Migne Patrologia Latina Tomus 15
Anacephalaeosis Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
CAPUT PRIMUM.
(2205B) Anno XLII post passionem Domini, imperii vero Vespasiani primo, bellis asperis Judaea et seditionibus domesticis lacerabatur. Ipsa quoque eorum civitas Hierusalem intestino praelio laborabat. Nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae, momentis omnibus dimicabatur. Multi ruebant, innumeri jugulabantur. Sanguis foedabat universa, ipsaque replebat templi limina: passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur. Nullus locus periculo vacabat, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat: moesta omnia et plena horroris, et plena immanitatis: ubique luctus, pavor ubique: clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio: ut miserabiles eos diceres (2205C)qui remanserant, beatos qui obibant. Quomodo decepta es populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae sunt manus tuae, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te Angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores?
CAPUT II. Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti, perire manibus suis: aspice populum illum Dei, cui gradienti pervium mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum. Exsurge, Aaron, qui aliquando propter offensam Dei, cum (2205D)mors plurimos depasceretur populi, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium. Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho, tubis canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi. Suscitare, David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere, et vide quemadmodum dominabatur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus abluerit, et unusquisque de (2206B)principibus populum universum ad mortem afferat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas. Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti. Per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor, et vox equitum et virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, et ubi nunc istae operationes sanctorum? Nec mirum, si miserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum. Ideo in te, Judaea, arma convertuntur, orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua. Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non conciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus vitam tuam exstingueres, (2206C)cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares, nisi ut in te quoque injiceres manus? Habes, quod petisti. Eripuisti tibi Praesulem pacis, petisti necari vitae tuae arbitrum, concedi tibi Barabbam; qui propter seditionem factam in civitate et homicidium missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19): ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit: data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, et Jesum mortuum. Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, et prius quam ab alienis perires.
CAPUT III. Quid tantum, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis pugnares, tui fecerunt: pacem volebant (2206D)Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres? Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non erat Dei templum. Non eras Dei civitas, nec esse poteras, quae eras mortuorum sepulcrum: praesertim tuorum, quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras. Quomodo enim poteras vitae esse domicilium, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum? Jacuerunt in te Ananus et Joannes insepulti sacerdotum principes; et illi dudum sacerdotalibus induti stolis, qui venerationi (2207A)etiam exteris fuerant, deformes jacuerunt. Cadavera eorum esca volatilium, et devoratio canum facta sunt, membris lacerati, et tota dispersi urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem. Sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini. Ante templum Zacharias jacuit exanimis, jacuit inhumatus: ergo sanguis tuus illum lavat. Quae causa autem mortis fuit Anano, nisi quod increpuit populum tuum, quia non resurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem perditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat (2207B)populum, usu simulacrorum insensibilium et statuarum more nihil jam sentientem commaculatum? Muta enim animalia referre solent, vel vicissitudinem vindictae, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera. Qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.
CAPUT IV. Et revera ubi libertas tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum existimavisti? ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit; ad postremum in parvulis ac mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit: et pro observatione (2207C)patriae mori maluit, quam regiis imperiis obtemperare? Ubi est illa devotio patrum, pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant? Antea et virga sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus qui a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in se ipsum divisus est. Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Merito ergo ex uno populo plures adversum se facti sunt, quia noluerunt sequi divisa sociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncta dividentem furoris spiritum.
(2207D) Solvebas igitur, Hierusalem, mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimenta tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua, ita ut hostis misereretur, ut ille parceret, et tu saevires. Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum fungeretur partibus, ut ipsa tibi inferres voluntariam perditionem: ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne furentibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis, quam fortitudinis aestimarentur. Ad haec nefandae necis supplicia accedebat impia immanitas (2208A)crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bellis inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat. Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria; nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas. Namque et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant, alienos cavebant, ne quis illos praeriperet ad sepulturam. Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant usum sepulcri, (2208B)eum ipsi non impetrarent.
CAPUT VI. In templo igitur ipsi pro unguentis bene olentibus, pro thymiamateriis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quae pluvia dissolverat, quae flamma ambusserat, quae sol calefecerat. Omnes artus caesorum civium diro odore fetebant. Hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quod duriore poena perirent, eoque servatos, ut viderent cum patria simul solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque (2208C)divina maculari ac pollui, permixta omnia. Criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem, castrum in templo, bellum in limine, funus in altaribus: ea spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura. Nam de his dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1-3). Simul enim tunc, et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferret omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem, effusus sanguis ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia viventium in (2208D)mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur. Volebat aliquis defunctum humare, ipse exstinguebatur. Et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam, ut illi sepulturam negaret: hunc exstinguebat rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.
CAPUT VII. Quid illis accidere aliud poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, (2209A)fas omne calcabant, futuraque ut fierent, ipsi acceleraverunt. Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram Hierusalem et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent. Nec hoc quidem intellexerunt: Quoties enim excisa domus Dei! quoties seditio! quoties bellum! et numquam illa urbs periit, nisi cum Dominum vere Templum Dei domesticis manibus crucifixerunt. Propter quod et illud audiunt: Solvite templum hoc, et in tribus diebus resuscitabo illud (Joan. II, 19). Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent eum, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent? Tunc vere sancta eorum abrumpsit ignis divinus. Nam exusta (2209B)a Babyloniis, reparata est. Postea destructa a Pompeio, reformata iterum. Sed penitus exusta ubi Jesus venit, et spiritus divini soluta evanuerunt. Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut quasdam exsequias prosequi, ac solvere juxta majorum instituta.
CAPUT VIII. Sed veniamus ad summam eversionis Hierusalem, et ad dejectionem Judaeorum. Merito siquidem dejiciendi et viles habendi fuerant, qui universis pretiis chariorem Jesum, triginta denariorum pretio a discipulo comparaverant: non ut eum haberent tamquam Dominum, sed ut de terra viventium tollerent velut iniquum. Quare jure de haereditate sua, viliores paleis, in omnem terram ventilati sunt a gentibus, (2209C)quas formidaverant ne sibi locum et gentem tollerent. Et qui triginta denariis Jesum comparaverant ad perdendum, juste postea triginta capita suorum viderunt vendi uno denario ad illudendum. Quia igitur pene omnes Judaei in necem Domini nostri Jesu Christi unanimiter consenserunt, imminente vindicta pene omnes a totis regionibus ad Azymorum diem festum congregati bello subito circumfusi sunt: ut primo quidem illis pestifera lues ex loci angustia nasceretur, deinde citius fames. Quod autem caperet multitudinem hominum tantam civitas, certum erat ex his qui sub Cestio fuerant. Enumeratis enim tunc viris civitatis a Floro, Neroni significare cupiente contemnenti nationem, a pontificibus petierat, ut si quo modo possent multitudinem numerarent. Illi autem (2209D)cum dies festus adesset qui Pascha vocatur, quando a nona quidem hora usque ad undecimam hostias caedunt, per singula autem quasi contubernia, non pauciorum quam decem hominum fiunt, solum enim epulari non licet, multi enim vicini conveniunt: hostiarum quidem ducenta, et quinquaginta sex millia et quingentas numeraverunt. Fiunt autem, ut denos epulatores per singulas imputemus, vicies centena, aut septingenta millia, sancti omnes et puri. Nec enim leprosis aut vitiliginosis, aut semine (2210A)fluentibus quos gynaecicos vocant: nec mulieribus menstruo cruore pollutis, neque aliis inquinatis participare sacrificia permittebantur sed nec alienigenis quidem, nisi qui religionis causa venissent.
CAPUT IX. Magna vero haec multitudo ab extraneis congregabatur. Tunc tamen veluti in carcerem tota gens fato conclusa est, et farta hominibus civitas, bello obsidebatur. Itaque omnem superat humanam, et divinitus emissam pestem numerus peremptorum, quos partim palam occiderunt, partim ceperunt Romani. Rimantes enim cloacas et sepulcra eruentes, quos offendissent, occidebant. Inventi sunt autem ibi plus quam duo millia, quorum alii manu sua, plures autem mutuis se vulneribus interfecerunt, cum fames alios (2210B)corripuisset. Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur: plerique tamen Judaeorum, gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam possibilitatem profluentibus invitarentur, quibus nec mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit: immo etiam cumulavit devotionem. Intulerunt quoque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantemque coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacerbatur: quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat, nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, (2210C)qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat damnaretur. Quamvis enim idem Pilatus manus laverit, dicens: Mundus ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII, 24): nequaquam tamen minus existit reus, qui gloriam Dominicae agnoscens resurrectionis, praedicare invitus studuit, sed credere perfidus contempsit, sicut testatur ejusdem epistola, Caesari in hunc modum directa.
CAPUT X. Pontius Pilatus Claudio salutem. Nuper accidit, et quod ipse probavi, Judaeos per invidiam se suosque posteros crudeli condemnatione punisse. Denique cum promissum haberent patres eorum, quod illis Deus eorum mitteret de coelo Sanctum suum qui eorum Rex merito diceretur, et hunc se promiserit per Virginem (2210D)missurum ad terras: istum itaque me praeside in Judaeam Deus Hebraeorum cum misisset, et vidissent eum caecos illuminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab hominibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, imperasse ventis, ambulasse siccis pedibus super undas maris, et multa alia fecisse, cum omnis populus Judaeorum eum Filium Dei esse diceret, invidiam contra eum passi sunt principes Judaeorum, et tenuerunt eum, mihique tradiderunt, et alia pro aliis mihi de eo mentientes dixerunt, asserentes istum magum (2211A)esse, et contra legem eorum agere. Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum, et sepulto custodes adhibuerunt. Ille autem militibus meis custodientibus, die tertio resurrexit: in tantum autem exarsit nequitia Judaeorum, ut darent pecuniam custodibus, et dicerent: Dicite quia discipuli ejus corpus ipsius rapuerunt (Matth. XXVIII, 13). Sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat, tacere non potuerunt. Nam et illum surrexisse testati sunt se vidisse, et se a Judaeis pecuniam accepisse.
CAPUT XI. Haec ideo ingressi, ne quis aliter mentiatur, et aestimet credendum mendaciis Judaeorum. De quo ipsi perfidi testantur, dicente Josepho historiarum (2211B)scriptore, quod fuerit illo tempore vir sapiens (si tamen oportet, inquit, virum dici), mirabilium creatorem operum, qui apparuit discipulis suis, post triduum mortis suae vivens secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum, et in omne hominum penetravit genus: nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur. Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi et maximum putant. Et tamen in eo quod verum locutus est propter historiae fidem, quia fallere nefas putabat, et non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicat, quia non credidit, sed plus addidit testimonio, (2211C)quia nec incredulus, et invitus negavit. In quo Christi Jesu claruit aeterna potentia, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur. Et vere quasi Deus sine exceptione personarum aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit, sed non eos templi injuria commovit. Sed quia ab eo in flagitiis, et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum, quem nulla habuissent tempora. Nam cum alii praedicando meruerint facere, quae fecerunt: hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, impetraret.
CAPUT XII. Octavo igitur die Septembris mensis concremata est civitas: caesa per omne tempus numero decies (2211D)centena millia, ex myriades, ut plerique asserunt: Judaeorum tamen omnium, sed non omnium ejusdem regionis aut loci, quia eo undique convenerant tempore paschalis solemnitatis: captivi abducti nonaginta septem millia. Denique tanta captivorum prae multitudine utilitas fuit, ut triginta a Romanis uno numismate sub corona venderentur. Peracta igitur obsidione, jussit Caesar Titus funditus evertere civitatem ac templum, ut adimpleretur verbum Domini Jesu praedicantis: Amen dico vobis, non derelinquetur lapis super lapidem, quin destruatur (Matth. XXIV, 2): (2212A)talis quidem finis Hierosolymorum obsidionis fuit, Eamdem vero urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex Justus, quam primo Solymam nuncupavit, postea templum addidit: unde Hierosolyma dicta civitas est. A principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum. David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea sibi domum regiam fecit. Voluit et templum Deo condere, sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit; qui templum quod ipse voverat, aedificaret. Salomon itaque templum fundavit. Reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima; invidia ex magnificentia orta est.
CAPUT XIII. (2212B)Inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere et fulgenti marmore, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum, ex purpura non otiosa materia tantae diversitatis, sed cujus species rerum latentium mysterium signaret: eo quod ejus esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret. Cocco enim igneum coelum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, mare purpura, quae conchylii, maritimis inficitur: ut duo ex colore, duo ex generatione colligas. Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum; quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturos, (2212C)in ejus figura qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, ut tolleret peccatum mundi. Femora princeps sacerdotum lineo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur et corporis castimonia, quae succingere debeat carnis intemperantiam. Duo erant tabernacula sacra, unum interius, aliud exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod sanctum appellabatur, semel introibat princeps sacerdotum, non sine sanguine quem offerret pro se et pro populi ignorantia atque delicto. Hoc significante Spiritu sancto venturum Jesum, qui vere solus intraret in interiora divinorum penetralia sacramentorum, et areana substantiae coelestis qui nosset omnia solus; Patrem quoque sanguine suo toti mundo reconciliaret, ut et (2212D)coelestium et terrestrium misereretur. Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20).
CAPUT XIV. Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna. Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum, dirigatur maxime sacerdotalis oratio (Psal. CXL, 2). Mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum. Unde David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5), cujus veluti duodecim panes, duodecim Apostoli testes sunt (2213A)passionis ejus ac resurrectionis. Lucerna, quae sub candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, legis mensura: nunc est in gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminet. Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta Sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit: quod gratia sacerdotalis in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit. Judaei ergo si voluissent credere, evidentia imminentis excidii signa habebant, quibus velut claris vocibus admonebantur finem sibi affore. Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes arsit gladii quadam pendentis similitudine, denuntians (2213B)quoque ferro et igni, gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum, quid ignis nisi incendium denuntiaret? Visus autem est prius quam populus a Romanis sese dissociaret. Ipsis vero Paschae diebus undecimi mensis octavo die, per singulas noctes hora circiter nona templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset per mediam fere horam quotidie manens: quod vulgus interpretabatur cumulandae gentis indicium videri: eoque impulsi sunt tamquam tempus afforet libertatis recipiendae. Prudentiores contra opinabantur, quod hoc genus stellae bellum soleat denuntiare.
CAPUT XV. Ne quisquam arbitraretur nos aliena a cultu nostro et disciplina locutos, primum non quid nobis videatur (2213C)astruimus, sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerint, quid prudentes senserint, quid imprudentes, neque cum de secta Judaeorum quid dictum est, ita scriptum videatur a nobis quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemissum contexuerimus, ut sequeremur perfectiora. Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et in stellis (Luc. XXI, 25). Vitulae quoque asseruerunt partu, cum immolanda astaret altaribus in medio templi agnam editam in ipsis sacrorum quae supra memoravimus, celebritatibus. Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem quae soleret ad vesperam viginti virorum claudi labore, obseratis vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, (2213D)et vix postea a custodibus clausam. Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur: consultiores autem aiebant custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent ab hostibus diriperentur, exiret cultus interior et vastitate evacuaretur, celebritas sacrificiorum destrueretur, quod etiam et ante quam crucifigerent Christum Jesum, liquido significatum lectio docet. Post multos quoque dies figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere (sicut libri Judaeorum manifestarunt), et ante solis occasum subito visi in nubibus (2214A)currus et acies armatae: quibus totius Judaeae regionisque ejus urbes incursarentur: ipsa autem Pentecostes solemnitate ingredientes sacerdotes in templi interiora, nocturno tempore ut sacrificia assueta celebrarent, et motum primo quemdam sensisse se prodiderunt, et sonitum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc.
CAPUT XVI. Jesus quoque Ananiae filius ruricola vir, ante quatuor annos quam bellum Judaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam, super templum, vox super sponsos et sponsas, (2214B)vox super omnem populum. Hoc noctibus atque diebus vociferabatur. Commoti primores loci corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare. At ille nec metu ullo nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, sed in eadem denuntiationis perseverantia, in eodem contextu sermonum, sine ulla obsecrationis interpolatione manebat, injuriae negligens, affectu immobilis. Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id loci publica agitabat negotia. Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit. (2214C)Quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubet, ut si qua secretiora futuri tumultus indicia comperisset, manifestaret. At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera, non suum, sed patriae excidium flebiliter deplorabat, dicens: Vae Hierosolymis. Neque interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur. Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum tamquam dementi furore, quid diceret non sentientem. At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, neque aliud loqui per reliquum tempus auditus est; sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugiter (2214D)resultabat, Vae Hierosolymis: neque verberanti conviciabatur, neque cibum impertienti gratias agebat: una erat ad omnes eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus. Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus. Mansit itaque indefessus tanto tempore: ubi obsidio coepit, eadem ille vociferari destitit, quasi cessari oporteret denuntiationem cum adessent, quae fuerant denuntiata. Sed ubi coepit flamma urbem pariter et templum involvere, circumiens murum clamare coepit iterum: Vae civitati et populo et templo. Et ad postremum (2215A)addidit, Vae etiam mihi; et fundibali ictu in eadem voce emisit spiritum.
CAPUT XVII. Urbem etiam cum templo, vetustis etiam litteris scriptum erat, tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum in circuitu templi fecerunt. Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis (quas sacras vocabant) manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum. Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur. Id alii ad Vespasianum referendum putarunt, prudentiores (2215B)ad Dominum Jesum, qui secundum carnem genitus ex Maria regnum suum per universum mundum diffudit. Tantis itaque rebus manentibus, non potuerunt cavere quod divinitus decernebatur. Manifestam enim Dei in se cognoscentes iram, ad consolationis alicujus remedium pertingere renuerunt: tanta sceleris obnubilatio mentium oculos obduxerat.
CAPUT XVIII. Desperatis siquidem et eorum rebus, auctor turbarum Eleazarus, inter caetera diffidentiae verba, abjectionis suae a Deo sic conquestus est: O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservamus? Esto, hostis ignoscat, quid proderit cum Dei offensa clara? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia demerentur. (2215C)Quis poterit adversante Deo vivere? Nullus veniae locus, sed manifestum voluntariae mortis imperium. Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, nec deusto murali praesidio continuo irrumperet; sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris et necessitudinibus mori, ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi? Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino? Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? quo enim progrediemur, ut non sit Deus, cum ipse ubique sit? (2215D)An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos manus nostrae conversae sint, pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit?
CAPUT XIX. Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt, quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus: quique Romanorum arma viderunt Caesaream inhabitantes Judaei, (2216A)quorum feriato die sabbati inter solemnes nostrorum sacrorum cultus multitudo gentilium Caesariensium, repentino quodam impetu et misso desuper furore succensa viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret. Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderent, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur? Nam quid de Scythopoli loquar? quo Judaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros exemplo caeterarum urbium machinaretur? Itaque quos par fuit conjunctos adversum alienigenas viribus bello decernere, haec e contrario adversum se Judaei decertaverunt; ut pars eorum adversus cognatos (2216B)et proximos suos praeliaretur. Deinde ipsi pro pretio laboris, et impensi sanguinis a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri in gentibus. Damasceni, nulla existente causa, octo millia Judaeorum straverunt. Ascalonitae duo millia quingentos. In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesi duo millia. Alexandriae vero vetus erat odium inter Judaeos et gentium populos, ex quo magnus Alexander usus est studio Judaeorum ad Aegyptios subjiciendos: unde condita urbe ex aequo Judaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare. Hinc frequentes inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse (2216C)beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinentur: injuria motum Judaeorum populum adversum auctores injuriae insurrexisse: et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum qui sexaginta Judaeorum millia intra urbem fuderit.
CAPUT XX. Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis in unius civitatis ruina nobis deplorandum sit? Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion? ubi templum mirabile? ubi secundum illud tabernaculum sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare non sine sanguine, quem pro se offerret et populi delicto? (2216D)Profanatum gentibus: habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes? pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore; portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes. Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant, ut non dubium sit totum in te mundum periisse. Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta (2217A)est habitatio tua deserta; nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet, et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet? Duri oculi, qui haec videre possunt: immites animi, qui velle possunt ut tantis supersint doloribus, non quod defecerit clades, sed quod jam nulla requies. Quo enim circumferamus oculos, aut quid decernere delectet? urbs tota sepulcrum mortuorum est: solem spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus. Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent, nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis. Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit. Quis haec videns et de comperendinatione vivendi cogitans, (2217B)audeat ad coelum levare oculos? Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus? Quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum? Utinam quidem olim defecti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos!
CAPUT XXI. Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum. Nil superest, nisi aut nos, aut conjuges (2217C)nostrae: jam sibi filios nostros in auctione constituunt, certantque inter se, quis cujus abducat uxorem, utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, aut sortibus subire cogendi miserabiles; nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima: non solum ardentes flammae, aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus. Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu mirabile, (2217D)ut reservemur, aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.
CAPUT XXII. Et id genus alia multa Eleazarus in medium proferebat diffidentiae et desperationis plena. Ex quibus omnibus, et ipsis rerum eventibus cum Judaei sibi manifeste iratum Deum cognovissent; non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis; et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21); et eum qui ad oves tantum domus Israel perditas venerat (Math. XV, (2218A)24), oderunt, odientes crucifixerunt, et gloriam resurrectionis evacuare moliti sunt. Nam si non cognovissent, rei adeo nequaquam exstitissent. Unde ipse de eis Dominus: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum (Joan. XV, 22-24). Cognoverunt siquidem ex Patre quomodo et daemones dicentes: Scimus quod sis Filius Dei (Marc. I, 24; Luc. IV, 33): videntes mirabilia, audientes mirabiliora; sed non cognoverunt rei veritatem: quia duri corde detrectaverunt credere. Si enim credentes vere cognovissent, numquam Dominum gloriae, ut ait Paulus, crucifixissent (I Cor. II, 8). Hinc Propheta: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (Isa. I, 3). Quid (2218B)per bovem, nisi praedicator sanctus quisque intelligitur, in semine verbi Dei illaborans? Quid per asinum, nisi brutus gentium populus designatur? qui audiens pastoris cujuslibet praedicationem, mox ad praesepe Domini cucurrit, ut pabulo verbi Dei adhaereret.
CAPUT XXIII. Bene autem post quadraginta et duos visitationis suae annos Israel a terra promissionis exterminatur, quia post quadraginta egressionis ab Aegypto annos, in eam introductus perhibetur; in quibus duas decalogi lapideas secundo suscepit tabulas, per quas perfiguratur biennium, ad adversionis numerum destinatum; in quibus etiam maxime notanda est aenei serpentis exaltatio, cujus respectu (2218C)quisque moribundus vitae restituebatur. Sicut enim illo temporis spatio et manna pasti sunt, et per mediatorem Mosen legem tabulis descriptam lapideis acceperunt, et qui in articulo mortis serpentem non respexerunt exaltatum, perierunt: sic intra hoc eversionis tempus verum manna (unde dictum fuerat (Joan. VI, 51): Ego sum panis vivus, qui de coelo, etc.) haurire salubriter renuentes, verumque mediatorem Christum Jesum, de quo praecinebatur: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, quem si quis non audierit, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15-18): ejusque legalia in se ipso vera petra descripta sequi dissimulantes, exaltatum in cruce, et a mortuis surrexisse, sub articulo (2218D)miserrimae eversionis credere respuentes, a terra promissionis exterminati, perierunt: ut populus ille qui sedebat in tenebris et habitabat in regione umbrae mortis (Esa. IX, 2), lucem aeternam videns resurrectionis, in eam cum plenitudine sua introeat; et sic reliquiae Israel salvae fiant (Rom. IX, 2), quatenus ex duobus parietibus, una conseratur in resurrectione Ecclesia super illum lapidem angularem qui faciet utraque unum (Ephes. II, 14), Dominum nostrum Christum Jesum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)