundi docuimus Eboracensi familiae regni venire haereditate fretus regnum affectabat, ubi accepit Cantianos nihilo suo furore profecisse, tum maiora tentare molirique ausus coepit Eboraci nova consilia conferre cum Thoma Corteneio comite Devoniae et Edouardo Brucho, viro acris ingenii, quo pacto sine perfidiae nota posset illud obtinere, et quia solus id temporis Edmundus dux Somerseti erat qui vigiliis, curis, periculis, quae plurima adierat, et sententiis officium boni consiliarii faciebat, cum primisque regnum factionibus purgatum, regem salvum, res quietas volebat, eum contra suam voluntatem, contra conatum venturum non dubitans, sibi petendum statuit quo aut extingueret aut populi odium principumque invidiam in eundem concitaret, commoveret. Itaque parare exercitum, allicere donis iuvenes quosque fortissimos, de se ingentia pollicendo, summo studio maturat, et ut ne in regem quicquam moliri videatur, specie ulciscendi publicas iniurias palam magno artificio praedicat se armis persecuturum malos aliquot regis consiliarios qui populum Anglicum contra quam necesse esset sexcentis quotidie detrimentis afficerent regnumque praedae haberent, multaque alia in vulgus iactat ut ne suum consilium adversariis diluceat. Ita pro commodo reipublicae se id bellum sumere praedicando, exercitum bene magnum in Cantianum agrum ducere pergit, quo ubi pervenit, locum castris deligit a Londino longe millia passum decem, ibique per certos exploratores in singula diei tempora quae apud regem agantur cognoscit. Et ut, si ad manum veniendum sit, ne militum supplemento careat, iubet Edouardum filium comitem Merchiae, virum animi pariter atque consilii magni, novas interim domi copias contrahere, seque cum illis sequi. Quae cum Henricus rex cognovisset, senatu advocato, res quae ad se de Eboracensis adventu in Cantianum agrum essent delatae omnibus exponit, quaeritque a singulis quid de eo motu iudicent, quodque remedii domestico tanto bello adhibendum. Visum est cunctis peropportunum esse ut celeriter cum expedito exercitu iretur obviam Eboracensi, positisque in conspectu castris, ab eo quaereretur ecquid esset quamobrem more hostis patriae arma sumpsisset.
  48. Hoc comprobato consilio, rex pene quadrato agmine instructo, in conspectum hostum celerius opinione eorum exercitum adducit, indeque mittit legatos qui causam tanti motus intelligant, dentque operam in concordiam, si modo cognoscant iusta ab adversariis postulari. Ricardus dux postquam audivit legatos, sive certaminis periculo, sive subito regis adventu, sive expectatione melioris occasionis motus, respondit se, depositis armis, ultro ad regem venturum, si antea dux Somerseti eius iussu in custodiam mitteretur, responsurus ad ea quae ipse illi obiiceret. Hoc accepto per legatos responso, rex cum animadverteret se non posse sine pernicioso certamine ducem ad sanitatem revocare, neque sine tumultu domesticas seditiones sedare si armis uteretur, causa conciliandae pacis iussit Somersetensem consulto se in domum abdere. Quo facto, Eboracensis exercitum dimittit ac ad regem venit, multaque de Somersetensis superbia et avaritia queritur, ac solum eum criminando ab aliis gratiam inire studet. At Somersetensis, existimans tam suo officio convenire quam reipublicae conducere eam haudquaquam indignitatem pati, non potuit se continere quin in castra veniret ac coram obiectis criminibus responderet, ipsumque Eboracensem perduellionis accusaret quod consilia de occupando regno cum sociis iniisset. His vocibus factum est ut, rege Londinum redeunte, Eboracensis ut captivus ductus in urbem fuerit. Hic rex, habito principum consilio, dum de causa cognoscere instituit, duces acerbius inter se congrediuntur, et alter alteri crimina nefaria obiectat. Sed Somersetensis, qui cernebat animo quae paulo post acciderunt, maxime urget ut Eboracensis arripiatur et per quaestionem cogatur perspicua facere sua consilia, atque de crimine fateri, et confessus de maiestate damnetur, ut unius principis iactura bellum intestinum restinguatur, ac filii hostes patriae iudicentur, ad idque Deum devocat ut ne inimicus evadat. Hoc agebat Somesetensis quia pro certo habebat Eboracensem regnum affectare, ac se pariter atque Henricum regem ad necem destinasse. Sed non potuit fati necessitas ullis rumpi humanis consiliis, Nanque quo minus Somersetensis sententia vinceret multa obstiterunt. Primum fiducia Eboracensis sine exercitu ad regem venientis, quae visa est multis argumentum esse fraudem minime concipientis, tametsi insidiosa erat. Deinde rumor novus quo ferebatur Edouardus ducis filius manu ingenti iuventutis delectae summaeque spei stipatus Londinum properare, et tertio loco legati a Burdegalensibus missi qui significabant Henrico cives, facta coniuratione, paratos esse in eius potestatem redire si in Aquitaniam exercitum mitteret, et ad id invitare occasionem quod nullae Francorum copiae apud se essent, quae ad praelium committendum idoneae forent, ac propterea nihil debere esse quod huic bello anteverteretur. His igitur de causis Ricardus dux Eboracensium permissu regis domum liber discessit plenus irae et indignationis, qui iam tum statuit animo extrema etiam audenda quo inimicorum iniurias tandem aliquando ulcisceretur. At Somersetensis per eiusmodi certamen, Eboracensi duce in exilium quodammodo acto, maiorem nactus authoritatem una cum Margarita reginam rerum potitur. Fuit ille annus salutis humanae MCCCCLIII, et ab eo quo regnare coepit Henricus xxxj, cum natus est Edouardus unicus ipsius Henrici ex Margarita filius. Is statim ab ineunte aetate spem optimae indolis praebuit, qui summa virtute florere coepit cum primum sapere coepit. Quo etiam anno Ioannes Staffordius Cantuariensis archiepiscopus moritur, in cuius locum subditur Ioannes Chempius Eboracensis episcopus, ordine antistitum sexagesimusque secundus, quem Nicolaus Quintus Romanus pontifex cardinalem fecit. Eboracensi dioecesi praeficitur Gulielmus Bothus Conventrensis et Lichefeldensis episcopus, qui fuit ordine Eboracensium episcoporum alter et quinquagesimus.
  49. Audita Burdegalensium legatione, placuit renovare bellum, collaudataque Burdegalensium civium fide, rex recipit se Talbotum cum exercitu in Aquitaniam missurum, bellumque Franco terra marique illaturum. Legati, accepto ex animi sententia responso clam, quemadmodum venerant, domum revertuntur, expositoque Henrici mandato, suas cives confirmant. At Talbotus, ubi regi placuit copias contrahi et contractas quamprimum in Aquitaniam transportari, tanti animi alacritate id bellum obivit ut nunquam alias rebus bellicis magis studuisse visus sit. Quid quod angebatur singularum horarum expectatione dum exercitus fieret? Igitur milites deligit optimos quosque, tela, equos, et caetera instrumenta militiae, item commeatum affatim, ac denique omnia parat quae in bello vario et multarum rerum egente esse usui solent., Sic omnibus rebus ex sententia paratis atque navibus instructis, in Aquitaniam proficiscitur, qui ubi vento non adverso eo pervenit in terramque copias exposuit, omnem agrum Burdegalensibus vicinum percurrit emittitque quaquaversum cohortes aliquot quae late procurrentes incolis terrorem incutiant. Burdegalenses, audito Talboti adventu, ad eum multa de nocte secretos nuntios mittunt ut propius accedat. Interim tantus repente timor omnes extra eos qui huic tantae coniurationi conscii erant, intus invaserat ut omnia turbata essent. Sed milites Franci in primis qui urbi praesidio erant, Talboto appropinquante, profugere conantes in manus hostium incidunt, quos arma abiicientes Talbotus incolumes servat. Recepta Burdegala atque praesidiis firmata, Talbotus inde progressus aliquot vicina oppida cum arcibus nullo negotio recipit. Cuncti enim eius regionis populi generatim libentissimis animis in Anglorum potestatem se permittebant, quod a Francis ob diuturnum bellum inopia rerum omnium affectis crebra detrimenta acciperent. Quamobrem eodem tempore ex longinquis etiam civitatibus legati ad Talbotum veniunt, et quae imperasset sese cupidissime facturos pollicentur. Interea Carolus, qui in Turonibus erat, ubi quae Talbotus agebat ex crebris nuntiis accepit, et simul de Burdegalensium aliorumque populorum defectione certior factus magnis continuo coactis copiis in hostes proficiscitur, praemittitque bonam exercitus partem in agrum Petragoricensem, quae Castillionem oppidum, quod Angli receperant ac praesidio tenebant, oppugnet. Franci celeriter profecti oppidum circumsident, munitiones opportunas faciunt. Re cognita, Talbotus cum parte exercitus magnis itineribus Castellionem petit, aliquot Francos per agrum incaute vagantes intercipit, iuxta hostium munitiones castra ponit. Postridie instructa acie hostem, qui se vallo continebat, invadit. Fit praelium atrox in eo ipso vallo, adeoque anceps ut nulli diu constaret utro se victoria inclinaret. Sed cum Franci post paulum, suis integris defatigatos subinde iuvantibus, acrius pugnam redintegrassent, et Talbotus ictu tormenti eodem momento percussus ex equo cecidisset, Angli postremo casu ducis territi sese in pedes dederunt. Multi tamen in vestigio interfecti, ac pedites ipsi alii alio dilapsi sunt, qui praecipitante sole conferti ad suos aegre se retulerunt. Mille et amplius desiderati sunt Angli homines, et in iis Talbotus ac plerique viri illustres qui honestum duxerant ordinem. Hunc exitum vitae habuit Ioannes Talbotus comes Salopiensis post quatuor et viginti annos quam in Galliis cum summa gloria belligeraverat, vir nempe clarissimus fortissimusque, cuius virtute populi Anglici nomen maxime Gallis formidolosum extiterat. Equites Angli, qui fugam primi fecerant, alii ad proxima loca quae a suis tenebantur, alii Burdegalem se receperunt. At Franci victoria utentes acrius solito Castillionenses urgent, quos haud multo post omnem subsidii spem abiicientes deditionem facere compellunt. Castillione recepto, reliqua oppida paucis post diebus aut per vim aut per deditionem de Anglo capiunt. Restabat Burdegala, in qua omnis vis Anglorum erat. Hanc oppugnare Carolus aggreditur, multisque frustra consumptis diebus, nihil hostibus nocebat, quinimo ipse multi quotidie afficiebatur incommodis, cum Angli ex turribus quas in litore fecerant frequenter irrumperent et ex altera parte cives coniurationis socii, qui locum veniae apud Francum minime futurum suspicabantur, fortiter se defenderent. Sed ad extremum utrique fame pene suffocati necessario conditiones a Carolo saepius ante oblatas, reddita urbe, minus repudiarunt, quae eiusmodi fuere ut proditio nulli civium fraudi esset, et Anglis abire liceret, qui ita dimissi cum armis ac fortunis in Angliam incolumes rediere.
  50. Hic demum finis externorum bellorum, et idem domesticarum cladium renovatio fuit. Nanque ubi metus hostilis qui adhuc in bonis artibus regnum retinebat mentibus principum decessit, ita gloriae et dominationis certamen inter eos esse coepit, ut iam tum manifeste in duas factiones populum perinde traxerit, atque posthac duo, Henricus rex, qui ex Lancastria familia originem ducebat, et Ricardus dux Eboracensis, qui genus suum maternum ad Leonellum Edouardi Tertii filium referebat, de regno inter se certarint. Ex quo tantum brevi tempore istae duae factiones apud omnes pollere coeperunt ut multos mortales perdiderint, regnumque multum labefactaverint, dum alteri alteros vincere quovis modos et victos acerbius ulcisci arderent. Sed initium eiusmodi turbandi omnia, ut supra diximus, a Ricardo duce Eboracensi ortum est. Hunc enim libido invaserat potiundi regni, nec id quibus modis sibi pararet desinebat animo excogitare, cui nihil potius visum est quam optimatum invidiam concitare in Somersetensem, cuius nutu periniquo animo ferebat regnum gubernari. Itaque statum reipublicae passim apud omnes principes multo miserrimum esse praedicare, eundem detestari, lugere non cessabat, et causam tanti mali Somersetensi duntaxat adscribebat, quem iniquum, perfidum, insolentum, ac dirum tyrannum appellabat, conscindebat, vituperabat. Henrico etiam regi permulta vitio dabat quod vir esset ignavus, vecors, et omnino ad rempublicam recte gerendam minime idoneus, et propterea optimatum interesse aiebat de remedio cogitare, vel potius excogitare. Talia querendo dux brevi effecit ut bene multi principes praesentem regni statum quo utebantur itidem minus probarent, ac simul mutari omnia studerent, quippe quos ambitio iuxta atque avaritia iampridem invaserat, in praesentique vehementer urgebat. Igitur cum varia sensim esse coepissent partium studia, Eboracensis suae factionis socios in primis facit duos Ricardos Nevyllos, alterum Sarisberiae, alterum eius filium Varvici comites. Hic uxorem duxerat Annam sororem Henrici ducis Varvici, paucis ante mensibus mortui, et nomine dotis ipsius puellae de voluntate regis eum comitatum assecutus est. Is erat adolescens non veris tantum virtutibus mirabilis, sed etiam arte quadam ab ineunte aetate in ostentatione earum virtutum compositus. Nanque summa ingenii facultate comitateque in mira apud multitudinem gratia erat, ad quam ineundam simul eius in omnes liberalitas iuvabat, praeterea animi altitudo cum paribus corporis viribus, eandum favoris auram augebat. Quibus rebus populus adductus persuasum habebat nullam esse tam grandem rerum molem quam ipse Ricardus ferre non posset. Quapropter tantum brevi tempore valere coepit ut quo ille inclinaret, eo quoque maioris partis populi studium sese verteret. Haec de filio. Alter Ricardus Nevyllus pater pari virtute, sed gratia dispari, is in matrimonio habebat Aliciam unicam filiam Thomae Montacuti comitis Sarisberiensis, quem supra scripsimus in obsidione Aurelianensi interiisse, in eiusque opes successit, ac ex ipsa Alicia suscepit liberos Ricardum Varvici comitem, Ioannem et Georgium. Ad propositum revertor.
  51. Dux Eboracensis, postquam duos Ricardos patrem et filium secum esse vidit, bellum comparat , in idque totus et mente et animo insistit, ac non multo post cum expeditis copiis Londinum versus iter facere incipit. Londino terrori summo fuit fama tanti tumultus, cum quisque se aut in magno periculo aut apud unum vel alterum principem in offensa fore prospiceret. Rex, cognito adversariorum adventu, exercitum cogit, celeriterque contra proficiscendum statuit, ut uspiam in Eboracensi agro manus cum eis conferat procul a Londino, quod eam civitatem ob inconstantiam plebs novarum rerum cupidam suspectam haberet. Caeterum non longius bidui via aberat cum nuntiatur Eboracensem adesse, qui magnis itineribus venerat. Tum, necessario castris ad Fanum Albani positis, suos sub armis tenet, ac interim adversariis per legatos praecipit ne contraveniant, neve ut patriae hostes populum seditione vexent. Huc dum Henricus pacis potius quam belli appetens agit, Ricardus Varvicensis comes bellicum canit, primus omnium regios milites praelio lacessit, quod eius pars multitudine et peditatus robore praestaret. Illi contra nihil cunctantes in campum pariter descendunt. Pugnatur acerrime utrinque a mane diei ad horam nonam multa cum caede, donec ad ultimum aliis integris ex adversariorum multitudine, aliis fessis succedentibus, regiae copiae fusae fugatae sunt, multis militum interfectis cum suis ducibus, in quibus fuere Edmundus dux Somerseti, Henricus secundus comes Northumbriae, Ioannes Clyffordius, ac plerique alii equites fortissimi. Sed ob Somersetensem ducem amissum Henricus rex magnum atque incredibilem accepit dolorem, quod in eo omnes spes suas posuerat, quodque talis belli dux, qui tot annos pro patria adversus Francos strenue pugnasset, ad extremum a suis civibus occisus esset, apud quos tamen nonnihil viri virtus valuit quod eius corpus in proximum divi Albani coenobium delatum sepeliendum curarunt. Reliquit Edmundus tris filios, Henricum, Edmundum, et Ioannem, qui Henrici regis etiam partes secuti sunt. Multi praeterea capti, quo in numero et Henricus ipse. Fuit is annus salutis MCCCCLVI et cum regnare coepit Henricus xxxiiij, foedatus hac domestica clade. Quo anno Ioannes Chempius Cantuariensis archiepiscopus moritur, vix triennio eius pontificatus finito. Quem secutus est Thomas Burscherius Elyensis episcopus, ordine antistitum Cantuariensium sexagesimustertius, qui mox cardinalis tituli Sancti Cyriaci factus est. Per idem temporis Osmundus, qui olim Sarisburiensis episcopus fuerat, per Calistum Romanum pontificem inter divos refertur, quod vir sanctissimus fuisset. Eius corpus etiam nunc Sarisburiae in principe aede multo cum culto asservatur, quod ibidem crebra edantur miracula. Migravit et e vita Carolus Francorum rex, qui se per crebras calamitates in omni memoria celebravit. Non enim is iuventutem suam in voluptatibus, sed in laboribus exercuit, qui satis habuit avitum recuperare regnum. Hinc cognoscere licet calamitatem plerunque illustrem esse ad gloriam, contra voluptatem nunquam. Successit patri Ludovicus Undecimus.
  52. Eboracensis dux post adeptam victoriam, reputans secum a principio praedicasse idcirco se arma sumere ut respublica ad commodiorem statum perveniret, munivit se lenitate, misericordia et liberalitate, quando tantum abfuit ut Henrico regi manus intentarit ut etiam eum non secus ac belli victorem Londinum deduxerit. Hic, habito confestim consilio, cum suis duobus Ricardis Nevyllis et nonnullis allis principibus quos ad id consilium adhibendos putavit, se regni protectorem, Ricardum Nevyllum patrem magnum Angliae cancellarium, et Ricardum Nevyllum filium Caleti praefectum creandos curavit, quo penes se et Ricardum cancellarium regium imperium esset, et alter Ricardus res bellicas curaret, atque Henricus verbo, non item re, rex esset, cui tunc parcendum ducebant ut ne populi furorem in se concitarent, quod propter vitae sanctitatem, ille mirifice ab eo diligeretur, coleretur, observaretur. Quibus rebus ita actis, ipsi tres tam domi quam foris summa imperii habet, qui ut etiam suo arbitratu cum libuerit sine certamine possint Henricum aut regno vitave expellere, paulatim consiliarios veteres senatu excludunt, honore deiiciunt, autoritate privant, ac novos suae factionis homines in locum illorum substituunt. Idem de magistratibus toto regno decernunt, constituunt, peragunt. Atqui interea Henricus Somerseti, qui patri Edmundo regis non iniussu in principatum successerat, et Humfredus Buchyngamiae duces, ac complures alii principes qui cum Henrico rege sentiebant, stabant, eiusque vice dolebant, cum non ignorarent quorsum illa ducis Eboracensis insidiosa humanitas tenderet, primo quoque tempore providendum iudicant. Itaque secreto ad Margaritam reginam adeunt, cum ea consilia communicant, exponuntque Eboracensem fraude regem petere, ut scilicet eum per artificia incautum facilius opprimat, et propterea velit rebus mature prospicere, quod naviter faceret si virum ab insidiatoribus segregaret. His monitis regina valde permota, quae sibi ac viro aeque timeat, paucis post diebus nacta occasionem per anni tempus hortatur virum ut specie quaerendi secessus magis salubris Conventriam se conferat, ibique rebus suis provideat. Rex igitur, videns se in periculo versari, nulla facta mora eo concedit, actoque suorum amicorum conventu Ricardum Eboracensem ducem de regni gubernatione et Sarisberiensem comitem a magistratu deturbat, atque per literas ambos ad se vocat. At illi, ea nova iniuria offensi, postquam inter se per aliquot dies tractarunt quatenus et quomodo sibi agendum foret, ad ultimum ita indignati sine tumultu, Ricardus Eboracum, Sarisberiensis in suum principatum, et Varvicensis Caletum proficiscitur. Quid vero inter se statuerint quove consilio abiverunt certum non habeo quod tradam, nisi fuerit quod rebus ad bellum gerendum imparatissimi essent.
  53. Recrudescentes sic seditiones animum in primis Londinensi plebi dederunt tumultuandi, quae ex levi are turba concitata in externos praesertim negociatores, more suo, invasit, multosque illorum vulneribus affectos prius fortunis omnibus spoliavit quam a senatu coerceri potuisset. At rumor eiusmodi turbatarum rerum ad Francos delatus maioris detrimenti causa fuit. Franci enim, qui id temporis Normaniae litora classe tuebantur, audientes omnia apud Anglos seditionibus turbari, et spe praedandi adducti, cum aliquot navibus oram Cantianam subito petunt, ac de navibus descendunt in terram, incensisque passim vicis, magnam praedam faciunt. Invitavit et haec civilis discordia Iacobum Scotiae regem ad bellum adversus ipsos Anglos gerendum. Is a principio inimicitias sucepit cum Gulielmo Douglasatium comite, viro nobili et multae cognationis, ut regnum ipse appeteret. Quae suspicio adeo crevit ut rex postremo comitem in colloquium evocatum, et forsitan ex innocentiae fiducia libere obiectis respondentem, in vestigio interficiendum curaverit. Qua iniuria Archibaldus Moraviae comes et Hugo comitis fratres permoti regem armis persequendum sibi statuunt, bellumque ei palam faciunt, quod diu Iacobum habuit, multisque incommodis affecit, sed ad extremum, superatis adversariis, regnum pacatum reddidit. Quo facto, cum audiret Anglos inter se de regno decertare, statim eorum fines populatum contendit, et quia nusquam armatorum manus ulla apparebat, Roxburgum obsidet, tormentisque admotis oppugnare aggreditur. Dum ita in id negocii incumbit, ecce tibi, subito unum ex tormentis aeneis rumpitur, cuius frustris ille percussus ilico occidit. Scoti tamen ob mortem regis facultatem reliqui negotii gerendi haudquaquam dimittunt, sed valde urgentes paulo post Roxburgo potiuntur. Reliquit Iacobus filios ex Maria uxore tria, Iacobum, Alexandrum Albaniae ducem, et Ioannem. Iacobus Tertius aetate puer rex creatur, cui praeceptor datur Iacobus Chennethus divi Andreae archiepiscopus, qui diu fuit etiam regni gubernator quod vir esset probus atque homo rebus omnibus longe ornatissimus.
  54. Interea Henricus, certior factus ducem Eboracensem nihil hostile adversus se domi moliri, Londinum revertitur et, convocato concilio, exponit Gallos cognoscentes regnum civilibus discordiis fluctuare nuper ausos fuisse oram Cantii vexare latrociniis, et Scotos ex altera parte eadem re invitatos Roxburgum cepisse, ac verisimile esse neutros quieturos nisi intelligant inter principes concordiam convenisse, et ut id tandem aliquando fiat, se velle dare operam ut Eboracensem reconciliet omniumque voluntates recuperet, quo ne libertas regni in discrimen per civilia odia adducatur. Probato ab omnibus eius consilio, quamprimum viros aetate graves ad Eboracensem atque alios illius factionis principes legat, qui eos ad se venire iubeant. Venit dux Eboracensis et Sarisberiensis comes cum reliquis sociis Londinum magno armatorum numero stipati, ne temere in insidias quas in primis curabant cavendas inciderent. Varvicensis quoque comes Caleto praefectus adfuit. Hic postquam de antiquis iniuriis multa untrinque facta sunt verba, et de peccata tam recentibus quam fere obliteratis multae simul querimoniae in medium missae, tandem metus externi belli tantum ponderis habuit, tantum omnium animi a nefario bello abfuerunt, ut, depositis privatis odiis et offensionibus, principes salutis patriae studiosi, dato a singulis iureiurando, in pristinam concordiam reducti sunt. Quae sane res tantum omnibus laetitiae attulit ut passim principes plebeique invicem sibi gratulantes summo gaudo exultarent. Quocirca gratias Deo agendi causa toto regno et in primis Londini supplicationes publicae multa cum veneratione decretae, quibus ipse rex et regina cum magna nobilium cohorte interfuerunt. Fuit hic annus humanae salutis MCCCCLVIII, et cum regnare Henricus coepit xxxvj.
  55. Sed perfidiosi seditiosique homines, concordiae similiter iuris atque iurandi memoriam facile deposuerunt, quod ita usu venit ut ii nec privatos focos, nec publicas leges, nec foederis iura chara habeant, quos discordiae, quos caedes civium, quos bellum delectat. Non enim multis post diebus quam ita principes cum suo rege in gratiam redierant, subita turba (casune an astu non satis constat) facta est. Siquidem aliquot ex regia familia venerunt ad manus cum comite Varvicensi ad Westmonasterium, ubi post longam dimicationem comes auxilio eorum qui sese conflictus sedandi causa pugnantibus opposuerant adiutus aegre se ad flumen recepit atque inde scapha vectus ex periculo evasit. Ad hunc motum tantum repente exarsit bellum ut cuncti generatim mortales in discrimen armorum adducti sint. Comes post acceptam iniuriam se Eboracum ad ducem, ad patrem comitem Sarisberiensem contulit, illisque exposuit qua affectus fuisset contumelia a regiis satellitibus. Haec cum questus est, veritus ne non per absentiam praefectura deturbaretur, Caletum traiecit, ibi expectaturus diem ex die dum de summa rerum dux deliberaret. Dux et comes ea offensione accensi minaciter vociferabantur inter se id nihil aliud esse nisi fraudem, nisi foeminae (de Margarita regina intelligebant) rabiem, cui pro libidine omnia sibi licere ducenti nihil prius esset quam per muliebres artes omnes regi nobiles cruciare, divexare, perdere. Sed postquam verba fecerunt ad rem veniunt. Statuunt enim inter se ut comes, magno instructo exercitu, Londinum proficiscatur, atque cum rege de iniuria expostulet violatae concordiae, et si praestare cognoverit, non omittat occasionem ulciscendi suum decus adversus reginam eiusque consiliarios male rempublicam gubernantes. Atque ita capto consilio, Sarisberiensis iter facere incipit. Interea regina in primis quae Somersetensis et Buchyngamiae ducum consilio fulta, ducta, atque adiuta, virili diligentia, vigilantia, celeritate plena erat, pro certo habebat comitem Varvicensem de industria proximam illam turbam commovisse, ut eam nactus occasionem destinatum facinus omnibus modis ederet, quo tandem aliquando Eboracensis rerum potiretur. Quare non imprudentissima mulier, existimans nihil esse quod unquam amplius cum adversariis de concordia agitaretur, ubi cognovit comitem Sarisberiensem in armis esse concilium convocat, rebusque male sanis remedium quaerit. Plerique censebant expectandum comitis adventum, quo cognosceretur utrim bellum vel pacem afferret. Alii argumentum sumebant ex seditione nuper concitata non posse rem sine dimicatione transigi, et idcirco de obviam itione celeriter statuendum. Haec vicit sententia, atque confestim Iacobus Tuchetus Audley regulus cum exercitu mittitur qui Sarisburiensi comiti in itinere occurrat cum eoque, si ita res poscat, manus conserat. Iacobus magnis itineribus profectus in Lichefeldensem agrum pervenit, quo iam convenerant hostes, et quam proxime potuit eorum castris castra sua obiecit. Postero die Sarisberiensis oblatam pugnandi facultatem non dimittit, sed prima luce praelium incipit. Est acerrime pluribus horis pugnatum, vicit ad ultimum Sarisberiensis, magna cum hostium tum suorum facta strage. In eo fuit numero Iacobus Tuchettus, ita ut, praeter paucos nobiles captos, omnis regius exercitus prope deletus sit.
  56. Post hoc praelium Ricardus dux Eboracensis, animadvertens consilia sua iam patefacta, illustrata, satis nota esse facta regi et reginae, qui omnibus locis conabantur futurum malum procul avertere, iam tum existimavit non esse amplius apud eos dissimulationi locum, ac idcirco tam regni adipiscendi quam vitae tuendae causa sibi fortiter in id negotium incumbendum statuit. Itaque una cum Ricardo Sarisberiensi, omnium consiliorum ac fortunae socio, novum exercitum conflat, atque simul ambo brevi, ingenti militum multitudine in unum contracta, in Eboracensi agro castra ponunt, ibique vel hostes operiri, vel inde venientibus obviam ire constituunt. Quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat Londinum deferuntur, rex quamprimum undecunque exercitum coegit, magnaque, ut in rebus trepidis fit, usus celeritate prius in agrum Eboracensem pervenit, castraque non longe ab hostibus posuit, quam illi certo prope scirent eum ese venturum. Sed bellum haud memorabile fuit. Nanque coniurati diversi subito abierunt, cuius rei causam subiiciam. Venit ex Caleto ad id bellum Ricardus comes Varvicensis cum magna militum manu, seque cum duce et patre coniunxit. Dux ita auctus copiis statuit postridie illius diei cum hoste praelium committere, sed interim Andreas Trolopius, vir summae belli scientiae et fidei, qui diu sub Henrico rege Caleti stipendium fecerat, ubi animadverterit contra ipsum regem esse veniendum, cuius crediderat Varvicensem conservatorem non desertorum fore, haud mora ulla facta cum suis militibus noctu ad Henricum transivit, a quo uti fidelis veteranus belli dux perbenigne acceptus est. Quod simul atque Eboracensis cognovit, animi pendere mirandum in modum coepit, quippe cui dubitanti quid se facere conduceret permagnus pondus afferebat, quod certo sciret regem multitudine militum praestare, et doleret Andream optimum ducem sibi adversarium factum esse, cuius virtus quantum antea fiduciae, tantum postea formidinis apportabat. Ita cum nullum consilii sui exitum reperiret, quia nihil deliberari poterat quod non videretur incurrere in aliquam difficultatem, demum, etsi a bello discedere detrimentosum esse iudicabat, tamen constituit in praesentia, ut tempus ferebat, cedere. Itaque ipse transgressus oceanum in Hyberniam se compegit, omnibus fere necessariis eius consilii expertibus. Comites vero Sarisberiensis et Varvicensis cum Edouardo eius filio comite Merchiae Caletum se receperunt. Reliquus exercitus partim captus, partim dissipatus est. Rex post fugam hostium in Walliam magnis itineribus contendit ut ducem Eboracensem, quem per eam regionem ad litus properare acceperat, in itinere comprehenderet, praemisitque aliquot equites qui litus omne antecaperent. Verum Eboracensis, magno pretio navi conducta, antea iam traiecerat quam equites appropinquarent. De qua re rex in itinere certior factus ad Ludlollium constitit. Hic dum moratur, habito suorum principum concilio, adversarios omnes patriae hostes denuntiat, illorum bona publicat, publicataque veneunt, ac uxores cum liberis custodiri iubet, praemia bene meritis distribuit, captivos aut supplicio afficit, vel mulctat, sive exilio damnat, de controversiis veteribus cognoscit, finitimos qui eum maxime salvum se velle ostendebant ac illuc concurrebant in fidem recipit, optimates viros probos sibi amicissimos provinciis Eboracensi et Dunelmensi tuendis defendendisque praeficit, ac postremo Henricum Somerseti ducem Caleti praefectum facit. Sed verum est vetus verbum, ut matura satio saepe decipit, ita sera semper mala est. In hoc nempe negotio gerendo mora sola nocuit regi, qui si a principio eum locum a manibus adversariorum eripuisset, proculdubio protinus delevisset.
  57. His actis, rex Londinum revertit, magnoque opere fretus favore militum, qui eius stipendio conducti in praesidio Caleti erant, nulla interposita mora, Somersetensem ad suam praefecturam in continentem misit. Dux Caletum proficiscitur, expositoque regio mandato, sibi oppidum tradi iubet, quod Varvici comes se facturum negat atque, clausis portis, eum procul eiicit. Ille perterritus quod omne praesidium consentire intellexit, Guinas, quod est proximum ditionis regiae oppidum, profectus est, et illud a praefecto, qui dicto audiens fuit, recepit. Tum maiore studio animoque ad ulciscendum iniuriam incumbens coepit quotidie tumultuosa praelia cum comitis militibus facere. At Varvicensis, dum sui ita levibus dimicationibus cum Somersetensi tempus terunt, contracta magna navium copia, mittit bonam armatorum partem quos secum habebat in Cantium ad Sandvicum portum, qui locum spolient prohibeantque accessu adversarios. Illi subito in portum delati naves aliquot instructas et ad traiiciendum paratas, quae Somersetensi auxilio mittebantur, de improviso adoriuntur ac non multo labore capiunt, ducuntque cum bene magna praeda Caletum. Tum Varvicensis, videns nullum ab hostibus periculum impendere, in Hyberniam ad ducem Eboracensem transvolat ac de rebus agendis cum eo communicat, agitat, deliberat. Quo facto, confestim Caletum revertitur, renuntiatque patri et Edouardo Merchiae comiti ducis sententiam esse ut primo quoque tempore cum instructo exercitu in Angliam transeant, nullaque gerendae rei facultate omissa, regem Henricum armis usque eo divexent dum ipse cum magno militum numero subsidio advenerit. Illi, hoc comprobato consilio, in Angliam confestim delati Londinum proficiscuntur. Nam urbs, nullis firma custodiis, nullis belli apparatibus locuples, venientibus pateret necesse fuit. Hic de sordida plebe homines et quoscunque ad se concurrentes armant, caeteraque bello necessaria parant, atque inde cum collectitio exercitu Northantonum contendunt, quo rex paulo ante venerat. Quibus rebus cognitis, regina Somerseti atque Buchyngamiae ducum opibus et consilio adiuta, quae in huiuscemodi res magis quam rex intenta erat, in qua una ille acquiescebat, magno animo exercitum cogit, vocatisque undique ad se principibus suae factionis, qui singuli cum electo armatorum robore convenerant, brevi ingentes copias conficit. Rex, postquam studio atque opera ducum et reginae cognovit se non contemnendum habere exercitum, statuit cum adversariis confligere atque extra oppidum in proximis pratis secundum Nynam flumen castra posuit, et ubi hostes adesse intellexit, venientibus obviam factus signum pugnae dedit. Non retardarunt hostes certamen. Multo mane coeptum est pugnari, et iam meridies adventabat cum rex vincitur. Paulo minus decem millia hominum cedere, et in iis Humfredus Buchyngamiae dux, Ioannes Talbotus comes Salopiae, iuvenis praestantissimus maiorumque suorum similimus, Thomas Egromondiae regulus, compluresque alii. Captivorum autem numerus multo maximus fuit, qoud equitibus bene multis placuit, dimissis equis, more suo pedestrem pugnare pugnam, et ante omnes in adversariorum potestatem Henricus rex cecidit, homo ad miseriam humanam, calamitatem et aerumnam natus. Reliqui principes qui ex eo stragis incendio evolaverunt cum regina et Edouardo principe in agrum Eboracensem, et inde in Dunelmensem fuga se contulerunt, ut illic aut exercitum reficerent aut, si nulla in praesens spes renovandi belli esset, in Scotiam pergerent, ibi expectaturi dum melior bene gerendae rei facultas daretur. Victores comites Henricum captivum Londinum ducent, convocatoque principum consilio, illum omni regia potestate deiiciendum summe curabant, cum dux Eboracensis, certior factus de adepta victoria, ex Hybernia statim adfuit, ingressusque curiam primo locum occupavit qui regi in senatu datus est, deinde coram omnibus se regem dixit, docens id iure se fecisse. Sed ad extremum habita est reverentia maiestatis. Nam senatusconsulto decretum est ut post mortem Henrici haereditas regni familiae Eboracensi veniret, ac iterim Ricardus dux Eboracensis regni rector esset. Sic erat placitum Deo uti Henricus, vir sanctus, per tot calamitates quibus continenter afficiebatur regno terreno privaretur, mox coeleste habiturus. Nam non potest unquam vir bonus, quamvis mille affectus suppliciis, non esse beatus. Caetrum illud infortunium apud vulgus prodigio creditur esse demonstratum, quandoquidem ferunt, cum ipse Henricus paulo ante in senatu ornatus regio habitu consederet, subito coronam e capite in terram cecidisse. Fuit is annus quo haec acta sunt salutus humanae MCCCCLX, et cum regnare coepit Henricus xxxviij.
  58. Sub haec Eboracensis, certo sciens reginam non contentam fore decreto concilii, in agrum Eboracensem propere contendit ut eam persequatur, castraque locat ad pagum in occidentem versus longe ab Eboraco xv circiter millia passum situm arce communitum quem Wakefild vocant, atque hic de invadendo hoste cum suis consultat. Erant qui sentirent non esse prius confligendum quam Edouardus euis filius cum novis copiis adesset. Sed dux, sua belli scientia ac militum suorum viribus fretus, acie instructa contra hostes ex castris exiit. At regina, quae virum armis repetere deliberarat et ob id iam magnum exercitum conflarat, ubi cognovit hostes appropinquare, confestim obviam facta eos praelio aggreditur. A principio miro utrinque impetu pugnatur donec, bona parte eorum qui praelium inierunt interfecta, paucitas militum Eboracensis a multitudine circumventa sit. Tum regina suos cohortans momento horae reliquos hostes superat. Cecidit in pugna Ricardus dux Eboracensis illius factionis caput, cum Edmundo filio comite Rotlandie, item Thoma Nevyllo, David Hallo, Ioanne Parre, Gualtero Lymbrico, Ioanne Geddyng, Eustachio Wenvorthe, Guidone Haryngtono, viris equestris ordinis, ac centurionibus strenuis Iacobo Fiziames, Rodulopho Hastyngio, Ioanne Bammo, et Rolando Digby. Captus vero inter alios est Ricardus comes Sarisberiensis, alterum eius conspirationis caput, qui aliquanto post cum nonnullis aliis capite mulctatur, quorum capita lanceis fixa Eboracum deportata sunt ut spectaculo essent populo, reliquisque adversariis terrori. Exin regina cum expedito exercitu Londinum ad liberandum virum approperat, eratque ad Fanum Albani cum obviam habuit comitem Varvicensem, qui secum Henricum captivum ducens ibat subsidio Eboracensi. Hic mulier haud minore animo quam in agro Eboracensi fecerat hostem adorta profligavit atque virum recepit. Margarita regia coniux multo hercle felicius suis quam mariti auspiciis belligerabat. Varvicensis, qui unus omnium erat in quo cuncta belli moles nitebatur, post acceptam ad Fanum Albani plagam, certior factus Edouardum Merchiae comitem post illud ad pagum Wakefild praelium, quo dux eius pater interierat, in Walliam se contulisse, ibique, profligato Gaspare comite Penbruchi, qui Henrici partes sequebatur, et ei se venienti opposuerat, novum parare exercitum, ad eum iter contulit, quem in itinere cum bene magna armatorum manu venientem ad fines agri Oxoniensis offendit. Hic ambo de summa rei disputantes statuunt Londinum petendum, quod pro se stare compertum haberent. Atque, ita capto consilio, Edouardus a suis rex declaratur, abrogata omni prorsus regia potestate Henrico quod non stetisset pacto neque paruisset senatusconsulti decreto, perinde ille iam quasi vicisset. At Henricus interea, qui Londinenses suspectos habebat ac eo neutiquam accedendum ducebat quod adversariorum reliquias ex altera parte supra caput esse prospiceret, ex Fano Albani Eboracum pergit, atque ibi copias auget, qui iam ad finem laborum ac periculorum, extinctis adversae factionis capitibus, perventum esse putabat adeo ut uno denique praelio quod reliquum erat se deleturum speraret.
  59. Sed secus atque Henricus rebatur evenit, quando pro duobus capitibus unum longe valentissimum extitit quod deprimi non potuit. Erat enim Edouardus in desiderio Londinensium, in grata cum plebe, in ore, in sermone omnium habebat cum humilium tum amplissimorum hominum studia, a cunctis propter liberalitatem, clementiam, integritatem, fortitudinem generatim in coelum laudibus ferebatur. Quapropter miro omnium aetatum et ordinum studio mortalium concursus ad eum fiebat, ut alii sua ad bellandum nomina darent, alii ex parte civitatum operam et opes pollicitarentur ac in eius verba iurarent. Quibus rebus Edouardus in spem victoriae adductus, quam maxime poterat copiis parabat ut, commisso cum hostibus praelio, unus denique dies omnes labores ac victorias confirmaret. Itaque, his munitus copiis, Eboracum contendit, accedit proper millia passuum xj, ac ibi ad viculum nomine Touton considet. Henricus ubi cognovit hostes adesse non statim de castris exivit, quod dies Palmarum, quem vocant, domino sacer instaret, quo potuis orandum quam pugnandum sibi statuerat, ut postridie eius diei felicius praelio serviret. Sed miles, more suo nequicquam patiens morae, effecit ut eo ipso die prima luce, postquam multis verbis hortatus est ut pro se quisque fortiter pugnaret, signum praeliandi dederit. Adversarii nihilo secius idem fecerunt. A sagittariis pugna incipitur, sed brevi, consumptis sagittis, res cominus geritur tanta caede ut cadavera sola pugnantibus impedimento essent. Ita amplius horas decem erat dimicatum, dubia adhuc victoria, cum rex Henricus vidit hostium copias augeri et suos paulatim pedem referre, quos rursus hortatus cum acrius instare coegisset, ipse cum paucis equitibus paulum ex eo loco progressus eventum pugnae expectabat, cum ecce, subito eius milites in fugam se conferunt. Quo viso, in pedes se quoque dedit. Desiderata sunt ex utraque parte circiter viginta millia hominum. In iis fuit Henricus tertius comes Northumbriae et Andreas Trolopius compluresque alii principes. Numerus vero captivorum aut convulneratorum, quorum partim curati, alii mortui sunt, omnino fuit millia decem. Ea pugna mirabilem in modum debilitavit republicae Anglicae vires, quando ii qui caesi sunt et numero et robore ad quaevis externa bella gerenda satis fuissent. Edouardus, ut bene victoria uteretur, postquam suos parum a tanto labore refecit, aliquot equites levis armaturae misit qui in fuga Henricum aut reginam comprehenderent. Sed illi tota ea nocte continenter ierunt, ita ut nullam partem noctis aut diei insequentis itinere intermisso in fines Scotorum die secundo incolumes pervenerint, qui statim misere ad Iacobum regem, ut pro veteri necessitudine regno reciperentur atque eius opibus in tanta calamitate tegerentur. Erant in procuratione regni propter regis aetatem complures principes, et in primis Iacobus Chennethus divi Andreae archiepiscopus, uti supra ostendimus. Horum consilio monitus puer Iacobus, postquam audivit qui missi fuerant, tantum abfuit ut Henrici preces vel fortunam despexerit ut etiam confestim illi obviam factus sit atque in regiam duxerit, quem postea plurimum consolatus ut parato aequoque animo ferret quod proximus belli eventus tulisset, multo humanissime accepit tractavitque liberalissime pariter atque honorificentissime toto tempore quo in Scotia fuit. Hac humanitate devinctus, Henricus, ut regem cuius auxilio in praesentia maximopere nitebatur et confidebat, quopiam beneficio sibi obligaret, sive ut adversariorum opes minueret, Bervicum oppidum ei tradidit in perpetuum habendum. Fama tamen tenet Henricum ea miseria coopertum non sponte id fecisse, sed invitum, quo sibi in terra Scotia esse tutum liceret. Verum quoquo modo res transacta sit, satis constat Iacobum, recepto oppido, promisisse se Henrico suum officium pro sua parte praestaturum, id quod haud segniter postea fecit. His actis, Margarita cum Edouardo filio in Gallias ad Rhenatum patrem Andegavensium ducem se contulit, exercitum illic ope patris paratura. Henricus autem in Scotia cum aliquot principibus suae factionis, qui eum secuti sunt, morari statuit dum per amicos adiutus rursum arma caperet, ut brevi fore sperabat, et sibi ac rebus suis consulere liceret. Haec de Henrico Sexti regis varia fortuna hactenus, qui regnavit annos xxxviij. Veruntamen cum ille post decimum annum quam pulsus fuerat regnum denuo recuperasset, commodum in proximo libro reliqua de eius pariter vita atque morte persequemur.

 

Perge ad librum XXIV