Anglica Historia/IX

This is the stable version, checked on 24 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber IX

 VIII X 

 

PROEMIUM IN LIBRUM NONUM

 

OMINIS causa (ut ait Plinius), videtur cuncta genuisse natura. Ita nempe est, quicquid apud mortales possideri potest humanum est, nec interest quales sint homines, boni vel mali, summi vel infimi, cuncti promiscue cuncta habent, non singuli tamen cuncta, licet tanta omnibus innata sit habendi cupiditas ut singuli, si fieri posset, omnia possidere vellent. Hinc magnum inter mortales certamen ortum est ut pro se quisque quam avidissime studeat plus habere. Sed, ut caetera omittamus, regnandi in primis omnibus est immensa libido, nec quo modo homines huiusce spei compotes fiant quicquam pensi habent. Unde Caesar, Euripidis versus usurpans, dicere solebat, Si violandum est ius, imperii gratia violandum est, aliis rebus pietatem colas.  Quo factum est ut imperia ipsa magnaque regna semper praedae exposita fuerint, et illa saepius tam ignobiles quam nobiles, seu malis seu bonis artibus quaesita, obtinuerint. Quae omnia cum notiora sint quam ut hoc loco sint explicanda, idcirco particulatim commemorandi labore consulto supersedemus. Quare profecto summae stultitiae est dicere aut credere regna et imperia necesse ad illos duntaxat perveniant qui nobilitatem iactare possint, cum videamus quotidie novos homines non modo virtute sed bene multis saepe vitiis praeditos ad magnos honores atque imperia perduci. Ita Deo placitum est ut nos nostra eiusmodi bona hoc non pluris faciamus quo magis communia eadem omnibus et nemini perpetua esse videmus. Obnoxium fuit et huic humanae varietatis sorti Britannorum quoque regnum, quod primum Romani, uti demonstratum est, sibi armis acquisivere tenuerunt diu; deinde Angli invaserunt ac ad ultimum delata cum nomine Britannico fere gente devictum possidere; quod deinde usque eo variis casibus est agitatum dum summa imperii ad unum pervenit. Erat per hunc modum regnum Anglicum omnibus formidolosum, cum sensim fatalis varietas mutandi possessoris accidit. Porro haud ita multo post sub Dacorum iugum redactum est, quo post quinque et viginti annos cervice depulso, in pristinum rediit statum; cui tamen ne tum quidem quiescere licuit, nam cum tandem aliquando moribus et legibus optime institutum iam passim floreret, ecce tibi, in saevam humanae sortis necessitatem iterum repente inclinatur, in Normanorum potestatem cecidit. Haec gens a Dacia oriunda, ferox statim tanto regno potita mores optimos, leges sanctissimas, divina humanaque vertere, ac denique genus ipsum Anglicum perdere conata est. Quod tamen ista vis in eo mitior minusque infesta visa est, quia quantum in eiusmodi rebus regno ademit, tantum in amplificando retinendoque imperio reddidit. Unde ad extremum, obliterato nomine Normanico, paulatim Anglicana res reviviscere coepit ac sibi restituta est. Talis rerum series iam hinc nobis explicanda est usque ad nostra tempora, si mihi id facere licuerit, quibus pace terra marique parta Henricus Octavus regnat, si tamen illud prius admonuero, me deinceps esse librorum numerum ad vitas regum accommodaturum, facturumque initium hic a Gulielmo Normano, qui ut victor pro suo arbitratu regnum Anglicum de integro instituit. Nunc ad ea quae sequuntur revertamur.

 

 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER NONUS

 

ULIELMUS post eam pugnam caede Haraldi claram, castraque capta ac direpta, confestim Londinum versus pergit. Interea Edouinus et Morcatus comites, pro conservatione patriae studio et autoritate laborantes, populum solicitabant ut Edgarum adolescentem ex regia stirpe reliquum, de quo superiore libro abunde meminimus, regem faceret. In quam rem etsi magna pars inclinabat, dum tamen variis desideriis feruntur cuncti generatim primum de aliqua deditione honeste subeunda deliberant, postea timore perculsi venientem Normanum urbe recipiunt, datisque obsidis cum eo de pace orant. Ibi Gulielmus, perblande ac benigne locutus simulque magnifica pollicitus, ab omnibus, quamquam non pari alacritate diem festum celebrantibus, rex declaratur, ac mox octavo Kalendas Ianuarii, qui fuit annus salutis MLXVII, ab Aldredo Eboracensi antistite corona redimitus est. Noluit id munus a Stiganto Cantuariensi, homine improbo, accipere. Dein iuratos, ut mos est, episcopos atque populi principes in verba singulos quosque obsides dare coegit, eos in optimam spem erigens, quod prae se ferret, identidem tum ius dicendo tum agendo, non dubium, sicuti nunc apparebat, probitatis specimen. Postremo loca omnia munienda, praesidiis firmanda, maritimam oram classe tuendam miro studio curavit. Item domi senatum constituit in quem ex suis heroibus, qui alios prudentia vincerent, delegit, ad quem absente se omnia referrentur. His ita confectis rebus ac conflato exercitu, cum obsidibus  in Normaniam rediit, reliquitque praefectum totius regni Odonem Baiocensem episcopum, virum sagacis ingenii, ex matre fratrem, quae post mortem Roberti ducis ex altero viro, homine parum claro, hunc Odonem et Robertum filios genuerat. Causa autem redeundi fuit quod cum prospiceret oportere se in posterum tempus esse totum in negotio status Angliae collocandi, voluit prius ita Normaniae res stabilire ut ne domum facile revocaretur. Gulielmus Normaniam triumphanti similis ingressus, ubi parum moratus, postquam res omnes ex sententia constituerat, in Angliam confestim remigravit. Hic coepit dure in Anglos dominari, arbitrans posse se facilius ita eos in officio continere. Itaque, plurimis optimatibus ac privatis civibus bona cum honoribus levi oppido de causa adempta Normanis distribuebat, nova quotidie vectigalia imponebat, nobiles nullo habebat numero, ita ut universis perniciem per hoc machinari videretur. Quod ubi Anglorum heroes, qui fortunis suo immerito spoliabantur, animadverterent, ira et indignitate rei permoti, alii alio clam fugere, quidam Daciam, quidam Norvegiam petere festinant. Edovinus et Morcatus comites in Scotiam se receperunt, quo etiam Edgarus cum Agatha matre, Christina et Margarita sororibus, dum in Pannoniam, ubi loci natus erat, cursum tenebat, tempestate actus pervenit. Quae res effecit ut cum Malcomo rege Scotorum Tertio affinitatem iunxerit, data ei sorore Margarita in matrimonium, ex qua ille octo suscepit filios, quorum tres, Edgarus, Alexander et David, deinceps post patrem regnarunt. Christina vero altera Edgari soror, virgo connubii abhorrens, monacha effecta est. Rex Scotus igitur dolens Edgari vicem, quod regno avito fraudaretur, libens Anglos profugos recipiebant, quo partim hoc modo favorem iuveni compararet, partim vero ut beneficiorum acceptorum memorem esse se ostenderet. Nam dum Maccabaeus tyrannus, de quo supra libro sexto memoravimus, regnabat, is, necato a tyranno Malcomo patre, in Angliam aufugit, ubi perhumaniter ab Edouardo rege acceptus quindecim fuit annos. Sed tandem Scoticis pariter nobilibus atque Edouardi auxilio fultis in patriam rediit, commissoque cum Maccabaeo praelio insigniter vicit eumque occidit. Ita igitur avito potitus regno nullum non humanitatis officium in Anglos ultro conferebat.

  1. Gulielmus interea, perspiciens Anglos gravate imperio parare, et ob id tumultum metuens, magno studio quatuor arces diversis in locis construere coepit, unam ad Notyngamiam oppidum proxime Trentam flumen situm, alteram Lincolniae, tertiam Eboraci, quartam prope Hastyngum vicum, ubi loci descenderat in terram quando primum Angliam adivit, quo per haec loca inimicis peropportuna, huiusmodi munimentis firmata, cuncti ab omni novandarum rerum studio deterrentur. Item ut ferociam populi ad otium perduceret, omnibus arma ademit, statuitque ut quisque paterfamilias vesperi circiter horam octavam post meridiem tecto cineribus igne dormitum iret, et ad id signum vicatim dari voluit per campanas, id quod etiam nunc servatur, et Normanice vulgo dicitur coverfeu. Interim Oxonium validum oppidum defecit, et Eboracum cum Northumbria novis tumultibus solicitabatur. Quo cognito, Robertum unum ex suarum copiarum praefectis, virum strenuum, non item cautum, in Northumbriam cum parte exercitus praemittit, ipse vero cum reliquo exercitu Oxonium oppugnatum pergit. Oppidani cum regem venire comperissent sese intra munitiones recipientes muros defendere parant, sed ubi viderunt hostes iam circunsedisse oppidum, et parato bene magno scalarum, cratium, harpagonum numero, velle illud aggredi, subito perterriti, armis proiectis munitionibusque suis relictis, veniam precantes se necessario dedunt. Re felicissime celerrimeque gesta, Gulielmus victoriae fiducia Eboracum contendit. Interim Northumbri, certiores facti ab exploratoribus Robertum sine vigiliis, sine magno praesidio, nihil formidantem se castris tenere, de media nocte facto impetu castra adoriuntur, interfectoque duce cum multis aliis, nullo negotio illis potiuntur. Qua re cognita, Edgarus, quicum expeditis equitibus cupidus novarum rerun circumvagabatur, confestim supervenit, palantesque Normanos crudeliter caedendo insectatus, stragem non mediocrem edidit. Qui post haec Eboraci parum moratus in Scotiam pari atque venerat celeritate se recepit. Eodem tempore rex in itinere certior factus, fama passim testante, id quod erat gestum, irae et ardoris ulciscendi plenus in Northumbriam primum advolavit, ibique post celeriter devictos hostes defectionis autores supplicio affecit. Reliquos qui arma tulissent aut captivos duxit aut incisis naribus manibusque deformavit, quo testatior esset poena hostium. Deinde Eboracum profectus, pari supplicio affectis qui Edgaro favissent, Londinum reversus est.
  2. Dum haec in insula geruntur, Angli qui in Daciam profugerant non cessabant Canutum regem Quartum ad arma contra Normanos capessenda solicitare, novi belli causas invenire, dictitantes regnum Angliae esse Dacorum, unde illis omni tempore factae essent honoris et utilitatis maxime accessiones, qui idcirco pati non deberent illud a novo homine inuste obtineri, cum praesertim tempus idoneum adesset quo tantum aberat ut Normannus ullo suo beneficio Anglorum seu finitimorum animos adhuc sibi conciliarit ut etiam omnibus invisus iam tyrannum palam ageret. Sed omnino non cunctandum neque cessandum, quod victoriae spes iam ostentata esset, si modo loca opportuna ante caperent. His rationibus Canutus motus bellum sumendum constituit. Haud me clam est, in Anglorum annalibus scriptum reperiri, hunc in Normanos motum non a Canuto fuisse factum sed, illo suasore, ab Haraldo eius fratre, qui ante eium regnarat, id quod Saxo Grammaticus minime affirmat, nec vero simile est, quando Haraldus vir fuit laboris admodum fugiens ac vix biennium vixit postquam fuerat rex creatus, ut dubio procul neque tantum bellum facere ausus fuisset nec vacasset. Iam ad incoeptum redeamus. Itaque Canutus et exules Angli brevi post tempore, parata ducentarum circiter navium classe, cum magno exercitu ad oram insulae in orientem solem versam perveniunt, ostiumque Humbri fluminis ingressi in terram descendunt. Hinc Eboracum versus iter intendunt, ferro et igne omnia depopulantes, quibuscum Angli omnes qui in Scotia exulabant, duce Edgaro, se protinus coniungunt. Quod ubi fama ad cives protulit, miro timore afficiuntur, adeo ut Aldredus archiepiscopus inter alios moerore animi interierit. Interea Normani qui urbi praesidio relicti erant, ubi per speculatores cognoverunt hostes vix bidui abesse, et se viribus praestare, consilium capiunt incendendi suburbana aedificia ne Dacis usui forent, et se intra urbem tenendi. Iniecto itaque igne, subortus repente ventus vagantem flammam adeo in altum lateque evexit ut ignis frequentes globi intra moenia cadentes maius intra quam extra incendium fecerunt, quo pene omnia aedificia cum templo divi Petri absumpta sunt. Quare omne praesidium ac cives exire compulsi confertim fugientes in hostes, qui iam appropinquarant, inciderunt. Ibi Normani (ut fit quando subitus casus affert salutis desperationem) acriter aliquantum pugnarunt. Sed ubi se undique impeti telis videre, virtutis memores inter hostes more furentium pro se quisque irrupit. Verum, iam multis vulneribus acceptis, passim cadentes nihil magis fecere quam quod honestam oppetiverunt mortem. Caesa sunt tria millia Normanorum, ex Angis pauciores desiderati, propterea quod a Dacis servati sunt aut auro vitam redimerent. Re praestantissime gesta, Canutus in Northumbros iter celeriter vertit, qui ultro in eius fidem venerunt. Itidem et alii hostium excursiones timentes fecere. Iam tota quae est ad septentrionem Angliae pars Daco parebat, qui propediem Londinum oppugnatum iturus erat, cum eodem tempore magnitudo hyemis insolita consecuta est, quae etiam interim Gulielmum, accepto nuntio rei malae gestae ira et furore licet ardentem, remorabatur quominus in hostem evestigio properaret. Sed haud post multos dies, coelo iam pacatiore, magnis itineribus in Eboracensem agrum contendit, ac prope Trentam fluvium, qui Humbrum influit, consedit. Hic cum Dacorum qui obviam venerat castra in proximo esse et opere magno atque loci natura munita intelligeret videretque suos milites itinere fessos, noluit hostes ad pugnam provocare, sed, non magno intervallo relicto, haud hoste procul castra posuit, ac postero die egressus cum omnibus copiis cum Daco, qui iam in aciem se expediverat, manum conseruit. Committitur acerrime certamen, iamque diu aequo Marte dimicatum erat cum Normani equites coeperunt in altero cornu sensim effugare, aut hos salutis causa in Scotiam, aut illos ad naves properantes. Quod simul atque caeteri viderint, timore perculsi passim in fugam se quoque conferunt. At Canutus in primis a suis stipatus ad naves etsi aegre se recipit. Edgarus vero celeri cursu in Scotiam cum paucis suorum profugit, reliqui ad unum interfecti dicuntur. Sunt qui scribant Dacos praeda onustos ante adventum Gulielmi abiisse, in quam sententiam non inclinat omnino animus. Nam extremae dementiae fuisset Dacum, qui tanto belli apparatu adversus Normanum venisset, qui regnum recuperare affectasset, qui demum primo statim congressu victoriam adeptus fuisset, sola praeda contentum latronum more aufugisse, nec belli fortunam periclitari voluisse. Gulielmus victoria potitus postquam in omnes defectionis autores quos capere potuerat severissime animadvertit ne quid ex contagione tantae noxiae uspiam integrum evaderet, ita Northumbriam atque omnem Eboracensem agrum qui ab Eboraco ad Dunelmum pertinet devastavit, ut toto fere decennio postea vacaverit. Defendit ab eiusmodi iniuria praedia collegii Beverlacensis miles quidam regius cui tale populandi negotium erat, miraculo territus, quod repente lapsus ex equo, qui ceciderat, ac fracto collo interierat, facie turpiter deformatus est. Fuit is annus salutis MLXX, et cum regnare coepit Gulielmus tertius.
  3. Hoc confecto negotio, rex Londinum reversus est, male in omnes animatus, et praesertim in principes multa suffusus malevolentia. Porro coepit eius cor ob istiusmodi novos quotidie tumultus frequentissimasque Anglorum defectiones maiorem in modum ira cumulari. Quo accedebat ut in charitate civium nihil amplus reponeret, sed existimaret esse sive regnum tutandum metu, quem ut pluribus incuteret coepit in exilium agere, bonis mulctare non suspectos modo sed unde nihil aliud nisi praedam sperare posset. Ita poena sine iudicio in miseros Anglos constituta erat, quo nihil crudelius est, nihil quod mortales ferre possint vel debeant. Quin civitates, episcopatus, coenobia immunitatibus privavit, ut eas post ab se carius redimerent, ac inter caetera sanxit ut tempore belli arbitrio principis auxilium ferrent. Et quia per vim et iure belli regnum ceperat, illius statim idcirco de integro collocare suo iure voluit, ac primum omnium legem tulit agrariam qua se possessionum multarum similiter urbanarum ac rusticarum dominum dixit, quo priores domini eas postea redimerent, quarum bonae partis proprietatem retinuit sic ut qui in posterum tempus possiderent velut fructuarii in singulos annos aliquid vectigalis sibi et deinde successoribus dominii causa persolverent. Sed excepit praescripto casus aliquot, quibus eiusmodi fundi ad se tanquam dominum redirent, qui quidem casus notiores sint dominis quam ut sint recitandi a nobis. Et id iuris voluit alios dominos in suos habere fructuarios, quos tenentes vocant. Ex hoc nempe fonte res agraria manavit, quae adeo aucta est ut paulatim magnam imposuerit fundis servitutem. Unde fit ut nihil hodie pene incertius sit ipsa agrorum possessione, nec aliunde plus litium extat. Deinde constituit ut quater quotannis in multos dies conventus celebrarentur eodem loci quo ipse fieri iuberet, quibus in conventibus iudices sedibus distincti forum agerent iusque populo dicerent. Item alios instituit iudices, qui sine provocatione iurisdictionem ad iudicia exercent, a quibus, uti a sinu principis, cuncti litigatores eo confluentes iura peterent, et ad eos suas controversias referrent. Haec iuris dicundi forma etiam nunc servatur. Id autem forum a principio apud Westmonasterium fuit, ubi postea Rufus huius Gulielmi filius basilicam magnificentissime extruxit, uti alius apposite edocebit locus. Praeterea idem praefectos alios constituit qui comitatus regendo vel maiorum magistratuum mandata exequerentur, vel maleficia vindicanda curarent. Hos iustitiarios pacis, illos vicecomites nuncupavit. Posuit et fiscum, fecit praefectos cum potestate magna qui essent regis procuratores, qui omnia vectigalia caperent, qui aerarium curarent, eiusque pecunias acceptas et expensas in tabulas publicas referrent, ac eas tabulas ab se in singulos annos confectas asservarent, ut per eas ratio omni tempore reddi potest, quantum acceptae pecuniae retulissent et quantae expensae tulissent. Hos barones, locum autem quod corrupta voce scacarium dicitur statarium appellavit, quod esset stabilis et ibidem firma regni sedes, quando nihil aeque regnum stabilit quam ipsa regina pecunia. Instituit item scribarum collegium, qui diplomata scriberent et eius collegii magistrum vocavit cancellarium, qui paulatim supremus effectus magistratus, qualis hodie habetur. His ita constitutis, novissime leges pene omnes a superioribus sanctissimis regibus olim ad bene beateque vivendum latas sustulit, novasque dedit minus aequas, quas posteri non sine suo damno servarunt, perinde quasi nefas esset eas malas leges irritas facere quas parum amicus populi Anglici loco bonarum tulisset. Non possum hoc loco non memorare rem tametsi omnibus notam, admiratione tamen longe dignissimam atque dictu incredibilem. Eiusmodi nanque leges quae ab omnibus intelligi deberent erant, ut etiam nunc sunt, Normanica lingua scriptae, quam neque Galli nec Angli recte callebant. Quamobrem vidisses iam inde a principio quotidie partim iniquitate legum, partim inscitia eorum qui illas male interpretabantur, hunc bonis avitis privari, illum iudicio imperitissimorum hominum criminis damnari, morteque mulctare, alium litibus inextricabilibus perpetuo irretiri, ac denique divina humanaque misceri, atque ea omnia, ne fidem abroges dictis, publice privateque mortales testari, simul detestari. Atqui certe quidem Normanus pro suo instituto non potuit alias dare leges, quando non alia est natio quae peritius sciat calumniare, praevaricari, atque tergiversari, id est, per fraudem et cavillationem ac dissimulationem frustrationemque litigare seu vexare litibus. Modus autem iudicandi erat talis. In omni causa, gravioris viri, caeterum iuris ut plurimum nescientes, eiusdem comitatus ubi reus litigatorve habitaret, numero duodecim, instar duodecim apostolorum, ut in numero saltem existeret religio, a iudicibus constituebantur, de causa litis edocebantur, iureque iurando obligabantur ad recte ac sancte iudicandum, qui in curiam simul convenientes veluti in custodia claudebantur usque dum, examinato negotio, vel reum condemnarent vel absolverent, seu uni aut alteri litigatorum rem controversam adiudicarent. Quo facto, ad iudices reducebantur, quibus quale fecissent iudicium declarabant. Tum iudices pro tribunali sedentes iudicium eiusmodi reo vel litigatoribus patefaciebant, simulque gravitatem poenae quam lex constituisset indicebant. Ita duodecim viri a principio iudicabant, quorum postea iudicia aliis praeiudicia fuere, hoc est, exemplum praebuere ad iudicandum in quacunque causa. Haec formula iudicandi hodie utcunque pariter servatur. Caeterum cum vulgus soleat nobilitatem plurimum sola antiquitate metiri et ponderare, fortasse sunt, vel erunt aliquanto, qui posthac contenderint bonam partem istiusmodi legum atque institutorum introductam fuisse a priscis regibus qui ante Gulielmum hunc regnarint, quo maior patriis institutis accedat authoritas. Ego vero, cum diligenter omnia veterum monimenta perscrutatus sim, ad ea non habeo dicere aliud nisi quod in compendiario quodam libello legum Aluredi regis inveni ex centum hominibus electos fuisse decemviros quos iustitiarios appellabant, qui ruri, qui damnis datis, de controversiis cognoscerent causasque definirent, verum illos oportuisse de capitalibus criminibus ad maiores iustitiarios referre. Unde cognoscere licet penes hos iudicandi de eiusmodi maleficiis et eorundem puniendorum potestatem fuisse, atque illud terribile duodecim virorum iudicium nondum in temporis natum. Nunc ad lationem legum redeo. Quid quod illas leges ipsi etiam Normani reges parum iustas esse non negabant? Nam quoties Gulielmus Rufus, item Henricus huius Gulielmi filii, benevolentiam populi sibi conciliandam putabant, uti alibi planum faciemus, primum omnium pollicebantur paternis antiquitatis legibus se meliores laturos, restiturosque eas quas divus Edouardus utendas decrevisset. Fecit et itidem Stephanus, qui secutus est, ac deinde alii reges sic a populo gratiam inire studuerunt. Verum tantum abfuit ut omnes Normanicae leges abrogatae sint ut etiam bene multis ne derogatum quidem sit, utpote quae ex usu magis principis quam populi essent.
  4. Gulielmus post haec, ad faciendam pecuniam intentus, tributum populo generatim indixit pecuniasque a templis aut coenobiis antiquitus depositas pessimo exemplo tolli iussit, ac a vasis sacris ne manum quidem abstinuit, qui ex alia parte religionem iuvandam existimavit. Nam id temporis, cum celebris antistitum conventus Vintoniae ageretur a duobus cardinalibus ab Alexandro Secundo pontifice Romano legatis, ad statum rei Christianae apud Anglos recognoscendum melioremque collocandum, si opus foret, aliquot tum episcopi tum abbates de nonnullis criminibus accusati eius opera officio privati sunt. In iis fuit Stigantus Cantuariensis antistes, qui desecratus est. Huic obiecta multa sunt crimina, et illud in primis, quod, vivo Roberto archiepiscopo, de quo in vita Edouardi meminimus, Cantuariensem sedem occupasset, deinde quod una cum eadem Vintoniensem episcopatum possedisset, ac postremo quod pallium accepisset a Benedicto, ordine Romanorum pontificum Decimo, quem ut perperam electum patres repudiarant. Hanc tamen rem scriptores nonnulli Gulielmo vitio vertunt, asserentes ideo eum procurasse Anglicos antistes honoribus deiiciendos quo eorum in locum substituerentur aut Normani aut alii externi, quod et factum est. Sedit Stigantus annos decem et septem, qui haud multo post quam desecratus fuerat Vintoniae in carcere periit. Successit illi Lanfrancus antistitum ordine trigesimus tertius, Cadomensis abbas, homo Italis singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, cuius opera et consilio in rebus augendis rex in primis est usus. Per idem temporis Thomas sacerdos Normanus, vir etiam moribus et doctrina clarus, creatur archiepiscopus Eboracensis, ordine antistitum vigesimusquintus, qui post longam disceptationem, quam de autoritate archiepiscopali cum Lanfranco habuit, priusquam consecraretur, iureiurando adactus, promisit se deinceps non venturum contra Cantuariensem in iis quae ad religionem pertinerent. Ab eo optimo patre consecratus fuit Michael Glasguensis electus in Scotia episcopus, qui munere consecrationis accepto, more maiorum, in archiepiscopi velut totius Scotiae primatis verba iuravit. Fecit idem postea Tothadus divi Andreae episcopus, fecitque ei obedientiae promissum et id quidem, sicut in annalibus pontificum Eboracensium extat, iussu Malcolmi Tertii Scotorum regis multo praestantissimi, ac eius uxoris Margaritae, foeminae sanctissimae, qui ita providendum putarunt ut ne contra quod patrum decreta iubent episcopi inter se pro suo iure consecrarent, caeterave peragerent, sine authoritate Eboracensis archiepiscopi, quae a principio ex illius voluntate fieri consueverant. Quamvis, quemadmodum infra libro xiij dicemus, Scoti episcopi deinceps propter bella quae frequenter inter untrinque populum orta sunt, utpote quae impedimento fuere quo minus ad suum primarium antistitem adiverint, coacti sunt rursus suo eatenus uti parum legitimo instituto, quoad aliter provisum fuerit, ut infra libro xxiiij suo declarabitur loco.
  5. Interea Angli principes, videntes se pariter bonis ac honoribus spoliari, apud regem nullo esse numero, item Normanis omnibus odio contemptuique ac velut fures passim in vincula duci, statuunt potius reliquere sua omnia ac permittere praedae esse regi quam videre praesentem calamitatem, quia oculi solent augere dolorem. Itaque duce Morcato comite, qui tametsi paulo ante ex Scotia reversus in gratiam cum rege redierat, tamen rursum offensus coepit ab eo animo esse alieno, ac Herevardo viro summa animi praestantia, cum Egeluino Dunelmensi episcopo, clam se fugae solitudinique mandant. Ad extremum in Elym insulam perveniunt, ibique nacti locum natura munitum vitam licet miserrimam procul Normanorum saevitia agendam constituunt, donec aliqua recuperandae libertatis occasio daretur. Spectat locus ad ortum solis, et undique dulcibus aquis paludibusque septus, ut alibi demonstratum est. At nonnulli alii Angli heroes, duce Eduino, in Scotiam proficiscuntur, ubi brevi post ipse Eduinus a suis occiditur. Gulielmus ubi cognovit Anglos Elyenses paludes occupasse, optimum factu ratus si prius eos opprimeret quam huiusmodi conspirationis virus longius serperet, parato exercitu, eo subito contendit, et quia paludes ipsae ita ubique altae erant ut equos facile vorarent, coepit pluribus locis cratibus et lignis cum lapidibus dimissis eas pervias facere, usquequo aquae altitudo permiserit, et in illis locis milites locare. Postea ex ea parte quae ad occidentem vergit pontem construxit. Quo facto, supervenere naviculae ex oceani portu quem vocant Lynum. Hunc portum aquae dulces, quae fluunt ex ipsa insula, efficiunt, abluuntque oppidum maritimam idem Lynum dictum. Erat hoc pacto insula simul terrestri, simul navali manu obsessa, et magna vi Angli repugnabant, cum Morcatus, ad ultimum animadvertens non posse resisti, tentato cum suis animose aditu, demum navigio evasit in continentem et inde in Scotiam. Episcopus vero Dunelmensis et caeteri se regi dediderunt, ex quibus alii alia poena mulctantur. Rex ex eo cognoscens Scotiam solam receptaculum esse perfugarum, unde quotidie novi orirentur tumultus, eam quoque armis invadendam decrevit. Itaque Gallovidiam ingressus, quo suos adversarios se contulisse acceperat, aliquot dies in persequendis ipsis exulibus militem defatigavit. Abdiderunt enim se hostes aut in montes aut in paludes, de industria regem ludificantes, simulque tentantes si in insidiis excipere possent. Verum ubi Gulielmus vidit se cum iniquitate tum insolentia locorum parum proficere, in Laudoniam transivit ac in Malcolmum regem tanquam inimicorum caput iram convertit. Igitur, nactus idoneum certamini locum, in hunc hostem aciem instruxit. Malcolmus ubi ante se Normanum prospexit, suis actutum ad pugnandum expeditis, constitit. Hic Scotus, qui videbat durum esse contra stimulum calcitrare, ut vulgo dicitur, dum multa animo versat, non dubia sui timoris signa ostendens, legatos de pace ad Normanum mittit, quos ille haud gravate audivit, existimans satius esse ad aliquam pactionem venire et pacem dare quam se in locis ignotis belli fortunae committere. Est itaque pax data Scoto sub ea lege, ut in Gulielmi verba iuraret. At Anglis exulibus rogatu Malcolmi impunitas concessa est. Rex, compositis per hunc modum rebus in Scotia, Dunelmum revertit, unde miraculo territus haud cunctanter Londinum se recepit. Voluit enim tentare an corpus divi Cutheberti eo loci esset quo colebatur, seu potius intentare manus preciosae arculae qua divi corpus ipsum erat inclusum. Sed ab incoepto destitit, subita corporis et animi anxietate, defluente sensim sudore affectus.
  6. Coepit interim Normania propter absentiam principis ad defectionem spectare, quod ut regi nuntiam fuit, quamvis maiores motus domi timeret quam foris cerneret, tamen rem transmarinam domesticae praevertendam putavit, et quia celeritate opus erat, delectu habito militum, praesertim Anglorum, quorum viribus magis foris quam domi confidebat, in Normaniam transmisit, ubi, domitis coniurationis autoribus, omnia pacata reddidit. In eo negotio praecipuam Anglorum virtutem perspexit magnifecitque. Quod cum primis bono fuit Edgaro, quippe qui, licet bis fracta fide ad Scotos descivisset, tamen, impetrata venia, deinde magna cum rege in gratia fuit. Dum Gulielmus in Normania moratur, Rogerius comes Herefordensis cum Rodulpho comite Cantabrigiae et Gualtero filio magni viri Suardi, de quo mentionem fecimus in fine vitae Edouardi, coniuravit in regem. Is homo perdita autoritate facinorosaque vita, quippe cuius consilio Gulielmus thesauros ex templis abstulerant, contra atque rex iusserat locavit sororem Rodulpho. Dum eiusmodi nuptiae magno apparatu fiebant, habito clandestino colloquio, multos tum Anglos tum Wallos (erat Rodulphus matre Wallica natus) coniurationis socios sibi adiunxit, et in primis ad hanc rem maturandam Dacos solicitavit. Caeterum interim Gualterus, memor quam alienum foret a viro forti quenquam proditione opprimere, extemplo ad regem in Normaniam advolavit patefecitque Rogerii consilia. Quae res maiorem in modum animum regis irritavit, qui ocyus quam decreverat in Angliam reversus tantum timoris conspiratis iniecit ut raptim alii alio fugerint. Affecit tamen multos suppliciis variis, coniecto in vincula Rogerio et Gualtero. Hunc inde magis furore actus quam aliqua iusta causa ductus securi percuti iussit. Interea Daci piratae ad litus aliquas naves appulerant, sed cum audivissent refrixisse tumultum eo unde venerant primo quoque die redierunt. Quievit dein parumper Gulielmus. Quo tempore, autore Lanfranco, habitum est Londini antistitum reliquorumque sacerdotum concilium, in quo decretum est ut aliquot sedes episcopales quae in oppidulis ac pagis antea fuerant in urbibus et locis celeberrimis collocarentur. Quo factum est ut Bathonia, Lincolnia, Sarisberia, Exonia, Cestria atque Cicestria urbes huiusmodi novo episcoporum domicilio nobilitatae sint, id quod infra perappositum magis perspicue indicabit locus. Adfuit in concilio Vulstanus Vigorniensis episcopus, vir etsi literarum nesciens, sanctitate tamen vitae multo clarissimus. Hunc Lanfrancus ut hominum imperitum et ob id, quemadmodum praedicabat, minime ea dignitate dignum privavit, quanquam illud, ut vulgo ferebatur, non ea in primis de causa feceret quid rudis ingenii esset, sed ut potius in locum eius, voluntate principis, homo Normanus surrogaretur, quod Deus non permisit. Porro Vulstanus, coactus indumenta pontificalia deponere, divino animi ardore repente inflammatus regi inquit. “Melior te his me ornavit, cui et reddam,” atque deinde ad sepulchrum divi Edouradi, cuius beneficio episcopus factus fuerat, profectus, et vestitu insigni se exuens baculum ita alte in lapide monumenti infixit uti nulla vi extrahi posset. Quo miraculo rex et Lanfrancus territi magnopere virum sanctum orarunt ut, sumptis indumentis insignibus, suo potiretur honore. Quorum tamen iniuriam Vulstani singularis sanctitas plurimum infamavit. Fuit is annus a natali Christi MLXXVIII, Normanorum vero adventus xj. Secundum haec, in eo conventu, nihil non quod ad conservationem rei Christianae pertineret multo sanctius curatum est, sed ante omnia mores sacerdotum parum puri quam proxime potuit ad priscorum patrum regulam revocati sunt, estque illis in posterum tempus recte vivendi modus praescriptus.
  7. Dum Gulielmus domesticis rebus vacat, Robertus maximus natu filius, vir undecunque praestantissimus, si paulo consideratior ac a levitate remotior fuisset, ope et consilio Philippi regis Francorum in Normaniae fines incursat, aliqua loca capit. Nam Philippus Gulielmo, cuis rerum magnitudo iam ei formidolosa esse coeperat, negotium exhibere aliquod cupiens quo eius victorias infirmaret, ita in patrem clam filium armavit. Promiserat huic pater diu ante se Normaniam administrandum daturum, quare iuvenis cupidus imperii vi a patre consequi studebat quod expectare longum censeret. Quibus nuntiatis rebus, rex vehementer facinoris novitate perturbatus scripsit exercitum ac in Normaniam confestim traiecit, paratisque copiis in filium fertur. Hic magno utrinque edito clamore, praelium ineunt. Dum pugnatur acriter, Robertus praemittit in hostem, pedestri iam turbatum pugna, equites, qui proruptis ordinibus in novissimam aciem penetrant, quos ipse insecutus incidit in patrem, quem, transfosso brachio, de equo in terram deturbat. Sed ubi ex voce patrem esse cognovit, omisso equo, eum tollit, se ad eius pedes abiicit petitque veniam commissi. Rex, motus patria charitate, in amplexum filii accurrit, quem deinde morem sibi gerentem in oculis semper tulit. Amisit rex multos suorum eo praelio, pluribus una cum Gulielmo Rufo filio sauciis. Res Roberti posthac propter eiusmodi, uti iudicare licet, impietatem, peius quotidie ceciderunt. Exin Gulielmus cum ipso Roberto in Angliam rediit, quem in Malcolmum regem Scotiae, qui, fracto foedere, finitimos incursionibus vexabat, protinus misit. Sed sub eius adventum hostem sese intra fines suo recipientem ille persequi destitit. Rediens igitur Robertus in itinere stativa posuit ad Tynnam flumen, in ora insulae ad ortum aestivum versa, ubi loci castellum, id est arcem, aedificavit, unde oppidum hodie Novum Castrum appellatur. Per id tempus Odo Baiocensis episcopus ad ulciscendam digna expiatione mortem Gualteri Dunelmensis episcopi, quem Northumbri paulo ante occiderant, cum bene magna militum manu in Northumbriam mittitur, quam miserabiliter afflixit. Nam in Morcati comitis Northumbriae paulo ante devicti locum Copsius primi, Patritius deinde a rege sufficitur. Post quos, cura eius regionis datur Gualtero episcopi, deinde Alberico, et postremo Robertus Mulberiensis, vir fortis et sapiens, comes creatur. Gualtero episcopo successit Gulielmus, per quem monachi iam palam tam opum inhiantes quam solitudinis fugientes, expulsis presbyteris quos seculares vocant, in possessionem collegii Dunelmensis venerunt. Odo autem haud multo post in suspitionem cecidit apud regem, a quo in Normaniam ignominiose ablegatur.
  8. Erat iam annus decimus et sextus cum Gulielmus regnare coeperat, quo tempore ei placuit censum haberi, hoc est, quicquid gentium suo pareret imperio, cunctas simul urbes, oppida, vicos, pagos, episcopatus, coenobia, item quantum quisque terrae possideret, quantum quotannis vectigalium acciperet, milites insuper qui stipendia facerent, ac singula iuga boum passim omnibus locis recenseri, novasque tabulas referri. Quod negotium ubi confectum est, facile cognovit aliquid adhuc Anglicis ovibus velleris superesse quod tonderi posset. Quocirca, imposito novo tributo, per singula iuga boum exegit senos Anglicos solidos. Constat enim solidus ex duodecim denariis, quo etiam nunc utuntur. Habeo autores illum iugeratim, id est per singula iugera vel singulas hydas, ut Anglico utar verbo, terrae talem fecisse vindemiam, quod non affirmaverim. Est autem hyda mensura terrae quae xx continet iugera, Anglicanum vero iugerum, quod acre vulgo nuncupatur, constat in longitudinem ex perticis xl, in latitudinem quatuor, ec perticae longitudo est pedum xvj. Atque ita iugerum patet in longitudinem pedes dcxl, in latitudinem xliiij. Hyda praeterea apud Anglos, ut ne hoc quoque omittamus, corium bubulum dicitur, et quia, quemadmodum ostendimus, pro mensura accipitur, idcirco videtur id allud allusum esse quod tradit Vergilius de origine Carthaginis libro Aeneidos primo:

 

mercatique solum

Taurino quantum possent circundare tergo.

 

Nam corium in tenuissimas corrigias sectum amplum terrae spatium occupat, ex quo non temere pro genere mensurae ponitur. Sed unde diverti iam repedemus.

  1. At Angli universi suum euismodi malum gementes patriaeque incommoda lugentes magis fremebant quam quisquam unus hiscere auderet, in diesque singulos peius omnibus rebus oderant exteros tam inimicos. Contra Normanus, ratus Anglo sui solius causa tum primum coepisse externas gentes summo esse odio, magis ei succensebat. Caeterum mala miseris Anglis in dies magis magisque ingravescebant, qui post amissas opes voluptatibus quoque honestis privantur. Nam iam tum nobiles perinde in venatione esse solebant, atque nunc multum sunt et pro suo iure damas et cervos qui in publicis essent saltibus passim insectari. Sed cum Gulielmus eos saltus sibi paulo ante vindicasset, pecuniam per feras venandi causa edixit gravem poenam, si quis deinde eas caperet occideretve. Quam ne quispiam facile evitaret, simul curavit ut eiusmodi ferarum maior multo copia foret. Porro eam insulae partem quae a Sarisberia ad litus oceani in austrum versus, spatio triginta circiter millium passum, pertinet, omni humano cultu vacuam fecit, atque in lustra ferarum redegit, complanatis passim templis, domibus, casis, et eiectis accolis vociferantibus lachrymantibusque quod patriam, quod lares, quod dulces agros feris relinquerent. Vocant hos saltus Novam Forestam. Igitur quicunque has feras occidisset graviter mulctabatur. Quae sane facinora multo immanissima non modo mortales omnibus precibus detestabantur, sed terra ipsa exhorruit, quod portento testata est. Nam per idem tempus ita tremuit uti multa corruerint aedificia. Fuit et frigoris praeter modum asperitas. Verum non nemo tradit Gulielmum idcirco voluisse ea loca vacare ut quia illuc ex Normania accessus est commodus, ne essent qui suos Normanos litore arcerent si forte aliqua ita usu veniret ut aliquando regno expellerentur. Sed fac esse quodvis, fuit omnino importunum facinus. Sunt etiam qui hanc regis in Anglos saevitiam non magis animi feritati quam ipsius populi inconstantiae assignent, quod suis crebris defectionibus principis animum antea mitem magis magisque exulcerasset, atque ad eiusmodi immanitatem rapuisset. Quibus non esset fortasse temere credendum, si Gulielmus ipse diritatis finem tandem aliquando fecisset, qui omnino ab ineunte aetate mores habuit ingenuos, et iam tum facilis, liberalis, clemens, et vitiorum inimicus acerrimus esse coepit. Sed eas virtutes postea, partim militando, partim dure regnando, immutavit. Tunc nanque nimia pariter severitate atque cupiditate palam notatus est. Animi vero magnitudine ac rei militaris scientia praestans, et fortuna belli sequunda felix, at vitae continentissimus ac sine suspitione ullius vitii, ingenio sagax, et gloriae cupidissimus, laboris omnis, vigiliarum, frigoris atque aestus patientissimus fuit, licet statura foret procera et corpore valde crasso. Quarum virtutum specimen statim parente orbatus palam prae se tulit, unde inimicis formidolosus, suis invidiosus effectus est. Quippe Henricus Francorum rex iam inde a principio coepit infesto in Gulielmum animo ob non traditam sibi Tegulariam arcem, quemadmodum Gulielmus promisisset, quam eo studiosius occupare cupiebat, quod esset loco opportuno ad offendendum suos posita, vel ad recipiendum agrorum populatores perapposito. Et magna nobilium Normanorum pars, gravatissime ferens habere se hominem nothum ducem, in eum conspiravit, freta ipsius Henrici ope. Sed Francus prior erumpens Tegulariam arcem vi cepit captamque diruit, quam tamen postea sui facti poenitens rursus aedificavit praesidioque firmavit. Quo facto, ne conspirationis Normanorum autor haberetur, neve accepti beneficii immemor diceretur (nam a Roberto Gulielmi patre olim adiutus fuerat contra Constantia matris conatus, uti supra memoravimus), venit duci protinus subsidio, et ambo, iunctis simul armis, coniuratos fortiter vicerunt. Secundum haec, Henricus adhuc invidia laborans coepit Neustriam, quod olim Francorum ditionis fuisset, repetere, occasiones quaerens ut honestius ab amicitia recederet. Itaque, coacto celeriter exercitu, in Normaniam contendit. Cui Gulielmus haud multo post obviam factus eum parvo negotio profligavit, interfecto bene magno Francorum numero. Ex hoc infelici rei eventu cognovit Henricus se suo ingrato animo offendisse Deum, cuius rei poenitens per nuntios ducis amicitiam petiit, ac conciliatam deinde constantissime servavit, reddita arce Tegularia. At ex recentioribus historicis quidam existimant Normanum non reportasse hanc victoriam, quod ille domesticis seditionibus longe infirmissimus esset, quos minime audiendos censeo, quando eorum etiam testimonio satis constat ante initium istiusmodi belli coniurationis Normanicae furorem extinctum fuisse. Sed unde digressi sumus revertamur.
  2. Fuit Gulielmus aetate praesertim iam prope decursa, mira in Christianam religionem pietate, quippe qui tria magnifica coenobia diversis locis condidit et ea multis praediis ac variis donariis locupletavit, duo in Anglia, unum enim eodem loci quo cum Haraldo conflixerat pro expiatione animarum eorum militum qui ibi pugnando vitam amisissent, quod divo Martino dedicavit, appellavitque coenobium De Bello, ut simul monimentum partae tanto bello victoriae perpetuo foret. Distat locus ab Hastyngo quinque millia passum. Alteru prope Londinum, quod Sancti Servatoris coenobium nuncupatur. Tertium vero in Normani Cadomi, ubi loci Mathildis eius uxor alterum monacharum coenobium extruxit. Quorum aedificandorum operum causam fuisse ferunt quod cum matrimonium inter ipsum et Mathildem Balduini comitis Flandriae filiam eo minus rite contractum esset, quia genere propinqui erant, Rothomagensis archiepiscopus nomine Maugerius illis ob eam rem sacris interdixisset et hanc censuram Gulielmus aegre ferens, urgente uxore, ut sunt mulieres vindictae semper avidiores, bonum antistitem archiepiscopatu privandum curasset, ac ut facinus culpa vacaret, praedicasset hominem ideo fuisse honore deiectum quod ad res divinas minus intentus foret. Postremo igitur vir et uxor dolore affecti quod iustum episcopum vel sibi consanguineum (fuit enim frater Roberti patris Gulielmi ex concubina) perperam damnassent, ad expiandam tantae impietatis labem duo haec coenobia construxerunt. Aderat iam annus salutis humanae MLXXXVII et adventus Normanorum xxj, cum rex, Anglis iam quietis miserabiliterque in ferendis tributis exinanitis, in Normaniam cum ingenti auri pondere profectus est, ubi paucis post diebus morbo affectus coepit se diutius solito continere cubiculo. Quo ubi Philippus Francorum rex filius Henrici intellexit, per iocum in eum, quod ventriosus esset, cavillatus, haec vel eiusmodi locutus esse dicitur: “Cubat nunc rex Angliae Rothomagi, longo quidem puerperio.” Haec scomma mox fama vulgatum extra iocum Gulielmus accepit, et minaciter ad respondisse fertur, “Cum ego partu levatus ad templum me purgatum (sic enim mulieres enixae faciunt) iero, tunc in Francia mille lucebunt faces.” Ita non intercesserunt multi dies cum Gulielmus paululum confirmatus igne et ferro finitimorum Francorum agros est crudeliter depopulatus. Quid ei in primis malo fuit, laesis ex saltu equi intestinis, quorum dolore intolerabili haud multo post viij Idibus Septembris, migravit e vita anno aetatis suae quarto et septuagesimo, et cum regnare coeperat vigesimo altero diebus undecim minus. Atque talem exitum vitae habuit Gulielmus, vir nempe magnus atque longe felicissimus, si illud tantummodo ponderes, quod in terra Anglia regnum adeptus sit, novisque legibus ac institutis in perpetuum, ut apparet, duraturis firmarit, sic ut ab eo posteriores seriem regum inchoaverint, perinde ac si de integro ille regnum ipsum instituisset, regesque secuti sunt si similiter sint, ut nunc utuntur insignibus regiis quae dedisset. Nam reges qui ante id tempus fuerant sua quisque insignia habuit, quemadmodum nos in codice pervetusto depicta vidimus. Sunt autem tres insignes leones iubati cum totidem floribus liliis, et in brevi scuto ita affabre ponuntur tris flores supra in parte dextera, in loco vero inferiore leones, contra in altera scuti parte leones supra, at infra lilia totidem. Nunc ad incoeptum revertor. Corpus nobiles Normani Cadomum deportarunt, quod magna exequiarum pompa delatum in templum divi Stephani, quod ipse condiderat. Antequam ad sepulturam daretur, necesse fuit pro sepulchro solvi pretium cuidam clamanti se loci illius esse dominum, ubi ea sacra aedes extructa esset. Unde cernere licet calamitatem humanam, quod principi ditissimo post mortem non esset tantum terrae qua conderetur sine alterius iniuria, id quod caeteris cum primis principibus documento esse potest ut secundum illud evangelicum, reddant semper quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Sustulit Gulielmus ex Mathilde uxore filios mares quatuor, Robertum, cui Normaniam legavit, Richardum, qui in primo aetatis flore morbo interiit, Gulielmum cognomento Rufum, et Henricum, qui deinceps apud Anglos ambo regnarunt. Huic Henrico fertur pater praedixisse fore ut post fratres et Anglis et Normanis simul imperaret, cui bonam thesauri partem testamento reliquit. Filias vero quinque suscepit, Ceciliam, quae monacha facta est, Constantiam, quae Alano Britanniae citerioris duci nupsit, Adelam, quam Stephanus Blesensium comes in matrimonium duxit, et qua Stephanus natus est, qui post Henricus regnavit. Nomina reliquarum duarum antiquitas obliteravit, quae ante mortem obierunt quam nubiles essent. Altera ex illis Haraldo regi pacata fuerat, quam ille suo fato malo, ut supra memoravi, repudiarat. Aiunt Gulielmum in eo articulo temporis quo mors appropinquabat, cum multorum commissorum poenituisset, in primis indoluisse quod ita severe tractasset Anglos, sicuti par est credere cum apud eos honore et imperio auctus fuisset.
  3. Post obitum Gulielmi est statim fame et pestilentia laboratum, ac coelum crebris tonitruis resonare, flammisque coruscare mirabiliter coepit, id quod cum raro apud Anglos accidat, idcirco prodigii loco habetur. Fuit itidem fere tota Anglia incendiis passim infesta. Atque haec futurae calamitatis esse prodigia quam Rufi dominatio postea terrae Angliae attulit, iam tum vulgus mente conceperat. Eisdem temporibus fuerunt viri sanctitate et doctrina clari, Vulstanus Vigorniensis episcopus, Hermannus primus episcopus Sarisberiensis, qui sedem episcopalem ex Shyreburnia nobili pago in eam urbem secundum decretum concilii a Lanfranco habiti transtulerat. Item Osmundus secundus Sarisberiensis episcopus, vir sanctissimus, cui nihil antiquius fuit quam summae probitatis exempla passim edere, quippe qui, spretis omnibus voluptatibus, ita vixit ut usque ad tempora nostra non facile parem habuerit, nedum superiorem, vel sanctitate vitae, vel diligentia in rebus agendis, vel doctina ac scriptis. Nam horarias preces, hoc est divinum officium quod vocant, digessisse primus fertur, quas tota fere Anglia etiam nunc usurpat. Item aedem aedificavit cuius hodie tantum vestigia extant, in eaque sedem episcopalem locavit, quae ibi mansit annos circiter cxl usque ad annum salutis MCCXVI, quando Ricardus episcopus primus, cum suis sacerdotibus illinc iussu Ioannis regis eiectus, intra quatuor deinde annos templum Sarisberiae condidit, illucque sedem invexit, quo et Osmundi corpus apportatum est, quod etiam nunc bene multis claret miraculis. Incidit in haec tempora Berengarius Andegavensis, homo et diaconus omnino in doctrina non improbatus, qui praestigiis daemonum actus in haeresim est facile lapsus. Arbitrabatur enim in eucharistia non esse verum Christi corpus nisi ut signum mysteri, quem quidem errorem postea, urgente Nicolao secundo pontifice Romano et Alberico diacono persuadente, publice confessus est, affirmans illud esse verum corpus et sanguinem integrum. Lanfrancus errores eiusdem Berengarii praeclaro opusculo notavit.

 

Perge ad Librum X