Anathematismi et fidei professio

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Anathematismi et fidei professio
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65

Anathematismi et fidei professio

Anathematismi et fidei professio (Prosper ex Manichaeo Catholicus; Auctores varii), J. P. Migne 65.0028D

CAPITULA SANCTI AUGUSTINI QUAE DEBEANT PUBLICA VOCE RELEGERE ET MANU PROPRIA SUBSCRIBERE IN QUIBUS SUSPICIO EST QUOD MANICHAEI SINT. 65.0023D|

I.

Qui credit duas esse naturas ingenitas diversis principiis existentes, unam bonam, quod est Deus, alteram malam, quam non creavit Deus, sibi invicem adversantes, anathema sit ( In codice Gervasiano habentem principes suos, et mala sua quae non creavit Deus, anath. sit).

II.

Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse: et partem naturae Dei in eodem bello principibus tenebrarum, et omnibus gentibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam et ab eis teneri colligatam, oppressam, inquinatam, per quod et credi facit Dei naturam esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit. 65.0024D|

III.

Qui credit partem Dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus, et in omnibus animalibus, fructuumque (fruticumque) generibus, et per escas Manichaeorum electorum solvi atque purgari; ut credatur pars Dei polluta teneri in cucumeribus, in melonibus, et radiculis, et porris, et quibuscunque vilissimis herbulis (herbis), et ei subveniri, cum ab electis Manichaeorum ista eduntur, anathema sit.

IV.

Qui credit hominem primum (qui est appellatus Adam) non a Deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, ut pars Dei, quae in eorum membris captiva tenebatur, copiosius et abundantius in eo teneretur, anathema sit.

V.

Qui credit eo modo creatum hominem, quod masculi et feminae principes tenebrarum concubuissent, 65.0025A| et fetus suos majori principi tenebrarum dedissent, et ille omnes comedisset, et cum sua conjuge concubuisset, atque ita ex illa Atlantem quem blasphemant patrem Adae generasset, ligans in illo magnam partem Dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus principum tenebrarum, quos ei manducandos dederunt, anathema sit.

VI.

Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in coelo velut sphaera, habentes in se colligatam in angustiis atque angoribus vitalem substantiam, hoc est partem Dei, et modo liberari de membris eorum, cum beatus pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula, id est solem et lunam, virtutes suas transfigurat in feminas pulchras, quas opponit concupiscendas masculis principum tenebrarum; et in 65.0025B| masculos pulchros, quos opponit concupiscendos feminis principum tenebrarum, ut per ipsam concupiscentiam solvatur ex eis vitalis substantia, id est pars Dei, et ex eorum membris liberata purgetur, anathema sit.

VII.

Qui credit partem Dei, quae de admixtione (commixtione) gentis tenebrarum non potuerit liberari atque purgari, damnari eam, et in aeternum affigi (affici) horribili globo, in quo globo includitur gens tenebrarum, anathema sit.

VIII.

Qui credit legem quae data est per Moysem non esse a bono et vero Deo datam, et (nec) Spiritu Dei boni et veri locutos prophetas qui fuerunt in populo Israel, et in canone Scripturarum divinarum habentur apud catholicam Ecclesiam, anathema 65.0025C| sit.

IX.

Qui credit non habuisse veram carnem Filium Dei Jesum Christum, neque ex semine David natum esse de virgine Maria, neque verum corpus habuisse, nec veram carne mortem fuisse perpessum, et a mortuis resurrexisse, sed tantummodo spiritum fuisse (sine carne), sic autem in carne apparere voluisse, ut et caro putaretur quae non erat; atque hoc modo contradicit Evangelio, Domino ipso dicente: Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV). Qui ergo sic confitetur Christum Deum verum, ut integrum etiam hominem neget, anathema sit.

X.

Quicunque adventum Spiritus Paracleti, quem 65.0025D| Dominus in Evangelio promittit esse venturum in apostolos, post ascensionem Domini, in die Pentecostes, non statim credit impletum; sed post multos annos in Mane vel in Adimanto discipulo ejus venisse credit anathema sit.

XI.

Quicunque carnem hanc quam gestamus, id est corpora humana, resurrecturam negat, anathema sit

XII.

Qui animas humanas transfundi iterum in aliis corporibus vel animalibus credit, anathema sit.

XIII.

Quicunque solem et lunam naves esse coelestes dicit, ad animas vel Dei substantiam transferendam, 65.0026A| et honorem eis, vel luci isti visibili aliquid divinitatis ascribit, et non sicut reliquam creaturam ad ministerium humanum a Domino coeli ac terrae conditam, anathema sit.

XIV.

Qui credit omnem carnem quadrupedum, serpentium, volatilium et natatilium, vel omnium quae in mundo sunt, non a Deo vero creatam, sed a principibus tenebrarum, anathema sit.

XV.

Qui symbolum vel orationem Manichaeorum non detestans, sed venerans, aut recordari, aut ore proferre voluerit, anathema sit.

XVI.

Qui credit animas humanas ex substantia Dei esse, et corpora humana a principe tenebrarum vel facta vel fieri, anathema sit.

XVII.

Qui credit diabolum non esse a Deo factum 65.0026B| angelum bonum, et propria voluntate per superbiam lapsum factum esse diabolum, eumdemque asserit non esse inter reliquos angelos a Deo creatum, sed semper coaeternum Deo fuisse, anathema sit.

XVIII.

Qui credit Manem, sive Manichaeum, qui suprascripta omnia quae anathemate et damnatione sunt digna praedicavit, Spiritum sanctum habuisse Paracletum, cum ea omnia docere non potuit Spiritus veritatis, sed spiritus falsitatis, anathema sit.

XIX.

Anathema etiam ipsi Mani, vel Manichaeo, qui omnes supradictas impietates, et alias sacrilegas et damnabiles fabulas docuit et conscripsit, et credendas miseris persuadere conatus est, intendens spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum et mendaciloquorum. 65.0026C|

XX.

Anathema Adimanto, et omnibus discipulis ac sectatoribus ejus; et, sicut jam dictum est, qui in eum Spiritum Paracletum venisse credit, anathema sit.

XXI.

Omnibus etiam supradictae perversitatis auctoribus, et doctrinae, vel legi eorum, vel omnibus secretis, et catholicae fidei contrariis, orationibus ac sacrilegiis eorum, et cunctis scripturis eorum quae citra canonem habentur Ecclesiae, quas fides recta non suscipit, anathema sit.

ABJURATIO ET PROFESSIO PROSPERI.

In Christi nomine, ego Prosper hanc chartulam anathematis Manichaeorum relegi, et anathema dicens omnibus, suprascriptis erroribus, manu propria 65.0026D| subscripsi, et repudiatis omnibus eorum impietatibus, fide plenissima doctrinis eorum et traditionibus anathema dixi et dico; et me quaecunque Ecclesia catholica confitetur credere et sequi in omnibus sub testificatione divina polliceor atque promitto. Not. sub die XIII calendas Decembris, Olybrio Juniore viro clarissimo consule (anno Christi 526).


OBSERVATIO PHILIPPI LABBE, S. J.

In veteri codice, qui est in bibliotheca collegii Gervasiani Parisiis, diciturque fuisse liber prioratus S. Salvii episcopi et martyris ad Valentianas in marchia Franciae scriptus tempore Hugonis prioris, post librum S. Augustini de Haeresibus ad Quodvultdeum episcopum proxime sequuntur nonnulla, quae lucem concilient praecedenti opusculo.

ITEM AUGUSTINUS EPISCOPUS ECCLESIAE CATHOLICAE.

Jam anathemavi Manichaeum, et doctrinam ejus et spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat, non veritatis, 65.0027B| sed nefandi erroris, et nunc anathemo supradictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius. Ego Felix qui Manichaeo credideram nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum Patrem suum genti tenebrarum miscuisse naturam, et eam turpiter liberare, ut virtutes suas transfiguret in feminas contra masculina daemonia, ita ut postea reliquias ipsius partis suae configat in aeternum labe tenebrarum. Has omnes et caeteras blasphemias Manichaei anathemo.

Ego conversus unus ex Manichaeis scripsi, quia si discessero antequam gesta subscribantur sic suum habendus ac si Manichaeum non anathematizaverim.

65.0027C| Felix conversus ex Manichaeis dixi sub testificatione Dei me omnia vera confiteri, de quo scio esse Manichaeos vel Manichaeas in partes Caesarienses Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam apud electum Eucharisum pariter oravimus, Caesariam et Lucillam filiam suam, Candidum qui commoratur Thipasa, Victorinam, Hispanam, Simplicianum Antonini patrem, et Paulum et sororem suam qui fuit Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichaeas. Hoc tantum scio. Quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam dixi, me reum ego ipse confiteor.

COMMONITORIUM SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI AD PRESBYTERUM MANICHAEUM.

Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis 65.0027D| sit. Qui tecum locuti sunt fratres, indicaverunt mihi. Bene quia non times mortem, sed eam mortem debes timere quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando, et quod intelligis mortem istam visibilem quam omnes homines norunt separationem esse mentis a corpore non est magnum intelligere. Sed quod adjungis de vestro separationem esse boni a malo, si mens bonum est, et corpus malum, qui ea commiscuit non est bonus: dicitis quia Deus bonus ista commiscuit. Ergo aut malus est, aut malum 65.0028A| timuit. Quid tu gloriaris quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum. Noli autem extolli animo sicut scripsisti, quia vos magnos facimus eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat. Non enim apostolus quos canes appellat, magnos facit cum dicit: Cavete canes; aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancer. Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es solvere quaestionem, in qua defecit praecessor tuus Fortunatus, et ita hinc ierat, ut non rediret nisi cum suis disputatione collata inveniret quid contra respondere posset, disputes cum fratribus. Si autem ad hoc non es paratus, discede hinc et noli pervertere vias Domini et illaqueare, 65.0028B| et venenis inficere animas infirmas, ne adjuvante dextera Domini nostri quomodo non putaveris erubescas.

COMMONITORIUM SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI ECCLESIAE CATHOLICAE, QUOMODO SIT AGENDUM CUM MANICHAEIS QUI CONVERTUNTUR, ET QUOS POENITET HUJUS NEFANDI ERRORIS.

Cum anathematizaverint eamdem haeresim Manichaeorum secundum formam infra scriptam; libellumque dederit unusquisque eorum confessionis et poenitentiae suae, atque anathematis eorum petens in ecclesia vel catechumeni, vel poenitentis locum, si libellus ejus episcopo placuerit, eumque susceperit, det ei epistolam cum die et consule, ut nullam de superiore tempore molestiam, vel de publicis legibus, vel de disciplina ecclesiastica patiatur. Et post ipsum 65.0028C| diem si aliquibus indiciis Manichaeus apparuerit, sentiat justitiae severitatem, quae talibus rebus adhibenda est, id est, ut ab ejus consortio, vel amicitia, vel quacunque societate christiani se abstineant secundum apostolicam disciplinam (auctoritatem).

Commendentur autem qui epistolas ab episcopo acceperint religiosis catholicis vicinis vel cohabitatoribus suis, sive clericis, sive laicis, per quorum erga se curam frequentent audientiam sermonis Dei, et quorum testimonio possint innotescere. Nec facile admittantur ad baptismum si catechumeni sint, nec ad reconciliationem, si poenitentiae locum acceperint, nisi periculo mortis urgente, vel si eos aliquanto tempore probatos esse cognoverint episcopi per eorum testimonium quibus fuerint commendati.

65.0028D| Forma ergo, secundum quam debent hanc haeresim qui corriguntur, anathematizare, ista est.

I. Qui credit duas esse naturas, etc., quae paulo ante sunt excusa nonnullis omissis, ut in nota articuli XI strictim observavimus. ITEM FORMA EPISTOLAE, QUAM DAT EPISCOPUS CONVERSIS ISTA EST.

Quoniam te Manichaeorum auditorem poenitet fuisse, sicut ipse confessus es anathema dicens blasphemiis et impiissimae atque immundissimae haeresi eorum, 65.0029A| ex quo te non nisi fides catholica salvum fecit, habebis hanc epistolam adversus eos qui tibi temporis praeteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam, objiciendum putaverint, quae scripta est die illo et consule illo.

Electis vero Manichaeorum qui se converti dicunt ad catholicam fidem, etiamsi et ipsi secundum superiorem formam eamdem haeresim anathematizaverint, non facile dandae sunt litterae; sed cum Dei servis esse debebunt, sive clericis, sive laicis, in 65.0030A| monasterio, vel in xenodochio, donec appareant penitus ipsa superstitione caruisse: et tunc vel baptizentur, si non fuerint baptizati, vel reconcilientur, si poenitentiae locum acceperint, ne acceptis cito litteris loca, in quibus fuerant commendati, deserant.

Explicit commonitorium beati Augustini episcopi de haeresi Manichaeorum sub exsecratione anathematis.