EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Amplissimum coetum
1905

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1904-05 p. 558

PIUS PP. X

ALLOCUTIO*

EX SACRO CONSISTORIO

PIUS PP. X DE REBUS GALLIAE ET AEQUATORIANAE REIPUBLICAE

NECNON DE EXTREMI ORIENTIS BELLO CONQUERITUR,
DUM LAETATUR DE PACIS STUDIO BRASILIAE, PERUVIAE ET BOLIVIAE

SSmus D. N. Pius PP. X mane diei 27 Martii 1905 in Palatio Apostolico Vaticano tenuit Consistorium Secretum, in quo Emus et Revmus D. Card. Sanminiatelli Zabarella, expleto Camerarii S. Collegii officio, consuetam Perulam obtulit Sanctitati Suae, quae eam Emo et Revmo D. Card. Mathieu tradere dignata est. Postea SSmus Pater sequentem habuit Allocutionem:

Venerabiles Fratres,

Amplissimum coetum vestrum, tertium pro officii munere, allocuturos, piget Nos admodum ea iterum afferre argumenta, quae non laetitiam faciant, sed moerorem confirment. Sed nostis optime, hunc esse Dei, provide disponentis, nutum, ut tristibus Ecclesia ne careat unquam, ut nempe eo digna sit Sponso, qui, quo illam sibi exhiberet gloriosam, non habentem maculam, poni voluit in signum cui contradiceretur.

Querebamur ad vos, Venerabiles Fratres, consilia agitari apud Gallos, quae maxime religioni essent infesta: querebamur propositum, non eam modo rescindendi pactionem, quam, superiore ineunte saeculo, ad commune religionis et civitatis bonum, Romanus Pontifex ac reipublicae Gallorum Moderatores fecerant; sed, lege lata, civilis imperii ab Ecclesia discidium perpetuo sançiendi. Iamvero etsi Nos, omni studio omnique qua licebat ratione, etiam postremis hisce diebus, tantam cladem avertere conati sumus, quin et conari adhuc voluntas est, quum nihil a Nobis longius absit quam velle Nos a pactis conventis eximere ; attamen eo res urgetur ardore, ut sit plane pertimescendum, ne brevi ad exitus adducatur. Gallorum gentis, quam Nos ex animo adamamus, vicem dolemus graviter; quidquid enim damni ubivis obveniat. Ecclesiae, id experiendo novimus rei quoque publicae detrimentum esse. Teneant Hoc probe, non ii modo qui in Gallia catholicarum sunt partium, quibus Ecclesiae defensionem suscipere sanctum esse debet; verum etiam pacis publicaeque securitatis quotquot sunt amatores, ut communi demum studio tantam patriae perniciem prohibeant.

Haec inter, Venerabiles Fratres, contristai adhuc animum immariitas belli, quo extremae iamdiu Orientis orae caedibus, incendiis, sanguine funestantur. Quot ibi rerum lacrymae! Vices illius in hisce terris gerentes, qui auctor est et conciliator pacis, Deurti, in spiritu humilitatis, enixe obsecramus ut principibus ac populis quae ad concordiam pertinent consilia benigne impertiat tot plane tantaque genus ubique hominum conficiunt mala, ut non sit opus armorum etiam strepitu perturbari et contentione bellorum!

Quantum pacis studio ex omni parte sit tribuendum sensere nuper feliciter qui Brasiliani, Peruviani, Boliviam supremo imperio moderantur. Exortis enim de praescribendis regendisque finibus controversiis inter foederatas Brasiliae civitates et utramque gentem, Peruvianam videlicet ac Boliviensem, periclitan vetus concordia videbatur. At vero, qui publicae rei regundae praesunt, sapienti equidem saluberrimoque consilio, contentionem alieno iudicio terminandam decreverunt Qua in re cum prudentissime reputarent, tutandae pacis officium Pontificatui Maximo innatum fere esse atque insitum, communi sententia, Sedis huius Apostolicae Nuntium virorum coetui praefeceirunt, quorum esset causa suffragiis dirimenda. Quae dum vobiscum, Venerabiles Fratres, laeto animo communicamus, dictarum gentium Praesidibus gratias publice referre libet, quod honorem eiusmodi Nobis et Cathedrae Beati Petri habere voluerint.

Quam coniunctionem Nobiscum, quae maximarum utilitatum conciliatrix est, utinam pro merito aestimarent qui Aequatorianae Reipublicae regimine potiuntur. Scilicet Romani Pontifices decessores Nostri, atque in primis Pius IX sanctissimae recordationis, caritatem suam in Aequatorianum populum multis magnisque argumentis demonstrarunt. Quid vero? Eas modo,leges ibi latas novimus, quae ad catholicam Ecclesiam et antiquam patrum religionem non vexandam solum sed pene interimendam sancitas quis dixerit. Nos, ne deesse muneri videamur, illatum religioni vulnus non dolemus modo, sed publice arguimus; sperantes consideradora consilia ab iis, quorum interest utilitati suae gentis prospicere, esse capienda. Episcopos interea et catholicos universos Aequatorianae gentis non demittere animum iubemus, sed magno erectoque religionem tueri debitamque illi adserere libertatem, nulla tamen tentata via, quam ordo ac iustitia intercedat. Aderit conantibus Deus, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.

Ceterum, Venerabiles Fratres, non sine praemio futuram confidimus, quam catholici universi testati sunt pietatem in augustam Dei Matrem, quum superiore decembri mense quinquagesimus annus impletus est a solemni promulgatione decreti, quo Eadem primaeva labe immunis edicebatur. Virgo suavissima, quae Ecclesiam plane diligit quam acquisivit Christus sanguine suo, optatae pacis gaudia ne diu desideremus efficiet.

Et benedictio Dei Omnipotentis etc.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 558-561.