II |
AD INVICTISSIMUM ANGLIAE, FRANCIAE, HYBERNIAEQUE REGEM, FIDEI DEFENSOREM, HENRICUM OCTAVUM, POLYDORI VERGILII URBINATIS IN ANGLICAM HISTORIAM SUAM PROOEMIUM
IAM inde ab intio rerum humanarum cunctis mortalibus, Henrice rex maxime, gloriam virtutis rerumque gestarum memoria perpetuandi commune studium fuit. Hinc sane urbes conditae, illis conditorum nomina imposita; hinc statuae repertae; hinc pyramidum moles multaque id genus magnifica opera sunt; hinc item fuere semper qui non dubitarint patriae tuendae causa etiam immaturam oppetere mortem. Ea tamen omnia cum temporis curriculo partim corruerent, partim oblivione obscurarentur, deinde homines coeperunt et ipsa opera et facinora celebrare literis, quae usque eo sempiterna reddiderunt omnia ut postea pro se quisque benefacta pariter imitanda atque malefacta multo diligentissime declinanda curarint, quando historia, ut hominum laudes loquitur et patefacit, sic dedecora non tacet, neque operit quae idcirco ad vitae institutionem longe utilissima censetur, quod alios ob immortalem gloriam consequendam, ad virtutem impellat, alios vero infamiae metu a vitiis deterreat. Haec scilicet una prope res est quae ad summam laudem regni tui Angliae desideranda videbatur, quod cum rebus omnibus beatissimum sit, eius tamen magnitudo in bene multarum gentium ignoratione erat, quod nulla ferme extaret historia qua cognoscere liceret quae Britanniae, quae nunc Angliae est soli natura, quae gentis origi, qui regum mores, quae populi generatim vita, quibus artibus a principio tantum comparatum atque auctum imperium ad eam adspirasset magnitudinem. Quamvis Beda, homo Anglus, ab adventu Caii Iulii Caesaris in insulam usque ad sua tempora, qui floruit circiter annum salutis humanae DCC, res gestas brevi admodum opusculo perstrinxerit, et ante eum Gildas aliquid lucis attulerit Britannorum antiquitati. Ac de ea post illos quidam alia prodiderunt quae etiam nunc tenebris circunfusa dilucere nequeunt. Atque ad extremum nonnulli aliis negocium susceperint de rebus in dies prope singulos gestis scribendi. Ii autem confecerunt annales in quibus tanta cum dispositionis tum orationis omnis ieiunitas inerat ut merito viderentur cibus, sicut aiunt, sine sale. Veruntamen tales erant qui si cum aliarum gentium, cum quibus rerum aliquid Anglis aliquando fuerit, historiis conferretur, omnino materiam novi operis fabricandi suppeditare possent. Qua re percepta, ego, qui me iampridem ad investigandas veterum res dederam, coepi ipsos Anglorum ac aliarum gentium annales accuratius evolvere, legere, haurire, et exscribere quae ad confectionem novae historiae pertinerent. Et quia haudquaquam facile duximus Latine scribere atque una scribendi materiam colligere, ea de causa mihi constitui primum undecunque argumentum quamvis rude nudumque sumendum, quod postea cum tempore minus excluderer possem scienter ornare at oratione vestire. Ita nobis ab ovo, uti dicitur, rursus incipiendum fuit, qui hanc tandem aliquando historiarum negotio equidem haud parvo contexuimus, quam ex eo Anglicam appellare libuit, quod tale hodie est maioris partis insulae nomen, et eius imperium longe maximum. Caeterum historia ut non exiguo tempore absolvitur, ita iam absoluta atque divulgata, non uno item momento fidem, gratiam, autoritatem sibi colligit, apud eum praesertim populum cuius res gestae perdiu in occulto fuerint. Nam sic accidit ut permulta interim de avis audiant nepotes, eaque a nepotibus divulgata, licet senum somnia sint, credantur. Ex quo, si quis scribendo illa praetermiserit, bone Deus, quantum populi sermone vapulabit! Verum cum postea quis legerit (legerit autem unusquisque quem patriae decus ac honor delectabit) et rerum causas, temporum rationes, facta dictaque maiorum noverit, tum velit nolit adducetur ut novam historiam probet, laudet, in coelum ferat. Ita tempus et ratio uni alterive rei autoritatem fecit. Tale quid nostrae Angliae historiae usu venturum non sane ambigimus. Mirabitur enim fortasse Anglus, faciet idem Scotus atque Francus, cum non parum multa in ea viderint contra atque vulgo dicerentur, et alia quae eorum scriptores non attigerunt aut aliter prodiderunt. Sed cum illam regustarint, dubio procul intelligent aniles fabulas minime cum vero consentire, et amore patriae suos interdum autores spoliasse iudicio, privasse intelligentia, orbasse sensibus, id quod in nos cadere non potuit, qui proinde nullius auribus inservimus, et demum, cognita veritate, non poterunt non probare historiam sancte et syncere confectam. Et istud in primus tu, potentissime rex, una cum omnibus tuis generatim Anglis, aequabiliter, si pro tua gratia, gravitate, et sapientia facere non gravabere (non gravaberis autem confido), tum mihi profecto tot annorum quos in hoc scribendo opere consumpsisti laboris fructum amplissimum accepisse videbor. Quapropter minus dubitavi ipsum opus primum omnium tuae subiicere censurae, cum praesertim tu rectum omnino gestarum rerum aeque ut gerendarum scias iudicium facere, quippe qui ad imperium et iustitiam natus, magna praeditus es prudentia, literisque pariter divinis atque humanis apprime eruditus, cunctas bonas calles artes. Ac ita tua singulari virtute non modo eorum principum qui hodie sunt gloriam, verumetiam omnis antiquitatis memoriam facile superas. Atqui et in ista historia aliquid erit, quo haud mediocriter delecteris, quando ex ea cognoscas licebit instituta tuorum, quibus usque ab origine gentis iuxta privatis atque publicis rebus sit continenter consultum. Vale. Londini, mense Augusto MDXXXIII.
POLYDORI VERGILII URBINATIS ANGLICAE HISTORIAE LIBER I
RITANNIA omnis, quae hodie Anglia et Scotia duplici nomine appellatur, insula in oceano contra Gallicum litus posita, dividitur in partes quatuor, quarum unam incolunt Angli, aliam Scoti, tertiam Walli, quartam Cornubienses. Hi omnes vel lingua vel moribus seu institutis inter se differunt. Anglia ab Anglis, qui eam occupaverant, ita nuncupata, pars longe maxima, in novem et triginta divisa est conventus, quos vocant comitatus, ex quibus decem, Cantium, Suthsexia, Surra, Suthantonensis, Bercheria, Wilceria, Dorcestria, Somersetus, Devonia et Cornubia, primam insulae partem continent, quae ad meridiem vergens inter Thamesim et mare intercedit. Deinde usque ad Trentem amnem, qui per mediam labitur Angliam, sexdecim ponuntur comitatus, quorum sex superiores ad ortum solis sunt, Essexia, Midelsexia, Hertefordiensis, Suthfolchia, Northfolchia, Cantabrigensis; decem posteriores magis mediterranei, Bedfordiensis, Huntyngtona, Buchyngamiensis, Oxoniensis (tametsi huius pars citra Thamesim producitur), Northantonensis, Rotelandia, Lecestrensis, Notyngamiensis, Varuicensis, et Lincolniensis. Post hos sunt sex, qui ad Walliam occidentemque spectant, Glocestrensis, Herefordensis, Vigorniensis, Salopiensis, Staffordiensis, et Cestrensis. Circa regionis umbilicum sequitur Darbiensis, inde Eboracensis, Lancastrensis, et Cumbria, ad laevam in occidentem versus, ac Westhumbria. At contra Dunelmensis atque Northumbria, haec ad aquilonem conversa, ad agrum Scoticum pertinet. Hi comitatus in septendecim divisi sunt pontificales iurisdictiones, quae Graece dicunt dioeceses, quae ab iis ita terminantur: Cantuariensis enim dioecesis una cum Roffensis sive Rocestrensi complectitur Cantium comitatum in primis. Londinensis Essexiam, Midelsexiam, partemque Hertefordiensis, Cicestrensis Suthsexiam. Vintoniensis Suthantonensem, Surriam et Vectam insulam. Sarisberiensis Dorcestriam, Berchriam atque Wilceriam, Exoniensis Devoniam et Cornubiam. Bathoniensis et Wellensis simul coniunctae Somersetum. Vigorniensis Glocestrensem, Vigorniensem, et partem Varuicensis. Herefordensis partem Salopiensis, ac Herefordensem. Conventrensis et Lichefildensis una copulatae Cestrensem, Staffordiensem, Derbiensem, atque reliquam partem Varuicensis, et Salopiensis ac Lancastrensis partem, quae pertinet ad Repillum fluvium. Lincolniensem omnium maximam octo terminant comitatus, qui inter Thamesim et Humbrum interiacent, hoc est, Lincolniensis, Northantoniensis, Lecestrensis, Rotelandia, Huntyngtona, Bedfordiensis, Buchyngamiensis, Oxoniensis, ac pars reliqua Hertefordiensis. Elynsem Cantabrigiensis, ipsaque Elys insula. Nordovicensem Suthfolchia atque Northfolchia. Et haec provincia Cantuariensis archiepiscopi, qui totius Angliae est primas, cum Wallia, quae quatuor habet dioeceses, ut infra dicetur. Item Eboracensis dioecesis Notyngamiensem, Eboracensem, et partem Lancastrenis. Dunelmensis ipsum Dunelmensem, atque Northumbriam. Carliolensis vero Cumbriam, Westhumbriamque continet. Atque ista altera provincia, Eboracensis archiepiscopi, qui et Angliae primas est, ac etiam totius Scotiae diutissime fuit, quemadmodum alibi dicemus. At eiusmodi dioecesis ab urbibus nominantur in quibus sedes ipsae pontificales sunt locatae, quarum princeps est Londinum, ubi idcirco a principio archiepiscopi sedes fuit. Sed de eius translatione ad Cantuariam urbem Cantii loco perapposito alibi demonstrabitur. Nam Londinum in Midelsexia comitatu situm est, ad septentrionalem ripam Thamesis.
- Is fluvius amoenissimus oritur parum supra Vinchelcombiam vicum, passimque fluentis auctus primum Oxonium, deinde mira lenitate Londinum ipsum alluit, in oceanumque Gallicum erumpit, immani exceptus eius maris aestu, qui bis xxiiij horarum spatio fluit atque refluit, amplius lx passuum millibus, permagno mortalium commodo, quod res venales per eum facile ad urbem vehuntur. In eo est pons Londini lapideus, opus certe mirabile: etenim xx stant ex lapide quadrato pilae, altae pedes lx, latae xxx, distantque inter se circiter pedes xx, fornicibus iunctae. Supra utrinque domus sunt ita positae ut perpetuus ferme vicus, non pons esse videatur.
- Hanc autem Angliam primam Britanniae partem ab ortu et austro oceanus, ab occasu solis Walliae et Cornubiae fines, a septentrione Tueda flumen, quod flumen discriminat Anglos a Scotis, terminat. Hic ad Tuedam finitur omnis eius longitudo, quae a litore, quod contra meridiem est, incipit, et illuc usque producitur circa millia passuum cccxx. Ista prae aliis felix citra Humbrum flumen, nam ultra montosior est: quanquam a longe prospicientibus admodum plana videtur, attamen frequentes colles habet, et illos quidem magna ex parte nullis arboribus vestitos, amoenissimasque valles, in quibus homines, praesertim nobiles, domicilia habent, qui more suo pervetusto non urbes, sed vallium et fluminum propinquitates petunt, vicatimque habitant, vitandi, opinor, vehementiores ventorum flatus causa, quod insula suapte natura ventosa sit. Unde fit ut agrestes ex nobilitatis commercio, cum illa ruri habitent, urbanos passim imbibant mores, ac civitates minus sint celebres. Humbrus autem parum cis Eboracum ortus, in austrum statim conversus, inde in orientem solem cursum tenet, in oceanumque sese immittit, auctus in primis Duno et Trenta. Hic haud longe a Staffordia fontem habet, qui peragrato Derbiensi ac Lecestrensi agro, Lichfildiam et Notyngamiam alluens ad dextram fluit, ille vero ad sinistram. Ita Trenta et Dunus ambo insulam faciunt, quae Auxolmea vocatur, ac inde coniuncti citra Kyngestonum oppidum, quod Hullum appellant, mercatorum conventu celebre, influunt in ipsum Humbro, quo ex Gallia, Germania, Dacia aeque commodus ac tutus est accessus. Terra vero frugifera, pecore maxime abundans. Quo fit ut Angli quasi plures pecuarii quam aratores sint, quod magis ferme pabulo quam arvo colendo studeant, sic ut tertia propemodum terrae pars tantum pecori aut cervis, damis, capreolis. Nam et ii quoque in ea parte sunt quae ad septentrionem est, cuniculisve nutriendis relicta sit inculta, quippe passim sunt eiusmodi ferarum vivaria seu roboraria, quod lignis roboreis sint clausa. Unte multa venatio, qua se nobiles cum primis exercent. Atque haec prima Britanniae pars, ut ne longum faciam, quando de eius situ infra et passim toto ope re plura apposite dicemus.
- Scotia altera Britanniae pars (de qua hoc loco fusius dicendum duxi, quo deinceps nihil esset, quod de eius situ mentio fieret) a Grampio olim monte incipiebat, ad extremum limitem in septentrionem producta. Sed post deletos Pictos ad Tuedam flumen, interdum usque ad Tinam patebat, ita belli fortuna, ut cuncta alia, variante. Igitur eius longitudo a Tueda ad ultimum limitem existimatur esse cccclxxx millium passum. Sed quo Scotia longior Anglia, hoc angustior, quia in cuneum desinit. Grampius enim mons informis et asper, de quo vel Tacitus in Iulii Agricolae vita meminit, per mediam Scotiam a Germanico litore, id est ab ostio Deae fluminis, ad Hybernicum excurrit, usque ad lacum quem vocant Lomundum, qui eam oram ac montem ipsum interiacet. Secundum Tuedam, qui parum ultra Roxburgum ex monticulo ortus, Germanico miscetur oceano, a meridie regio sequitur quam appellant Merchiam, hoc est Anglorum Scotorumque regni terminum. Hanc a Northumbria ultima Angliae regione, quae ad oceanum spectat Germanicum, Tueda separat, cuius princeps oppidum est Bervicum, quod memoria nostra Anglus tenet. Hoc quondam Ordolucarum oppidum fuisse dixerim. Ab occidente vero Scotiae limes aliquando Cumbria fuit, quam ab Annandia valle discriminat Solveus amnis. Inter has duas regiones mons Cheviota interius eminet. Finitima Merchiae est Pictlandia, hoc est Pictorum terra, nunc Laudonia nuncupata, quae ad orientem solem vergit, admodum montosa, nullisque ferme arboribus vestita. Oppida in ea celeberrima Dumbar, Hadintona, Lethan, Northberuicum, et Edinburgum regia sedes. Ibi Puellarum castellum arx multo firmissima. Hanc irrigat Forthea flumen, quod dum in Germanicum fertur oceanum, ingentia efficit aestuaria, mare Scoticum vulgo dicta, in quibus, praeter alias, insula est divo Columbae sacra, nomine Aemonia. Id rursus flumen dividit a Laudonia, regionem proximam rerum omnium fertilem, Fifam vulgus nominat, in qua permulta sunt oppida, Douermilis, Cuprum, sed illud egregium Fanum Andreae, gymnasio celebri ac sede archiepiscopi totius Scotiae primatis, nobile. Contra ad Hybernicam oram, septentrionem versus, Nidisdalia, a flumine quo alluitur ita appellata, ubi oppida in primis munita Douglassum et Doufreium. Ad meridiem adhaeret Gallovidia, pabulo pecoris quam tritico melior. Ibi Candida Casa, templumque pervetustum divo Niniano sacrum, ac episcopali sede ornatum. In eo tractu propter Victonam oppidum est lacus mirae naturae, quod altera pars hyme gelu cogatur, altera non item. Inde Caricta, clara quondam Carictonio oppido, unde fortasse nomen habet. Supra Carictam, Elgovia (ita Ptolemaeus vocat) ad occidentem oceanum attingit. In ea lacus Lomundus admodum amplus, quippe qui plures in se continet insulas, ad radices Grampii montis situs. A quo haud plus octo milliariis abest Dumbritonum castellum, ubi loci Bodotria flumen, quod Levinus nunc dicitur, intrat in Glotam amnem, de quo postea plura. At longo spatio citra Grampium Taus flumen totius Scotiae maximum ex lacu cui idem est nomen oritur, quod per Atholiam et Calydoniam labens multa alluit loca, et cum primis Perthum oppidum, quod alio translatum, nunc Fanum Ioannis nominant, ac postremo prope Deidonum, olim Alectum dictum, in mare Germanicum erumpit, ad ostiumque efficit aestuaria longe maxima, de quibus Tacitus mentionem facit. Contra Taum Angusia est, a quo irrigatur regio laeta, ac a Fifa dirimitur. Huic ad aquilonem vicina Atholia, cum aquis, tum ubertate terrae non infelicissima.
- Ex altera parte Argatelia sese ostendit, quae lacubus plena, magis pabuli quam frugum copiam suppeditat, cuius ora extrema usque eo ad Hyberiam porrigitur, ut vix millia passum xvi ab ea distet, ubi promontorium quod Terraecaput vocant. Hanc olim maritimam oram Silures late tenuisse testatur Plinius libro quarto cum de Hybernia loquitur, ita scribens: Super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente xx millia passuum. Inter hanc et Elgoviam ad occasum solis iacet Sterlyngius ager, ab oppido eo loci sito ita nuncupatus. Hic Calydonia sylva ex latere occidentis incipiebat, quae late longeque introrsus diffundebatur. Gignit ea sylva boves candidos, instar leonum iubatos, qui adeo feri sunt ut domari non possit, sed quia caro grata palato humano est, ferunt omne pene eorum genus extinctum. Item ibi Calydonium castrum, ad Taum situm, quod Doucheldinum dicitur. Ex monticulo eius sylvae oritur Glota, qui in Hybernicum oceanum lato illabitur alveo. Nam radicibus montis Grampii quasi repulsus, ac in austrum versus, immani excipitur maris aestu, sic ut (teste Tacito) Romanis visa sit ultra alia esse insula. Ab eo amne Glotaevallis nomen invenit, quam ille perfluit, in qua est urbs nomine Glasguensis, academia nobilis. Rursus ad orientem solem iungitur Angusiae regio et ipsa maritima Mernia, in qua Fordunum oppidum situ valde communito, celebre divi Palladii Scotorum apostoli reliquiis. Ex eodem latere Marria est insignis urbe Aberdonia, inter duos sita fluvios, Donam et Deam, quae vel gymnasio illustratur. Deinde Morovia sequitur, quam duo sepiunt inclyta flumina, Nessa et Spea. Ad huius ostium situm est Elgis oppidum, circa vero illius ripas immensae sunt sylvae omnis ferarum generis plenae. Item lacus quem Spinam dicunt, olorum copia refertus. Intus vero mediterraneam partem late continet Rossia, ad extremum angulum protensa, quippe quae utrunque attingit oceanum, et quo magis ad orientem pertinet, hoc cultior est. In ea sinus est maris, sic interdum navigantibus peropportunus, ut Salutis portus vulgo vocitetur. Oppidum Thana. Terminus autem insulae perbrevis est, nam in cuneum desinens vix xxx passuum millibus patet, qui tribus munitus promontoriis quasi arcibus magnos ab se oceani impetus continenter arcet, et duobus cinctus finibus, quos ipsa includunt promontoria, aditus habet, in quos placidas recipit undas. Hodie eam terrae angustiam Cathanesiam vocant, ad Deucalidonicum mare conversam. Haec particulatim.
- At terra Scotia passim portus habet tutos, et aditus marinis aquis pervios, item lacus, paludes, fluvios, fontes longe plenissimos piscibus, necnon montes, et in summo montium aequatam agri planitiem, pecoris pabulum uberrime suppeditantem, sylvasque feris plurimum abundantes. Quorum illa locorum commoditatibus etiam sustentata minus unquam devinci potuit, cum ad sylvas et paludes praesto ubique gentium sit profugium, et ad famem tolerandum, ferinae carnis atque piscium pastus. Circum Scotiam in Hybernico mari sunt amplius quadraginta insulae, a Plinio Britanniae dictae, quas alii Mevanias, alii Hebrides appellant. Harum plures in longitudinem minimum patent millia passum xxxx, in latitudinem vero haud plus xiii. In iis Iona est, veterum Scotorum regum sepulchris clara. Incolae autem omnes Hybernice loquuntur, id quod declarat eos ab Hybernis originem ducere. Ultra Scotiam, septentrionem versus, Orchades insulae sunt numero, auctore Ptolemaeo, xxx, partim in Deucalidonico, partim in Germanico sitae oceano, quarum caput vocant Panoniam, quod in ea locata sit episcopalis sedes, quae sub Scoti regis imperio sunt. Insulani lingua utuntur Gothica, quod arguit eos a Germanis oriundos. Statura sunt procera, semper sano ferme corpore pariter atque mente, quo fit ut multo longissimam degant aetatem, etsi piscibus ut plurimum victitant. Nam terra continuo propemodum frigore obsita multis in locis vix frumentum fert, arborem vero pene nullam. Post Orchades Thule est, quam nunc Ilam dicunt. Ab ea unius diei navigatione, ut ait Plinius, mare concretum, in quo Islandia est, ad quam etiam nunc mercatores nostri pisces emendi piscandique causa in singulos annos aestate commeant, et quia in Arcton versus ultima est, idcirco sunt qui eam Thulen esse arbitrentur. Et haec dicere habui de Scotiae situ. Nunc de natura et moribus gentis.
- Scoti qui australem incolunt partem multo meliorem bene morati sunt, et ut humaniores lingua utuntur Anglica. Et cum rarae hic sylvae, ignem faciunt ex lapide nigro quem ex terra effodiunt. Alteram aquilonarem ac montosam tenet genus hominum longe durissimum ac asperum, qui Sylvestres dicuntur. Hi sago et interiore tunica Hybernico more, tincta croco amiciuntur, nudisque genu tenus tibiis incedunt. Arma sunt arcus et sagittae, cum ense admodum lato et pugione una tantum ex parte acuto. Omnes Hybernice loquuntur, quorum victus in piscibus, lacte, caseo, et carne consistit, quapropter magnum pecoris numerum habent. Differunt ab Anglis Scoti legibus et institutis, quia isti civile ius usurpant, uti caeterae ferme gentes; illi vero, quemadmodum infra demonstrabitur, municipale tantum habent. Quaedam alia non dissimilia sunt, lingua, sicut dictum est, eadem. Item habitus corporum, eadem in bello ferocia, ac nobilitati idem a pueris venandi studium. Domicilia ruri angusta, stramentis aut palustri arundine tecta, in quibus ipsi pariter ac pecora veluti in stabulis manent. Oppida, extra Fanum Ioannis, nullis cincta muris, sic, ut illud animorum magnitudini assignandum censere posses, quod omne vitae praesidium in sola corporis virtute ponant. Valent item ingenio, id quod doctrina declarat. Nam ad quancunque se applicant artem, in ea facile proficiunt. At quibus socordia, pigritia, inertia cordi est, ii apprime laboris fugientes etiam in summa egestate nobilitatem iactitant, perinde quasi ingenuo homini honestius sit egere quam sese in arte aliqua unde victum quaerat exercere. Caeterum Scoti pii religionis cultores generatim habentur.
- Wallia tertia pars insula iuxta umbilicum Angliae ad laevam iacet, quae instar sinus, quasi peninsula intra oceanum excurrit, a quo circunquaque cingitur, praeterque ab ortu, ubi Sabrina flumine terminatur, quod Wallos ab Anglis separat. Quamvis nonnulli recentiores sint scriptores qui ponant Herefordiam urbem terminum, uti supra diximus, inter Walliam et Angliam, velintque Walliam initium capere apud oppidum quod Chepstollium vocant, ubi loci amnis nomine Veius, Luggo fluvio auctus, ac Herefordiam praeterlabens in mare influit. Is in parte Walliae mediterranea ex eodem monte, haud scio an ex eodem etiam fonte, atque Sabrina oritur, quem Cornelius Tacitus, sicut alibi ostendemus, Antonem appellat. Nam illuc usque pertinet ingens maris brachium, quod ab occidente terram intrans ad dextram Cornubiam, ad laevam Walliam abluit. Quam quidem topographiam etsi recentiorem sequi non piget. Igitur Wallia a Chepstollio oppido, ubi initium subit, recta fere linea parum supra Salopiam usque Cestriam oppidum septentrionem versus extenditur. In hanc Britannos illos, qui post amissam patriam ex caedibus superfuerant, se ad extremum recepisse memoriae proditum est, illicque partim montium, partim sylvestrium locorum ac paludum, e quibus ea regio maxime constat, perfugio, tutas sedes sibi locasse, quas etiam nunc tenent. Hanc terram deinde Angli Walliam et ipsos Britannos eius incolas homines Wallos dixerunt. Nam apud Germanos wallsman significatur peregrinus, incola, hospes, advena homo, hoc est, qui aliam Germanis habeat linguam. Wall enim eorum lingua vocatur externus, qualis est Italus vel Gallus, qui lingua differunt a Germanis. Man vero homo nuncupatur. Angli igitur, Germaniae populi Britannia potiti, Britannos qui ex eo patriae excidio evaserant patrio more appellarunt Wallos, quod aliam ac ipsi haberent linguam, et ipsam terram quam habitabant Walliam, quod nomen deinde tam genti quam terrae remansit. Ita Britanni cum regno nomen amiserunt. Haec est vera Wallici nominis ratio et origio, quam ante me, quod sciam, nemo homo comperit. note Qui vero illud nomen a rege sive illorum regina ita appellata sumptum tradunt, haud dubie hallucinantur. Regio antem habet orae maritimae et aliorum locorum ubi planicies est, fertilissimum, qui cum pecori herbae tum hominibus frugum permagnam suppeditat copiam, at alibi magna ex parte sterilem ac minus fructuosum, propterea quod cultivatione caret, unde fit ut agrestes vitam duriter degant, qui panem avenaceum edunt, atque lac aquae admistum serumque bibunt. Sunt oppida plura, cum arcibus munitissimis, et dioecesis episcopales numero quatuor, si Herefordensis in Anglia, ut ostensum est, secundum descriptionem recentium, ponatur. Primus episcopatus est Menevensis, a Meneva dicus. Hanc hodie vocant Fanum David. Urbs quidem antiqua est, et in litore sita, quod contra Hyberniam insulam ad occidentem spectat. Alter Landavensis, tertius Bangoriensis, et quartus Assavensis, qui omnes Cantuariensi archiepiscopo subsunt. Walli linguam habent diversam ab Anglis, quam ipsi qui ad Troianam stirpem sui generis seriem referunt, partim Troianam, partem et Graecam sapere vetustatem aiunt. Verum qualiscunque sit, non aeque suaviter molliterque Walli atque Angli linguam suam pronuntiant, eo quod illi, credo, magis prope guttur loquantur, contra isti Latinos recte imitantes, parum intra labia vocem exprimant, quae audientibus suavem reddit sonum. De Wallia tertia Britanniae parte haec pauca habui dicere.
- Sequitur quarta et ultima pars, quam Cornubiam appellant. Haec ab eo latere insulae incipit quod vergit ad Hispaniam atque occidentem solem, et in orientem versus patet millia passuum xc parumque ultra Fanum Germani extenditur, qui quidem pagus est ad dexteram in litore valde celebris, ubi loci eius maxima latitudo est xx millium passuum. Nam haec particula terrae ad dexteram litore oceani, ad laevam illo brachio maris quod, ut diximus, terram intrat usque Chepstollium distinguitur, et formam cornu accipiens primo angusta, deinde latior excurrit, parum ultra ipsum Germani Fanum. Ab oriente finitima est Angliae, ab occasu austro et septentrione oceanum circunfluum habet. Terra admodum sterilis, fructum magis ex cultorum industria quam ex sua bonitate praebet, sed fert uberius plumbum nigrum et album, hoc est stannum in quo effodiendo maxime constitit vita incolarum. In sola hac insulae parte etiam ad hoc tempus perdurat natio Britannorum quae a principio ex Galliis advecta insulam occuparat, si illis credimus, qui, ut infra ostendetur, memoriae prodiderunt ex Armoricis civitatibus primos Britanniae habitatores esse oriundos. Huius rei argumentum est quod qui Cornubiam incolunt eandem habent linguam, atque utuntur etiam nunc in Galiis illi inter Britannos quos Britones Britonantes vocitant. Facit etiam fidem antiquissimus annalium codex, in quo inveni scriptum non Cornubia sed Cornugallia, ut inde compositum sit nomen a cornu cuius, uti demonstravimus, haec regio formam habet, et a Gallia, a qua primos accepisset incolas, cuius quidem nominis ratio neutiquam displicet. Lingua autem ipsa longe diversa est ab Anglica, cum Wallica vero nonnihil affinitatis habet, quoniam multa sunt rerum vocabula in utraque lingua communia. Illud tamen interest, quod loquente Wallo Cornubiensis homo magis multa verba quam totam eius sermonis elocutionem percipit. Quo manifestum fit hos tres populos perinde inter se non intelligere ac Scotos meridianos a septentrionalibus lingua differe supra ostendimus, id porro, quod admiratione dignum censeri potest, ut in una atque eadem insula tanta sit linguarum varietas. Cornubia sive Cornugallia Exoniensis est dioeceseos, quae olim digna fuit ut in quarta insulae parte haberetur, cum propter dissimilitudinem linguae, tum quod primos eius habitatores accepisset, ut dictum est. Postea Normani, qui regnum de integro constituerunt, Cornubiam in comitatibus esse voluere. Haec particulatim de divisione Britanniae prius proponere placuit, ut eius corpus per membra iam pene cognitum quale esset facilius deinde demonstraremus, quod huiusmodi est.
- Formam totius Britanniae triquetram, hoc est, triangularem esse liquido liquet, quippe quae tres habet angulos triaque latera. Quorum laterum duo, alterum id est quod ad ortum, alterum quod ad occasum spectat, in septentrionem untrinque procurrentia longissima sunt. Tertium latus, quod ad meridiem vergit, longe illis brevius est, quia insula multo magis longa est quam lata, et ut illa eius longitudinem, sic hoc latitudinem, uti infra ostendetur, sequitur, ubi loci ipsa insula lata incipit, et aquilonem versus angusta desinit. Cuius primus et dexter angulus contra orientem solem est in Cantio, ad Doverum et Sandwicum portum, unde est transmissus xxx millium passum in Galliam ad Caletum aut Nononiam, oppida litoris Gallici inter se milliaria viginti distantia, quo naves fere omnes accedunt. Hic ad Caletum oppidum sive ad Bononiam, uti vulgi opinio fert, Icius est portus, cui hodie idem ferme atque oppido nomen manet, nam Calicius portus dicitur, ut nomen ex oppido Caleto, cui adiacet, auctum videatur. Ubi etiam haud uno vel altero procul ab oppido olim fuerat Gessoriacus pagus, teste Plinio lib. iiij cap. xvij., ad quem Claudius Caesar, uti Tranquillius ait, ex Massilia contendit, ut inde in Britanniam transmitteret, quod fidem facit ex eo pago perinde transitum in insulam id temporis fuisse, ut nunc quoque est e Bononia oppido non utique pervetusto. Sed ad rem. Ab hoc angulo latus insulae quod contra Galliam est excurrit ad tertium angulum in septentrionem versus, qui in Scotia est et ad Germaniam spectat, cui parti nulla est obiecta terra, ubi loci insula velut in cuneum attenuatur in istiusmodo angulum. Litus autem huius lateris admodum importuosum, cuius longitudo est circiter millia passum dcc. Rursus ab isto primo angulo Cantiano alterum et contiguum latus, quod ad meridiem vergit, contra occidentem protenditur usque ad alterum angulum, qui in laeva parte insulae situs extremo Cornubiae litore terminatur. Hoc latus est quasi frons et facies totius insulae, quae per hunc tractum, passis ad utrumque angulum brachiis, latum pectus ostentat, nanque hic latissima est, quippe quod a Dovero usque ad Fani Michaelis promontorium, quod in ultimo Cornubio litore imminet, esse in longitudinem millia passuum ccc arbitrantur, quo in latere frequentes ac celeberrimi sunt portus, tutissimaeque navium stationes. Postremo ab hoc laevo et altero angulo tertium latus incipit, quod ad Hispaniam occidentemque solem vergit, qua ex parte Hybernia est, inter Britanniam et Hispaniam sita, atque per curvum reflexumque litus propter Walliam, quae interest, extenditur ad ipsum tertium angulum, in aquilonem versus, spatio dccc millium passuum, ubi loci finitur insula. Ultra perpetuus est oceanus.
- In eiusmodi latere portus tutissimi sunt, et inde transitus in Hyberniam, ad unius diei navigationem, sed brevior ex Wallia ad Vatfordiam oppidum Hyberniae maritimum est, pari spatio atque ex Dovero Caletum, vel eo paulo plus, sed multo brevissimus ex Scotia, uti supra ostendimus. Ab hoc angulo usque Antonum, quod est oppidum maritimum cum portu eodem nomine nuncupato, contra meridiem, et idcirco Suthantonum vocant, nam suth meridies Anglice dicitur, inter Cantianum et Cornubiensem angulos, omnem insulae longitudinem recta linea metiuntur, dicuntque esse DCCC milliariorum, sicut latitudo ex Meneva sive Fano David usque ad pagum quem Hyermuthum vocant, qui est in extrema parte insulae quae ad orientem solem spectat, conficitur spatio millium passuum cc. Nam insula, ut demonstratum est, lata ac patens est in latere australi, quod posuimus pro eius fronte, hoc est, initio, et desinit in angustum. Ita circuitus omnis insulae constat non amplius octies decies centenis millibus passuum, atque sic minus ducentis milliariis quam Caesar supputarat.
- Sunt circa Britanniam complures parvae insulae, uti supra dictum est, et in iis duae quam celebres, tenui freto ab ea distinctae, inter se fere magnitudine pares. Una appellatur Vectis sive Vecta, contra meridianum Britanniae latus, a quo minimum distat circa quatuor, alibi vero septem, alibi xii passuum millium intervallo. Formam eius scriptores antiquissimi ovo similem tradunt, nam ab ortu, occasum versus, oblongior est, spatio xxx millium passuum, latitudine vero ab austro in aquilonem versus vix duodecim complet. Habitatores habet Anglos, et illos quidem frequentes, ac Vintoniensis est dioecesis. Hanc olim Vespasianus missus in Britanniam a Claudio imperatore primus in ditionem Romanam redegit. Altera est Mona insula nominatissima, quam mutatione unius literae Manam vocant, quae ab aquilone Scotiam, ab ortu aestivo Angliam, ab occasu mare Hybernicum habet propinquum. Haec olim mari disiuncta angusto, quoties decrescebat oceanus, cuius magni fiunt omni tempore aestus, adeo prope terram erat ut sine navigiis adiri posset. Quod a Romanis aliquando factum Cornelius Tacitus autor est, qui libro suarum Historiarum xiiij et in vita Iulii Agricolae tradit primo Paulinum Suetonium, deinde ipsum Iulium Agricolam, Britanniae legatos, Monam insulam incolis validam et receptaculum perfugarum armis domuisse, sed eam aggredi volentes, depositis omnibus sarcinis, praemisisse lectissimos auxiliariorum, quibus nota vada et patrius nandi usus esset, et illos reliquum exercitum altiores inter undas adnantem secutum transmisisse, ac ita repente stupefactos insulanos qui classem, qui naves, qui mare expectabant, pacem ab Agricola petiisse. Sed, ut idem ait, haud tam parvo negocio Paulinus rem gessit, qui ubi superato freto ad insulam pervenit, subito apparuit pro litore diversa insulanorum acies densa armis, virisque intercursitantibus foeminis more furiarum, veste ferali, crinibus deiectis, quae faces praeferebant, ac Druides eorum sacerdotes interim circum preces diras sublatis ad coelum manibus fundebant. Haec novitas aspectus ita Romanos milites perculit ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. Verum ad ultimum, cohortationibus Paulini ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre ac fanaticum agmen pavescerent, intulerunt signa, commissoque praelio obvios straverunt. Ita devictis insulanis Paulinus praesidium imposuit, eiusque iussu excisi sunt luci saevis superstitionibus sacri, in quibus insulani cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant.
- Iam satis commode divertimus. Hanc insulam ab initio Scoti tenuerunt, ad quos est brevior traiectus millium passum xxvi memoria nostra, Angli pariter ac Hyberni habitant quibus utraque lingua communis. Sed Derbiensis comes homo Anglus habet sua Sodorensi episcopali sede nobilem. Caeterum vide quid possit vetustas: insula nunc ab omni terra abest amplius xxv millibus, quae quondam vix mille passus procul erat, ex quo sunt qui audeant affirmare Monam esse eam quam Angliseam appellant, quae Walliae adiacet, estque Bangoriensis diocesis, cuius loci natura talis est etiamnum qualem ex Tacito docuimus habuisse illud litus quod inter Monam et continentem intererat. Attamen tale quid per angustiam loci, qui in circuitu vix est millia passum xl, per sterilitatem terrae, per inopiam arborum frugumque omnium non tam hominibus licet somniare quam pecoribus, a quibus insula pene deserta et inculta continenter despascitur.
- Sed ad Britanniam revertamur, quam Angliam appellamus, ut qualis praesertim nostra tempestate sit tandem explicemus. Coelum crassum, in quo facile nubes, imbres ventique coguntur, atque eo minus frigoris aestusque propter ipsius coeli crassitudinem. Noctes clarae, et in extrema aquilonari parte insulae ita breves ut finis atque initium lucis exiguo discrimine internoscatur. Dies aestate longiores, cuius rei ratio est quod insula prope sub ipso septentrionis vertice iaceat, circa quam suo aestate longe sub terris ad orientem per plagas aquilonares rediens diutius immoratur, sicut hyeme longe abest cum propius meridiem excurrit ad ortum. Ego observavi Londini, quae urbs in australi insulae parte posita est, noctem circiter solstitium aestivum vix quinque esse horarum. Regio ipsa quocunque anni tempore temperatissima, atque coeli nulla gravitas, adeo ut rari sint morbi, et inde minor medicinae usus quam alibi, quapropter plures passim homines centum et decem vivunt annos, nonnulli etiam centum et viginti. Terraemotus hic fere nunquam, fulmina admodum rara. Solum vero foecundum frugiferumque, utpote quod absque frumentis et leguminibus, cuiusque generis materiam producit, praeter abietem, et ut ait Caesar, fagum. Nunc tamen est passim fagus quoque, item alias arbores praeter oleam et caeteras id genus calidioribus terris oriri solitas. Vites in hortis magis umbrae quam fructus causa passim crescunt, atque uvam ferunt, quae tamen nisi sequatur calida aestas, raro maturescit. Seritur suo tempore triticum, siligo, ordeum, avena, frumenta alia non habent, atque leguminum sola faba et pisum. Fruges cito perveniunt, sed tarde maturescunt. Causa utriusque rei est multus humor terrarum coelique simul. Frumenta et legumina matura cum spicis ac siliquis deferuntur in horrea, atque usque eo servantur dum ad usum excutere oporteat. Vinum, uti ostendimus, tellus non gignit. Pro vino, cervisia, quam ex ordeo conficiunt, in usu est, potus certe assuetis tum utilis, tum iucundus. Sunt vina ex Galliis, Hispania et Creta insula apportata. Nemora pomifera, etiam glandium amoenissima. Flumina quoque pulcherrima quae agrum irrigant. Mirum dictu, sed verissimum est, Thamesim, Humbrum, et nonnulla alia flumina non facile augeri imbribus, quod ideo fit quia terra suapte natura sabulosa multum bibit aquae. Colles passim multi, nullis arboribus consiti, nullique aquarum fontibus irrigui, qui herbam tenuissimam atque brevissimam producunt, quae tamen abunde ovibus pabulum suppeditat. Per eos ovium greges candidissimi vagantur, quae sive coeli seu bonitate terrae mollia et longe omnium aliarum tenuissima ferunt vellera. Sed terrae sterilitate id cum primis, teste Vergilio, assignandum est, qui libro iij Georgicis de ea re sic docet:
Si tibi lanicium curae, primum aspera sylva,
Lappaeque tribulique absint, fuge pabula laeta.
Atqui cum nunc Anglicana lana, ut diximus, multo sit pretiosissima, veteres tamen scriptores de ea nihil meminerunt. Nam Vergilius Milesiam ut optimam celebrat, in iiij Georgicis:
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit, eam circum Milesia vellera nymphae
Carpebant.
Est enim Miletus civitas Asiae. Et deinde Columella, qui Claudio principe circa annum salutis liij floruit, libro De Re Rustica vij de ovibus pretiosis ita loquitur: Generis eximii Milesias, Calabras, Apulasque nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. Haec ille. Et postremo Plinius libro octavo de pecorum et lanarum natura eadem fere tradit. Hinc igitur cognosci licet nullam olim apud veteres Britannos Anglosve lanigeri pecoris curam fuisse, sed illos post aetatem Plinii, vel omnino tardissime eam suscepisse, ac lanam per Francos mercatores, ut viciniores, ad alias gentes delatam. Quo factum est ut Itali etiam nunc Anglicam lanam vocent Franciscam, perinde quasi eam Francia ferat. Ac sic homines paulatim effecti sunt magis industrii. Idem postea lanarum studium Scotis esse coepit, quamvis vellus rudius sit.
- Ad prima redeo. Illud nempe admiratione dignum: oves enim istae praeter rorem coelestem nullum bibunt potum, adeo ut etiam a pastoribus de industra a fontibus arceantur, quando experientia cognitum dare bibere illis esse exitiale. Hoc vellus vere aureum est, in qui potissimum insulanorum divitiae consistunt. Nam magna auri atque argenti copia a negotiatoribus eiusmodi in primis coemendae mercis gratia in insulam quotannis undique apportatur, ibique perpetuo manet, quia alio terrarum referri omnibus lege vetitum est. Unde fit ut opes maiores nusquam gentium sint. Sane absque immani pecunia, quae ultro citroque per manus ementium vendentiumque ubi funditur, atque vasis sacris, quae prae magnitudine pretii aestimari non possunt, nullus ferme adeo tenuis homo est quin ad usum quotidianae mensae habeat salinum, scyphos, vel cochliaria argentea, et quisque pro fortunis complura ac varia vasa. Abundat Anglia omnia pecudum genere praeter asinos, mulos, camelos, et elephantos. At nullum gignit venenatum animal aut rapax, praeter vulpem et olim lupos, sicut alibi memorabimus. Quare vagum pecus et nullo fere custode tutum est. Videre enim licet armenta boum et equorum ac ovium greges interdiu noctuque passim errare per montes et valles, per agros compascuos ad pascendum communiter relictos, aut per fundos, quos post collectos fructus consuetudine quadam pervetusta vicinus quisque communes habet ad alendum pecus. Idcirco equis testiculi amputantur, ut cantherii facti sub dio maiori compendio pascantur. Equorum bona pars non succussat sed graditur, neque tamen succussarii gradariive valentissimi sunt, ut animalia mitia minusque ferocia. Eadem est natura bobus, quapropter plures simul ad unum aratrum atque currum coniugantur. Nam similiter bobus ac equis aratur terra, plaustraque trahuntur, quorum ad onera ferenda maximus est usus. At bos et vervex animalia sunt in primis propter convivia nata, quorum caro non alibi ferme iucundioris saporis, sed bubula praecipui est, cum praesertim sale conditur in aliquot dies. Nec id admodum mirum: nam illud animal ab omni labore vacuum ad communem cibum nutritur. Sane Anglorum victus maxima pars in carne consistit. Boves quoque, qui post longos labores iam vetuli occiduntur, non carent sua gratia, tametsi caro durior est. Avium domesticarum sylvestriumque numerus infinitus.
- Maximae sunt gallinae Cantianae. Anseres iuniores antequam primam mutent plumam loco lautarum epularum habentur, cum creverint non item. Sylvestrium delicatissimae perdices, phasianae, coturnices, merulae, turdi, alaudae. Haec avicula hyberno tempore, quod minime saevum est, mirifice fit pinguis, tumque innumerabilis capitur numerus, ac maxime omnium mensas ornat. Sunt cygni, qui in lacubus et fluviis non tam minima voluptate omni tempore natantes spectantur, quam maxima animi moestitia, multo mane in dies singulos audiuntur corvi cum cornicibus crocitantes. Nusquam gentium maior cornicum multitudo, genus equidem avium maleficum. Haec enim terra avis eo conservatur, quod edit lumbricos aliosque vermiculos, quibus terra hoc magis abundat quo est humidior. Verumtamen ex altera parte multo plus nocet, quippe non modo maturas fruges devorat, sed cum nascuntur rostro evellit semen sic ut agricolae necesse habeant per idem tempus locare pueros per arva cum arcubus, quando voce humana non deterrentur, qui eas abigant. Et quia ardea solet in earum nidis postea nidulari, idcirco eiusmodi infelices aves circa villas nobilium, qui ardearum aucupatu delectantur, in summis arboribus, quibus villae ipsae ventorum flatus vehementiores vitandi causa circumseptae sunt, impuniendos faciunt, atque ita genus durat cum magno agricolarum damno. Quare memoria nostra in principum concilio sancitum est ut eiusmodi cornices modis omnibus funditus extinguerentur, consituto etiam pretio illis qui eas necarint. Piscium item omnis generis copiae redundat, verum multorum nomina non eadem atque Latina sunt. Capo vocatur gornardus, asellus wytingus, mugiles sive cephali muletti, rhombus turbottus, pagri seu phagri bremmae, scombri marcharelli (ob quandam illis innatam siccitatem omnino ignobiles), alosae sive slupeae schaddae, nullius neque gustatus neque pretii, silurus sturgio, lucius quem appellant Itali pike. Is piscis quemadmodum olim vilior, sic nunc apud Anglos multo est pretiosior, qui ex palustri aqua in vivaria translatus, ac nidore illo olido purgato, anguillis minutisque pisciculis pastus, mirandum in modum pinguis sit. Mox in piscario foro vivus cum vendi debet, si opus sit, ei venter cultro aperitur, ut illud pingue quod habet ostendatur. At si minus vendatur, eo tamen vulnere affectus (mira res dictu) glutinoso contactu sanatur. Sed ostrea non alibi delicatiora, nec plura. Fert item aurum, argentum, plumbum album, id est stannum, plumbum nigrum, cuprum. Nascitur etiam in maritimis regionibus ferrum, sed eius exigua est copia. Insunt et margaritae et gagates lapis. Haec de bonitate coeli ac terrae summatim. Nunc de habitu hominum dicere licet.
- Sunt Angli procera statura, venusta et candida facie, caesiis ut plurimum oculis, et ut sono linguae Italis persimiles, ita corporum habitu ac moribus ab illis pene nihil discrepant. Belle morati, consilia cunctando capiunt, ut qui sciunt nil esse tam inimicum consiliis quam celeritatem, mites, et suapte natura ad omne humanitatis officium propensi, et cum primis nobiles vel ergo peregrinos, sed plebs praesertim urbica non item. Amicos domum suam invitant, hospitioque benigne, et in prandiis ac coenis hilare, nitide, lepide, atque ampliter accipiunt, idque officium humanitatem vocant, etsi, ut Tacitus ait, pars est servitutis non modica alieno tantum cum taedio indulgere palato. Caeterum bello intrepidi, optimi sagitarii, ac in militia morae haud multum patientes, et idcirco ubi ad arma ventum est, statim de omnibus fortunis alterius partis dimicantur, quia omnia victorem sequuntur. Sed neque arces aedificant, quin olim conditas vetustateque ruentes minus sarciendas curant. At extra patriam, si cum hoste res sit, militarem disciplinam per omnia serviant. Reliqui, qui ad studia literarum incumbunt, facile proficiunt, quorum hodie ingens floret numerus. Vestimento non multum absimili Gallico utuntur. Foeminae niveo candore, insignique forma, quam longe decentissimo vestitu honestant. Urbes habent atque oppida egregia, frequentesque pagos, et villas passim magnificas. Sed quia in animo est alibi tam de locorum situ quam de hominum moribus locis perappositis memorare, ideo in praesentia hoc supersedere labore libuit. Igitur de religione gentis aliquid duntaxat subiiciamus. Britannia statim ab initio orti evangelii, teste Gilda, Christianam pietatem complexa est, quam mordicus semper retinuit, etiam inter saevas Romanorum imperatorum persecutiones. Id quidem temporis Britanni, tametsi non publice, Christum colebant, quod Romanorum Anglorumque armis victi, diis sacrificare cogerentur. Privatim tamen multi ab officio non discedebant, ita ut Christiana religio, sicut alius infra docebit locus, in insula semper extiterit, donec postremo, authore divo Gregorio, ab interitu vindicata est, quae adeo deinceps crevit ut nulla sit hodie (credo) natio quae omnia quae ad divinum cultum pertineant, sanctius diligentiusque observet. Ita esse attestantur tot templa ornatissima quae vicatim habent, tot ad ipsa templa frequentes hominum conventus, qui faciundis sacris continenter intersunt, tot denique divorum pretiosa mausolea, id est sepulchra. Quocirca Angli ob id in primis collaudandi sunt, quod multo Christianissimi religiosissimique sint. Haec in prima operis mei parte proposita volui, priusquam bella scriberem, quo legentes statim a principo scirent cuius ac quanti populi res gestas, cuiusve patriae mores in reliqua parte essent deinde accepturi. Sed Deus faciat ut incoeptum opus recte absolvamus.
- Britanniam qui mortales ab initio coluerint, indiginae an advenae, parum compertum. Quo factum est ut iam inde usque ab antiquis temporibus de ea re autores inter se minime consenserint. Super qua, ut ne aliquid affirmando temere fidem meam obstringam, vel aliquid refellendo invidiam mihi parem, hic commodum illorum sententias ordine repetam ob oculosque legentium ponam, quo aliorum iudicio, sicuti in eiusmodi quae incerta sunt fieri decet, omnia subiiciantur, quia historia rerum gestarum narratio est, non item divinatio. Caius itaque Iulius Caesar, antiquissimus rerum scriptor, libro suorum Commentariorum quinto de Bello Gallico, tradit Brittaniae partem interiorem ab iis incoli quos natos in insula memoriae proditum esset, et maritimam partem ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio in insulam transissent, ac eos ubi illuc pervenerunt, bello illato, ibi permansisse atque agros colere coepisse. Huic opinioni Cornelius Tacitus, in Vita Iulii Agricolae, qui Domitiano principe Britanniam obtinuit, pene assentitur. Qui insulam a principio a vicinitatibus habitatam sentiens, et id per argumenta affirmare cupiens, ita inquit: Magni artus Germanicam originem asseverant, Silurum colorati vultus et torti plerunque crines, et posita contra Hispaniam Iberos veteres traiecisse, easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt &c. Bedas vero homo Anglus, quo nihil castius, nihil melius, nihil verius, qui circiter annum salutis humanae DCC floruit, longe aliter de origine gentis sentiens, scribit libro Ecclesiasticae Historiae primo Britannos continentis qui sunt inter Gallos et Hispanos, accolae oceani, ex tractu Armoricarum civitatum advectos, insulam primum occupasse, illique nomen dedisse, quippe quae antea, ut infra dicemus, non Britannia sed Albion appellata est. Cui opinioni, id est de nomine insulae indito, Pomponius quoque Laetus recentium autorum gravissimus favet, sicuti etiam consentit cum Caesare de indiginis qui nati in insula eam primi tenuerint. Sed ante Bedam Gildas, homo Britannus, de quo supra in proemio meminimus, cui nihil remotius est quam mentiri, nihil propius quam veritate inniti, aliquid lucis huic origini affert: siquidem in descriptione Britanniae ait, haec erecta cervice et mente, ex quo inhabitata est, nunc Deo, interdum civibus, nonnumquam etiam transmarinis regibus ingrata consurgit, &c. Hic Gildas innuit primos insulae habitatores cognitionem habuisse Dei, quales fuerunt qui post diluvium, id est inundationem illam aquarum quae incidit tempore Noe, terram multitudine opplerant, atque ita eam ab initio non caruisse incolis, uti infra fusius dicetur. Item demonstrat cives quandoque rem administrasse, et aliquando Romanos, quos non uno loco vocat transmarinos reges, et Britanniam ingratam appellat quod saepius fidem similiter Deo patri ac suis principibus debitam fefellisset. Is vir sanctissimus epistolam instar libelli scripsit, in qua primum insulae situm posuit, deinde historiam sui temporis breviter tetigit, postremo suorum Britannorum ac temporum mala deploravit, adductis in medium multis sacrae scripturae testimoniis, quibus eos et a male faciendo deterreret et ad bonum frugem, ut aiunt, reduceret. Et quia paulo obscurius scripsit, idcirco eius libellus rarior est. Ego duos tantum codices inveni, unde omnino pauca, caeterum syncera, hausi. Extat item alter libellus (ut tempestive lectorem nefariae fraudis admoneamus) qui falsissime inscribitur Gildae commentarium, haud dubie a quopiam pessimo circulatore compositum ad corroborandum cuiusdam novi hominis commentum. Sane is nebulo longe post homines natos impudentissimus summatim illud ex eiusmodi novi authoris farina dealbavit, crebro facta Bruti mentione, id quod Gildas nunquam somniavit, et ut callidius legentes falleret quaedam ex suo addidit quo vel duos fuisse Gildas, vel hunc libellum Gildae prioris opusculi epitomen crederes. Quorum tamen utrunque tantum abest ut a doctis recipiatur, ut etiam unusquisque mediocriter eruditus id doli facile deprendat ac pro fallacia habeat. Sed ut nemo homo in istiusmodi errore in posterum tempus versaretur, nos nuper ipsius Gildae opus divulgandum curavimus. Iam redeat unde aberravit oratio. Atque istae sunt quas habui in medium adducere, sententiae veterum scriptorum, de principio Britannici populi, quod iam satis planum factum esse arbitramur.
- Atqui nonnulli alii authores, qui apud vulgus maioris sunt nominis quam eorum cura aut fides in scribendo mereatur, aliam genti originem invenerunt. Quae sane res quanti a principio momenti esse coeperit, Gulielmus Neuburgus, homo Anglus et eorum authorum aequalis, qui circiter annum salutis humanae MCXCV cum Richardo primo Anglorum rege vixit, testatur. Is in proemio historiae sui temporis, cum de Gildae autoritate loquitur, ita scribit: Integritatis tamen eius non leve documentum est, quia in veritate promenda propriae genti non parcit, et cum admodum parce bona de suis loquatur, multa in eius mala deplorat. Nec veretur, ut verum non taceat, Brito de Britonibus scribere, eos nec in bello fortes fuisse, nec in pace fideles. At contra quidam nostris temporibus pro expiandis istis Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufredus hic est dictus, cognomine Arthurus, pro eo quod multa de Arthuro ex priscis Britonum pigmentis sumpta, et ab se aucta, per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine obtexit. Quinetiam maiore ausu cuiusdam Merlini divinationes falsissimas, quibus utique de suo plurimum addidit dum eas in Latinum transferret, tanquam approbatas et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit. Haec ille, et ante illum Gildas. At non ego, qui quod scriptum est scribo, propterea non est quiquam omnium qui iure possit nobis succensere et istud in Britannos dictum vulgo olim iactum, nec in bello fortes &c. Sed neque Sallustius male a suis Romanis audivit quod literis mandasset illud turpe probrum civitati Romana a Iugurtha rege, non mehercule iniuria illatum, cum dixerit, urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit. Et id, quia lex iubet ut scriptor ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat. Est itaque in eo libro, cuiuscunque sit, Brutum filium Sylvii, quem Ascanio Aeneae filio natum constat, post Graecam peragratam devictamque Aquitaniam, monitis Dianae Britanniam cursu petiisse, et primo accessu gigantibus qui id temporis eam tenerent insulam, atque ad arcendam vim advenarum armati undique evestigio concurrissent, interfectis, eam occupasse, ex seque Britanniam appellasse, et sic demum Brutum generis Britannici atque imperii autorem extitisse, filios genuisse, ac illos deinde et gentem suam et regnum mirum in modum propagasse. Caeterum Livius, Dionysius Halicarnaseus, et plerique alii qui diligenter de antiquitatibus Romanorum scripserunt nunquam huius Bruti meminere. Neque illud ex Britannorum annalibus prodi potuerat, cum iampridem illi omnia librorum monimenta amiserint, id quod Gildas testificatur, qui circa annum salutis DLXXX claruit. Is enim in principio suae epistolae de ea re ita tradit: Illa tantum proferre conabor in medium quae temporibus Romanorum imperatorum Britannia et passa est et aliis intulit civibus, et longe positis mala; quantum tamen potero, non tam ex scriptis patriae scriptorumve monimentis, quippe quae vel, si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exilio classe longe deportata non comparent, quam transmarina relatione, quae crebris interrupta intercapedinibus etiam non satis claret, et reliqua. Sed ea venia olim antiquitati data est, uti plerique populi ausi sint origines suas etiam ad deos, sicuti in primis fecere Romani, referre authores, quo primordia gentis et urbium augustiora felicioraque essent, et illa quamvis ex poeticis magis fabulis quam ex incorruptis rerum gestarum monimentis constarent, pro veris tamen habita sunt. Idcirco et ea quae postremo de antiquitatibus Britannorum memoriae prodita fuerunt, ita facile vulgo credita sunt ut posteritas Bruto principium generis assignarit, ac ne illa ipsa ulla unquam temporis iniuria in oblivionem irent, velut longe verissima, duo egregii historici literis perpetuanda curarint, Henricus Huntyngtonius archidiaconus, et alter qui historiam suam Polychronicon appellavit. Et haec sunt quae a recentioribus de Britannorum origine tradita ad posteros manarunt.
- Ego vero quanquam pollicitus sum me neque de unius neque de alterius sententia, de eiusmodi tam ve tera origine gentis quicquam pro certo affirmaturum aut pro falso reprobaturum, sed omnia, prout hactenus fecimus, iudicio legentium subiecturum, dicam tamen hoc loco, postquam res in coniectura posita est, id quod minus a vero abhorrere videtur, ut in tanta veterum autorum varietate nos aliquid certi de istis primis terrae huiusce incolis aliqua saltem verisimili ratione tradamus, probemusque quod ex scriptorum testimonio parum, uti video, liquet, quia rem per se satis claram, perinde quasi incomprehensam, in medio tacitam relinquere omnino honoris non esse ducimus. Itaque cum insula ex Gallico litore, claris praesertim diebus, facile cernatur, et propter albas rupes quae circa litus sunt, unde Albion quandoque dicta est, navigantibus procul appareat, haud ullo unquam tempore ipsius continentis populo incognita esse potuit. Quare incredibile est eam aliquando habitatoribus caruisse, quae eodem tempore ac caeterae ceperunt terrae, eos accipere potuit, et non expectare aut ab Hispania, Germania, Gallia, vel Latio, uti recentiores scriptores ferunt, incolam exulem aut profugum, ac saepe nocentem. Hinc proinde credere licet ab ipso prope orbis initio insulam habitatam fuisse, et eandem post diluvium Noe, una cum aliis terris, suos habitatores accepisse, quos Caesar indigenas vocat, qua in re vel Gildas iuxta mecum sentit, uti supra ostendimus. Nec tamen inficior quin deinde Germani, Galli et Hispani populi finitimi illis indigenis admisti eam incoluerint, sicut hodie faciunt, et in iis Britanni continentis, a quibus, ut primis advenis frequentioribusve, Bedas perhibet nomen insulae immutatum. Plinius autem libro quarto, cum de Britannia meminit, videtur innuere insulam nomen invenisse ex illis parvulis insulis quae inter hanc et Hyberniam iacent, qui inquit, Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec igitur origo vera, quae laudem et gloriam Britannorum gentis non minuit, non debilitat, non obscurat, sed maxime auget, confirmat, nobilitat. Si enim velimus diuturnitate temporis, ut de aliis felicitatis dotibus taceamus, ipsam uti nunc moris est, nobilitatem metiri, ecquid antiquius, gloriosiusve est, quam iam inde ab inito, honesto nasci loco, et ibidem propagare in annos ferme perpetuos familiam, genus, imperium? Hinc in primis indigenae veteris Latii summo sibi duxerunt semper honori, quod in ea terra geniti diu regnarint. Haec eadem domesticae laudis amplitudo Britannorum aboriginum, ac monimentum gloriae aeternum est. Caeterum pro necessitudine negotii nos satis processisse rati tandem aliquando ad rem ipsam veniamus.
- Sed ecquo progrediemur, cum omnia prospiciam plena tenebrarum? Equidem nihil occultius, nihil incertius, nihil ignorantius rebus Britannorum a principio gestis, partim quod annales, si qui fuerant, sicut supra ostendimus Gildam testificari, funditus perierant, unde postea qui historia scripserunt nihil hauriri potuere; partim vero quod ea gens, ut longe posita, tardissime cum Graecis tum Romanis cognita est. Istud ergo silentium rerum fuit <causa> quamobrem boni autores minus multa de huius populi primordio memoriae prodiderint, ac nonnulli ausi sint nimis multa garrire novamque condere historiam, per quam imperiti vulgi, cui semper pluris est novitas quam veritas, admiratione in coelo esse videntur, ubi eos haud inviti nos relinquemus, quod in disceptationem de his commentitiis rebus minime vocandos ducimus. Verum quia consilium est locis perappositis, cum id praesertim tempus poposcerit, ea nostrae historiae coagmentare, quae Caesar, quae Tacitus, quae Gildas carptim de rebus in Britannia gestis scripserint, idcirco percurremus vitas regum, quos ista nova historia repente et uno quasi partu genuit in lucemque edidit. Et illud, quamvis non sine stomacho, faciemus, tum rationis temporis habendae, tum malevolentiae deprecandae causa. Simulque errata quae in ea sunt (sunt autem infinita) evellere nitemur, quo ne legentes offendant neve in ea irruant. Atque hoc nostrum est institutum, quo usque eo utemur, dum scribendo ad initium imperii Romanorum Anglorumque pervenimus. Tunc enim paratiores erunt duces quos certos deinde sequamur. Sed age, iam demus nos in viam, ut citius aspiremus quo contendimus. Ille igitur Brutus seu Brito (sic enim nominandus erat, ut ex eius nomine Britannia alio pacto dicta videretur) fertur a principio insulae potitus imperio, ac Britannorum gentis autor fuisse, nec diu deinde visus in terris. Dein tres eius filii, Locrinus, Camber et Albanactus, regnum inter se divisisse dicuntur. Sed non multo post extinctis morte fratribus, Locrinus totius insulae imperium consecutus est, quem Guindelona uxor, filia Coronei, unius ex sociis Britonis, interfecit, quod ille ob pellicis amorem divortium secum fecisset.
- Successit patri Mandan, is Mempricium et Manlium creat. Inter hos, post mortem patris, de regno statim foedo certamine orto, Manlius occiditur. Mempricius nihil in vita gessit, quamobrem in morte honoris quicquam ei habendum esset, quippe cum inter venandum a suis longe abisset, a lupis, quibus id temporis insula abundabat, dilaniatus est. Regnat deinde Ebrancus eius filius. Hunc ferunt Eboracum, urbem celeberrimam ad septentrionem, condidisse inter Uscam et Fossam flumina, quae ipsam urbem praeterlabuntur, ac inde simul iuncta in Humbrum fluunt, posuisseque ad extremam Britanniae partem, quam hodie Scotiam dicimus, oppidum Puellarum. Nunc, uti supra docuimus, Edinburgi arx est. Ebrancum Brito cognomento Viride Scutum filius sequitur, qui neque domi nec foris satis clarus fuit. Huic Leylus filius succedit, qui Carliolum oppidum in laeva parte insulae, quae ad Scotiam pertinet, prope Edenam fluvium construxisse fertur. Carliolum hodie civitas est episcopali sede nobilis. De hac urbe Rogerius Hovedenus post Bedam annalium scriptor ita scribit: Britannice Carleil, Latine Lucubalia vocatur. Post Leylum Rudubras regnum obtinet. Istum ferunt duas aedificasse urbes, Cantuariam in Cantio, quam Angli quandoque Doroverniam dixerunt, quae abest a mari millia passuum duodecim, et Vintoniam, ac oppidum nomine Septoniam ad australem plagam, quod incolae nostro tempore Shaftesburiam vocitant. Vintonia autem urbs est in ora maritima, quae ad austrum spectat, inter duos colles posita valde celebris. In Rudubrae demortui locum surrogatur Badudus, quem Bathoniam oppidum aedificasse tradunt, ornatum hodie communi sua et Wellensi episcopali sede, eoque loci, ut fama est, balneas tepidis fluentes aquis struxisse, quod opus quidam falso Iulio Caesari assignant, cum satis liqueat Caesarem usque ad hunc locum non pervenisse. Extant etiam nunc ipsae balneae, ubi loci tepidae scaturiunt ebulliuntque aquae, quibus in primis lavantur pueri voluptatis causa. Ego vidi ipsos pueros in eo lacu natantes e fundo mordicus argenteos numos referre, iactatos per lusum a circumstantibus in balneas ipsas. Is demum Badudus magica arte, quam passim docuit, fretus, praestigiisque daemonum actus, eo insaniae venit ut sibi alas volandi gratia aptaverit, quibus munitus cum in altum tolli coepisset, repente cecidit, quo casu collisus excessit e vita, ad inferosque descendit. Ita mala ars malo illi fuit. Insecutus est Leyrus eius filius, qui non minus egregie quam prudenter annos multos regnavit. Is condidit Lecestriam oppidum in interiore parte insulae. Huic tres tantum filiae erat, quas iam senio confectissimus quibusdam suis heroibus locandus ac opes aequa lance dividendas statuit, quas tamen duabus natu maioribus, quae prius nupserant, assignavit, eo quod illae plus amoris in ipsum habere viderentur, quas postea una cum viris contra atque putarat ingratas, crudeles, impiasque invenit. Minima autem natu nomine Cordilla, moribus tantum ac pulchritudine dotata, cuidam regulo Gallorum in matrimoniam data est. Haec, cui natura praecox ingenium dederat, interrogata an parentem multum diligeret, respondit se patrem ferre in oculis, semperque laturam, licet deinde contingeret ut quempiam alium (de marito intelligebat) ardentius amaret. Quo responso, tametsi sapientiae pleno, Leyrus indignatus indotatam, ut dictum est, regulo Gallo puellae forma capto collocavit. Sed haud multo post a generis eius mortem longum expectare consensentibus regno spoliatus, ad Cordillam confugere coactus est, a qua in regnum restituitur, interfectisque generis triennium regnat. Per id autem tempus Cordilla, amisso viro, in Britanniam rediit, regnumque paternum iussu populi obtinuit. Morganus interea et Conedagius sororum filii gravatissime parebant foeminae, pudebatque diutius tam vile servitutis iugum tolerare. Itaque, facta militum manu, omnia caedibus, incendiis, rapinis vastare coeperunt, quo mulierem ad certamen traherent. Quam haud ita multo post cum parvo exercitu obviam factam ceperunt, in carcerem coniecerunt. Hic egregia mulier, cui ad superandam superiorum regum gloriam virilis tantum defuit sexus, amissi regni dolore perculsa, post annum quintum quam regnare coeperat sibi mortem conscivit. Victores inter se insulam partiti sunt, sed brevi tempore intervenit regni cupiditas immensa, ita ut, Morgano e medio sublato, Conedagius solus sit rerum potitus. Deinde regnum obtinuere Rivallo, Gurgustius seu Gorguntius, Silius, Iagus, Chinemarchus, Gorbodio. Post Gorbodionem Ferrex et Porrex eius filii inter se de regno dimicare coeperunt, in quo certamine Ferrex interfectus est. Cuius caedes tantum matri, quae eum vehementer amabat, doloris inussit ut subito furore percita alterum filium nacta dormientem, adiuvantibus ancillis, crudeliter obtrucidaret, res profecto post hominum memoriam longe rarissima auditu. Secundum haec secuta est etiam aetas atrox praeliis, discors seditionibus, ipsa quoque pace saeva. Cum enim fortissimus quisque sibi regnum acquirere affectaret, eatenus inter illos bellatum est quoad omnis imperii potestas ad quinque regulos pervenit.
- Oportet hoc loco paulisper a proposito me divertere, et monere eos qui legerint de errato, quod non parum nitorem, si quis sit, novae historiae corrumpit. Post illos enim quinque regulos seu tyrannos, qui non habentur numero regum, ponitur Dunvallo Molmicius rex, pater Bellini et Brenni, ac legimus illo mortuo filios regnum inter se divisisse, atque post sedatas ex ea regni divisione ortas discordias, simul iunctis armis primum Gallos, deinde Romanos superasse, urbemque Romam cepisse ac incendisse, et Brennum in Italia post adeptam victoriam remansisse. Hic ex ratione temporis, quod interfuit inter Bruti adventum in insulam et captam urbem Romam a Brenno, non quadrat, ut statim post illos quinque tyrannos ponatur in ordine regum Dunvallo Molmicius pater ipsius Brenni. Siquidem Brutus sive Brito fertur anno circiter decimo post interitum Sylvii patris insulae imperio potitus esse, cum ageretur annus ab initio mundi centesimus super quater millesimum. At post dccx annum quam Brito venisse dicitur in insulam, urbs Roma, prout tam ex epitome temporum Eusebii quam ex Latinorum Graecorumque historiis constat, Brenni ductu a Gallis Sennonibus capta est. Is autem Brennus, si novae historiae credimus, ab eaque numerum annorum colligimus, quorum ratio minus recte initur, circiter cccc annum post adventum Bruti in insulam militari arte floruit. Quapropter liquido constat Brennum hunc, a quo historia captam esse urbem testatur, ante cccx annos fuisse quam illud bellum susceptum sit. Ne igitur hunc manifestissimum errorem error sequatur, necessario ordinem commutabimus et reliquos ponemus reges donec ad ea tempora venerimus, quibus de Bellino et Brenno ratio ipsa iubebit nos mentionem facere. Sed rursus revertamus eodem.
- Quinque igitur tyranni regnandi libidine agitati statim mutuis inter se odiis in bellum ruunt. Ingens simul seditionis furor per cives pervadit, premitque acriter. Verum ita usu venit ut tyrannis brevi post tempore suo mucrone confectis atque deletis, respublica sibi reddita, eiusque forma ad unius imperium reducta sit. Itaque Gintolinus populi iussu rex dicitur, vir consilio bonus, cui uxor erat nomine Martia, mulier praeter caeteras pulchra et sapiens. Dei nutu factum credunt ut Gintolinus ad regnum civilibus dissensionibus quassatum pervenerit, quo illud in pristinum statum restitueret. Quod naviter fecit: ubi enim eo est potitus, rempublicam Britannicam ab aliis regibus fere informatam iure, legibus, ac moribus velut de integro condere at que ornare maxime studuit. Sed ante omnia, discordias quae adhuc tanquam reliquiae factionum durabant, penitus sedavit, sustulit, quem talia agentem mors cita extinxit. Genuit ex Martia uxore unicum filium Sicilium, qui cum nondum imperio maturus esset, Martia, multarum rerum perita, regni interim curam suscepit. Haec id quod e republica esset in primis sibi faciendum rata, leges tulit quas Martianas posteri appellarunt. Post Sicilium, qui haud diu susperstes fuit, regnavit Chimarius, Danius, et Morvidius. Is animo strenuus sed crudelitate insignis: cum saevitia pravi ingenii per cruciatos hominum, quos identidem tormentis afficiebat suaque manu percutiebat, satiari non posset, ad extremum cum feris temere congressus turpiter interiit, atque eius fortitudo in nervum, ut dicitur, per hunc modum erupit. Corbonianus filius in regnum successit, patris valde dissimilis, homo frugi bonae, cui semper pax quam bellum longe magis cordi fuit. Archigallo deinde Corboniani frater rex creatur. Iste statim nobilibus infestus principibus necem parat, quorum potentia ei formidolosa esset, contra ignobilissimos quosque in honore habet. Quare brevi ab ipsis nobilibus tantam crudelitatem non tolerantibus, regno deiicitur. In cuius locum Eliodorus vir iustus eius frater substituitur, qui veritus ne sibi fraudi foret si pro sua parte non curasset in primis quae putaret fratri conducere, incredibile dictu est, quanto studio apud principes egerit ut Archigallo in regnum restitueretur. Quod ad ultimum animis optimatum per eius preces mitigatis consecutum est, rarum porro pietatis exemplum, si quis voluerit mente revolvere quanta sit libido inter mortales regnandi. Elidioro postea cognomen Pio ex hac erge fratrem pietate fuit. Is Archigallo cum suo periculo satis didicisset, non posse se regnum retinere nisi mores mutaret, aliquam aetatem ab omni vitio vacuam vixit, qui post receptum imperium decem regnavit annos.
- Ac tantum interdum abest ut calamitas noceat, ut etiam sit illustris ad laudem. Eliodorus Pius fit iterum rex, quem Vigenius et Perydorus iuniores fratres Londini dolo capiunt atque in carcerem detrudunt, eum locum cui Turris nomen est, quae etiamnunc extat. Hanc equidem arcem satis munitam et multis turribus, unde nomen habet, extructam, falso vulgus praedicat a Iulio Caesar conditam, qui de Londino non meminit, quippe qui eo non pervenerat. Vigenius et Perydorus inter se confestim regnum partiuntur, quibus paulo post morbo assumptis, Eliodorus, iam satis fortunae mortales semper ludificantis casibus iactatus, rursus rex efficitur, vir certe clarissimus, qui quo minus regnum sibi appetebat, hoc magis ad id ob virtutem, qua ornatus est, vocabatur. Regnavit deinde annos quatuor. Secutum est postea tempus militaris gloriae, non item aliarum virtutum prorsus sterile, quo reges fuerunt Reginus, Morganus, Ennanus, Iduvallo, Rynio, Geruntius, Catellus, Coyllus, Porrex Secundus, Cherinus, Fulgentius, Eldalus, Androgeus, Urianus, et Eliud. Istum secutus Dunvallo Molmicius (hic enim eius est locus, si rerum gestarum seriem servare ac temporis rationem habere volumus) quem supra ostendimus, extra suum ordinem per incuriam positum. Is ea quae utilia fore et e republica esse arbitratus est a principio studere coepit, itaque militarem artem pene extinctam in pristinum usum revocavit. Ius atque leges novas, et illas quidem salutares, dedit, quas deinceps Mormicinas leges appellarunt. Templa deorum immortalium loco asyli, omnibus ad ea confugientibus, esse constituit. Primus aurea corona usus est. Viros ad bonas artes incumbentes opibus et favore iuvit, ut suo exemplo et principes regni idem facerent, atque iuventus ad virtutes capessendas magis incitaretur. Item pondera ac mensuras rebus vendendis frequentioribusveque posuit, fures et noxium omne genus hominum severissime punivit, fecit quamplures vias, decrevitque in quam latitudinem fieri deberent, ac lege sanxit ius earum ad principem duntaxat pertinere, eiusque iuris violatoribus pariter atque iis qui in illis maleficium aliquod faceret horrendas constituit poenas. Praeterea ut ne terra vacaret, neve populus rei frumentariae inopia frequenter premeretur aut minueretur, si pecora sola occuparent agros qui ab hominibus coli deberent, constituit quot quisque comitatus aratra haberet, statuitque poenam illis per quos numerus diminueretur, ac vetuit iumenta quae aratro servirent a magistratibus abduci vel assignari creditoribus pro debitione pecuniae, si debitoris bona alia superessent. Ita provisum est ne compendii causa pecuarii agros a cultura aratorum incultos redderent. Quae sane lex non sine magno totius plebis incommodo in dies magis magisque memoria nostra obsolescit. At ad rem ut redeam, demum Dunvallo reliquit regnum Bellino et Brenno liberis communi. Hi statim de dominatu et poteste inter se certare coeperunt, sed hortantibus ad pacem amicis ad extremum in gratiam reconciliati regnum inter se partiuntur. Pars regni deterior Brenno, ut minori natu evenit. Qui cum elatum ab ingenti suarum virtutum fiducia animum gereret, haud patienter ferens fratrem Bellinum potiorem regni partem assecutum esse, idque fraude factum ratus, armis vindicandam iniuriam statuit. Itaque facto tam ex Britannis quam ex transmarinis exercitu in fratrem bellum movet. Bellinus nihilo segnius sumptis armis obviam fit fratri, iamiamque ad manus ventum erat, cum ecce tibi, interventu matris uterque ab armis discedere subito coacti sunt, quippe qui maternis precibus victi tam foedum certamen ambo abhorruere. Brennus deinde cum nihil domi haberet in quo acquiesceret, compositis domesticis rebus, ut ne sordido otio torpesceret, in Gallias traiecit, illic inter pugnacem gentem stipendia facturus, qui inde apud Senones Gallos, prout rectius reperio quam apud Allobroges, in magno honore habitus est.
- Per idem tempus Galli Senones, sive praegravante turba patriam exonerare cupientes, sive ab Italis ad bellum gerendum accersiti, duce Brenno cum magna hominum multitudine transcendunt in Italiam. Qui post superatas Alpes in Tusciam profecti, ac subito Clusium oppidum bello adorti, late agrum populantur. Clusini periculo rei perculsi Romam legatos ad auxilia contra novam hanc gentem petenda mittunt. Romani tametsi nullam etiam tum cum Clusinis societatem habebant, tamen cum aliquid sibi periculi inde imminere posse, si Clusini superarentur, animadverterent, primo quoque tempore tres miserunt legatos, Marci Fabii Ambusti filios. Ii senatus et populi Romani nomine cum Gallis egerunt ne socios et amicos Romanorum oppugnarent. Brennus ad ea respondit se pacem non aspernari, si partem agri, quam latius Clusini possiderent quam colerent, egentibus Gallis cederent, alioqui pacem impetrari non posse. Ibi contra Romani legati eiusmodi verbis offensi quaerunt ecquidnam rei in Hetruria sit Gallis. Inter haec et plura ferociter dicta, accensis utrinque animis, ad arma discurrunt. Legati, ut et ipsi quid Romana virtus valeret in armis ostenderent, contra ius gentium in Gallos arma capiunt. Galli in Romanos iusta flagrantes ira subito totis castris conclamant, soluta obsidione, Romam infestis armis eundum. Brennus tamen voluit ut Romam prius mitterentur legati, qui violatores iuris ad supplicium poscerent, idque factum est. Verum cum postea renuntiatum esset tres Fabios iniuriae authores non modo non punitos sed in sequentem annum tribunos esse creatos, tum omnes ira impendio magis accensi, videntes nihil esse quod a voluntario hoste expectarent nisi bellum, nisi iniuriis, nisi insidias, in Romanos omnem vim belli avertunt, Romamque nihil non late prosternentes petunt. Tanta fuit hostium celeritas ut vix ad undecimum lapidem obviam iri potuerit. Huc tribuni cum tumultuario exercitu, qui ad quadraginta armatorum millia fuisse dicuntur, profecti hostem circa Alliam flumen offendunt., Is fluvius ex Crustuniniis montibus labitur, nec multo infra viam miscetur Tyberi. Ibi Romani commisso praelio momento superantur. Brennus vix credere poterat se tam cito vicisse, stabat itaque velut pavore defixus. Verum ubi tuta omnia vidit, collectis caesorum spoliis Romam versus ire iter constitutum contendit. At vero Romae ad primum adversae pugnae nuntium, clamor et metus ingens continuo cunctos invasit. Et quia in tanta animorum consternatione spes non sunt ulla retinendae urbis, senatus cum iuventute militari Capitolium et arcem occupavit, frumento et armis eo collatis, ut inde Romanum nomen tueretur. Consulares vero senes cum imbelli turba in urbe remanserunt, velut cum patria interituri si patria caderet.
- Galli interim ad urbem perveniunt, qui per Collinam portam ingressi recta via in forum tendunt, multum mirantes clausis plebeiorum domibus, nobilium tantum atria patere. Quamobrem suspicantes ne qua fraude opprimantur, cautius incedunt. Sed deinde patres id aetatis in sellis sedentes conspicati, ut deorum simulacra contemplantur. Interea Marcus Papyrius Galli cuiusdam barbam sibi demulcentis baculo caput percussit. Qua illic iniuria irritatus sedentem senem ferro oppressit. Tum ab uno caeda orta caeteri triumphales viri sunt in suis sellis trucidati. Inde sine discrimine ferro absumptis qui in urbe erant, domus passim diripiuntur, flammaque tectis iniecta est. Atque sic Roma duce Brenno a Gallis capta est, anno eiusdem urbis conditae tricentesimo sexagesimo quinto. Deinde Capitolium clam et noctu invasere, adeo ut nihil propius esset factum quam ut caperent, cum ecce tibi, subito anserum clangore proditi a summo rupis ad ima deiiciuntur. Romani pro extremo remedio Camillum, qui id temporis Ardeae exulabat, dictatorem dicunt ac maiorum in modum rogant ut sibi et ingratae patriae subvenire velit. Camillus, immemor acceptae iniuriae, memor officii ac vicem patriae dolens, sine mora ad bellum copias parat. Interea qui in Capitolio erant fame pene suffocati cum Brenno paciscuntur, ut mille pondo auri se populus Romanus redimat, et ille urbe et Romano agro decedat cum exercitu. Verum forte quadam factum est ut Romanum genus non sit ea aspersum ignominia. Sane Galli non contenti postea iusto pondere auri, gladium etiam ponderi addunt. Contra Romani aurum iniquis ponderibus appendere negant. Dum per altercationem tempus extrahitur priusquam aurum sit appensum. Camillus adfuit. Tum, auro eius iussu de medio sublato, ait nullum dictatoris iniussu foedus aut pactionem a minore magistratu fieri potuisse, atque edicit ut Galli ad ultimum se certamen accingant. Ita commissa pugna Galli, qui non pugnam sed aurum expectabant, puncto temporis, nullo fere negotio, victi sunt. Urbe inde egressi Gabina via ad octavum lapidum atrociore sunt clade afflicti, castra capta, caedes adeo omnia occupavit, ut, si Livio credimus, ne nuntius quidem tantae plagae acceptae superfuerit. Polybius vero ait Gallos ab obsidione urbis domestico bello aversos, foedere cum Romanis percusso, restitutaque urbi libertate, domum abiisse. Sed utcunque res peracta sit, satis constat Brennum longe post homines natos fortissimum ducem, cuius causa a proposito divertimus, nunquam amplius rediise in Britanniam, qui vel in ea clade ad Gabinam viam a Gallis accepta mortem occubuit, vel inde in Galliis vitam vixit. Cui mehercle post tot praeclara facinora ubivis gentium gloriosum fuit mori. Fuit deinde centesimo decimo anno post alter Brennus, natione Gallus, cuius ductu altera pars Gallorum in Graeciam pervenit. Hic commodum de altero Brenno Gallorum duce commemorare volui, ut ne similitudo nominis efficeret quo veterum historiarum ignari crederent eundem fuisse Brennum, qui urbem Romam cepisset, incendisset et spoliasset, ac qui Gallorum alteram manum (in duas enim divisi partes Galli in Asiam se effuderunt) primum in Graeciam, deinde in Macedoniam duxisset. Sed ad Bellinum revertamur.
- Bellino post compositam pacem cum Brenno fratre nihil potius fuit quam novis operibus ornare regnum, quippe qui condidit in Wallia oppidum quod nunc appellamus Caerleonum, aedificiorum ac situ loci amoenissimo celebre, cuius hodie vestigia extant, quae postea quia Romanae legiones ibidem frequenter hybernabant, Urbs est Legionum dicta. Est et oppidum Legionum in altero cornu Wallici sinus ad septentrionem conditum, ita nuncupatum quod quo quoque loci legiones multum valde essent, quam Cestriam vocant, alluiturque Dea flumine, quod procul ab ea circiter passum millia sex in oceanum se emittit. Item Londini extruxit portam ad ripam Thamesis, quam ex eius nomine Bellini portam posteri dixere, et etiamnum retinet nomen. Addidit et porticulum in quem parva navigia, quibus per flumen apportantur ea quae civitati usui sunt, se reciperent. Is demum pace belloque vir inclytus, et in omni fortuna Brenno fratri nequaquam impar, vita privatus ac rogo impositus, Britannorum regum primus crematus est. Successit deinde Gurguntius Secundus, ipsius Bellini filius, Merianus, Blandanus, Capenus, Ovinus, Silius, Bledgabredus, Archemalus, Eldolus, Rodianus, Redargius, Samulius, Penisellus, Pyrrhus, Caporus, Dinellus, Helius, et Lud. De iis regibus, praeter Lud, quia prae socordia atque desidia nullas bonas coluere artes, nihil scriptu dignum memoriae proditum est. Lud ubi rex creatus est statum reipublicae continuo recognovit. Nam leges quasdam retractavit, abusus nonnullos sustulit, et quaedam alia pessimi exempli simul abiecit. Exin ad ornandum urbem Londinum conversus muros vetustate collabentes instauravit, turribusque frequentibus firmavit. Quam ob rem deinde Lundonias appellarunt. Item portam in occidentali parte civitatis opere magnifico extruxit, quae hodie Lud porta vocatur. De hac urbe nihil antiquius apud graves authores quam apud Tacitum legimus, qui Londinium nuncupat, cuius testimonio constat olim fuisse opidum minus omnino clarum, cum ita scribit: Londinium cognomento coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatu maxime celebre. Ea fortasse de causa Caesar non meminit. At memoria nostra urbs est maritima omnium nobilissima, caput gentis, regia sedes, opumque dives. Partem vero urbis quae ad meridiem spectat Thamesis flumen alluit, in quo est pons, ut supra diximus, in Cantium versus xix extructus arcubus, at utrinque longo domorum ordine magnificus. Ad Lud redeo. Reliquit moriens duos superstites filios, Androgeum at Theomantium, qui cum essent aetate pueri, Cassivellaunus eius frater regnum obtinuit. Is ne pulsi ab se nepotes viderentur, Androgeo urbem Londinum et Cantium, Theomantio Cornubiam assignavit. Et haec ex nova historia. Regnatum est ab istis regibus usque ad Cassivellaunum annos mxl, si sequimur Eusebii rationem temporis putatam non indiligenter, ex qua ab interitu Sylvii Latinorum regis secundi, quem patrem dant Bruto sive Britoni, usque ad id tempus quo Iulius Caesar bellum Britannis fecit et Cassivellaunum, vicit, ml anni colliguntur, ita ut ex eo numero deductis annis decem (nam illud temporis spatium dari potest Britoni et ad Britanniam adeundam post obitum patris et eius possessionem acquirendam), mxl anni ab adventu Britonis in insulam usque ad hunc Cassivellaunum recte putari possint. Caeterum an illi quos hactenus commemoravimus fuerint reges, vel potius reipublicae principes tyrannive, quod ex sententia Gildae, quam supra posui, magis crediderim, haud palam est, siquidem tam de iis veterum scriptorum quisquam non meminit. Imo ex Caesare cognoscere licet nonnullas civitates suo usas esse imperio, ut infra fusius diceretur, quam etiam nec nomina ponit oppidorum quae ab illus regulis nova historia condita tradit. Hic certe dilucet scriptorum incuria, qui praeteriti temporis nullam habentes rationem voluerunt insulse ea nomine quae postea Angli, Daci, Normani locis imposuere ab antiquis regibus indita esse. Ecquis enim legit apud Caesarem, Tacitum, Strabonem, Ptolemaeum et Plinium Cantuariam, Bathoniam, Carliolum, Lecestriam, et id genus oppidorum nomine? Quae utique si talia id temporis fuissent, dubio procul eis non latuissent. Quare illi de iis potissimum meminerunt quae tunc extabant, quae deinde sic in oblivionem ierunt, ut nunc minus certum sciamus qui olim Brigantes, qui Trinobantes, qui Iceni, qui Silures fuerint, quaeve loca tenuerint.
- Atque isthaec habui hactenus scribere de Britannorum origine eorumque imperio ac rerum statu. Sed antequam caetera prosequamur, haud ab re alienum puto aliquid tradere de forma corporum, de moribus priscis et institutis eius ipsius populi, ut plane constet qualis ille fuerit ante Romanorum in insulam adventu qui, ut victores solent, postea immutaverunt omnia melioraque nonnulla fecere, quando per eos Britanni multo cultiores effecti sunt, ut infra suis dicetur locis. Britannorum itaque varios fuisse corporum habitus Tacitus perhibet, cum alii Germanorum, alii Gallorum, alii vero Hispanorum a quibus olim orti essent statura aeque ut oris forma similes existerent. Etenim capillo oblongo erant et plerumque intorto, facie austera sed non inhonesta, quam glasto inficiebant ut pugnando horribiliores aspectu forent. Glastum herba est similis plantagini, quae coeruleum efficit colorem, quam existimant quidam eam esse quae ab Italis guadum, vulgo ab Anglis wodde appellatur, qui panni lanei inprimis inficiuntur. Hac etiam herba Britannorum coniuges nurusque oblinebantur, in quibusdamque sacris ita incidebant: author Plinius lib. xxij. capite primo. Item viri radebant omnem corporis partem praeter caput et labrum superius. Corpore erant valenti et robusto, animo vero forti, omnis doli ac fraudis experto. Qui loco sylvestria tenebant pellibus vestiebantur, lacte et carne viventes, quod frumentum non multum sererent. Qui oram maritimam incolebant, ii opulentiores erant humanioresque. At alii non item, quoniam ad eos nemo homo externus neque mercator quisquam adibat. Erat enim lege vetitum, ut ne loca interiora illis nota fierent. Artem militarem apprime callebant, vario genere pugnae utentes. Quare Caesar ait suos milites perterritos, quod ad id minus apti forent. Arma habebant gladium, tela, fustes, arcus, galea, et loricam lineam multas involucris insutam. Divitiae magna ex parte consistebant in pecoribus, quorum magnum habebant numerum. Leporem, gallinam et anserem voluptatis gratia nutriebant, quia degustare nefas putabant. Utebantur numo aereo aut annulis ferreis ad certum pondus loco pecuniae. Postea Claudii principis tempore aurum et argentum effigie Caesaris coeptum est signari: autor Gildas. Aedificia Gallicis similia et vestitus fere idem erat. Literas discebant Graecas. Religionem atque sacerdotes Drfefelissetuides cum Gallis communes habebant, ab illisque variis disciplinis erudiebantur, quae tamen literis non mandabantur, quo ne in vulgus efferrentur et qui discebant diligentius memoria retinerent. Tradebant autem Druides iuventuti animas non interire, sed ab aliis post mortem transire ad alios, ut sic eam metu mortis neglecto ad virtutem excitarent. Item simul docebant de sideribus eorumque motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, deorumque potestate. Quas sane disciplinas in Britannia inventas Druides ad Gallos primum importasse dicuntur: autor Caesar lib. De Bello Gallico sexto.
- His temporibus C. Iulius Caesar post omnem devictam ferre Galliam Britanniam, etiam tum Romanis incognitam, armis sibi petendam constituit. Causa petendi erat quod Gallicis bellis multa inde auxilia hostibus suis administrata intellexisset. Tametsi tempus anni ad bellum gerendum deficere, parum enim aestatis supererat, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur si modo insulam adivisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset. Itaque convocatis undique ad se negotiatoribus et diligenter sciscitatus, nihil quicquam quod quaereret reperire potuit. Ad omnia igitur quae ad destinati belli usum pertinerent cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus, C. Volusenum cum navi longa praemittit, cui mandat ut exploratis omnibus rebus quamprimum ad se revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos populos littoris Gallici, quod contra Britanniam est, proficiscitur, quod inde est brevissimus in Britanniam transitus. Fuit olim hoc loco Icius portus multarum navium capax, nunc vero multo angustior, in quem et nulla navigia nisi crescente mari ingredi possunt. Quod dedita opera factum videtur ut oppidum Caletum seu Bononia, quia de re ipsa, uti supra ostendi, in vulgus ambigitur, ibidem situm, quod firmo praesidio tenetur, minus per hoc hostium iniuriis pateret. Huc Caesar naves undique ex finitimis regionibus, et quam superiore anno ad Venetum bellum (sunt ii Veneti Galliae populi, hoc est Britanniae continentis, qui Oceanum accolunt) aedificarat classem, convenire iubet. Interim Morini legatos ad eum miserunt, seque ea quae imperasset facturos polliciti sunt. Quos ille libenter in fidem recepit, valde gavisus quod post tergum hostem relinquere non cogeretur, cum interea consilio eius cognito et per mercatores ad Britannos perlato, raptim omnes qui arma induere per aetatem poterant ad arcendam vim hostium ad mare concurrunt. At Caesar ait a pluribus insulae civitatibus ad se legatos venisse, et illos postquam hortatus est ut in ea sententia permanerent domum remisisse. Qui Cassivellauni non meminit nisi in secundo bello quod Britannis fecit, qui summam imperii administrandi bellique gerendi communi consilio Britannici populi traditam scribit, regem tamen eum non appellat. Contra in recenti historia legimus, Caesarem petiisse per literas a Cassivellauno rege vectigal, et illum respondisse Caesari se non didicisse hactenus servire, sed tueri libertatem etiam armis, si opus foret, id quod ille sentiret, si avaricia caecus Britannos turbare auderet. Ita hic perinde ut alibi omnia varie traduntur. Quare nobis, ut ab initio professi sumus, nova et vetera particulatim proferenda iudicamus, ut quo nos plus laboris insumemus, hoc legentes plus voluptatis hauriant, cum legendo alia fide, alia gratia, alia ioco digna notarunt. Ad rem redeo.
- Interea C. Volusenus post quintum diem quam a Caesare discesserat in Galliam reversus ordine exposuit quae fuissent a se loca explorata. Tum vero Caesar nil amplius moratus ex multitudine navium, quae in unum convenerant, delegit quot ad duas legiones transvehendas satis essent. Postea idoneam ad traiiciendum tempestatem nactus, secunda noctis vigilia solvit. Qui non adverso usus vento quarta diei sequentis circiter hora Britanniam attigit. Insederant insulani denso armatorum agmine litus, observantes hostium accessum, quos cum supra caput esse vidissent, tum se ad resistendum confestim pararunt. Quod Caesar conspicatus usque eo in anchoris stetit dum equites qui onerariis advehebantur navibus adfuissent, mutato inde consilio ne in primo aggressu prius cum hostibus confligere cogeretur quam miles in sicco esset. Illinc circiter millia passuum octo progressus naves in plano litore constituit. Nec Britannus interim in otio fuit sed, equitibus et essedariis ad occurrendum praemissis, caetera multitudo subsecuta est ubi naves constiterant. Est itaque eo loci diu certatum, Romanis egredientibus, contra prohibentibus insulanis atque ad naves usque occursantibus. Romani tamen, quia aquila ea signifero in litus exposita erat, pudore magis quam quod id tuto fieret navibus egressi hostem paululum submoverunt. Fuit aliquando dubium certamen, quoad aliis super alios Romanis in litus evadentibus Britanni pulsi sunt, qui ubi sese ex fuga in tutum receperunt, continuo ad Caesarem de pace legatos miserunt. Caesar veniam petentibus dedit, obsidesque imperavit. Quorum pars continuo data est, reliqui propediem venturi erant, cum subito tempestate coorta omnis Caesaris classis maxime afflictata est, et in primis onerariae naves quae in anchoris stabant, ita ut plures invicem collisae, aliae armamentis nudatae, nullum sui usum amplius praestare potuerint. Id incommodum magnam Caesarianis attulit perturbationem, nam neque materia reficiendarum navium aderat, neque commeatus ad hyemandum antea provisus. Britannorum principes, ea difficultate animadversa, arbitrantes fore ut Romanus imperator cum ea hominum paucitate in discrimen adducerentur, occulte inter se coniurant. Caesar ex ea navium clade et quia Britanni obsides dare desisterant, id quod erat suspicatus, nihil non mature providet, commeatum parat, naves refici iubet. Nec insulani multum quievere, qui legionem septimam, quae frumentatum fuerat egressa, subito invaserunt. Quam insigni clade affecissent nisi Caesar, pulvere ex castris conspecto, actutum suis auxilio venisset. Ita legio a Britannis circumventa, turbatisque ab essedariorum incursu ordinibus, cum undique premeretur, sui ducis adventu temporis puncto servata est. Utebantur Britanni essedis, id est vehiculis, in praelio, quae equorum rotarumque strepitu ad primum congressum aciem hostium valde turbabant terrebantque. Inde, curribus relictis, pedestrem faciebant pugnam. Secutae sunt deinde foedae tempestates, quae plures dies Romanos a praelio retraxerunt. Interim Britanni auctis copiis in unum conveniunt, Romanosque, quos facile delere sperabant, armis repetunt. Iterum itaque dimicatum, tum demum fusi fugatique Britanni de pace ad Caesarem mittunt, qui duplo maiore accepto obsidium numero pacem pro tempore ipsis insulanis dedit, atque ita victor belli in Gallias revertit paulo ante hyemem, quae, iam appropinquante die aequinoctii, instabat. Haec vetera sunt, iam nova dicamus. Tradunt Caesarem primo congressu a Britannis profligatum in Galliam se fuga recepisse, et Cassivellaunum ob victoriam laetitia exultantem diis patriis multa caerimonia sacrificasse. Ad propositum redeo.
- At Caesar, cupidus redigendi insulam in potestatem populi Romani, anno qui secutus est classe omnibus rebus paratissima, statim post initium aestatis, in Britanniam traiecit, positisque loco idoneo castris insulanos bello premere coepit. Cassivellaunus, quem Britanni adventu hostium, uti Caesar tradit, permoti totius belli negotio imperioque profecerant, nam ante id tempus caeteris insulanis infensus erat, sub hostium accessum litus occuparat. Sed ratus utilius hostem longius a mari prius trahere quam cum eo manus consereret, ne ab illis qui in navibus erant auxilium ferri posset, paululum pedem retulit, positisque in propinquo castris suos in armis eo die tenuit. Postridie utrinque in certamen itur, iamque ad manus prope ventum erat cum illo temporis momento Caesari nuntiatum est totam classem foede circa litus disiectam esse. Quapropter iussis legionibus consistere, equitibusque ad signa revocatis, ad naves revertitur. Ibi subductis navibus quae superfuerant magnam opificum manum adhibuit qui naves reficerent, scripsitque in Galliam ut plures primo quoque tempore ad se mitterentur. Atque his rebus ita provisis, ad hostes revertitur. Convenerant interim maiores Britannorum copiae, quae cum Romanis pugnam committere ardentissime cupiebant. Non multo post, cum equitatu Caesaris appropinquante in itinere praeliare acriter incipiunt, a quo paululum repulsi, agmine occulte circumacto, in castra hostium impetum faciunt. Pugnatum est pro vallo acriter, fuitque id certamen anceps et Romanis laboriosum, in quo multi interfecti sunt, castra tamen defensa. Postero die procul a castris Britanni in collibus taciti consistunt, inde Romanos populatum egressos conspicati cum clamore adoriuntur. Ita legionariis et equitatu qui suis subsidio adfuerunt ad ultimum fugati sunt. Ex hac fuga discedentes Britanni decreverunt nunquam deinceps cum tot copiis cum hoste congredi, quare Thamesim flumen transgressi novas circa ripam copias instruunt, eamque ac vadum acutis sudibus praefigunt quo hostes transitu prohibeant. Caesar, cognito a captivis eorum consilio, ad flumen progressus eo loci constitit quo flumen pedibus atque aegre transiri poterat. Hic locus, ut Caesar ait, abest a mari circiter millia passum lxxx, adeo ut prope certo eius intervalli argumento coniectura augurari possimus, illud fluminis vadum fuisse parum ultra Vindesoram pagum, qui a Londino passum millia xx distat, spectatque ad occidentem. At Caesar statim atque eo pervenit, licet ad alteram fluminis ripam vidisset esse magnas hominum copias quas Cassivellaunus instruxerat, ubi loci eius principatus erat, sicut ipse Caesar testatur, et cognovisset ripam cum alveo acutis sudibus munitam, nihilominus suos flumen transire iussit. Qui amnem ferociter ingressi, etsi vix capite ex aqua exstabant, tanto impetu ad alteram ripam pervenerunt ut hostes subito in fugam coniecerint. Quo factum est ut Romani liberius praedandi vastandique causa in agros se eiecerint. In quos Cassivellaunus, qui cum manu electa suorum hostis itinera observabat, armatos passim emittebat, afficiebatque incommodo. Interim Trinobantes, quia Mandubratius adolescens fuga mortem vitans, Caesaris fidem secutus, ad eum in Galliam ierat, cuius pater Imantuentius in eorum civitate regnum obtinuerat et a Cassivellauno interfectus fuerat, legatos ad Caesarem mittunt, pollicenturque sese ei dedituros et imperata facturos, ac petunt ut Mandubratium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar obsides imperat, Mandubratiumque ad eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt. Postea Cenimagni, Segontinaci, Ancalites, Bibroci et Cassi Trinobantes secuti in fidem Caesaris venere. Secundum haec, Caesar oppidum Cassivellauni, quod non longe ex eo loco quem supera memoravimus aberat, sylvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque convenerat numerus, expugnat. Erat haec sylva fossa et vallo munita, quam Britanni oppidum vocabant. Cassivellaunus interea ad Cantianos, quibus quatuor reguli praeerant, Cingetorix, Carnilus, Taximagulus et Segonax, nuntios mittit atque iis imperat ut castra Caesaris navalia de improviso adoriantur. Qui quid iussi erant sedulo facientes, parum feliciter pugnarunt, fusi enim ac caesi sunt. Tum Cassivellaunus tot detrimentis affectus, datis demum obsidibus, pactus est ut Britannia populo Romano vectigalis esset. Caesar vero, magno captivorum numero in naves imposito, circa aequinoctium autumnale in Galliam rediit victor et incolumis.
- Haec fuit belli exitus, quo C. Iulius Caesar Britanniam ad Romanum adiunxit imperium, id est, eius proximam partem in deditionem Romani populi redegit. Quare non est quod quispiam suspicetur quicquam rerum fuisse Caesari cum septentrionalibus Britannicis, cum vix primam ipsius Britanniae partem viderit viceritque. Atqui cum illam saepius posthac parere recusantem imperatores Romani maxime laborassent armis coercere, ipse Caesar videri potest Britanniam non tradidisse posteris, sed ostendisse. Caeterum de eiusmodi Britannici belli eventu Gildas gravissimus autor cum Caesare ferme consentit, a quo nos bene magna ex parte accepimus quae supra posuimus. Is enim suorum Britannorum ignaviam accusans de ea re sic scribit: Etenim reges Romanorum cum orbis imperium obtinuissent, subiugatis finitimis quibusque regionibus vel insulis, orientem versus, prima Parthorum Indorum confinium parta pace, quae peracta in omni pene terra cessavere bella, et potioris famae viribus firmassent, non acies flammae quodammodo rigidi terroris ad occidentem, caeruleo oceani torrente potuit vel cohiberi vel extingui, sed transfretans insulae parendi leges advexit, imbellemque populum non tam ferro, igne, machinis, ut alias gentes, quam solis minis, vel iudicorum conclusionibus, in superficie tantum vultus, presso in altum cordis dolore, suam obedientiam proferentem edictis subiugavit. Hactenus Gildas. Devicta est Britannia a Caesare anno ante adventum Christi circiter sexagesimo. Cassivellaunus post annum deinde septimum quam victus est sine liberis naturae concessit. Quem Theomantius nepos secutus est. Huic successit filius nomine Cinbellinus, quem ferunt sub Augusto Caesare stipendia fecisse. De utroque nihil habeo memoria dignum dicere, nisi quod tum demum lux vera illuxit terris, quando Cinbellino regnante Iesus Christus Maria virgine ortus est.
Perge ad librum alterum