There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Actus IV
166 a.Ch.n.

 Actus III Actus V 

idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in
 630denegando modo quîs pudor paullum adest;
post ubi tempu’ promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare;
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
 635“quis tŭ es? quis mihi es? quor meam tibi? heus
 proxumus sum egomet mihi.”
at tamen “ubi fides?” si roges,
nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi
 638ª nil opust, ibi verentur.
sed quid agam? adeon ad eum et cŭm eo iniuriam hanc expostulem?
 640ingeram mala multa? atque aliqui’ dicat “nil promoveris”:
 multum: molestu’ certe e͡i fuero atque animo morem gessero.
 PA. Charine, et mĕ ĕt tĕ ĭnprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
CH. itane “inprudens”? tandem inventast causa: solvisti fidem.
PA. quid “tandem”? CH. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?
 645PA. quid ĭstuc est? CH. postquam me amare dixi, conplacitast tibi.
heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!

PA. falsus es. CH. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
habeas. PA. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser

 650quantasque hic su͡is consiliis mihi conflavit sollicitudines
meu’ carnufex. CH. quid ĭstuc tam mirumst de te si exemplum capit?
PA. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.
CH. sciŏ: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.

 655PA. immo etiam, quo tu minu’ scis aerumnas meas,
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
CH. sciŏ: tu coactu’ tuă voluntate es. PA. mane:
nondum scis. CH. scio equidem illam ducturum esse te.
 660PA. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.

CH. quis homo istuc? PA. Davo’ . . CH. Davos? PA. interturbat. CH. quăm ŏb rem? PA. nescio;
nisi mihi de͡os sati’ scio fuisse iratos qui auscultaverim.

 665CH. factum hoc est, Dave? DA. factŭm. CH. hem quid ais? scelus!
at tibi di dignum factis exitium duint!
eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias

inimici vellent, quod nisi hŏc consilium darent?
DA. deceptu’ sum, at non defetigatus. PA. scio.
 670DA. hac non successit, alia adoriemur via:
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem convorti hoc malum.
PA. immo etiam; nam sati’ credo, si advigilaveris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
 675DA. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo,
conari manibu’ pedibu’ noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuŏmst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.
parum succedit quod ago; at facio sedulo.
 680vel meliu’ tute reperi, me missum face.
PA. cupio: restitue in quem me accepisti locum.

DA. faciam. PA. at iăm hŏc opŭst. DA. em . . sed manĕ; concrepuit a Glycerio ostium.
PA. nil ad te. DA. quaero. PA. hem nuncin demum? DA. at iăm hŏc tibi inventum dabo.

 ii Mysis Pamphilvs Charinvs Davos

recensere

MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
 685tu͡om Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare.
PA. Mysis. MY. quis est? ‹e›hĕm Pamphile, optume mihi te offers. PA. quid ‹id› est?
MY. orare iussit, si se ames, era, iăm ut ăd sese venias:

videre tĕ ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin mĕ ătque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
 690nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
CH. quibu’ quidĕm quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
DA. age, si hic non insanit satis suă sponte, instiga. MY. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per ŏmnis tibi adiuro deos numquam e͡am me deserturum,
 695non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
 700quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit,
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA. forti’s!
sciŏ quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. iăm hŏc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non tibĭ habeo, ne erres.
 705CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati’ sit vereor
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.

PA. ego hănc visam.—DA. quid tu? quŏ hĭnc te agis? CH. verum vis dicam? DA. immo etiam:
narrationis incipit mi initium. CH. quid me fiet?
 710DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
domi ero.—DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
 715MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iăm ĭnquam hic adero.

 iii Mysis Davos

recensere

MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex e͡o nunc misera quem capit
 720laborem! facile hic plus malist quam illic boni.
sed Davos exit. mĭ homo, quid ĭstuc obsecrost?
quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.

MY. quidnam incepturu’s? DA. accipe a me hunc ocius
 725atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro,
humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque e͡as substerne. MY. quăm ŏb rem id tute non facis?
DA. quia, si forte opu’ sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:
 730nova nunc religio in te istaec incessit. cedo!
DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! MY. quid ĕst? DA. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
MY. nesciŏ quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera
 735venire me adsimulabo: tŭ ŭt subservias
orationi, ut quomque opu’ sit, verbis vide.
MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu’ sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.

 iv Chremes Mysis Davos

recensere

 740CH. Revortor, postquam quae opu’ fuere ad nuptias
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi ĭllic est?
CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit mĕ homo atque abiit. DA. di vostram fidem,
 745quid turbaest apŭd forum! quid ĭlli hominum litigant!
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)

MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quaĕ haĕc est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
MY. satĭn sanu’s qui me id rogites? DA. quĕm ego igitur rogem
 750qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit.
DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.
MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogŏ faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!
 755mirum vero inpudenter mulier si facit
meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
DA. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu’ sic inludati’? CH. veni in tempore.
DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
 760mane: cavĕ quoquam ex istoc excessis loco!
MY. di te eradicent! ita me miseram territas.
DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.
 765MY. vostri. DA. quoi(u)s nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili?
MY. eho ăn non est? CH. recte ego hăs semper fugi nuptias.
DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?

DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
MY. ŏ hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam
 770suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
DA. nĕ ĭlla illum haud novit quoiu’ causa haec incipit:
“Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
su͡am gnatam non dabit”: tanto hercle mage dabit.
 775CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens,
nisi puerum tolli’ iăm ego hunc in mediam viam
provolvam teque ibidem pervolvam in luto.
MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
 780civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA.“coactus legibus
eam ŭxorem ducet.” MY. aŭ ŏbsecro, an non civis est?
CH. iocularium in malum insciens paene incidi.
DA. quis hĭc loquitur? o Chreme, per tempus advenis:
ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. an‹ne› haec tu omnia?
 785CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem
scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
hic ĕst ille: non te credas Davom ludere.
MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.
CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est.—MY. ne me atti[n]gas,
 790sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . .

DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?
DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.
DA. paullum interesse censes ex animo omnia,
 795ut fert natura, facias an de industria?

 v Crito Mysis Davos

recensere

CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.
 800sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro,
quem video? estne hic Crito sobrinu’ Chrysidis?
is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo’ sis, Crito.
CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidĕm pol miseras perdidit.
CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic
 805ut quimus, aiunt, quando ut volumu’ non licet.
CR. quid Glycerium? iăm hĭc su͡os parentis repperit?
MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper ĕiu’ dictast esse haec atque habitast soror;
 810quaĕ ĭlli(u)s fuere possidet: nunc me hospitem

litis sequi quăm ĭd mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem e͡i; nam fere
grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent
 815me sycophantam, hereditatem persequi
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
MY. ŏ optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.
DA. sequăr hos: nolo me in tempore hoc videat senex.

 i Chremes Simo

recensere

 820CH. Sati’ iam sati’, Simo, spectata erga te amicitiast mea;
sati’ pericli incepi adire: orandi iam finem face.
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
SI. immo enĭm nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
 825CH. vidĕ quam iniquo’ sis prae studio: dŭm id efficias quod lubet,
neque modum benignitati’ neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,

 Actus III Actus V