Anglica Historia/XII

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XII

 XI XIII 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER DUODECIMUS

 

OST mortem Henrici, Stephanus, homo Francus sive Gallus, eius nepos ex sorore Adela, Stephani comitis Blesensis filius, qui paucis ante annis, mortuo Eustachio socero, Bononiensem comitatum dotis nomine assecutus erat, partim Theobaldi fratris Blesensium comitis potentia fultus, partim alterius fratris Henrici Vintoniensis episcopi et Glasconiensis abbatis opibus fretus regnum occupat, licet ipse cum aliis heroibus in verba Mathildis Augustae ac filiorum qui ex ea nascerentur iampridem iurasset. Quapropter, perturbatis vehementer fere omnium animis, alii facinus perhorrescebant detestabanturque, alii admodum pauci periurii immemores audacius quam honestius probabant, atque eius partes sequebantur. Stephanus, vir solertis ingenii et militaris artis peritissimus, ubi vidit diversum esse adversus se populi studium, confestim eius animum explere muneribus, grandia polliceri, leges longe meliores se laturum, ac omnibus aeque pro virili parte plena manu gratum facturum promittere coepit, usus ad haec patrocinio Henrici fratris sui Vintoniensis episcopi, qui rebus omnibus ornatus cunctis gratissimus erat. Quo factum est ut ultra quam credere par sit sibi multorum principum ac reliqui populi benevolentiam conciliaverit. Ex quo mox ad viij Kalendas Ianuarii, anno salutis humanae MCXXXVI, ad Westmonasterium in amicorum principum consessu rex creatur, atque a Gulielmo Cantuariensi archiepiscopo more maiorum consecraretur. Tum demum prope omnes eum regem una mente consalutantes appellarunt, adeo ut voces in vulgus passim iactate sint, “nimis turpe est foeminae parere.” In Mathilden enim id dictum erat, cui quidam qui rectius sentiebant administrationem regni eatenus dandam putabant quoad Henricus eius filius esset maturus imperio.

  1. Stephanus autem, ex sententia summum consecutus imperium, Oxonium proficiscitur, atque ibi principum conventu facit, quo in conventu, inter caetera, ut suorum animos sibi devinceret, illud tributi genus quod alii reges per singula iugera terrae saepe exigere a populo solebant prorsus sustulit, atque promisit se curaturum ut deinceps episcopatus et aliae praefecturae sacerdotales ne puncto quidem temporis vacarent, nec recepturum alienas sylvas, licet privati homines in illis venati fuissent. Sane genus eiusmodi aucupii ab Henrico excogitatum fuit, ut illi agrorum possessione regi cederent qui in iis eius damas cervosve cepissent, adeo venatio id temporis quaestuosa fuerat. Item statuit ut unicuique liceret castellum vel arcem quo vellet loco condere, et hoc ob id praesertim concessit quod sperabat ea munimenta sibi aliquando praesidio fore, quippe qui pertimescebat adventum Mathildis in Angliam, cui optime sciebat praesto fore qui opem ferrent. Ita in Stephani imperio nihil erat acerbum, nihil crudele, sed omnia plena mansuetudinis, humanitatis, clementiae. Interim dum ista gerebantur, nonnulli nobiles Angli a praesente reipublicae statu abhorrentes in Scotiam ad David regem iverunt, narraruntque quantum in sese scelus concepissent optimates Angli, qui omnes iurisiurandi olim Mathildi Augustae ac eius filiis dati, rupta religione, Stephanum fecissent regem, atque ideo eum hortabantur, rogabant, et etiam orabant, ut armis hanc iniuriam vindicaret, simulque Mathildi regnum restitueret, quod tam Deo quam hominibus gratissimum foret. Movit ea res ita David animum ut nihil segnius quam fide optimi regis dignum erat, cum valido exercitu in Angliam invaserit, ac primo impetu Cumbriam comitatum, in quo est urbs Carliolum, ac deinde Novumcastrum, loca utrinque ad fines Angliae sita et maxime opportuna, ceperit. Quod ubi Stephanus cognovit, ad ulciscendum ardens, “armis, si diis placet,” inquit, “recuperabimus quod insidiis ab hoste raptum est.” Itaque confestim, iam satis omnibus instructis comparatisque copiis, ad hostem pergit, cuius ut prius cognoscat vires quam periculo ultimo tentent, haud longe a Carliolo vesperi castra ponit, mane praelium initurus. Scotus, tametsi ferox et avidi ingenii ad pugnam, tamen, ubi procul signa Anglica vidit, haud omnino gravate amicos utrinque de pace coagmentanda agentes audivit, qui ad regem Stephanum profectus in eius amicitiam venit ac, reddito Novocastro, eius permissu Cumbriam retinuit. Fecerat id Stephanus ut Scotum sibi fideliorem redderet, in qua tamen re spes frustrata est. Nam cum aliquanto post ab eo iusiurandum exigeret, tantum abfuit ut ille obtemperaverit, ut etiam palam dixerit se illud Mathildi prius dedisse. Attamen ut morem gereret regi, iussit Henricum filium id facere, propter quod Stephanus iuvenem Huntyngtonae  comitatu donavit. Atque tunc primum Scotus per hunc modum Cumbriam et Huntyngtonam comitatus sibi acquisivit in eorumque possessionem venit, quemadmodum cuncti Anglici testantur annales. Hoc negotio celeriter confecto, rex Londinum reverus multa animi hilaritate ac rerum omnium apparatu splendidissimo natalem diem Christi colit, qui, ut tempus poscebat, dum in voluptate erat, ecce tibi, subito fama per omnem Angliam pervasit eum esse mortuum. Ea res quanquam vana et nullius in praesentia momenti, multorum tamen malorum postea causa fuit. Nam, latius dissipato hoc rumore, magna per inimicos populi seditio excitata est. Nonnihil etiam amicorum animi alienati sunt, et in primis Normanorum, qui, iam palam periuriis et proditionibus foedati, omnia sibi facinora audacter facienda rati, alii alia loca occupant. Hugo enim Bigotus, vir strenuus, Orientalium Anglorum comes Nortovicum, Balduinus Redversus Oxonium seu Cestriam, Robertus Quisquerius arces nonnullas. Quae ubi Stephanus cognovit, quamvis repentina fortuna permotus, nihil tamen territus “Vivimus” ait, idque diu inimicis non latebat,  qui insidiarum tantummodo metuens omni celeritate et studio incitatus in adversarios contendit, quorum conatus quanqum statim compressit, loca tamen amissa non parvo negotio recepit. Qua re contentus, uti victoria nescivit. Nam cum ipsos adversarios persecutus non fuisset, illi postea animosiores effecti, ut infra dicetur, plura in eum sunt machinati.
  2. Quievit aliquantisper Stephanus, et dum domesticis rebus vacabat, persentiens bene multos in dies singulos in se male affectos animo fieri, coepit sensim ea populo adimere quae initio principatus ultro concessisset, ac simul negare quae promisisset secundum illud adagium, quod dedi datum nollem, quod reliquum est non dabo, quod causa fuit quamobrem magnam sibi apud omnes conflarit invidiam, cum interim maiores in Normania motus fieri coepissent, Gaufredo Andegavensi comite omnia turbante. Sed antequam in Angliam ista nuntiarentur, rex exercitum duxit in Balduinum, qui paulo ante eiectus ab Oxonio seu Cestria aegre se in insulam Vectam proripuerat, atque ibi novas insidias moliri non cessabat. Itaque in insulam delatus, eam primo impetu cepit, Balduino in exilium extra regnum acto. Re felicissime gesta, et fama iam passim divulgante novos tumultus qui in Normania fiebant, sumptis quamprimum armis, eo traiecit. Cui statim obviam fuit Theobaldus frater cum valida armatorum manu. Hic, habito de invadendo hoste, quem biduo abesse intelligebat, consilio, suum equitatum tripartito divisum praemittit, ut si uspiam facultas detur, praelientur ilico. Equites, vix unius diei viam progressi, Gaufredum venientem offendunt levi praesidio munitum, subitoque adorti profligant, magna passim caede effecta. Qua re percommode confecta, Stephanus iunxit amicitiam cum Ludovico Septimo rege Galliae, cui ex more iussit Eustachium filium nuper Normaniae ducem creatum iusiurandum dare. Per hunc modum confirmatis rebus in Normannia, rex in Angliam revertit, qui vix in terram descendat cum factus est certior de novo belli in Scotia apparatu. Scoti enim specie servandae fidei Mathildi quotidie novos motus in Anglos faciebant. Quare Stephanus optimum factu ratis si continuo tumultui rem aliam non praeverteret, Bedfordiam, quod oppidum ad fines Huntyngtonae comitatus, quem paulo ante Henrico filio regis David dono dederat, pertinet, et id temporis a Scoto tenebatur, copias duxit atque oppidum circunsedit, saepi vi, saepe muneribus ad deditionem nequiquam solicitando oppidanos, et ne puncto quidem temporis spatium hostibus daretur sese reficiendi a laboris, ipso etiam die natali Christi oppugnationem respirare non permisit. Ita iam oppidum trigesimum diem oppugnabat cum illud vi paulo post ceperit. Quod ubi David rex ex literis suorum cognovit, qui iam in armis erat, maxime concitatus sine mora in agrum Northumbricum exercitum traducit, dataque potestate militibus praedandi, nullo habito aetatis aut sexus discrimine, ita in omnes invaditur ut etiam muliebris gravidis minime parcendum putet, simul pecora rapit, aedificia incendit, vicos et quicquid hominum vel iumentorum usui erat igne ac ferro devastat. Interea Stephanus, de adventu hostium edoctus, maximis itineribus profectus suis auxilio fuit, qui ea itineris celeritate tantum terroris Scotis intulit ut sese intra suos fines confestim receperint. Sed dum externam vim propulsat, domestica petitur, iam manifeste Deo periurii poenas ab eo expetente, utpote qui contra ius fasque in regnum sibi minime debitum invasisset ac ita acceptum non retulisset Henrico regi, quanquam per eum honore pariter atque opibus auctus antea fuisset. Nam Robertus Glocestriae comes, de quo libro proximi meminimus, ut par erat, non aberat a consiliis sororis Mathildis, qui dies noctesque tacite observabat quid res, quid casus, quid tempus ferret, studiebatque quomodo apud principes vocaret Stephanum in invidiam, quo illorum beneficio regnum Mathildi et Henrico eius filio tandem aliquando restitueretur, coram exponens acerbum esse ab aliquo circunveniri, at acerbius a propinquo; calamitosam esse bonis privari, at calamitosius regno fraudari; indignum esse ab alieno superari, at indignius ab eo quem auxisses beneficiis multis. Ita eiusmodi vocibus amoricum animi concitati sunt ut, dum rex Scotico bello tenebatur, eo authore multi ex nobilibus, quos memoria beneficiorum quae ab Henrico accepissent, simul stimulabat, cupide coniuraverint, primumque capto Bristollio nobilissimo oppido, alii alia deinde loca natura et opere munitissima occidentis plagae repente occuparint. Haec statim ut Stephano nuntia sunt, valde eius animum solicitum habuere, decreverat enim Scotum prius subigere quam illinc copias reduceret, ut ne toties a finitimo hoste divexaretur. Contra domesticae pesti occurendum quamprimum existimabat, ne, si moram faceret, frustra deinde adversus coniuratos potentiores effectos arma moveret. Itaque praesenti negotio domesticum bellum quod instabat antevertendum sibi esse ratus, in Angliam propere redit, magnoque animo adversarius prosequitur, aliquot locis primo adventu recuperatis. Qui tamen, optime gnarus Scotos non esse quieturos, rediens adit Thrustinum Eboracensem antistitem, eiusque fidei patriam commendat, maiorem in modum rogitans ut si quod ab inimicis innovetur, velit suis praesidio esse, id quod ille se facturum ultro promittit.
  3. Erat per hoc Stephanus parumper metu liberatus, atque eodem animi robore ea passim loca obsidebat quae per insidias amissa essent. Sed adversarii perterriti, nequaquam resistere ausi, alii alio turpiter fugiebant, quos regius equitatus quacunque per viarum difficultates licebat insecutus a tergo caedebat. Ita iam res bene gesta erat, et loca prope omnia recepta, cum Scotus, audiens Anglum domestico tumultu teneri, infestis armis in Angliam contendit, dimissosque quaquaversum equites omnem agrum devastare iussit. Interim venit ei in mentem Eboracum oppugnare et ibi, si urbe potiretur, belli perpetui adversus Stephanum sedem locare. Quocirca, revocatis a praeda equitibus, instructo agmine Eboracum versus proficiscitur atque non longe castra ponit. Thrustinus interea, in quem maxime omnium, absente rege, incumbebat tuendae regionis officium, consilio hostium cognito, nobiles Anglos ad arma capessenda pro patria servanda quanto maximo potest studio accendit, identidem commemorans villas exuri, agros vastari, pecus abduci, castelli et oppida dirui, et demum cives aut interfici aut in catenis teneri impune a Scotis, et illos peiora inde molituros nisi armis vim arceant. Movit ita antistitis adhortatio principum animos ut confestim, Gulielmo Albermario, altero Guliemo Nothyngamio, Gualtero et Gilberto ex Lasciorum familia viris fortissimis electis ducibus, cuncti qui per aetatem arma ferre poterant ultro sese ac suam salutem in discrimine pro defendenda patria offerentes nomina dederint, atque in apertum campum exiverint proxime hostem. Hic, quanquam nullus in exercitu erat intactus cupiditate pugnae, summi enim infimique homines aeque intenti erant ad praelium faciendum, Rodulphus tamen episcopus Dunelmensis, missus ad exercitum hortandi gratia a Thrustino tunc adversa valetudine laborante, sic concionatus esse fertur: “Tametsi, nobilissimi Angli atque Normani, video vos satis animorum habere ad hostes repellendos, tamen ne eam vim cum resistendum fuerit aliquo casu remittatis, ego vicem patriae dolens, cuius vos incommodis mederi cupio, pauca verba faciam, non quod horter ut cuiquam iniuriam faciatis, sed atque adeo ut vobis facientes depellatis. Igitur scitote vos cum eo hoste esse pugnaturos quem saepius vicistis, quem saepius periurii maculis notatum poenis affecistis, quem denique ritu latronis truculentissime in omne genus nostrum furentem, templa spoliantem, bona nostra rapientem, sese fugae mandare nuper coegistis. In hunc igitur pro tot criminibus puniendum vos immittite, fortique animo eum finibus prohibite. Nam, ut video, victoriam in manu tenetis. Certe iuvabit Deus, qui diutus huiusque populi peccata tolerare non potest. Quapropter qui perdiderit animam suam in hoc tam iusto bello haud dubie, sicut servator noster docet, inveniet eam.”
  4. Inter haec appropinquabat hostium agmen, et iam aliquot equitum turmae praemissae erant quae locum pugnae superiorem caperent. Quod ubi Anglus conspexit, non expectat dum ab hostibus prius lacessitus <esset> prius clamor incipiat, sed bellicum repente canit, Scotumque nihil etiam pugnam extrahentem aggreditur. Initur praelium missilibus, dein cominus pedites manum conserunt. Pugnatur utrinque acriter, cum Henricus David filius, qui alterum cornu in acie Scotica habebat, cum parte equitatus in primam aciem hostium irrumpit, turbatque eam primo impetu. Sed illa statim in unum conferta hostem intrare prohibet, factaque ala Scotos equites intercludit atque passim fossis equis interficit, et qui resistere conantur in viam se dare cogit. Quod ubi reliqui viderunt, consternati animo fuga salutem quaerunt. Defertur huius fugae rumor ad alterum cornu, ubi rex David acriter hostem urgebat, incutitque tantum timoris aliis ut passim fugere incipiant. Nititur hinc rex suos in pugnam revocare, instat illinc Anglus infestis cuspidibus caedem longe ingentissimam faciens, ex quo David coactus est suos sequi fugientes. At Henricus eius filius Huntyngtoniae comes, nihil fuga patris aut suorum motus, ut gloriae appetentior extremam fortunam magna animi vi tentat. Itaque iuvenis equo provectus, suis iam effuse cedentibus, “Quo pergis,” inquit, “miles? Et hic arma et vires invenies, nec vivo duce tuo, cui opera dare debes, nisi victor abibis. Proinde elige cum hoste pugnare an turpiter supplicio affici malis.” Haec dicente duce, Scotus in pugnam redit, redintegratoque praelio magnam stragem edit. Sed pauci, urgente a fronte Anglico pedite et a tergo equite, circumventi in medio aut caeduntur aut capiuntur. Henricus ubi rem inclinatam vidit, fortunam adversam incusans se in fugam itidem dedit. Dicam de numero interfectorum quod scriptum reperio, etsi non facile est fidem habere cum utrinque fortiter sit dimicatum. Occisorum itaque numerus fuit amplius decem millia, extra captivos et qui vulnerati diversis in locis procul ab eo loco ubi est pugnatum interierunt. Ex Anglis solum Gilbertum unum ex ducibus ferunt eo praelio cecidisse cum paucis equitibus et modica peditum manu. Stephanus, certior factus de victoria adepta, immortaliter gavisus est atque magnis laudibus tum suos Anglos et Normanos, tum Thrustinum ad coelum extulit. Ipse etiam eadem fortuna suos adversarios partim domuit, partim in Galliam fugere compulit. In iis fuit Robertus comes Glocestriae, qui ad sororem Mathildem se recipere coactus est. Rex, his rebus praeclarissime gestis, cum intelligeret Scotorum vires post acceptam tam insignem cladem ita debilitatas esse ut facile subigi posent, eodem anno, quo fuit tertius cum regnare coepit, traducto exercitu in Scotiam primum pervastat agrum, deinde cum egressis ad tuendos fines dum depugnare parat, David, qui se longe viribus imparem sentiebat, legatos de pace mittit, quam tandem, dato obside Henrico filio, impetrat. Re Scotica per hunc modum composita, Stephanus laetus Henricum secum ducens cum in Angliam reverteretur iter flexit in Walliam, ubi Ludlollium oppidum totius regionis princeps ab adversariis occupatum expugnavit. In ea oppugnatione Henricus obses, dum prope muros pugnabat, forte ab oppidanis adunco ferro ex equo abstractus nutu omnino Dei a rege statim accurrente praesenti periculo liberatur.
  5. Post haec Stephanus Oxonium pergit. Dum illic moratur incipit passim divulgari rumor de adventu Mathildis ac Roberti eius fratris, quod ipse praecipue formidabat. Quae res effecit ut minus multo suis deinceps confideret, utque eum valde poeniteret a principio concessisse ut unicuique liceret arces condere. Quas cum multi diversis in locis aedificassent, omnes apud eum in suspitionem venere, inter quos in primis fuerunt Rogerius Sarisberiensis et Alexander eius nepos e fratre Lincolniensis episcopi, ambo multae authoritatis et potentiae. Porro Rogerius binas arces munitissimas extruxerat, alteram ad Schirburnum pagum, alteram opere magnificam apud vicum qui Visis vocatur. Alexander vero arcem ad Newarcum oppidum posuerat, longe a Lincolnia urbe circiter millia duodecim. itaque, misso utroque antistite in carcerem, et Nigello Elyensi episcopo eiusdem Rogerii nepote in exilium acto, ea omnia loca occupavit, ubi thesauros Rogerii ad quadraginta millia marcharum reperit. Ob quam rem tantus Rogerio infixus animo dolor haesit ut brevi post tempore a vita excesserit. Per idem temporis Gulielmus Cantuariensis archiepiscopus post annum quam sedere coeperat decimum quintum e vita migravit, cui successit Theobaldus abbas Beccensis, antistitum ordine septimus et trigesimus. Non multo etiam post Thrustinus Eboracensis mortuus est, post quem Gulielmus Stephano propinquitate coniunctus electus est. Sed Henricus Murdacus monachus Cisterciensis, vir ambitiosus, affirmans eam electionem esse vitiosam, per dolum archiepiscopus ab Eugenio pontifice Romano creatur, quo septimo post annos ex humanis rebus adempto, Gulielmus meritum honorem assecutus est, de quo plura alibi dicemus. Henricus tamen suo diligenter functus est officio, sicut Eboracensis provincia nullum fecerit damnum. Is consceravit Ioannem Optatum episcopum Orcadum insularum, cui ille obedientiae promissum secundum solitam verborum formulam conceptum fecit. Tractabat nimis aspere interea Stephanus omnes, et speciatim suos adiutores, dum omnes timebat, id quod bona pars mortalium divinitus fieri arbitrabatur, ut scilicet illi periurii poenas luerent qui eum regem contra ius fasque fecissent. Neque aliud nempe pessimorum consiliorum autoribus praemium debetur. Pertimescere insuper Stephanus externam vim, cum audiret Augustam undecunque sibi auxilia adiungere. Quapropter, ratus in rem suam potissimum fore si Ludovicum regem Galliae in amicitia contineret, quamprimum dedit ad eum literas, simulque legatos cum muneribus misit qui Constantiam eius sororem peterent nuptum dari Eustachio filio. Non abnuit Ludovicus Angli affinitatem. Collocata enim sorore Eustachi, operam et studium suum Stephano ultro pollicitus est. Confirmavit ea affinitas animum regis spe quadam sempiternae pacis exultantis. At Constantia puella, extincto paucis post annis Eustachio, nupsit Raimundo Tolosatium comitate, quod solum attendentes quidam recentiores scriptores de hac cum Anglo affinitate minime meminerunt.
  6. Sextus iam erat annus ab eo quo regnare coepit Stephanus cum Mathildis Augusta traiecit in Angliam ac se recta contulit Arundellum, quod quidem oppidum cum Suthsexia comitatu tenebat Adelicia eius noverca, sibi nomine dotis assignatum. Venerant cum Augusta Robertus frater et Hugo Bigotus, cuius supra mentionem fecimus. Hic non consentiunt scriptores. Alii tradunt Mathildem duxisse magnum exercitum, ut, coniunctis copiis cum Ranulpho comite Cestriae, qui partes Roberti generi sui sequebatur, quoties opportunum esset cum Stephano manum consereret. Alii scribunt, quibus cum magis stamus, eam cum parva manu venisse, fretam primum ope divina (nam Deus iure pugnantibus semper adest), deinde amicorum auxilio, quo patris devincti beneficiis contra Stephanum venire parati essent. Quare Robertus, ut mature exercitum faceret et adventum sororis omnibus nuntiaret, relicta Mathilde in arce Arundellia cum duodecim equitibus et totidem sagittariis equestribus, facto per terras hostiles itinere, Glocestriam pervenit, et licet oppidum regio praesidio tenerentur, oppidani tamen, ubi Robertum viderunt, eiectis qui in praesidio erant, ultro ad eum defecerunt. Hic Robertus partim novum exercitum conflat, partim vicina loca ad voluntariam deditionem solicitat. Stephanus interim, cognito hostium adventu, propere Arundellum profectus arcem circunsidit, ubi, aliquot diebus vana spe consumptis, qui clam Augustae adiutores erant eius auribus instillant eam arcem esse inexpugnabilem, et ideo nihil esse quod amplius instet, sed potius optimum factu si, soluta obsidione, permittat Mathildem exiere ac alio fugere ubi facilius eam opprimere possit. Eo adductus consilio rex, non animadvertens latere anguem in herba, ut vulgo dicitur, cum nihil propius factum esset quam ut hostis fame prope suffocatus in manus veniret, milites ab obsidione ita procul traduxit ut hostes cognoscerent se toto posse alio versum conferre. Quo viso, Mathildis quae, more fluminis, vires exeundo acquirebat, nihil cunctata, de media nocte ex arce exivit ac maximis itineribus Bristollium perrexit, quod iam in fratris potestatem venerat. Quod ubi cognitum est, certatim principes regni ad eam deficiunt, quippe qui memores erant se olim illi et filiis per iurisiurandum obligasse. Obsidebat interea rex arcem Vallinfordiensem, quae in Oxoniensi agro ad Thamesim sita est, cum intellexit Mathildem viribus auctam Bristolii considere, qui mali consilii sero poenitens, omissa arcis obsidione, Bristollium versus ire maturat ut eo loco hostem includat. At Augusta, cognito regis consilio, primum Glocestriam, deinde Lincolniam contendit, ubi statim commeatum parat, urbem praesidio firmat, propugnacula bello tuta facit, ut se tandiu ea urbe tenere tuto possit, usque dum aut fortuna belli a fratre tentetur aut sine armis per adiumentum populi, eiecto Stephano, regnum sibi ac filio restituatur. Rex eam secutus Lincolniam corona militum circundedit, simul omnes aditus tentans qua parte posset muros aggredi. Interea Robertus et Ranulphus obsessis auxilium ferentes instructo agmine Lincolniam veniunt castraque prope hostem ponunt, ac postridie eius diei ubi primum illuxit suos in aciem ducunt, atque prius ad pugnandum acriter hortati iubent intentos esse et signum ad erumpendum spectare, idque ilico dant. Tum milites multo incitatissimi in hostem sublato clamore incedunt. Nec rex distulit certamen, qui itidem edito signo suos in hostes eduxit. Ingentibus animis vario eventu pugnatum est primo concursu, dein adeo res regia inferior fuit, ut eius milites partim caderent, partim fugerent, et in primis equites. Quae ubi rex cognovit, nihil animo tardatus sed suos centuriones ac pedites qui ipsum circunstabant cohortatus in hostes erumpit. Hic quotquot obvios habet sternit atque ferro viam inter medios hostes facit. Adaequant pedites, qui pauci prae hostium numero erant, ducis virtutem, adeo ut pugna raro ulla magis saeva et cum utriusque partis pernicie clarior fuisset, si prior regia acies, quae primo congressu non sine suspicione proditionis dissipata est, parumper impetum hostium tolerasset. Ad ultimum rex cum comite Cestrensi congressus a multitudine circunventus capitur, eius itidem pedibus aut captis aut caesis, ac continuo ad Augustam ducitur, ut mulier, viso hoste captivo, sciret se satis iniuriam esse ultam, quae licet magnam animo conceperit voluptatem, eum tamen turbato spiritu aspexit ac statim Bristollium in carcerem misit. Gaufredus vir Mathildis certior factus de re prospere gesta in Anglia Normaniam repente armis adortus eam occupat, atque, fama capti regis divulgata, principum simul studium in se vertit. David itidem Scotorum rex Northumbriam ingressus eam sibi Mathildis iussu possidendam capit.
  7. At ipsa Augusta, suapte natura mulier prudentissima, victoria sibi utendum iudicans nihil suae causae indormit, sed, vigilanter omnia curans, primo Vintoniam proficiscitur, ubi, autore Henrico episcopo licet frater esset Stephani, honorifice accepta urbem praesidio firmat, deinde Oxonium reversa totam mediterraneam partem lustrando in potestatem suam ultro venientem recipit, ac ad Fanum Albani iter tendens Londinum venit, a civibus generatim libentissimis animis accepta, qui ei summos honores habuerunt. Hic autem dum de statu regni collocando agitat, rogatur a Mathilde uxore Stephani ut viro parcat detque, ut reddito sibi regno, vitam cum bona pace privata degat. Quod tantum abfuit ut illa concesserit ut etiam nihil ad rogatum sed cum verborum contumeliis responderit. Quare regina, quae, etsi animo tristi saucioque erat, animadvertens non precibus sed lacertis et viribus ac armis pacem petendam esse, confestim Eustachium filium, qui in Cantio erat, admonuit ut exercitum pararet, quod ille impigre agebat. Augusta item, Londinensibus de iniuriis ab Henrico eius patre acceptis conquerentibus, ac more suo leges divi Edouardo repetentibus, palam succensuit. Quapropter populus vehementer commotus ei insidias quamprimum faciendas statuit. Quod ubi illa persensit, clam et noctu Oxonium aufugit, adeo mulier, fortunae varietatis minime patiens, principibus infesta erat, et ante omnes regi, quem iusserat compedibus teneri ac vili et perparco cibo ali. Henricus Vintoniensis antistes, ubi iram Mathildis in suos in dies magis renasci cognovit, serviendum tempori ratus arces omnes suae dioecesis quas ipse apud Walthamam et Farnamum pagos ac aliis in locis condiderat, valido firmat praesidio, ac continuo postea sese in arcem Vintoniensem recipit, spectaturus quorsum foemineus furor evaderet. Quo cognito, Mathildis arcessit David regem Scotorum suum avunculum, qui ad eam subito advolat, ac ambo simul coniuncto exercitu Vintoniam proficiscuntur arcemque obsident. Adfuit statim Mathildis regina et Eustachius filius cum potenti bellatorum manu. Properant illuc et Londinenses, qui muliebrem animum sibi infensum formidabant, ac denique omnes qui Stephani sequebantur partes ad reginam ierunt, atque, uno momento facto impetu, hostes viriliter superarunt. Augusta, simulata morte, ut cadaver Glocestriam delata est. Robertus eius frater una cum multis aliis capitur, qui regem captivum tenebat Bristollii, in oppido suo. Hic a regina duriuscule accipitur, quo forsitan probe sciret illud evangelicum verbum verissimum esse, in qua mensura metimini, in ea metientur vobis alii. Nam et ille de Stephano nihil bene meritus est.
  8. Regnum itaque in has duas factiones iampridem abiverat, iamque inde civitates ac populi tabifico diversarum partium veneno imbuti tanto ardebant odio ut brevi civilibus armis regnum ipsum perditum funditusque eversum iri videretur. Quorum malorum causa Stephanus, qui iniuste sibi dominatum vindicaverat, et Robertus, qui iure sorori opitulabatur, in primus erant, qui cum captivi ambo forent in eam spem universi erecti erant ut tum demum Deus miseratus labores populi hiuscemodi calamitatibus finem imponeret. Quare principes regni qui boni consulebant, ut reconciliatio concordiae per captivorum permutationem inter partes tandem aliquando sequeretur summopere agitantes, conditiones pacis statuebant, ut rex libertate donatus regnum retineret, Robertus vero comitatum suum haberet consentiretque cum rege, et se ab eo non amplius secerneret. Respuit comes eas conditiones perinde ut si sui iam iuris esset, nec Augusta nisi regno sibi restituo ad pactionem aliquam descendebat. ex quo negotio inimicitiae magis atque magis inter utranque factionem gliscere coeperunt, ita ut ad extremum rex ac comes carceris molestia defatigati et fortuna belli confisi, nulla amplius facta pacis mentione, se invicem custodia liberaverint ac confestim mutuis offensis atque capitali odio accensi bellum redintegrarint. At non nemo parum rerum gestarum peritus tradit hic per eiusmodi mutuam regis et comitis permutationem pacem convenisse, id quod falsum esse perspicue arguit bellum quod confestim est inter eos secutum. Rex Vintoniam profectus arcem quandam loco opportuno aedificare incipit, quem Robertus, qui simul atque dimissus fuerat, non muris extruendis sed numero militum augendo studebat, de improviso adortus in fugam coniecit, multis captis caesisque ex eius militibus. Stephanus, hac ignominiosa fuga commotus, ac sarciendae infamiae cupidus, statuit nullum amplius adversariis laxamentum dandum, at continuo bello insultandum. Itaque, evocata magna militum copia et omnibus rebus paratissimis, Oxonium contendit, ubi se Mathildis continebat, atque subito circunsedit, ac ut oppidanos vel ad deditionem compellat vel aditu eos prohibeatur, qui obsessos iuvare tentarent, in agrum cum parte copiarum exit, omnia ferro et igne devastans. At Robertus interim, arbitrans oppidum munitius esse quam ut cito expugnari possit, et videns supra vires suas esse cum tam immenso hoste congredi, tempus et locum quaerebat quo illud tutius faceret. Erat iam prope tertuis obsidionis mensis, cum, consumptis fere cibariis nulloque praesidium ferente, intra oppidum titubari coeptum est. Quod ubi Augusta sensit, concilium fugae necessario capit, cum praesertim esset hyems summa, nixque omnum campum oppleret adeo ut milites hostium frigore torpentes segniter vigilias agerent. Mathildis igitur, albis vestibus induta ut specie nivei coloris hostes falleret, noctis silentio egressa est oppido, et scapha per Thamesim vecta ad arcem Vallinfordiensem pervenit, atque ibi a suis in arcem accepta est. Oxonienses post discessum eius, desperato subsidio, se atque oppidum regi dediderunt. Quo negotio ita confecto, rex ad arcem expugnandam dum ire properat, occursu adversariorum subito repellitur, cogiturque alio divertere. Qui in itinere ex altera parte invasus, a Roberto fugatus, aegre se in locum tutum recipit. Ibi Gulielmus Marcellus, vir strenuus, captus est, quem rex non prius liberare potuit quam adversariis reddiderit arcem Schirburnensem.
  9. Post haec aliquantisper armorum furor consedit. Interea rex Londinum venit, ubi celebrem principum ac antistitum conventum peregit, in quo talia verba fecit. “Cum, principes fidelissimi, me hactenus vestrae libertatis defendendae ducem secuti fueritis, quaeso ut ne in posterum deseratis. Mihi enim nunquam animus defuit. Tempora defuerunt, per quae non licuit officium praestare, quod ne nunc etiam praestare sine vestro auxilio possum. Sed ne mediocrem rem factam arbitremini, hostes ita debilitati sunt ut, velint nolint, manus brevi sint daturi. Tantum restat ut vestris opibus velitis pro parte vestra iuvare bellum quod reipublicae nomine vestro cum consilio tum consensu susceptum est. Nam a principio abhorruistis a foeminae imperio, ninc illud aliqui vestrum experti multo magis horrent, quod velut grave iugum tandem ab omnium cervicibus perpetuo depelleretur, si collibuit me unum libertatis vindicem studio, consilio, patrocinio denique tueri, sequi, amplecti. Quis est enim qui noc hon intelligat, nisi fortiter pugnaverimus futurum esse ut turpiter foeminae serviamus? Quo homini, praesertim libero, nihil calamitosius accidere potest. Igitur cum gratissimis animis arma sumite, et, ne populus tributo prematur, pro se quisque depugnet, et quibus pugnare aut per aetatem aut per leges non licet, dent pecuniam, dent vicarios, dent arma ad patriam tuendam.” His dictis cuncti praesidium salutis ac libertatis defendendae laturos pollicentur. At episcopi cum suis sacerdotibus, quia pugnare fas non est, pecuniam conferre promittunt, quibus ut aliquid gratiae referretur, in eodem conventu constitutum est ut quicunque deinceps sacris initiatos percuterent aut alicuius criminis reos episcoporum iniussu caperent, impii importunique haberentur, nec ab aliquo praeterquam a Romano pontifice in piorum coetum restitui possent, quemadmodum iure pontificio iampridem sancitum esset, sed apud Anglos ante id tempus minus servatum. Quod idcirco decretum est, quoniam quotidie sacerdotes inter civiles tumultus aut interficiebantur aut capiebantur, et ita capti grandi pecunia se redimere cogebatur. Sub idem tempus ad Fanum Albam Gulielmus seu Gaufredus (utrunque scriptum reperio) comes Magnivillae, dux belli veteranus qui Augustae partes sequebatur, captus est, non sine multa militum regiorum caede, quem Stephanus bonis fere omnibus mulctavit. Quare ille, inopia ductus, ad rapinas se convertit, et primo coenobium divi Albani, deinde Ramesiense, eiectis monachis, spoliavit ac passim quocunque ibat omnem agrum depopulabatur, donec inter praedam faciendam sagitta transfixus inglorius periit, ut ita sacrilegii poenas persolveret. Aderat nonus annus cum regnare coeperat Stephanus, quo tempore Ranulphus comes Cestrensis Lincolniam tenebat, nequaquam magno praesidio munitam. Ex quo rex spem concepit loco facile potiendi, nec moram ullam faciens intempesta nocte urbem obsidet atque vallo includere maturat. Comes improviso hostis accessu aliquantulum primo perculsus, dein ubi de muro speculatur hostem esse rarum, suos se armare iubet, ac mox apertis portis erumpit. Non expectavit rex impetum, sed raptim aufugit. Comes, qui hostem sequi nequivit, adortus illos qui vallum faciebant octoginta homines obtruncavit. At vero post biennium quam ista gesta sunt et varias tumultuosasque pugnas Ranulphus cum rege in gratiam rediit, cum ad eum libere se conferret, perfidiose captus non prius dimissus est quam omnia loca quae regiae ditionis fuerant modis omnibus restituisset. Peperit ea res Stephano novas cum dedecore inimicitias, quippe quem bene multi perinde ac si foenum haberet in cornu, uti in proverbio est, diligentius postea sibi cavendum statuerunt. Ille vero visus praeclarum quippiam fecisse facinus sibi triumphum perinde quasi iure non fraude partum decrevit, ac Lincolniam una cum aliis locis receptam, corona redimitis, multa pompa triumphantis more ingressus est. Sunt tamen qui tradant Stephanum idciro eam pompam duxisse ut novam religionem ex hominum mentibus tolleret, qui cum multis ante annis in ea urbe regem ornatum corona non vidissent, eum arbitrabantur non sine sua noxa introire posse, atque ita ingressum superstitionem ludificasse.
  10. Per idem tempus Gaufredus vir Mathildis e vita excessit. Quo audito, Henricus filius, qui apud David regem Scotorum erat, quo sine periculo praesto esset ut matrem victricem sequeretur, confestim domum revertitur, et paternum dominatum assecutus, inde in Normaniam proficiscitur. Is cum adolescens optimae indolis esset, atque eam animi magnitudinem prae se ferret qua facile quisque prudentissimus iudicaret eum virum magnum evasurum, Normani ultro sese in eius fidem et potestatem permiserunt, cum praesertim animo cernerent omnes Stephani conatus male brevi tempore casuros. Rebus felici auspicio ita compositis, maior coepit iuvenem cupiditas regni Angliae recuperandi, fretum praecipue maximis amicorum opibus. Itaque cum centum quadraginta equitibus et peditum tribus millibus primo quoque tempore in Angliam transgreditur, ad quem evestigio ex tota insula magnus confluxit bellatorum numerus ex iis qui matris adiutores erant, atque ita ingentibus copiis auctus ad Marlebrigiensem arcem (est enim Marlebrigius pagus in Wilceria comitatu, quam hodie vocant Malmisburiam, Sarisberiensis dioeceseos) proficiscitur, ubi Stephani praesidium erat ac, positis non procul castris, locum obsidet, tormentis dies noctesque verberat, cuniculos intro agendos summopere curat. Quibus cognitis rebus, rex suis auxilio adfuit. Quos ubi repentino adventu obsidione levavit, magno studio, ut ulciscendi cupidus, hostem ad pugnam provocat. Verum Henricus, qui hostem praestare numero militum cognoscebat, et confluentibus quotidie ad se novis belli sociis utile in praesentia ducebat praelio abstinere, intra castra hostis ferociam consulto eludebat, deinde cum eodem infestis armis decertaturus. Habeo tamen autores Henricum arcem Marlebrigiensem primo accessu cepisse, et non multum inde cunctatum per fines Conventrensium, Northantonensium, Lecestrensium, Stanfordiam instructo agmine pervenisse, ac, eo loco in potestatem accepto, Nothyngamiam oppidum natura et opere munitum hostiliter contendisse et, eo confestim capto, arcem summa ope connixum esse expugnare. Quae cum in loco edito sita sit, et praesidio illius non facile expugnabilis, atque demum pertinaciter defenderetur, infecto negotio, ne tempore frustra excluderetur, ad alia loca occupanda properasse, ac ad ultimum ad matrem in Vallinfordiensem arcem se recepisse. Stephanus interim, parato ingenti exercitu, tempus et locum observabat quo posset iuvenem, nondum adversam fortunam expertum et ob id ipsum suis viribus nimis confidentem, ad singulare praelium trahere, ut una demum pugna de vita et regno cum hoste decertaret.
  11. Caeterum cum Anglia tam multos annos intestinis motibus fluctuaret, essentque matresfamilias passim violatae, virgines raptae, templa spoliata, villae et oppida direpta, greges ovium reliquique pecoris caesi, in quibus potissimum populi vita consistit, homines sine numero interfecti, Deus tandem voluit tot miseriis liberare Anglos quorum iam vicinas gentes mirum in modum miserebat, adeo eorum vulnera omnibus nota erat. Et, quia omnis causa mali Stephanus erat, qui confidenter in alienas fortunas invaserat, idcirco fecit ut ille pacem concupisceret, a qua semper antea abhorruisset. Itaque dum Stephanus tantopere cum Henrico confligere parabat, ecce tibi, Eustachium filium immatura morte extinctum amisit, quem casum omnino acerbissimum eo gravius tulit quo magis omnium iudicio adolescens videbatur ad laudem esse natus. Par quoque omnes principes qui eius sequebantur partes repente luctus occupavit. Sed ante omnes Constantia uxor ipsius Eustachii dolorem accepit incredibilem, cruciataque est misere quod ille nullum ex se suscepisset filium. Quae paucis post diebus cum dote ac variis locupletata muneribus ad Ludovicum fratrem honorifice remittitur. At Stephanus, ubi vidit se filio unico, cui regnum paraverat, et simul affinitate regis Galliae, quae ei magno erat usui, esse privatum, coepit sensim animum remittere, a rebusque bellicis simul avertere, ita ut videretur iam sua sponte ad pacem inclinari. Quod postquam aliqui ex optimatibus quibus pax cordi erat animadverterunt, Mathildem et Henricum confestim adeunt, monent, hortantur ad concordiam, multis rationibus affirmantes tutius esse ut, depositis utrinque armis, aequis conditionibus cum Stephano consentirent quam expectare, dum libertas civium, dum ipsorum salus in gravius discrimen adduceretur. Assentiunt consiliis amicorum mater et filius, ac primo quoque die ad colloquium faciendum cum rege ad Vallinfordiam vicum ex arce descendunt. Hic post multas et varias utrinque conditiones oblatas, ad extremum inter eos pacificatio consecuta est, quae ut stabili perpetuoque maneret foedere, rex antistitum pariter atque heroum concilium convocavit, cuius authoritate pactio facta est ut Stephanus deinceps tanquam legitimus rex usque dum viveret regnum Angliae eo iure quo quique optimo obtineret, et Henricus Normaniam possideret, atque veluti verus haeres ei succederet Robertus vero comes aliique principes qui unam vel alteram partem secuti fuissent, sine fraude suis fruerentur possessionibus. Has pacis conditiones ita libenter uterque princeps amplexus est ut Stephanus sibi Henricum adoptaverit, licet Gulielmum filium superstitem haberet admodum puerum ex concubina, ut aiunt, genitum, quem in verba Henrici iurare iussit, et ipse Henricus Stephanum publice regem Angliae salutaverit patremque appellaverit. Fuit ea pacificatio summae toti populo laetitiae, qui ob utriusque factionis simultates permultis antea calamitatibus affectus diu in moerore fuerat. Atque haec omnia anno salutis humanae MCLIII in acta relata sunt, ut posterioribus nota perpetuo forent. Est insuper Gulielmi regis filli ratio habita, qui Northfolchiae comes creatur, nonnullisque praediis donatur in agro Norovicensi, quod suo assensu Henricus maxime omnium ratum habuit. Post hanc concordiam Dei optimi maximi nutu omnis factionum ardor sic refrixit ut res Anglica mirabilem in modum deinceps per aliquot annos floruerit, pace ubique parta. Sunt qui tradant aliam fuisse causam qua Stephanus flexus fuit ad pacem, aientes Mathildem amicam potius quam inimicam Stephani fuisse, et eam cum videret rem inter ipsum Stephanum et Henricum filium eo deductam ut armis finienda esset, clam ad Stephanum adivisse at sic eum allocutam: “Ecquid, impie ac tui generis immemor, facere tentas? Decetne patrem perdere filium? An fas est ut filius patrem occidat? Amabo te, des locum irae, proiicias tela manu. Nam Henricum, uti probe scis, ex te enixa sum.” Et, his dictis, ordine commemorasse quemadmodum paulo ante quam Gaufredo nuberet, ab eo gravida fuisset, ac iis verbis Stephanum motum pacem fecisse. Sed haec vel altera fuit causa pacis, nihil obstat quin illud ipsum divinitus factum esse credendum sit, quamvis de istiusmodi stupro facto cum Mathilde a Stephano fabulam vulgi esse ac falso id utrique crimini datum dixerim. Fac porro ita esse, attamen credibile est nihl ambobus potius fuisse quam cunctos mortales in perpetuum de ea re celare, ne tantum labis Henrico filio, quo pro legitimo habebatur, vel ipsi Mathildi aspergeretur, quod, si sana essent mente, homines magnopere curassent.
  12. Rebus igitur ita felicissime compositis, Henricus dux cum matre in Galliam ad principatum suum remigravit, quem rex Cantuariam usque duxit, dein toto eo anno omnem fere Angliam peragravit, multa comitate et benevolentia omnis ordinis viros passim complexus. His temporibus Ludovicus rex Francorum reversus ex Hierosolymitano bello, de quo Platina in vita Eugenii Tertii pontificis Romani subtilius scribit quam ut nos in hoc loco id replicare necesse habeamus, cum Aleonora, ex qua duas filias Mariam et Alisam susceperat, quibusdam de causis, quae nequaquam liquido produntur, divortium fecit, quae filia fuerat unica Gulielmi ducis Aquitaniae et Pictonum comitis, ex quo a patre haeres facta est. Henricus igitur, qui infesto erat animo in Ludovicum quod Stephanum iuvisset, hanc Aleonoram in matrimonium duxit. Quae res materia fuit multorum bellorum quae postea ille cum Francis gessit. Nam cum ab eas nuptias illa pars Galliae quae hodie Aquitania et Pictavia nuncupatur iure uxorio ei venisset, et materno Normaniam obtineret, expectaretque Angliae regnum, ac paterno comitatus tris, Andoium, hoc est Andegavensium, Turonum et Cenomanorum possideret, est admodum potens cum quovis ad bellandum effectus. Interim Ludovicus periniquo animo ferens Aleonoram nupsisse inimico, et ob id illum ulto malevolentior inimiciorque factus, Henrico ipsi bellum facit et Novummercatum oppidum obsidet. Quod ubi dux cognovit, licet suis opem laturus, statim sumptis armis, in hostem profectus sit, tamen Ludovicus prius oppido potitus est quam ille accessisset. Quo in itinere audito, in Francorum fines exit secundumque Ligerim iter tendens, omnem agrum late populatur. Inde inter eos aliquandiu varie bellatum, donec concordia secuta est, restitutis Novomercato et Vernone oppidis, quae rex antea duci ademerat. Iisdem temporibus rex Scotorum David, vir tam armis quam animi virtute clarus, vita excessit, cui Malcolmus Quartus nepos ex Henrico filio successit, et Mathildis Stephani uxor e vita migravit, foemina multis virtutibus ornatissima. Ita res regis paulatim male cadebant, ut quae erant eius maturae mortis instar praesagionis, perinde ac contigit. Nam ipse post aliquot menses quam omnes fere partes regni animi causi lustraverat, venit in Cantium, ubi in morbum incidit quo paucis post diebus ingravescente consumptus est, octavo Calendas Octobris, annum aetatis agens nonum et quadragesimum. Regnavit autem undeviginti, amplius undecim menses diesque septum. Fuit is annus a natali Christi MCLIIII. Corpus ad coenobium quod ipse in Cantio aedificarat prope vicum quem Feversamum vocant delatum est, ibique funerali pompa sepulturae datum, ubi loci et filius et uxor sepulti erant. Genuit ex Mathilde uxore unicum filium Eustachium, et Gulielmum ex concubina, de quibus supra abunde meminimus. Statura corporis decentissima, optimo habitu, maximisque viribus fuisse traditur. Animi virtutes multae, atque illae quidem egregiae fuerunt. Bellandi peritia summa, clementia et lenitas, ac adversus omnes liberalitas maxima. Nam licet in continuis fuerit bellis, parva vel nulla a populo tributa exegit. Mulctavit tamen de voluntate Dei aliquot in primis episcopis qui apud ipsum in suspicionem ceciderant, ut hoc modo periurii poenas luerent. Vitia vero quibus facile notatus sit non reperio praeter illud, quod regnandi gratia ius violasset. Viri illustres ea tempestate fuerunt Thrustinus Eboracensis archiepiscopus, qui cum pro salute patriae  tum pro dignitate tutanda et multa incommoda perpessus est, et saepissime in periculo vitae fuit. Item Henricus Vintoniensis antistes ipsius Stephani frater, vir unicus in omni fortuna princeps, qui in rebus adversis aeque atque in secundis constantissimus fuit. Ornatus est eximiis laudibus divus Gulielmus Eboracensis archiepiscopus, utpote cuius tam vivi quam mortui rogatu miracula edita constant. Is enim exclusus episcopatu ab Henrico Mordaco, uti supra scripsimus, post illius mortem rursus archiepiscopus designatus Romam perrexit, ubi, ea lectione ab Anastasio Quarto Romano pontifice rata habita, rite est archiepiscopus creatus. Cui paulo post in Angliam reverso tantus honos ab omnibus habitus est ut quacunque pergeret passim mortalium concursus ad eum fierent. Quare ita accidit ut cum Eboracum vir sanctus peteret, et eundo parum ultra Pontifractum transiret pontem, qui in flumine est quod Hayream appellant, tantus hominum numerus secutus sit ut, fracto repente ponte (ligneus enim erat) bona pars in profluentem ceciderit. Quod ubi Gulielmus, qui iam ad alteram ripam erat, et morientium clamore cognovit, evestigio conversus ad flumen et, uberius lachrymans, manus cum oculis in coelum sustulit atque Deum suppliciter precatus divinum auxilium imploravit. Quod ita celeriter cum morte luctantibus in undis adfuit ut ne unus quidem perierit. Ille eodem ipso anno mortuus est. Postea vir sanctissimus inter divos relatus, per cuius preces etiam nunc mortales sublevantur. Eius autem corpus in aede principe Eboraci religiosissime servatur. Successit illi in archiepiscopatum non multo post Rogerus Henrici regis familiaris, ordine episcoporum Eboracensium trigesimus alter. Incidit in haec tempora Bernardus Castellionis, homo Burgundio, nobili loco ortus. Is, duos et viginti annos natus, cum triginta aliis insigni modestia viris Cisterciensis monachus factus, tantum inde nomen eruditionis et sanctitatis est adeptus ut cum omni Christiano orbe, et praesertim cum Anglia, eam virtutem atque illud ducendae vitae institutum partiverit. Fuerunt quoque permulti militari arte clari, et in primis Robertus Glocestriae, Ranulphus Cestriae, Rainaldus Cornubiae, Robertus Lecestriae comites, Hugo Bigotus, Gualterus et Gilbertus in Lasciorum nobili familia nati, item Gulielmi tres Albermarius, Nothyngamius, et Marcellus, atque complures alii fama virtutis insignes viri.

 

Perge ad Librum XIII